Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.13


Lectio 14

De corporalibus utique delectationibus etc.. Postquam Philosophus determinavit de delectatione et tristitia in generali, hic specialiter determinat de corporalibus delectationibus circa quas est continentia et incontinentia. Et circa hoc tria facit. Primo proponit intentum. Secundo movet dubitationem, ibi, propter quid igitur etc.. Tertio assignat causam quorumdam, quae accidunt circa delectationes, ibi, non semper autem etc.. Dicit ergo primo, quod post ea quae dicta sunt de delectatione in communi, intendendum est nobis de corporalibus delectationibus, ut dicamus, quod quaedam delectationes sunt valde eligibiles, scilicet illae quae sunt naturaliter bonae, corporales autem delectationes, circa quas aliquis fit intemperatus, non sunt tales.
Deinde cum dicit: propter quid igitur etc., movet dubitationem contra praedicta. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi, vel sic bonae etc.. Tertio assignat causam dictorum, ibi, quia autem non solum oportet etc.. Est autem circa primum considerandum, quod Philosophus supra, ad probandum delectationem esse bonum, sumpsit argumentum a malitia tristitiae et quia tunc dixerat corporales delectationes non esse bonas, resumit idem medium pro obiectione. Si enim malo contrariatur bonum, remanet dubitatio, ex quo delectationes corporales dicuntur esse non bonae, quare contrariae tristitiae sint malae.
Deinde cum dicit vel sic bonae etc., solvit obiectionem dupliciter. Primo enim dicit, quod delectationes corporales sunt aliqualiter bonae, inquantum scilicet sunt necessariae ad depellendas contrarias tristitias. Quia et per hunc modum omne illud quod non est malum in sua natura potest dici bonum.
Secundam solutionem ponit ibi, vel usque ad hoc etc.. Et dicit, quod delectationes corporales sunt quidem bonae, non autem absolute sed usque ad hoc, id est usque ad certum terminum. Et huius rationem assignat. Cum enim omnis delectatio consequatur habitum aliquem et motum sive operationem, oportet quod si habituum et motuum sive operationum non potest esse superabundantia melioris, idest superexcessus a bono, quod neque delectationis consequentis posset esse superexcessus, sicut huius operationis quae est contemplatio veritatis, non potest esse superexcessus melioris, quia quanto plus aliquis veritatem contemplatur, tanto melius est; unde et delectatio consequens est bona absolute, et non solum usque ad aliquam mensuram. Si autem habituum et motuum sive operationum sit superexcessus melioris, ita etiam se habebit et circa delectationem consequentem. Manifestum est autem, quod circa corporalia bona potest esse superabundantia melioris.
Et huius signum est, quod ex hoc aliquis dicitur pravus quod horum bonorum superabundantiam quaerit, etiam si nulli alii noceat. Non tamen ex hoc ipso, quod quaerit corporalia bona et delectatur in eis est pravus, quia omnes homines aliqualiter gaudent pulmento et vino et venereis: sed ex hoc vituperantur aliqui, quod gaudent in eis, non secundum quod oportet. Ex quo patet, quod delectatio corporalis est bona usque ad aliquam mensuram, superabundantia autem ipsius est mala.
E contrario autem se habet in tristitia; quia non solum eius superabundantiam fugit virtuosus, sed totaliter omnem tristitiam. Tristitia enim non est contraria superabundantiae delectationis corporalis, quia sic aliquis non tristaretur nisi de maximo recessu a superabundantia delectationum. Quae quidem tristitia non multum vituperabilis esset, sed aliqualiter toleranda. Sed magis tristitia inhaeret ei, qui persequitur superabundantiam delectationum. Ex hoc enim contingit, quod ex modico defectu delectabilium tristatur. Et inde est, quod sicut superabundantia delectationum corporalium est mala, ita et tristitia.
Deinde cum dicit: quia autem etc., assignat rationem praedictorum. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, primum quidem utique etc.. Dicit ergo primo, quod non solum oportet dicere solutionem obiectionis, sed assignare causam falsitatis quae erat in obiectione. Hoc enim multum confert ad hoc quod fides adhibeatur veritati. Cum enim appareat ratio propter quam videtur esse verum illud quod non est verum, hoc facit magis credere veritati. Et ideo dicendum est, quare corporales delectationes videantur multis esse eligibiliores aliis delectationibus, cum tamen illae sint bonae absolute, corporales autem solum usque ad aliquam mensuram.
Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., exequitur propositum. Et primo assignat rationem quare delectationes corporales videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare aliae sint magis appetibiles secundum rei veritatem, ibi: quae autem sine tristitia etc.. Circa primum assignat duas rationes. Quarum secunda ponitur ibi: adhuc persecutae sunt etc.. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem quare delectationes corporales videantur magis appetibiles. Secundo assignat rationem quare delectationes non videantur bonae universaliter, ibi, et non studiosum utique etc.. Dicit ergo primo, quod prima ratio quare delectationes corporales videantur esse magis eligibiles est quia expellunt tristitiam; et quia delectatio corporalis propter sui superabundantiam est medicina contra tristitiam. Non enim quacumque delectatione tristitia tollitur, sed vehementi, inde est quod homines quaerunt delectationem superabundantem et corporalem, cui tristitia contrariatur. Delectationi autem intellectuali, puta quae est in considerando, non contrariatur aliqua tristitia; quia non est in fieri, sed in facto esse, ut supra dictum est.
