Liber divinorum operum Hildegardis

VISIO TERTIA.



[Col. 0789]

[Col. 0789D] Simplex collectio quarumdam visionum physicam tangentium de ventis superius et inferius firmamentum circumagentibus, de circulo superiore ad planetas ab occasu in ortum regradandos, et in cursu suo moderandos emittentes; de humoribus hominis qualitates aeris et ventorum invicem concurrentium suscipientibus: de venis et de intestinis totius humani corporis, quomodo sibi in diversis officiis cohaereant et cooperentur, et quibus de causis ab aequalitate vel temporie sua interdum dissideant.

I. Vidi et ecce ventus orientalis ventusque australis [Col. 0790D] cum collateralibus suis per flatus fortitudinis suae firmamentum moventes, illud ab oriente usque ad occidentem super terram circumvolvi faciebant, ibique ventus occidentalis, nec non et ventus septentrionalis et collaterales ipsorum illud suscipientes, spiraminibusque suis impellentes, ab occidente usque ad orientem sub terra rejiciebant. Vidi quoque quod a die quo dies prolongari incipiunt, praefatus australis ventus cum collateralibus suis, idem firmamentum in australi plaga [Col. 0791A] sursum versus septentrionem usque in diem quo ultra non prolongantur, quasi fulciendo paulatim attolebat, et quod ab eodem die quo dies abbreviari incipiunt, septentrionalis ventus cum collateralibus suis ipsum firmamentum claritatem solis abhorrens a septentrione ad austrum repellendo paulatim deprimebat, usquedum auster illud iterum a longitudine dierum erigere incipiebat. Sed et vidi quod in superiori igne circulus apparebat, qui totum firmamentum ab oriente versus occidentem circumcingebat, de quo ventus ab occidente ad orientem contra circumvolutionem firmamenti ire compellebat, et iste sicut alii praefati venti in mundum flatus suos non emittebat, sed tantum cursum planetarum, ut praedictum est, temperabat. [Col. 0791B] Deinde etiam vidi quia per diversam qualitatem ventorum et aeris cum sibi invicem concurrunt, humores qui sunt in homine commoti et immutati, qualitatem illorum suscipiunt. Unicuique enim superiorum elementorum aer qualitati illius conveniens, per quem illud scilicet elementum vi ventorum ad circumvolutionem impellatur, inest, alioquin non moveretur, et de quolibet istorum cum ministerio solis, lunae et stellarum, aer qui mundum temperat exspiratur. Cum autem aliquando aut per ardorem cursus solis, aut per judicium Dei, quodcunque elementum versus quamlibet plagam mundi tangitur, illud ibi cum aere se movente commotum, ex eodem aere flatum qui ventus dicitur, [Col. 0791C] in subteriorem praefatum aerem emittit, qui se mox illi intermiscet, quia etiam ex aliqua parte ex ipso est, et aliquantum ei consimilis existit, sicque hominem tangit, unde et humores qui in ipso sunt, secundum qualitatem ipsius venti et aeris, cum ejusdem qualitatis sunt, seu ad debilitatem, seu ad fortitudinem saepius immutantur.

Et iterum vidi cum quispiam ventorum omnium praedictarum qualitatum in qualibet plaga mundi aut diverso cursu solis et lunae aut judicio Dei, ut praedictum est, excitatur, ita ut illic aere commoto, sibique contemperato, flatum suum emittat, quod idem aer per mundum spirans, et ea quae in mundo sunt temperando conservans, secundum eumdem flatum hominem in humoribus suis aliquantum [Col. 0791D] mutabilem reddit, quoniam cum ille scilicet homo cujus naturalis qualitas eidem flatui convenit, aerem hunc sic immutatum in se inducit et emittit, eo quod anima illum suscipiens ad interiora corporis transmittat, humores qui in ipso sunt etiam immutantur, eique aut infirmitatem aut sanitatem, ut supra demonstratum est, multoties inducunt. Humores enim sicut leopardus in hominem ferociter interdum insurgunt, sed tamen deinde leniores fiunt, et ut cancer nunc procedendo, nunc retrogradiendo mutationem saepius in se ostendunt; atque velut cervus saliendo et pungendo diversitatem in se aliquando manifestant, et etiam quemadmodum in rapacitate lupi, et cum ipso velut in qualitate cervi et cancri, ut praedictum est, [Col. 0792A] hominem interdum invadunt; interdum quoque ut leo fortitudinem suam in illo non cessando demonstrant, atque ut serpens nunc lenitatem nunc acritatem in se proferunt, et quemadmodum agnus, se mites aliquando simulant, sed etiam ut ursus interdum velut in ira submurmurant, interdum quoque cum illo qualitatem agni et serpentis, velut supra ostensum est, manifestant. Nam humores in homine hoc modo saepius immutantur. Quapropter et multoties ad jecur ipsius sic immutati transeunt, in quo scientia ejus probatur, quae de cerebro per vires animae temperata procedit, et quod humiditas cerebri tangit, ita ut illud pingue et forte ac sanum sit. In dextera enim parte hominis jecur et magnus calor corporis est, idcirco et dextra velox [Col. 0792B] ad erigendum se et ad operandum est, in sinistra autem cor et pulmo sunt, quae illa ad onera confortant, et calorem de jecore quemadmodum de fornace habent. Sed venae jecoris commotis humoribus istis tactae, venulas auditus hominis concutiunt, auditumque illius aliquando confundunt, quoniam per auditum homini multoties seu sanitas, seu infirmitas infertur, scilicet cum de prosperis supramodum in gaudio concutitur, sive cum de adversis supramodum in tristitia contrahitur. Vidi quoque quod interdum humores isti ad umbilicum hominis tendunt, qui quasi caput viscerum exstans illa leniter claudit ne dissipentur, et qui itinera caloremque eorum et venarum ad rectum temperamentum conservat, licet multoties suis impulsibus [Col. 0792C] inquietus sit, alioquin homo vivere non posset. Sed et lumbos hominis aliquando petunt, qui in viribus suis velut ludendo deceptuosi et periculosi sunt, et qui a nervis et a caeteris venis retinentur, in quibus etiam rationalitas floret, ita ut homo sciat quid faciat, vel qui devitet; unde et delectationem ad opera illa habet, et quae in dextra parte corporis de flatu spiraminis hominis, et de jecore ejus calefiunt, et roborantur, unde et sic homo discretionem disciplinamque recipit, quomodo procellas aliorum humorum compescat, quatenus opera sua disciplinate perficiat.

