Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.9


Lectio 10

Neque simul prudentem etc.. Postquam Philosophus ostendit quomodo continens et incontinens immaneat vel non immaneat rationi, hic ostendit utrum contingat quod prudentia quae est recta ratio agibilium, sit simul cum incontinentia. Et per hoc solvitur secunda dubitatio quae movebatur contra quintum probabile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod prudentem non contingit esse incontinentem secundo ostendit quomodo se habeat incontinens ad prudentiam, ibi, et secundum quidem rationem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod non contingit, quod idem homo sit simul prudens et incontinens.
Secundo ibi, simul enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quod sicut supra in sexto ostensum est, prudentia simul est cum virtute morali. Et sic simul est aliquis prudens et studiosus secundum virtutem moralem. Sed incontinens non est studiosus secundum virtutem moralem, quia non deduceretur a passionibus. Ergo non potest esse quod aliquis sit simul prudens et incontinens.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc non in scire etc.. Non enim dicitur aliquis prudens ex hoc solum quod est sciens; sed ex hoc etiam quod est practicus, idest operativus. Dictum est enim supra in sexto, quod prudentia est praeceptiva opera et non solum consiliativa et iudicativa. Sed incontinens deficit ab eo quod sit practicus. Non enim operatur secundum rationem rectam. Prudens ergo non potest esse incontinens.
Tertio ibi: dynum autem etc., assignat rationem, quare quandoque videantur prudentes esse incontinentes. Et dicit quod nihil prohibet dinum, idest ingeniosum seu industrium, esse incontinentem. Et ex hoc contingit quod quandoque videtur, quod quidam prudentes sint incontinentes, quia scilicet dini reputantur prudentes propter hoc quod dinotica differt a prudentia secundum modum praedictum in VI, quia scilicet prudentia se habet ex additione ad dynoticam.
Deinde cum dicit: et secundum quidem rationem etc., comparat incontinentem prudenti. Et circa hoc duo facit. Primo comparat incontinentem prudenti. Secundo comparat incontinentes adinvicem, ibi, sanabilior autem etc.. Circa primum duo facit: primo ponit comparationem; secundo adhibet similitudinem, ibi: et assimulatur utique etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit comparationem. Secundo infert corollarium ex dictis, ibi, quare semimalus etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod incontinens secundum aliquid propinquus est prudenti, scilicet secundum rationem, quia uterque habet rationem rectam. Sed differunt secundum electionem, quam prudens sequitur, incontinens non sequitur.
Secundo ibi: neque utique etc., manifestat qualiter sint propinqui secundum rationem. Et dicit quod hoc non est ita quod incontinens sit sicut sciens in habitu et speculans, idest considerans in actu particularia eligibilia. Sed se habet sicut dormiens et vinolentus, in quibus est habitus rationis ligatus, sicut supra expositum est.
Tertio ibi: et volens quidem etc., manifestat quod dixerat de differentia secundum electionem. Et dicit, quod incontinens peccat quidem volens. Scit enim quodammodo, scilicet in universali, et illud quod facit, et cuius gratia facit, et alias circumstantias. Unde voluntarie agit. Non tamen est malus, quia non agit ex electione, sed electio eius est epiikes, idest bona, quando est extra passionem. Sed quando supervenit passio, corrumpitur eius electio, et vult malum. Et ideo secundum electionem incontinens differt a prudenti, quia prudentis electio non corrumpitur, incontinentis autem corrumpitur.
Deinde cum dicit: quare semimalus etc., infert correlarium ex dictis. Quia enim ante passionem habet bonam electionem, sed per passionem vult malum, sequitur quod sit ex media parte malus, in quantum scilicet vult malum, et non sit iniustus vel malus simpliciter, quia non est insidiator, quasi ex consilio et electione agens malum. Incontinentium enim quidam, scilicet debiles, consiliantur quidem, sed non immanent consiliatis: melancholici autem et acuti, quos supra dixit praevolantes, totaliter non consiliantur. Unde patet, quod neutri ex consilio et electione agunt malum.
Ex his autem, quae dicta sunt, accipere possumus quid sit subiectum continentiae et incontinentiae. Non enim potest dici, quod utriusque subiectum sit concupiscibilis: quia non differunt secundum concupiscentias, quas uterque, scilicet continens et incontinens, habet pravas: neque etiam subiectum utriusque est ratio, quia uterque habet rationem rectam. Relinquitur ergo, quod subiectum utriusque sit voluntas, quia incontinens volens peccat, ut dictum est, continens autem volens immanet rationi.
