Liber divinorum operum Hildegardis

VISIO QUARTA.



[Col. 0807]

[Col. 0807A] Visiones diversae sub uno capitulo breviter comprehensae. De firmamento, quantae cum universis sibi adhaerentibus densitatis sit, et de incommoditatitibus aliquorum circulorum, quomodo aliorum oppositione repellantur, vel temperentur, et de lactea zona instar arcus incurvati apparente.

I. Et vidi firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum super terram habere, quantam terra a [Col. 0807B] summo usque ad summum habebat. Vidi quoque quod superior ignis firmamenti interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittebat, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferebant. Vidi etiam quod de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefaciebat, et humiditatem agrorum exsiccabat; sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistebat, ne supra modum praedictis creaturis plagas inferrent. Et etiam vidi quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendebat, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subjacerent, [Col. 0807C] quamplurimi quoque mortem incurrerent, cui tamen nebulae aquosus aer se opponebat, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra modum laesionem inferret. Vidi quoque quod tenui aere humor super terram ebulliens, viriditatem terrae suscitabat, omnesque fructus germinando procedere faciebat, et qui etiam quasdam nubes superius ferebat, quae omnia superiora sustentabant, et ab omnibus superioribus confortabantur. In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris videbam, quae in utraque parte sui ubi finem habebat, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa erat, et cujus medietas ut arcus incurvata manens in praedictum aerem extendebatur. Iterumque audivi vocem de coelo dicentem mihi:

[Col. 0807D] Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet.

II. Deus, qui omnia creavit, superiora ita constituit ut per illa etiam subteriora confirmet et mundet, et in forma hominis illa assignata ad salutem quoque animae introducat. Nam vides firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum supra terram habere, quantam terra a summo usque ad summum habet; quia, o homo, quemadmodum tibi ostenditur, et dicitur, firmamentum et terra aequalis spissitudinis sunt, et quanta vacuitas aeris supra terram ad superiora obstacula est, tanta quoque [Col. 0808A] vacuitas aeris sub terra ad inferiora obstacula consistit, tantaque versus austrum versusque septentrionem inter terram et ibidem opposita obstacula firmamenti vacuitas aeris est. Quod designat, quia interior spiritus hominis vires suas tam in coelestibus quam in terrenis ita manifestat, prout corpus hominis fortitudine sua in eisdem modis versari contendit. Ubi enim anima et corpus in rectitudine [Col. 0808B] sibi consentiunt, superna praemia in gaudio uno adipiscuntur.

Item de firmamento a Conditore ad quaslibet habilitates igne, aethere, aquis, stellis, ventis congrue disposito, et unde creentur squamae a lucido igne superioris circuli in modum favillarum decidentes, et tam terram quam ejus incolas laedentes, et quid per hoc interioris ultionis demonstretur.

III. Vides quoque quod superior ignis firmamenti, interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittit, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferunt, quoniam Deus firmamentum igne firmavit, ne difflueret, aethere alleviavit, ut moveri posset, aquis perfudit, ne aresceret, stellis illuminavit, ut claresceret, ventis quoque sustinet, quatenus cursum [Col. 0808C] suum assidue peragat. In quatuor enim plagis, scilicet in oriente, in austro, in occidente, et in septentrione firmamentum ad circumvolutionem per ventos impellitur. Sed lucidus ignis ejus, dum ab humore subterioris aquae per dispositionem et judicium Dei superatur, ita ut a recto modo ardoris sui cesset, squamas de ardore fervidas, de aqua humidas ad ultionem emittit, ut supra dictum est. Hoc ostendit, quod potentia Dei spiritum hominis in potestate sua habens, justo judicio provocata, ultionem suam perversis actibus hominum immittit, ita ut illi confundantur, et dejiciantur, quia non humanos, sed pecuales mores nullum fructum bonorum operum habentes in se ostendunt.

[Col. 0808D] Quod niger ignis secundo comprehensus circulo vel judicio Dei, vel ventorum collisione excitatus nebulam viridia terrae exsiccantem emittat, et nunc calore, nunc membrorum inundatione periculosus fiat, et quid ista significet.

IV. Et de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefacit et humiditatem agrorum exsiccat, quia cum in eodem igne ardor et frigus per voluntatem Dei commoventur, nebula, quemadmodum praefatum est, descendit, quae de periculoso ardore fumosa, et de nocivo algore humida, ad vindictam peccantium existit. Niger enim ignis iste vento austri excitatus ardet, de vento autem aquilonis nimietatem frigoris in grandine habet, sed utrumque ventus orientalis sedat; ventus vero occidentalis in aquoso aere saliens, [Col. 0809A] cum niger ignis interdum commovetur, periculosam inundationem facit, significans quod etiam de judiciali examinatione, alia vindicta ad carnales concupiscentias se extendens, eas in ariditatem contemptus evertit, atque pinguedinem earum omnino consumit, quia Deus hoc quod se ipsi opponit ad nihilum deducit.

Quod circulus puri aetheris suavitate sua superiora et inferiora temperet, et squamis prioris et nebulae secundi circuli ne terras nimium laedant resistat, et quid fumus ab aquis superioribus coelesti igne fervefactis procedens, vel utilitatis vel significationis habeat.

V. Sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistit, ne supramodum creaturis plagas inferant, [Col. 0809B] quia idem aether inter ignes et aquas medius existens, puritate et suavitate sua superiora mitigat, subteriora quoque temperat, nec plagas de se producit, quoniam si singula elementa creaturas ferirent, nec aliquid illis subveniret, nec durare, nec subsistere possent. Aquae vero secundum divinam dispositionem aliquando per ignem comprimuntur, ne incongrua effusione diffluant. Unde et illae quemdam fumum emittunt, qui tamen nocivus non est, sicut nec halitus hominis ullum laedit. Idemque fumus convenienti humore subteriora temperat, ne plagas suas plus quam debent extendant, ut et pura poenitentia divinam ultionem et vindictam mitigat, Deumque creaturae suae placabilem facit.

[Col. 0809C] De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei judicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent.

VI. Et etiam vides quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendit, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subjaceant, quamplurimi quoque mortem incurrant, quia cum de ipso aere nebula, ut praefatum est, interdum procedit, aquae superiores, quibus idem aer pro vicinitate subtus adhaeret, per voluntatem Dei a superiori igne supramodum commoventur, quae de inquieto ardore nunc fervent, [Col. 0809D] et de pessimo frigore quod in nigro igne est, nunc algent, et sic nebula ab utroque perfusa, in utraque parte nociva existit. Plagae autem istae non procedunt, nisi cum, peccatis hominum provocatae, justo Dei judicio super ipsos inducuntur, demonstrantes quod de discretione sanctorum operum, vindicta ad operationes, quae sine discretione sunt, procedit, contritionem hominibus immoderatam in peccato moderationem non habentibus infligens, ita ut in ipsis ea quae indiscreta secundum corpus hominis sunt, debilitet, et illa quae ad salutem animae discretione carent, omnino mortificet. Discretio enim omnia quae tam corpori quam animae utilia sunt, temperat. Cui tamen nebulae aquosus aer se opponit, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra [Col. 0810A] modum laesionem inferat, quoniam aquositate sua vires fortitudinis illius attenuat, quia sancta opera in exemplis justorum vindictae huic quae de discretione procedit, demonstrant quibus modis illa quae immoderata sunt feriat.

De humore a tenui aere emanante, cujus utilitatis sit, et quod guttae pluviarum superiori frigore in nivem vertantur, et quod idem tenuis aer a superioribus terram muniat, eamque fecundet.

VII. Quod autem de tenui aere humor supra terram ebulliens viriditatem terrae suscitat, omnesque fructus germinando procedere facit, et qui etiam quasdam nubes superius fert, quae omnia superiora sustentant, et ab omnibus superioribus confortantur, hoc ideo est, quoniam idem tenuis aer nivem ex [Col. 0810B] se emittit, quae quasi volando in terram sternitur, cum per descensum solis in terra frigus est, quia guttae aquae de superiore frigore in nivem convertuntur. In ardore autem ascensus solis idem aer rorem supra terram cadentem in similitudine favi mellis exsudat, qui de suavitate orientalis venti in suavem pluviam interdum liquescit. Et aer iste superiora pericula comprimit, atque velut scutum ad defensionem terrae est, quemadmodum scutum de plurimis ictibus virum defendit, atque de suavissimo et temperato calore solis rorem benedictionis quem Jacob filio suo dedit supra terram emittit. Interdumque aer iste de ascensione aquae, et de humiditate roris fumat, quod tamen nocivum non est, sed unamquamque fructuositatem terrae lambit, ipsam a [Col. 0810C] squalido fetore mundans, a quo per aliquam tempestatem tacta est.

Quomodo nubes in eodem aere superno vel igne, vel frigore modificatae, nunc lucidae, nunc umbrosae appareant, et pluviam quasi a quibusdam mammis expressam non repente, sed sensim diffundant, et quid in nobis designent.

VIII. Ipse quoque praedictas nubes, quae interdum lucidae et interdum umbrosae sunt, super se portat, et sustentat, quae velut singulares mammas habent, per quas pluvias in terram mittunt, quemadmodum de mammis lac extrahitur; istaeque aliquando ad superiora se extendunt, et de singulis vim accipiunt. Per ignem enim confortantur, aethere alleviantur, aquis perfunduntur ac frigore coagulantur, [Col. 0810D] ne sparsio pluviae per singulas mammas supramodum grossa super terram diffundatur. Sed et eaedem nubes speculositas illa sunt, quam homines coelum nominant, quoniam localia instituta solis, lunae et stellarum per eas quasi formae aliquae per speculum videntur, ita ut homines constitutionem illorum se videre existiment, quod tamen ita non est, quia ipsae nubes officia tantum earumdem constellationum, velut in umbraculo speculi ostendunt, atque quemadmodum aqua fluunt, in qua omnia opposita conspiciuntur, designantes quia de recto desiderio fidelis hominis cogitatio ad fructiferam utilitatem bona opera praeferentem exiens, viriditatem illius tangit, quatenus multiplices fructus sanctitatis producat, et mentes hominum ad coelestia elevet, [Col. 0811A] ita ut ad illa anhelent; et ab ipsis roborentur, quia dum homo recto desiderio ad fructum bonorum operum tendit, terrena despicit, seque illis quae sursum in coelestibus sunt ita infigit, ut se, velut homo non sit, totum immutatum ostendat.

De nube quae lactea vocatur, quod aerem extensione vel incurvatione sua comprehensum roboret, et quid per hoc significet.

IX. In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris vides, quae in utraque parte sui ubi finem habet, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa est, et cujus medietas ut arcus incurvata manens, in praedictum aerem extenditur, quoniam in eisdem nubibus, quas aer iste superius ferendo sustentat, alia nubes velut lacteum colorem [Col. 0811B] habens dirigitur, quae eumdem aerem firmat, sicut columna donum sustentat, quemadmodum et in praefato ordine recti desiderii mentes quorumdam hominum ita constituti sunt, ut tam in saecularibus quam in spiritualibus causis mercedem finis operum suorum praestolentur, quia et terrena et coelestia negotia quatenus superno judici placeant, perficiunt, et quamvis perfectio mentium ipsorum aliquando fragilitatem carnis velut incurvata sentiat; in recto tamen desiderio perseverat ut etiam servus meus Job ostendit dicens:

Verba Job ad idem consona, et quo sensu accipienda sint.

X. »Et tenebit justus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem (Jb 17).« Quod etiam [Col. 0811C] sic intellectui patet: Homo qui justitiam diligit, itinera rectitudinis conatu fortitudinis tenebit, et qui a sordibus mundus existit, bonis operibus acquiret sanctitatem, cum se a malis abstinens, ad omne quod Deo placet se convertit, quatenus vitam illam quae sine fine est adipiscatur. Justus enim sapientiam capit, et sapientia in rationalitate illa est quae vitale et mortale scit et recta itinera docet. Obcaecatio autem cordis, quae ex gustu carnis exoritur, puram scientiam obnubilat, cum secundum voluntatem suam quaecunque vult, se facere posse tentat. Unde et tandiu caecatur quousque ipsam et vulnera sua sentiat, ita ut sibimetipsi displiceat, reputans quomodo stare possit si a Deo recesserit.

[Col. 0811D] Quia homo instar firmamenti cujusdam in Deo roboratus, ipsum et opera ejus sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus.

XI. In his cogitationibus homo omnipotentem Deum sicut sigillum inspiciat, omnia miracula et signa ipsius affirmando, atque in similitudine firmamenti domum suam hoc modo confortando, quo per nullum terrorem seu timoris seu amoris a Deo avellatur: firmamentum itaque Deus in scabellum throni sui posuit, illudque circumeuntem circulum habet, in similitudine potentiae Dei, quae nec initium, nec finem habet, quemadmodum nullus intueri potest, ubi circuiens rota incipiat, vel finiatur. [Col. 0812A] Thronus etenim Dei aeternitas ipsius est, in qua solus sedet, omnesque viventes scintillae radii splendoris ejus sunt, velut radii solis ab ipso procedunt. Et quomodo Deus vita esse cognosceretur, nisi per vitalia, quae ipsum glorificarent, quoniam gloriam ipsius laudantes ab ipso processerunt? Quapropter viventes et ardentes scintillas ad claritatem vultus sui posuit, quae ipsum nec initium, nec finem habere conspiciunt, et ideo nullum taedium aspicere in eum habentes, studiose absque fastidio ipsum intuentur, nec studium hoc unquam praeteribit. Quomodo autem cognosceretur quia solus aeternus est, si ab angelis ita non consideraretur? Quod si scintillas istas non haberet, quomodo gloria ejus plena appareret? Et quomodo aeternus esse innotesceret, [Col. 0812B] si nulla claritas ab ipso procederet? Nulla enim creatura est, quin aliquem radium habeat, videlicet aut viriditatem, aut semina, aut flores, aut pulchritudinem, alioquin creatura non esset. Sed et si Deus possibilitatem omnia facere non haberet, ubi esset potentia ipsius?

Quia Deus pulchritudinem operum suorum in primo angelo signaverit, et quod ad demonstrandum in qua mundi parte infernus sit, tribus partibus solis et lunae praesentia illustratis, quartam partem, id est septentrionalem vacuam lumine reliquerit, et quod fulgore lucis tenebrae arguantur, et oppositione tenebrarum lux gratior sit.

XII. Omnem quippe pulchritudinem operum possibilitatis suae Deus in primo angelo signavit, ipsumque stellis et pulchritudine viriditatis, omnique genere [Col. 0812C] fulgentium lapidum, quasi stellatum coelum ornavit, et eum Luciferum nominavit, quoniam ab ipso, qui solus aeternus est, lucem portavit. Ego enim qui sum in tribus parietibus opera mea ostendi, videlicet in oriente, in austro et in occidente; quartum autem parietem in septentrione vacuum dimisi, in quo nec sol nec luna lucet. Quapropter et in illa plaga extra firmamentum infernus est, qui nec superius tectum, nec inferius fundum habet, et etiam ibi tenebrae existentes, ministerium omnium lucidorum laudis meae sunt, quia quomodo lux cognosceretur nisi per tenebras? Et quomodo tenebrae scirentur, nisi per radiantem fulgorem ministrorum meorum? Si hoc non esset, potestas mea plenitudine careret, ita ut omnia miracula mea non [Col. 0812D] nominarentur. Sed nunc potestas mea plena et perfecta est, nec ullus defectus in miraculis meis est. Quoniam enim lumen absque tenebris est, ideo lux nominatur. Vivens quippe oculus lux est, caecitas autem tenebrae sunt. In his etenim duobus partibus omnia cognoscuntur, sive bona, sive mala sint; per lucem quidem opera Dei, per tenebras vero fuga a Deo quae lucem non tangit, in illis scilicet qui per superbam partem ipsum confiteri nolunt.

De superbia vel tumore primi angeli et sequacium ejus in Deum, et de praecipitatione eorum in locum tenebrarum et clamor beatorum angelorum illos detestantium.

XIII. Innumerabilis quidem turba scintillarum, [Col. 0813A] quae primo perdito angelo aderant, in fulgore omnium ornamentorum ejus resplenduit, ut mundus per lucem illustratur. At cum ille sensit quia in omni ornatu suo Deo servire deberet, ab amore ipsius secessit, atque in tenebras tetendit, et intra se dixit: Valde gloriosum mihi est ut a me ipso operer, et opera faciam, quemadmodum Deum facere video. Cui omnis comitatus ipsius consensit dicens: Thronum Domini nostri ad aquilonem contra Altissimum ponemus. Atque intra se deliberabant, quod cum ministris Dei errorem et schisma semper facere vellent, quia dominus ipsorum tantae potentiae, tantaeque magnificentiae foret, quantae Altissimus illorum. Tunc oculi unicae aeternitatis inflammati sunt, et ipsa in magno tonitruo insonuit, atque per [Col. 0813B] ministeria angelorum primum trangressorem cum omni exercitu suo dejecit. Et angeli Dei in voce tonitrui clamabant: »Quae iniqua praesumptio Deo creatori nostro, qui a se ipso est, aequari potest? Quia autem tu qui ex praecepto ipsius es, hanc aestimationem in te habuisti, ut ei similis esse velles, in ruinam ibis.« Qui statim cum caeteris sibi adhaerentibus in locum praedictarum tenebrarum quasi vehemens plumbum retrorsum corruit, quoniam contra Deum praeliator esse voluit, cujus opera in tenebras lucere non vidit.

