Sententia Libri Ethicorum Lib.8 Lec.12


Lectio 13

Trinis itaque existentibus etc.. Postquam Philosophus distinxit amicitiae species, hic ostendit qualiter in eis fiant accusationes seu conquestiones. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quid oporteat in amicitiis observari ad querimonias vitandas. Secundo ostendit in quibus amicitiis fiunt querimoniae, ibi, fiunt autem accusationes etc.. Tertio ostendit quae sit ratio querimoniae, ibi, videtur autem quemadmodum iustum etc.. Dicit ergo primo, quod sunt tres species amicitiae, sicut supra dictum est, scilicet propter virtutem, propter delectabile et propter utile. Et secundum unamquamque earum possunt amici se habere vel secundum aequalitatem vel secundum superexcellentiam. Et hoc manifestat per singulas species.
In amicitia enim quae est secundum virtutem possunt amici fieri et illi qui sunt aequaliter boni, et etiam melior peiori. Et similiter in amicitia delectabilis possunt esse aequaliter delectabiles, vel in hoc secundum excellentiam et defectum se habere. Et iterum in amicitia quae est propter utile possunt secundum utilitates adaequari, et etiam differre secundum magis et minus. Si igitur sint aequales amici secundum quamcumque speciem amicitiae, oportet quod adaequentur et quantum ad hoc quod est amare, ut scilicet aequaliter uterque ab altero diligatur, et quantum ad reliqua, sicut sunt obsequia amicorum. Si autem fuerint inaequales, oportet quod utrique eorum assignetur aliquid secundum proportionem excessus et defectus.
Deinde cum dicit: fiunt autem accusationes etc., ostendit in quibus amicitiis fiant querelae. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, qui quidem enim etc.. Dicit ergo primo, rationabiliter contingere quod accusationes et querelae, prout scilicet unus amicus accusat alterum vel conqueritur de altero, fiunt vel in sola amicitia quae est propter utile, vel maxime in ea.
Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., manifestat propositum. Et primo ostendit quod in amicitia quae est propter virtutem non fit accusatio vel querela. Secundo, quod nec etiam multum fit in amicitia quae est propter delectabile, ibi, non omnino autem etc.. Tertio ostendit quod maxime fit accusatio et querela in amicitia quae est propter utile, ibi, quae autem propter utile etc.. Dicit ergo primo, quod illi qui sunt amici propter virtutem, prompti sunt ad hoc quod sibiinvicem benefaciant. Haec enim est propria operatio et virtutis et amicitiae, scilicet bene operari ad amicum. Et cum ita sit quod uterque ad hoc intendat, ut obsequatur amico, non potest contingere quod exinde proveniant accusationes et pugnae.
Nullus enim vult contristare eum qui se amat et sibi benefacit, sed, si sit gratus, ille qui recipit beneficium studet ad retribuendum per aliud beneficium. Et si detur quod unus eorum sit superexcellens, quamvis non tantum recipiat quantum impendit, tamen si sortitur illud quod appetit, non accusabit amicum suum. Hoc autem quod ab utroque appetitur est bonum, idest conveniens et honestum; et hoc est illud quod non excedit facultatem amici.
Deinde cum dicit: non omnino autem etc., ostendit qualiter se habeat circa amicitiam delectabilis. Et dicit quod neque etiam in amicitiis quae sunt propter delectationem passim fiunt accusationes et querelae, etsi aliquando contingant fieri. Si enim in mutua societate gaudent, uterque habet quod quaerit, scilicet delectationem. Et ideo nullus est locus querelae. Si autem unus ab altero delectationem non recipiat, ridiculum est quod ille alter eorum accuset illum qui delectationem non exhibet, cum in sua potestate habeat cum illo non morari.
Deinde cum dicit: quae autem propter utile etc., ostendit qualiter se habeat in amicitia utilis. Et dicit quod illa amicitia quae est propter utile, maxime patitur accusationes et querelas. Illi enim qui utuntur se invicem ad utilitatem, semper pluri indigent quam eis detur, et existimant quod minus recipiant quam eis conveniat. Et ideo conqueruntur quod non tanta recipiant quantis indigent; praesertim cum sint tantorum digni. E contrario autem benefactores dicunt, quod non possunt ad tanta danda sufficere quantis indigent illi qui ab eis bene patiuntur.
Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., assignat rationem, quare contingit querela in amicitia utilis. Et primo quantum ad aequales. Secundo quantum ad inaequales, ibi, differunt autem, et in his etc.. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem. Secundo movet dubitationem, ibi, dubitationem autem habet etc.. Circa primum duo facit: primo assignat rationem querelarum, quae sunt in amicitia utilis. Secundo docet huiusmodi querelas vitare, ibi, potenti autem etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit rationem. Secundo exponit quod dixerat, ibi, est autem legalis quidem etc.. Dicit ergo primo, quod duplex est iustum. Unum quidem, quod non est scriptum sed rationi inditum, quod supra nominavit iustum naturale. Aliud autem est iustum secundum legem scriptam, quod supra in quinto nominavit iustum legale.
Et similiter est duplex utilitas, quam oportet in amicitiis consequi. Quarum una est moralis, quando scilicet unus exhibet utilitatem alteri secundum quod pertinet ad bonos mores. Et haec utilitas respondet iusto non scripto. Alia autem est utilitas legalis, prout scilicet unus exhibet utilitatem alteri, secundum quod est lege statutum. Maxime igitur fiunt accusationes in amicitia utilis quando non secundum idem fit commutatio utilitatis; puta cum unus exhibet utilitatem secundum exigentiam legis, alter vero requirit eam secundum convenientiam bonorum morum. Et sic fit dissolutio amicitiae.
Deinde cum dicit: est autem legalis etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad utilitatem legalem. Secundo quantum ad moralem, ibi, moralis autem etc.. Dicit ergo primo, quod legalis utilitas consistit in dictis, idest in conventionibus, quae fiunt ex condicto utriusque. Et haec est duplex. Quaedam enim est omnino foralis, id est per modum emptionis et venditionis, quae scilicet est ex manu in manum, scilicet cum aliquis statim accipit quod ei promittitur pro obsequio impenso. Alia autem est liberalior, quae habet temporis dilationem, sed tamen determinatum est quid pro quo debeat dari. Et sic non est dubium, sed manifestum, quid sit debitum, est tamen hic quaedam amicabilis dilatio eius quod debetur. Et ideo apud quosdam talium, non oportet per aliquem iudicem iustitiam exhibere, sed fidelitatem servant in commutationibus et aestimatur quod propter hoc sint diligendi.
Deinde cum dicit: moralis autem etc., exponit quae sit moralis utilitas. Et dicit, quod moralis utilitas non consistit in dictis, id est in conventionibus quae fiunt ex condicto sed sicut consuevit aliquid gratis dari amico, ita unus dat cuicumque alii sine pacto foris expresso; sed tamen quantum ad intentionem ille qui dat dignum reputat, ut reportet aliquid aequale, vel etiam maius, ac si non esset gratis dans, sed accommodans. Si autem non hoc modo fiat commutatio, ut scilicet ille qui accepit restituat et solvat aequale aut maius, ille qui dedit accusabit recipientem et conqueretur de eo.
Consequenter autem assignat praedictorum causam. Et dicit, quod hoc quod dictum est, scilicet quod ille qui gratis dat retributionem quaerit, ideo accidit quia omnes vel plures volunt, idest approbant honesta, sed tamen in suis actibus eligunt ea quae sibi sunt utilia; quod autem aliquis benefaciat alteri non ea intentione, ut contra patiatur restitutionem beneficii, est honestum. Et ideo, ut homines sint aliis accepti, volunt videri hoc modo benefacere. Sed quod aliquis beneficia recipiat est utile et ideo homines (hoc) eligunt, quantumcumque aliud praetendant.
Deinde cum dicit: potenti autem etc., ostendit quomodo huiusmodi querimonia sit vitanda. Et dicit, quod ille qui recipit beneficium, si potest, debet retribuere secundum dignitatem eorum quae recepit, et hoc propria sponte, quia non debet aliquis facere amicum involuntarium, ut scilicet velit gratis accipere ab eo qui noluit gratis dare. Sed in hoc peccavit a principio ille qui beneficium accepit quod hoc passus est ab eo a quo non oportuit; non enim recepit beneficium a vero amico, neque ab homine qui beneficium contulit propter ipsum cui datum est, sed propter utilitatem inde speratam. Ille igitur qui beneficium recepit debet solvere danti, sicut fit in dictis, idest in conventionibus quae fiunt ex condicto. Et si potest reddere aequivalens ei quod recepit, debet confiteri, scilicet protestando, se totum restituisse. Si vero non possit reddere, neque etiam ille qui dedit beneficium dignum reputat ut sit ab eo exigendum.
Est ergo hoc observandum, quod tali benefactori, qui retributionem intendit, sit retribuendum, si recipiens possit. Sed a principio, quando homo beneficium recipit, debet attendere a quo recipiat; utrum scilicet ab amico gratis dante, vel ab eo qui retributionem quaerit, et similiter debet homo attendere in qua re beneficium recipiat, utrum scilicet possit recompensare vel non, ut sic sustineat se beneficiari vel non.
