Sententia Libri Ethicorum Lib.10 Lec.1


Lectio 2

Eudoxus igitur delectationem etc.. Postquam Philosophus ostendit quod determinandum est de delectatione, hic incipit de ea tractare. Et primo prosequitur opiniones aliorum. Secundo determinat veritatem, ibi: quid autem est vel quale quid etc.. Circa primum duo facit. Primo prosequitur opinionem ponentium delectationem in genere bonorum. Secundo prosequitur opinionem contrariam ibi, tali utique... Ratione etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit rationes ex quibus probabat eudoxus delectationem esse in genere bonorum. Secundo ponit rationes, ex quibus probabat eam esse maximum bonum, ibi, maxime autem eligibile etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo eudoxus probabat delectationem esse de genere bonorum ex parte ipsius delectationis. Secundo quomodo hoc probabat ex parte contrarii, ibi, non minus autem etc.. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem et rationem eudoxi. Secundo ostendit, quare eius opinioni et rationi credebatur, ibi, credebantur autem etc..
Dicit ergo primo, quod eudoxus existimabat delectationem esse de genere bonorum, quia videbat quod omnia desiderant ipsam, tam rationalia scilicet homines, quam irrationalia, scilicet bruta animalia. Illud autem quod est apud omnes eligibile, videtur esse epiiches, idest bonum, et maxime potens in bonitate, ex quo potest trahere ad se omnem appetitum. Et sic quod omnia ferantur ad idem, scilicet ad delectationem, denunciat, quod delectatio non solum est bonum, sed etiam quiddam optimum; manifestum est enim, quod unumquodque quaerit invenire id quod est sibi bonum, sicut cibus est bonum omnibus animalibus, a quibus communiter appetitur. Sic ergo patet delectationem, quam omnia appetunt, esse aliquid bonum.
Deinde cum dicit credebantur autem sermones etc., ostendit quare eudoxo maxime credebatur. Et dicit, quod sermones eudoxi magis credebantur propter moralem virtutem dicentis, quam etiam propter eorum efficaciam. Ipse enim erat temperatus circa delectationes differenter, quasi excellentius aliis. Et ideo cum laudabat delectationem, non videbatur hoc dicere quasi amicus delectationis, sed quia sic se habet secundum rei veritatem.
Deinde cum dicit: non minus autem etc., ponit rationem eudoxi, quae sumebatur ex parte contrarii. Et dicit, quod eudoxus existimabat esse manifestum delectationem esse de genere bonorum non minus ex contrario, scilicet ex parte ipsius delectationis. Manifeste enim apparet, quod tristitia secundum se est omnibus fugienda. Unde contrarium, scilicet delectatio, videtur esse omnibus eligendum.
Deinde cum dicit: maxime autem etc., inducit duas rationes eudoxi, ad ostendendum, quod delectatio sit maximum bonum. Quarum prima est. Illud autem videtur esse maxime eligibile, et per consequens maxime bonum, quod non eligitur propter alterum quod ei accidat, neque gratia alicuius sicut finis. Hoc autem manifeste confitentur omnes circa delectationem. Nullus enim quaerit ab alio, cuius gratia velit delectari; quasi delectatio sit secundum seipsam eligibilis. Ergo delectatio est maxime bonum.
Secundam rationem ponit ibi: appositamque etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Hoc enim apparet circa delectationem, quod apposita cuicumque bono facit ipsum eligibilius. Sicut si apponatur ei quod est iuste agere, vel temperatum esse, auget horum bonitatem. Melior enim est, qui delectatur in operatione iustitiae seu temperantiae. Et ex hoc volebat concludere, quod delectatio esset optimum, quasi omnibus bonitatem augens.
Secundo ibi: videtur autem etc., ostendit defectum huius rationis. Et dicit, quod praedicta ratio videtur concludere, quod delectatio sit de genere bonorum, non autem quod sit magis bonum aliquo alio. De quocumque enim bono hoc etiam verificatur, quod alteri bono coniunctum, est melius quam si sit solitarium per seipsum.
Deinde cum dicit: tali utique ratione etc., prosequitur opinionem ponentium, delectationem non esse bonum. Et primo ostendit, quomodo obviant praemissis rationibus. Secundo ponit rationes eorum, quas in contrarium adducunt, ibi, non tamen si non qualitatum etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo ratione superius inducta, ad ostendendum delectationem esse optimum, utebantur ad contrarium. Secundo ostendit, quomodo obviabant aliis rationibus, ibi, instantes autem etc.. Circa primum duo facit. Primo manifestat, quomodo Plato praemissa ratione ad oppositum utebatur; secundo solvit processum Platonis, ibi, manifestum autem etc.. Dicit ergo primo, quod per rationem immediate praemissam Plato, qui erat contrariae opinionis, interimere conabatur, quod dictum est, ostendendo, quod delectatio non est per se bonum. Manifestum est enim, quod delectatio est eligibilior si adiungatur prudentiae. Quia igitur delectatio commixta alteri melior est, concludebat, quod delectatio non sit per se bonum. Illud enim, quod est per se bonum, non fit eligibilius per appositionem alterius.