Quia Deus in arcano consilii sui ab aeterno habens quod homo ipse fieret, hominem qui semper diabolo mysterium hoc deprehendere non valenti repugnaret, et ejus locum obtineret, ad imaginem et similitudinem suam fecerit, in quo etiam anima ossibus et [Col. 0813C] carne compacto omnes majoris mundi creaturas ecapitulavit.

XIV. Quapropter ipse Deus manifestum praelium contra illum fecit, ita scilicet ut ad indumentum suum, quod in scientia sua absque initio habuerat respiceret, in quo eum Satan qui ab eo fugerat, nunquam perfecte intueri poterit, donec omne praelium suum adversus illum perfecerit, et tunc ipsum in maximo dolore confusionis suae videbit, cum ab eodem justo judice in fine saeculorum totus confundetur. Et in antiquo consilio suo quod semper cum ipso fuit ordinavit, quomodo opus illud perficeret, et de lutulenta terra hominem formavit, sicut formam illius ante aevum ordinaverat, quemadmodum [Col. 0813D] cor hominis rationalitatem in se claudit, et omnia sonantia verba ordinat, quae postmodum emittit. Sic etiam Deus in verbo suo fecit, cum omnia crearet, quoniam in Patre Verbum, quod Filius est, latuit, velut cor in homine latet. Et Deus ad imaginem et similitudinem suam formam hominis fecit, quia etiam ut forma illius sanctam divinitatem tegeret voluit; ideoque et omnes creaturas in homine signavit, quemadmodum etiam omnis creatura per verbum suum processit. In capite itaque hominis, videlicet in circumeunte rota, cerebri vertex est, ad quem scala posita est, quae gradus ascensionis habet, scilicet oculis videndo, auribus audiendo, naribus odorando, ore loquendo, in quibus homo omnes creaturas videt, cognoscit, discernit, dividit, [Col. 0814A] et nominat. Deus enim hominem formavit, eumque cum viventi spiramine, quod anima est, vivificavit, carne quoque et sanguine coagulavit, et ossibus exaggerans firmavit, quemadmodum terra per lapides firmata est, quia sicut terra sine lapidibus non est, ita nec homo sine ossibus esse posset. Firmamentum etiam, solem, lunam et stellas absque locorum suorum constitutionibus, in quibus cursum suum peragunt non habet, quoniam constellationes istae sine designatione locorum suorum nequaquam firmari possent, unde omnia eorum loca recta mensura constituta sunt, quatenus circulus rotae firmamenti recte circuire valeat, sicut etiam omnia haec in forma hominis signata sunt, quamvis non eo ordine, nec ea perfectione, ut in exsuperioribus existunt; [Col. 0814B] haec quoque ad animam prospiciunt.

Quomodo exterior habitudo, vel forma hominis animae secundum interiorem profectum vel defectum assignetur.

XV. Summitas namque capitis incoeptionem operis animae designat, quae cum circumeunte rationalitate omne opus hominis disponit et ordinat, et ipsa anima ut vertex existens, ea in corpore hominis discernit, quae corpus postulat et desiderat, illaque operatur quatuor gradus ascendendo et descendendo, qui sunt visus, auditus, odoratus et gustus, in quibus etiam creaturas intelligit et sentit, atque carneum vas ejus cum ipsa ad creaturas se extendit, illas secundum velle suum sibi attrahens. Cum [Col. 0814C] omni etiam crescente creatura, velut aer in omnibus desideriis corporis ea perficiendo volat, atque in cognitione nominum creaturarum secundum corpus, seu in amorem, seu in odium illorum elevatur. Nam longitudo staturae hominis latitudoque ipsius, brachiis et manibus aequaliter a pectore extensis, aequales sunt, quemadmodum etiam firmamentum aequalem longitudinem et latitudinem habet, quia etiam per mensuram longitudinis et latitudinis hominis, quae in ipso aequales sunt, scientia boni et mali intelligitur, quae in utilitate bonum, in inutilitate vero malum scit. Per gustum enim carnis et sanguinis caeterorum membrorum anima irretitur, sicut et per venatorem bestia capitur, ita ut anima vix suspirare possit, antequam [Col. 0814D] corpus concupiscentias suas perficiat, et postmodum corpus multoties secum suspirare facit.

Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur.

XVI. Sed et in rotunditate capitis hominis rotunditas firmamenti ostenditur, et in recta aequalique mensura ejusdem capitis, recta et aequalis mensura firmamenti demonstratur, quia idem caput rectam mensuram ubique habet, ut etiam firmamentum aequali mensura constitutum est, quatenus ex omni parte rectum circuitum habere possit, et ne ulla pars ejus partem alteram injusto modo excedat. Deus enim hominem secundum firmamentum plasmavit, [Col. 0815A] et fortitudinem illius cum viribus elementorum confortavit, viresque ipsorum interiora hominis consolidavit, ita ut homo illas spirando inducat et emittat, velut sol qui mundum illuminat radios suos de se expandit, iterumque ad se retrahit. Sic etiam rotunditas et aequalitas capitis hominis designant quoniam anima secundum voluntatem carnis operatur in peccatis, et iterum in suspiriis eadem anima ad justitiam se reparat; unde et in hoc aequalitas est, quia sicut in delictis delectata est, ita et pro illis dolendo se affligit, et hoc per verecundiam habet. Anima quippe in verecundia stat, nec in peccatis delectatur, sed per gustum carnis illa cum carne operatur, quia cum homo in peccatis usque ad taedium illorum vixerit, per verecundiam animae [Col. 0815B] multoties superata, ab illis revocatur; quemadmodum etiam anima per naturam carnis vincitur, et ideo etiam quandiu corpus et anima simul vivunt, tandiu fortem conflictum simul habent, quoniam unde caro in peccatis delectatur, inde anima dolet. Et ex hoc malignis spiritibus magna confusio est, quia ipsi in animabus justorum poenitentiam nunquam delere potuerunt, cum ipsi in casu suo propter magnum odium quod contra Deum habent, nunquam poenitendo considerent quid fecerint. In his enim modis anima rotunditatem et aequalitatem in se ostendit, quoniam scientia boni scientiae mali repugnat, et scientia mali scientiae boni resistit. Nam alia ab alia probatur. Sed scientia boni ut [Col. 0815C] plena luna est, quando bene operando carnem superat; cum autem ipsa superatur, tunc est ut luna quae in defectu est, cujus circulus umbrosus videtur.

Quia in capite hominis per tres aequalium distinctiones mensurarum, scilicet a vertice usque ad guttur superiores firmamenti tres circuli cum duobus sibi interpositis deputentur, et qualiter eorumdem circulorum densitas in circuitu capitis aequali divisione assignetur, et quomodo haec etiam viribus animae per significationem coaptentur.

XVII. In capite quoque hominis tria superiora clementa designata sunt, scilicet a superficie calvariae usque ad frontem lucidus ignis cum subteriori nigro igne; a fronte autem usque ad extremitatem nasi, purus aether; et de naso usque ad guttur [Col. 0815D] aquosus aer cum sibi subposito forti et albo lucidoque aere. Et loca ista aequali mensura ab invicem discreta sunt, quemadmodum et densitas superioris ignis cum nigro igne, densitas etiam puri aetheris, necnon densitas aquosi aeris cum forti et albo lucidoque aere aequalis mensurae existunt. Nam et in anima tres vires sunt, videlicet comprehensio, qua in potentia Dei coelestia et terrestria comprehendit; et intelligentia, qua plurima intelligit, cum etiam peccata mala esse novit, ubi ea per poenitentiam negligit; ac motio, qua in se ubique movetur, cum sancta opera in exemplis justorum cum habitaculo suo perficit; comprehensioque ista et intelligentia ad motionem animae se in unum conjungunt, ita ut si anima plus comprehenderet quam intelligere [Col. 0816A] aut movere posset, in injusta mensura esset. Atque eaedem vires in anima hoc modo unanimes sunt, nec alia aliam excedit. Comprehensio enim animae totum corpus cum omnibus appendiciis suis circumdat, omnia scilicet in ipso recta mensura movens ad illa quae caro sentiendo et gustando concupiscit, velut fabricator aedificium suum hominibus ad habitandum recte metitur, corpusque per animam movetur, nec anima omittere potest, quin corpus ad diversa opera moveat, quia intelligit illa quae caro concupiscit, quoniam et caro per eam vivit. Et anima vita existens etiam vivens ignis in corpore est, corpus autem factum opus, et ideo se continere non valet, quin in duabus viis operetur, videlicet aut secundum gustum carnis, aut secundum [Col. 0816B] desiderium animae. Bonum autem opus animae quasi pulcherrimum aedificium coram Deo et angelis est, sed malum opus illius velut aedificium ex luto factum et plurimo stercore infectum apparet. Quapropter et anima quae bona opera facit ab angelis Dei laudatur, et quae mala opera secundum gustum carnis operatur, a laude repudiatur. Sed et in recta aequalique mensura, quae a summo capitis hominis in ante usque ad supercilia, et usque in utramque aurem ejus, et retro usque ad initium colli ipsius est, aequalis densitas elementorum cum sibi adhaerentibus constitutionibus designatur. Hoc etiam modo pares in anima tres vires sunt, id est exspiratio, scientia et sensus, cum quibus perficit opera [Col. 0816C] sua. Per exspirationem enim haec incipit quae facere potest, et hoc quasi anterior pars capitis est, atque per scientiam velut ad utramque aurem se dilatat, et per sensum quasi retro usque ad initium colli se reflectit. Istae namque vires hoc modo aequales sunt, scilicet quoniam anima exspirando non plus facere incipit quam scientia comprehendere aut quam sensu sufferre possit, et sic unanimiter operantur quia nulla istarum aliam excedit, quemadmodum et caput rectam mensuram habet.

Descriptio quarumdam mensurarum, quae in labiis, in auribus, in humeris, in gutture hominis inveniuntur, et qualiter secundum ista interior homo in opere Dei vel poenitentia se agere debeat; quodque maligni et impoenitentes saepe valde confunduntur, quod poenitentiam homini abstrahere non possunt.

[Col. 0816D] XVIII. Superius quoque ac inferius labium, quae utraque pariter flegma capitis et ventris ejiciunt, in ore hominis unius mensurae sunt, sicut etiam niger ignis purgationem in vindicta Dei faciens, fortisque et albus lucidusque aer illa temperando moderans aequalis densitatis sunt. Quod etiam in mensura, quae ab aure hominis ad alteram aurem a retro per obliquum capitis, et a foraminibus aurium usque ad humeros, ab humeris quoque ad finem gutturis aequaliter procedit manifestatur. In his ergo ostenditur quod homo et in superioribus, id est in coelestibus, et in inferioribus, videlicet in terrenis, mala tam animae quam corporis de se abjiciens, ore suo Deum aequali studio laudare debeat, quoniam [Col. 0817A] ipse conservator et animarum et corporum est. Quod etiam ab aure ad alteram aurem, et ab auribus ad humeros, atque ab humeris ad finem gutturis, una mensura, ut praedictum est, existens, significat quod homo praecepta Dei auribus percipiens, humerisque suis illa fideliter imponens, et quasi gutture suo ea in se trahens, in omnibus aequalem et discretum modum habere debet, quatenus ad aequitatem illam perveniat, ubi nulla fortitudo est. Nam quandiu corpus peccat, tandiu anima in corpore peccatis dedita conturbatur, et quantum corpus per abstinentiam in poenitentia affligitur, tantum anima de praemio aeternae gloriae gaudet, quoniam sicut homo initium operum suorum inspicit, ita etiam finem eorum et merita diligenter consideret. Anima itaque [Col. 0817B] adeo in formam hominis mittitur, quatenus eadem forma per ipsam vivificetur, et quia a Creatore suo se venisse consentit, idcirco etiam homo tam in secta aliqua, quam in fide recta positus, Deum nominat, quoniam hoc ex bonis viribus animae sibi insitum habet. Quapropter et ipse nomen Dei quaerendo in altitudinem ascendit, atque per quamdam legem disciplinam excribrat, qua illum quem nominat veneretur. Sed et anima judicium Dei supra praevaricationem legis casurum cognoscit, unde et pro criminibus suis quae thesaurizavit cum dolore, tegmen suum aliquando lacrymas educere facit, sicut etiam flegma per labia ejicitur, atque eum dolore isto corpus in quo latet ita capit, ut illud de injustis operibus suis erubescere faciat. [Col. 0817C] Attamen corpus gustum carnis sequitur, animaeque multoties resistit, ne in altitudinem illam ascendat, in qua Deum sentit, et eam sic excaecat, sed tamen ita opprimere non valet, quin pro peccatis doleat, quamvis homo in ipsis delectetur, et hujusmodi poenitentiam maligni spiritus nunquam habuerunt, unde et valde erubescunt quia eam homini abstrahere non possunt.

De duabus viribus animae, quarum altera in his quae ad Deum spectant juvatur, altera in vivificando vel regendo corpore suo fungitur.

XIX. Et anima duas vires habet, quibus laborem et quietem studiorum suorum aequali fortitudine temperat, ita ut cum altera in altitudinem Deum [Col. 0817D] sentiendo ascendat, et cum altera totum corpus in quo est possideat in illo operando, quia in corpore operari delectatur, quoniam illud a Deo formatum est, et ipsa opus corporis ad perficiendum velox est. Ipsa etiam in cerebrum, et in cor, ac in sanguinem, et in medullam, et in totum corpus illud implendo ascendit; nec illud ultra nec plus quam possibilitas ipsius corporis valet levat, quia quamvis anima in corpore manens plurima bona operari studeat, plus tamen procedere non potest quam divina gratia ei concedit. Ipsa quoque multoties secundum gustum carnis tandiu operatur, quousque sanguis per fatigationem in venis aliquantum exsiccetur, et sudor per medullam emittatur, et tunc per quietem se subtrahit, usque dum sanguinem carnis calefaciat et medullam [Col. 0818A] repleat. Et sic corpus ad vigilandum excitat, et ad laborem recreat, quia dum aliquando carnalibus concupiscentiis insistit, taedium illarum saepius incurrit, sed dum exinde vires suas reparaverit, ad servitium Dei se totam reflectit. Cum autem secundum desideria sua operatur, ad Deum se levans, verba David sequitur, qui me inspirante dicit:

Verba David et sensus quo accipi debent ad diversas animae et corporis exercitationes pertinentia.

XX. »Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt (Ps 16).« Quod sic intellectui patet: Tu qui defensor omnium fidelium es, sub quiete fortissimarum virium tuarum defende me, qui sub potentia tua sum te adorans, te colens, et non ad alienum et illusorem deum [Col. 0818B] respiciens; et libera me a pessimis et turpissimis concupiscentiis malignorum spirituum, quae in delectatione carnis me affligunt. Unde et anima in perfectione hujus victoriae dicit: »O caro, et o membra, in quibus habito, quamplurimum gaudeo, quoniam in vos missa sum, quia cum mihi consentitis, ad aeterna praemia me mittitis.« Anima autem quae sentit quod prava opera ipsam tangant, sic dicit moerendo: »Ach! quia in hujusmodi habitaculum missa sum, quod in umbram mortis me trahit, quoniam delectatio ejus quemadmodum molendinum me currere facit, et opera mortis operari.«

Quod sicut per firmamentum et varias circulorum ejus qualitates terrae officia complentur, ita et per caput et sensus qui in eo maxime vigent totum [Col. 0818C] corpus regatur; et quia etiam secundum ista principale quiddam, id est ratio, quo coelestia appetat et vires aliae quibus corpus administret animae attributae sunt.

XXI. Et totum corpus hominis capiti suo adjunctum est, sicut et terra cum omnibus appendiciis suis firmamento adhaeret; atque homo per sensualitatem capitis totus regitur, quemadmodum et per firmamentum quaeque officia terrae complentur. Ita etiam eodem modo experientia coelestium et terrestrium animae adest, et rationalitas, qua coelestia et terrestria sentit, ipsi infixa est. Nam et sicut verbum Dei omnia pertransivit creando, ita et anima totum corpus pertransit cum ipso operando. Anima quoque viriditas carnis est, quoniam corpus hominis [Col. 0818D] per illam crescit et proficit, quemadmodum terra per humiditatem fructifera est; et etiam eadem anima humiditas corporis est, quia illud humectat ne arescat, sicut imber terram infundit. Si enim humiditas imbrium recte et ordinate et non superflue descendat, eam germinare facit; si autem inordinate defluat, illam suffocando cum germine suo destruit. Ab anima quippe vires quaedam corpus hominis vivificando procedunt, quemadmodum humiditas ab aqua, quapropter et anima cum corpore delectatur operari. Quod si homo secundum desiderium animae operatur, omnia opera ejus bona fiunt, si vero secundum carnem, mala erunt. Caro namque humiditatem per animam exsudat, quoniam spiramen animae carnem movet, secundum quod [Col. 0819A] natura ipsius expostulat; homoque ex spiramine animae desiderium ad quaeque habet. Nam anima ad coelestia ascendit, et sentiendo cognoscit qualiter quaelibet opera secundum merita ipsorum judicet; et ut per sensualitatem corporis totum corpus regitur, sic et rationalis anima omnia opera membrorum hominis ad se colligit, considerando quod secundum desideria sua operari possint, et hoc modo membra hominis quemadmodum humiditas terram germinare facit, quia per totum corpus hominis, sicut humiditas per totam terram diffusa est. Et ut terra utilia et inutilia germinat, ita et homo suspirium sursum, et gustum peccati in se habet.