Deinde cum dicit: et assimulatur utique etc., adhibet similitudinem ad praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo proponit similitudinem. Et dicit, quod incontinens assimilatur civitati, cui omnia necessaria calculantur, idest dispensantur, et quae habet bonas leges, sed nulla earum utitur. Sicut anaxandrides convitiando dixit, quod civitas quaedam volebat leges, cui nihil erat curae de observantia legum. Et similiter incontinens non utitur recta ratione quam habet. Malus autem, puta intemperatus, assimilatur civitati utenti legibus, sed malis. Utitur enim malus perversa ratione.
Secundo ibi: est autem incontinentia etc., manifestat quod dixerat: qualiter scilicet incontinens sit similis civitati non utenti rectis legibus. Non enim quilibet excessus rationis rectae facit incontinentem; sed continentia et incontinentia dicuntur secundum id quod excellit habitum, idest facultatem multorum. Continens enim immanet rationi rectae magis quam multi possint, quia vincit concupiscentias, a quibus multi superantur. Incontinens autem minus immanet quam multi possint; quia vincitur a concupiscentiis, quas multi vincunt, ut supra dictum est.
Deinde cum dicit: sanabilior autem etc., comparat incontinentes adinvicem secundum duplicem differentiam. Primo enim dicit, quod inter incontinentias illa est sanabilior quam melancolici incontinenter agunt, scilicet non praeconsiliantes, incontinentia eorum qui consiliantur, sed non immanent; quia illi adhibito consilio videntur posse sanari, non autem isti, ut supra dictum est.
Secundo ibi: et per consuetudinem etc., comparat incontinentes secundum aliam differentiam. Et dicit, quod illi qui sunt incontinentes per consuetudinem sunt sanabiliores illis qui sunt incontinentes per naturam, scilicet corporalis complexionis ad hoc inclinantis. Quia facilius potest transmutari consuetudo, quam natura. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Consuetudo autem propter hoc est difficilis ad immutandum, quia assimilatur naturae, sicut evenus poeta dicit: aio, idest dico, diuturnam meditationem, idest consuetum studium immanere amice, idest amicabiliter, seu conformiter: et dico hanc finientem, idest quando perficitur, omnibus esse naturam.
Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse quid sit continentia et incontinentia, et perseverantia et mollities, et qualiter hi habitus se habeant adinvicem.



Lectio 11

De delectatione autem et tristitia etc.. Postquam Philosophus determinavit de continentia et incontinentia, ostendens quod sunt circa delectationes et tristitias, hic intendit determinare de delectationibus et tristitiis. Et primo ostendit quod haec consideratio pertinet ad praesentem intentionem. Secundo, exequitur propositum, ibi, his quidem igitur etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod considerare de delectatione et tristitia pertinet ad eum, qui circa scientiam politicam philosophatur, ad quam tota moralis doctrina reducitur sicut ad principalem, ut in principio habitum est.
Secundo ibi: iste enim finis etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima est quod sicut finis architectonicae artis est ille ad quem respiciunt, sicut ad quamdam mensuram, omnia quae sub illa arte continentur, ita se habet delectatio in his quae pertinent ad moralem doctrinam. Respiciendo enim ad delectationem, dicimus aliquid esse malum et aliquid simpliciter bonum. Illum enim dicimus esse bonum, qui in bonis delectatur; malum autem eum, qui in malis. Et in his etiam quae fiunt, idem iudicium observatur. Iudicamus enim esse malum id quod ex mala delectatione procedit, bonum autem quod ex bona. In qualibet autem scientia maxime considerandum est id quod habetur pro regula. Unde ad Philosophum moralem maxime pertinet considerare de delectatione.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.. Et dicit quod non solum conveniens est morali considerare de delectatione; sed etiam est ei necessarium, quia ad ipsum pertinet considerare virtutes et malitias. Ostensum est autem supra in secundo, quod virtus et malitia moralis sunt circa delectationes et tristitias. Ergo necessarium est morali considerare de delectatione et tristitia.