Ex hoc autem ipso quod corporales delectationes sunt medicinae contra tristitias, videntur esse vehementes, quia mensurantur non solum ex sui natura, sed etiam ex contrario quod pellunt; et inde est quod valde quaeruntur, propter hoc quod magis apparent iuxta suum contrarium positae, sicut delectatio potus magis apparet si affuerit sitis. Et ideo illi qui quaerunt delectationem potus praeparant sibi sitim per comestionem salsorum, ut magis in potu delectentur.
Deinde cum dicit: et non studiosum utique etc., assignat rationem quare delectationes non videantur bonae universaliter. Et dicit quod propter delectationes corporales, sicut etiam supra dictum est, visum fuit quibusdam quod delectatio non esset aliquid bonum. In delectationibus enim corporalibus duo inveniuntur. Quaedam enim earum sunt pravae naturaliter, utpote consequentes pravas operationes, quae quidem sunt appetibiles quibusdam ab ipsa sua nativitate, sicut bestiis et bestialibus hominibus; quibusdam autem sunt appetibiles propter consuetudinem, sicut delectationes pravorum hominum. Quaedam vero delectationum corporalium sunt medicinae contra aliquem defectum.
Et huius signum est, quia non sunt nisi indigentis. Non enim aliquis delectatur in cibo quo non indiget et sic delectatio cibi est medicina contra tristitiam famis. Et manifestum est quod melius est esse aliquem iam perfectum quam fieri. Huiusmodi autem delectationes, quas dicimus esse medicinales, accidunt his qui perficiuntur, non autem his qui iam sunt perfecti. Causantur enim ex hoc quod per id quod sumitur tollitur naturae indigentia. Sic igitur patet quod non sunt bonae secundum se, sed per accidens, inquantum scilicet sunt ad aliquid necessariae.
Et has duas rationes supra tetigit in duabus solutionibus. Nam illae delectationes excedunt mensuram debitam quae consequuntur pravas operationes. Quia ergo corporales delectationes non sunt secundum se bonae, cum tamen videantur magis appetibiles, quidam aestimaverunt universaliter delectationes non esse bonas.
Deinde cum dicit: adhuc persecutae sunt etc., ponit secundam rationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo manifestat quiddam quod supposuerat, ibi, etenim multis etc.. Dicit ergo primo, quod quia corporales delectationes sunt vehementes, quaeruntur ab his qui non possunt aliis delectationibus gaudere, scilicet ab hominibus qui solis sensibilibus inhaerent et delectationes intellectuales non percipiunt. Et inde est quod tales homines praeparant sibiipsis quamdam sitim talium delectationum, dum scilicet sponte seipsos incitant ad earum concupiscentiam, sicut dictum est de illis qui comedunt salsa, ut concupiscant potum. Et ideo, quia praedicti homines non habent alia delectabilia in quibus recreentur, non est increpabile si corporales delectationes accipiant, dum tamen tales delectationes non noceant, nec eis nec aliis: si autem sint nocivae, hoc est pravum et increpabile, sicut patet de delectatione adulterii vel cibi nocivi.
Deinde cum dicit: et enim multis etc., assignat rationem cuiusdam quod supposuerat, scilicet quod omnes homines indigeant aliqua delectatione recreari. Et primo assignat huiusmodi rationem communiter quantum ad omnes; secundo quantum ad iuvenes, ibi, similiter autem etc.. Tertio quantum ad melancholicos, ibi, melancholici autem etc.. Dicit ergo primo, quod ideo non est increpabile, quod aliqui utantur delectationibus corporalibus cum non habeant alias, quia indigent eis, sicut medicina contra tristitias. Quantum enim ad multa, tristitia advenit hominibus propter naturales motus et operationes. Semper enim animal vigilans est in labore. Labor autem est contristativus, sicut naturales sermones testantur.
Qui dicunt quod videre et audire ingerit tristitiam in quantum est laboriosum: ratione cuius animal indiget quiete somni, ut dicitur in libro de somno et vigilia. Sed ideo non percipimus huiusmodi tristitiam, quia iam sumus consueti continue eam pati. Videre tamen et audire, etsi habeant laborem et tristitiam naturalem ex parte organorum corporalium, habent tamen delectationem animalem ratione cognitionis sensibilium.
Deinde cum dicit: similiter autem etc., assignat rationem quare iuvenes maxime indigent delectatione. Et dicit quod in iuvenibus propter augmentum sunt multae commotiones spirituum et humorum sicut etiam accidit vinolentis. Et ideo propter huiusmodi laborem, iuventus maxime quaerit delectationem.
Deinde cum dicit melancholici autem etc., assignat rationem ex parte melancholicorum. Et dicit, quod melancholici secundum naturalem dispositionem semper indigent medicina contra tristitias, quia corpus eorum patitur corrosionem quamdam propter siccitatem complexionis. Et ideo habent vehementem appetitum delectationis per quam huiusmodi tristitia repellatur. Delectatio enim expellit tristitiam, non solum contrariam, puta delectatio cibi tristitiam famis; sed si delectatio sit fortis expellit quamcumque aliam tristitiam, quia omnibus tristitiis contrariatur secundum genus, licet non secundum speciem. Et quia melancholici vehementer appetunt delectationes, inde est quod plerumque fiunt intemperati et pravi.
