PRECEPTA 65

DE PRIMO PRAEGEPTO LEGIS

"Non habebis deos alienos coram me" (Ex 20,3)

66 Sicut iam dictum est, tota lex Christi dependet a caritate. Caritas autem pendet ex duobus praeceptis; quorum unum est de dilectione Dei, reliquum de dilectione proximi. Et de istis duobus iam dictum est. Nunc autem sciendum, quod Deus dando legem Moysi, dedit decem praecepta in duabus tabulis lapideis scripta quorum tria pertinent ad amorem Dei, septem vero scripta in secunda tabula pertinent ad amorem proximi. Et ideo tota lex fundatur in duobus praeceptis.

" NON HABEBIS DEOS ALIENOS "

67 Primum autem quod pertinet ad amorem Dei est, "Non habebis deos alienos". Et ad huius intellectum sciendum est, quod antiqui multipliciter hoc praeceptum transgrediebantur. Quidam enim colebant daemonia. Psal. XCV, 5: "Omnes dii gentium daemonia". Hoc autem est maximum omnium peccatorum, et horribile. Nunc quoque multi transgrediuntur hoc praeceptum, omnes scilicet qui divinationibus et sortilegiis intendunt. Haec enim, secundum Augustinum, fieri non possunt quin aliquod pactum cum diabolo contrahatur. I Cor. X,

"Nolo vos fieri socios daemoniorum"; et iterum ibidem 21, "Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum".

68 Alii colebant caelestia corpora, credentes astra esse deos. Sap. XIII, 2: "Solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt". Et ideo Moyses prohibuit ludaeis, quod non levarent oculos, nec adorarent solem et lunam et stellas. Deut. IV, 15 b, 19: "Custodite solicite animas vestras, ne forte, elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus". Idem dicitur Deut. V, 8. Contra hoc praeceptum peccant Astrologi, qui dicunt haec esse animarum rectores; cum tamen propter hominem facta sint, cuius solus Deus rector est.

69 Alii vero colebant inferiora elementa. Sap. XIII,

"Aut ignem aut spiritum... deos putaverunt". In quorum errorem inciderunt homines qui inferioribus male utuntur, nimis ea diligentes. Apostolus, Ephes. V, 5: "Aut avarus, quod est idolorum servitus".

70 Alii errantes colebant homines, vel aves, vel alios, vel seipsos. Quod quidem contingit ex tribus. Primo ex carnalitate. Sap. XIV, 15: "Acerbo luctu dolens pater rapti cito sibi filii, fecit imaginem et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia". Secundo ex adulatione. Etenim quidam aliquos quos non potuerunt honorare in praesentia, curaverunt in absentia honorare, faciendo sciiicet eorum imagines, et colendo loco eorum. Sap. XIV, 17: "Quem honorare volebant, fecerunt ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent". Tales sunt quicumque diligunt et venerantur homines plusquam Deum. Matth. X, 37: "Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus". Psal. CXLV, 2-3: "Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus". Tertio ex praesumptione. Quidem enim ex praesumptione fecerunt se vocari deos, sicut patet ludith III, de Nabuchodonosor. Ez. XXVIII, 2: "Elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum". Et hoc faciunt qui plus suo sensui quam Dei praeceptis credunt. Isti enim se pro diis colunt; sequentes enim delectationes carnis, corpus suum pro Deo colunt. Apostolus, Philip. III, 19: "Quorum Deus venter est". Ab his ergo omnibus cavere oportet.
"CORAM ME"

71 "Non habebis deos alienos coram me". Sicut dictum est, primum praeceptum legis est hoc, quo prohi- bemur non colere nisi unum Deum. Et ad hoc etiam inducimur quinque rationibus.
I) Prima sumitur ex Dei dignitate, quae si auferatur, fit Deo iniuria, sicut potest videri ex consuetudine hominum. Cuilibet enim dignitati debetur reverentia: unde proditor regis est qui aufert quod exhibere teneretur. Et hoc quidam Deo faciunt. Rom. I, 23: "Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis". Et hoc summe Deo displicet. Isal, XLII, 8: "Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus".

72 Et considerandum, quod haec Dei dignitas est, scilicet quod omnia sciat (Unde Deus dicitur a videndo): hoc enim est unum signum deitatis. Isai. XLI, 23: "An-nuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos". Hebr. IV, 13: "Omnia nuda et aperta sunt oculis eius". Hanc autem dignitatem auferrunt divinatores: contra quos dicit Isai. VIII, 19: "Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?".

