Liber divinorum operum Hildegardis






[Col. 0739]

SANCTAE HILDEGARDIS LIBER DIVINORUM OPERUM SIMPLICIS HOMINIS.


(BALUZ. Miscell. edit. Mansi, t. II, p. 337.)









JOANNES DOMINICUS MANSI LECTORIBUS.



In vetusto codice bibliothecae meae eleganti, et auro ac coloribus exornato, saeculi XII, vel saltem ineuntis XIII, nactus sum volumen istud cum inscripto hoc titulo: Liber divinorum operum simplicis hominis; nec operosa disquisitione inquirendum mihi fuit de auctore, cum in ejus lectione offenderim vocem Scivias, quam peculiarem esse S. Hildegardis, virginis Germanae, et divinis revelationibus saeculo XII celebris; ac reipsa sub eo titulo ab ea scriptum indicari a Trithemio De Script. Eccles. comperi. Affert etiam idem Trithemius scripti illius initium, quod etiam in nostro totidem verbis recurrit. Ac de auctore nihil ultra ambigendum supererat; sed et erat adhuc, de quo suspicarer, num scilicet idem fuerit opus quod plus vice simplici lucem aspexit; consului ea de re editionem Parisiensem, anno 1513, Jacobo Fabro curante, vulgatam; factaque collatione agnovi aliud esse illud ab hoc nostro, cum praesertim alius utrinque sit titulus, aliud initium libri; ac denique editiones jam vulgatas ab auctore suo scripta fuisse cum aetatem ageret annorum XLIII; istud vero dedisse se eadem sanctissima virgo anno aetatis suae LXV, testatur; illud demum pertinet ad annum 1141; hoc vero ad annum 1163; demum opus excusum in libros distinguitur tres; quod vero modo a me evulgatur unicus est quidem liber, ut et Trithemius indicat, sed in partes tres distinctus.

Ambiguitatis tamen aliquid adhuc remaneret, cum in exordio operis hic evulgati legantur haec verba: Et factum est in sexto anno postquam mirabiles verasque visiones, in quibus per quinquennium laboraveram vera visio indeficientis luminis, etc. . . . . . . . . . . . Qui primus annus exordium praesentium visionum fuit; hunc vero annum illigat cum millesimo centesimo sexagesimo tertio Christi, aetatis vero suae XLV. Si prior visio duravit quinquennio, et post illam antequam secunda inciperet sexennii spatium interjacuit, recte hinc deducimus prioris visionis exordium collocandum fuisse anno 1152, aetatis vero Hildegardis LV. Quomodo vero ista cohaereant cum epocha prioris visionis excusae, signantis exordium illius anno 1141 aetatis vero Hildegardis XLII? Anno 1141, aetatisque XLII, junge undecim, pertinges ad annum Christi 1152, aetatis vero LIII.

Nodus iste vix ac ne vix quidem solveretur, nisi visiones tres statuerimus. Prior, quae excusa est, coepit anno 1141; quando autem desierit ignoramus. Successit vero altera, coepta anno Christi 1152, aetatis vero Hildegardis LIII, eademque indicatur in visione modo typis evulgata. Altera haec duravit quinquennio, id est ad annum Christi 1157, Hildegardis LVIII. Hanc excepit pausa annorum VI, quae nos perducit ad exordium hujus visionis, optime illigatum cum anno Christi 1163, aetatis vero Hildegardis LXX inceptorum.

Ita chronologicis tricis expeditis, pauca nunc de opere ipso dicenda sunt. Mirum quantum abundat physicis rebus, sive harum figuris, imaginibus et similitudine ad explicanda, tum divina fidei catholicae dogmata, et sacrosancta mysteria, tum humana, quae ad nostros mores componendos regendosque spectant, vitiorum fuga, atque exercitatione virtutum omnium. Hic passim Dei gloria enarratur, ejusque attributa ac perfectiones celebrantur, bonitas, misericordia, sap entia, omnipotentia, providentia, justitia in creandis, conservandis, ac ad suum singulis finem dirigendis rebus omnibus; in reparatione humani generis, in sanctificatione ac remuneratione justorum, atque impiorum poenis et in altera aeterna vita pro culparum modo suscipiendis.