Circa quod sciendum est, quod Plato per se bonum nominabat id quod est ipsa essentia bonitatis, sicut per se hominem ipsam essentiam hominis. Ipsi autem essentiae bonitatis nihil potest apponi, quod sit bonum alio modo, quam participando essentiam bonitatis. Et ita quicquid bonitatis est in eo quod additur est derivatum ab ipsa essentia bonitatis. Et sic per se bonum non fit melius aliquo addito.
Deinde cum dicit manifestum autem etc., improbat Aristoteles processum Platonis. Manifestum est enim quod secundum hanc rationem nihil aliud in rebus humanis erit per se bonum, cum quodlibet humanum bonum fiat eligibilius additum alicui per se bono. Non enim potest inveniri aliquid in communicationem humanae vitae veniens quod sit tale, ut scilicet non fiat melius per appositionem alterius. Tale autem aliquid quaerimus, quod scilicet in communicationem humanae vitae veniat. Qui enim dicunt delectationem esse bonum, intendunt eam esse quoddam humanum bonum, non autem ipsum divinum bonum, quod est ipsa essentia bonitatis.
Deinde cum dicit: instantes autem etc., ostendit quomodo platonici obviabant rationibus eudoxi probantibus delectationem esse bonum. Et primo quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte ipsius delectationis; secundo quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte contrarii, ibi,... Videtur autem etc.. Obviabant autem primae rationi interimendo istam: bonum est quod omnia appetunt. Sed Aristoteles hoc improbat dicens, quod illi qui instant rationi eudoxi dicentes quod non est necessarium esse bonum id quod omnia appetunt, nihil dicere videntur.
Illud enim quod videtur omnibus dicimus ita se habere; et hoc habetur quasi principium. Quia non est possibile quod naturale iudicium in omnibus fallat; cum autem appetitus non sit nisi eius quod videtur bonum, id quod ab omnibus appetitur omnibus videtur bonum. Et sic delectatio quae ab omnibus appetitur est bona.
Ille autem qui hoc quod ab omnibus creditur interimit, non dicit totaliter credibiliora. Posset enim sustineri illud quod dicitur, si sola ea quae sine intellectu agunt, sicut bruta animalia et homines pravi appeterent delectationes; quia sensus non iudicat bonum nisi ut nunc: et sic non oporteret delectationem esse bonum simpliciter, sed solum quod sit bonum ut nunc. Sed cum etiam habentes sapientiam appetant aliquam delectationem, omnino non videntur aliquid verum dicere.
Et tamen, si omnia quae agunt sine intellectu appeterent delectationem, adhuc esset probabile quod delectatio esset quoddam bonum: quia etiam in pravis hominibus est quoddam naturale bonum quod inclinat in appetitum convenientis boni; et hoc naturale bonum est melius quam pravi homines, inquantum huiusmodi. Sicut enim virtus est perfectio naturae, et propter hoc virtus moralis est melior quam virtus naturalis, ut in sexto dictum est; ita cum malitia sit corruptio naturae, bonum naturale est melius, sicut integrum corrupto. Manifestum est autem quod secundum id quod ad malitiam pertinet pravi homines diversificantur. Sunt enim malitiae sibiinvicem contrariae. Et ideo id secundum quod omnes pravi conveniunt, scilicet delectationem appetere, videtur magis ad naturam quam ad malitiam pertinere.
Deinde cum dicit: non videtur autem etc., ostendit quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte tristitiae. Dicebant enim quod non sequitur, si tristitia est malum, quod propter hoc delectatio sit bonum. Quia invenitur quod malum opponitur non solum bono sed etiam malo: sicut audacia non solum fortitudini, sed etiam timiditati; et ambo scilicet bonum et malum, opponuntur ei quod neque est bonum neque malum, sicut extrema opponuntur medio. Est autem aliquid tale secundum suam speciem consideratum, sicut levare festucam de terra vel aliquid huiusmodi.
Sed hunc processum Aristoteles improbans dicit, quod non dicunt male quantum ad istam oppositionem mali ad malum: sed tamen non dicunt verum in proposito. Non enim tristitia opponitur delectationi sicut malum malo. Si enim ambo essent mala, oporteret quod ambo essent fugienda, sicut enim bonum inquantum huiusmodi, est appetibile; ita malum inquantum huiusmodi, est fugiendum. Si autem neutrum eorum esset malum, neutrum esset fugiendum vel similiter se haberet circa utrumque. Sed nunc omnes videntur fugere tristitiam tamquam malum, et appetere delectationem tamquam bonum. Sic ergo opponuntur adinvicem sicut bonum et malum.



Lectio 3

Non tamen si non qualitatum etc.. Postquam Philosophus removit obviationes platonicorum ad rationes eudoxi hic ponit rationes eorum contra ipsam positionem eudoxi. Et circa hoc duo facit. Primo proponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit de genere bonorum. Secundo ponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit per se et universaliter bonum, ibi, manifestare autem videtur etc.. Et quia primae rationes falsum concludunt, ideo Aristoteles simul ponendo eas, destruit eas. Ponit ergo circa primum quatuor rationes. Quarum prima talis est. Bonum videtur ad genus qualitatis pertinere: quaerenti enim quale est hoc, respondemus, quoniam bonum. Delectatio autem non est qualitas; ergo non est bonum.