73 2) Secunda ratio sumitur ex eius largitate. Omne enim bonum habemus a Deo. Et hoc etiam ad dignita tem Dei pertinet quod factor et dator est omnium bonorum. Psal. Clll, 28: "Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate". Et hoc importatur in hoc nomine Deus, quod dicitur a distributione, idest dator rerum, quia omnia replet sua bonitate. Nimis ergo ingratus es,. si ab illo tibi collatum non recognoscis; immo facis tibi alium Deum, sicut filii Israel educti de Aegypto fecerunt idolum. (Os. II, 5: "Vadam post amatores meos"). Hoc etiam fit quando quis in alio quam in Deo spem ponit, hoc est quando adiutorium ab alio petit. Psal. XXXIX, 5: Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius". Apostolus, ad Gal. IV, 9-10: "Cum cognoveritis Deum, quomodo convertimini iferum ad infirma et egena elementa...? Dies observatis et menses, et tempora et annos".

74 3) Tertia ratio sumitur ex promissi firmitate. Abrenuntiavimus enim diabolo, et fidem promisimus soli Deo: unde non debemus ipsam infringere. Hebr. X, 28-29: "Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?". Rom. VII, 3: Vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro": et talis debet comburi. Vae ergo peccatori ingredienti terram duabus viis, et claudicaniibus in duas partes.

75 4) Quarta ratio est ex dominii diabolici gravitate. Jer. XVI, 13: "Servietis diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem". Non enim quiescit in uno peccato, sed potius nititur ad aliud ducere. "Qui facit peccatum, servus est peccati". loan, VIII, 34; ideo non de facili quis egreditur de peccato. Gregorius: "Peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in afiud trahit". Contrarium est de dominio divino: quia praecepta eius gravia non sunt. Matth. XI, 30: "lugum enim meum suave est, et onus meum leve". Satis enim deputatur quis facere, si tantum facit pro Deo quantum fecit pro peccato. Rom. VI, 19: "Sicut exhibuistis membra vestra servire Immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem". Sed de servis diaboli dicitur Sap. V, 7: "Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles"; et Jer IX, 5: "Ut inique agerent, laboraverunt".

76 5) Quinta est ex praemii sive muneris immensitate. In nulla enim lege talia promittuntur praemia sicut in lege Christi. Saracenis enim promittuntur fluvii lactis et mellis, ludaeis terra promissionis; sed Christianis Angelorum gloria. Matth. XXII, 30: "Erunt sicut Angeli Dei in caelo". Hoc considerans Petrus ait, loan. VI, 69: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes".

DE SECUNDO PRAECEPTO

"Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum" (Ex 20,7)

77
Hoc est secundum praeceptum legis: et sicut non est nisi unus Deus quem debemus colere, ita non est nisi unus quem debemus maxime venerari. Et primo quantum ad nomen: unde "non assumes nomen Domini Dei tui in vanum".
Sciendum, quod vanum dicitur tripliciter.

78 A) Aliquando enim dicitur falsum. Psal. XI, 3: "Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum". Assumis ergo nomen Dei in vanum, quando assumis illud ad confirmationem falsitatis. Zach. VIII, 17: "luramentum mendax ne diligatis"; ibidem XIII, 3: "Non vives, quia locutus es mendacium in nomine Domini".

79 Talis autem facit iniuriam Deo, sibi ipsi, et omnibus hominibus. Deo quidem, quia cum iurare per Deum nihil aliud sit nisi invocare eius testimonium, cum iuras falsum: aut credis Deum nescire verum, et sic ponis ignorantiam in Deo, cum tamen omnia nuda et aperta sint oculis eius, ut dicitur ad Hebr. IV, 13, aut quod diligat mendacium, cum tamen odiat ipsum: Psal. V, 7: "Perdes omnes quf loquuntur mendacium"; aut derogas potentiae, quasf non possit de eo punire. Item facit iniuriam sibi ipsi: obligat enim se iudicio Dei. Nihil est autem aliud dicere, Per Deum ita est, nisf quod Deus puniat me, si non est ita. Item iniuriatur aliis hominibus. Nulla enim inter aliquos societas durare potest, nisi credant sibi invicem. Dubia autem iuramentis confirmantur. Hebr. VI, 16: "Omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum". Iniuriatur ergo Deo, crudelis est sibi, et noxius et hominibus.