Hoc opus tanto in pretio semper habitum est, ut aequi rerum aestimatores semper opinati fuerint in hoc opere perlegendo meditandoque molestiam qualemcunque ac laborem, suavissimi fructus ubertate tanta levari, ut fere omnino tolli aut vix sentiri videatur. Quid de S. Hildegarde ejusque revelationibus, ac scriptis non decrevit Trevirense concilium ab Eugenio III. S. pontifice praesente habitum? Ut enim Trithemius ait in Chronico Hirsaugiensi: Aderat ibi S. Pater Bernardus, quo mediante summus pontifex cum caeteris movebatur omnibus ne tam insignem lucernam silentio tegi pateretur; sed gratiam tantam, quam Dominus suo tempore manifestasset, ipse sua auctoritate confirmaret. Ad haec sanctus pontifex benigno favore consentiens, devotam Christi virginem litteris salutatoriis visitavit, in quibus ei licentiam auctoritate apostolica proferendi et scribendi quaecunque per Spiritum sanctum cognovisset, gloriose concessit; eamque ut [Col. 0741] sine timore revelata sibi conscriberet, animavit. Ejusmodi autem litteras Eugenii P P. ad Hildegardem habet Severinus Binius in concilio Trevirensi, ex quo refert Manriques in Annal. Cisterciens., ad an. Christi 1148, pag. 101. Eadem fere legas apud Baronium Annal. eccl., tomo XII, an. 1148, et Surium in Vita S. Hildegardis. Quid plura? Et ipse Guillelmus Cave in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum ad an. 1170, pag. 684, de S. Hildegarde haec dicit: Raris animi dotibus praedita, et egregia erga Deum pietate, erga religionem zelo insignis, visionibus divinitus concessis et prophetiis inclarescere quadragenaria jam coepit. Cujus rei fama excitati Eugenius III papa, ac primores Galliae Germaniaeque episcopi ac abbates, et in his S. Bernardus visiones illius propheticas anno 1148 acriori examini subjecerunt, et infucatas deprehenderunt, et in concilio Trevirensi confirmaverunt. Eamdemque postea sententiam ratam habuerunt Anastasius IV et Adrianus IV pontifices, qui datis ad illam litteris, et se ipsos et Ecclesiam Romanam precibus ejus commendarunt. Quidquid igitur Casimirus Oudinus in Comment. de scriptoribus eccl., tom. II, col. 1571 et seq., et similis furfuris homines effutiant, in lucem prodeat opus dignissimum, quod in eruditorum omnium manus deducatur, ab iisque tandem aliquando majori cum fructu perlegatur attentius et veritatis amore.





INCIPIT LIBER DIVINORUM OPERUM SIMPLICIS HOMINIS.



[Col. 0741]

[Col. 0741A] Et factum est in sexto anno postquam mirabiles verasque visiones, de quibus per quinquennium laboraveram, vera visio indeficientis luminis mihi homini diversitatem multiplicium morum quammaxime ignoranti demonstraverat, qui primus annus exordium praesentium visionum fuit, cum sexaginta quinque annorum essem tanti mysterii et fortitudinis visionem vidi, ut tota contremiscerem, et pro fragilitate corporis mei inde aegrotare inciperem. Quam visionem tandem per septem annos scribendo vix consummavi. Itaque in millesimo centesimo sexagesimo tertio Dominicae Incarnationis anno, pressura apostolicae sedis nondum sopita, sub Friderico Romanae dignitatis imperatore vox de coelo facta est ad me, dicens: O paupercula forma, quae es plurimorum [Col. 0741B] laborum filia, multisque et gravibus corporis infirmitatibus excocta, sed tamen profunditate mysteriorum Dei perfusa, haec quae interioribus oculis vides, et interioribus auribus animae percipis, stabili scripturae ad utilitatem hominum commenda, quatenus et homines per ea Creatorem suum intelligant, eumque digno honore venerari non refugiant. Itaque scribe ista non secundum cor tuum, sed secundum testimonium meum, qui sine initio et fine [Col. 0742A] vita sum, nec per te inventa, nec per alium hominem praemeditata, sed per me ante principium mundi praeordinata, quoniam ut ante creatum hominem ipsum praescivi, sic etiam illa quae ei necessaria sunt praevidi. Ego igitur paupercula et imbecillis forma, testificante homine illo, quem velut in prioribus visionibus meis praefata sum, occulte quaesieram, et inveneram, testificante etiam eadem puella, cujus in superioribus visionibus mentionem feci, quamplurimis infirmitatibus contrita, manus tandem ad scribendum tremebunda converti. Quod dum facerem sursum ad verum vivensque lumen aspexi quid scribere deberem, quoniam omnia quae a principio visionum mearum scripseram, vel quae postmodum sciebam, in coelestibus mysteriis vigilans [Col. 0742B] corpore et mente, interioribus oculis spiritus mei vidi, interioribusque auribus audivi, et non in somnis, nec in exstasi, quemadmodum in prioribus visionibus meis praefata sum, nec quidquam de humano sensu veritate teste protuli, sed ea tantum quae in coelestibus secretis percepi. Iterumque vocem de coelo sic me docentem audivi, et dixit: Scribe ergo secundum me in modum hunc.