Deinde cum dicit: quae autem sine tristitia etc., assignat rationem, quare delectationes intellectuales secundum rei veritatem sint meliores. Et dicit quod quia huiusmodi delectationes non habent contrariam tristitiam quam expellant, inde est quod non habent superabundantiam ex qua reddantur vitiosae. Huiusmodi enim delectationes sunt circa ea quae sunt delectabilia secundum sui naturam et non secundum accidens. Et haec duo exponit. Primo quidem, quid sit delectabile secundum accidens. Et dicit quod illa sunt delectabilia secundum accidens quae delectant in quantum sunt medicativa. Quia enim dum aliquis patitur sanationem, accidit quod sanum ibi aliquid operetur, propter hoc videtur operatio esse delectabilis. Et inde est quod quando quaeruntur huiusmodi delectabilia ultra necessitatem medicinae, sunt delectationes inordinatae. Consequenter autem exponit, quod delectabilia secundum naturam sunt illa quae faciunt operationem talis naturae. Unicuique enim naturae delectabilis est operatio propria, cum sit eius perfectio. Et ideo homini delectabilis est operatio rationis.
Deinde cum dicit: non semper autem etc., assignat rationem duorum quae accidunt circa delectationes humanas. Quorum unum est quod nihil idem est semper delectabile homini. Et huius rationem dicit esse, quia natura nostra non est simplex, sed est ex multis composita et ex uno in aliud transmutabilis, inquantum subiacet corruptioni. Et ideo, si homo secundum aliquam sui dispositionem agat aliquam actionem sibi delectabilem, haec delectatio est praeternaturalis homini secundum alteram eius dispositionem. Sicut contemplari est naturale homini ratione intellectus, sed est praeternaturale homini ratione organorum imaginationis, quae laborant in contemplando. Et ideo contemplatio non est semper homini delectabilis. Et est simile de sumptione cibi quae est naturalis corpori indigenti, praeter naturam autem corpori iam repleto. Cum autem homo appropinquet ad contrariam dispositionem, tunc id quod prius erat delectabile secundum praecedentem dispositionem, neque adhuc videtur triste, quia nondum contraria dispositio totaliter advenit, neque videtur delectabile, quia iam fere alia dispositio recessit.
Et ex hoc concludit quoddam corollarium, ibi: quare si huius etc.. Et dicit, quod si natura alicuius rei delectantis esset simplex et immutabilis, semper eadem actio esset sibi delectabilissima. Puta si homo esset solum intellectus, semper in contemplando delectaretur. Et inde est quod, quia Deus est simplex et immutabilis, semper gaudet una et simplici delectatione, quam scilicet habet in contemplatione suiipsius. Non enim est operatio, quae delectationem causat, solum in motu consistens, sed etiam in immobilitate; sicut patet de operatione intellectus. Et illa delectatio quae est absque motu est maior quam illa quae est in motu: quia illa quae est in motu est in fieri, illa autem quae est in quiete est in esse perfecto, ut ex supra dictis patet.
Deinde cum dicit transmutatio autem etc., assignat causam secundi accidentis circa delectationes, quod scilicet transmutatio, secundum dictum cuiusdam poetae, est maxime delectabilis hominibus. Et hoc dicit accidere propter quamdam malitiam, idest defectum naturae, quae non semper potest in eadem dispositione consistere. Sicut enim mali hominis est quod de facili transmutetur et non habeat mentem fixam in uno, ita est de natura quae indiget transmutatione, quia non est simplex neque perfecte bona. Est enim motus actus imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum.
Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse in hoc septimo libro de continentia et incontinentia, delectatione et tristitia, quid unumquodque eorum est, et qualiter sint bona vel mala. Unde iam dicendum est de amicitia. Et sic terminatur sententia septimi libri.



LIBER 8


Lectio 1

Post haec autem de amicitia etc.. Postquam Philosophus determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus et continentia, quae est quiddam imperfectum in genere virtutis, hic consequenter determinat de amicitia, quae supra virtutem fundatur, sicut quidam virtutis effectus. Et primo prooemialiter dicit de quo est intentio. Secundo incipit de amicitia tractare, ibi, forte autem utique etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad moralem pertinet de amicitia tractare. Secundo ostendit quae sint circa amicitiam tractanda, ibi, dubitantur autem de ipsa etc.. Circa primum inducit sex rationes ad ostendendum, quod de amicitia sit considerandum. Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum est de amicitia pertranseunter, ut scilicet consideremus circa eam ea quae pertinent ad considerationem moralis Philosophi, praetermissis his quae pertinent ad considerationem naturalis Philosophi. Et prima ratio quare de amicitia sit tractandum, est, quia consideratio virtutis pertinet ad moralem Philosophum; amicitia autem est quaedam virtus, inquantum scilicet est habitus electivus, ut infra dicetur: et reducitur ad genus iustitiae, inquantum exhibet proportionale, ut infra dicetur, vel saltem est cum virtute, inquantum scilicet virtus est causa verae amicitiae.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc maxime etc.. Moralis enim philosophia habet considerationem circa omnia quae sunt necessaria vitae humanae, inter quae maxime necessarium est amicitia: intantum, quod nullus bene dispositus eligeret vivere cum hoc, quod haberet omnia alia exteriora bona sine amicis. Illis enim, qui maxime possident exteriora bona, scilicet divitibus et principibus et potentatibus, maxime videntur esse necessarii amici. Primo quidem ad usum horum bonorum. Nulla enim est utilitas bonorum fortunae, si ex his aliquis nulli benefaciat. Beneficium autem maxime et laudabilissime fit ad amicos. Secundo ad conservationem talium bonorum, quae non possunt conservari sine amicis. Quia bona fortuna quanto est maior, tanto est minus secura, quia habet plures insidiatores. Nec solum in bona fortuna sunt utiles amici, sed etiam in contraria.