De intervallis et vicaria cooperatione septem planetarum, et quomodo a summitate humani cerebri [Col. 0819B] usque ad imum frontis per septem loca aequali mensura iidem planetae disterminandi sint; et qualiter juxta haec anima se et corpus suum quinque subsistens sensibus secundum septem dona sancti Spiritus bonis et affectibus et operibus exercere debeat.

XXII. A superiori etiam summitate vasis cerebri usque ad ultimam extremitatem frontis hominis, septem loca aequali mensura a se discernuntur, per quae septem planetae aequali spatio a se in firmamento distantes, signati sunt, ita ut in praedicta summitate summus planeta notetur, et in praedicta frontis extremitate luna ostendatur, et in medio spatio istorum sol demonstretur, reliquis planetis ex utraque parte loci hujus scilicet duobus superius, [Col. 0819C] duobus quoque inferius in eumdem locum notatis, et a se, et a termino loci solis et aliorum planetarum pari mensura a se distantibus, quoniam spatia haec in capite hominis aequali mensura a se differunt, sicut et planetae isti in firmamento aequa mensura spatiorum a se distant. Et in summitate capitis summus planeta signatur, quia ipse aliis ampliorem circulum circuitionis habet; fronti autem luna imponitur, quoniam ut in fronte hominis verecundia notatur, ita etiam in luna, quae in aperto velut frons apparet, tempora et qualitates temporum discernuntur. In medio autem horum sol locatur, quoniam ipse quasi princeps aliorum est, super se planetarum duorum defensionem, velut scutum contra superiorem ignem habens; sub se vero aliorum duorum [Col. 0819D] substentationem tam sui quam lunae retinens. Sed quanto spatio summus planeta in superiori gradu suo a sole distat, tanto etiam luna in infimo gradu circuitus sui ab ipso differt, aliis aequalia spatia, ut supra dictum est, inter se habentibus. Superior itaque et inferior pars firmamenti, ut crater tornatilis rotunda est, in superiorique rotunditate sol positus est, qui idem firmamentum superius inferiusque pertransit, splendoremque suum emittit, velut et vinum de cratere funditur. Haec autem designant quoniam anima in humano corpore ab incoeptione operum suorum usque ad finitionem eorum septem dona sancti Spiritus aequali studio [Col. 0820A] venerari debet, ita ut in initio operationis suae sapientiam adeat, et in fine ejus timorem habeat, et ut in medio illius fortitudinem ponat, intellectu et consilio in coelestibus se muniens, scientia quoque et pietate in terrenis se circumdans, quae pari devotione illi in auxilium sui amplectenda sunt. Proinde curandum illi, id est animae, ut primitus sapienter se dilatet, in ultimo autem timide cum verecundia se constringat, et inter haec fortitudine se cum decore intellectus et consilii exornet, atque etiam scientia et pietate, ut supra dictum est, se communiat. Et unumquodque istorum alii se conjungit, quodlibet opus bonum in honestate perficiendo. Spiritus enim sapientiae, spiritus quoque fortitudinis, ac spiritus timoris Domini, animam [Col. 0820B] hominis hoc modo imbuunt, ut in vera fortitudine sapienter incedat, et in illa timorem habeat, et etiam in aliis ejusmodi quinque donis aequo animo ad supernum Creatorem se contineat. Motus enim rationalis animae, et opus corporis cum quinque sensibus ejus, quod totus homo est, parem modum habent, quoniam anima corpus non plus movet quam illud operari potest, nec corpus plus operatur quam per animam movetur, nec discreti sensus ab invicem se separant; sed in alta fortitudine ad invicem se continent, et totum hominem, tam in superioribus quam in inferioribus, ad quaelibet bona elucidant.

Quia cerebrum hominis, tribus divisum cellulis, et [Col. 0820C] sensualitatem toti subministrans corpori, vicem solis obtineat, qui tres mundi partes perlustrans, omnia quae in terris sunt temperando vel fovendo confortat, et etiam igne suo lunam accendit.

XXIII. Cerebrum quoque hominis, in tribus cellulis constans, nec plures habens, humiditati etiam subjacens, omnique corpori sensualitatem viriditatemque praebens, vires solis demonstrat, qui orientalem et australem occidentalemque plagam perlustrat, septentrionalem autem devitat, atque terrae viriditatem per bonam suavitatem roris, et pluviarum multoties immittit, et creaturas totius orbis virtute sua temperando confortat, quia etiam cerebrum in fortitudine calvariae continetur, ut etiam vires solis ardore superioris lucidi ignis roborantur. Cum autem sol cursum suum in longitudine dierum [Col. 0820D] facit, majus periculum ab igne suo in terra est, quam cum se declinat, quasi faciem suam abscondat. Nam cum se declinat [Note: [Col. 0819D] Videtur deesse aliquid.], atque cum sideribus ipsi occurrunt, eumque cum aere sustentant, sed ipse hoc modo sub scabellum pedum Domini descendens, ibi in statu suo permanet, et omnia quae subtus terram sunt regit, quemadmodum gallina pullos suos fovet, ac deinde per laetum diem super terram ascendens, cuncta quae super illam sunt confortat, velut etiam gallina pullos suos de ovis provocat. Et homo in die operatur, et in nocte dormit, ut sol praedictis duobus modis super terram et subtus terra operatur, dum in die super terram lucet, et [Col. 0821A] in nocte cum descensu illius terra superius obtenebratur. Sed et sicut per vires animae caro hominis in defectu suo reviviscit, quoniam ipsa carnem et sanguinem illius sustinet ne deficiat, ita etiam de igne solis luna accenditur quoties deficit.

Quod eodem modo anima viribus suis et corpus suum regens, et Deum in Trinitate unum colens, eumdem planetam quasi imitando quamdam vel diem, vel noctem vicissim facere videtur, dum modo spiritu fortitudinis, quem sol significat roborata, et sublimata sanctorum luce operum refulget, modo concupiscentiis carnis succumbens operatur.

XXIV. Sic quoque anima scienter in viribus suis corpus hominis regit, cum ille in bonitate et perfectione et sanctitate intelligit et sentit, et scit ea quae ad Deum pertinent, verum Deum in Trinitate [Col. 0821B] colens, nec alium Deum in fallacia quaerens, sicut etiam eaedem vires animae se in unum conjungunt simul operantes. Quae cum spiritu fortitudinis ita tangitur, ut initium operum perfectionemque eorum cum fine ipsorum ubique contempletur, ab illis quae mala sunt declinat, et sic corpori in quo habitat suavitatem supernorum donorum inducit, per quae omnia membra illius ad honestatem inducit, quoniam vires ejus per fortitudinem potestatis Dei in unum coadunatae sunt. Sed cum eadem fortitudo animam hoc modo roborat, dominio illius totum corpus hominis servire facit, ita ut illuc lacrymas cum gemitibus multoties educat, et tunc ipsum hominem in tanta humilitate et quiete continet, ut et in saecularibus et in spiritualibus se regere valeat, [Col. 0821C] in omnibus bonis decenter instructus. Unde etiam anima ipsius per bonum studium velut in die bona operando in altum ascendit; sed dum concupiscentiae carnis consentiendo superatur, quasi in nocte sopore deprimitur, nunc quidem fortitudine se muniens, nunc autem desidiam sibi conjungens. Per bonum namque studium, velut dies est omnia considerando, per desidiam vero quasi nox nihil praevidendo; sed sicut nox per lunam aliquando illuminatur, eaque subtracta iterum obtenebratur, sic opera hominis permista sunt, ita ut nunc lucida, nunc obscura existant. Cum enim anima per corpus coacta malum cum ipso operatur, tunc virtus ipsius luce veritatis carens obtenebratur; sed cum deinde [Col. 0821D] in peccatis se gravari senserit, contra voluntatem carnis se sursum tollit carnem affligendo, et quaeque mala opera ipsi improperando. Sicque lux beatitudinis nocte peccatorum superata exoritur, ita ut per animam mala scientia cum carne superetur, et caro in poenitentia et emendatione pravorum operum deinde castigetur. Et cum caro hoc modo constringitur, anima quoque illam secum coelestia appetere facit, quia spiritu fortitudinis tecum roboratam, timori Domini etiam celeriter illam subjicit. Anima quippe carnem adjuvat, et caro animam, quia per animam et per carnem unumquodque opus perficitur, unde etiam anima cum carne bona et sancta opera faciendo reviviscit. Sed caro multoties taedium patitur, quando cum anima operatur; quapropter [Col. 0822A] anima tunc carni condescendit, illamque in aliquo opere delectari permittit, quemadmodum mater flentem infantem ridere facit. Atque hoc modo caro cum anima aliqua bona opera, quibusdam tamen peccatis intermista, operatur, quod anima tolerat, ne caro obruatur, quoniam sicut caro per animam vivit, ita etiam anima cum carne bona operando reviviscit, quia in opere manuum Domini collocata est. Sicut enim sol noctem superando usque ad mediam diem ascendit, ita quoque homo prava opera vitando sursum incedit; et quemadmodum sol post mediam diem inclinatur, sic et anima carni consentit; et ut luna per solem reaccenditur ne deficiat, ita et viribus animae caro hominis sustentatur ne in interitum eat.

Quod sicut cerebro, humiditatem a visceribus trahenti, [Col. 0822B] omnes corporis venae calorem administrant, ita et soli rorem et pluviam interdum diffundenti superiores circuli ne a calore deficiant ignibus suis assistunt, et quod secundum ista concordiae vel dissonantiae inter animam et carnem inveniantur.

XXV. Et quoniam cerebrum humidum est et lene, frigus habet, omnes venae cunctaque membra corporis calorem ei subministrant, sic etiam soli, qui interdum rorem et pluviam ad terras descendere facit, omnia superiora in igne lucentia ne in calore deficiant ignem subministrando ei assistunt. Sed et quia humore humectatur, caloreque confortatur, totum corpus sustentat et regit, quemadmodum humor et calor conjuncti omnem terram germinare [Col. 0822C] faciunt. De corde enim et pulmone, et jecore, et de omnibus visceribus hominis, humiditas ad cerebrum ascendit, illudque adimplet; et cerebro humiditate istorum adimpleto, de eadem humiditate aliquid ad reliqua interiora descendit, eaque replere festinat. Similiter scientia animae humiditatem lacrymarum educit, cum peccata in ipsa frigescunt, et tenor rectitudinis cum caeteris bonis operibus calorem supernorum desideriorum ei infert, velut etiam fortitudini, quae humectationem sanctitatis cuilibet fideli homini immittit, reliquae virtutes in adjutorio subveniunt. Et cum tali modo anima rore et calore sancti Spiritus infunditur, carnem sibi subjicit, eamque Deo secum servire cogit. De bonis itaque cogitationibus et rectis confessionibus [Col. 0822D] de utilitate justitiae, atque plenitudine interiorum desideriorum vigor sanctitatis ad scientiam animae tendit, illamque ita confortat, ut etiam per eumdem virorem totus homo contra omnia adversa tantis tuitionibus patientiae muniatur, quatenus deinceps in diversa vitiorum moveri non possit. Sicut enim superiora sidera soli ignem ministrant, ita quoque omnia interiora hominis animae vires ad officia sua afferunt, et dum illa ad perficiendum justitiam peccata neglexerit, cum rationalitate sursum ascendit; sed cum deinde corpus in defectu esse senserit, illi condescendit ne deficiat. Ipsa namque vivens spiraculum est totum corpus hominis excitando, sed tamen delectationi carnis contra voluntatem suam multoties subjacet. Et in bono persistere [Col. 0823A] volens, velut sol est, caro autem in gustu suo permanens, quasi luna est; unde cum ipsa peccando deficit, quemadmodum luna detrimentum sentit, sed tamen eadem anima contra voluntatem carnis quasi sol se sursum saepius erigit, et ita homo per querelam ipsius, hoc modo resurgit, sicut et luna per solem reaccenditur. Per humiditatem itaque caro in peccatis delectatur, et per calorem poenitendo luget, quia humiditas ex carne, et calor ex anima est; atque per haec duo omne opus, scilicet malum et bonum, perficitur, quemadmodum et per ea fortitudo terrae omnia inutilia et utilia germinat. Condictus etenim iste in homine est, videlicet quia caro in peccatis delectatur, et anima in ipsis affligitur, ita ut carne et anima omnia opera hominis perficiantur, [Col. 0823B] quoniam animae mala displicent, quae carni placent, quia caro mortalis est, anima vero immortalis, animaque absque carne vivit, earo autem sine anima vivere non potest. Anima nempe rationale spiramen est, atque in habitaculo cordis sapientia ipsius est, qua omnia computat, et disponit, velut paterfamilias in domo sua omnes res suas ordinat, atque inde etiam habet prudentiam, qua vasi suo cuncta utilia recte constituit, sicut et cor a pulmone tegitur, et ex hoc quoque discretionem ad se colligit, omnia juste dividendo, ut etiam viscera hominis recte et discrete sibi conjuncta sunt. Nam anima ignea est, unde et omnia itinera quae cordi deputat calefacit, et in unum coquit, insimul ea retinens, [Col. 0823C] ne alia ab aliis disjungantur, eaque implens, ne ulli eorum quidquam desit, atque sic etiam cum sapientia in cogitationibus prudenter omnia officia corporis ordinat: in bona quoque et sancta intentione per fidem ad Deum ascendens, quoniam ab ipso se missam cognoscit. Sicut enim humiditas ab inferioribus corporis ad cerebrum ascendit, ita et anima cum sancto desiderio Deum cognoscendo omnia officia corporis hominis sursum trahit, et ut iterum eadem humiditas descendit, inferiora corporis implendo, sic etiam anima corpori condescendit, ne officia illius in offensione Dei operentur.

Quod sicut cerebrum et intestina dum humoribus redundant purgatione indigent, ita etiam aer et terra tempore autumni, ille per fila longa et coagulata, haec per spumam sordidam quibusdam locis purgari [Col. 0823D] videantur, et quod eodem modo caro veneria exsudatione exsiccari, anima poenitentiae labore expiari comprobetur.

XXVI. Cerebrum etiam impletum ex se rheuma spumat, visceraque cum impleta fuerint egestionem faciunt, et ista frequenter in homine sunt, sicut et humor et calor super terram descendunt, eamque germinare faciunt, sed postquam fructus ipsius maturitatem pleniter acceperint, humor et calor sursum retrahuntur. Quapropter in initio frigoris cum hiems appropinquare videtur, aer sursum tendit, et de calore solis aliqua parte coagulatur, qui sicut fila se prolongando volare, et tunc etiam de superiori humiditate terra mollescit, et sordidam spumam evomit; similiter cum officia carnis implentur, caro [Col. 0824A] sudorem emittit; et sic in ipsa delectatio exoritur, et deinde homo per gustum delectationis operari incipit. Sed cum anima in scientia sua senserit secundum voluntatem et concupiscentiam carnis se opera fecisse, carni multoties afflictionem peccatorum inspirat, quia malum operata est, et deinde a concupiscentia carnis se subtrahit, ne peccatum sciat, et ita etiam corpus optat a peccatis abstinere. Et anima nequaquam omittit quin corpus affligat, et asperitatem de factis peccatis ei inferat, et ideo in afflictione homo semper est, ita scilicet ut anima querelam contra carnem habeat, et caro delectationem nutriat; quapropter et in opere peccati velut in egestione malum cognoscitur. Anima quippe multoties in delectatione carnis operatur, quam postea [Col. 0824B] repudiat, sicut etiam humore et calore terra tacta inutiles et utiles herbas germinat. Ac etiam cum peccatorum diuturna consuetudo peccata homini infesta facit, tunc anima corpori multoties inspirat, quatenus poenitentiam illorum a Deo quaerat, velut etiam humor et calor sursum saepius retrahuntur, et sic in medio istorum homo et malum et bonum operatur. Aliquando etiam cum caro hominis delectationem suam inspicit, anima ad calorem rationalitatis se extendit, quamvis per terrenam inhabitationem saepius impediatur, quoniam cum per fortitudinem corpus coagulationem conceptionis suae retractat peccando, tunc rationalis anima refrigescit carni consentiendo. Sed tamen deinde eadem [Col. 0824C] anima ad rationalitatem se sursum extendit, cui et prava opera exponens cor hominis etiam tangit, et illud gemere et lacrymari facit, et hoc modo carnem superat, ita ut corpus pro viribus animae effectum peccatorum non perficiat, sed de superiore rore sancti Spiritus tactum pristinam duritiam deponat, et peccata sua considerans, illa quasi pro luto computet.

Quia vas cerebri superioris ignis solem accendentis vicem teneat, et humor aquosi aeris ejusdem solis et calori temperamentum, et cursui terminum ne subjecta concremet praebeat, et quomodo secundum haec anima sub potestate Dei et judicio posita, et rationalitate sibi indita discrete et se et corpus suum in omnibus regere debeat.