Iidem quoque humores venas renum et aliorum interdum tangunt, quae ad venas splenis, pulmonis [Col. 0792D] et cordis tendunt, et haec omnia cum visceribus in sinistra concutiuntur, cum illa pulmo calefacit, dextram vero partem corporis jecur accendit. Et venae cerebri, cordis, pulmonis et jecoris, caeteraeque renibus fortitudinem afferunt, et venae renum ad suras descendunt, easque confortant, et ita cum venis earumdem surarum sursum redeuntes, seque aut in virili fortitudine, seu in muliebri matrice ad invicem connectentes, quemadmodum stomachus cibos comprehendit, locis illis vires ad gignendum prolem immittunt, velut per lapidem ferrum acuitur. Lacerti enim musculi brachiorum, et surae, tumores quoque crurium sunt pleni venis et humoribus, quoniam ut venter viscera et cibos in se retinet, sic lacerti brachiorum, et surae crurium [Col. 0793A] venas et humores in se conservant, et fortitudine sua hominem roborant et portant, quemadmodum venter illum nutrit. Sed cum homo interdum festinanter currit, seu incedendo iter facit, nervi qui sub genibus existunt, et venulae quae in genibus sunt supramodum distentae, venas in suris, quae ut rete sibi connexae et plurimae sunt, tangunt, et sic in fatigatione ad venas jecoris redeuntes, illas cerebri venas tangere faciunt, et hoc modo totum corpus in fatigationem mittunt. Venae autem renum suram sinistram illi subvenientes magis tangunt quam dextram, quia sura dextra a calore jecoris confortatur. Ad venas quoque renum atque illorum venae surae dextrae ascendunt, illarumque venae jecoris venas tangunt, et jecur renes in pinguedine [Col. 0793B] quae ex humoribus est jacentes calefacit ita ut extendantur, velociter delectationem inducentes, et educentes citoque cessantes, quia cum jecur homini calorem dat, ille joculatur et laetus est. Itaque humores qui in homine sunt in justo modo commoti, cum venas jecoris illius aliquando tangunt, ut supra dictum est, humiditas illius minuitur, humiditas quoque pectoris attenuatur, unde etiam hominem sic exsiccatum in infirmitatem impellunt, flegma etiam in eodem homine aridum et venenosum sit, illudque ad cerebrum ejus sic ascendit, caputque in dolorem ducit, oculos quoque dolere facit, medullaque in ossibus illius marcescit, ita ut interdum ille caducum morbum incurrat, cum luna in defectu est. Humiditas etiam quae in umbilico [Col. 0793C] illius est, per eosdem humores fugata, in siccitatem aliquando vertitur et indurescit, unde et caro ipsius ulcerosa, et squamosa fit, velut leprosus sit, cum lepram non habeat. Venae etiam lumborum ipsius, per illos injustae tactae caeteras eodem modo commovent, ita ut recta humiditas in ipso exsiccetur; sicque humore relicto, impetigines in illo exsurgunt. Venae quoque renum ejusdem hominis a praefatis humoribus injuste commotis interdum tactae, alias venas quae ipsis in suris, aut in reliquo corpore adhaerent, ut praedictum est, concutientes, medullas ossium et venas carnis illius in siccitate arefaciunt, et sic homo diu languet, in languore isto vitam diu trahens. Sed aliquando [Col. 0793D] praefati humores in pectore hominis supramodum in humiditate mundant, illique jecur ejus humiditate ista humectant, unde quamplurimae et variae cogitationes in eumdem hominem insurgunt, ita ut se nunc nimis stultum esse putet, et deinde iidem humores ad cerebrum ascendentes, illud inficiunt, atque ad stomachum descendunt, febresque in eo generant, sicque homo ille diu infirmatur. Venulas quoque aurium cum superfluitate flegmatis interdum angunt, illaeque venas pulmonis cum eodem flegmate ita inficiunt, ut homo tussiat, et vix suspirare possit, et eadem superfluitas flegmatis de venis pulmonis ad venas cordis transiens, illud in dolorem ponat, dolorque iste ad latus ejusdem hominis vadens, pleurisim excitet, eumque ita concutiat, [Col. 0794A] quasi caducum morbum in defectu lunae habeat. Superflua etiam inundatione viscera in umbilico hominis movent, atque sic ad cerebrum illius ascendunt, eumque freneticum multoties faciunt, venasque in lumbis illius concutiunt, melancoliam quoque in ipso tangunt, ita ut ille hoc modo conturbetur, tristisque sine discretione efficiatur. Interdum quoque iidem humores inconvenienti humectatione venas renum hominis tangunt, illaeque sic commotae venas surarum illius, et caeteras venas corporis ipsius superflua inundatione inficiunt, et si etiam idem homo superfluis cibis et potibus tunc superabundaverit, pinguem lepram illi aliquando inferunt, quoniam carnes ejus ingrossescunt. Quod si praefati humores nec supramodum [Col. 0794B] humidi, sed aequali et congruo modo temperati per membra hominis diffunduntur, in corpore suo ille sanus permanet, et in scientia sive ad bonum sive ad malum vigens.

Quod omnes creaturae non minus in anima quam in corpore utilitati deserviant, et quid significet quod venti orientalis et australis cum collateralibus suis firmamentum ab oriente in occidentem circumvolvere conspiciantur.

II. Et iterum vocem de coelo ad me sic dicentem audivi: Omnes creaturas quas Deus tam in superioribus quam in inferioribus fecit, utilitati hominis adjunxit; quas si ille pravis actibus evertit, judicium Dei ipsa cum vindicta super illum inducit. Quae [Col. 0794C] quamvis homini in corporali necessitate assistant, ad salutem quoque animae illius respicere non minus intelligendae sunt. Nam ut vides quod ventus orientalis ventusque australis cum collateralibus suis flatibus fortitudinis suae firmamentum moventes, illud ab oriente usque ad occidentem super terram circumvolvi faciunt, hoc designat quod exspiratio timoris Domini exspiratio quoque judicii Dei, cum caeteris virtutibus fortitudine sanctitatis suae interiorem spiritum hominis tangentes, cum velut in oriente bona incipere, et in his usque ad bonam consummationem, quasi ad occidentem carnalia convincentem, conversari et perseverare faciunt, quoniam cum homo Deum timet, judicium ejus pro excessibus suis incurrere pertimescit. Unde cum sic bona [Col. 0794D] incipit ut in illis perseveret, pro aeterna remuneratione studet. Ibique ventus occidentalis, necnon et ventus septentrionalis ac collaterales ipsorum illud suscipientes, spiraminibusque suis impellentes, ab occidente usque ad orientem sub terra rejiciunt, quoniam exspiratio rectitudinis infernalibus poenis, exspiratione castigationis corporalibus tribulationibus et caeteris flagellationibus spiritum hominis exterrentes, terroribusque suis concutientes, cum jam in taedio lassitudinis bona operari velut ad occidentem declinans desinit, ad ortum justitiae sub terrena calamitate reducunt, illum exhortantes, ne quasi in fine justorum operum tepida facilitate victus succumbat, sed ut strenue ad initium sanctitatis redeat, quia non incipienti et negligenti, [Col. 0795A] sed incipienti et perficienti merces beatitudinis dabitur.