Deinde cum dicit dubitationem autem habet etc., movet dubitationem circa praedicta. Et primo proponit dubitationem. Et dicit, quod dubitatio est utrum retributionem faciendam oporteat mensurare secundum utilitatem eius qui recepit beneficium vel secundum operationem eius qui dedit beneficium.
Secundo ibi: patientes quidem enim etc., assignat rationem dubitationis. Illi enim, qui recipiunt beneficia intendentes attenuare suscepta beneficia, dicunt se talia recepisse a beneficis quae parva erant illis ad dandum et quae illi poterant de facili ab aliis recipere. E converso autem benefactores volentes magnificare sua beneficia, dicunt se contulisse maxima eorum quae habebant, et qualia non poterant ab aliis recipere et quod ea contulerunt in periculis et in magnis necessitatibus.
Tertio ibi: igitur propter utile etc., solvit dubitationem. Et dicit quod, si amicitia sit propter utile, mensura retributionis debet accipi secundum utilitatem quam percepit ille qui passus est beneficium. Iste enim est, qui indiguit beneficio. Et sufficit ei quod tentet reddere aequalem retributionem; tantum ergo fuit adiutorium benefactoris quantum recipiens fuit adiutus, et ideo tantum debet reddere quantum accepit de adiutorio. Et si plus faciat, melius est. In amicitiis autem quae sunt secundum virtutem, non sunt quidem accusationes, sicut supra dictum est.
Est tamen in eis facienda recompensatio. Et hic electio vel voluntas conferentis beneficium habet similitudinem mensurae. Quia mensura uniuscuiusque generis est id quod est principale in genere illo. Principalitas autem virtutis et moris consistit in electione. Et ideo in amicitia quae est secundum virtutem, debet fieri recompensatio secundum voluntatem eius qui beneficium contulit, etiam si parvum aut nullum auxilium ex hoc est aliquis consequutus.



Lectio 14

Differunt autem et in his etc.. Postquam Philosophus ostendit qualiter fiant accusationes in amicitia utilis, quae est secundum aequalitatem, hic ostendit, quomodo fiant accusationes in amicitiis quae sunt secundum superexcellentiam. Et circa hoc tria facit. Primo proponit controversiam quae in talibus amicitiis fieri consuevit. Secundo assignat controversiae rationem, ibi, existimat enim melior etc.; tertio determinat veritatem, ibi, videtur autem uterque etc.. Dicit ergo primo, quod etiam in amicitiis, quae sunt secundum superexcellentiam, est quaedam differentia et discordia inter amicos, dum uterque, scilicet et maior et minor, dignum reputat quod ipse plus habeat. Et si hoc non fiat, dissolvitur propter hoc amicitia.
Deinde cum dicit existimat enim etc., assignat rationem praedictae discordiae. Et primo ponit rationem quae movet maiores. Secundo rationem quam inducunt minores, ibi, indigens autem etc.. Dicit ergo primo, quod quantum ad amicitiam quae est secundum virtutem, ille qui est melior existimat conveniens esse sibi quod plus habeat. Si enim bono debetur bonum, conveniens est quod meliori plus de bono attribuatur. Et similiter in amicitia quae est secundum utile, ille qui est utilior aestimat quod ipse debeat plus habere.
Non enim oportet, sicut dicunt, quod ille qui est inutilis aequalia recipiat ei qui utilior est. Esset enim quaedam ministratio, idest servitus, et non amicitia, si commoda quae ex amicitia proveniunt non distribuerentur secundum dignitatem operum, ut scilicet ille qui melius operatur plus habeat. Existimatur enim, quod sicut in mercationibus ex communi pecunia plura recipiunt illi qui plus posuerunt, ita etiam debeat fieri in amicitia quod qui plura apposuit ad amicitiam plura recipiat.
Deinde cum dicit: indigens autem etc., ponit rationem quam inducunt inferiores. E converso enim loquuntur indigens in amicitia utilis et deterior in amicitia virtutis. Dicunt enim, quod ad amicum excellentem in bono pertinet quod ipse sufficienter provideat amicis indigentibus. Nulla enim videretur esse utilitas, quod aliquis inferior esset amicus alicui virtuoso vel potenti, si nihil ab eo recipere debeat.
Deinde cum dicit: videtur autem etc., determinat veritatem. Et primo proponit veritatem. Secundo manifestat eam, ibi: virtutis quidem enim etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod et utique etc.. Dicit ergo primo quod uterque, scilicet et superior et inferior, recte videtur aestimare id quod dignum est, quia utrique oportet aliquid plus dare, non tamen de eodem; sed ei qui superexcellit debet plus dari de honore, ei autem qui indiget debet plus dari de lucro.