XXVII. Vas itaque cerebri, quod cum fronte ad [Col. 0824D] oculos extenditur, superiorem ignem notat, sub quo sol ardet, cujus ignis cum leni humiditate aquosi aeris permistus est, idemque humor punctum est solis, per quod ille terminum loci sui transire non potest; et humor iste per puritatem aetheris ad solem ascendens ardorem illius mitigat, ne ea quae in terra sunt nimio fervore suo consumat. Sic et anima scientiam et rationalitatem cum manifesta verecundia et salubri circumspectione in se habens, potentiam Dei ostendit, sub qua fortitudo illa est quae felicia suspiria mentibus fidelium hominum immittit; eademque suspiria judicium fortitudinis Dei retinent, ne in multa severitate se demonstret, atque per veram poenitentiam ejusdem fortitudinis examinationem ita deliniunt, ut peccata hominis [Col. 0825A] quando ille poenitet oblivioni tradat. Sed et quemadmodum ventus ignem ardere facit, ita et rationalitas animam hominis movet et illuminat. Rationalitas enim in anima est quasi ventus, et quasi lumen in igne; et anima spiraculum est a Deo in homine missum, quod indeficiens et rationale est, et sicut ignis sine ardore ignis non esset, ita et anima sine rationalitate intelligibilis non esset, cum caetera creatura irrationalis velut ventus pertranseat, quia flammans ignis non est. Nam rationalitas animam cum scientia ubique ducit, mille modis ea considerando: et cognoscendo quae homo facit, unde etiam cum ipsa anima bonum in scientia sua intelligit, in gaudio sicut sol ardet, et coelestis est. Sed tamen in hoc ardore coelestium anima semper manere non [Col. 0825B] potest, quoniam caro hominis deficeret, et ideo anima refrigerium in aliqua re corpori infert, quemadmodum Filius meus in mundo corporaliter manens modo oravit; modo laboravit, et deinde corpus suum recreavit, et hoc absque peccato fecit, quia sine peccato conceptus fuit. Quemadmodum etiam punctum solem retinet, ne metam suam transeat, sic et anima corpori consentiendo illud temperat, ne deficiat; et hoc in magna puritate facit, quatenus corpus hominis pravis operibus non derideatur, et ne etiam pro nimia coelesti intentione exterminetur, velut humiditas solem temperat ne consumatur. Anima itaque discretionem in omnibus amat, et ideo quoties corpus hominis absque discretione aut comedit, aut bibit, aut aliud quid tale indiscrete fecerit, [Col. 0825C] vires animae scinduntur, quoniam omnia cum discretione agenda sunt, quia homo in coelestibus semper esse non potest. Et ut per nimietatem aestus solis terra scinditur, et per incongruentem pluviam germen utiliter non exsurgit, sed per rectam conjunctionem caloris et humoris terra quaeque utilia germinat, ita etiam et per justam temperantiam omnia opera coelestium et terrestrium discrete et bene ordinantur et perficiuntur. Hanc autem discretionem illi cum quibus coelum illuminatum est dilexerunt, et adhuc diligunt; sed diabolus eam habere noluit, nec habere vult, quoniam vel in nimiam altitudinem, vel in nimiam profunditatem tendit, unde cadens non resurget.

[Col. 0825D] Quod sicut nigredo cerebri calore et humore coagulata flegma vel livorem corpori hominis diffundit, sic et niger ignis, qui in secundo circulo est, tempestales et fulgura mundo inducat, et in hunc etiam modum anima elatione et caro concupiscentiis corrupta, diversa ad invicem altera alteri resistendo certamina habeant.

XXVIII. Sed et cerebrum quamdam nigredinem superius habet, quia anhelitus hominis humidus existens humiditatem illam sursum mittit, quae in fine suo ubi ultra non procedit, nigredinem facit, et nigredo haec ardori resistit, ne idem cerebrum in fervorem erumpat, velut etiam niger ignis lucidum ignem retinet, ne terminum suum transeat; eademque nigredo cerebri flegma et livorem reliquo corpori immittit, quemadmodum et niger ignis iste [Col. 0826A] tempestates, tonitrua et grandinem multoties super terram producit. Isto modo anima cum scientiam suam in favore elationis sursum extendit, per illum eam quasi superius denigrat, quoniam suspiria hominis ibi in elationem extenta puritate verae lucis carent. Unde etiam et ipsa turbulentia supernae fortitudini hoc modo repugnat, quod eadem fortitudo calore coelestium desideriorum eamdem scientiam non excitat, sicut et vindicta Dei, quae peccata hominum paulatim examinat, potentiam ejus multoties retinet, ne peccantem hominem omnino conterat. Et tenebrositas ejusdem scientiae concupiscentiam et temeritatem peccatorum negligenti homini saepius infert, quia supernum judicium non inspicit, ut etiam idem judicium in vindicta diversos excessus [Col. 0826B] delinquentium conterit. Anima utique quoniam amplexionem dilectionis ad corpus cum quo operatur habet, saepe illi consentit, et cum iterum nigredinem consensus istius in ignea rationalitate agnoverit, carnem per poenitentiam se affligere facit, et iterum illam confortat, ne homo in sensibus suis deficiat. In corpore namque hominis anima manet, secundum quod illud in humoribus suis invenit, ut etiam apis favum cum melle in vase suo operatur, nunc scilicet purum, nunc autem turbidum. Quando enim anima cum ignea rationalitate sursum hoc modo ascendit, ut corpus ascensum illum tolerare non possit, tunc iterum descendit, et corpus confortat, quia caro velut terra fragilis est, et sic anima et corpus diversa certamina inter se [Col. 0826C] habent, quoniam homo lucida et tenebrosa opera cum anima et carne operatur.

Quod ita cerebro totum corpus hominis quemadmodum sole, qui medius planetarum est, superiora et inferiora roborentur, et de eo quod tribus partibus mundi a sole illustratis, quartam Deus tenebrosam et frigidam reliquerit, et mystica horum ratio secundum interiorem hominem.

XXIX. Et sicut praefatum est, per vires cerebri totum corpus hominis retinetur, quemadmodum et per solem superiora et inferiora roborantur. Sol namque in superiora et subteriora lucet, totumque firmamentum, excepta plaga aquilonis, circuit. Cum enim Deus totam terram cum creaturis roboravit, unum locum vacuum dimisit, quatenus creatura cognosceret [Col. 0826D] quae et qualis claritas Dei esset, quoniam per tenebras lux honoratur, et lucidae parti tenebrosa pars ministrat, vacuus locus existens, quia Lucifer illum elegit quando Domino suo aequari voluit. Sol quoque in oriente oritur, et in meridie in ardore suo magis et magis fortior est; sed post meridiem in occasum se declinat, et sic cursum suum usque in mane perficit. Et quia in partem aquilonis non procedit, ideo in mane et circa vesperam frigiditas in terra est. Ego autem qui sine initio sum ignis sum, per quem omnia luminaria accenduntur, lux quae tenebras obtegit, nec tenebrae lucem comprehendere valent. Itaque lux tenebris se non admiscet, nec tenebrae ad lucem transire possunt. Sicut enim homo in bona scientia, quae lumen [Col. 0827A] veritatis existit, a Deo constitutus est, et ut in mala scientia, quae vacuum locum habet in quo nulla constitutio meritorum aut praemiorum est, ad malum declinat, sic etiam in homine coelum et terra, lux et tenebrae signantur. Per scientiam utique omnia opera hominis reguntur, ut etiam per spiritum fortitudinis caeterae virtutes continentur, quia idem spiritus et in spiritalibus et in saecularibus causis viget, hominemque ab insidiis antiqui serpentis defendit, qui vacuus ab omni felicitate, claritatem Dei demonstrat, ut per malum id quod bonum est cognoscatur, quoniam servus domino suo subjectus esse debet. Fortitudo enim incoeptione et in actione bonorum operum robusta existens, post completionem eorum in illo mala devitat, et [Col. 0827B] sic ad initium suum recurrit, nec malum appetit, quia tam in initio quam in fine perversitatis calor Spiritus sancti non adest, sed torpor et negligentia hominem ad nociva pertrahens. Sed ille qui sine principio est lumen hoc existit, quod omnia lucentia incendit, et omnes adversitates tenebrarum depellit quoniam ab ipsis exterminari non valet. Et ut fidelis homo a Deo regitur, et sicut perversus ab eo alienatur, ita et in homine quaelibet elementa ordinate distincta sunt. Anima quoque velut ignis apparet, sed rationalitas in ipsa quasi lumen est, et rationalitate quae lucida est, hoc modo perfunditur, quemadmodum mundus sole illuminatur, quia per rationalitatem omnia opera quae in homine operatur, praevidet et cognoscit. Homo quippe gustum [Col. 0827C] et desiderium in se habet, atque per haec duo sanguis in venis ipsius cum calore medullarum movetur; et sic idem homo operatur, quemadmodum rota cursum suum peragit, cum ad currendum impellitur, quoniam corpus gustum et desiderium habens animam hac et illuc impellit, ita ut secundum eosdem impulsus illa gressus suos multoties dirigat.

Quid significet in actibus hominis ortus vel occasus solis, et quid nunc nubibus vel nimietate tempestatum occultatus non apparet, nunc his abstersis lumen suum terris restituit.

XXX. Sol etiam nigra nube obscuratus, atque fulgure et tonitru, et nimietate pluviarum obrutus [Col. 0827D] non apparet, sed illis omnibus cessantibus iterum lumen suum effundit, in hoc animam hominis demonstrans, quia cum illa per corpus ita premitur, ut secundum concupiscentiam carnis operetur, rationalitatis lumen in ipsa obnubilatur, quoniam ira sicut fulgor, et avaritia velut tonitrus, et illicita carnis desideria, quemadmodum nimietates pluviarum sunt. Sed cum deinde per poenitentiam ab his se purgaverit, iterum in claritate veri luminis illustratur, sperando quod liberari et salvari possit. Rationalitatem itaque anima exspirat, velut ignis scintillas emittit, et per eam coelestia et terrestria discernit. Quapropter etiam si corpus per eam ita superatur, ut justa et bona opera operetur, de aeterna vita gaudebit; vel si hoc modo per corpus [Col. 0828A] opprimitur, quatenus bona negligens id quod malum est faciat, semetipsam tartareis locis immittit. Diabolum quoque repudiat, qui Deo similis esse voluit, et per hoc a parte aquilonis separatur, quod sive bonum sive malum operetur, Deum se non nominat, sed a Deo creaturam per rationalitatem cognoscit. Ipsa quoque terrenum vas suum multoties docet ut opera quae coelestia sunt faciat, iterum concupiscentiis carnis consentit, de quibus se iterum extorquens, vas suum affligit, cum ad officia sua ascendit, omnia mala in eodem vase suo per poenitentiam excribrans, sicut hordeum a tritico ejicitur. Haec animae opera sunt, quoniam quando illa bonum operatur, est quasi sol cum in meridie ardet; cum autem ad malum anhelat, est velut sol cum ad occasum [Col. 0828B] declinat; sed eum deinde per poenitentiam resurgit, est ut sol cum a tempestatibus splendorem suum avertit. Sed tamen cum homo per vires animae crescit, venis et medullis suis nondum impletis vel roboratis, propter teneritudinem corporis ea quae coelestia sunt nondum cognoscere potest, nec etiam poenas infernales discernere valet, quia corpus suum ad perfectionem nondum excoctum est; unde etiam anima cum vase suo tunc vacat, quoniam idem homo timorem tunc non habet, quemadmodum et homines in prima aetate mundi timore legis carebant. In plena vero aetate hominis anima cum corpore roboratur, illudque bona opera facere cogit; sed corpus a voluntate ipsius declinat, vires suas secundum concupiscentias carnis exercens, et hoc [Col. 0828C] quandiu vivit facere satagit, nisi per poenitentiam viribus animae refrenetur.

Quia frons inter cerebrum et oculos consistens, ita infirmitates quae de cerebro et stomacho nascuntur colligit, quemadmodum luna ea quae de superioribus descendunt et de inferioribus ascendunt recipit; et quod oculi albugine et pupillis in humore suo purum aetherem, stellas et vaporem de subjacentibus aquis ascendentem insinuent, et multiplex horum in qualitatibus animi consideratio.

XXXI. Ut autem praedictum est, a fronte usque ad extremitatem nasi puro aethere designato, frons inter cerebrum et oculos existens constitutionem cerebri et oculorum sustinet, et infirmitatem quae de cerebro et stomacho nascitur in se continet, velut [Col. 0828D] ut etiam luna sub sole stellis circumdata, ea quae de superioribus descendunt, et quae de inferioribus ascendunt, multoties recipit. Oculi enim, qui plurima conspiciunt, stellas firmamenti, quae undique lucent, ostendunt. Nam albugo eorum puritatem aetheris, claritas quoque ipsorum splendorem illius, pupilla vero stellas, quae in eodem aethere sunt, designat; humor vero eorum, humorem quo idem aether a subterioribus aquis humectatur, ne a superiori igne laedatur, demonstrat. Hoc itaque est, quod inter scientiam et circumspectionem anima in vera poenitentia locata, vas suum per gratiam Dei ad poenitentiam impellit. Verecundia quoque inter scientiam et circumspectionem degens, viam illarum notat, quia recte incedit, cum pudicitiam amat, atque [Col. 0829A] noxia quaeque in se occultando ad nihilum redigit, ne in palam prorumpant, sicut et timor Domini fortitudine coelestium virtutum vallatus, aeterna et caduca in semetipso bene moderatur. Circumspectio namque, qua fidelis homo quaelibet bona sibi praevidet, ardens desiderium ipsius quod ad superna habet demonstrat. Consideratio enim circumspectionis, qua homo ea diligenter considerat quae animae suae utilia videt, sinceritatem verae poenitentiae appetit; perspicacia autem ejusdem considerationis decorem ipsius poenitentiae diligit, cum homo a peccatis se purgatum aspicit. Intentio quoque ejus, quae quasi pupilla oculi est, ardentia et lucentia opera quae in illa sunt clarificat, sed indulgentia peccatorum, gemitus et suspiria, quibus poenitentia [Col. 0829B] humore lacrymarum discutitur, ne potentiali judicio Dei feriatur, exornat. Anima etenim undique circumspicit, unumquodque opus incipiens et operans, quoniam ignea est, et cum aere spirat, atque cum scientia et rationalitate omnia peragit et discernit. Nam anima in corpore roborata fortiter operari incipit, et hoc facere desiderat; sed quamplurimae infirmitates, carnis videlicet, in medullis, in sanguine et in stomacho ei occurrunt. Ex calore namque medullae sanguis hominis aestuat, et ex pondere ciborum stomachi sanguis ardet; istaeque infirmitates viribus animae quoddam obstaculum sunt, quia de ardore carnis incestus, quem Satan dolose texuit, pullulat, atque ad animam de terrenis ascendit, illique proponit quia homo caro sit et eum [Col. 0829C] secundum carnem vivere oporteat. Unde et ipsa per corpus quod deorsum est, multoties cogitur mala cum illo operari. Opera quippe animae cum mobili corpore sunt, quemadmodum luna stellis circumdata est, ipsaque anima per scientiam artificiosa cum reliqua creatura est, ita ut opera artis ejus, sive de superioribus, sive de inferioribus sint, in vase suo videantur et cognoscantur, velut stellae aut lucidae aut obscurae in firmamento lucent. Candida etiam scientia quasi albugo oculorum in homine apparet, intellectusque velut claritas eorum in eo fulget, et rationalitas quemadmodum pupilla ipsorum in eo lucet. Quapropter etiam homo sic ad coelestia tendere gemendo et flendo cogitur, ubi se [Col. 0829D] indignum praemio aeternae remunerationis aestimat, quoniam multis peccatis se oneratum novit, ideoque ut poenas judicii tantum evadat, contendit.

Quibus ex causis et lacrymae de humoribus corporis collectae ab oculis, et pluviae ab aquis inferioribus sursum tractae e nubibus defluant, et diligens horum secundum affectiones animae expressio.

XXXII. Et cum homo aut laetitia aut tristitia in corde suo commovetur, venulae cerebri ejus, pectorisque, et pulmonis ipsius etiam concutiuntur, unde et venulae pectoris et pulmonis humores sursum ad venulas cerebri mittunt, illaeque eos suscipientes oculis infundunt. Sicque hominem ad lacrymas perducunt, quemadmodum cum aut in initio augmenti seu detrimenti lunae firmamentum per [Col. 0830A] ventos commotum strepitu suo mare aliasque terrarum aquas concutit, illae fumum et humorem de se producunt. Sed nubes ipsas, fumum scilicet et humorem, excipientes ad lunam extendunt, quos illa velut sitiat ebibens, iterum ad nubes remittit, pluviamque congruentem illas producere facit, quoniam hoc modo de subterioribus aquis quas nubes sursum trahunt, iterumque remittunt, pluvia super terram descendit. Sic etiam cum anima in homine aliquando, vel ex securitate salvationis suae gaudet, vel quasi de pressura peccatorum suorum moeret, scientia hominis cum conscia confessione poenitentiae per timorem movetur, atque cum his suspirando sursum erigitur, operaque illius circumspiciendo, lacrymas ab ipso educit, eumque [Col. 0830B] plangere facit, quia cum timor Domini hominem concutit, ipsum sitibunde in gemitibus fiere compellit. Unde fit ut cum homo interdum adversitatem saecularium rerum deflet, animum multoties ad appetitum coelestium, neglectis saecularibus, retorqueat. Nam cum homo a Deo recedit, et eum in oblivionem ducit, mox anima ejus contremiscit; unde et omnia membra hominis, quae viribus illius impleta sunt, in alienam viam commoventur, quasi Deus venerandus et timendus non sit; sed illa vasi suo verecundiam et confusionem peccatorum proponit, illudque suspirare facit, ita ut suspiria haec lacrymas educant. Et sic de suspiriis et lacrymis istis viriditas poenitentiae exsurgit. Quapropter et ipse in operibus bonis denuo suscitatus, gravamina [Col. 0830C] peccatorum suorum in tanta diligentia et poenitentia examinat, ut carnes membrorum suorum aliquantulum exsiccentur, et tanta amaritudo in corde ipsius crescit, ut intra se multoties dicat: Utquid ad tanta crimina natus sum? Cum anima mea in Deum peccavi, et cum ea poenitentiam ago ad Deum suspirando, qui formam Adae de Virgine dignatus est suscipere. Unde et ego confido quod me non despiciat, sed a peccatis meis absolvat, et etiam per vultum sanctae humanitatis suae, in vera fide me poenitentem suscipiat. Tunc anima et corpus in unum se conjungunt, et concordes ad Deum anhelant, quoniam animae peccata nequaquam placent, sed tantum ex stupore carnalis concupiscentiae [Col. 0830D] carni cogitur consentire, quia si delectationem anima ad peccatum haberet, homo in luto peccatorum semper sordesceret. Nam in peccatis anima non delectatur, quamvis illa cum corpore operetur, ut etiam elementa quae hominem sustinent, ipsum ad peccatum non cogunt, sed tamen eum per judicium Dei in peccatis dijudicant, in operibus autem bonis suavitatem et lenitatem super illum ostendunt. Et quoties anima cum corpore mala operari cogitur, illud tristitia replet, quoniam eadem opera sibimetipsi displicent, sed cum id quod bonum est cum corpore perfecerit, idem corpus gaudere facit. Quapropter etiam homo qui bonum operatur, per gratiam Dei, ipso nesciente, ab hominibus diligitur; qui aliquando in tantum proficit, [Col. 0831A] ut bona inexplebiliter operari appetat, quemadmodum etiam angeli vultum Dei inspiciendo, contemplatione ejus extaediari non possunt. Anima quoque ipsius gaudium bonae operationis habens corpori condescendit, illudque a peccatis concutit, atque per humilem poenitentiam suspiria et lacrymas ei immittit, quatenus ad virtutes virescat, velut etiam nubes aquas sursum trahunt et iterum remittunt.