Quid significet quod itidem ventus australis, sed et septentrionalis diversis anni solsticiis, alter ab austro in septentrionem attollat, alter a septentrione in austrum paulatim deprimat.

III. Vides quoque quod a die illo quo dies prolongari incipiunt, praefatus australis ventus cum collateralibus suis idem firmamentum in australi plaga sursum versus septentrionem usque in diem quo usque ultra non prolongantur, quasi fulciendo paulatim attollat, quia cum in luce veritatis bona opera per fidelem hominem extenduntur, ab igne justitiae exspiratio rectitudinis cum aliis virtutibus veniens, interiorem spiritum ipsius in ardente justitia, sursum [Col. 0795B] contra concupiscentiam carnis, quamplurimis tentationibus attritum et probatum, usque ad bonam fidem erigendo, bene et ordinate attollit. Quod autem ab eodem die quo dies abreviari incipiunt, septentrionalis ventus cum collateralibus suis claritatem solis abhorrens, ipsum firmamentum a septentrione ad austrum repellendo paulatim deprimit, usque dum auster illud iterum ad longitudinem dierum erigere incipiat, hoc est quod cum hominem in bonis operibus taedium et tarditas apprehendendo in fatigationem duxerunt, tribulatio etiam corporalis, qua se idem homo diabolicae persuasioni resistens, multis modis prius afflixerat, et claritatem eorumdem operum taedio affectus neglexerat, spiritum illius contrariis cogitationibus interius tangit, [Col. 0795C] ipsique immittit, quatenus se in his afflictionibus contineat, rigoremque, quem in eis habuit, deponat, quoniam gratia Dei velut in austro benigne et clementer ipsi peccata sua indulgeat, sicque illum paulatim decipit, quosque ignis donorum Dei haec recte dijudicans, spiritum ipsius in carne hoc modo certamen, iterum ad pristinum vigorem virtutum reducat.

Quid circulus in superiori igne apparens significet tam totum firmamentum cingens, quam ventum superiora perflantem et planetarum cursum regradendo temperantem emittens.

IV. Sed et vides quod in superiori igne circulus appareat, qui totum firmamentum ubique circumcingit, [Col. 0795D] de quo ventus egrediens septem planetas ab occidente ad orientem contra circumvolutionem firmamenti ire compellit, quoniam in divina potentia integritas sanctitatis est, quem interiorem spiritum hominis ex omni parte munit, qui se Deo conjungit. Unde et de ipsa exspiratio veniens, mystica sancti Spiritus dona illum ubi in taedio torpescere incipit, tangere facit quatenus a torpore se excutiat, et ad justitiam strenue exsurgat; quod tamen multoties grave spiritui hominis est, quia corpus, in quo per divinam dispositionem positus manet ut sibi obediat, vix interdum perducere potest, quoniam illi saepius tanquam habitaculo suo in carnalibus desideriis consentit, sicque exspiratio donorum Dei multoties voluntati hominis resistit. Et istae sicut [Col. 0796A] caeteri praefati venti in mundum flatus suos non emittit, sed tantum cursum planetarum, ut praedictum est, temperat, quia praemonstrata exspiratio ex integritate sanctitatis procedens, sicut caeterae virtutes quae hominem saeculo deditum a malo ad bonum convertunt, se non manifestat, quoniam cum homo per donum Dei bona facere incipit, nondum in plenitudine sanctitatis perfectus existit; sed tandem cum ad perfectionem eorum veraciter pervenerit, exspiratio sanctitatis in plenis et perfectis sancti Spiritus donis ipsum tenet, nec hac, nec illac eum vacillare permittit. Nam ut columna sanctitatis inferius supra Christum fundata, superius ad coelestia erigitur, sic in Christo eum tenente, super quem septem bona sancti Spiritus requieverunt, [Col. 0796B] tempestatibus variarum tentationum quassatus ruere non poterit, dicetque quemadmodum, me inspirante, per Habacuc scriptum est.

Verba Habacuc prophetae ad eamdem significationem declarandam apposita et expositio eorum.

V. »Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum, et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem (Ha 3).« Quod sic intellectui patet: Deus qui me creavit, et ut Dominus, potestatem super me habet, fortitudo mea est, quoniam sine ipso nihil boni facere valeo, quia per ipsum vitalem spiritum quo vivo et moveor habeo, et quo omnia itinera mea cognosco. Unde et idem Deus et Dominus cum ipse veraciter invocavero, [Col. 0796C] ponet gressus meos in velocitatem mandatorum suorum, quemadmodum cervus properat cum fontem desiderat, atque hoc modo super altitudinem illam, quae in praeceptis ejus mihi ostensa et injuncta est, deducet me terrenas concupiscentias in victoria fortitudinis mihi substernens, ita ut laudes indefessas ipsi referam, cum ad beatitudinem coelestium pervenero. Nam ut sol in firmamento coeli positus terrenae creaturae dominatur, nec aliquid eum obruere valet, sic etiam nec quilibet fidelis, cor et animum suum in Deo figens ab ipso evelli poterit. Et quoniam in ipso fixus est, omnia terrena veraciter despicit, quapropter et nullus in ipso scandalizatur. In nullo enim strepitu timore mortis movetur, nec in ullo labore tempus [Col. 0796D] ipsius lamentabile esse cognoscitur, nec in speluncis latronum, id est in doloso odio invenitur, in quo homo multoties decipitur, nec etiam in turbine instabilitatis ambulat, secundum instabiles mores hominum qui Creatorem suum non inspiciunt, opera sua secundum libertatem voluntatis suae perficientes. Unde et cancro retro incedenti et turbini qui herbas arefacit assimilatur.