Deinde cum dicit: virtutis quidem enim etc., manifestat quod dictum est. Et primo per rationem. Secundo per exemplum, ibi, sic autem habere etc.. Tertio probat quiddam quod dixerat, ibi: possibile enim etc.. Dicit ergo primo, quod ideo superexcellenti debet dari plus de honore, quia honor est propria retributio pro operibus virtutis et pro beneficiis praestitis, in quibus excedunt maiores. Sed per lucrum praestatur auxilium contra indigentiam, quam patiuntur inferiores.
Deinde cum dicit: sic autem habere hoc etc., manifestat idem per exemplum. Sic enim videmus accidere in urbanitatibus, id est in dispositionibus civitatum; non enim in civitatibus honoratur ille qui nullum bonum tribuit communitati, sed ei qui aliquod beneficium communitati contulit, datur commune bonum, quod est honor. Non enim de facili contingit, quod aliquis a communitate simul et divitias et honores recipiat. Non enim aliquis sustineret quod haberet minus quantum ad omnia; scilicet et quantum ad divitias et quantum ad honores. Sed ei qui diminutus est in pecuniis propter expensas quas in servitium communitatis fecit, tribuunt civitates honorem, ei vero, qui propter sua servitia expectat dona, tribuunt pecunias.
Dictum est enim supra, quod illud quod est secundum dignitatem observatum et exhibitum facit aequalitatem proportionalem in amicitiis et sic amicitias conservat. Sicut igitur civitates quibusdam exhibent honores, quibusdam pecuniam secundum eorum dignitatem, sic faciendum est quando sunt amici inaequales: ut scilicet ei qui suo beneficio in pecuniarum exhibitione utilis fuit, vel qui opera virtuosa peregit, reddatur honor, ita quod retributio fiat, etsi non de aequivalenti, tamen de eo quod fieri potest.
Deinde cum dicit possibile enim etc., probat quod sufficiat reddere quod contingit; quia amicitia requirit id quod est possibile amico, non autem semper id quod esset dignum, quia quandoque non esset possibile. Non enim potest in omnibus beneficiis retribui condignus honor, sicut patet in honoribus qui exhibentur Deo et parentibus, quibus nullus potest aliquando retribuere condignum. Si tamen aliquis famuletur Deo et parentibus secundum suam potentiam, videtur esse epiiches, idest virtuosus.
Deinde cum dicit propter quod et utique etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Et primo concludit ex dictis, quod non licet filio abnegare patrem, sed patri licet quandoque abnegare filium.
Secundo ibi: debentem enim etc., manifestat, quod dictum est, duabus rationibus. Quarum prima est quia filius, cum sit constitutus debitor patri propter suscepta beneficia, debet ei retribuere, nec potest aliquid dignum facere beneficiis receptis. Unde semper remanet debitor. Et ideo non licet ei abnegare patrem. Sed illi quibus debetur aliquid, habent potestatem dimittendi eos qui sibi debent. Et ita pater habet potestatem dimittendi filium.
Secundam rationem ponit ibi simul autem forte etc.. Et dicit, quod nullus filius videtur recedere a patre abnegando ipsum, nisi forte per excellentem malitiam, quia, praeter amicitiam naturalem quae est inter filium et patrem, humanum est, quod aliquis non expellat eum qui sibi auxiliatus est. Et ita iniquissimum est, quod filius expellat patrem. Sed si filius sit malus, pater debet fugere eum vel ad minus non dare magnam operam ad providendum ei sufficienter, quia per hoc in malitia cresceret. Multi enim sunt qui volunt bene pati ab aliis, sed fugiunt benefacere ac si hoc esset inutile.
Ultimo autem epilogando concludit quod de his, quae ad species amicitiae pertinent in tantum dictum est. Et sic terminatur sententia octavi libri.



LIBER 9


Lectio 1

In omnibus autem dissimilium etc.. Postquam Philosophus ostendit quid est amicitia, et determinavit de amicitiae speciebus, hic in nono libro determinat de amicitiae proprietatibus. Et primo ponit proprietates amicitiae. Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, dubitatur autem utrum oportet etc.. Circa primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem et dissolutionem amicitiae. Secundo determinat de amicitiae effectibus, ibi, amicabilia autem quae ad amicos etc.. Circa primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem amicitiae. Secundo determinat quaedam, quae pertinent ad dissolutionem ipsius, ibi, habet autem dubitationem et de eo etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit id quod est amicitiae conservativum. Secundo ostendit quomodo per huius defectum amicitia turbatur, ibi: hic quidem igitur inventa est etc.. Tertio docet remedia contra huiusmodi periculum, ibi: dignitatem autem etc..