Tertiam rationem ponit ibi, et felicitatem etc.. Ad Philosophum enim moralem pertinet considerare felicitatem, sicut ultimum finem. Sed plures ponunt esse felicitatem cum delectatione, inter quos etiam et ipse, unde et apud graecos beatus nominatur a gaudendo; ergo ad moralem Philosophum pertinet determinare de delectatione.
Deinde cum dicit: his quidem igitur etc., determinat de delectatione et tristitia. Et primo determinat de eis in communi. Secundo specialiter determinat de corporalibus delectationibus, circa quas posuit esse continentiam et incontinentiam, ibi, de corporalibus autem utique etc.. Circa primum duo facit. Primo prosequitur opiniones impugnantium delectationem. Secundo determinat contrariam veritatem, ibi, sed tamen quoniam et tristitia malum etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit opiniones impugnantium delectationes. Secundo inducit rationes eorum, ibi, totaliter quidem igitur etc.. Tertio solvit, ibi, quoniam autem non accidit etc.. Circa primum ponit tres opiniones. Quibusdam enim videbatur, quod nulla delectatio esset bona, neque per se neque per accidens. Et si contingat quod aliquod delectabile sit bonum, non tamen idem est in eo id quod est bonum et delectatio. Alii autem dixerunt, quod delectationes quaedam sunt bonae, sed multae sunt pravae. Et ita non omnis delectatio est bonum. Tertii autem dixerunt, quod etiam si omnes delectationes essent bonae, non tamen continget aliquam delectationem esse optimum.
Deinde cum dicit: totaliter quidem igitur etc., inducit rationes ad praedictas opiniones. Et primo ad primam; secundo ad secundam, ibi: huius autem etc.; tertio ad tertiam, ibi: quod autem non optimum etc.. Circa primum ponit sex rationes. Quarum prima, sumitur ex definitione delectationis quam ponebant, dicentes quod delectatio est quaedam sensibilis generatio in naturam. Dum enim aliquid sensibiliter aggeneratur naturae nostrae, quasi nobis connaturale, ex hoc delectamur, sicut patet in sumptione cibi et potus. Nulla autem generatio est de genere finium, sed Potius generatio est via in finem, sicut aedificatio non est domus. Sed bonum habet rationem finis. Ergo nulla generatio, et per consequens nulla delectatio, est bonum.
Secundam rationem ponit ibi adhuc temperatus etc.. Quae talis est. Nullus virtuosus laudatur ex hoc, quod fugit quod bonum est. Temperatus autem laudatur ex hoc quod fugit delectationes. Ergo delectatio non est aliquid bonum.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc prudens etc.. Quae talis est. Sicut prudens persequitur, idest quaerit non tristari, ita etiam quaerit non delectari. Sed tristitia non est bonum. Ergo neque delectatio.
Quartam rationem ponit ibi, adhuc impedimentum etc.. Quae talis est. Nullo bono impeditur prudentia. Impeditur autem per delectationes; et tanto magis, quanto sunt maiores; ex quo videtur quod per se et non per accidens impediant: sicut patet quod delectatio venereorum, quae est maxima, intantum impedit rationem quod nullus in ipsa delectatione actuali potest aliquid actu intelligere; sed tota intentio animae trahitur ad delectationem. Ergo delectatio non est aliquid bonum.
Quintam rationem ponit ibi, adhuc ars etc.. Quae talis est. Omne bonum humanum videtur esse opus alicuius artis, quia bonum hominis ex ratione est. Sed delectatio non est opus alicuius artis, quia nulla ars est ad delectandum. Ergo delectatio non est aliquid bonum.
Sextam rationem ponit ibi, adhuc pueri etc.. Quae talis est. Illud quod est in homine puerile et bestiale vituperatur. Sed pueri et bestiae persequuntur, id est quaerunt, delectationes. Ergo delectatio non est aliquid bonum.
Deinde cum dicit: huius autem etc., ostendit quod non omnes delectationes sint ostendit quod non omnes delectationes sunt bonae. Et dicit quod huius quod est non omnes delectationes esse bonas, ostensivum est quod sunt quaedam delectationes turpes, idest inhonestae, et probrosae, id est infames, et cum hoc etiam quaedam delectationes sunt nocivae. Quod patet ex hoc quod quaedam delectabilia inducunt homini aegritudinem. Et sic patet quod non omnes delectationes sunt bonae.