Quid significet quod secundum diversam qualitatem ventorum et aeris invicem in se concurrentium humores qui sunt in homine commoti permutentur.

VI. Quod autem deinde vides quia per diversam qualitatem ventorum et aeris, cum sibi invicem concurrunt, [Col. 0797A] humores qui sunt in homine commoti et immutati qualitatem illorum suscipiunt, hoc designat, quod per diversos modos exspirationis virtutum, necnon et per qualitatem desideriorum hominum cum sibi invicem concordant, atque homo vult ea quae Dei sunt, cogitationes hominum a Deo remotae, et ad bonum conversae dignitati virtutum et sanctorum desideriorum se substernunt. Unicuique enim superiorum elementorum aer qualitati illius conveniens, per quem illud scilicet elementum vi ventorum ad circumvolutionem impellatur, inest, alioquin non moveretur, significans quod quibusque superioribus virtutibus et confortationibus desiderium fidelis hominis conveniens, per quod exspiratione virtutum ad eversionem mali confortatur, [Col. 0797B] adest; alioquin ad bonum non converteretur, et de quolibet istorum cum ministerio solis, lunae et stellarum, aer, qui mundum temperat, exspiratur, ostendens quod de omnibus superioribus virtutum confortationibus, de spiritu quoque fortitudinis, de spiritu timoris Domini, cum caeteris bonarum exspirationum illuminationibus, desideria quae in cordibus fidelium ad supernam beatitudinem anhelant incenduntur. Quidquid enim boni homo operatur, non de merito ipsius, sed de dono gratiae Dei procedit. Cum autem aliquando aut per ardorem cursus solis, aut per judicium Dei quodcunque elementum versus quamlibet plagam mundi tangitur, illud ibi cum aere se movente commotum, ex eodem [Col. 0797C] aere flatum qui ventus dicitur, in subteriorem praefatum aerem emittit, quoniam, cum per spiritum fortitudinis et per divinam dispositionem superiorum virtutum, vires ad salutem hominum excitantur, ubi desideria fidelium hominum ad Deum ascendunt, Deumque invocant, illae cum superno desiderio advocatae, ab ipso exspirationem ad mentes eorum hominum dirigunt, quatenus ad quaelibet bona convertibiles sint. Nam cum homo Deum pure et fideliter invocat, justo judicio Deus illum munimine circumdat, quia malo abjecto ad bonum festinat properare. Qui se mox illi intermiscet, quia etiam ex aliqua parte ex ipso est, et aliquantum ei consimilis existit, significans quod mentes justorum exspirationi virtutum concordant, quia dum id quod [Col. 0797D] justum est amant ex virtutibus est, quapropter et se illis similes hoc modo faciunt. Sicque idem aer hominem tangit, unde et humores qui in ipso sunt secundum qualitatem ipsius venti et aeris cum ejusdem qualitatis sunt, seu ad debilitatem, seu ad fortitudinem saepius immutantur, quoniam eaedem mentes beatorum ad justitiam conversae carnales concupiscentias in illis domant, cogitationesque ipsorum exspirationi virtutum et devotioni supernorum desideriorum infigunt, debilitatem vitiis fortitudinemque virtutibus addentes. Cum enim homo propter Deum carnem suam rationabiliter constringit, spiritum interiorem sursum ad beatitudinem attollit, Sapientia attestante quae ait:

[Col. 0798A] Testimonium de proverbiis Salomonis ad hanc significationem elucidandam insertum, et quomodo intelligendum sit.

VII. »Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio (Pr 15).« Quod sic intellectui patet: Sicut sol cum in meridie sursum ascendit, in calore suo maxime ardet, ita etiam domus, id est mens justi hujus, qui omnia opera sua hoc modo operatur, quasi judicio Dei assistat, plurimam fortitudinem in se ostendit, cum de virtute in virtutem ascendendo proficit, nec in hoc minuitur, quemadmodum nec sol propter ascensum suum, nec propter distributionem caloris sui in circulo suo attenuatur, quoniam beatus homo quanto plus in bono calescit, tanto plus felici studio inardescit. [Col. 0798B] Nam mansiones istius in supernis locis sunt, in quibus tota intentione et toto desiderio versatur, nec eorum dulcedine saturari poterit. Fortitudo quoque ejus altior firmamento est, et usque ad profundum abyssi pertingit, quia homo cum omni creatura fortissimus est, et omnis creatura ei deservit. Terra etiam de motione firmamenti aliquando concutitur et movetur, ac firmamentum terrae deservit, eam pluvia perfundendo ne ab invicem separetur, et ut per aerem et rorem fructus suos laudabiliter proferat; beatus autem homo omnia terrena sibi abstrahit, nec propter contritionem, nec propter metum terrenarum concupiscentiarum desistit quin in supernam altitudinem ascendendo, bona opera aedificet cum gaudio aeternae vitae. Sed in fructibus [Col. 0798C] illis quos impius in malis et perversis operibus profert, conturbatio est, quoniam ille in conturbatione saeculi inundando titubat, nec in die ambulat, nec in aeterna luce sperat, sed siliquas porcarum comedit, in eis vitam non inveniens, quia carnalia desideria non abjicit

Quod ex multifaria necessitudine ventorum et aeris, ex diverso cursu solis et lunae, seu judicio Dei accedente, homo quoque immutationem suscipiens variationes sanitatis et infirmitatis nonnunquam incurrat, et quid per hoc in spiritali ejus vita figuretur.

