LA - DIVINI AMORIS SCIENTIA 12

12
12. Hoc anno, quo Centenaria recolitur memoria obitus insignis Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu, dum ad anni bis millesimi Magnum Iubilaeum comparamur celebrandum, plurimis et singularis auctoritatis precibus receptis praesertim a multis totum per orbem Episcoporum Conferentiis, atque publica petitione agnita, sive Supplici Libello, Nobis die VIII mensis Martii anno MCMXCVII inscripto tum ab Episcopo Baiocensi-Lexoviensi tum a Praeposito Generali Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo eiusdemque Ordinis Postulatore Generali, decrevimus Nos Congregationi de Causis Sanctorum studium peculiare committere ad huic Sanctae titulum Doctoratus tribuendum, "praehabito voto Congregationis pro Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet" (Const. Ap. Pastor bonus, ).

Necessariis conglobatis documentis, memoratae superius binae Congregationes quaestionem sua apud propria consilia pertractaverunt: Congregatio pro Doctrina Fidei die V mensis Maii anno MCMXCVII quod spectat ad "eminentem doctrinam"; Congregatio de Causis Sanctorum die XXIX Maii mensis eiusdem anni ut singularem "Positionem" perscrutaretur. Die XVII subsequentis mensis Iunii, Eminentissimi Cardinales atque Excellentissimi Episcopi sodales earundem Congregationum, sequentes rationem agendi a Nobis huius rei causa confirmatam, convenerunt plenariam in sessionem 'interdicasterialem' atque Causam excusserunt. Universos se ad unum consentire declaraverunt ut sanctae Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu Ecclesiae universalis Doctoris adderetur titulus. Hanc Nobis deinceps coram in conspectu aperuerunt sententiam Venerabilis Frater Noster Iosephus Cardinalis Ratzinger, Praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei, nec non Venerabilis Frater Albertus Bovone Pro-Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Numidia.

His omnibus proinde expensis, superiore die XXIV mensis Augusti, precationem Angelicam persolventes, ante fratres centenos episcopos pariterque innumerabilem ex omni orbe iuvenum turmam Parisios ob XII Diem Iuventutis Mundialem advocatam, voluimus praesentes Nos Ipsi voluntatem consiliumque aperire Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu renuntiandae Ecclesiae universalis Doctoris data opportunitate Mundialis Diei Missionum Romae brevi eventuri.

Hodie quidem die XIX mensis Octobris, in Petriana area fidelibus ex omni terrarum provincia constipata, adstantibus Cardinalibus compluribus plurimisque Archiepiscopis et Episcopis, media in ipsa Eucharistica celebratione Doctorem universalis Ecclesiae pronuntiavimus proclamavimusque hisce ipsissimis vocibus Teresiam a Iesu Infante et a Sacro Vultu: Nos, vota multorum Fratrum in Episcopatu plurimorumque christifidelium totius orbis explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, praehabito voto Congregationis pro Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet, certa scientia ac matura deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctam Teresiam a Iesu Infante et a Sacro Vultu, virginem, Ecclesiae Universalis Doctorem declaramus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

His igitur rite peractis, decernimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum plene habeant; atque praeterea sic apte sit iudicandum ac definiendum, irritumque et inane fiat, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II



LA - DIVINI AMORIS SCIENTIA 12