Et quia in amicitiis aequalium manifestum est, quod amicitia conservatur per hoc quod aequivalens redditur, manifestat primo qualiter possit conservari amicitia, quae est dissimilium personarum adinvicem, quod magis dubium esse videbatur. Et dicit, quod in omnibus talibus amicitiis dissimilium personarum puta patris ad filium, regis ad subditum, et sic de aliis, adaequat et conservat amicitiam hoc, quod exhibetur analogum, id est id quod est proportionale utrique. Et hoc manifestat per exemplum eius quod accidit in politica iustitia, secundum quam, ut dictum est in V: coriario pro calciamentis quae dedit fit retributio secundum dignitatem, quod est secundum proportionem; et idem est de textore, et de reliquis artificibus.
Deinde cum dicit: hic quidem igitur etc., ostendit quomodo propter defectum analogi turbatur amicitia. Et circa hoc duo facit. Primo proponit causam quare huiusmodi perturbatio contingere non potest circa iustitiae commutationem. Et dicit, quod hic, scilicet in commutationibus politicis inventa est quaedam communis mensura, scilicet denarius, ad quem sicut ad mensuram omnia, commutabilia referuntur. Et eorum pretium per denarios mensuratur. Et ideo certum esse potest quid pro quo reddendum sit. Sed ea quae secundum amicitiam commutantur, puta affectus et obsequia amicorum, appretiari pecunia non possunt.
Et ideo secundo ibi, in amicitia autem etc., ostendit quomodo propter defectum analogi amicitia perturbatur. Et primo ostendit ex eo quod non fit recompensatio ab uno amico alteri. Secundo ex eo quod non recompensatur id quod quaerebatur, ibi, contendunt autem etc.. Circa primum duo facit: primo ponit causam perturbationis amicitiae. Secundo ostendit in quibus amicitiis hoc contingat, ibi, accidunt autem talia etc.. Circa primum considerandum est, quod recompensatio amicitiae attenditur secundum duo. Primo quidem quantum ad interiorem affectum amoris, et quantum ad hoc dicit, quod quandoque in amicitia contingit quod amator accusat eum quem amat, quoniam cum ipse superabundanter amet, non redamatur ab eo quem amat. Et quandoque sua accusatio est iniusta, puta si contingat, quod nihil habeat in se unde sit dignus amari. Secundo fit recompensatio amicitiae quantum ad exteriora dona vel obsequia. Et quantum ad hoc dicit, quod multoties ille qui amatur accusat amatorem, quia cum prius repromiserit sibi omnia, tandem nihil perficit.
Deinde cum dicit: accidunt autem etc., ostendit in quibus amicitiis haec contingant. Et dicit, quod praedictae mutuae accusationes inter amatorem et amatum accidunt, quando amator amat amatum propter delectationem, amatus autem amat amatorem propter utile. Contingit autem quandoque, quod ista non existunt; quia scilicet nec amatus exhibet amatori delectationem nec amator amato utilitatem, et ideo fit dissolutio amicitiae, cum non permaneant illa, propter quae sola amicitia erat. Non enim seinvicem propter seipsos amabant, sed propter praedicta, scilicet utilitatem et delectationem, quae non sunt permanentia, et ideo nec tales amicitiae sunt permanentes. Sed, sicut supra dictum est, amicitia quae est propter bonos mores est permanens, quia secundum eam amant seinvicem amici propter seipsos.
Deinde cum dicit contendunt autem etc., ostendit quomodo amicitia turbatur per hoc quod non recompensatur id quod quaerebatur, sed aliud. Et dicit, quod multoties amici contendunt adinvicem, cum non recompensentur eis illa quae appetunt, sed quaedam alia. Cum enim aliquis non potitur eo quod desiderat, simile est ac si nihil ei fieret. Et ponit exemplum de quodam cytharoedo, cui quidam repromisit, quod quanto melius cantaret, tanto plus ei daret; cum autem in mane post cantum petiisset repromissiones sibi adimpleri, respondit promissor, quod ipse pro delectatione reddiderat ei delectationem, quia versa vice in aliquo eum delectaverat. Et si quidem citharoedus quaerebat delectationem, sufficienter se habet recompensatio facta. Si vero promissor quaerebat delectationem, cytharoedus autem lucrum, non est bene facta communicatio, quia unus eorum habet quod quaerebat, alius autem non. Ille enim qui exhibet aliquid, ad illa attendit quibus indiget, et horum gratia dat illa quae dat.