VIII. Sed et iterum vides, cum quispiam ventorum omnium praedictarum qualitatum in qualibet plaga mundi, aut diverso cursu solis et lunae, aut [Col. 0798D] judicio Dei, ut praedictum est, excitatur, ita ut illic aere commoto, sibique contemperato, flatum suum emittat, quod idem aer per mundum spirans, et ea quae in mundo sunt temperando conservans, secundum eumdem flatum hominem in humoribus suis aliquantum mutabilem reddit, significans quia cum exspiratio virtutum plurimorum donorum, ubicunque Spiritus sanctus eas exspirat, et per inspirationem spiritus fortitudinis et humilitatis, spiritusque timoris Domini animique contriti, et per dispositionem divinae considerationis in fideli homine exsurgit, ita ut recto desiderio illius quod ipsi concordans est per effluentem inspirationem assistat, idem desiderium quaeque utilia perscrutans, seque ad illa cum devotione reclinans, eidem inspirationi se coaptat. [Col. 0799A] Et sic idem quoque desiderium cor ejusdem hominis concutit, quoniam cum ille scilicet homo cujus naturalis qualitas eidem flatui convenit, aerem hunc sic immutatum in se inducit et emittit, eo quod anima illum suscipiens, ad interiora corporis transmittat, humores qui in ipso sunt etiam immutantur, eique aut infirmitatem, aut sanitatem, ut supra demonstratum est, multoties inducunt, cum ipse cujus voluntas bona exspirationi huic concordat, desiderium hoc a malo separatum ruminando discutit, et quia anima illud per seipsam secretius exscribat, procellae cogitationum quae in ipso inundant etiam immutantur, ita ut ei nunc adversitatem, nunc prosperitatem promittant.

Quia humores in homine etiam secundum modum [Col. 0799B] complexionis quorumdam animalium vel bestiarum nunc acrius, nunc levius moveantur, et quod juxta mutationem vel impulsionem eorumdem humorum affectus et cogitationes, in ipso scilicet homine frequenti alternatione varientur.

IX. Humores enim, sicut leopardus, in homine ferociter interdum insurgunt, sed tamen deinde leniores fiunt, et ut cancer nunc procedendo nunc retrogradiendo mutationem saepius in se ostendunt, atque velut cervus saliendo et pungendo, diversitatem in se aliquando manifestant, quoniam quantumlibet homo timorem Domini habeat, cogitationes tamen in eo aliquando surgunt, quae deinde taedio affectae ad vanitatem se deponunt, aliquando velut in cancro per fiduciam bonae consummationis [Col. 0799C] illum procedere exhortantur; sed deinde illum retrorsum trahentes, immittendo [f. innuendo] sic eum perseverare non posse, decipiunt, aliquando quasi in cervo per fidem eum securum faciunt, postmodo autem in fide vacillantem pungunt. Et etiam quemadmodum in rapacitate lupi, et cum ipso velut in qualitate cervi et cancri, ut praedictum est, hominem interdum invadunt, quia aliquando quemadmodum in lupo infernales poenas homini offerunt, ita ut solummodo quasi per cervum, id est per fidem, et velut per cancrum, id est per fiduciam, absque aliis justis operibus eas evadere possit, ipsi fallaciter promittunt, deinde autem illum multoties in desperationem ducunt. Interdum quoque ut leo fortitudinem suam in illo non cessando demonstrant, atque ut serpens [Col. 0799D] nunc lenitatem, nunc acritatem in se proferunt, et quemadmodum agnus, se mites aliquando simulant, ubi judicium Dei homini exponunt; sed postmodum ne illud metuat ei persuadent, quia velut serpens prudenter incedens, qualiter illud leni astutia evadat ipsi deceptuose suggerunt, cum etiam quasi agnum in patientia eum nihil timere exhortantur, velut peccatis obligatus non sit. Sed etiam ut ursus interdum velut in ira submurmurat, interdum quoque cum illo qualitatem agni et serpentis, velut supra ostensum est, manifestant, quoniam aliquando, quemadmodum ursus, corporalem tribulationem pro Deo hominem sufferre submurmurant, per quam velut in agni patientia, et quemadmodum serpentis prudentia, ipsum castigatum et a peccatis emundatum [Col. 0800A] esse demonstrant, iterumque eum in hoc incertum per plurimas varietates reddunt. Nam humores in homine hoc modo saepius immutantur, quia cogitationes hominis hujusmodi turbinibus aliisque modis permutatae, illum nunc in justam securitatem, nunc in desperationem ducunt, interdum etiam per rectam devotionem eum sursum attollunt. Quapropter et multoties ad jecur ipsius sic immutati transeunt, in quo scientia ejus probatur, quae de cerebro per vires animae temperata procedit, et quod humiditas cerebri tangit, ita ut illud pingue et forte ac sanum sit, significantes quod cogitationes hominis saepius quasi ad jecur ejus, scilicet ad fortitudinem justitiae, in quo justus per scientiam operatur, se dirigunt, quia scientiam boni et [Col. 0800B] mali vires animae ostendunt, quae per justitiam in credentibus vitam comprehendit, quemadmodum Filius Dei peccatores et publicanos ad se collegit, quos etiam in abundantia Spiritus sancti robustos fecit.

Quod homo in dextra sui parte, eo quod jecur, in quo fons caloris est, dextrorsum habeat, ad operandum expeditior sit; in sinistra vero pro corde vel pulmone sinistrorsum in se locatis et pulsum respirationis habentibus ad onera ferenda habilior; et quid ista spiritualiter in ipso designent.

X. In dextra enim parte hominis jecur et magnus calor corporis est, idcirco et dextra velox ad erigendum se et ad operandum est; in sinistra autem cor et pulmo sunt, quae illam ad onera confortant; [Col. 0800C] et calorem de jecore quemadmodum de fornace habent, quae designant quod in dextra, id est in prosperitate salutis boni et recti hominis, justitia cum Spiritu sancto operatur, ita ut ille prospere ad Deum se erigens, quaelibet bona perficiat; in sinistra autem ut adversa devitet, Deum recto corde confitendo se confortari per robur justitiae exoptat. Sed venae jecoris commotae, humoribus istis tactae, venulas auditus hominis concutiunt, auditumque illius aliquando confundunt, quoniam per auditum homini multoties seu sanitas seu infirmitas infertur, scilicet cum de prosperis supramodum in gaudio concutitur, sive cum de adversis supramodum in tristitia contrahitur, ostendentes quod tenor justitiae cogitationibus rectis provocatus, hominem a malo [Col. 0800D] auditu avertit, et ad bonum dirigit, qui animae illius interdum, et ea quae sancta sunt, et ea quae turpia existunt infert, ita ut homo nec in bonis, nec in malis sibi aliquando modum imponere scire velit. Nam bona scientia sine bono auditu muta est, quia quod bona scientia scit, bonus auditus recipit, illeque magnum studium habet tractare et dictare, quod sibi per bonam scientiam fertur. Qui postquam omnia haec congruenter composuerit, aliquantum ab ipsis cessando quiescit, velut homo qui thesaurum in arcam suam ponit, scilicet cum bonum et malum intelligit, bonum in secreto cordis sui recondens, et malum a se prorsus abjiciens, quemadmodum Isaias dicendo exhortatur:

[Col. 0801A] Verba Isaiae prophetae ad horum astruendam significationem congrua, et quo sensu accipienda sint.