Deinde cum dicit: quod autem non optimum etc., probat quod nulla delectatio sit optimum, etiam si omnes essent bonae. Finis enim est id quod est optimum. Delectatio autem non est finis, sed magis generatio quaedam. Ergo delectatio non est optimum.
Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae dicuntur de delectatione fere haec sunt.



Lectio 12

Quoniam autem non accidit etc.. Postquam Philosophus posuit rationes ad opiniones praemissas, hic intendit eas solvere. Et primo proponit quod intendit, dicens quod ex sequentibus erit manifestum, quod propter praedictas rationes non sequitur neque quod delectatio non sit bona, neque quod non sit optima. Praetermittit autem mediam opinionem quae ponebat: non omnes delectationes esse bonas quia est aliqualiter vera; has autem duas simul commemorat quia ex similibus rationibus procedunt, unde et simul solvuntur.
Secundo ibi, primum quidem etc., solvit praedictas rationes. Et primo praemittit quasdam distinctiones per quas potest sciri qualiter delectatio sit bona vel non bona. Secundo solvit rationes inductas, ibi: adhuc non necessarium etc.. Circa primum ponit duas distinctiones. Quarum utraque sumitur secundum distinctionem boni, quod est delectationis obiectum. Dicit ergo primo, quod bonum dupliciter dicitur. Uno modo id quod est bonum simpliciter. Alio modo id quod est bonum alicui. Et quia omnia in bonum tendunt, consequenter ad hoc se habent et naturae et habitus, qui scilicet ordinantur vel ad bonum simpliciter vel ad id quod est alicui bonum. Et quia motiones et generationes ex quibusdam naturis et habitibus procedunt, oportet quod etiam consequenter eodem modo se habeat circa eas, ut scilicet quaedam earum sint bonae simpliciter et quaedam sint bonae alicui. Sic igitur, supposito quod delectationes sint motiones et generationes, ut adversarius dicit, distinguenda sunt quatuor genera delectationum.
Quarum quaedam sunt bonae simpliciter, sicut delectationes in operibus virtutum. Quaedam autem delectationes simpliciter quidem videntur pravae, sed quantum ad aliquem unum non sunt pravae, sed eligibiles ei propter aliquam necessitatem, sicut infirmanti sumere medicinalia. Tertio autem gradu quaedam neque huic sunt simpliciter eligibiles et bonae, sed aliquando et per paucum tempus, non tamen sunt ei eligibiles simpliciter, sicut furari cibum in articulo extremae necessitatis. Quarto autem gradu sunt quaedam delectationes, quae etiam non sunt vere delectationes, sed apparent propter corruptam dispositionem eius qui in talibus delectatur, sicut quaecumque delectationes sunt cum tristitia vel dolore, assumuntur ut medicinae illius doloris. Sicut patet de his in quibus delectantur laborantes, idest infirmantes. Delectabile enim videtur quandoque infirmo vertere se per lectum et sumere aliqua acerba vel aliquid simile.
Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia boni etc.. Et dicit quod duplex est bonum: quoddam quidem se habet per modum operationis, sicut consideratio; quoddam autem per modum habitus, sicut scientia. Horum autem, operatio est sicut bonum perfectum, quia est perfectio secunda; habitus autem est sicut bonum imperfectum, quia est perfectio prima. Unde et delectatio vera et perfecta consistit in bono quod est operatio. Illae vero actiones vel motiones quae constituunt hominem in habitum naturalem, idest quae sunt naturalis habitus constitutivae, sunt quidem delectabiles, sed secundum accidens. Nondum enim habent rationem boni, quia praecedunt etiam ipsum habitum qui est perfectio prima. Sed secundum ordinem ad hoc bonum, habent rationem boni et delectabilis.
Manifestum est autem, quod operatio delectabilis quae est in concupiscentia non est operatio habitus perfecti, quia perfecto habitu non remanet aliquid concupiscendum quod ad istum habitum pertineat. Unde oportet quod talis operatio procedat ex aliquo principio habituali seu naturali, quod est cum tristitia. Non enim est absque tristitia quod aliquis concupiscat perfectionem naturalem quam nondum habet.