Deinde cum dicit dignitatem autem etc., docet remedia contra praedictas amicitiae turbationes. Et circa hoc duo facit. Primo docet quae sint observanda, ad hoc quod pax amicitiae conservetur. Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi, dubitationem autem habent etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit ad quem pertineat aestimare dignam recompensationem in amicitiis. Secundo ostendit qualiter huiusmodi recompensatio fiat, ibi, in quibus autem non fit etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod aestimatio dignae recompensationis pertinet ad eum qui primo accepit beneficium. Secundo ostendit quomodo ex eius defectu sequitur accusatio in amicitiis, ibi, praeaccipientes autem etc..
Dicit ergo primo, quod ordinare dignitatem recompensationis pertinet ad utrumque: scilicet ad eum qui ante dedit, et ad eum qui ante accepit beneficium. Sed tamen ille qui ante dedit, videtur concedere iudicium recompensationis illi qui accepit, sicut dicitur de protagora Philosopho, quod cum doceret discipulos, iubebat quod discipulus honoraret eum muneribus quantum dignum sibi videbatur dare pro his quae eo docente sciebat; et tantum accipiebat ab unoquoque eorum. In talibus enim amicitiae obsequiis sufficit quibusdam quod eis redditur secundum aestimationem recipientium beneficia. Et sic videntur sufficienter mercedem recipere; quia merces datur viro, scilicet benefico, non autem rei exhibitae. Et ideo sufficiens videtur esse merces quae sufficit viro, etiam si non aequiparet beneficium.
Deinde cum dicit praeaccipientes autem etc., ostendit quomodo perturbatio amicitiae provenit ex defectu eorum qui primo accipiunt. Et dicit, quod illi qui primo accipiunt pecuniam, ante scilicet quam serviant, deinde nihil faciunt eorum quae promiserunt, quia forte promissiones fuerunt superfluae, convenienter accusantur, quia non perficiunt ea quae promiserunt. Et hoc coguntur facere sophistae, quia pro omnibus quae sciunt nihil daretur eis, si committerent arbitrio discentium sicut protagoras faciebat, eo quod tota eorum scientia in quibusdam apparentibus et frivolis consistit. Sic igitur isti convenienter accusantur, dum non faciebant illa pro quibus mercedem accipiebant.
Deinde cum dicit: in quibus autem etc., ostendit quomodo debeat fieri recompensatio in amicitiis. Et primo quantum ad amicitias quae sunt secundum virtutem. Secundo quantum ad alias amicitias, ibi, non tali autem existente etc.. Dicit ergo primo, quod si non fiat collatio beneficii propter confessionem, idest promissionem alicuius certi ministerii, sicut in praedictis fiebat: (contingit quandoque) quod illi qui ante dant beneficia aliquibus propter ipsos accipientes, et non intuitu alicuius recompensationis. Manifestum est ex praedictis in VIII quod tales sunt inaccusabiles. Hoc enim pertinet ad amicitiam quae est secundum virtutem, in qua facienda est retributio, respiciendo ad electionem, sive affectum facientis. Electio enim maxime pertinet ad amicitiam et virtutem, sicut supra dictum est.
Et sicut hoc observatur in amicitia quae consistit in communicatione virtutis, sic etiam observandum est in communicatione philosophiae, puta inter magistrum et discipulum. Non enim dignitas philosophiae quam quis addiscit, potest mensurari secundum pecuniam nec potest discipulus aequivalens pretium magistro reddere; sed forte reddendum est illud quod sufficit, sicut etiam Deo et parentibus.
Deinde cum dicit: non tali autem etc., ostendit qualiter fiat recompensatio in aliis amicitiis. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quantum enim etc.. Tertio respondet tacitae quaestioni, ibi, oportet autem forte etc.. Dicit ergo primo, quod si non sit talis datio, quod scilicet aliquis det amico propter seipsum sed in aliquo recipiendo sit dantis intentio, oportet quod fiat retributio quae videatur ambobus digna, scilicet et danti et accipienti. Et si hoc non contingat, debet aestimare dignam compensationem ille qui prius habuit beneficium. Et hoc non solum est necessarium, sed etiam iustum.
Deinde cum dicit quantum enim utique etc., probat propositum. Et primo per rationem. Secundo per auctoritatem legis, ibi, alicubi autem etc.. Dicit ergo primo, quod quantum aliquis est adiutus per beneficium amici in amicitia utilis, aut quantum acceptat delectationem in amicitia delectabilis, tantum dignum est quod recompenset, quia sic etiam videtur fieri in emptionibus, quod scilicet quantum aliquis aestimat rem, pro tanto emat eam. Quantum autem aliquis sit adiutus ex beneficio, vel quantum acceptet delectationem, ipse maxime scire potest qui est adiutus vel delectatus. Et ideo necessarium et iustum est quod eius existimationi committatur recompensatio.