XI. »Solve vincla colli tui, captiva filia Sion, quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini (Is 42).« Quod sic intellectui patet: Contere per poenitentiam vinculum primae captivitatis et transgressionis, o homo, qui inter filias supernae pacis in paradiso computatus eras, quoniam illo perdito, multis malis subjugatus es. Quapropter dicit ille, qui Dominus cunctorum est, vobis qui spontanee peccatis involuti estis. Tali modo absque pretio venundati estis, sicut Deus primae mulieri dolorem promisit, quae propter praevaricationem divini praecepti paradiso caruit, atque nomen quod est filia Sion amisit; sed [Col. 0801B] sine argento terrenae cupiditatis redimemini, ubi in virginea natura Redemptor noster surrexit, et nos per Spiritum et aquam renasci ad vitam constituit, ac si in haereditarium locum nos reduxit. Qui autem in nativitate ista juste perseveraverit, a celsitudine Sion non movebitur. Fidelis igitur homo ad Deum se erigat, peccata sua abjiciendo, omniaque mala relinquendo, atque in desiderio suo ad coelestia anhelet, auxilium bonorum operum a Deo petens. Qui si in petitione hac stabilis perseveraverit, quemadmodum caecus sedens secus viam fecit, mox gratia Dei ad ipsum aspicit, et si tunc illa eum lumen attendentem, et a tenebris semetipsum erigentem viderit, in omnibus illi aderit, ea quae [Col. 0801C] justa et sancta sunt ipsi inspirans. Iste namque a malo declinans, in bonis et sanctis operibus delectatur, et dulcedinem eorum gustat, quia a Deo recedere non vult, sed a serpentino dolo se avertit.

Quid designet in homine quod humores qui in eo sunt, umbilicum, qui caput viscerum existit, et lumbos, in quibus petulantia est, conspergentes, venas quoque renum, et iliorum interdum tangunt, et per has ad venas etiam splenis, pulmonis et cordis ascendunt.

XII. Vides quoque quod interdum humores isti ad umbilicum hominis tendunt, qui quasi caput viscerum exstans, illa leniter claudit ne dissipentur, et qui itinera caloremque eorum et venarum ad rectum temperamentum conservat, licet multoties impulsibus suis inquietus sit; alioquin homo vivere [Col. 0801D] non posset: quoniam cum fidelis homo malum auditum excludit, bonis cogitationibus suis umbilicum diversarum concupiscentiarum constringit, quatenus ad vitam verae beatitudinis pertingere valeat, quia ille eum saepius ad inquietudinem malorum provocat. Sed et lumbos hominis aliquando petunt, qui in viribus suis velut ludendo deceptuosi et periculosi sunt et qui a nervis, et a caeteris venis retinentur; in quibus etiam rationalitas floret, ita ut homo sciat quid faciat, vel quid devitet; unde et delectationem ad opera illa habet, et qui in dextra parte corporis de flatu spiraminis hominis, et de jecore ejus calefiunt, et roborantur; unde et sic homo discretionem disciplinamque recipit, quomodo procellas aliorum humorum compescat, quatenus opera [Col. 0802A] sua disciplinate perficiat, quia lumbos, in quibus luxus est, praecingit, et hoc ad salutem animae per virtutem justitiae confortatur discrete et honeste complet. Idem quoque humores venas renum et iliorum interdum tangunt; quae ad venas splenis, pulmonis et cordis tendunt, et haec omnia cum visceribus in sinistra concutiuntur, cum illa pulmo calefacit; dextram vero partem corporis jecur accendit, quoniam homo eisdem rectis cogitationibus renes, quae per injustam concupiscentiam cor suum saepius tangunt, et ad malum concutiunt, fortissime constringit, cum levitas carnis illos tangit, hocque per vias justitiae incedendo facit.

Quod venae cerebri, cordis et jecoris, renes confortando, venae quoque renum suras descensu suo roborando, [Col. 0802B] et cum venis ipsarum sursum redeundo locis opportunis invicem conjunctae utrique sexui vires ad gignendum conferunt, et quod lacerti, brachia et crura venis et humoribus plena sint, et brevis horum exemplificatio.

XIII. Ut venae cerebri, cordis, pulmonis et jecoris, caeteraeque renibus fortitudinem afferunt, et venae renum ad suras descendunt, easque confortant, et ita cum venis earumdem surarum sursum redeuntes, seque aut in virili fortitudine, seu in muliebri matrice ad invicem connectentes, quemadmodum stomachus cibos comprehendit, locis illis vires ad gignendum prolem immittunt, velut per lapidem ferrum acuitur; quia postquam, concupiscentia sopita, per pudicitiam eosdem renes homo constrinxerit, per bonam quoque scientiam, quae in ipso est, [Col. 0802C] illos in castitate mundat, tenoreque justitiae et continentiae eos circumdat, et sic in his in quibus incontinens prius erat, ad continentiam se inclinans, ipsam etiam solidat, ne ad levitatem corruat. Unde et cum in eadem continentia ad Deum tendit, se et in virili et in muliebri sexu per eam muniens, diversis virtutibus suffultus prolem sanctitatis profert, cum recto tramite discretionis incedit. Lacerti enim, musculi brachiorum et surae, tumores quoque crurium sunt pleni venis et humoribus, quoniam ut venter viscera et cibos in se retinet, sic lacerti brachiorum, et surae crurium venas et humores in se conservant, et fortitudine sua hominem roborant et portant, quemadmodum venter illum [Col. 0802D] nutrit, quia etiam abstinentia comprehensio fortitudinis ac sustentationis justificationum in homine est, circumdata tenore gemituum bonarum cogitationum, interiora quoque animae ad plenitudinem retinens, et ad perfectionem salutis conservans, totumque hominem corpore, scilicet et anima, in sanctitate nutriens.

Quod ex nimia nervorum et venarum totius corporis distentione homini currenti fatigatio accidat, et quarum venarum complexione vel impulsione delectatio illa momentanea concitetur, et moralis utilisque in ipso homine horum assignatio.