PARS PRIMA.



[Col. 0741]



PRIMA VISIO.



[Col. 0741C] Mirificae visionis, de qua sequens opus pendet, positio, et in ea divinae cujusdam imaginis in hominis forma apparentis, et habitus vel circumstantiae ipsius subtilis descriptio.

I. Et vidi velut in medio australis aeris pulchram mirificamque in mysterio Dei imaginem, quasi hominis formam, cujus facies tantae pulchritudinis et claritatis erat, ut facilius solem quam [Col. 0742C] ipsam inspicere possem. Circulus amplus aureique coloris caput ejusdem faciei circumdederat. In eodem autem circulo supra idem caput alia facies velut senioris viri apparuit, cujus mentum et barba verticem capitis hujus tangebat. Et ex utraque parte colli ejusdem formae ala u a praecedebat, quae supra praefatum circulum ascendentes se ibi invicem conjungebant. [Col. 0743A] In summitate autem arcuatae recurvationis hujus dexterae alae quasi caput aquilae, quod igneos oculos habebat aspiciebam, in quibus fulgor angelorum velut in speculo apparebat. In summitate vero arcuatae recurvationis sinistrae alae quasi facies hominis erat, quae sicut fulgur stellarum radiabat. Et facies istae ad orientem versae erant. Sed ab utroque humero imaginis hujus ala una usque ad genua ipsa extendebatur. Tunica quoque fulgori solis simili induebatur, et in manibus suis agnum velut lucem diei splendidum habebat. Quoddam autem monstrum horribilis formae venenosi, nigrique coloris, et serpentem quemdam sub pedibus suis conculcabat, qui os suum dextrae auri ejusdem monstri infixerat, quippe reliquum corpus suum in transversum [Col. 0743B] capitis ipsius incurvans, caudam suam in sinistra parte illius usque ad pedes ejus extenderat. Et imago haec dicebat.

Verba ejusdem imaginis, per quam charitas intelligitur, igneam vitam substantiae Dei se nominantis, et multifarios potentiae suae effectus in diversis creaturae naturis vel qualitatibus enarrantis.

II. Ego summa et ignea vis, quae omnes viventes scintillas accendi, et nulla mortalia efflavi, sed illa dijudico ut sunt, circumeuntem circulum cum superioribus pennis meis, id est cum sapientia circumvolans, recte ipsum ordinavi. Sed et ego ignea vita substantiae divinitatis super pulchritudinem agrorum flammo, et in aquis luceo, atque in sole, luna [Col. 0743C] et stellis ardeo, et cum aereo vento quadam invisibili vita, quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito. Aer enim in viriditate et in floribus vivit, aquae fluunt, quasi vivant; sol etiam in lumine suo vivit, et cum luna ad defectum venerit a lumine solis accenditur, ut quasi denuo vivat; stellae quoque in lumine suo velut vivendo clarescunt. Columnas etiam quae totum orbem terrarum continent constitui; item ventos illos qui pennas sibi subditas, scilicet leniores ventos, habent, qui lenitate sua ipsis fortiores sustinent, ne cum periculo se ostendant, quemadmodum corpus animam tegit et continet, ne exspiret. Sicut etiam spiramen animae corpus firmando colligit, ut non deficiat, sic quoque fortiores venti sibi subjectos animant, ut officium [Col. 0743D] suum congruenter exerceant. Ego itaque vis ignea in his lateo, ipsique de me flagrant, velut spiramen assidue hominem movet, et ut in igne ventosa flamma est. Haec omnia in essentia sua vivunt, nec in morte inventa sunt, quoniam ego vita sum. Rationalitas etiam sum, ventum sonantis verbi habens, per quod omnis creatura facta est, et in omnia haec sufflavi, ita ut nullum eorum in genere suo mortale sit, quia ego vita sum. Integra namque vita sum, quae de lapidibus abscissa non est, et de ramis non fronduit, et de virili vi non radicavit, sed omne vitale de me radicatum est. Rationalitas enim radix est, sonans vero verbum in ipsa floret. Unde cum Deus rationalis sit, quomodo fieri posset ut non operaretur, [Col. 0744A] cum omne opus ipsius perfloreat, quem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et omnes creaturas secundum mensuram in ipso homine signavit. In aeternitate namque semper fuit, quod Deus opus suum, scilicet hominem, fieri voluit, et cum idem opus perfecit, omnes creaturas ut cum ipsis operaretur ei dedit, quemadmodum etiam ipse Deus opus suum, id est hominem, fecerat. Sed et officialis sum, quoniam omnia vitalia de me ardent; et aequalis vita in aeternitate sum, quae nec orta est, nec finietur, eademque vita se movens et operans Deus est, et tamen haec vita una in tribus viribus est. Aeternitas itaque Pater, Verbum Filius; spiramen haec duo connectens Spiritus sanctus dicitur, sicut etiam Deus in homine, in quo corpus, anima [Col. 0744B] et rationalitas sunt, signavit. Quod autem super pulchritudinem agrorum flammo, hoc terra est, quae materia illa est de qua Deus hominem fecit; et quod in aquis luceo, hoc secundum animam est; quia, sicut aqua totam terram perfundit, ita anima totum corpus pertransit; quod vero in sole et in luna ardeo, hoc rationalitas est; stellae autem innumerabilia verba rationalitatis sunt. Et quod cum aereo vento quadam invisibili vita, quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito, hoc est, quoniam aere et vento ea quae in incremento procedunt, vegetata subsistunt a nihilo remota in id quod sunt.