Deinde cum dicit: alicubi autem etc., ostendit idem ex auctoritate legis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus lege statuitur, quod non fiat aliqua vindicta circa voluntarias conventiones si postea aliquis eorum se deceptum reputet, quasi oporteat ut, si aliquis voluntarie credidit alicui beneficium suum vel obsequium, quod solvatur secundum eius iudicium cui credidit secundum modum primae communicationis. Existimant enim legislatores quod ille cui a principio concessum est, magis iuste debet ordinare recompensationem quam ille qui ei concessit. Et hoc ideo, quia multa sunt quae non aequaliter appretiantur illi qui iam habent ea et illi qui de novo volunt ea accipere. Videtur enim singulis quod propria bona quae dant sint digna multo pretio. Sed tamen retributio debet fieri in tantum quantum aestimant recipientes.
Deinde cum dicit: oportet autem etc., respondet tacitae quaestioni dicens, quod ille qui recipit beneficium debet appretiare ipsum non secundum hoc quod ei videtur dignum postquam iam habet, sed quantum appretiabatur antequam haberet. Solent enim homines appretiari bona temporalia adepta minus quam quando ea non habita cupiebant, et praecipue in necessitate existentes.



Lectio 2

Dubitationem autem habent etc.. Postquam Philosophus ostendit quod amicitia conservatur per recompensationem proportionalem, hic movet quasdam dubitationes circa beneficia amicorum et recompensationes eorundem. Et primo movet dubitationes. Secundo solvit eas, ibi, igitur omnia talia etc.. Circa primum movet tres dubitationes. Quarum prima est: utrum circa omnia oportet magis beneficia patri (attribuere) et oboedire ei quam quibuscumque personis aliis, vel circa quaedam sit magis obediendum aliis: puta quod laborans, idest infirmus, magis debet obedire medico quam patri; et homo bellicosus magis debet ordinari praecepto ducis exercitus quam praecepto patris. Secunda dubitatio est, utrum aliquis magis debeat ministerium exhibere amico suo vel homini virtuoso. Tertia dubitatio est utrum homo debeat magis retribuere benefactori pro gratia suscepta quam dare amico, si ita contingat quod homo non possit utrique satisfacere.
Deinde cum dicit igitur omnia talia etc., solvit praedictas quaestiones. Et primo solvit in generali; secundo solvit in speciali, ibi: et beneficia quidem etc.. Dicit ergo primo, quod omnia huiusmodi determinare per certitudinem non est facile, quia circa praedicta potest attendi differentia multipliciter et secundum omnem modum: scilicet secundum magnitudinem et parvitatem, puta quod aliquis est virtuosus, vel amicus, vel benefactor, vel multum vel parum. Et similiter quandoque est differentia secundum bonum et necessarium: puta ministrare virtuoso seu amico videtur esse melius, sed ministrare benefactori videtur esse magis necessarium. Hoc tamen in talibus est manifestum quod non omnia sunt eidem exhibenda; sed quaedam eis, quaedam aliis.
Deinde cum dicit: et beneficia quidem etc., solvit praemissas quaestiones in speciali. Et primo solvit tertiam dubitationem. Secundo solvit primam, per quam etiam datur intelligi solutio secundae, ibi, quoniam quidem igitur non eadem etc.. Circa primum tria facit. Primo docet quid sit communiter observandum. Et dicit quod ut in pluribus magis debet homo retribuere benefactori quam dare gratis amico, si utrumque fieri non possit: sicut etiam magis debet reddi mutuum quam gratis dari amico. Eodem enim modo homo tenetur secundum moralem honestatem ad retribuendum beneficia, sicut secundum legalem iustitiam ad mutuum reddendum.
Secundo ibi: forte autem neque hoc etc., ponit casum in quo fallit hoc quod dicitur. Et dicit quod forte hoc quod dictum est non est semper observandum, puta in casu in quo aliquis potest liberari a latronibus, potest esse dubitatio quid horum trium sit Potius faciendum. Quorum primum est, utrum scilicet homo debeat liberare de manu latronum eum qui quandoque ipsum solvit a vinculis, quicumque ille sit. Secundum est, si benefactor non sit captus et petat sibi in aliquo alio satisfieri, an sit ei retribuendum. Tertium est, utrum homo debeat liberare patrem a latronibus: et hoc tertium est prae omnibus magis eligendum. Videtur enim quod homo debeat magis liberare patrem etiam quam seipsum.