Sed hoc Aristoteles removet dicens: quod non sequitur, si delectatio non sit de genere qualitatum, quod propter hoc non sit de genere bonorum, quia etiam operationes virtutis et ipsa felicitas, quae manifeste sunt de genere bonorum, (non sunt qualitates). Bonum enim dicitur non solum in qualitate, sed etiam in omnibus generibus, sicut in primo dictum est.
Secundam rationem ponit ibi: dicunt autem etc.. Et primo ponit ipsam rationem platonicorum: dicebant enim quod esse bonum est determinatum, ut patet ex his quae supra in nono dicta sunt. Delectatio autem, ut dicunt, est indeterminata. Quod probabant per hoc quod recipit magis et minus. Et sic concludebant quod delectatio non esset de genere bonorum.
Secundo ibi, siquidem igitur etc., destruit huiusmodi processum. Circa quod considerandum est, quod dupliciter aliquid recipit magis et minus. Uno modo in concreto. Alio modo in abstracto. Semper enim dicitur aliquid magis et minus per accessum ad aliquid unum vel per recessum ab eo; quando igitur id quod inest subiecto est unum et simplex, ipsum quidem in se non recipit magis et minus. Unde non dicitur magis et minus in abstracto. Sed potest dici magis et minus in concreto, ex eo quod subiectum magis et minus participat huiusmodi formam. Sicut patet in luce, quae est una et simplex forma. Unde non dicitur ipsa lux secundum magis et minus. Sed corpus dicitur magis vel minus lucidum, eo quod perfectius vel minus perfecte participat lucem.
Quando autem est aliqua forma quae in sui ratione importat quamdam proportionem multorum ordinatorum ad unum, talis forma etiam secundum propriam rationem recipit magis et minus. Sicut patet de sanitate et pulchritudine; quorum utrumque importat proportionem convenientem naturae eius quod dicitur pulchrum vel sanum. Et quia huiusmodi proportio potest esse vel magis vel minus conveniens, inde est quod ipsa pulchritudo vel sanitas in se considerata dicitur secundum magis et minus. Et ex hoc patet quod unitas secundum quam aliquid est determinatum est causa quod aliquid non recipiat magis et minus. Quia ergo delectatio recipit magis et minus, videbatur non esse aliquid determinatum et per consequens non esse de genere bonorum.
Aristotiles igitur huic obviando dicit quod, si platonici iudicant delectationem esse aliquid indeterminatum ex eo quod recipit magis et minus in concreto, videlicet per hoc quod contingit aliquem delectari magis et minus, erit idem dicere circa iustitiam et alias virtutes, secundum quas aliqui dicuntur esse aliquales magis et minus. Sunt enim aliqui magis et minus iusti et fortes. Et idem etiam accidit circa actiones. Contingit enim quod aliquis agat iuste et temperate magis et minus. Et secundum hoc, vel virtutes non erunt de genere bonorum, vel praedicta ratio non removet delectationem esse de genere bonorum.
Si vero dicant delectationem recipere magis et minus ex parte ipsarum delectationum: considerandum est ne forte eorum ratio non referatur ad omnes delectationes, sed assignent causam quod quaedam delectationes sunt simplices et immixtae, puta delectatio quae sequitur contemplationem veri, quaedam autem delectationes sunt mixtae, puta quae sequuntur contemperantiam aliquorum sensibilium, sicut quae sequuntur harmoniam sonorum, aut commixtionem saporum, seu colorum. Manifestum est enim, quod delectatio simplex secundum se non recipiet magis et minus, sed sola mixta; inquantum scilicet contemperantia sensibilium quae delectationem causat potest esse magis vel minus conveniens naturae eius qui delectatur.
Sed tamen neque etiam delectationes quae secundum se recipiunt magis et minus ratione suae mixtionis, oportet non esse determinatas, neque bonas. Nihil enim prohibet quin delectatio recipiens magis et minus sit determinata, sicut et sanitas. Huiusmodi enim determinata dici possunt, inquantum aliqualiter attingunt id ad quod ordinantur, licet possent propinquius attingere. Sicut commixtio humorum habet rationem sanitatis ex eo quod attingit convenientiam humanae naturae; et ex hoc dicitur determinata, quasi proprium terminum attingens.
Sed complexio quae nullo modo ad hoc attingit, non est determinata, sed est procul a ratione sanitatis. Ideo autem sanitas secundum se recipit magis et minus, quia non est eadem commensuratio humorum in omnibus hominibus, neque etiam in uno et eodem est semper eadem. Sed etiam si remittatur, permanet ratio sanitatis usque ad aliquem terminum. Et sic differt sanitas secundum magis et minus. Et eadem ratio est de delectatione mixta.
Tertiam rationem ponit ibi, perfectumque etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Ponebant enim platonici, id quod est per se bonum esse quiddam perfectum; omnes autem motiones et generationes sunt imperfectae. Est enim motus actus imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum. Unde nullam motionem seu generationem ponunt esse de genere bonorum. Nituntur autem affirmare quod delectatio sit motio vel generatio. Unde concludunt quod delectatio non est per se bonum.