Quia in paupertate homines existimant amicos esse singulare refugium. Sic ergo in omni fortuna amici sunt necessarii. Sunt etiam necessarii in omni aetate. Quia iuvenibus sunt necessarii ad hoc quod per amicos cohibeantur a peccato. Sunt enim secundum seipsos proni ad concupiscentias delectationum, ut in septimo dictum est. Senioribus autem sunt utiles amici ad serviendum propter defectus corporales. Et quia deficiunt in suis actionibus propter debilitatem, sunt eis amici necessarii ad adiutorium. Illis autem qui sunt in summo, idest in perfecta aetate, sunt utiles ad bonas actiones exequendas. Quando enim duo conveniunt sunt potentiores. Et in opere intellectualis speculationis, dum unus videt quod alius videre non potest; et ad opus exterioris actionis, in quo manifeste unus alii auxiliatur. Et sic patet quod de amicitia considerandum est, sicut de re omnibus necessaria.
Tertiam rationem ponit ibi, naturaque inesse videtur etc.. Et dicit, quod etiam amicitia inest secundum naturam generanti ad genitum. Et hoc non solum in hominibus, sed etiam in volatilibus, quae manifeste longo tempore studium adhibent ad educationem prolis. Et idem etiam est in aliis animalibus. Est etiam naturalis amicitia inter eos, qui sunt unius gentis adinvicem, inquantum communicant in moribus et convictu. Et maxime est naturalis amicitia illa, quae est omnium hominum adinvicem, propter similitudinem naturae speciei. Et ideo laudamus philanthropos, idest amatores hominum, quasi implentes id quod est homini naturale, ut manifeste apparet in erroribus viarum. Revocat enim quilibet alium etiam ignotum et extraneum ab errore, quasi omnis homo sit naturaliter familiaris et amicus omni homini. Ea autem, quae sunt naturaliter bona, sunt consideranda a morali. Et sic debet de amicitia considerare.
Quartam rationem ponit ibi, videtur autem et civitates etc.. Et dicit, quod per amicitiam videntur conservari civitates. Unde legislatores magis student ad amicitiam conservandam inter cives, quam etiam ad iustitiam, quam quandoque intermittunt, puta in poenis inferendis, ne dissensio oriatur. Et hoc patet per hoc, quod concordia assimilatur amicitiae. Quam quidem, scilicet concordiam, legislatores maxime appetunt, contentionem autem civium maxime expellunt, quasi inimicam salutis civitatis. Et quia tota moralis philosophia videtur ordinari ad bonum civile, ut in principio dictum est, pertinet ad moralem considerare de amicitia.
Quintam rationem ponit ibi, et amicis quidem etc.. Et dicit quod, si aliqui sint amici, in nullo indigerent iustitia proprie dicta, quia haberent omnia quasi communia, cum amicus sit alter ipse; non est autem iustitia ad seipsum. Sed si sint iusti, nihilominus indigent amicitia adinvicem. Et illud quod est maxime iustum videtur esse conservativum et reparativum amicitiae. Multo ergo magis ad moralem pertinet considerare de amicitia quam de iustitia.
Sextam rationem ponit ibi, non solum autem etc.. Et dicit, quod non solum de amicitia considerandum est quia est quiddam necessarium humanae vitae, sed etiam quia est quiddam bonum, idest laudabile et honestum. Laudamus enim philophilos, idest amatores amicorum, et philophilia, id est amicitia multorum, videtur esse aliquid boni, in tantum quod quidam existimant eosdem esse viros bonos et amicos.
Deinde cum dicit: dubitantur autem etc., ostendit, quae sint de amicitia consideranda. Et primo praemittit quamdam dubitationem, quae circa amicitiam apparet. Secundo ostendit quales dubitationes sint circa amicitiam determinandae, ibi: naturalia quidem igitur etc.; tertio excludit quorundam errorem, ibi, unam quidem enim etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit diversas opiniones quorumdam in rebus humanis circa amicitiam. Secundo in rebus naturalibus, ibi, et de his ipsis etc.. Dicit ergo primo, quod de amicitia non pauca dubitantur. Et primo hoc manifestatur ex diversis opinionibus. Quidam enim volunt, quod amicitia sit quaedam similitudo, et quod similes sunt sibiinvicem amici. Et ad hoc inducunt proverbium quod dicitur quod simile vadit ad suum simile et coloyus ad coloyum (sunt autem quaedam aves gregales sicut sturni) et inducunt etiam quaecumque similia proverbia. Alii vero e contrario dicunt quod omnes figuli contrariantur sibiinvicem, inquantum scilicet unus impedit lucrum alterius. Est autem veritas quaestionis, quod simile per se loquendo est amabile. Habetur autem odio per accidens, in quantum scilicet est impeditivum proprii boni.
Deinde cum dicit et de his ipsis etc., ponit circa idem contrarias opiniones in rebus naturalibus: et dicit quod de hac eadem quaestione quidam inquirunt superius, idest altius et magis naturaliter, sicut euripides qui dixit quod terra desiccata desiderat pluviam quasi amans sibi contrarium, et quod caelum venerabile propter sui dignitatem quando est impletum pluvia desiderat cadere in terram, idest quod pluviam in terram emittat, quod est contrarium eius altitudini et plenitudini. Heraclitus etiam dixit quod contrarium confert suo contrario, sicut homini supercalefacto conferunt frigida, inquantum ex differentibus et contrariis fit optima harmonia, idest contemperantia. Dixit etiam contrarium esse conferens inquantum omnia sunt facta secundum litem, per quam elementa prius confusa sunt distincta. Sed e contrario his dixerunt quidam alii, et praecipue empedocles. Qui dixit quod simile appetit sibi simile.