80 B) Aliquando dicitur vanum, inutile. Psal. XCIII, 11: "Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt". Et ideo confirmando vanitatem assumitur nomen Dei in vanum. In veteri enim lege prohibitum fuit ut non iuraretur falsum: Deut. V, II: "Non usurpabis nomen Dei tui frustra". Sed Christus prohibuit non nisi in necessitate jurare; et ideo dicitur Matth. V, 33-34: "Audistis quia dictum est antiquis, Non iurabis. Ego autem dico vobis: Nolite iurare omnino". Et huius ratio est, quia in nulla parte ita fragiles sumus sicut in lingua: quia eam nullus domare potuit, sicut dicitur lac. III, et ideo de levi posset homo deierare. Matth. V, 37: "Sit sermo vester, Est est, non non"; et iterum, vers. 34: "Ego autem dico vobis: Nolite iurare omnino".

81 Et nota, quod iuramentum est sicut medicina, quae non semper accipitur, sed in necessitate. Et ideo, ut dicitur Matth. V, 37. "quod his amplius est, a malo est". Eccli XXIII, 9: lurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Nominatio vero De! non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum ne admiscearis: quoniam non eris immunis ab eis".

82 C) Aliquando autem dicitur vanum, peccatum vel iniustitia. Psal. IV, 3: "Filii hominum usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem?". Qui ergo iurat pro peccato faciendo, assumit nomen Dei sui in vanum. lustitiae vero partes sunt facere bonum, et dimittere malum. Si ergo iuras facere furtum, vel aliud huiusmodi, hoc contra iustitiam est: et quamvis non sit servandum hoc iuramentum, tamen sic jurans periurus est. Talis fuit Herodes contra loannem, Marc. VI. Similiter contra iustitiam facit qui iurat non facere bonum, sicut non intrare Ecclesiam vel religionem: et hoc etiam iuramentum non est servandum, et tamen periurus est iurans. Non est ergo iurandum de falso, non de inutili, non etiam de iniustitia: et ideo dicitur Jer. IV, 2: "Et iurabis, Vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia".

83 Vanum dicitur aliquando fatuum: Sap. XIII, I: "Vani sunt omnes homines in quibus non est scientia Dei". Qui ergo accipiunt nomen Dei stulte, sicut blesphemi, assumunt nomen Dei in vanum. Lev. XXIV 16: "Qui blasphemaverit nomen Domini, morte morietur".

84 "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum". Sciendum, quod nomen Dei sumitur ad sex. Primo quidem ad dicti confirmationem sicut in iuramento. Et in hoc confitemur quod prima veritas non est nisi in Deo. In hoc autem fit reverentia Deo: unde in lege praecipitur, Deut VI, quod non iuretur nisi per Deum. Contrarium faciunt qui aliter iurant. Exod. XXIII,13: "Non iurabis per nomina deorum exteriorum". Et quamvis aliquando iuretur per creaturas, tamen sciendum, quod in omnibus his non iuratur nisi per Deum. Cum enim iuras per animam tuam vel caput tuum, idem est quod eam obligari ad sustinendum poenam per Deo inflictam. II Cor, I, 23: "Testem Deum invoco in animam meam". Item cum iuras per Evangelium, iuras per Deum, qui dedit Evangelium: et ideo peccant qui iurant per Deum de facili, aut per Evangelium.

85 Secundo sumitur ad sanctificationem. Baptismus enim sanctificat. Apostolus, I Cor VI, II: "Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri lesu Christi". Hoc autem non habet virtutem nisi in invocatione Trinitatis. Jer. XIV, 9: "Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos".

86 Tertio sumitur ad adversarii expulsionem. Unde ante baptismum abrenuntiatur diabolo. Isai. IV, I: "Tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufert opprobrium nostrum". Et ideo si redis ad peccata, nomen Dei sumitur in vanum.

87 Quarto sumitur ad eiusdem nominis confessionem. Apostolus, Rom. X, 14: "Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt?"; et iterum, vers. 13: "Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit". Confitemur autem primo ore ad manifestandum gloriam Dei. Isai. XLIII, 7: "Omnis qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum". Ergo si dicis aliquid contra gloriam Dei, assumis nomen Dei in vanum. Confitemur secundo opere, cum ea operamur quae gloriam Dei manifestant. Matth. V, 16: "Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est". Contrarium faciunt quidam, de quibus dicit Apostolus, Rom. II, 24: "Nomen Dei per vos blasphematur inter Gentes".

88 Quinto assumitur ad defensionem. Prov. XVIII,10: "Turris fortissima nomen Domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur". Marc. ult., I 7: "In nomine meo daemonia eiicent". Act. IV, 12: "Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri".