Secundo ibi: non bene autem etc., excludit hanc rationem dupliciter. Primo quidem quantum ad hoc, quod dicunt delectationem esse motionem. Et dicit quod non bene videntur dicere dum dicunt, delectationem esse motionem. Omnis enim motio videtur esse velox aut tarda. Velocitas autem et tarditas non conveniunt motioni absolute secundum seipsam, sed per respectum ad aliud. Sicut motio mundi, idest motus diurnus, quo revolvitur totum caelum, dicitur velox per respectum ad alios motus.
Et huius ratio est, quia sicut in iv physicorum habetur, velox est quod in pauco tempore multum movetur: tardum autem quod in multo parum, multum autem et paucum dicuntur ad aliquid, ut habetur in praedicamentis. Sed delectationi non competit neque velocitas neque tarditas. Contingit quidem quod aliquis pervenit velociter ad delectationem, sicut aliquis velociter provocatur ad iram. Sed quod aliquis delectetur velociter vel tarde, non dicitur, neque etiam per respectum ad alterum, sicut velociter dicitur aliquis aut tarde ire, aut augeri, et omnia huiusmodi. Sic igitur patet quod contingit (quod) velociter et tarde aliquis transponatur in delectationem, idest quod perveniat ad ipsam.
Et hoc ideo, quia per aliquem motum potest perveniri ad delectationem. Sed non contingit velociter operari secundum delectationem, ut scilicet aliquis velociter delectetur. Quia ipsum delectari magis est in factum esse quam in fieri.
Secundo ibi: et generatio etc., excludit rationem platonicorum quantum ad hoc, quod ponebant delectationem esse generationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod delectatio non sit generatio. Secundo ostendit originem huius opinionis, ibi, opinio autem etc.. Dicit ergo primo, quod delectatio non videtur esse generatio. Non enim videtur quidlibet ex quolibet generari. Sed unumquodque, ex quo generatur, in hoc dissolvitur. Et oportet, si delectatio est generatio, quod eiusdem tristitia sit corruptio, cuius delectatio est generatio. Et hoc quidem platonici asserunt. Dicunt enim quod tristitia est defectus eius quod est secundum naturam, videmus enim quod ex separatione eius quod naturaliter unitur sequitur dolor. Et similiter dicunt, quod delectatio sit repletio: quia cum apponitur aliquid alicui, quod ei convenit secundum naturam, sequitur delectatio.
Sed hoc ipse improbat, quia separatio et repletio sunt corporales passiones. Si ergo delectatio est repletio eius quod est secundum naturam, sequetur illud delectari in quo est repletio. Sequetur ergo quod corpus delectetur. Sed hoc non videtur esse verum; quia delectatio est passio animae. Patet ergo, quod delectatio non est ipsa repletio seu generatio, sed quiddam ad hoc consequens, facta enim repletione aliquis delectatur sicut facta incisione aliquis dolet et tristatur.
Deinde cum dicit: opinio autem etc., ostendit originem huius opinionis. Et dicit, quod haec opinio quae ponit delectationem esse repletionem, et tristitiam subtractionem, videtur provenisse ex tristitiis et delectationibus, quae sunt circa cibum. Illi enim qui prius fuerunt tristati propter indigentiam cibi, postea delectantur in ipsa repletione. Sed hoc non accidit circa omnes delectationes; inveniuntur enim quaedam delectationes in quibus non est repletio alicuius defectus. Delectationes enim quae sunt in considerationibus mathematicis, non habent tristitiam oppositam, quam ponunt in defectu consistere. Et ita huiusmodi delectationes non sunt ad repletionem defectus. Et idem apparet in delectationibus quae sunt secundum sensus, puta per olfactum, auditum, et visum praesentium sensibilium;
Sunt etiam multae species memoriae delectabiles; nec causa potest assignari, cuius generationes sunt huiusmodi delectationes; quia non inveniuntur aliqui defectus praecedentes quorum fiat repletio per huiusmodi delectationes. Dictum est autem supra, quod cuius generatio est delectatio, eius corruptio est tristitia. Unde, si aliqua delectatio invenitur absque defectu tristitiae, sequitur quod non omnis delectatio sit repletio.



Lectio 4

Ad proferentes autem etc.. Postquam Philosophus exclusit tres rationes platonicorum concludentium delectationem non esse de genere bonorum, hic excludit quartam, quae sumitur ex turpitudine quarumdam delectationum. Platonici enim proferebant in medium quasdam opprobriosas delectationes, puta adulteriorum et ebrietatum, ut ex his ostenderent delectationes non esse de genere bonorum. Sed ad hoc Aristoteles tripliciter obviat.
Primo quidem, ut aliquis dicat, quod huiusmodi turpia non sunt simpliciter delectabilia. Non enim sequitur, si aliqua sunt delectabilia male dispositis, quod propter hoc sint delectabilia simpliciter; nisi quod sunt delectabilia his, id est male dispositis, sicut etiam neque sunt simpliciter sana illa quae sunt sana infirmis neque etiam sunt simpliciter dulcia vel amara, quae videntur huiusmodi habentibus gustum infectum; neque etiam sunt simpliciter alba, quae videntur talia his qui patiuntur obtalmiam. Et haec quidem solutio procedit secundum quod delectabile dicitur simpliciter homini id quod est ei delectabile secundum rationem. Quod non contingit de huiusmodi turpibus, quamvis sint delectabilia secundum sensum.