Solvitur autem haec dubitatio eodem modo per hoc quod simile, per se loquendo, est desiderabile et amabile naturaliter, per accidens autem desideratur contrarium, in quantum est conferens et medicinale, sicut (supra) de delectationibus corporalibus supra dixit.
Deinde cum dicit: naturalia quidem igitur etc., ostendit quae dubitationes sint determinandae circa amicitiam. Et dicit quod naturales quaestiones sunt relinquendae, quia non sunt propriae praesentis intentionis, sed quaecumque sunt humana, utpote pertinentia ad mores et passiones humanas, de his intendamus, sicut utrum possit esse amicitia in omnibus hominibus, vel non possit esse in malis. Et utrum sit una species amicitiae vel plures.
Deinde cum dicit: unam quidem etc., excludit quorundam errorem qui aestimabant quod esset una sola species amicitiae, propter hoc quod omnes species amicitiae sunt comparabiles secundum magis et minus. Puta cum dicimus quod maior est amicitia honesti quam utilis. Sed ipse dicit quod non crediderunt sufficienti signo; quia etiam ea quae differunt specie recipiunt magis et minus, inquantum scilicet conveniunt in genere; puta si dicamus quod album est coloratius nigro; vel secundum analogiam, puta si dicamus quod actus est melior potentia et substantia accidente.
Ultimo autem dicit quod de praedictis quae pertinent ad res humanas circa amicitiam dicendum est superius, id est a prioribus incipiendo.



Lectio 2

Forte autem utique de his etc.. Postquam Philosophus prooemialiter ostendit quod oportet de amicitia determinare et quae sunt de ea determinanda, hic incipit de amicitia tractare. Et primo ostendit quid sit amicitia. Secundo distinguit species eius, ibi, differunt autem haec ad invicem etc.; tertio determinat quasdam amicitiae proprietates in ix libro, ibi: in omnibus autem dissimilium specierum etc.. Circa primum duo facit. Primo investigat quatuor partes definitionis amicitiae. Secundo concludit amicitiae diffinitionem, ibi: oportet igitur etc.. Primo autem investigat particulam quae est ex parte obiecti. Circa quod tria facit. Primo determinat obiectum amicitiae. Secundo movet dubitationem, ibi, utrum igitur etc.. Tertio solvit, ibi: videtur autem etc.. Dicit ergo primo quod de praedictis quaestionibus forte fiet aliquid manifestum si cognoscamus quid sit amabile quod est obiectum amationis a qua dicitur amicitia.
Non enim quodcumque indifferenter amatur, quia malum in quantum huiusmodi non amatur, sed, sicut videtur visibile, ita amatur amabile, quod quidem est vel per se bonum, scilicet honestum, vel delectabile vel utile. Hoc autem tertium, scilicet utile, videtur esse id per quod pervenitur ad bonum honestum vel delectabile, unde bonum honestum et delectabile sunt propter se amabilia ut fines, utile autem est amabile propter alterum, sicut id quod est ad finem. Bonum autem et delectabile si communiter sumerentur, non distinguerentur subiecto abinvicem, sed solum ratione. Nam bonum dicitur aliquid secundum quod est in se perfectum et appetibile. Delectabile autem secundum quod in eo quiescit appetitus. Sic autem non sumuntur hic, sed verum bonum hominis hic dicitur quod ei convenit secundum rationem, delectabile autem quod est sibi conveniens secundum sensum.
Deinde cum dicit: utrum igitur etc., movet circa hoc dubitationem, utrum scilicet homines ament id quod est bonum simpliciter vel id quod est bonum ipsis. Haec enim quandoque abinvicem dissonant. Sicut philosophari est bonum simpliciter, non tamen est bonum indigenti necessariis. Et eadem dubitatio est circa ipsum delectabile. Nam aliquid est delectabile simpliciter sicut dulce, quod non est delectabile huic, scilicet habenti gustum infectum.
Deinde cum dicit: videtur autem etc., solvit praedictam quaestionem. Et primo ponit solutionem. Et dicit quod unusquisque videtur amare id quod est sibi bonum, quia quaelibet potentia fertur in obiectum sibi proportionatum: sicut visus uniuscuiusque videt id quod est sibi visibile. Et sicut simpliciter amabile est id quod est simpliciter bonum, ita unicuique amabile est id quod est sibi bonum.
Secundo ibi: amat autem etc., obiicit in contrarium. Et dicit quod unusquisque homo amat non illud quod est sibi bonum, sed illud quod apparet sibi bonum. Appetitus enim non fertur in aliquid nisi prout est apprehensum, unde videtur falsum esse quod unicuique sit amabile id quod est sibi bonum.
Tertio ibi: differt autem etc., solvit dicens, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia cum amatur aliquid apparens bonum amatur ut sibi bonum. Unde etiam poterit dici quod amabile est apparens bonum.