89 Sexto sumitur ad operis completionem. Apostolus, Col. III, 17: "Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri lesu Christi facite". Psal. CXXIII, 8: "Adiutorium nostrum in nomine Domini". Sed quia aliquando aliquis indiscrete incipit, sicut accidit in voto quod non adimpletur, tunc etiam in vanum nomen Domini assumitur. Unde Eccle. V, 3: "Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere". Psal. LXXV, 12: "Vovete et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera". "Displicet enim ei infidelis et stulta promissio", Eccle. V, 3.

DE TERTIO PRAECEPTO

"Memento ut diem sabbati sanctifices" (Ex 20,8)

90 Hoc est tertium mandaturn legis, et convenienter. Primo enim debemus Deum venerari corde: unde praecipitur quod non colatur nisi unus Deus: unde "non habebis deos alienos coram me". Secundo ore: unde "non assumes nomen Domini Dei tui in vanum". Tertio opere: et hoc est: "Memento ut diem sabbati sanctifices". Voluit enim ut esset certus dies in quo intenderent homines ad servitium Dei.

91 Habetur autem hoc praeceptum quinque rationibus. a) Primo enim datum fuit ad destructionem erroris. Praevidit enim Spiritus sanctus quod futuri erant aliqui dicturi mundum semper fuisse. II Petr. III, 3-5: "Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: ubi est promissio, aut adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo". Voluit ergo Deus ut custodiretur unus dies in memoriam quod Deus omnia creaverat in sex diebus, et in septimo quievit a novis creaturis condendis. Et hanc rationem ponit Dominus in lege, dicens: "Memento ut diem sabbati sanctifices".

92 Sed ludaei in memoriam primae creationis colebant sabbatum; Christus autem veniens fecit novam creationem. Per primam enim homo terrenus, per secundam homo caelestis effecfus est. Gal. VI, 15: "In Christo lesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura". Et haec nova creatura est per gratiam, quae incepit in resurrectione. Rom. VI, 4-5: "Quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus". Et quia resurrectio facta est in Dominica, ideo celebramus illum diem, sicut ludaei sabbatum propter primam creationem.

93 b) Secundo datum fuit ad instructionem fidei Redemptoris. Caro enim Christi in sepulcro corrupta non fuit: unde dicit Psal. XV, 9: "Caro mea requiescat in spe"; item, ibidem 10: "Non dabis sanctum tuum videre corruptionem". Unde voluit sabbatum observari, ut sicut sacrificia significabant mortem Christi, ita quies sabbati requiem carnis eius. Sed nos ista sacrificia non servamus, quia adveniente Fe et veritate, debet cessare figura, sicut adveniente sole cessat umbra; servamus iamen in veneratione Virginis gloriosae, in qua remansit iota fides tali die in morte Christi.

94 c) Tertio datum fuit ad roborandum sive figu-randum veritatem promissionis. Promittitur enim nobis quies. Isai. XIV, 3: "Et erit in die illa, cum requiem de- derit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti"; item ibid. XXXII, 18: "Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in ta- bernaculis fiduciae et in requie opulenta".

95 Et nota, quod expectamus requiem de tribus: de labore praesentis vitae, de tentationum concussione, et de diaboli servitute. Hanc Christus repromisit venientibus ad se, dicens, Matth. XI, 28-30: "Venite ad me ommes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem anima-bus vestris: iugum enim meum suave est, et onus meum leve". Invenimus autem quod Dominus operatus est sex diebus, et in septimo quievit: quia primo oportet facere opera perfecta. Eccli. Ll, 35: "Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem". Plus enim incomparabiliter excedit tempus aeternitatis totum tempus praesens, quam mille anni diem unum.

96 d) Quarto datum fuit hoc praeceptum ad inflammationem amoris. Sap. IX, 15: "Corpus quod corrumpitur, aggravat animam", et ideo homo semper ad terrena inferius tendit, nisi conetur erigere se ab eis. Et ideo oportef habere certum tempus ad hoc. Unde aliqui toto tempore hoc faciunt: Psal. XXXIII, 2: "Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo"; Apostolus, I Thess. V, 17: "Sine intermissione orate": et hi continue sabbatum habent. Aliqui hoc faciunt in aliqua parte temporis: Psal. CXVIII, 164: "Septies in die laudem dixi tibi". Alii, ne omnino alienarentur a Deo, oportuit quod haberent aliquem diem determinatum, ne nimis tepescat in eis amor Dei. Isai. LVIII, 13-14: "Si vocaveris sabbatum delicatum... tunc delectaberis super Domino". lob XXII, 26: "Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam". Non enim ad ludendum ordinatur talis dies, sed ad laudandum et orandum Dominum Deum. Unde Augustinus dicit, quod minus malum est tali die arare, quam ludere.