Secundam obviationem ponit ibi, vel sic utique etc.. Potest enim dici, quod omnes delectationes sint eligibiles, non tamen omnibus, sicut etiam ditari bonum est; non tamen est bonum quod ditetur ille qui est proditor patriae; quia sic potest magis nocere. Similiter etiam esse sanum bonum est, non tamen est bonum ei qui comedit aliquid nocivum. Sicut serpens comestus, quandoque curat leprosum, licet perimat sanum. Et similiter delectationes bestiales, bestiis quidem sunt appetibiles, non autem hominibus.
Tertiam obviationem ponit ibi, vel specie etc.. Et dicit, quod delectationes specie differunt. Aliae enim sunt secundum speciem delectationes quae causantur a bonis operibus, ab illis quae causantur a turpibus. Differunt enim passiones secundum obiecta. Et ita ille qui non est iustus, non potest delectari delectatione quae est propria iusti, sicut nec ille qui non est musicus potest delectari delectatione musici. Et idem est de aliis delectationibus.
Deinde cum dicit manifestare autem etc., probat quod delectatio non sit per se et universaliter bonum. Et hoc tribus rationibus. Circa quarum primam dicit, quod hoc, quod delectatio non sit bonum, vel quod sint diversae species delectationis, quarum quaedam sint bonae et quaedam malae, manifestat differentia quae est inter amicum et adulatorem. Amicus enim colloquitur amico propter bonum, adulator autem propter delectationem. Unde adulator vituperatur, amicus autem laudatur: et sic patet, quod propter diversa colloquuntur. Est ergo aliud delectatio, et aliud bonum.
Secundam rationem ponit ibi: nullusque utique etc.. Et dicit, quod nullus eligeret per totam vitam suam habere mentem pueri, ita quod semper delectaretur in quibus pueri delectantur, qui tamen aestimantur maxime delectari. Neque etiam aliquis eligeret gaudere faciendo turpissima per totam vitam suam, etiam si nunquam deberet tristari. Quod dicit contra epicuros, qui ponebant quod turpes delectationes non sunt vitandae, nisi propter hoc quod inducunt in maiores tristitias. Et sic patet, quod delectatio non est per se bonum, quia quolibet modo esset eligenda.
Tertiam rationem ponit ibi, et circa multa etc.. Manifestum est enim, multa esse ad quae homo studeret, etiam si nulla delectatio ex his sequeretur: sicut videre, recordari, scire, virtutem habere. Nihil autem differt ad propositum si ex his sequuntur delectationes, quia etiam praedicta eligerentur nulla delectatione ab his consequente. Id autem quod est per se bonum tale est sine quo nihil est eligibile ut patet de felicitate. Sic ergo delectatio non est per se bonum.
Ultimo autem epilogando concludit, quod manifestum videtur esse ex praemissis, quod delectatio non sit per se bonum, et quod non omnis delectatio sit eligibilis. Et quod quaedam delectationes sunt eligibiles, quae vel secundum seipsas differunt specie a malis delectationibus, vel secundum ea a quibus causantur. Et sic sufficienter tractatum est de his, quae ab aliis dicuntur de delectatione et tristitia.



Lectio 5

Quid autem est vel quale quid etc.. Postquam Philosophus determinavit de delectatione secundum aliorum opinionem, hic determinat de ea secundum veritatem. Et primo ostendit delectationem non esse in genere motus, seu generationis sicut a platonicis ponebatur. Secundo determinat naturam et proprietatem ipsius, ibi, sensus autem omnis etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio, et modum agendi. Et dicit, quod manifestius fiet per sequentia, quid sit delectatio, secundum genus suum, vel quale quid sit, idest utrum sit bona vel mala, si a principio resumamus considerationem de ipsa.
Secundo ibi, videtur enim etc., exequitur propositum. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quoddam principium necessarium ad propositum ostendendum. Secundo ostendit propositum, ibi, propter quod neque motus etc.. Tertio concludit principale intentum, ibi, ex his autem manifestum etc.. Dicit ergo primo, quod operatio sensus visus, quae dicitur visio est perfecta, secundum quodcumque tempus. Non enim indiget aliquo posterius advenienti, quod perficiat eius speciem. Et hoc ideo, quia visio completur in primo instanti temporis; si autem requireretur tempus ad eius complementum, non quodcumque tempus ad hoc sufficeret; sed oporteret esse tempus determinatum, sicut accidit in ceteris quae fiunt in tempore, quorum generatio certam temporis mensuram requirit. Sed visio statim in momento perficitur. Et idem est de delectatione.
Delectatio enim est quoddam totum, idest completum in primo instanti quo incipit esse, ita quod non potest accipi aliquod tempus in quo sit delectatio quod requirat amplius tempus ad speciem delectationis perficiendam, sicut contingit in his quorum generatio est in tempore; potest enim accipi aliquod tempus generationis humanae quod requirat amplius tempus ad speciem humanam perficiendam.
Deinde cum dicit propter quod neque motus etc., ostendit propositum duabus rationibus. Quarum prima talis est. Omnis motus seu generatio perficitur in determinato tempore, in cuius parte nondum est motus perfectus. Hoc autem non accidit circa delectationem. Ergo delectatio non est motus, neque generatio.
Circa hanc autem rationem primo ponit conclusionem; concludens ex praemisso principio, in quo virtualiter tota ratio continetur, quod delectatio non est motus.