Secunda particula pertinet ad qualitatem amationis, quam ponit ibi, tribus autem entibus etc.. Et dicit quod, cum tria sint propter quae homines amant, scilicet bonum, delectabile et utile, in illa amatione qua dicitur amare inanimata, puta vinum aut aurum, non dicitur esse amicitia. Et hoc ostendit dupliciter. Primo quidem, quia in tali amatione non potest esse redamatio quae requiritur ad amicitiam. Non enim vinum amat hominem, sicut homo amat vinum. Secundo, quia non sic amamus inanimata ut insit nobis voluntas boni illorum. Ridiculum enim esset dicere quod aliquis vellet vino bonum: sed hoc bonum quod est vinum homo vult sibi. Unde per hoc quod homo amat vinum, non est benivolus vino, sed sibiipsi.
Et si aliquis dicat quod homo vult vino bonum, quia vult quod conservetur, considerandum est quod homo vult salvari vinum, ut ipse habeat illud et ita non vult salutem vini in quantum est bonum vini, sed in quantum est bonum suiipsius. Et hoc est contra rationem amicitiae. Dicitur enim quod oportet amico velle bonum gratia illius et non propter bonum amantis.
Tertia particula pertinet ad vicissitudinem amandi, quam ponit ibi: volentes autem etc.. Et dicit quod si aliqui velint bona alicui illius gratia, dicimus eos benevolos; sed non dicimus eos amicos, si non idem fiat ab illo, ut scilicet amatus velit bonum amanti eius gratia. Quia amicitiam dicimus esse benevolentiam in contrapassis, ut scilicet amans ametur. Habet enim quamdam commutationem amoris secundum formam commutativae iustitiae.
Quarta particula sumitur secundum conditionem mutui amoris, et hanc ponit ibi: vel apponendum etc.. Et dicit quod adhuc apponendum est ad complendam rationem amicitiae, quod sit benevolentia mutua non latens: multi enim sunt benevoli aliquibus, quos nunquam viderunt, inquantum ex auditis existimant eos esse epiiches, idest virtuosos, vel utiles sibi. Et potest esse quod idem patiatur aliquis illorum ad eum qui sic est benivolens. Huiusmodi ergo homines videntur esse benevoli adinvicem, sed non possunt dici amici, cum lateat eos qualiter se habent ad invicem.
Deinde cum dicit: oportet igitur etc., concludit ex praemissis definitionem amicitiae. Et dicit, quod oportet ad rationem amicitiae, quod per eam aliqui sibi bene velint adinvicem, et quod hoc non lateat eos, et quod hoc sit propter unum aliquod praedictorum, scilicet propter bonum vel delectabile vel utile.



Lectio 3

Differunt autem haec etc.. Postquam Philosophus ostendit quid est amicitia, hic distinguit species eius. Et primo distinguit species amicitiae. Secundo ostendit, in quibus amicitiae speciebus fiant accusationes seu conquestiones, ibi: trinis itaque existentibus, etc.. Circa primum duo facit. Primo distinguit species amicitiae, quae in aequalitate personarum salvatur. Secundo distinguit species amicitiae, quae est inter inaequales personas, ibi: altera est autem amicitiae species etc.. Circa primum duo facit. Primo distinguit amicitiae species. Secundo ostendit eas in aequalitate existere, ibi: sunt autem igitur dictae amicitiae etc.. Circa primum tria facit. Primo distinguit amicitiae species. Secundo determinat de eis per comparationem ad actum, ibi, quemadmodum autem in virtutibus etc.. Tertio per comparationem ad subiectum, ibi, in severis autem et senibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit specierum distinctionem. Secundo determinat de singulis speciebus, ibi, qui quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod cum sint tria amabilia, sicut dictum est: scilicet bonum simpliciter, delectabile et utile: haec differunt specie abinvicem, non quidem sicut tres species ex aequo dividentes aliquod genus, sed secundum prius et posterius se habent. Et quia secundum differentiam obiectorum diversificantur actus, consequens est, quod amationes secundum haec tria differant specie: ut scilicet alia sit species amationis qua amatur aliquid propter bonum, et alia qua amatur aliquid propter delectabile, et alia qua propter utile. Et quia amicitiae actus est amatio, consequens est, quod etiam sint tres species amicitiae, aequales numero amabilibus. Quarum una est amicitia propter honestum, quod est bonum simpliciter; alia propter delectabile; et tertia, propter utile.
In singulis enim horum salvatur ratio amicitiae supraposita, quia secundum unumquodque horum trium potest esse redamatio non latens. Et secundum haec tria possunt sibi bona velle adinvicem secundum quod amant. Puta si amant se propter virtutem, volunt sibi invicem bonum virtutis. Si autem propter utile, volunt sibiinvicem bona utilia. Et si propter delectationem, delectabilia.
Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., determinat de praedictis amicitiae speciebus, quae quidem non aequaliter sub amicitia continentur, sed secundum prius et posterius. Sic ergo tria facit. Primo determinat de amicitia utilis et de ea quae est delectabilis, quae per posterius rationem amicitiae participant. Secundo determinat de amicitia honesti, quod est bonum simpliciter, cui primo et per se competit ratio amicitiae, ibi, perfecta autem est bonorum etc.. Tertio comparat alias amicitias ad istam, ibi, quae autem propter delectabile etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quales sint amicitiae species imperfectae; secundo ostendit quibus competunt, ibi, maxime autem in senibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit amicitias utilis et delectabilis esse amicitias per accidens. Secundo ostendit, quod sunt facile dissolubiles, ibi: facile solubiles utique etc..