Quia sicut nulla forma visibilis sine nomine, ita nec sine mensura sit; et quid in interiori homine aequalis exteriorum mensura oculorum significet.

XXXIII. Ut autem nulla forma visibilis sine nomine est, sic nulla sine mensura est. Unde etiam [Col. 0831B] ambo oculi hominis aequalem mensuram habent, atque speculativa vasa eorum in circuitu suo aequalia existunt. Deus enim virtutes a vitiis, sancta quoque opera a peccatis separavit, velut creaturas quae homini notae sunt formis et nominibus suis ab invicem discrevit, ita ut etiam homo in circumspectione quae sibi, quemadmodum in oculo, quaelibet bona praevideat, et etiam in consideratione bonae intentionis suae, sinceram aequalemque discretionem habeat, ne si in bono modum excesserit, in profundum corruat, aut ne si in malo nimietatem apprehenderit, in desperatione omnino pereat.

Quia judicium rationalis animae et bono praemium et malo poenam debeat constituere, et quod ad comparationem aeternae retributionis nulla poenitentia [Col. 0831C] sufficeret, etiamsi arenam omnem et maris guttas transcenderet.

XXXIV. Anima quoque in rationalitate ostendit quae et qualia peccata sint, modumque peccandi et poenitendi demonstrat. Ex viribus enim animae homo ad poenitentiam imbuitur, cum omni studio peccata sua per poenitentiam affligit, velut pluvia ignem exstinguit; sed tamen, ad comparationem aeternae gloriae et ineffabilis retributionis, vix considerare poterit quomodo salvandus sit. Nam si poenitentia nominis supra arenam et supra aquas maris esset, salvationem tamen gaudii sui pro ineffabili gloria aeternae vitae vix considerare posset. Et o ubi invenitur iste qui concupiscentias carnis [Col. 0831D] suae non impleat, a peccatis declinando? Scientia namque rationalis animae in duobus modis est, quia bonum cognoscit, et malum sentit, bono scilicet praemium, et malo poenam constituens; atque haec officia animae sunt, quibus corpori adest multoties operando, secundum quod illud expostulat. Unde et homo ut dies est in bonis, et ut nox in malis.

Quia sicut homo oculis et caeteris sensibus confortatur, et coelum sole, luna et stellis, vicaria sibi luce subvenientibus, illustratur, ita et anima verae operibus poenitentiae illuminetur, et suspiriis vel lacrymis cito a peccatis diluatur.

XXXV. Homo quoque per oculos videt, per nasum odorat et per os gustat; sicut etiam per vim solis et lunae a summis stellis, quae ipsis cum ministerio [Col. 0832A] adsunt, quidam radii aliquando in caetera sidera mittuntur, ita ut alterum lumen ab altero excitetur. Anima quippe, cum prava et turpia opera videt, tristatur, et cum ea per malum rumorem quasi per odorem intellexerit, suspirat, atque cum ea quasi per gustum cum corpore perfecerit, hominem lacrymas effundere facit, illique poenitentiam immittit per scientiam, suspiria per rumorem peccatorum, lacrymas autem per effectum eorum. Illuminatrix vero animae poenitentia est, et in ipsa suspiria et lacrymae sunt, et velociter culpas in homine diluit, in qua suspiria et lacrymae generantur, quae verae poenitentiae adsunt, quemadmodum etiam per spiritum fortitudinis et timoris Dei caeterae virtutes excitatae fidelem hominem efficaciter [Col. 0832B] illuminant.

Quod sicut mento caput et superiora per nubes sustentantur, sicut etiam ossa in homine per ignem durantur, et per frigus medullae coagulantur, et in mundo terra per aestatem et hiemem ad fructificandum excolitur, ita et mentes fidelium igne Spiritus sancti et rore compunctionis ad quaelibet bona corroborantur, et inertia torporis et negligentiae debilitantur.

XXXVI. Ut omnia quae in capite hominis sunt per mentum continentur, tali etiam modo cuncta praedicta in statutis locis suis per nubes sustentantur, quod designat ut mentes fidelium stabilitatem bonorum operum ita arripiant, ut in bonis perseverantes ad coelestia perveniant. Aestus etiam ossa et frigus medullam in homine significant, quoniam [Col. 0832C] anima per ignem ossa coquit, et per frigus quod in vas suum trahit medullam coagulat; sic etiam per aestatem, et hiemem tota terra probatur, ita ut fructus ejus per frigus firmamenti sub terra coaguletur, et per calorem illius solvatur. Calor etenim solis et humor de aquis in nubibus ita se conjungunt et admiscent, ut per haec omnis fructus in terra regatur et firmetur, quia calor solis et humiditas aquarum totam terram quasi colendo ita fructificant et perficiunt, sicut tornator vasa sua ad perfectum perducit, tanta quoque firmitate in nubibus ad invicem copulantur, ut nequaquam ante novissimum diem intrando et exeundo, nec hac nec illac se spargendo dissipentur aut separentur. [Col. 0832D] Et anima in homine per ignem sancti Spiritus ad quaelibet bona roboratur, atque per frigus torporis et negligentiae debilitatur. Ignis quippe fortitudinis et compunctio mentis hominis se in invicem admiscentes, bonum fructum in homine proferunt, hominemque in omni utilitate ita confortant et exornant, ut nequaquam a servitio et dilectione Dei separari possit. Nam cum homo molestiam et taedium peccatorum incurrerit, per eamdem molestiam peccata in ipso ita constringuntur velut per densum fumum ignis deprimitur, ne in viribus suis ardeat. Cum enim per vires animae, voluptas carnis in mente hominis dirumpitur, mox suspiria ad coelestem patriam in eo texuntur, quemadmodum per apem favus cum melle [Col. 0833A] in vase ipsius aedificatur, ubi etiam nova et vetera ejusdem hominis opera simul admista, cum vera humilitate regantur, ne per calorem superbiae combusta arescant. Per ignem itaque Spiritus sancti, et per humiditatem humilitatis fructiferae virtutes in vase Spiritus sancti, in quo sapientia mansionem sibi aedificat, perficiuntur, ita ut idem homo virtutes quae serenissimae coram Deo et angelis ejus sunt, ad se colligat, quasi in odore omnium aromatum, ubi deinceps non deficiunt.

Item de utilitate sensuum in homine et siderum in mundo, et quod dolus diaboli, quo Evam decepit, et originale peccatum toti per eam posteritati transfudit, quasi nebula sit, quae de nocivo aere consurgens terram obtegendo et fructus laedit, et ne claritas diei cernatur visum praepedit.

[Col. 0833B] XXXVII. Sed et per visum oculorum, auditus, odoratus rationalitasque oris et tactus reguntur et cognoscuntur, sic utique ut sciatur vel quid sint, vel quomodo sint, sicut et per solem ac lunam et per stellas omnis constitutio firmamenti regitur et illuminatur. Homo enim per oculos videt, quae cum sapientia cognoscit, eademque per auditum, odoratum et per gustum capit. Quae autem in pectore sua congregat, ea per scientiam scit, sed ea per oculos non videt. Nam et serpentinus dolus occultus erat, qui se tunc manifestavit, cum Evam primo interrogavit quod illa nesciebat, eamque decepit, quoniam ipsa sine dolo fuit. Istud initium in primo originali peccato per deceptionem diaboli exortum est, ipsumque est quasi nebula quae de [Col. 0833C] nocivo aere surgit, totam terram obtegens, ne purus dies inspici possit, et quae opera sapientiae quasi designando corrodit. Sic quoque dolus nec jocunditatem, nec gaudium habet, nec in ulla parte in quiete est. Haec etiam designant, quod ad intentionem hominis quilibet sensus ipsius declinat, sicut et virtutes ad correctionem ipsius festinant, cum hoc a Deo poposcerit. Quo enim intentio hominis eum ducit, illuc quoque et sensus suos dirigit, sed tamen cogitationes cordis ipsius quandiu in occulto manent nesciuntur. Sic etiam nec Eva cum a diabolo decepta est, calliditatem illius novit, quoniam ille se totum ita obtexerat, ut dolus ipsius a primo parente videri non posset. Unde et [Col. 0833D] omnem mundum in malo evertit, quia nihil boni in se habuit.

Quod supercilia ad munimentum oculis data itinera lunae designent, menstruis crementis et detrimentis obnoxia, et quod secundum hoc animae inter prospera et adversa in timore Dei constantia et securitas tenendae sint.

XXXVIII. Supercilia vero hominis itinera lunae declarant, viam scilicet alteram, qua ad restaurationem sui sub solem vadit, alteram autem, qua a sole incensa recedit. Et supercilia defensio et munimentum oculorum sunt, velut et luna tutamen et nutrimentum stellarum est, quia dum a sole incensa crescere incipit, ignem tam a stellis quam a sole recipit, in hoc illis subveniens, ne in nimietate ignium superabundent; et dum in detrimento est, [Col. 0834A] ignes suos stellis non autem soli infundit, quoniam ille velut princeps existens, in uno statu semper est. Hoc quoque modo anima constantiam et securitatem in homine ad timorem Domini mittit, quae quasi via illius sint, quia dum homo Deum timet, interdum prosperitas, interdum quoque adversitas ei occurrit, in quibus eum recte incedere oportet, ita ut nec de prosperitate elevetur, nec de adversitate opprimatur. Unde et cum spiritu fortitudinis munitur, se robustum in omnibus ostendit. Virtutes enim istae protectionem intentioni hominis faciunt, quemadmodum timor Domini fundamentum et scutum aliarum virtutum est, quoniam cum ipse fortitudine induitur, caeteras virtutes ad se colligit, easque et fortitudine et timore munitas ostendit, [Col. 0834B] ubi hominem coelestibus desideriis tam in adversitate quam in prosperitate inhaerere facit.

De naso, ore, auribus, quantum in homine valeant, et quid diversi effectus eorum in exterioris mundi elementis et in interioribus animae significent, et quod in omnibus exempla sanctorum sequenda sunt.

XXXIX. Sed et a naso usque ad guttur, aquoso aere cum sibi supposito forti et albo lucidoque aere praemonstrato, nasus hominis aerem qui aquas movet significat; os vero in rationalitate humiditatem earum demonstrat, aures autem strepitum et sonum ipsarum aquarum manifestant, quae per ventum aquosi aeris et per elevationem nubium convenienter inundant. Nam auditu auris interiora hominis concutiuntur, sicut et sono superiorum [Col. 0834C] aquarum elementa penetrantur, et humore os rationalitatis perfunditur, velut humiditate earumdem aquarum superiore humectantur, ne ariditate consumantur, atque odore nares replentur, sicut et aere eaedem aquae commoventur. Quod autem nasus sursum ad superiora in longitudine tendit, hoc est quod aer iste qui aquosus est in puritatem superioris aetheris et in ardorem superioris ignis humores suos transmittit, et ab eis temperamentum fortitudinis ne diffluendo dissipentur aut dissolvantur recipit. Per nasum quoque cerebrum et venae purgantur, quia etiam eadem elementa interdum commota, humore et fumo in superioribus multoties expurgantur. Purus enim aether humiditate aquosi [Col. 0834D] aeris, ut praefatum est, perfunditur, quemadmodum poenitentia operibus et exemplis justorum illuminatur, et ut auditus aurium verba scientiae capit, in qua verba ejus sonant. Flatus quoque odoris et humiditas rationalitatis oris in unum se conjungunt, madidumque humorem habent; et sicut etiam aqua fluit et sonat, et humiditate sua totam terram perfundit, similiter et aquosus aer superiora elementa humectat. Spiramen etiam animae rectum iter per nasum et per os habet, quod extra terminum suum nec ascendit nec descendit, sicut et idem aquosus aer itinera sua ut positus est tenet. Haec etiam designant, quod anima dono Dei in homine facta, cum discretivo intellectu boni odoris intente gustat exempla justorum, quae illi verborum [Col. 0835A] viriditate auditus aliorum infuderat, interna cordis concutit, quatenus gratia Spiritus sancti perfusa, odorem virtutum omni desiderio retineant. Quapropter et temperantia odorem beatitudinis recipiens, et considerans opera fidelium, quae tam bonis insistendo quam a malis per poenitentiam desistendo perficiunt, potentiae Dei committit, ne per immoderationem dissolvantur, quia per temperantiam boni odoris scientia hominis purgata, ipsum in bonis ubique robustum reddit. Poenitentia quippe veris gemitibus multoties sublevatur, ubi vera et sancta verba aedificatione fidelium proferuntur. Virtus enim rectae moderationis in his esse debet, quatenus omnia opera sua homo bene disponat, et se ad coelestia justo intuitu ita attollat, [Col. 0835B] ne modum suum excedat. Et ut in aquoso aere quidam sufflatus est, qui cum humiditate roris super terram descendens, viriditatem et ariditatem fructuum temperat, in aestate scilicet viriditatem, in hieme vero ariditatem; et ut per sufflatum istum fructus terrae vires recipiunt, ita et per os hominis totus homo pascitur; et sicut per splendorem solis mundus illustratur, ita etiam per eumdem sufflatum omnia superiora spiramina temperantur et producuntur. Similiter per exempla justorum compunctio in fideli homine aliquando exoritur, quae illi viriditatem bonorum operum et ariditatem malorum infert, videlicet cum quasi in aestate bona appetit, et cum velut in hieme [Col. 0835C] mala contemnit. Hoc modo in his justitiae fructibus delectatus et pastus, ut coelestibus desideriis semper intendat.

Quod in lingua hominis inundatio aquarum ostendatur, et quid per eamdem exteriorem fluctuum inundationem in interioribus figuretur.

XL. In lingua vero elevatio aquarum, qua ad inundationem sustolluntur, ostenditur, quia ut per linguam verba formantur, ita per elevationem ipsae aquae in undas procreantur. Per quod designatur quod anima coelestibus desideriis inesse desiderans, vas suum ad laudes Creatoris sui impellit, illudque assiduas orationes cum devotione mentis proferre facit. Et anima de humiditate movetur, et de igneo strepitu sonat, atque per hoc quod ignea est Deum [Col. 0835D] cognoscit, et per hoc quod spiraculum est, ad Deum, qui spiritus est, anhelat. Quae cum ea quae bona sunt perficit, justum iter habet, velut purus aer qui tenebrosis nubibus caret; cum autem putredinem peccatorum operatur, quasi inundatio aquarum est, quae purum iter aeris evertunt. Sed cum deinde a peccatis se amoverit, sicut in Evangelio scriptum est de villico qui, peccata relinquendo et debita minuendo, ad misericordiam se convertit, et cum post peccata gratiam Dei quaerit, ut eam velut quatriduanum Lazarum exsuscitet, intima suspiria trahens, et correctionem sui quasi firmam sepem nectens, atque bonis operibus insistens, ne consuetudini peccatorum iterum appropinquet, poenitentiam stabilem velut firmamentum operatur, ne [Col. 0836A] denuo per incoeptionem peccandi mala faciat.

Quid virtutis vel fortitudinis per dentes, qui cavernosi sunt, nec medullam habent, in nobis exprimatur.

XLI. In dentibus autem retentaculum earumdem aquarum monstratur, quod secundum modum dentium forte et firmum est, videlicet fortis et albus lucidusque aer, qui aquas istas continet, ne modum suum excedentes dissolvantur. Per hoc ostenditur quod mens hominis cum gratia Dei per animam firmatur, et retinetur, ne per malas cogitationes nimis diffluat, ita ut eas sibi voluntarie per illicita desideria attrahat, quae etiam modo per opera peccatorum quasi tempestas, modo per poenitentiam eorum quasi medicina in homine efficitur. [Col. 0836B] Dentes etenim hominis cavernati non sunt, nec mollitiem medullae habent, quoniam carne induti non sunt, sed per cerebrum atque per omnes constitutiones formae hominis, quae secundum firmamentum positae sunt, coagulantur et obdurantur, et per calorem et humiditatem capitis in duritiam exsurgunt. Haec autem designant quod anima rationalis in aequalitate infinita vita consistens, nec per corporis vegetationem incrementum, nec per ejus defectionem accipit detrimentum, quoniam spiraculum ipsa omnipotentis Dei est, qui omnes creaturas in praescientia sua ordinatas per Verbum suum mirabiliter creavit. Anima namque corpus cui per Creatoris sui potentiam invisibiliter infunditur, visibiliter movet, ac illud vivificando invisibilis in eo [Col. 0836C] manet, quemadmodum Deus omnem creaturam, quam ad ministerium hominis creavit, invisibili quadam possibilitatis suae vi ex viriditate terrae, et aeris calore, sed et aquarum humiditatem firmavit, et eidem animae indumentum, scilicet corpus, naturae suae incognitum atque alienum praevidit.