Quod in homine ad imaginem et similitudinem suam facto, omnem creaturam Deus signavit, et eum post lapsum ex sola benignitatis charitate per incarnationem [Col. 0744C] suam reparatum in beatitudine, quam prolapsus augelus perdiderat, collocaverit, et quia hoc mystica praescriptae visionis significatione monstretur.

III. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Deus, qui omnia creavit, hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et in ipso tam superiores quam inferiores creaturas signavit, eumque in tanta dilectione habuit, ut in locum de quo ruens angelus ejectus erat, destinaret, et ad gloriam et honorem, quem ille in beatitudine perdiderat, ordinaret; hoc visio haec quam vides demonstrat. Nam quod vides velut in medio australis aeris pulchram mirificamque in mysterio Dei imaginem quasi hominis formam, hoc est quod in fortitudine [Col. 0744D] indeficientis divinitatis, pulchra in electione, et mirifica in donis secretorum superni Patris charitas est, hominem ostendens, quia cum Filius Dei carnem induit, in charitatis officio hominem perditum redemit. Unde ejus facies tantae pulchritudinis et claritatis est, ut facilius solem quam ipsam inspicere possis, quoniam largitas charitatis in tanta eminentia et coruscatione donorum suorum est, ut omnem intellectum humanae scientiae, qua in anima diversas res intelligere potest, ita transcendat ut eam nullo modo in sensu suo capere valeat. Sed hic in significatione ostenditur ut per ipsam ille in fide cognoscatur, qui visibilibus oculis visibiliter non videtur.

[Col. 0745A] Quod devota fides excellentiam divinae charitatis complectatur, et per hanc Deus in trinitate unus agnoscatur; quodque ejusdem fidei merito ipse Deus homines protegendo ad coelestia reducat

IV. Et circulus amplus aureique coloris caput ejusdem faciei circumdat, quia fides catholica per totum orbem terrarum diffusa, in prima aurora eximii fulgoris surgens, excellentiam largitatis verae charitatis omni devotione complectitur, ubi Deus in humanitate Filii sui hominem redemit, et per infusionem Spiritus sancti illum confirmavit, ita ut unus Deus in Trinitate cognoscatur, qui sine tempore initii ante aevum Deus in divinitate fuit. Quod autem in eodem circulo supra idem caput alia facies velut senioris viri apparet, hoc est quod [Col. 0745B] fidelibus omnia excellens benignitas Divinitatis, quae sine initio et fine est, succurrit, ita ut ejusdem faciei mentum et barba verticem capitis hujus tangat, quoniam Divinitas disponendo et protegendo omnia celsitudinem summae charitatis obtinet, ubi Filius Dei in humanitate sua perditos homines ad coelestia reducet.

Quod dilectio Dei et proximi virtute fidei roborata separari non possit.

V. Et ex utraque parte colli ejusdem formae ala una procedit, quae supra praefatum circulum ascendentes se ibi invicem conjungunt, quia dilectio Dei et proximi per virtutem charitatis in unitate fidei procedentes, et per summum desiderium eamdem fidem intra se comprehendentes ab invicem non separantur, [Col. 0745C] cum sancta Divinitas innumerabilem splendorem gloriae suae hominibus obnubilat, quandiu in umbra mortis, coelestis vestimenti, quod in Adam perdiderunt, expertes sunt.