Dicit ergo primo, quod illi qui amant se adinvicem propter utilitatem, unus non amat alterum propter seipsum, sed secundum quod ab altero accipit sibi aliquod bonum. Et simile est in his qui se amant propter delectationem. Non enim unus amat alium propter hoc quod est taliter dispositus, puta, quod est eutrapelus, idest virtuose se habens circa ludos; sed solum inquantum est sibi delectabilis. Et sic patet, quod tam illi qui amant propter utile, amant propter bonum quod eis provenit, quam etiam illi qui amant propter delectationem, amant propter delectabile quod percipiunt. Et ita non amant amicum secundum quod ipse in se est, sed secundum quod accidit ei, scilicet secundum quod est utilis vel delectabilis. Unde patet quod huiusmodi amicitiae non sunt per se amicitiae, sed per accidens, quia non amatur homo secundum id quod ipse est, sed secundum quod aliquid exhibet, scilicet utilitatem vel delectationem.
Deinde cum dicit: facile solubiles etc., ostendit huiusmodi amicitias facile esse dissolubiles. Sunt enim propter aliquid, quod accidit hominibus qui amantur, in quo homines non permanent semper sibi similes; sicut non semper idem homo est delectabilis vel utilis. Quando igitur illi qui amabantur desinunt esse delectabiles vel utiles, amici eorum quiescunt ab amando. Et hoc maxime manifestum est in amicitia utilis. Non enim semper est idem utile homini, sed aliud et aliud secundum diversa tempora et loca. Sicut in aegritudine est utilis medicus, in navigando nauta, et sic de aliis. Quia ergo amicitia non habebatur ad ipsum hominem secundum se, sed ad utilitatem quae ab ipso erat, consequens est, quod dissoluta amicitiae causa, etiam amicitia dissolvatur. Et simile contingit circa amicitiam delectationis.
Deinde cum dicit: maxime autem in senibus etc., ostendit quibus huiusmodi amicitiae competant. Et primo ostendit quibus competat amicitia utilis. Secundo quibus competat amicitia delectabilis, ibi, iuvenum autem amicitia etc.. Ponit autem primo tria genera hominum quibus competit amicitia utilis. Et primo dicit, quod maxime talis amicitia videtur fieri in senibus, qui non quaerunt delectabile propter debilitatem caloris et sensuum, sed quaerunt utile, inquantum scilicet indigent ut subveniatur naturae iam deficienti.
Secundo ibi: et eorum qui in adolescentia etc., dicit quod haec amicitia competit etiam adolescentibus et iuvenibus qui quaerunt utile. Et hi quidem non omnino sunt tales ut se mutuo ament, neque etiam convivunt adinvicem, quia quandoque non sunt sibiinvicem delectabiles, nec unus indiget societate alterius nisi solum propter utilitatem. Intantum enim mutua societas est eis delectabilis, inquantum per hoc habent aliquam spem boni, ad quod sit eis utilis talis societas.
Tertio ibi, in has autem dicit, quod ad amicitias quae sunt propter utilitatem quidam reducunt etiam amicitiam peregrinorum, qui seinvicem amare videntur propter utilitatem quam unus ab alio habet in sua peregrinatione.
Deinde cum dicit: iuvenum autem etc., ostendit quibus competat amicitia delectabilis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quibus competat huiusmodi amicitia: et dicit, quod amicitia quae est propter delectationem maxime videtur esse iuvenum. Quia vivunt secundum quod feruntur a passionibus, nondum roborato in eis iudicio rationis, quo passiones ordinentur. Et quia passiones omnes terminantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo habitum est; consequens est, quod ipsi maxime persequuntur id quod est eis delectabile secundum praesens tempus. Passiones enim pertinent ad partem sensitivam, quae maxime respicit praesens. Amare autem aliquid propter hoc quod est factivum delectationis in futurum, iam accedit ad rationem utilis.
Secundo ibi: aetate autem etc., ostendit horum amicitias esse facile mutabiles dupliciter. Primo quidem ex parte delectabilium, quia scilicet transeunte aetate fiunt eis alia delectabilia. Non enim eadem sunt in quibus delectantur pueri, adolescentes et iuvenes et ideo tales de facili fiunt amici, et de facili cessant, quia simul transmutato delectabili transit amicitia. Iuvenilis autem delectationis est velox transmutatio, eo quod tota eius natura in quadam transmutatione consistit.
Secundo ibi: et amativi autem etc., ostendit idem ex parte amantium. Et dicit, quod iuvenes sunt amativi, idest prompti et vehementes in amore, quia scilicet amant non ex electione, sed secundum passionem, et inquantum concupiscunt delectationem. Et ideo vehementer et intense amant. Et quia passio facile transit sicut et facile advenit, inde est quod tales sicut de facili amare incipiunt, ita cito quiescunt ab amando, et multoties eadem die amicitiam ineunt et dissolvunt. Sed quamdiu amicitia durat, volunt tales per totum diem sibiinvicem commanere et convivere sibiipsis, inquantum sunt sibi mutuo delectabiles. Isto enim modo disponitur in eis amicitia.
Deinde cum dicit: perfecta autem est etc., determinat de amicitia principali quae est propter bonum virtutis. Et primo proponit huiusmodi amicitiam esse perfectam. Et dicit quod tertia amicitia, quae est bonorum et sibi invicem similium secundum virtutem, est perfecta amicitia.