Quare infans, cum ossa habeat, sine dentibus nascatur, et homines cum in senium declinant eosdem saepe dentes amittant, et quid secundum ista demonstretur.

XLII. Nam infans cum tener est, et fortitudinem sanguinis nondum habet, dentibus caret, quia etiam frigidus est, sed postquam sanguis in eo roboratur, et calore perfunditur, dentes ejus oriuntur et confortantur. Cum autem ad senectutem pervenerit, [Col. 0836D] sanguis in eo minuitur, et calor in ipso attenuatur, dentesque ejus iterum pro frigiditate in detrimentum et in commotionem convertuntur. Sic et cum anima primum ex praecepto omnipotentis Dei incorporatur, corpus suum, quod ex quatuor elementis creatum est, igne suo tandiu calefacit quousque per praeceptum omnipotentis Dei inde transeat. Ipsa etiam anima in infantia hominis, propter innocentiam ipsius cum adhuc sugendo teneris cibis pascitur, in ipso multum gaudet, quia nondum peccata, sicut nec Adam ante praevaricationem pure et simpliciter vivendo gustavit. Sed homo cum, per incrementum temporis confortatis ossibus, carnis et sanguinis sui robur acceperit innocentia cessat, quoniam gustus peccatorum in homine tunc surgit, [Col. 0837A] anima contra naturam suam operando in ipso depressa, et per corpus in peccatis vivendo superata. Et quemadmodum post solis occasum splendor ipsius hominibus subtrahitur, sic ipsa post perpetrationem peccati, de amissione gaudii quod prius habuerat, gemens et plorans cruciatur. Gustus namque peccatorum corpus et sanguinem et omnia viscera hominis per opus peccatorum contaminat; post peracta vero peccata, homo taedio peccatorum suorum in dolorem cordis per suspiria animae multoties coactus ducitur.

Quomodo vel unde dentes in pueris formentur, et quare gravi interim dolore constringantur, et horum in nobis significatio.

[Col. 0837B] XLIII. Cum autem infans tener est, liquor de cerebro illius ad gengivas descendit, et cum caeteris quibusdam humoribus cavernulas in illis facit, in quibus etiam usque ad praefatam maturitatem latet, velut flosculi per hiemem in ramis arboris latent. Sed cum deinde fortitudo sanguinis et calor quasi aestas in illo exsurrexerit, idem liquor cum aliis humoribus et calore sanguinis coagulatus, in dentes erumpit, quemadmodum cum calor aestatis supervenerit, flosculi in ramis arborum apparere incipiunt. Infans enim priusquam dentes in ipso oriantur, gengivis per liquorem cerebri caeterosque humores cavatis, gravi dolore infirmitatis interim tenetur, qui postea puerili aetate transacta, in plenitudine sanguinis sui constitutus, sanctitate animae [Col. 0837C] per gustum carnis in eo jam deficiente, lasciviam amplectitur, ideoque homo illius aetatis sub magna custodia timoris habendus est. Ita et anima corpori dominatur, dum homo adhuc in dubio positus cogitat quid eligere vel agere velit, vel quid non; quae tamen in corpore sine mora quasi captiva ducitur et ligatur, et quando homo gustu peccati per ferventem sanguinem coagulato malum committit, ipsa quoque cum corpore suo contraria naturae suae licet invita operatur. Et quemadmodum calor aestatis germina terrae et fructus arborum ad maturitatem perducit, sic homo per fervorem sanguinis sui illecebris carnis delectatus, quaelibet vitia prout valet perficere non desistit.

[Col. 0837D] Quod dentes, qui cibos quibus homo alitur comminuunt et circumferunt, similitudinem molendini obtineant, et quomodo anima in interioribus suis ista imitetur.

XLIV. Dentes quoque, qui unumquemque cibum per cujus vires homo pascitur comminuunt et circumferunt, in similitudinem molendini positi sunt, quod cum aere aquarum circumfertur, et cujus lapidis circulus cum calore ardet. Sicut enim homo cibum quo reficitur dentibus suis conterendo temperat, sic etiam anima in ipso quidquid ipse secundum voluntatem suam elegerit, ardenti studio operatur. Ipsa quoque anima, per quam homo sensum et gustum ad perficiendum quodlibet opus sive bonum [Col. 0838A] sive malum accipit, animo velut molendinum per cogitationes circumcunte, illum ardentissime instigat, in modum ignis, qui per sufflatus follium inflammatus fortius ardet. Sic anima etiam in quatuor elementis ex quibus homo creatus est, quaecunque vult homo per capacitatem rationalitatis operatur, per desideria cordis sui circumferens, sicut molendinum humana arte constructum per aquas velocissime circumfertur. Et quemadmodum ad servandam circuitus sui velocitatem per artem hominis convenienter et saepe firmatur, sic animae quandiu manet in homine per gratiam Dei in bono subvenitur, cui tamen alias in malo per suggestionem diaboli delectatio mala et consensus ingeritur.

Quia per mentum guttur et collum diversa in corpore [Col. 0838B] habentium officia, et varii in mundo nubium, et multiplices in anima virtutum effectus indicentur.

XLV. Per mentum autem, quod quasi arcus incurvatum dependet, et faciem hominis elevat, et per guttur quod omnem fortitudinem refectionis recipit, et ventri temperate immittit, et per collum quod etiam totum caput fortitudine sua sustentat, diversitas nubium designatur, quarum quaedam pluviis gravatae aliquantulum se deorsum inclinant, in serenitate vero velut hilaritatem superiorum demonstrant. Quaedam etiam cum virtute aeris terram tangentes, illam hoc modo contemperant, ut plenitudinem fructuum ad utilitatem reliquarum creaturarum proferat; quaedam etiam, quemadmodum [Col. 0838C] columna, omnem volubilitatem firmamenti ferendo conglutinant. Homo namque fiducialem spem per animam ad Deum extendens, cum duobus oculis rationalitatis, scilicet scientia boni et mali, coelestem patriam et poenas inferni cognoscit, quia facie sua, quae per mentum elevatur, quamlibet rem visibilem conspicit, et qualis illa sit per intellectum considerat. Sicut enim homo per animam quaeque discernit, ita ea disponit, ut coram Deo et hominibus honeste fiant; sicut etiam guttur cibum quem recipit ventri pro confortatione temperate transmittit, quatenus homine per veram et puram fidem hoc modo confortato, ipsa ad regalem sedem veri Salomonis, qui Christus est, digne valeat aspicere. [Col. 0838D] Fides enim cogitationes omnes quae ex peccato in homine surgunt dissipat, cogitationes autem quae ex ipsa in simplici veritate procedunt, per suspiria animae ad verum regem dirigit. Ipsa quoque fortis et vera virtus caeteras virtutes, ut collum caput, sustentat, et velut nubes volubilitatem firmamenti in modum columnae sustinent, sic omnia bona et sancta opera, quae coelestem Jerusalem aedificant, per bonam perseverantiam in hominibus conservat. Infideles autem qui, fide postposita, omnia opera sua per infidelitatem male operantur, coram Deo indigni, sicut cibus digestus cum fetore emittitur, sic poenis infernalibus, nec immerito, deputantur.

[Col. 0839A] Quod per crines, qui caput decenter ornant exterius, roris vel pluviarum guttae, quibus terra fecundata graminum vel fructuum decore vestitur, et interius innocentiae et castitatis et humilitatis cultus, quo ante Deum fulget anima, demonstrentur.

XLVI. Sed crines de capite dependentes guttas pluviarum ostendunt, quae per nubes singulariter descendunt, et totam terram rigando per viriditatem ad fructuositatem perducunt. Similiter anima, quae in mortale et deficiens corpus infantis a Deo mittitur, illud viribus suis vivificando suscitat. Ipso quoque in naturali simplicitate adhuc persistente, anima quasi quadam eleganti veste innocentiae induta valde decoratur, quia quaeque vitia, quae ut tempestates sunt, depellit, fructuositatem omnium [Col. 0839B] virtutum producens, in modum terrae quae per suavem pluviam fructum suum germinando profert. Innocentia enim regina est circumamicta aurea veste, per quam castitas intelligitur, cujus virtutes sicut pluvia multiplicantur, et ejusdem castitatis caput humilitas est. Hae duae virtutes sibi in homine sociatae coelum laudibus resonare faciunt, et terram exemplis sanctarum virtutum replent.

Unde fiat quod in quorumdam hominum capitibus capilli fortitudinem suam tenentes non eradicentur, et in quorumdam capitibus infirmati per calvitiem defluant, et quod secundum ista tam fertilitas quam sterilitas, et fructuum in terra exterius, et virtutum in anima interius denotetur.

XLVII. Quod autem crines in quorumdam hominum [Col. 0839C] capitibus fortitudinem suam superius non evulsi retinent, ita ut non eradicentur, hoc in illis est, quorum caro ex humoribus humida existit, quoniam isti capillos nutriunt, quemadmodum et terra irrigua multitudinem graminis producit. Per hoc ostenditur quod anima per vires suas fructuosas virtutes bonorum operum in illis hominibus operatur, qui devotis mentibus verba Dei libenter audientes per igneam inspirationem Spiritus sancti humiditatem lacrymarum in suspiriis et desiderio coelestium saepe producunt. Istorum sancta intentio quasi in pinguedine bonae terrae fructuosorum operum fructus cum gaudio profert, ita ut anima, in bonis operibus corpore sibi consentiente, in Christo [Col. 0839D] jam exsultando gaudeat, ejusque charitatis dulcedine veraciter firmata in beata perseverantia ita persistat, ut jam nulla vagatione spiritalium vel carnalium vitiorum deficiendo arescat. In quorum vero capitibus capilli evelluntur, ita ut calvi efficiantur, hoc ideo est, quia caro eorum sicca in calore existit, quoniam calor ad verticem ipsorum transiens, capillos paulatim et singillatim evellit, cum humorem non habent, velut etiam terra humore carens pro ariditate sua viriditate graminum expers est. Sic homines illi qui in tanta duritia oblivionis Dei vivunt, ut nec per admonitionem Spiritus sancti, nec per doctrinam, vel consilium fidelium doctorum voluntati animae consentiant, aridae terrae quae sine humore est, et pro ariditate nullum fructum [Col. 0840A] profert, assimilantur, quoniam omnia opera sua secundum voluntatem desiderii sui et non secundum naturam animae constituunt. Unde etiam multiplici vicissitudine peccatorum oppressi, nulla spe beatitudinis ad coelestia tendunt, nec in terrenis adjutorio alicujus utilitatis hominibus prode se cupiunt. Isti namque homines igne Spiritus sancti non calentes, discretione quae mater virtutum est, carent, ita ut propter inconstantiam morum suorum, quod prius placuit modo displiceat, ideoque stabilitate sanctarum virtutum privantur quemadmodum caput crinibus suis destituitur.

Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis.

[Col. 0840B] XLVIII. Homo itaque ad orientem versus et velut occidens ad orientem respiciens, brachiaque sua extendens, quemadmodum auster et septentrio ab invicem separati sunt, brachium suum dextrum ad austrum, sinistrum vero ad septentrionem dirigit. Hoc modo et anima cum viribus suis et quatuor elementis per scientiam boni et mali operando in homine volat, per scientiam boni ad orientem, et per scientiam mali ad occidentem respiciens; ita ut homo scientia boni per ignem, qui Deus est, accensus, in perfectione sanctissimorum operum cum austro volet, in effectu vero malorum operum in poenis aquilonis, secundum quod peccaverit, puniatur. Ipsa enim anima, quae corpus sensibile [Col. 0840C] reddit, hominem in viribus suis frigidum aut calidum facit, ita ut per ipsam calorem austri, et frigus aquilonis sentiat, quod in flatu hominis probari potest, quem ipse secundum quod voluerit sive calidum sive frigidum emittit. Homo etiam in creatura, quam per visum discernit, secundum quod caro desiderat, bonum vel malum cum anima operatur, ipsaque anima in timore et amore Dei bonum quasi in dextera parte facit. Unde et mala scientia per bonam auxilio gratiae Dei in homine superatur sicut etiam sinistra manus per dexteram, quae majoris fortitudinis est, premitur. Anima enim, quae spiramen a Deo est, in corpore invisibiliter manens, illud ad quodlibet opus movendo, non visu sed virtute rationalitatis agnoscitur; quemadmodum [Col. 0840D] et ventus non per visum, sed per sonum et motum in flatu suo sentitur: sed tamen quid ista sint, humana scientia nec comprehendere, nec intelligere valet.

Quia, sicut collo humeri et brachia cum manibus, sic firmamento quatuor principales venti cum collateralibus suis inhaereant; et quomodo iisdem quatuor ventis quatuor vires in homines, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus assimilentur; et quid significet quod in dextra quam in sinistra vis major sit.

XLIX. Ut collo scapulae et humeri cum brachiis et manibus adhaerent, sic et quatuor principales venti cum collateralibus suis firmamento conjuncti sunt; et flexurae brachii, humerus cum scapula, manus cum digitis subveniunt, sicut et iidem principales [Col. 0841A] venti cum alis suis, id est cum collateralibus ventis, firmamentum sustentant, et manus ad manum conjungitur, ut et ala cujusque ad alam alterius extenditur. Haec autem designant quod anima, quae per vitam, quae Deus est, vita existit, et spiraculum de Spiritu Dei finem vivendi ut humanum corpus non habet, corpus viribus suis vivificat et sustentat, velut sidera firmamentum cum puncto suo, quod terra est, quam in medio firmamenti verbum Dei constituens, immobilem firmavit et illuminavit. Siquidem anima quae a Deo missa in corpus invisibiliter et occulte descendit, hominem Deum per fidem cognoscere, coelum respicere, et coelestia operari facit. Et sicut ros invisibiliter super gramen cadens, illud fructiferum [Col. 0841B] reddit, sic Deus hominem qui spem suam in ipso constituit, et terram, videlicet carnis desideria, pedibus calcat, toto corpore ad coelum erigit, ad fructus bonorum operum perferendos, occulta dulcedine gratiae suae misericorditer irrigat, contraria vero opera aeternis gehennae suppliciis damnat. Homo namque omnia opera sua bona vel mala cum quatuor elementis operatur, in modum quatuor ventorum qui in superioribus partibus aeris vires suas exercent, et tamen flatus suos interdum in sordes et in immunditias luti deponunt. Quatuor enim principalibus ventis quatuor vires in homine, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus, assimilantur. Et sicut unusquisque eorum flatus suos dextrorsum et sinistrorsum mittendi potestatem habet, [Col. 0841C] sic anima his quatuor stipata viribus per naturalem scientiam in quam partem voluerit, sive bonum sive malum eligendo, declinare potest. Australis enim ventus duos collaterales ventos quasi duas alas habet, quarum altera versus orientem calida est, quae bonas et sanctas cogitationes, quae per ignem Spiritus sancti studio piae intentionis accenduntur, significat. Altera vero versus occidentem frigida est, quae pravas et inutiles cogitationes in igne Spiritus sancti non calentes, sed frigidas et opera prava designat. Ignem quoque spiraculum, quod anima rationalis est, quae opera carnis et sanguinis, quibus homo delectatur, sentit, licet ad coelestia naturaliter suspiret, corpori tamen vires [Col. 0841D] et calorem in immundissimo fetore peccatorum etiam subministrat, quemadmodum sol fetentem putredinem immundissimorum vermium radiis suis calefacit. Sed septentrionalis ventus omnibus creaturis inutilis est, qui etiam duas alas habet, quarum altera ad orientem, altera ad occidentem extenditur; quae scientiam boni et mali in homine designant, per quam ipse quaeque utilia et inutilia in animo suo velut in speculo considerat, sicut terra per firmamentum superius et inferius regitur. Orientalis autem venti ala, quae ad austrum tendit, demonstrat hominem qui per bona opera ad Deum in amplexione verae charitatis ascendit; ala vero quae ad aquilonem respicit hominem carnis voluptatibus sordidatum significat. Et sicut ii duo collaterales [Col. 0842A] venti orientali vento quasi duae alae juncti sunt, sic animae bonum et malum, bonum in gaudio et laetitia, per quae tanquam sol in virtute sua coram Deo lucet, malum per quod opera bona et sancta nigredine peccatorum, velut claritas solis tenebrosis nubibus obscuratur. Homo namque per bonam intentionem animae suae poenas quas in aquilone esse cognoscit, valde timet, quamvis corpus delectationibus peccatorum assuefactum, animam multoties premat. Sed et haec intentio animae duas alas habet, quarum altera timor Dei est, qui per admonitionem Spiritus sancti in homine accenditur, altera vero abrenuntiatio peccatorum, quae postea, timore Dei postposito, homo saepissime repetit. Occidentalis ventus etiam duas alas habet, [Col. 0842B] quarum altera ad austrum et altera ad aquilonem extenditur, quae significant quod homo bonum sentit et per bonum malum scit. Et dextera ala ostendit quod anima desiderium et suspirium ad bona opera habet, sinistra autem fatuitatem hominis, cum qua mala perpetrat, quae ex debito originalis peccati contraxit.

Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit.

L. Sed et anima per totum corpus diffunditur, sicut et ventositas eorumdem ventorum per totum firmamentum discurrit. Anima enim, quae per Spiritum Dei in corpus missa est, viribus suis illud totum perfundit: et quemadmodum flatus ventorum [Col. 0842C] in firmamento discurrunt, sic ipsa hominem Deum ardentissime diligere, et sanctissimas virtutes mellifluum saporem habentes operari facit, quia eloquia Domini super mel et favum ori ejus dulcescunt. Sicque anima firmamentum, scilicet corpus suum, incomparabili ornamento virtutum et suavissimo decore sanctorum operum diligentissime perfundit.

Quia sicut homo brachiis et cruribus regitur et sustentatur, ita et venti alii aliis in confortationem firmamenti subveniunt, et quid vel ista, vel etiam eorumdem ventorum placidus flatus, aut turbulentus discursus in anima figurent.

LI. Nam et homo cum brachiis et cruribus suis totum se regit et sustentat, et ventosus est, quemadmodum quatuor principales venti cum collateralibus [Col. 0842D] suis omne firmamentum in illud positi tenent, et ut unusquisque eorum ad confortationem firmamenti aliis subvenit. Haec designant quod anima quatuor alis, scilicet cum sensualitate, intellectu et scientia boni et mali, in homine volat. Cum sensualitate namque secundum gustum carnis in homine operatur, per intellectum vero opera sua discernit, si Deo aut hominibus placeant. Per duas etiam alas, scientiae videlicet boni et mali, homo omne opus in anima perficit, quarum diversitate qualis sit innotescit, quia salvationem per animam a Deo, per carnem vero honorem ab hominibus expetit. Et sic interdum per scientiam boni in coelum ascendit, interdum etiam per scientiam mali in terram prosternitur. Sed cum homo aliquando [Col. 0843A] gratia Spiritus sancti intrinsecus tactus, pondere peccatorum suorum in anima se gravari senserit, de pravis operibus poenitentiam agens, ad Deum suspirat; et quemadmodum venti modo in aura placida, modo in tempestate magna in firmamento discurrunt, sic homo vel cum bono vel cum malo semper occupatus est.

Quomodo in flexuris brachiorum et in juncturis scapularum vel manuum reflexiones ventorum determinandae sint, et quod sicut dextera et sinistra firmamentumque et terra sibi in aliquibus cooperantur, sic et homo per scientiam boni et mali licet contraria omnia opera sua perficiat.

LII. In flexura etenim sinistri brachii principalis ventus orientalis designatur, in flexura autem, et [Col. 0843B] in junctura ubi manus eidem brachio conjungitur, collaterales venti illius ostenduntur, in scapula quoque et in manu illius flatus eorumdem collateralium ventorum manifestantur. In flexura vero dextri brachii principalis australis ventus demonstratur; in humero vero atque in junctura, qua manus ipsi brachio coadunatur, collaterales etiam hujus venti declarantur; sed et in scapula et in manu ejusdem brachii spiramina ipsorum collateralium ventorum notantur. Hoc est quod anima in membris hominis similitudinem venti tenens, quodlibet illorum flecti et moveri naturaliter facit, et homo etiam secundum gustum carnis cum ipsa operatur. Quapropter ipsa de peccato excusare se non potest, quoniam homo per ardorem libidinis [Col. 0843C] sicut lac coagulatus et conceptus est, et in dextra parte bonum, in sinistra autem malum per animam operatur; et ut quisque ventus alteri, sic anima corpori adjungitur. Homo quoque in bona scientia ad Deum tendit, in mala vero scientia, quae bonae, velut ancilla dominae, subdita est, ad malum se inclinat, et sicut domina per ancillam saepius offenditur, similiter et bona scientia a mala interdum superatur. Quemadmodum etiam manus ad operandum sibi conjunguntur, et ut firmamentum et terra, licet a se invicem plurimum distent, aliqua societate concordant, sic homo per has dissimiles scientias quas in se habet quaelibet opera sua perficit.

De tripertita dimensione humani corporis et spissitudinis [Col. 0843D] sphaerae mundi, et qualiter vita hominis secundum pueritiam, adolescentiam et senectutem eidem dimensioni conveniat.

LIII. Et a vertice capitis hominis usque ad finem gutturis ejus, et ab eodem fine gutturis usque ad umbilicum ipsius, et ab umbilico usque ad locum egestionis, aequalis mensura est; quemadmodum etiam a summitate firmamenti usque ad inferiorem partem nubium, et ut ab eadem inferiori parte nubium usque ad summitatem terrae, et ut ab eadem summitate terrae usque ad infimum finem ipsius aequalis mensura existit. Anima namque a primo die nativitatis usque ad ultimum diem vitae hominis secundum quod pueritia, adolescentia et senectus requirunt, operatur. In pueritia scilicet per innocentiam, [Col. 0844A] in adolescentia per gustum carnis, quem peccata criminalia saepius sequuntur; in senectute autem taedium operandi habet; quapropter operibus suis, qualiacunque sint, finem cito imponere contendit. Sicut enim summus artifex firmamentum cum parietibus suis aequali mensura constituit, sic anima, quae in corpore operatur, a principio operis sui usque in finem aequalem possibilitatem operandi cum scientia boni et mali habet, quarum neutra sine altera operatur.

Quia superior pars terrae tenera, mollis et perforabilis; inferior vero tenax, dura et impenetrabilis sit, et quid secundum ista in hominis anima inveniatur.

LIV. Media autem pars terrae, id est superior pars [Col. 0844B] ipsius, tenera, mollis et perforabilis est; altera vero medietas, scilicet inferior pars illius, tenax, dura et impenetrabilis existit, ita ut etiam duritia et fortitudo ipsius duritiam et fortitudinem chalybis exsuperet. Hoc modo etiam anima rationalis quamdam viriditatem in viribus suis habet, qua mollitiem carnis et duritiam ossium omnesque venas penetrat, velut arma quae per duritiam chalybis secandi quaslibet res majorem soliditatem capiunt; et ut panes igne fornacis coquuntur, ita opera corporis ardenti studio animae complentur. Ipsa enim corpus amore, ut dura pars terrae mollem partem terrae sustentat, et omnia opera sua cum ipso inseparabiliter operatur, cui etiam ut mulier viro suo, a quo separari non potest, quoniam duo [Col. 0844C] in carne una sunt, adhaeret.

Quid mensura humerorum, cubitorum, manuum quoque et pedum, usque ad finem majoris digiti, ventis in aliqua proportione similis, in interioris hominis qualitatibus demonstret.

LV. Sed et ab utroque humero usque in flexuram utriusque brachii, et ab eadem flexura usque ad finem medii digiti utriusque manus aequalis mensura est. Manus quoque a junctura sua usque ad summitatem finis medii digiti, eamdem mensuram habet, quae a talo usque ad finem majoris articuli est, velut etiam quilibet principalis ventus cum collateralibus suis, et flatibus ipsorum in una mensura existit. Homo namque per vim rationalitatis bonis et sanctis operibus vana intentione interdum [Col. 0844D] delectatur, quae dum operari incipit, sanguis ejus, qui in peccatis conceptus est, per laborem coepti operis totus in ipso commovetur, sicque taedio operandi opus suum imperfectum relinquit. Bonum etiam quod prius, non in Deo, sed de propria virtute confidendo, inchoaverat, imperfectum propter elationem mentis suae deridet; et quantum, priusquam illud inciperet, in eo delectabatur, tantum post de imperfectione ejus erubescit, et quia tale quid fecerit, dolere et moerere incipit. Mensura enim quae ab humeris usque ad flexuram utriusque brachii est, opera quae homo per elationem mentis operatur significat; et mensura quae a flexura brachiorum usque ad finem medii digiti utriusque manus extenditur, demonstrat quod homo opera quae [Col. 0845A] per elationem mentis operatus est per poenitentiam deleat. Unde etiam anima dum in corpore manet, plenum gaudium nunquam habere valet, quia corpus et anima sibi invicem adversantur. Quorum conflictum homo ferre non valens, pro magnitudine tristitiae in se ipso deficit, gemensque ad Deum contrito corde se ipsum per crebra suspiria humiliat, et ita per timorem Dei humiliatus, ab operibus malis et animae contrariis declinat, operans bona quae per manum significantur, currens etiam vias Dei quae per pedes ostenduntur. Manuum namque motus et pedum significat quoniam animae de bonis operibus gaudendum sit; quod autem a motu cessant, designat quod eidem animae in malis operibus sit tristandum et dolendum.

[Col. 0845B] Quid mensura femorum in ante per latitudinem, et mensura ab umbilico usque ad loca digestionis per longitudinem, latitudini vel spissitudini terrae proportionaliter congruens in diversis animae affectibus ostendat.

LVI. Mensura quoque quae est in ante in transversum a femore usque ad femur tantae longitudinis est quanta illa existit quae ab umbilico usque ad locum egestionis est, quoniam latitudo terrae tantae longitudinis in transversum existit, quanta spissitudo profunditatis ipsius est. Homo quippe qui frequenter peccat, si aliquando animae in bono opere consenserit, laetatur, in qua tamen laetitia dolorem timoris habet, quia timet quod incoeptum opus forte non possit perficere, et cum timore isto [Col. 0845C] quem per vires animae in se retinet, bonum opus tandiu operatur, quousque hominem taedio peccandi anima sibi attrahat. Sic igitur omnis homo in hac vita positus modo voluntati animae, modo voluptati carnis consentit; sic quoque omnes sancti et electi martyres Dei, dum adhuc in saeculo viverent facientes vexillum passionis Christi portabant. Carne enim peccante anima, sicut, homo jejunans, esuriem habet; et carne esuriente, id est a peccatis cessante, anima, sicut qui cibis reficitur, in bonis operibus gaudet. Mensura etiam quae ab umbilico usque ad locum egestionis est, petulantiam carnis significat, cui homo interdum consentit, interdum resistit, velut cuique domino obsequium [Col. 0845D] servi sui modo placet, modo displicet, et sicut terra per spissitudinem suam sustentatur, ita et jam in longitudine et latitudine sua utilia et inutilia procreat. Spissitudo enim terrae, quae servo comparatur, desiderium carnis designat; longitudo autem et latitudo ipsius abstinentiam ostendit quae pro domina hic computatur.

Quia per spatium quod est a fine gutturis usque ad umbilicum aer designetur, ipsique aeri omnia vacua penetranti, et terram ad ferendos fructus diversis modis temperanti, anima totum corpus vivificans, et ad operandum movens comparetur.

LVII. Sed et in spatio quod est inter finem gutturis et umbilicum aer designatur, qui de nubibus usque ad terram descendit, et naturali virtute sua creaturas terrarum temperat. Anima nempe quae [Col. 0846A] vivens scintilla et rationale spiraculum ex divina potentia consistit, totum corpus vegetando penetrat, ejusque amore circuit, illud ad quodlibet opus movens, et licet in gustu peccatorum exortum sit, secum operari compellit. Anima enim ab altitudine coeli ad terrena descendens, hominem quem vivificat, sed a Deo creatum esse intelligere facit, ipsaque aeri, qui inter coelum et terram medius videtur, assimilatur, quoniam homo per ipsam in superioribus bonum et in infimis malum operatur. Nam aer iste omnia loca terrae temperando pertransit, ita ut eam ubi arida est humidam faciat, ubi pinguis est, cum calore constringat, ubi aquosa est, exsiccet, ubi dura est, emolliat; atque hoc usque ad medietatem profunditatis ipsius facit, ad calorem [Col. 0846B] quoque, et ad frigus quasi aratro eam evertit, rectaque temperie eam fructiferam reddit. In hunc quoque modum cum anima corpus suum ab omni viriditate virtutum aridum senserit, in moerorem et luctum convertitur, et corpus suum per scientiam rationalitatis et per spiritum compunctionis ad suspiria et lacrymas impellit, quia opera ejus prava esse cognoscit, et ita aridum corpus suum per humorem divinae gratiae revirescere facit. Sed si homo majora quam perficere possit, de viribus suis praesumendo, operari tentaverit, anima ipsum ad mensuram possibilitatis suae rursus retrahens, opera ipsius melius disponit; et si in oblivione Dei quasi in securitate tunc vivit, timore Dei perterritum ab [Col. 0846C] oblivione Dei evacuat. Cum autem homo qui alienum Deum quaerendo in duritiam infidelitatis ducitur, tantis tribulationibus ab anima perturbetur ut nec spem salutis, nec ullum gaudium habere possit, per hanc tristitiam ipsa admonitione sua eum ad meliorem partem trahens ad Deum verum suspirare facit. Sic igitur corpus per animam, quae vivens scintilla et vita ex Deo est, ad spem veniae et quaelibet opera discernenda et sequenda revocatur, et relicto errore duplicitatis, in rectum iter bonorum operum ducitur, ut etiam aqua cursu suo in recto meatu fluit, et sic postea bene vivendo in timore Dei fortis efficitur. Suavissimus quoque calor cum leni frigore ipsius humiditatem terrae immittit, eamque fructiferam in arboribus, in herbis [Col. 0846D] et in granis facit, ita ut omnia haec per eamdem humiditatem virescant. Similiter anima in suavissimo calore fidei, et in fortissima patientia ad tolerandas omnes injurias hominem confortat, et opera quae non bene vivendo prius operatus est, et in quibus eum praestare non licebat, fugienda sibi proponit. Sic quoque eum in bonis operibus fructiferum et in sanctis virtutibus virescere facit. Niveum etiam frigus idem aer aliquando super terram mittit, quod ipsam totam obtegit, et per quod ad germinandum calefit, unde et illa ex se frigus suum educit, quousque ad fructiferum officium suum germinando interius praeparetur, ac sic deinde viriditatem fructui cunctorum germinantium infert. Anima namque hominem a gustu operum suorum, [Col. 0847A] quibus eum velut molendinum circuire cogit, temperat, quoniam ipsa aer ille est qui sanguinem, per quem homo sensum et intellectum capit, fluere facit. Ipsa etiam carnem sudorem emittere facit, per cujus calorem homo sensum, et per cujus humorem, qui frigidus et humidus est, intellectum habet, et ideo omnis fructus operum ejus in sensualitate et in intellectu constat.

Quod ex aere et aves ad volandum subvehantur, et etiam quidam pisces in aquis ita ut aliquandiu sine pastu vivant nutriantur; et quod in hunc modum homo non carnis, sed animae desideria sequens, et per contemplationem volet, et Scripturarum suavitate pascatur.

LVIII. Quaedam etiam volatilia, quae magnae fortitudinis sunt, in aestate in eumdem aerem volantia [Col. 0847B] ab ipso confortantur, ipseque aer aliquando in flumina descendens quosdam magnos pisces confortat, ita ut aliquandiu sine pastu esse possint. Similiter cum anima corpus ad consensum suum traxerit, in altitudinem coeli, velut avis in aerem, volat, et sicut avis sine aere volare non valet, sic nec corpus per se, sed per animam movetur. Sed cum homo desideriis animae aliquando consenserit, in charitate Dei totus ardet, sicque de die in diem in jucunditate aeternae laetitiae volans, in speculativa fide et in sapientia sanctarum Scripturarum delectatur, quarum suavitate invisibiliter pascitur et confortatur, velut piscis qui per aerem et per fluxum aquarum confortatus, in aquis sine pastu interdum [Col. 0847C] vivit.

Quod et mare et flumina per aerem, et per venas sanguine infusas corpus, et per virtutes anima moveantur, quibus sicut terra rivulis irrigata bonorum germina operum proferat.

LIX. Iste etiam aer cum aquoso aere mare movet, a quo flumina divisa fluunt, quae terram irrigant et confirmant, quod etiam venae sibi connexae totum hominem cum sanguine confortantes ostendunt. Anima quoque, quae aerea est, et per quam omnia opera hominis quemadmodum per aerem omnes fructus terrae perficiuntur, per gratiam Spiritus sancti homini opera sua proponit, ut per cogitationes, quae velut mare inundant, utilia et inutilia discernat. Idem etiam homo naufragium saepe patitur, [Col. 0847D] cum per bonas cogitationes animae non consentiens, de peccatis suis in magnam confusionem dimergitur, et sic in gravissimo labore cum nave cogitationum remigat, nisi per inspirationem Spiritus sancti supra petram, qui Christus est, eas aedificet. Cum enim mens hominis per varias virtutes dilatata ad laudem Dei erigitur, stabile fundamentum supra petram aedificat, quod ventis, id est variis tentationibus diaboli, moveri non possit, quia quemadmodum venae cum nervis humanum corpus ne dissolvatur confirmant, sic virtus humilitatis bona opera ne per elationem dissipentur connectit et confirmat. Flumina namque rivulos educunt, terram viriditate sua adjuvando, quae omnia per praedictum aerem moventur, qui calore et humiditate sua [Col. 0848A] omnia germinare facit. Ita cum anima carnis delectationem superans desideriorum suorum fundamentum in homine constituit, ipsa et corpus opera sua unanimiter perficiunt, unde et in sanctis operibus gaudens in dulci odore virtutum volat. Et quemadmodum majora flumina diversos rivulos emittunt, qui terram germinare faciunt, sic anima corpori dominans, charitatem, obedientiam et humilitatem cum aliis fortissimis virtutibus in eo suscitat, quibus hominem in laude Dei per exercitium bonorum operum introducat.