Quod quilibet Deo humili devotione subditus, Spiritu sancto juvante ignitus, et se ipsum in eo quod vitiosus est et diabolum superet, et quod angeli de bonis justorum exsultantes, Dei omnipotentiam collaudent.

VI. In summitate autem arcuatae incurvationis hujus dexterae alae, quasi caput aquilae, quod igneos oculos habet aspicis, in quibus multitudo angelorum velut in speculo apparet, quoniam in celsitudine triumphantis subjectionis, cum quilibet Deo subjectus se ipsum et diabolum superat, celsus in [Col. 0745D] beatitudine divinae protectionis efficitur. Et cum mentem suam sursum erigit, Spiritu sancto ignitus, intentionemque suam ad Deum figit, in ipsa beati spiritus perspicue apparent, ac Deo devotionem cordis illius offerunt. Nam in aquila spiritales homines designantur, qui omni devotione cordis sui in contemplatione Deum frequenter velut angeli intuentur. Quapropter beati spiritus Deum assidue intuentes, de bonis operibus justorum gaudent, eaque ipsi in semetipsis ostendunt, ac sic in laude Dei perseverantes, nunquam extaediantur, quia eum ad finem nunquam perducere poterunt. Innumerabilia etenim miracula quae Deus in potentia suae possibilitatis facit, quis dinumerare posset? Nemo. Angelis quippe fulgor quasi multorum speculorum adest [Col. 0746A] in quo vident quia nullus ita operatur, nec tantae potentiae est, sicuti Deus, unde et nullus ei similis est, quoniam nec tempus habet.

Quod ab aeterno inlocaliter in Deo erant universa quae ipso creante numero, et ordine, et loco et tempore distincta processerunt.

VII. Omnia quidem quae Deus operatus est, ante principium temporis in praesentia sua habuit. In pura enim et sancta Divinitate cuncta visibilia et invisibilia absque momento et absque tempore ante aevum apparuerunt, quemadmodum arbores vel alia creatura aquis vicina in ipsis videntur, quamvis in eis corporaliter non sint, sed tamen omnis formatio earum in ipsis apparet. Quando autem Deus dixit: Fiat, statim formatione induta sunt, quae praescientia [Col. 0746B] ipsius ante aevum nulla corpora habentia intuebatur. Sicut enim in speculo omnia quae coram ipso sunt radiant, sic in sancta Divinitate omnia opera ejus sine aetate temporum apparuerunt. Et quomodo Deus praescientiae suae opere vacuus esset, cum omne opus ipsius postquam corpore induitur, in officio quod ei adest plenum sit, quod ipsa sancta Divinitas sciendo, cognoscendo, ministrando sibi adesse praescivit. Nam quemadmodum etiam radius cujusque luminis quamque formam creaturae per umbram ostendit, sic pura praescientia Dei omnem formationem creaturarum, antequam incorporatae essent, intuebatur, quoniam opus quod Deus facturus erat in praescientia ipsius antequam idem opus incorporaretur, secundum similitudinem [Col. 0746C] hanc enituit, velut homo splendorem solis aspicit, priusquam substantiam ipsius intueri possit. Et sicut splendor solis ipsum indicat, ita etiam angeli Deum laudando ostendunt; et quemadmodum fieri non potest ut sol absque lumine suo sit, sic nec Divinitas sine laude angelorum est. Praescientia etenim Dei praecessit, et opus ipsius subsecutum est; et si praescientia Dei non praecessisset, opus ejus non apparuisset, quemadmodum si facies hominis non aspicitur, corpus ipsius non cognoscitur: cum autem facies hominis videtur, corpus ejus laudatur. Itaque praescientia Dei et opus ejus in ipso sunt.

Quod diabolus et angeli desertores justitiae, cum [Col. 0746D] prius magnae essent potentiae, propter ingratitudinem vel superbiam suam ad hoc redacti sunt, ut in omni creatura nihil possint nisi quantum superno nutu permittuntur.