Tertio ibi: quod igitur dictum est etc., ostendit qualiter sit observandum quod prius dictum est. Et primo ostendit propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, quod quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod illud quod dictum est, scilicet quod debitum sit reddendum magis quam gratis dandum, est universaliter observandum. Sed si gratuita donatio excedat in bono virtutis, puta si sit alicui multum virtuoso ministrandum, vel si excedat in necessario, puta cum imminet alicui liberare patrem, debet magis ad hoc declinare. Quandoque enim contingit quod non potest aequiparari hoc quod aliquis retribuit beneficiis praeexistentibus alicui gratuitae dationi: puta cum ex una parte aliquis beneficium confert ei quem scit esse virtuosum, ex alia parte fit retributio ei quem aliquis aestimat malum esse.
Nec est mirum, si benefactori quandoque non est retribuendum, quia neque etiam accommodanti quandoque debet homo reaccommodare; contingit enim quandoque quod aliquis malus accommodet alicui virtuoso, aestimans se acquirere aliquod lucrum ex eo. Virtuosus autem non sperat lucrum si mutuet malo; si igitur secundum veritatem ita se habet quod ille sit malus, manifestum est quod non est aequalis dignitas quod retribuatur ei et quod detur bono. Si autem non ita se habet quod benefactor sit malus, sed ita existimat ille qui recepit beneficium, non videtur inconveniens facere, si magis det gratis studioso.
Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Patet enim ex his quae nunc dicta sunt, verum esse id quod multotiens dictum est, scilicet quod rationes quae sunt circa actiones et passiones humanas non possunt habere aliquid determinatum secundum certitudinem, sicut nec ea circa quae sunt.
Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., solvit primam dubitationem. Et primo ostendit quod non omnia sunt patri exhibenda. Secundo determinat quae quibus exhibenda sint, ibi: videbitur autem utique etc.. Dicit ergo primo non esse immanifestum quod non sunt eadem omnibus reddenda. Unde nec patri sunt reddenda omnia, sicut nec apud gentiles omnia sacrificantur iovi, sed quaedam aliis diis. Quia ergo alia debentur parentibus et fratribus et amicis et benefactoribus singulis eorum sunt attribuenda ea quae sunt eis propria et quae ad eos pertinent. Et eadem ratio est de virtuosis.
Et hoc etiam homines observare videntur: quia ad nuptias, secundum quas fit propagatio generis, vocant homines cognatos, quibus est commune genus. Et similiter ad actiones quae sunt circa nuptias vocantur consanguinei. Et propter eamdem rationem aestimant homines quod consanguinei debeant occurrere in kedea, id est in conventione in qua tractatur de nuptiis agendis.
Deinde cum dicit: videbitur autem etc., ostendit quae quibus sint attribuenda. Et primo manifestat propositum. Secundo ostendit in quibus hoc sit facile et in quibus difficile: ibi: eorum quidem igitur etc.. Dicit ergo, quod in his quae pertinent ad sustentationem quae est per nutrimentum, videtur quod filii maxime debeant sufficientiam praebere parentibus. Sunt enim in hoc debitores eis, sicut causis essendi per generationem. Unde et circa haec quae pertinent ad conservationem ipsius esse, magis debent subvenire parentibus quam sibiipsis. Similiter etiam parentibus debent homines honorem tamquam causis essendi, sicut et diis.
Non tamen omnem honorem debent homines parentibus: quia neque eumdem honorem debent patri et matri, neque iterum patri debet homo honorem qui debetur sapienti vel qui debetur duci exercitus. Sed patri debet homo honorem paternum et matri maternum. Similiter etiam et cuilibet seni debetur honor propter aetatem in assurgendo et inclinando eis et in huiusmodi. Amicis autem et fratribus debet homo fiduciam et communicationem omnium. Et similiter consanguineis et his qui sunt unius tribus, et concivibus et reliquis huiusmodi semper tentandum est attribuere id quod est proprium unicuique, et adaptare singulis ea quae eis competunt secundum proprietatem, puta aetatis et virtutem, puta sapientiae, et usum officii, sicut duci exercitus.
Deinde cum dicit: eorum quidem igitur etc., ostendit in quibus hoc sit facile et difficile. Et dicit quod iudicium de talibus est facile in his quae sunt unius generis, puta quod magis est subveniendum magis consanguineo inter duos consanguineos, vel magis sapienti inter duos sapientes. Sed difficilius est iudicare de differentibus: puta utrum magis sit subveniendum sapientiori, vel magis consanguineo. Et quamvis hoc sit difficile determinare, non tamen oportet recedere ab huiusmodi consideratione; sed determinare id quod dictum est, sicut fieri potest.



Sententia Libri Ethicorum Lib.8 Lec.12