Quod autem non omnes operationes delectabiles sint tales, patet: quia inveniuntur quaedam delectationes quae sunt sine tristitia et concupiscentia, sicut patet de delectatione quae est circa operationes speculationis. Talis enim delectatio non est cum aliqua indigentia naturae, sed Potius procedit ex naturae perfectione, puta ex ratione perfecta per habitum scientiae. Sic ergo vere et per se delectationes sunt illae quae sunt circa operationes procedentes ex habitibus, seu naturis et formis iam existentibus. Illae autem delectationes quae sunt circa operationes constitutivas habituum et naturarum non sunt vere et simpliciter delectationes, sed per accidens.
Et huius signum est, quia si essent huiusmodi vere delectabilia, in omni statu delectabilia essent: quod patet esse falsum; quia non eodem delectabili gaudet natura superimpleta, puta cum homo nimis comedit, et natura constituta, idest bene disposita. Natura enim bene disposita gaudet his quae sunt simpliciter delectabilia, quae scilicet sunt convenientia naturae humanae. Sed natura superimpleta gaudet in quibusdam contrariis his quae sunt simpliciter delectabilia. Gaudent enim homines repleti quibusdam acutis et amaris eo quod faciunt digerere cibum, cum tamen nihil eorum sit naturaliter delectabile, quia non est simile naturae humanae, sed in excessu se habens. Ex quo sequitur quod neque etiam sint simpliciter delectationes quae ab eis causantur. Quia sicut se habent delectabilia adinvicem, ita etiam se habent et delectationes quae ab eis causantur.
Deinde cum dicit adhuc non necessarium etc., solvit rationes supra inductas. Et primo solvit rationem inductam ad tertiam opinionem. Secundo rationem inductam ad secundam, ibi, esse autem pravas etc.. Tertio rationes quae sunt inductae ad primam, ibi, impedit autem etc.. Dicit ergo primo, quod non est necessarium quod delectatio non sit optimum, sed aliquid aliud sit melius delectatione. Quod quidam hac ratione dicunt, quia finis est melior generatione. Delectationem vero ponunt generationem.
In quo quidem falsum supponunt: quia, ut ex praemissis patet, non omnes delectationes sunt generationes aut cum generatione. Tales enim sunt solae illae quae sunt cum tristitia et concupiscentia constitutivae habituum, sed quaedam sunt operationes. Et ex hoc habent rationem finis, quia operatio est perfectio secunda, ut dictum est. Et huiusmodi delectationes non accidunt factorum, idest his quae fiunt, sed utentium, idest utentibus, quasi dicat: non consistunt huiusmodi delectationes in ipso fieri habituum, sed in usu eorum iam existentium. Et secundum hoc patet, quod non oportet quod omnium delectationum alterum aliquid sit finis, sed solummodo illarum delectationum quae sequuntur operationes ducentes ad perfectionem naturae quae sunt cum concupiscentia.
Et ex hoc etiam tollitur definitio delectationis quae inducebatur in prima ratione primae opinionis. Non enim bene se habet dicere quod delectatio sit generatio sensibilis, quod convenit imperfectis delectationibus; sed magis dicendum est, secundum quod convenit perfectis delectationibus, quod delectatio sit operatio habitus connaturalis iam existentis.
Et loco eius quod posuerunt sensibilem, ponamus nos non impeditam, ut sit haec diffinitio delectationis: delectatio est operatio non impedita habitus qui est secundum naturam, idest qui naturae habentis congruit. Impedimentum autem operationis difficultatem causat in operando, quae delectationem excludit. Ideo autem quibusdam visum est quod delectatio esset generatio quaedam, quoniam delectatio est circa id quod est principaliter bonum, idest circa operationem quam existimant esse idem generationi, cum tamen non sit idem, sed aliquid posterius. Nam generatio est via in naturam, operatio autem est usus naturalis formae aut habitus.
Deinde cum dicit: esse autem pravas etc., solvit rationem inductam pro secunda opinione. Et dicit quod hoc quod probabatur esse quasdam delectationes pravas, quia sunt quaedam delectabilia inducentia aegritudinem, idem est ac si concluderetur quod quaedam sanativa sunt prava quia nocent pecuniae, quae in ea expenditur. Dicendum est igitur quod ambo, scilicet delectabilia et sana, sunt prava ex una parte, scilicet inquantum nocent delectabilia quidem sanitati, sanativa vero pecuniae, sed non sunt prava secundum hoc, idest inquantum sunt sanativa vel delectabilia. Quia secundum eamdem rationem posset concludi quod speculatio veritatis esset prava, quia aliquando nocet sanitati.