VIII. Quaedam autem innumerabilis multitudo angelorum erat qui a se ipsis esse voluerunt, quoniam cum claritatem suam magnam et gloriosam in maxima coruscatione viderent, Creatorem suum in oblivionem duxerunt. Et priusquam etiam eum laudare incoepissent, in semetipsis computabant quod fulgor honoris eorum tantus esset, ut nullus eis resistere valeret; quapropter et Deum obfuscare volebant. Nam cum viderent quod eum in miraculis suis nunquam ad finem perducere possent, ipsum abhorruerunt, et cum eum laudare deberent, per fallacem opinionem dicebant quod in [Col. 0747A] magna claritate sua alium deum eligerent. Unde in tenebras ceciderunt, ad tantam impossibilitatem redacti, ut in nulla creatura quidquam facere possint, nisi quantum eis a Creatore suo permittitur. Cum enim Deus primum angelum, qui Lucifer dictus est, cum omnibus ornamentis creaturarum quae omnibus creaturis dederat, ita ornasset, ut etiam totum agmen ejus inde splendorem haberet, ipse in contrarium vadens, horribilior cunctis horribilibus factus est, quoniam sancta Divinitas in zelo suo illum in locum qui sine luce est ejecit.

Quod homo ad imitationem Creatoris sui se dirigens, quasi ex quadam bestiali irrationabilitate abstractus, fulgore rationalis naturae radiare incipiat.

IX. Quod vero in summitate arcuatae incurvationis, [Col. 0747B] sinistrae alae quasi facies hominis est, quae sicut fulgor stellarum radiat, hoc est quod in apice vincentis humiliationis, cum homo terrenas causas, velut in sinistra sibi adversantes, in humilitate conterit, et ad defensionem Creatoris sui se convertit, aspectum hominis habet, quia non secundum pecus, sed secundum quod humana natura eum docet, in honestate vivere incipit. Unde etiam in his justis operibus bonam intentionem cordis sui, ut eximium splendorem radiare ostendit.

Quod in verbo Dei dicentis »Fiat lux,« rationalis lux, id est angeli creati sunt, et quod ex his a beatitudine quibusdam cadentibus, Dominus aliam rationabilem vitam, quae carne tegeretur, id est hominem, qui locum et gloriam lapsorum obtineret, fecerit.

[Col. 0747C] X. Nam quando Deus dixit: Fiat lux, rationalis lux exorta est, scilicet angeli, tam illi qui cum eo in veritate perstiterunt quam illi qui in tenebras exteriores sine omni luce ceciderunt, quoniam verum lumen quod ante aevum absque initio in claritate erat, Deum esse negaverunt, et quia quemdam quod esse non potuit, illi similem facere voluerunt. Tunc Deus aliam vitam, quam corpore texit, exsurgere fecit, quod homo est, cui et locum et gloriam perditi angeli dedit, quatenus iste in laude Dei perficeret quod ille facere noluit. In facie autem ista hominis illi demonstrantur, qui saeculo corporaliter dediti, spiritu tamen Deo continue serviunt, nec propter hoc quod in saeculo saeculariter detinentur, [Col. 0747D] ea quae spiritus sunt in famulatu Dei obliviscuntur. Et facies istae ad orientem versae sunt, quia et spiritales et saeculares, qui Deo famulari animasque suas in vita conservare desiderant, ad ortum sanctae conversationis et beatitudinis se convertere debent.

Quod Deus in fortitudine charitatis suae praedestinatos ad se colligens, infusione munerum Spiritus sancti eos de quibusque necessariis erudiat.

XI. Sed et ab utroque humero imaginis hujus ala usque ad genua ipsius extenditur, quoniam in fortitudine charitatis Filius Dei justos et peccatores ad se collegit, ac eos, et humeris, quia juste vixerant, et genibus quoniam eos a via injustitiae revocaverat, sustentavit, consortesque supernorum civium fecit, velut etiam homo tam genibus quam [Col. 0748A] humeris illa quae portat sustentat. Nam in scientia charitatis homo est anima et corpore ad plenitudinem integritatis perductus, quamvis a statu rectae stabilitatis multoties moveatur. Quem cum dona sancti Spiritus desuper in pura et sancta largitate perfundunt in coelestibus et in spiritalibus abundanter eum docent. In terrenis quoque ad utilitatem corporalis necessitatis alio modo eum erudiunt, in quibus tamen se debilem et infirmum et mortalem intelligit, quamvis multiplicibus donis istis munitus sit.

Quod Filius Dei naturam humanitatis absque peccati labe suscipiens, et in carne apparens, publicanos et peccatores ad poenitentiam vocaverit, et eos ex fide sua justificaverit.