97 e) Quinto datum fuit ad opera pietatis respectu subiectorum. Aliqui enim crudeles sibi et suis, non cessant continue operari propter lucrum; et hoc habent ludaei maxime, quia avarissimi sunt. Deut. V, 12-14:
"Observa diem sabbati... ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu"; et post: "Non facies in eo quidquam operis, tu et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne iumentum tuum... ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu". Propter praedicta ergo praedictum mandatum datum fuit.

98 "Memento ut diem sabbati sanctifices". Dictum est, quod sicut ludaei celebrant sabbatum, sic nos Christiani Dominicam, et alia principalia festa. Videamus ergo quomodo ista servare debemus. Et sciendum, quod non dicit, Custodi sabbatum, sed "memento ut diem sabbati sanctifices".

99 Sanctum autem accipitur duobus modis. Aliquando enim est sanctum idem quod purum. Apostolus, I Cor. VI, II: "Sed abluti estis, sed sanctificati estis". Aliquando dicitur sanctum res consecrata ad cultum Dei, ut locus, tempus, vestes et vasa sacra. Istis ergo duobus modis debemus festa celebrare; quia et pure, et mancipando se divino servitio.

100 In isto ergo praecepto duo considerantur. Primo quidem in festo quid cavendum sit; secundo quid faciendum. Debemus autem cavere tria: a) Primo corporalem operam. Jer. XVII, 22: "Sanctificabis sabbatum, ut non facias in eo opus servile"; unde et in lege dicitur, Lev. XXIII, 25: "Omne opus servile non facietls in eo". Opus autem servile est opus corporale: nam opus liberum est animae, sicut intelligere et huiusmodi; ad quod opus homo constringi non potest.

101 Sed sciendum, quod opera corporalia possunt fieri in sabbato propter quatuor. Primo propter necessitatem. Unde Dominus excusavit discipulos evellentes spicas in sabbato, ut dicitur Matth. XII. Secundo propter Ecclesiae utilitatem. Unde dicitur in Evangelio ibid., quod sacerdotes faciebant omnia quae erant necessaria in templo in die sabbati. Tertio propter proximi utilitatem. Unde Dominus curavit in die sabbati habentem manum aridam, et confutavit ludaeos reprehendentes eum, ponens exemplum de ove, ibid. Quarto propter superioris auctoritatem. Unde Dominuspraecepit ludaeis ut circumciderent in die sabbati, ut dicitur loan. VII.

102 b) Secundo debemus cavere culpam. Jer. XVII, 2 I: "Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati1". Onus autem animae vel pondus malum est peccatum: Psal. XXXVII, 5: "Sicut onus grave gravatae sunt super me". Peccatum autem opus servile est: quia, ut dicitur loan. VIII, 34, "Qui facit peccatum, servus est peccati". Unde cum dicitur, "Omne opus servile non facietis in eo", potest intelligi de peccato: et ideo contra praeceptum hoc facit quis, quando in sabbato peccat, quia operando et peccando Deus offenditur. Isai. I, 13-14: "Sabbatum et festivitates alias non feram". Et quare? Quia "iniqui sunt coetus vestri. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta".

103 c) Tertio debemus cavere negligentiam, Eccli. XXXIII, 29: "Multam malitiam docuit otiositas". Hieronymus, ad Rusticum: "Semper aliquid boni operis facite, ut te diabolus inveniat occupatum". Et ideo non est bonum custodire nisi principalia festa, si in aliis debeat homo esse otiosus. Psal. XCVIII, 4: "Honor regis iudicium diligit", scilicet discretionem. Unde I Mach. II, dicitur, quod ludaei quidam occultati erant, et inimici irruerunt super eos, qui credentes quod se non possent in sabbato defendere, vlcti et occisi sunt. Ita accidit multis qui otiosi sunt in festis. Thren. I, 7: "Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius". Sed tales debent facere sicut illi iudaei fecerunt: unde I Mach. II, 41, dicitur: "Quicumque venerit ad nos in bello in die sabbatorum, pugnemus adversus eum".