Deinde cum dicit: impedit autem etc., solvit rationes inductas pro prima opinione: quarum prima iam soluta est. Unde primo solvit quartam. Secundo quintam, ibi, artis autem non esse etc.. Tertio simul secundam, tertiam et sextam, ibi, temperatum autem fugere etc.. Dicit ergo primo, quod non praestat impedimentum neque prudentiae neque alicui alii habitui delectatio propria, quae scilicet est ab unoquoque, sed alienae delectationes unicuique impedimentum praestant, quin immo delectationes propriae coadiuvant ad unumquodque. Sicut delectatio qua quis delectatur in speculando et discendo facit hominem magis speculari et discere. Et sic non sequitur quod delectatio sit malum simpliciter, sed quod aliqua delectatio sit mala alicui.
Deinde cum dicit: artis autem non esse etc., solvit quintam rationem. Et dicit quod rationabiliter accidit quod nulla delectatio sit opus artis; ea enim quae est vere et proprie delectatio consequitur operationem, non autem generationem. Ars autem est factiva generationis, quia est recta ratio factibilium, ut in VI dictum est, non est autem ars factiva operationis, sed potentiae alicuius ex qua procedit operatio. Quamvis posset solvi per interemptionem; quia pigmentaria ars et pulmentaria videtur ordinari ad delectationem; tamen non sunt ipsius delectationis factivae sed delectabilium.
Deinde cum dicit temperatum autem etc., solvit simul secundam, tertiam et sextam rationem. Et dicit quod hoc quod temperatus fugit delectationes (quod erat secunda ratio) et hoc quod prudens quaerit vitam sine tristitia (quod erat tertia ratio) et hoc quod pueri et bestiae quaerunt delectationes (quod erat sexta ratio), omnia habent eandem solutionem. Dictum est enim quod quaedam delectationes sunt bonae simpliciter, et quomodo non omnes sunt tales. Et huiusmodi delectationes, quae scilicet non sunt bonae simpliciter quaerunt pueri et bestiae, et harum tristitiam fugit prudens. Et loquimur de corporalibus delectationibus quae sunt cum concupiscentia et tristitia. Et tales sunt huiusmodi delectationes, scilicet non bonae simpliciter. Et secundum harum superabundantias dicitur aliquis intemperatus. Unde et hae sunt illae delectationes quas temperatus fugit. Sunt autem quaedam delectationes propriae temperati, prout scilicet in operatione propria delectatur; et has non fugit, sed quaerit.



Lectio 13

Sed tamen quoniam et tristitia malum etc.. Postquam Philosophus prosecutus est opiniones impugnantium delectationem et solvit rationes eorum, hic ostendit contrariam veritatem. Et primo per rationes ostensivas. Secundo ducendo ad inconveniens, ibi, manifestum autem et quoniam etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod delectatio sit bonum. Secundo, quod aliqua delectatio sit optimum, ibi: optimum autem nihil prohibet etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi, ut enim speusippus etc.. Dicit ergo primo, quod confessum est ab omnibus quod tristitia est simpliciter malum aliquid et fugiendum. Sed hoc dupliciter. Quaedam enim tristitia est simpliciter malum, sicut tristitia quae est de bono, quaedam autem est mala secundum quid, inquantum scilicet est impeditiva boni. Quia etiam tristitia quae est de malo impedit animum ne prompte et expedite operetur bonum.
Manifestum est autem quod ei quod est malum et fugiendum invenitur duplex contrarium. Unum quidem quod est fugiendum et malum. Aliud autem quod est bonum. Sicut timiditati quae est mala contrariatur fortitudo tamquam bonum et audacia tamquam malum. Tristitiae autem contrariatur delectatio. Unde concludit necesse esse quod delectatio sit quoddam bonum.
Deinde cum dicit: ut enim speusippus etc., excludit quamdam solutionem praedictae rationis. Videbatur enim praedicta ratio non valere: eo quod concludit a disiunctiva ad alteram eius partem: scilicet si fugibili contrariatur bonum vel fugibile, quod delectatio quae contrariatur tristitiae fugibili sit aliquid bonum.