XII. Quod autem tunica fulgori solis simili induitur, [Col. 0748B] hoc est quod Filius Dei in charitate humanum corpus absque omni contagione peccati in similitudine pulchritudinis solis induit, quia ut sol prae aliis creaturis in tanta altitudine lucet, ut a nemine hominum tangi possit, ita etiam humanitatem Filii Dei quomodo sit, nulla humana scientia nisi credendo capere valet. Et in manibus suis agnum velut lucem diei splendidum habet, quoniam charitas in operibus Filii Dei mansuetudinem verae fidei super omnia lucentem protulit, ubi de publicanis et peccatoribus martyres et confessores atque poenitentes elegit, et ubi de impiis justos fecit, quemadmodum de Saulo Paulum, quatenus super pennas ventorum, hoc est in coelestem harmoniam [Col. 0748C] volarent. Sic charitas opus suum paulatim et distincte perfecit, ita ut nulla imbecillitas, sed omnis plenitudo in eo esset, quod homo non facit, quia cum ille modicam possibilitatem aliquid faciendi habuerit, vix sustinet, quousque illud perficiat, quin ab aliis videatur. Haec homo intra se consideret, quia etiam volatile de ovo egrediens, et pennis carens, volare nondum properat, sed postquam pennas acceperit, volat quo sibi congruum viderit.

Quod imitatio charitatis Filii Dei cruce sua diabolum conterentis etiam nunc in suis fidelibus discordiam et caetera vitia, ipsumque humani generis antiquum deceptorem conculcet et ad nihilum redigat.

XIII. Quod vero quoddam monstrum horribilis [Col. 0748D] formae, ac venenosi nigrique coloris, et serpentem quemdam pedibus suis conculcat, hoc est quod vera charitas injuriam discordiae plurimis vitiis distortam, multisque perversitatibus horribilem, ac in deceptione venenosam, et in perditione nigram, antiquumque serpentem quibusque fidelibus insidiantem, per vestigia Filii Dei conterit, cum etiam idem Filius Dei illum in cruce ad nihilum deduxerit. Qui os suum dextrae auri ejusdem monstri infigit, et reliquum corpus suum in transversum capitis ipsius incurvans, caudam suam in sinistra parte illius usque ad pedes ejus extendit, quoniam diabolus deceptionem suam se bene facere interdum simulans, discordiae infigit, totumque genus vitiorum hac et illac initio illius leviter apponens, in fine tamen illorum [Col. 0749A] perversitatem pessimae consummationis discordiae se habere ostendit. Serpens enim caeteris vermibus in dolo callidior existens, in eadem calliditate omnia quae potest destruit, et in id quod pessimum est se convertit. Quod etiam varii colores qui in ipso sunt designant. Sic et Satan fecit, quoniam cum pulchritudinem suam cognosceret, Creatori suo se similem esse voluit, et hoc etiam homini per auditum quasi per caput serpentis immisit, et nec hoc usque ad novissimam diem facere desinet, quod velut cauda ipsius est. Charitas itaque in rota aeternitatis sine tempore est, quemadmodum calor in igne. Deus enim in aeternitate sua omnes creaturas praescivit, quas in plenitudine charitatis ita protulit, quatenus homo nulla refectione vel servitio in [Col. 0749B] eis careret, quoniam ipsas ad hominem velut flammas ad ignem conjunxit. Primum autem angelum Deus cum plurimis ornamentis, ut etiam praedictum est, constituit, sed ubi ille se ipsum conspexit, Dominum suum odio habuit, et Dominus esse voluit, sed Deus in puteum abyssi illum projecit. Tunc idem transgressor homini malum consilium intulit, cui homo consensit.

Quod Adam et Eva suasione diaboli invidentis eis, consentiendo gloriam coelestis vestimenti, id est immortalitatem, perdiderunt.

XIV. Nam cum Deus hominem crearet, coelesti vestimento eum induit, ita ut in magna claritate fulminaret. Sed diabolus mulierem inspiciens, matrem cujusdam magni mundi eam futuram esse cognovit, [Col. 0749C] ac in eadem malignitate qua a Deo recessit, effecit ut ipsum in hoc opere suo superaret, ita ut idem opus Dei quod homo est in societatem suam converteret. Tunc mulier in gustu pomi se aliam esse sentiens, pomum viro suo dedit, et sic ambo coeleste vestimentum perdiderunt.

Quod Deus, eorum misertus, ad puniendam transgressionis culpam de paradiso eos in exsilium istud expulerit; et quod quisquis matrimonii fidem inter illos a Deo institutam violaverit, ultione gravi, nisi poeniteat, plectendus sit.