104 "Memento ut diem sabbati sanctifices". Sicut dictum est, homo diem festum debet sanctificare: et dictum est, quod mundum est, et quod Deo consecratum est. Item dictum est a quibus tali die abstinere debemus. Nunc dicendum est in quibus occupari debemus: et sunt tria. a) Primo in faciendis sacrificiis. Unde Num. XXVIII, dicitur, quod Deus praecepit quod quolibet die unus agnus mane, et alius vespere debeat offerri; sed in sabbato debent duplicari. Et significat quod in sabbato debemus offere Deo sacrificium, de omnibus quae habemus. I Paralip. XXIX, 14: "Tua sunt omnia, et quae de manibus tuis accepimus, dedimus tibi

105 Unde primo debemus ultro offere animam nostram, dolendo de peccatis: Psal. L, 19: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus", et orando pro beneficiis: Psal. CXL, 2: "Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo". Factus est enim dies festus ad habendam spiritualem laetitiam, quam facit oratio: unde e.t tali die multiplicari debent preces. Secundo corpus nostrum affligere, et hoc ieiunando: Rom. XII, I: "Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis membra vestra hostiam viventem Deo, sanctam"; laudando: Psal. XLIX, 23: "Sacrificium laudis honorificabit me": unde in tali die cantus multiplicantur. Tertio res tuas sacrificare, et hoc dando eleemosynas. Hebr. XIII, 16: "Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus"; et hoc in duplo magis quam in aiiis diebus, quia tunc est communis laetitia. Nehem. VIII, 10: "Mittite partes his qui non paraverunt sibi, quia sanctus dies Domini est".

106 b) Secundo in verborum Dei studiis, sicut et ludaei faciunt hodie. Act. XIII, 27: "Voces Prophetarum quae per omne sabbatum leguntur". Unde et Christiani, quorum iustitia debet esse perfectior, debent tali die convenire ad praedicationes et ad officium Ecclesiae. loan. VIII, 47: "Qui ex Deo est, verba Dei audit"; item loqui utilia: Apostolus, Ephes. IV, 29: "Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus, ad aedificationem". Ista enim duo utilia sunt animae peccatoris, quia immutant cor eius in melius. lerem. XXIII, 29: "Verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram". Contrarium autem accidit etiam in perfectis non loquentibus utilia, vel audientibus. Apostolus, I Cor. XV 33-34: "Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Evigilate iusti et nolite peccare"; et Psal. CXVIII, I I: "In corde meo abscondi eloquia tua". Eloquium enim et instruit ignorantem: Psal. eodem, 105: "Lucerna pedibus meis verbum tuum"; et inflammat tepescentem: Psal. CIV, 19: "Eloquium Domini inflammavit eum".

107 c) Terfio in divinorum exercitiis. Hoc autem perfectorum est. Psal. XXXIII, 9: "Vacate et videte quoniam suavis est Dominus". Et hoc propter quietem animae. Sicut enim corpus fatigatum quietem desiderat, ita et anima. Locus autem animae Deus est: Psal. XXX, 3: "Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii". Hebr. IV, 9-10: "Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei: qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus". Sap. VIII,16: "Intrans in domum meam, quiescam cum illa".

108 Sed antequam ad hanc quietem perveniat anima, oportet tres quietes praecedere. Prima ab inquietudine peccati. Isai. LVII, 20: "Cor autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest". Secunda passionibus carnis; quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut dicitur Gal V. Tertia ab occupationibus mundi. Luc X, 41: "Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima". Et tunc post haec anima libere quiescit in Deo. Isai. LVIII, 13-14: "Si vocaveris sabbatum delicatum tunc delectaberis super Domino".

109 Propterea sancti omnia dimiserunt; quia haec est pretiosa margarita, quam qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit eam, ut dicitur Matth. XIII. Haec enim requies vita aeterna, et delectatio aeterna est. Psal. CXXXI, 14: "Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam": ad quam nos perducat.

DE QUARTO PRAECEPTO

"Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi" (Ex 20,12)

110 Perfectio hominis consistit in dijectione Dei et proximi. Et ad dilectionem Dei periinent tria praecepta quae scripta fuerunt in prima tabula; ad dilectionem vero proximi septem quae sunt in secunda tabula. Sed, sicut dicitur I loan. III, non debemus diligere verbo ne-que lingua, sed opere et veritate. Homo enim sic diligens debet duo facere: scilicet fugere malum, et facere bonum. Unde quaedam sunt in praeceptis inducentia ab bonum, alia autem sunt prohibentia facere malum.