Et ideo speusippus, qui fuit nepos et successor Platonis in schola, solvebat dicens, quod sicut maius contrariatur minori et aequali, ita tristitia contrariatur delectationi non quidem tamquam aequali, sed sicut maius minori aut e converso, id est non sicut malum extremum bono medio, sed sicut unum malum extremum alteri, puta quod est in defectu ei quod est in excessu aut e converso.
Sed Aristoteles dicit, hanc solutionem non esse convenientem: quia sequeretur quod delectatio esset vere malum, scilicet secundum suam propriam rationem, sicut superabundantia vel defectus. Sed hoc nullus dicit.
Platonici enim, quorum erat haec opinio quod delectatio non sit bonum, non ponebant quod delectatio sit malum simpliciter et secundum se, sed negabant eam esse bonum aliquid, in quantum est quiddam imperfectum vel impeditivum virtutis, sicut patet ex processu praemissarum rationum.
Deinde cum dicit: optimum autem etc., ostendit quod aliqua delectatio sit optimum. Et primo ostendit propositum. Secundo assignat causam erroris, ibi: sed et assumpserunt etc.. Primum ostendit duabus rationibus, quarum secunda incipit ibi: et persequi autem omnia etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo manifestat quod dixerat per quaedam signa, inferendo quaedam corollaria ex dictis, ibi, et propter hoc omnes etc.. Circa primum duo facit. Primo excludit quandam rationem contrariam. Videntur enim quaedam delectationes esse pravae, ex quo posset aliquis aestimare quod delectatio non sit aliquid optimum. Sed ipse dicit quod hoc nihil prohibet quin delectatio sit optimum, sicut etiam videmus quod aliqua scientia est optima, scilicet sapientia, ut in sexto dictum est, et tamen quaedam scientiae sunt pravae, non quidem inquantum sunt scientiae, sed propter aliquem defectum quem habent vel ex defectu principiorum, quia scilicet procedunt ex falsis principiis, vel ex defectu materiae, sicut patet in scientiis operativis, quarum usus inducit ad malum.
Secundo ibi: forte autem necessarium etc., inducit rationem ad propositum. Et dicit quod uniuscuiusque habitus sunt operationes aliquae non impeditae. Felicitas autem est operatio non impedita, vel omnium bonorum habituum vel alicuius eorum, ut patet ex his quae in primo dicta sunt. Unde necessarium est, huiusmodi operationes non impeditas esse per se appetibiles. Operatio autem non impedita est delectatio, ut supra dictum est. Unde consequens est quod aliqua delectatio sit optimum, illa scilicet in qua consistit felicitas, licet multae delectationes sint pravae, etiam si contingat quod sint pravae simpliciter.
Deinde cum dicit: et propter hoc omnes etc., manifestat quod dixerat per signa, inducendo tria corollaria. Quorum primum est, quod quia operatio non impedita est felicitas, et hoc etiam delectationem causat, inde est quod omnes aestimant vitam felicem esse delectabilem et rationabiliter adiungunt delectationem felicitati. Quia nulla operatio perfecta est impedita. Felicitas autem est perfectum bonum, ut in primo ostensum est. Unde est operatio non impedita, quod delectationem causat.
Ex hoc autem concludit ulterius ibi: propter quod indiget etc., quod quia felicitas est operatio non impedita, felix indiget bonis corporis, puta sanitate et incolumitate et bonis exterioribus, quae dicuntur bona fortunae, ut per horum defectum non impediatur felix in sua operatione. Illi autem qui dicunt, si homo est virtuosus est felix, etiam si circumferatur et subdatur magnis infortuniis, nihil rationabile dicunt, sive hoc dicant volentes, quasi interius huic dicto assentientes, sive hoc dicant nolentes, quasi per rationem coacti contra id quod eis videtur; et innuit stoicos, quorum erat ista opinio.
Tertium corollarium infert ibi, propter indigere autem etc.. Et dicit, quod quia felicitas indiget bona fortuna, quibusdam visum est quod idem sit felicitas et bona fortuna: quod tamen non est verum. Quia ipsa superexcellentia bonorum fortunae est impeditiva felicitatis, inquantum scilicet aliqui per hoc impediuntur ab operatione virtutis, in qua consistit felicitas, et tunc non est iustum quod talis superexcellentia vocetur bona fortuna; quia terminus, idest finis, vel ratio bonae fortunae est per comparationem ad felicitatem, ut scilicet in tantum dicatur bona in quantum iuvat ad felicitatem.