Secundo autem ibi: in tempore enim etc., ponit maiorem praemissae rationis; videlicet quod omnis motus est in tempore, et omnis motus est alicuius finis, idest habens aliquem finem, ad quem ordinatur, ad quem determinato tempore pervenit. Et hoc manifestat primo quidem circa generationem. Ars enim aedificativa perficit suam operationem, quando perficit id quod intendit, scilicet domum; quod quidem facit in toto aliquo determinato tempore, in cuius partibus omnes generationes sunt imperfectae, et differunt specie a tota generatione completa, et etiam adinvicem. Cuius ratio est, quia generatio speciem recipit secundum formam, quae est finis generationis.
Manifestum est autem quod aliud est forma totius et aliud sunt formae singularium partium. Unde et generationes differunt specie abinvicem. Si enim aliquod templum aedificetur in aliquo determinato tempore, in aliqua parte illius temporis componuntur lapides ad parietis constructionem. In alia vero parte temporis virgantur columnae, idest in modum virgarum sculpuntur. Sed in toto tempore construitur ipsum templum. Et haec tria differunt specie: scilicet lapidum compositio, columnarum virgatio, et templi aedificatio.
Est tamen circa hoc considerandum, quod sicut forma totius templi est perfecta, formae autem partium sunt imperfectae, ita etiam ipsa constructio templi est generatio perfecta, nullo enim exteriori indiget ad propositum aedificatoris explendum; sed generatio fundamenti est imperfecta, et similiter generatio trisculpti, idest columnarum sculptarum in tres ordines dispositarum supra fundamentum. Quia utrumque horum est generatio partis, quae habet rationem imperfecti. Sic ergo patet, quod praedictae generationes totius et partium differunt specie; et quod non est accipere, quod species motus perficiatur in quocumque tempore, sed perficitur in toto tempore.
Secundo ibi: similiter autem etc., manifestat idem in motu locali. Et dicit quod id quod dictum est de generatione, similiter videtur esse verum in ambulatione, et in omnibus aliis motibus. Manifestum est enim quod latio, id est motus localis, est motus unde et quo, idest a termino et ad terminum. Et sic oportet, quod specie diversificetur secundum diversitatem terminorum. Sunt autem diversae species motus localis in animalibus volatus qui convenit avibus, ambulatio quae convenit gressibilibus, saltatio quae convenit locustis, et alia huiusmodi quae differunt secundum diversas species principiorum moventium: non enim sunt eiusdem speciei animae diversorum animalium.
Nec solum praedicto modo diversificantur species localium motuum; sed etiam in una dictarum specierum, puta ambulatione, diversae species inveniuntur. Si enim accipiatur motus quo quis perambulat stadium, et motus quo quis ambulat aliquam partem eius, non est utrobique idem unde et quo, idest terminus a quo et terminus ad quem. Et simile est de motibus, quibus aliquis perambulat hanc et illam partem stadii, quia non sunt idem termini, non enim est idem secundum speciem pertransire hanc lineam et illam, quamvis omnes lineae in quantum huiusmodi sint eiusdem speciei.
Tamen secundum quod in certo situ seu loco constituuntur, accipiuntur ut specie differentes secundum diversitatem locorum, quae attenditur secundum diversum ordinem ad primum continens. Ille autem qui pertransit lineam, non solum pertransit lineam, sed lineam in loco existentem; quia in alio loco est una linea ab alia. Et ita manifestum est, quod secundum diversitatem terminorum, differt specie totus motus localis a singulis partibus; ita tamen, quod totus motus habet perfectam speciem, partes autem habent speciem imperfectam.
Et quia ad manifestationem praedictorum requireretur plene cognoscere naturam motus, subiungit, quod in aliis, idest in libro physicorum, dictum est de motu per certitudinem, idest sufficienter et complete. Sed hoc sufficit hic de motu dixisse, quod motus non est perfectus in omni tempore; sed multi sunt motus imperfecti et differentes specie in diversis partibus temporis, ex eo, quod unde et quo, idest termini motus, specificant motum.
Sic igitur manifestata propositione maiori, subiungit minorem, scilicet quod species delectationis est perfecta in quocumque tempore, et hoc manifestum est ex supra dictis. Unde concludit manifestum esse, quod delectatio et generatio sive mutatio, sunt alterae adinvicem; et quod delectatio est aliquid de numero totorum et perfectorum, quia scilicet in qualibet parte temporis delectatio habet complementum suae speciei.
Secundam rationem ponit ibi: videbitur autem etc.. Quae talis est: non contingit moveri in non tempore, ut in sexto physicorum probatum est. Delectari autem contingit in non tempore. Sic enim dictum est, quod delectari est aliquid totum, quia contingit etiam delectari in nunc, hoc enim dicitur hic esse totum quod statim in ipso nunc habet suum complementum; ergo delectatio non est motus.
Et est considerandum, quod differentia ex qua procedit haec ratio, est causa differentiae ex qua prima ratio procedebat. Ideo enim species delectationis est perfecta in quocumque tempore, non autem species motus, quia delectatio est in instanti, motus autem omnis in tempore. Et hoc designat ipse modus loquendi Philosophi cum dicit videbitur autem utique hoc, et ex non contingere etc..