XIV. Sed cum homo interdum festinanter currit, seu incedendo iter facit, nervi qui sub genibus existunt, venulaeque quae in genibus sunt supramodum [Col. 0803A] distentae, venas in suris quae ut rete sibi connexae et plurimae sunt, tangunt, et sic in fatigatione ad venas jecoris redeuntes, illas cerebri venas tangere faciunt, et hoc modo totum corpus in fatigationem mittunt. Quoniam et cum homo interdum viam rectitudinis indiscrete arripit, immoderatio tenoris hujus illum ad quaeque inconvenientia flectens, abstinentiam quoque in ipso in injustum modum scientiae ducit, ita ut cum ille a licitis se immoderate abstinet, in aliis virtutibus taedium incurrit; et cum se ad justitiam redire, et superabundantem scientiam habere putat, laqueum fatigationis sibi paret, quia per hanc incongruentem abstinentiam audaciae et praesumptionis temeritatem parvipendens, se hoc modo perseverare posse solummodo [Col. 0803B] dubitat, sicque in laqueum desperationis corruit. Venae autem renum suram sinistram illi subvenientes magis tangunt quam dextram, quia sura dextra a calore jecoris confortatur, ita videlicet sicut et tenor concupiscentiae per abstinentiam cum incongrua et indiscreta est magis augmentatur, quam per eam minuatur, quoniam nec secundum Deum, nec propter Deum est, quia abstinentia quae cum discretione operatur, virtute justitiae roboratur. Ad venas quoque renum, atque illorum venae surae dextrae ascendunt, illarumque venae jecoris venas tangunt, et jecur renes in pinguedine, quae ex humoribus est, jacentes calefacit, ita ut extendatur velociter delectationem inducentes et educentes, citoque cessantes, [Col. 0803C] quia cum jecur homini calorem dat, ille joculatur et laetus est, quoniam et tenorem concupiscentiae abstinentia quae in Deo vera est, transit, illamque ad judicium justitiae pertrahit, et ibidem discutit, quatenus omnino pereat. Sed justitia ipsam quae in pinguedine sordium jacebat ad nihilum ducens, igne Spiritus sancti comburit, ita ut mala quae in ea fuerunt, ad contritionem et ad amaritudinem extendantur, cum prius delectationem quamvis brevem in se ostenderent, quia homo peccator justificatus in gaudio mercedem metet.

Quibus de causis flegmate et humoribus interdum in homine corruptis, ipse homo in corpore vel caducum morbum vel alias infirmitates incurrat, et quibus malis secundum horum significantias in anima plerumque corripiatur.

[Col. 0803D] XV. Itaque humores qui in homine sunt, injusto modo commoti, cum venas jecoris illius aliquando tangunt, ut supra dictum est, humiditas illius minuitur, humiditas quoque pectoris attenuatur, unde etiam hominem sic exsiccatum in infirmitatem impellunt. Flegma etiam in eodem homine aridum et venenosum fit, illudque ad cerebrum ejus sic ascendit, caputque in dolorem ducit, oculos quoque dolere facit, medullaque in ossibus illius marcescit, ita ut interdum ille caducum morbum incurrat, cum luna in defectu est. Cum enim cogitationes hominis ferocitatem et duritiam tyrannidemque in se assumunt, ac sic ad quamque vanitatem declinant, justitiam quae rore Spiritus sancti perfusa sanctitate bonorum operum in ipso germinare [Col. 0804A] deberet, hac tyrannide opprimunt, reliquasque virtutes in illo debilitant et arefaciunt. Scientiam quoque illius principium et intentionem, ac fortitudinem justae operationis, quae prius in ipso vigebant, velut in caducum morbum in desperationem ducunt, quoniam lumen veritatis, quod illi lucebat, jam attenuatur. Humiditas etiam quae in umbilico illius est, per eosdem humores fugata, in siccitatem aliquando vertitur et indurescit, unde et caro ipsius ulcerosa et squamosa fit, velut leprosus sit, cum lepram non habeat; venae etiam lumborum ipsius per illos injuste tactae, caeteras eodem modo commovent, ita ut recta humiditas in ipso exsiccetur, sicque humore relicto impetigines in illo exsurgunt, quia humiditas continentiae, quae quasi in umbilico [Col. 0804B] ejus concupiscentiam destruere deberet, per has feroces ac duras illicitasque cogitationes fugata, rore Spiritus sancti in illo non perfunditur. Unde cum illum deserit, peccata ipsius per malam consuetudinem putrescunt, ita ut omnibus velut lepra fetendo manifesta fiant; lumbique illius castitate non praecincti per easdem cogitationes commoventur, ita ut, germine bonorum fructuum in ipso exsiccato, quemadmodum impetigines prava exempla in eo attollantur, sicut etiam Osee per Spiritum sanctum demonstrat, dicens:

Verba Osee prophetae ad haec competentia, et quo sensu accipienda sint.

XVI. »In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicatione [Col. 0804C] contaminatus est Israel (Os 5).« Quod sic intellectui patet: In latibulis illis, in quibus iste, qui Deum puro corde inspicere deberet, quasi quiescendo in peccatis jacebat, ego qui omnia occulta delictorum perscrutor, vidi abominationem nefandissimam, scilicet quod fornicatione immundissimarum et fetentium praevaricationum ille involutus est, se in his polluens velut porcus luto involvitur, qui munditiam quaerere et intueri atque amplecti debuit, cum se in omnibus contemptibilem et dissolutum fecit. Immunditia enim hominem enervat, eumque quasi a mente sua eliminat, ita ut nec illa quae ad saeculum, nec ea quae ad Deum respiciunt, cum perfectione honestatis attendere valeat, quia carnis incendium cum voluntate ipsius superbiam, [Col. 0804D] vanamque gloriam, et omne malum quasi insufflando suggerit.

Quod venae renum hominis ab humoribus injuste aliquando commotis nonnunquam tactae alias venas concutiendo etiam medullas ossium arefaciunt, et quae incommoditas per haec designata interius hominem apprehendat.

XVII. Venae quoque renum ejusdem hominis a praefatis humoribus injuste commotis interdum tactae, alias venas quae ipsis in suris, aut in reliquo corpore adhaerent, ut praedictum est, concutientes, medullas ossium et venas carnis illius in siccitate arefaciunt, et sic homo diu languet, in languore isto vitam diu trahens, quoniam cum homo umbilicum lumbosque suos constringere negligit, ita ut etiam [Col. 0805A] cogitationes suas per tyrannidem et per quaeque inutilia vagari permittat, tenorem virtutum quae abstinentiae adhaerent, ipsamque abstinentiam, quae pro conservanda pudicitia discrete et ordinate tenenda est, contemnit. Quapropter et reliqua opera infusione superni roris carentia, in ariditatem vertuntur, animamque illius languescere faciunt quousque ad vigorem virtutum redeat.