XV. Sed quod Deus deinde dixit: Adam ubi es, per hoc praesignavit quod memor esset quia ipsum ad imaginem et similitudinem suam fecerat, et quod eum ad se retrahere vellet. Nuditatem quoque ipsius de servili ministerio suo operuit, eumque in exsilium [Col. 0749D] misit, ita ut pro lucida veste ovinam pellem acciperet, quemadmodum paradisum exsilio isto permutavit. Deus etenim mulierem viro cum juramento fidei adjunxit, ita ut fides haec in ipsis nunquam destruatur, sed ut in unum consentiant, sicut corpus et anima, quae Deus in unum conjunxit. Quapropter quicunque fidem hanc destruxerit, et ita impoenitens sine emendatione perduraverit, in terram Babylonis convertetur, videlicet in terram confusionis et ariditatis, quae sic absque pulchra viriditate agri, id est benedictionis Dei, permanebit, atque ultio Dei super illum cadet, usque ad ultimam lineam consanguinitatis, quae de ferventi sanguine ipsius praecessit, quoniam peccatum istud hominem illum tangit.

[Col. 0750A] Quod in praedicatione incarnati Filii Dei spirituali populo exoriente completa sit promissio Dei dicentis ad Abraham, quia secundum numerum stellarum coeli semen ipsius multiplicaretur.

XVI. Et quemadmodum Adam genitor omnis humani generis est, ita etiam per Filium Dei, qui in virginea natura incarnatus est, spiritalis populus processit, qui ita ascendet, ut Deus Abrahae per angelum repromisit, scilicet quod semen ejus sicut stellae coeli fieret, ut scriptum est: Suspice coelum, et numera stellas si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gn 5). Quod sic intellectui patet. Tu qui bona voluntate Deum adoras et veneraris, inspice secreta Dei, et discute remunerationem meritorum illorum, qui ante Deum die ac nocte lucent. [Col. 0750B] si hoc tamen possibile est homini corporali onere gravato, quia quandiu homo ea quae carnis sunt sapit, illa quae spiritus sunt ad plenum capere non valet. Et veraci ostensione dicitur illi qui Deum in recto suspirio cordis sui colere laborat. Hoc modo erit semen cordis tui multiplicatum et elucidatum, quod seminasti in bonum agrum gratia Spiritus sancti perfusum, quod etiam coram summo Deo in beatis virtutibus multipliciter exsurget et lucebit, quemadmodum stellae in firmamento clarescunt. Quapropter quicunque fideliter crediderit divinae promissioni, celsitudinem verae fidei ad Deum habens, ita ut omnia terrena despiciat, et ad coelestia sursum tendat, computabitur justus inter filios [Col. 0750C] Dei, quoniam veritatem dilexit, et quia dolum in corde suo non habuit.

Quod Deus de genere Abraham credentis et obedientis sibi virginem Mariam elegerit, de qua Christus institutor et rector novellae, id est spiritualis generationis, corporaliter nasceretur.

XVII. Nam et Deus animum Abrahae absque dolo serpentis esse cognovit, quoniam ea quae operabatur ad nullius laesionem faciebat; unde et de genere ipsius dormientem terram Deus elegit, quae ex toto ignara gustus illius fuit in quo idem antiquus serpens primam mulierem decepit. Terra autem ista, per virgam Aaron praesignata, Virgo Maria erat, quae clausum cubiculum regis in magna humilitate exstitit, quia cum ipsa nuntium hoc a throno acciperet, quod summus Rex in clausura ipsius habitare [Col. 0750D] vellet, terram, de qua creata fuit, inspexit, et se ancillam Dei esse dixit. Quod prima decepta mulier non fecit, cum illud habere desideraret quod habere non debuit. Obedientia quoque Abrahae, in qua Deus fidem illius probavit, cum ei arietem in spinis pendentem ostendit, obedientiam beatae Virginis praesignavit, quae verbo nuntii Dei credens, ut sibi secundum verbum ejusdem nuntii fieret optavit, ideoque et Filius Dei in ipsa carnem induit, quem aries in vepribus pendens praefiguraverat. Sed et quod Deus secundum stellas coeli genus ejusdem Abrahae multiplicandum dixit, in hoc genus illud praevidebat, quod in plenum numerum coelestis consortii computandum erat. Et quoniam ille Deo fideliter in omnibus credidit, idcirco etiam pater [Col. 0751A] illorum qui haeredes regni coelorum erunt appellatus est. Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, ac [Col. 0752A] ea et ad salutem corporum et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum praelata sciat.






Liber divinorum operum Hildegardis