Deinde cum dicit: ex his autem manifestum etc., concludit ex praemissis principale intentum. Et dicit manifestum esse ex praemissis, quod non bene dicunt, dicentes delectationem esse motum vel generationem. Ratio enim motus et generationis non potest cuique attribui, sed solum divisibilibus, quae non sunt tota, idest quae non statim habent suum complementum.
Neque enim potest dici quod generatio sit visionis, ita scilicet quod visio successive compleatur. Sic etiam non potest dici de puncto et unitate. Haec enim non generantur, sed consequuntur generationem quorumdam. Similiter non potest his attribui motus. Unde nec delectationi, quae etiam est quoddam totum, idest in indivisibili perfectionem habens.



Lectio 6

Sensus autem omnis etc.. Postquam Philosophus ostendit quod delectatio non est in genere motus sicut quidam posuerunt, hic ostendit naturam et proprietates delectationis. Et primo ostendit quid sit delectatio. Secundo agit de differentia delectationum adinvicem, ibi, unde videntur etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit delectatio. Secundo ex hoc determinat quasdam delectationis proprietates, ibi, usquequo autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod delectatio est quaedam operationis perfectio; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi: secundum unumquemque autem etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quae sit perfecta operatio. Secundo ostendit quod perfectio operis sit delectatio, ibi, haec autem utique etc.. Tertio ostendit qualiter delectatio operationem perficiat, ibi, perficit autem operationem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum.
Et dicit, quod cuiuslibet sensus operatio est alicuius operantis in respectu ad sensibile, quod est sensus obiectum; sic igitur in operatione sensus duo considerantur: scilicet ipse sensus qui est operationis principium, et sensibile quod est operationis obiectum. Ad hoc igitur quod operatio sensus sit perfecta, requiritur optima dispositio ex parte utriusque, scilicet sensus et obiecti. Et ideo subdit, quod tunc perfecte sensus operatur quando est operatio sensus bene dispositi ad aliquid pulcerrimum, idest convenientissimum eorum quae sensui subiacent. Hoc enim maxime videtur esse perfecta operatio, quod scilicet a sensu progreditur in comparatione ad tale obiectum.
Secundo ibi: ipsum autem etc., facit mentionem de quadam dubitatione. Quia enim dixerat sensum esse operantem, et in primo de anima dictum est, quod anima non operatur, sed homo per animam; ideo subiungit quod nihil differt ad propositum, utrum ipse sensus operetur vel homo sive animal in quo est sensus. Quia quicquid horum dicatur, manifestum est quod circa unumquodque optima operatio est operantis optime dispositi per respectum ad id quod est potissimum inter ea quae subiacent virtuti talis operantis. Ex his enim duobus videtur maxime dependere operationis perfectio; scilicet ex principio activo et obiecto.
Deinde cum dicit: haec autem etc., ostendit quod delectatio sit operationis perfectio. Videmus enim quod eadem operatio, quam diximus esse perfectissimam, est etiam delectabilissima. Ubicumque enim invenitur in aliquo cognoscente operatio perfecta, ibi etiam invenitur operatio delectabilis. Est enim delectatio non solum secundum tactum et gustum, sed et secundum omnem sensum. Nec solum secundum sensum, sed etiam secundum speculationem intellectus, inquantum scilicet speculatur aliquid verorum per certitudinem.
Et inter huiusmodi operationes sensus et intellectus illa est delectabilissima quae est perfectissima. Perfectissima autem operatio est quae est sensus vel intellectus bene dispositi in comparatione ad optimum eorum quae subiacent sensui vel intellectui. Si igitur operatio perfecta est delectabilis, perfectissima autem delectabilissima, consequens est quod operatio inquantum est perfecta, sit delectabilis. Delectatio ergo est operationis perfectio.
Deinde cum dicit: perficit autem etc., ostendit qualiter delectatio perficiat operationem. Et dicit, quod non eodem modo delectatio perficit operationem, puta sensus, sicut perficit eam obiectum quod est sensibile et principium activum quod est sensus, quae omnia sunt quaedam bona et bonitatem operationi tribuentia. Sicut etiam eius quod est sanari non eodem modo est causa sanitas et medicus; sed sanitas quidem per modum formae, medicus autem per modum agentis. Similiter autem operationem perficit per modum quidem formae delectatio, quae est ipsa perfectio eius, per modum autem agentis perficit ipsam sensus bene dispositus sicut movens motum. Sensibile autem conveniens, sicut movens non motum. Et eadem ratio est circa intellectum.
Deinde cum dicit secundum unumquemque autem etc., manifestat quaedam quae dixerat. Et primo dicit, manifestum esse quod secundum unumquemque sensum est delectatio, ut supra dictum est, per hoc quod dicimus et experimur visiones esse delectabiles, puta pulchrarum formarum et etiam auditiones, puta suavium melodiarum.
Secundo ibi, manifestum autem etc., manifestat aliud praemissorum dicens, manifestum esse per experimentum quod visio et auditio et quaelibet operatio sensus maxime est delectabilis quando et sensus est potentissimus, idest optime vigens in sua virtute, et quando operatur respectu talis obiecti, scilicet maxime convenientis. Et quamdiu in tali dispositione manet et ipsum sensibile et animal habens sensum, tamdiu manet delectatio, sicut et in aliis apparet quod quandiu permanet eadem dispositio facientis et patientis, necesse est quod permaneat idem effectus.