Quid humores in pectore hominis superflue abundantes, jecur et venas aurium vel renum moventes, et ex umbilico ad cerebrum ascendentes, in spiritualibus ejus designent.

XVIII. Sed aliquando praefati humores in pectore hominis supramodum humiditate inundant, illique jecur ejus humiditate ista humectant, unde [Col. 0805B] quamplurimae et variae cogitationes in eodem homine insurgunt, ita ut se nunc nimis sapientem, nunc nimis stultum esse putet; et inde idem humores ad cerebrum ascendentes illud inficiunt, atque ad stomachum descendunt, febresque in eo generant, sicque homo ille diu infirmatur. In his quoque ostenditur, quia si diversae cogitationes hominis feritate deposita, mollitie, et facilitate lubricaque vanitate se diffundunt, justitiam in illo fevitate ista suffocare nituntur. Unde et cum in eo sic insurgunt, eum nunc velut in sapientia attollunt, nunc quasi in stultitia deprimunt, scientiamque illius confundentes, voracitatem illi immittunt, ita ut anima illius his malis velut diuturno languore irretita, [Col. 0805C] multoties periculosam oppressionem patiatur. Venulas quoque aurium cum superfluitate flegmatis, interdum tangunt, illaeque venas pulmonis cum eodem flegmate ita inficiunt, ut homo tussiat, et vix suspirare possit, et eadem superfluitas flegmatis de venis pulmonis ad venas cordis transiens, illud in dolorem ponat, dolorque iste ad latus ejusdem hominis vadens, pleurisim excitet, eumque ita concutiat, quasi caducum morbum in defectu lunae habeat. Haec etiam designant, quod aliquando variae cogitationes tantam tumultuationem in eodem homine faciunt, ut auditum animae ipsius ita confundant, quatenus nec bonum intelligere, nec in se colligere valeat, sed illud quasi tussiendo pro fastidio habeat. Cor etiam ejus per amentiam hoc modo conturbant, [Col. 0805D] ut nullam quietem ad utilitatem animae suae recipere possit, sed ut hac et illac in rectitudine titubans, quasi moribundus incedat, quia lumen rectitudinis illi jam obnubilatur. Superflua etiam inundatione viscera in umbilico hominis movent, atque sic ad cerebrum illius ascendunt, eumque freneticum multoties faciunt, venasque in lumbis illius concutiunt, melancoliam quoque in ipso tangunt, ita ut ille hoc modo conturbetur, tristisque sine discretione efficiatur, quoniam immoderata etiam perturbatione lubricae effusionis cogitationes in illo concupiscentiam ad libitum suum movent. Scientiam quoque ipsius, ut in pravis actibus sordescat discindunt, eumque quasi vesanum, et in impudicitia incontinentem reddunt; tristitia quoque, cum voluptatem [Col. 0806A] carnis suae perficere non potest, ipsum obfuscat. Interdum quoque iidem humores in inconvenienti humectatione venas renum hominis tangunt, illaeque sic commotae, venas surarum illius, et caeteras venas corporis ipsius superflua inundatione inficiunt, et sic etiam idem homo superfluis cibis, et potibus tunc superabundaverit, pinguem lepram illi aliquando inferunt, quoniam carnes ejus ingrossescunt. Per quod demonstratur quoniam aliquando cogitationes immunda et lubrica voluptate hominem tangunt, et ad turpem mollitiem trahunt, fortemque abstinentiam, quae carnem illius domare deberet, ab eo depellunt, et in voracitatem, quae libidinis flammas accendit, ipsum molliter inducunt; unde et velut lepra putredine peccatorum illum [Col. 0806B] inficiunt, qui voluptati corporis sui non resistit. Nam qui carnem suam per congruentem abstinentiam non macerat, sed eam cum vitiis et concupiscentiis nutrit, pinguedinem peccatorum sibimet accumulat, et sic coram Deo se in sordibus fetere facit.

Quid etiam profectus in interioribus cogitationum significent iidem humores in corpore hominis aequaliter et temperati, et testimonium de Canticis canticorum ad hoc consonans cum expositione sua.

XIX. Quod si praefati humores nec supramodum sicci, nec supramodum humidi, sed aequali et congruo modo temperati per membra hominis diffunduntur, in corpore suo ille sanus permanet, et in [Col. 0806C] scientia sive ad bonum sive ad malum vigens. Quod significat etiam quia si cogitationes hominis nec nimis in feritate durae, nec nimis in facilitate lubricae sunt, sed quod tam secundum hominem quam secundum Deum in honestate morum bene et decenter compositae existunt, ipsum in corpore per mansuetudinem quietum, in scientiaque subtilem reddunt, ita ut nec ad dextram nec ad sinistram favorem mundi fugiens declinet, sed quamplurimis virtutibus suffultus, ad coelestia gaudia anhelet, ut in Cantico canticorum (Ct 7) scriptum est: »Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis.« Quod sic intellectui patet: Tu qui in corde tuo delectaris bonis operibus ad Deum anhelando, per quem spem aeternae vitae habes, quae tibi in gaudio [Col. 0806D] resplendet, velut cum sol exoritur, pulcherrimos gressus in itinere Filii Dei caeteris exhibens, cum mortificationem carnis quasi in calceamentis tibi imponis, nuditatem videlicet peccatorum tuorum tegens, ubi in bona voluntate Deum magis quam te diligis. Et tunc etiam anima filia principis dicitur, principis scilicet illius qui Princeps pacis vocatur, qui etiam antiquum serpentem superans, populum suum liberavit, et omnem inimicitiam, quae inter Deum et hominem fuit, in sanguine suo abluit. Pacem istam angeli in humanitate Filii Dei hominibus nuntiabant, et de ipsa multum gaudebant, quoniam Deus terrae ita se adjunxerat, ut eum homines in humana forma conspicerent, et angeli ipsum hominem et Deum perfecte vident. Omnis itaque homo [Col. 0807A] qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, eaque et ad salutem corporum [Col. 0808A] et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum prolata sciat.






Liber divinorum operum Hildegardis