Deinde cum dicit: et persequi autem omnia etc., ponit secundam rationem, ad ostendendum quod felicitas sit aliquid optimum. Et sumitur per quoddam signum. Unde primo ponit ipsum. Et dicit quod hoc quod omnia persequuntur, idest quaerunt delectationem, est quoddam signum quod aliqualiter delectatio sit optimum. Illud enim in quod omnes vel plures consentiunt, non potest esse omnino falsum. Unde in proverbio dicitur, quod non perditur omnino fama, quae apud multos populos divulgatur. Et huius ratio est, quia natura non deficit, neque in omnibus neque in pluribus, sed solum in paucioribus. Unde id quod invenitur ut in omnibus aut in pluribus videtur esse ex inclinatione naturae, quae non inclinat neque ad malum neque ad falsum. Et sic videtur, quod delectatio, in quam concurrit omnium appetitus, sit aliquid optimum.
Secundo ibi: sed quia non eadem etc., excludit quiddam quod possit reputari contrarium, scilicet quod non omnes appetunt contrarium, quod scilicet non omnes appetunt eamdem delectationem. Sed ipse ostendit, per hoc non impediri principale propositum, duplici ratione. Primo quidem, quia non est eadem natura et habitus optimus omnium neque secundum veritatem neque secundum apparentiam, alia est enim optima dispositio hominis, alia equi. Item alia iuvenis, alia senis. Et quia unicuique est delectabile id quod est sibi conveniens, inde est, quod non omnes appetunt eamdem delectationem, quamvis omnes appetant delectationem. Quia scilicet delectatio est optimum omnibus, sed non eadem; sicut nec eadem dispositio naturae est omnibus optima.
Secundam rationem ponit ibi, forte autem etc.. Et potest dici quod omnes homines appetunt eamdem delectationem secundum naturalem appetitum, non tamen secundum proprium iudicium; non enim omnes existimant corde, neque dicunt ore eamdem delectationem esse optimam, natura tamen omnes inclinat in eandem delectationem sicut in optimam, puta in contemplationem intelligibilis veritatis, secundum quod omnes homines natura scire desiderant. Et hoc contingit, quia omnia habent naturaliter in se ipsis quiddam divinum, scilicet inclinationem naturae, quae dependet ex principio primo; vel etiam ipsam formam, quae est huius inclinationis principium.
Deinde cum dicit: sed et assumpserunt etc., assignat rationem, quare aliqui opinati sunt delectationem non esse bonum aut optimum. Et dicit, quod ratio huius est, quia corporales delectationes assumpserunt sibi, quasi hereditarie nomen delectationis propter hoc, quod frequentius inclinamur in ipsas, utpote adiunctas necessariis vitae et quia omnes participant ipsas, utpote sensibiles et omnibus notas. Et quia ipsae solae sunt cognitae communiter ab omnibus, propter hoc existimant has solas esse delectationes. Et ideo, quia huiusmodi delectationes non sunt optimae, existimant quidam, quod delectatio non sit optimum.
Deinde cum dicit manifestum autem et quoniam etc., ostendit propositum ducendo ad inconveniens. Ducit autem ad tria inconvenientia. Quorum primum est, quod si delectatio et operatio delectabilis non sit quoddam bonum, sequetur quod felix non vivat delectabiliter. Cum enim felicitas sit per se bona, non requireret delectationem vita felicis, si delectatio non esset quoddam bonum.
Secundo ibi: sed et triste etc., et dicit, quod si delectatio non sit aliquod bonum, continget quod vivere in tristitia non sit aliquod malum. Si enim delectatio non sit neque bona neque mala, sequeretur idem de tristitia quae ei contrariatur. Et sic tristitia non esset fugienda.
Tertio ibi: neque utique etc., ducit ad tertium inconveniens. Sequetur enim quod vita virtuosi non sit delectabilis, si operationes eius non sunt delectabiles; quod iam esset si delectatio non esset aliquid bonum. Manifestum est enim quod virtus est operativa boni.



Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.9