111 Et sciendum, quod cavere a malo faciendo esf in potentia nostra; sed facere cuilibet bonum non possumus: et ideo dicit beatus Augustinus, quod nos omnes debemus diligere, sed non omnibus tenemur benefacere. Sed inter omnes debemus benefacere coniunctis nobis: quia, "si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, infidelis est", I ad Tim. V, 8. Inter omnes autem propinquos sunt nobis propinquiores pater et mater; et ideo dicit Ambrosius: "Primo debemus diligere Deum; secundo patrem et matrem"; et hoc est quod dicit: "Honora patrem tuum et matrem tuam". Et huiusmodi rationem reddit Philosophus, qui dicit, quod ex magno beneficio recepto ab eis non possumus eis respondere ex aequali: et ideo bene potest pater offensus expellere filium, sed non e converso.

112 Dant autem parentes filio tria. Primo stabilimentum quoad esse. Eccli. VII, 29: "Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae non obliviscaris. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses". Secundo nutrimentum sive fulcimentum quoad necessaria vitae. Nudus enim intrat filius in hunc mundum, ut dicitur, Job 1 , 2 1 , sed a parentibus sustentatur. Tertio documentum. Hebr. XII, 9: "Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus". Eccli. VII, 25: "Filii tibi sunt? Erudi illos".

113 Et debent parentes dare duo documenta filiis, et cito: quia, ut dicitur Prov. XXII, 6, "adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea"; et Thren. III, 27: "Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua". Et sunt illa quae docuit Tobias filium suum (Tobiae IV), scilicet timorem Domini, et abstinere ab omni peccato. Et hoc est contra illos qui delectantur in malitiis filiorum. Sed, sicut dicitur Sap. IV, 6, "ex iniquis omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes". Unde Deus punit peccatum in filio, ut dicitur Exod. XX.

114 Igitur filii a parentibus habent esse, nutrimentum et disciplinam. Et quia esse habemus ab eis, debemus magis revereri quam dominos, a quibus solum res, praeterquam Deum, a quo habemus animam. Eccli III,8-10: "Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, in opere et sermone, et omni patientia. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut superveniat tibi benedictio a Deo". Et in hoc etiam honoras teipsum: quia, sicut dicitur Eccli. III, 13, "gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore".

115 Item quia dant nobis nutrimentum in pueritia, et nos debemus eis dare in senectute. Eccli. III, 14-15: "Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius; et si defecerit sensu, veniam da; et ne spernas eum in tua virtute. (Ibid. 18). Quam malae famae est qui derelinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem". Ad confusionem illorum qui contra faciunt, ponit Cassiodorus in Epistolis, lib. 2, quod ciconiae cum parentes earum pennas, senio cogente, laxaverunt, nec ad proprios cibos idonei possunt inveniri, plumis suis genitorum membra foventes, escis corpora laxa reficiunt, et pia vicissitudine iuvenes reddunt quod a parentibus parvuli susceperunt.

116 Item tertio quia docuerunt nos, debemus eis obedire. Coloss. III, 20: "Filii obedite parentibus vestris per omnia", nisi scilicet in his quae sunt contra Deum. Hieronymus, ad Heliodorum: "Solum pietatis genus in hac re esse crudelem". Luc XIV, 26: "Si quis non odit patrem suum et matrem... non potest meus esse discipulus". Deus enim verior pater est. Deut. XXXII, 6: "Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?".

117 "Honora patrem tuum et matrem tuam". Inter omnia praecepta huic tantum adiungitur: "Ut sis longaevus super terram". Et ratio huius est, ne credatur non deberi praemium honorantibus parentes, quia est naturale.

118 Sed sciendum, quod honorantibus parentes quinque desiderabilia promittuntur. a) Et primum est gratia in praesenti, et gloria in futuro, quae maxime desiderantur. Eccli. III, 9: "Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Deo, et benedictio illius in novissimo maneat". Contrarium debetur maledicentibus; et etiam in lege maledicuntur a Deo, ut dicitur Deut. XXVII; et Luc. XVI, 10, dicitur: "Qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est". Sed vita naturalis quasi nihil est in comparatione ad vitam gratiae. Si ergo non recognoscis beneficium vitae naturalis quam habes a parentibus, indignus es vita gratiae quae major est, et per consequens vita gloriae, quae maxima est.