Secundo ibi: isti enim bona etc., probat quod dixerat, ostendendo conditiones huius amicitiae. Et primo ostendit quod huiusmodi amicitia est per se et non per accidens. Secundo ostendit quod nihil ei deest, ibi: et est uterque simpliciter bonus etc.. Tertio quod est rara, ibi, raras autem verisimile etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit praedictam amicitiam esse per se et non per accidens. Illi enim qui sunt sibi similes in virtute, volunt sibiinvicem bona, inquantum sunt boni. Sunt autem boni secundum seipsos. Nam virtus est quaedam perfectio faciens hominem bonum et opus ipsius. Ergo patet quod tales volunt sibi bona secundum seipsos. Unde eorum amicitia est per se.
Secundo ibi, volentes autem bona etc., ex hoc concludit quod talis amicitia sit maxima. Semper enim illud quod est per se est Potius eo quod est per accidens. Cum igitur haec amicitia sit per se, aliae autem per accidens, consequens est quod virtuosi qui volunt bona amicis propter eos et non propter aliquid quod sibi ex eis proveniat, sunt maxime amici.
Tertio ibi, permanet igitur etc., concludit ulterius quod, ex quo tales amant seipsos propter hoc quod boni sunt, consequens est quod eorum amicitia permaneat quousque sunt boni secundum virtutem. Virtus autem est habitus permanens et non de facili transiens, ut patet ex his quae in secundo dicta sunt. Ergo talis amicitia est diuturna.
Deinde cum dicit: et est uterque simpliciter etc., ostendit quod huic amicitiae nihil deest quod pertinet ad rationem perfecti, ut patet in tertio physicorum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod haec amicitia comprehendit in se ea quae sunt in aliis amicitiis. Et dicit quod in ista amicitia uterque amicus est bonus non solum simpliciter, scilicet secundum seipsum, sed etiam per comparationem ad suum amicum, quia illi qui sunt virtuosi sunt et simpliciter boni et utiles sibi invicem. Et similiter sunt simpliciter delectabiles et etiam ad invicem; et hoc ideo quia unicuique sunt delectabiles propriae actiones, et tales, idest actiones similes propriis. Actiones autem virtuosorum sunt quidem quae unius, propriae sibi, et quae alterius, similes propriis. Non enim contrariantur sibi operationes quae sunt secundum virtutem, sed omnes sunt secundum rationem rectam. Sic ergo manifestum est quod amicitia virtuosorum non solum habet bonum simpliciter, sed etiam delectationem et utilitatem.
Secundo ibi: talis autem amicitia etc., concludit iterum quod talis amicitia rationabiliter est diu permansiva et non facile transiens, quia in ea coniunguntur omnia quaecumque requiruntur ad amicos. Omnis enim amicitia est propter bonum vel propter delectationem: et hoc vel simpliciter, puta quia id quod amatur est simpliciter bonum et delectabile, vel quia est bonum et delectabile amanti: et hoc est esse bonum et delectabile non simpliciter et proprie, sed secundum quamdam similitudinem ad id quod est vere et proprie bonum et delectabile. In hac autem amicitia omnia praedicta existunt non per accidens, sed per se. Illi enim qui sunt similes secundum hanc amicitiam virtutis, et reliqua bona habent; quia quod est simpliciter bonum est etiam delectabile. Et sic, quia huiusmodi amicitia habet omnia quae ad amicitiam requiruntur, non de facili dissolvitur. Illud enim praetermitti consuevit in quo defectus aliquis invenitur.
Tertio ibi: maxime itaque etc., concludit iterum hanc amicitiam esse maximam, quia scilicet illa in quibus coniunguntur omnes rationes amandi, sunt maxime amabilia. Et talia sunt bona honesta, quia et sunt bona simpliciter et sunt delectabilia et utilia, unde per consequens oportet quod etiam amare in his maxime accidat, et amicitia horum sit maxima.
Deinde cum dicit: raras autem etc., ostendit praedictam amicitiam esse raram, quod est signum perfectionis, nam perfecta in quolibet genere rarius inveniuntur. Circa hoc autem tria facit. Primo ostendit propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quia haec amicitia est virtuosorum. Pauci autem sunt tales propter difficultatem attingendi medium, ut dictum est in secundo. Unde verisimile est quod tales amicitiae sint rarae.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem etc.. Quia scilicet amicitia talium indiget longo tempore et mutua assuetudine ut se invicem possint cognoscere et virtuosos et amicos, quia secundum quod dicitur in proverbio, non contingit quod aliqui seinvicem cognoscant antequam simul comedant mensuram salis. Non oportet autem quod unus acceptet alium ad hoc quod sit eius amicus antequam unus appareat alteri amandus et credatur ita esse; et hoc raro contingit. Unde tales amicitiae sunt rarae.
Secundo ibi: qui autem cito etc., excludit obiectionem de illis qui videntur cito fieri amici. Et dicit quod illi qui cito sibiinvicem exhibent opera amicitiae, manifestant quod volunt esse amici, non tamen adhuc sunt, quousque sciant quod sint amabiles invicem. Et sic patet quod cito fit in homine voluntas amicitiae, sed non ita est de ipsa amicitia.
Tertio ibi: haec quidem igitur etc., epilogando concludit quod praedicta amicitia est perfecta, et secundum tempus quia est diuturna, et secundum reliqua quae dicta sunt. Et perficitur secundum omnia quae sunt in aliis amicitiis et similis sit uterque amicorum ab altero; quod requiritur ad amicitiam, propter hoc scilicet quod sunt similes in virtute.



Sententia Libri Ethicorum Lib.7 Lec.13