Tertio ibi: perficit autem etc., manifestat quod supra dictum est de modo quo delectatio perficit operationem. Dictum est enim, quod delectatio perficit operationem non effective, sed formaliter; est autem duplex formalis perfectio. Una quidem intrinseca, quae constituit essentiam rei. Alia autem quae supervenit rei in sua specie constitutae.
Dicit ergo quod delectatio perficit operationem non sicut habitus qui inest, id est non sicut forma intrans essentiam rei, sed (ut) quidam finis, id est quaedam perfectio superveniens, sicut pulchritudo supervenit iuvenibus non quasi existens de essentia iuventutis, sed quasi consequens bonam dispositionem causarum iuventutis. Et similiter delectatio consequitur bonam dispositionem causarum operationis.
Deinde cum dicit: usquequo autem etc., determinat rationes quarumdam proprietatum delectationis ex his quae praedeterminata sunt de eius quidditate. Et primo agit de duratione delectationis. Secundo de eius appetibilitate, ibi, appetere autem etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quamdiu debeat durare delectatio. Et dicit, quod tamdiu erit delectatio in operatione, quamdiu ex una parte obiectum quod est sensibile, vel intelligibile est in debita dispositione, et ex alia parte ipsum operans quod est discernens per sensum vel speculans per intellectum. Et huius ratio est quod, quandiu in activo et passivo manet eadem dispositio et eadem habitudo ad invicem, tandiu manet idem effectus; unde si bona dispositio potentiae cognoscitivae et obiecti est causa delectationis, ea durante necesse est delectationem durare.
Secundo ibi: qualiter igitur etc., assignat rationem quare delectatio non possit esse continua. Et dicit, quod ideo nullus continue delectatur, quia laborat in operatione quam consequitur delectatio. Et sic operatio efficitur non delectabilis. Hoc autem ideo est, quia omnia quae habent corpora passibilia non possunt continue operari propter hoc, quod eorum corpora immutantur a sua dispositione per motum qui coniungitur operationi; cuilibet autem operationi rei habentis corpus, ipsum corpus aliqualiter deservit; vel immediate, sicut operationi sensitivae quae per organum corporeum producitur; vel mediate, sicut operationi intellectivae quae utitur operationibus virtutum sensitivarum quae fiunt per organa corporea. Sic igitur ex quo non potest esse continua operatio, neque etiam delectatio potest esse continua. Delectatio enim sequitur operationem, ut dictum est.
Tertio ibi: quaedam autem delectant etc., assignat rationem quare nova magis delectant. Et dicit quod quaedam quando sunt nova delectant, postea autem non aequaliter delectant. Et huius ratio est, quia a principio mens inclinatur studiose circa huiusmodi propter desiderium et admirationem, et ita intense, idest vehementer circa huiusmodi operatur.
Et ex hoc sequitur delectatio vehemens: sicut patet de illis qui studiose aspiciunt aliquid quod prius non viderunt, propter admirationem. Postea autem quando consueti sunt videre, non fit talis operatio, ut scilicet ita attente videant vel quidlibet aliud operentur sicut prius; sed negligenter operantur; et ideo etiam delectatio obscuratur, idest minus sentitur.
Deinde cum dicit: appetere autem etc., assignat rationem quare delectatio ab omnibus appetatur. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Et dicit quod ideo potest aliquis rationabiliter existimare quod omnes appetant delectationem, quia omnes naturaliter appetunt vivere. Vita autem secundum suam ultimam perfectionem in quadam operatione consistit, ut in nono ostensum est. Et inde est quod unusquisque circa illa maxime operatur et his operationibus insistit quae maxime diligit. Sicut musicus maxime insistit ad audiendum melodias; et ille qui est amator Sapientiae maxime insistit ad hoc, quod mente theoremata, idest considerationes, speculetur. Unde, cum delectatio perficiat operationem, ut supra dictum est, consequens est, quod perficiat ipsum vivere, quod omnes appetunt. Et ita rationabile est, quod omnes appetant delectationem, ex eo quod perficit vivere, quod est omnibus eligibile.
Secundo ibi: utrum autem etc., movet quamdam dubitationem ex dictis. Dictum est enim quod omnes appetant delectationem, et similiter omnes appetunt vivere quod in operatione perficitur. Appetibilia autem habent ordinem adinvicem, sicut et scibilia. Potest ergo esse dubitatio utrum homines appetant vitam propter delectationem, vel e converso delectationem propter vitam.
Et dicit quod haec dubitatio dimittenda est ad praesens: quia ista duo ita coniunguntur adinvicem, quod nullo modo separantur. Non enim fit delectatio sine operatione, neque rursus potest esse perfecta operatio sine delectatione, ut supra dictum est. Videtur tamen principalius esse operatio quam delectatio. Nam delectatio est quies appetitus in re delectante, qua quis per operationem potitur. Non autem aliquis appetit quietem in aliquo, nisi in quantum aestimat sibi conveniens. Et ideo ipsa operatio, quae delectat sicut quiddam conveniens, videtur per prius appetibilis, quam delectatio.



Sententia Libri Ethicorum Lib.10 Lec.1