119 b) Secundum desiderabile est vita: unde "ut sis longaevus super terram". Dicitur Eccli. III, 7: "Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore". Et nota, quod vita longa est quando est plena: quae non mensuratur tempore, sed actione, secundum Philosophum. Tunc autem plena est vita quando est virtuosa. Et ideo virtuosus et sanctus diu vivit, quamvis cito moriatur corporaliter. Ideo dicitur Sap. IV, 13-14: "Consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius". Optime autem mercatur ille qui tantum facit una die quantum alius in uno anno. Et nota, quod aliquando accidit quod longior vita causa est mortis corporalis et spiritualis, sicut accidit ludae. Praemium ergo est vita corporalis.

120 Sed contrarium, scilicet mortem, acquirunt illi qui iniuriantur parentibus. Habemus enim ab eis vitam, sicut milites a rege feudum; et ideo sicut dignum est quod illi amittant pro proditione feudum, ita isti propter iniuriam illatam parentibus vitam. Prov. XXX,17: "Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, suffodiant eum corvi de torrentibus et comedant eum filii aquilae". Per filios aquilae intelliguntur reges et principes, per corvos officiales: et si aliquando non puniuntur corporaliter, mortem tamen spiritualem effugere non possunt.

121 Propterea pater non debet potestatem multam dare filiis. Eccli. XXXIII, 21: "Dum adhuc superes, et aspiras, non immutet te omnls caro"; item, ibid. 20: "Filio, mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua, et ne dederis illis possessionem in vita tua ne forte poeniteat te".

122 c) Tertium est habere filios sibi gratos et ac- ceptos. Naturaliter enim pater thesaurizat filiis, sed non e converso. Eccli. III, 6: "Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis". Matth. VII, 2: "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis".

123 d) Quartum est habere famam laudabilem. Eccli. III, 13: "Gloria hominis ex honore patris sui"; et iterum, 18, "Quam malae famae est qui derelinquit patrem !".

124 e) Quintum est habere divitias. Eccli. III, II: "Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta".

125 Honora patrem tuum et matrem tuam". No- tandum, quod non solum dicitur aliquis pater ratione carnalis generationis; sed quibusdam aliis rationibus aliqui dicuntur patres, et cuilibet eorum debetur aliqua reverentia. Dicuntur enim patres Apostoli et alii sancti per doctrinam et exemplum fideli. Apostolus, I Cor. IV, 15: "Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres: nam in Christo lesu per Evangelium ego vos genui". Et ideo dicitur Eccli. XLIV, I: "Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua": laudemus autem non ore, sed imitatione. Et hoc fit, si non invenitur in nobis contrarium eius quod laudamus. Hebr. XIII, 7: "Mementote praepositorum vestrorum... quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem".

126 Dicuntur etiam praelati patres; et isti venerandi sunt, sunt enim Dei ministri. Luc. X, 16: "Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit". Et ideo debemus eos honorare obediendo: Apostolus, Hebr. XIII, 17: "Obedite praepositis vestris, et subiacete eis"; et decimas praebendo: Prov. III, 9: "Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus".

127 Item reges et principes: IV Reg. V, 13: "Pater, etsi rem grandem dixisset tibi Propheta, certe facere debueras": qui dicuntur patres, quia debent intendere bonum populi. Et istos honoramus per subiectionem: Rom. XIII, I: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Et hoc non solum timore, sed amore; nec solum propter rationem, sed etiam propter conscientiam. Et ratio huius est, quia, secundum Apostolum Ibidem, omnis potestas a Deo est; et ideo reddendum est debitum; quia "cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem". Rom. XIII, 7. Prov. XXIV, 21: "Time Dominum, fili mi, et regem".

128 Item benefactores. Eccli. IV, 10: "Esto pupillis misericors ut pater": est enim proprium patris benefacere filiis. Et ideo tenemur reddere vicem in benefaciendo. Eccii. XXIX, 20: "Gratiam fideiussoris ne obliviscaris". Ingratis enim accidit illud Sap. XVI, 29: "Ingrati spes tanquam hibernalis glacies tabescet".

129 Item aetate. Deut. XXXII, 7: "Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; maiores tuos, et dicent tibi". Lev. XIX, 32: "Coram cano capite consurge, et honora personam senis". Eccli. XXXII, 13: "In medio magnatorum loqui non praesumas, et ubi sunt senes non multum loquaris". Ibid. 9, "Audi tacens; et pro reverentia ac- cedet tibi bona gratia".

130 Omnes igitur isti venerandi sunt: quia omnes portant quodammodo similitudinem Patris qui in caelis est. Et de istis dicitur Luc. X, 16: "Qui vos spernit, me spernit".


PRECEPTA 65