Quia sicut terra, calore aestatis et frigore hiemis in lutum resoluta ad quaelibet germinanda impraegnatur, ita et homo, anima et carne inter se confligentibus, nunc virtutum, nunc vitiorum fructus afferat.

[Col. 0848B] LX. Terra enim de calore aestatis et de frigore hiemis semper lutulenta est, et lutum istud ad germinandum eam impraegnat. Hoc modo et corpus animae, velut ancilla dominae, subjacere debet, quae per corpus, sicut domina per ancillam, multoties superatur, ipsaque omnia bona in homine operatur, velut etiam aestivum tempus omnes fructus ad maturitatem perducit. Sed cum corpus in putredine peccatorum involutum contrarium animae existit, homo intra se sic dicit. »Ego in tanta duritia vivere nequeo, ut carni meae quae desiderat prorsus negare valeam, sed idipsum quod possum facere mihi sufficit.« Ipse vero in putredine peccatorum suorum jacens, priorum virtutum quas operatus est [Col. 0848C] interdum reminiscitur, et de lutulentis peccatis suis poenitentiam agens ad justa opera et sanctas virtutes quas prius habuerat cum gaudio revertitur. Et quemadmodum lutulenta terra omnes fructus per hiemis tempus in se servat, quos aestivo tempore ad gaudium hominum profert, ita homo priores virtutes quasi pretiosis lapidibus exornat et elegantiores reddit.

Quia sicut pectus hominis, cor, jecur, pulmonem, sic et aer calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendat, et hoc etiam modo memoria, animae cogitationes et opera sua disponendo contineat.

LXI. Pectus autem hominis plenitudinem et perfectionem ejusdem aeris ostendit, quoniam, ut pectus [Col. 0848D] cor et jecur ac pulmonem, et caetera interiora ventris in se retinet, sic et aer iste calorem, siccitatem et humiditatem aurarum in se comprehendit. Tali modo et anima in pectore hominis cogitationes cujuslibet utilis vel inutilis causae considerando et velut scribendo discernit, et qualiter homo rationalis ipsam causam operari debeat disponit. Ipsa quoque anima quaelibet opera hominis sive mollia sint, eo quod carni placeant, sive dura, quia ei contraria sunt, congregat, et in se discutienda demonstrat. Per hoc etiam quod ignea est, calore suo illecebras carnis exsiccat; quibus desiccatis gemitum cum humiditate lacrymarum in eo suscitat, per quas anima omnia bona operando opera sua exornat. Anima enim delectationem carnis odit, et [Col. 0849A] per hoc quod aerea, est carni suae mala opera et vulnera tempestatum diabolicae suggestionis ostendens, hominem ad cognoscendum opera sua qualia sint provocat, velut etiam cor cum omnibus appendiciis suis hominem confortat, qui anhelitu suo omnia humectat.

Quia sicut cor jecore, pulmone et caeteris cohaerentibus sibi intestinis vegetatur, et sicut tempus diei et noctis, et aer tranquillitatis et tempestatum vicissitudinibus variatur, sic et vita hominis inter carnis et animae certamina modo vitiorum turbine qualitur, modo virtutum claritate laetatur.

LXII. Nam cor hominis calorem, jecur siccitatem, pulmo humiditatem illius demonstrant, quia ut calor cordis, et siccitas jecoris, et humiditas pulmonis [Col. 0849B] hominem vegetant, ita et calor, siccitas humiditasque aeris et aurarum ea quae in mundo sunt confortant. Pari ratione sicut cor cum omnibus sibi cohaerentibus vitalibus hominem calefacit et roborat, sic anima cum sibi collatis virtutibus a Deo actus hominis perficit, sanctum desiderium ad bona opera ei tribuens. Sed cum hoc opus desiderii malum esse cognoverit, moleste ferens quod gessit, hominem per compunctionem ad lacrymas rursus impellit, talisque tunc efficitur velut qui in bonis operibus delectatus pro gaudio lacrymatur. Ipsa quoque anima omne opus hominis, sive bonum sive malum, quocunque animo fiat, secundum desiderium carnis regit, et quemadmodum praedictus aer in omnem creaturam, modo germinantem et florentem, [Col. 0849C] modo arescentem et deficientem, spirat, sic anima opera carnis modo gaudiis, nunc vero lacrymis variando commutat. Et sicut sol et luna cursum suum sine vicissitudine nubium nunquam perficiunt, sic homo nullum bonum opus quod facere inchoaverit, in tali puritate ut proposuit ad finem perducere valet, quin aliqua tempestas eum saepius perturbet. In similitudine namque diei et noctis, quae interdum in luce sua clarius lucent, et interdum ex vicissitudine nubium in luce sua deficiunt, homo certamen corporis et animae habet. Per desiderium enim carnis in bono deficit, sed per desiderium animae gaudens in ipso proficit, quia in omnibus operibus suis calore ipsius vegetatur, quemadmodum [Col. 0849D] praedictus aer cum omnibus creaturis volat.

Quod sicut venter viscera et cibos molis dentium contritos in se ad utilitatem totius corporis claudit et retinet, ita et anima in arcano memoriae cogitationes correctionis suae reponere et sollicita discretione ruminare debeat.

LXIII. Et quemadmodum per guttur cibi ventri immittuntur, qui per molendinum dentium prius confringuntur, et ut pectus hominis cogitando et cognoscendo omnia quae hominis sunt temperat, et sicut venter viscera hominis continet et claudit, ita et praedictus aer virentes vires in fructus mittit, et sic ea quae in mundo sunt, ad salutem hominis conservat. Eodem modo anima omnia opera hominis ruminat et memoriae commendat, ita ut nullum illorum indiscussum relinquat, velut esca [Col. 0850A] ventri per guttur immittitur, et sicut esca dentibus conteritur, sic anima cum spiramine suo opera hominis discernendo scribit, et hanc scripturam per cogitationes colligit, ut homo opera sua qualia sint cognoscat, quae ipse velut aliquas formas rerum in cogitationibus suis in quibus formantur jugiter inspiciat. Homo igitur operum suorum non potest oblivisci, quia in cogitationibus suis sicut viscera in ventre clausa servantur, ipseque in omnibus operibus suis per animam viret, quoniam ipsa aerea est. Cogitationes quoque cum scientia in pectore hominis quasi famulatus omnium operum illius sunt, quoniam ea praeveniendo praeparant, sicut sinistra dexterae famulatur, quia et hiems aestati servit, quoniam omnia conservat quae aestas profert. [Col. 0850B] Etiam anima servitium cogitationum est, et cogitationes sicut pugillaris in quo scribitur animae sunt, quoniam ipsa omnia opera hominis cum illis limat, et quasi scribendo ad id ad quod per corpus cogitur praeparat. Cum enim homo mala opera secundum desiderium carnis operatur, tamen ex virtute animae interdum compunctus lacrymas fundit, quia mala opera carnis animae displicent, quamvis in consensu eorum carnis subjecta multoties famuletur. Ipsa quoque mala opera quae homo per delectationes carnis commisit, lacrymabili suspirio quasi scribendo ipsi in memoriam revocat, et sicut hiems fructus aestatis in se conservat, sic anima delinquenti homini suspirium quo salvetur [Col. 0850C] in se diligenter proponit

Quod tumores carnium qui in pectore eminent et ubera vocantur, et exterius aeris ubertatem et interius hominis desideria cordi inhaerentia significent; et quia sicut mulier viro comparata mollis est et infirma est, ita et delectatio carnis ad vires animae nullam fortitudinem habeat.

LXIV. In pectore autem, in quo omnia quae homo facere vult congregantur, quidam tumores carnium insurgentes in ubera vertuntur, quae ubertatem supra demonstrati aeris designant, quoniam ut ubera fortitudinem et plenitudinem hominis ostendunt, ita et ejusdem aeris ubertatem ad fertilitatem terrae manifestant. Sic et anima scit quae eam sicut aerem sursum volare faciant, quia sicut cordi mentem, sic animae scientiam inesse constat. Quapropter [Col. 0850D] omnia opera hominis per ipsam perficiuntur, Et sicut humanum corpus diversis generibus indumentorum vestitur, sic anima singulis quibusque operibus carnis, qualiacunque sint, tanquam vestimentis cooperitur, quae etiam in ipsa jugiter apparent, animabus tantum et solis spiritibus visibilia, quoniam quae homo seminaverit haec et metet, manipulos operum suorum in fine reportans. Desiderium namque hominis cordi ejus velut ubera pectori adhaerent, in quibus omnis vis pectoris consistit; ideoque anima per desiderium carni cooperari cogitur, ita ut per ipsam, quia aerea, humida et calida est, omnia opera perficiantur, quemadmodum ubertas totius terrae per aerem abundanter profertur. In loco enim illo vir in viribus [Col. 0851A] suis potens est, sed ibi mulier lac infantibus effundit, qui cibo refici non possunt. Ita et vires animae fortissimae sunt, quoniam per ipsas Deum scit et sentit, quamvis desideriis carnis etiam famuletur. Quapropter cum dolenti suspirio corpus macerat, dum contra voluntatem suam Deo servire contemnit, velut servus qui a domino suo cum indignatione recedit. Delectatio namque carnis vires animae, cui peccata displicent non habet, sed motu ardentis sanguinis agitur, ideo corpus per vires animae in tantum affligitur, quod gravia peccata sine dolore suspirii cum gaudio perficere nunquam valet. Ipsa quoque delectatio viribus animae comparata nullam fortitudinem ad bene operandum habet, sed gustu carnis pascitur, sicut infans cum lacte matris [Col. 0851B] alitur, quia omnino debilis est, sicut mulier si fortitudini viri comparetur. Sed desiderium animae sicut volans sagitta acutum est, quae hominem in quem mittitur vulnerat. Unde delectatio carnis viribus animae, sive velit sive nolit, multoties subditur. Quapropter desiderium animae homini in delectationibus carnis secure viventi sic imperando loquitur: »Attende quod opus tuum quasi fetens lutum est, ideo in confusionem convertitur, quia omnem suavem odorem spirans a te longe factum est.«

Quod mulier propter debilitatem suam ad viri procurationem respiciens, ei subdita et ad serviendum parata semper esse debeat, et quid extrinseca communis eorum conversatio in interioribus designet.

[Col. 0851C] LXV. Unde et mulier debilis est, et ad virum aspicit, ut per eum procuretur, quemadmodum luna fortitudinem suam a sole recipit, ideoque et viro subdita, et ad serviendum parata semper esse debet. Ipsa enim opera scientiae suae virum operit, quia et de carne et de sanguine plasmata est, quod vir non est, quoniam primum limus fuit, quapropter etiam in nuditate sua ad mulierem respicit, ut ab ipsa operiatur. Hoc est quod delectatio carnis ad desiderium animae cum magno tremore aspicit, quoniam ab illa saepe reprehenditur et superatur; nec tamen a viribus animae superari potest, quia quemadmodum mulier ad virum aspicit, quatenus ab eo procuretur, quoniam ei cum timore servit, [Col. 0851D] sic ipsa ad animam semper respicit. Sed cum homo per delectationem carnis totus defecerit, per admonitionem desiderii animae iterum excitatur, cogitando apud se cum in tanto honore a Deo constitutus sit, cur a vitiis non desistat; sicque anima corpus suum ad amorem bonorum operum saepius retrahit. Istam namque diversitatem operandi homo in se semper habet, ut etiam angeli cum Deo in gaudio sunt, et ut mala opera hominum cum ira judicio ejus per ipsos judicantur. Animam etiam a spiritu Dei spiraculum est, et in corpus hominis missa per se ipsam nihil operatur; sed quidquid illud ab ea postulaverit, hoc in natura sua cum scientia boni, qua Deum sentit, et cum scientia mali, qua ipsum timet, velut ignis accendit in bonis operibus [Col. 0852A] semper gaudens, et in malis corpus affligens. Homo enim per vires animae ita reviviscit, ut opera quae secundum desiderium carnis operatus est, et quibus animam a viribus suis denudaverat intelligens, ad lacrymas quibus anima velut camisia induitur moveatur.

Quod quisquis per poenitentiam peccata sua absterserit, ulterius de ipsis non erubescat; et quod qui per jejunia et orationes se cruciat, quasi purpurea veste animam suam exornet.

LXVI. Quapropter quicunque per lacrymas verae poenitentiae peccata sua sicut Maria Magdalena, quae super pedes Domini flevit, absterserit, de ipsis amplius non erubescet. Sed cum post lacrymas jejuniis et orationibus carnem suam macerat, animam suam quasi purpurea veste exornat, per quam cicatrices [Col. 0852B] vulnerum ita obteguntur, ut in ipsa nunquam appareant. Anima etiam poenitentiam ab homine semper quaerit, quoniam ipse gustum peccatorum habet; ipsaque per poenitentiam operari postulat, ut etiam mulier per subtilem scientiam operis sui virum operit, Homo autem qui a peccatis, quibus per gustum carnis occupatus est, declinaverit, bona opera omni studio operans, animam suam aureis, coronis et omnibus ornamentis ornat. Unde etiam angeli super eam, quae perdita ovis erat, gaudium habent, et ipsa cum illis laetatur. Vitia namque et virtutes ut mulier fertiles sunt, quia vitium vitia, et virtus virtutes parit; virque qui secundum Deum fortis et potens est, omnia [Col. 0852C] opera sua, scilicet bona et mala, cum muliere perficit, quae prima casum dedit, et per quam eadem mala in melius postmodum reparata sunt.

Quia sicut aer per calorem et humiditatem fructus terrae ad maturitatem perducit, sic cor, jecur et pulmo ventrem ad conficiendos et digerendos cibos confovent, et quod perversas peccatorum consuetudines igne zeli sui consumat Deus.

LXVII. Sed cor ventrem etiam calefecit, jecurque eum confirmat, et pulmo humectat, ita ut ille receptionem ciborum usque ad egestionem conservet, sicut et supra demonstratus aer viriditatem, calorem et humiditatem omnium germinantium fructuum usque ad maturitatem ipsorum perducit. Sic etiam anima, quae rationalis et ignea est, rationalitatem [Col. 0852D] cum vento, sicut et ardens ignis flammam suam sine vento non emittit. In circumeunte quoque circulo scientiae boni et mali, cum rationalitate, per quam cognoscit quid Deo placeat vel discernit per quam etiam intelligit quod Deus malam consuetudinem peccatorum in zelo suo comburit, sicut scriptum est:

Verba David ad idem pertinentia, et quod sensu accipienda sint.

LXVIII. Descendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit, carbones succensi sunt ab eo (Ps 17). Quod sic intellectui patet: Homo qui peccando in oblivionem Dei ducitur, super hunc ira vindictae Dei ascendit, et peccata illius coram eo per ignem examinantur, quia sicut exstincti carbones per ignem [Col. 0853A] succenduntur, sic ipse poenas ad comburendum peccata parat. Ipse enim per scientiam boni et mali pro malis factis suis se puniendum, et etiam bona opera in laude Dei volantia super cherubin ascendere cognoscit. Ista vero scientia fiducialem spem quam homo ad Deum habet ealefacit, eumque ad timorem et amorem Dei confortat. Per has namque virtutes humiditas lacrymarum educitur; per has etiam omnia bona in homine perficienda conservantur, quemadmodum venter per cor, per jecur, et per pulmonem receptionem ciborum usque ad egestionem servat. Omnia quoque opera, sive bona sive mala, per rationalitatem aeriae et rationalis animae cum viriditate scientiae, cum calore sensualitatis, et cum humiditate sapientiae ad agnitionem [Col. 0853B] hominum proferuntur, sicut etiam praedictus aer viriditatem, calorem et humiditatem omnium germinantium fructuum usque ad maturitatem ipsorum producit.

Quod teneritudo ventris, costis et ossibus vallata, mollitiem terrae fructiferae et lapidibus interpositae designet; et quid etiam per haec in diversa qualitate humanae vitae exprimatur, adhibito in testimonium versu psalmi XVI ad idem congruente.

LXIX. Et venter, qui costis et aliis ossibus quae succum medullae non habent, sustentatur, mollem fructiferamque terram, quae lapidibus interposita est designat. Hoc exemplo anima gustum peccata in natura sua non habet, quamvis peccata cum corpore operetur, et illud ad opera quae gustus carnis suae [Col. 0853C] postulat, in similitudine aeri venti qui totam terram ad germinandum movet, accendat. Ipsa enim corpus in omni opere suo continet, ut mollis fructifera terra interpositione lapidum firmatur; et sicut tener infans de peccatis quae nondum gustavit loquitur, et velut Adam ante praevaricationem peccatum scivit, et non gustavit, sic ipsa in corpore quod peccat peccatum non naturaliter gustat. Anima vero quae sancta et bona opera operatur, pro meritis operum suorum coram Deo in coelesti regno gloriosa est; sed animae quae mala opera perpetrat magnae poenae per judicium Dei adsunt. Beatus etiam homo de bonis operibus suis coram Deo et hominibus laudatur, quapropter anima ipsius gaudet; sed homo qui lubricis peccatis involvitur, [Col. 0853D] coram Deo et hominibus in magnam confusionem ducitur. Unde ipse cum sudore pudoris homines propter peccata sua fugiens, cum se in his culpabilem cognoverit, omni honore beatitudinis se mortuum et despoliatum plangit dicens: »Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis (Ps 16).« Quod sic intellectui patet: Homo cum peccaverit omni beatitudine propter peccata sua denudatur, quando per propriam voluntatem ipsius omnis sanctitas ab eo rapitur, sicut leo quod devorare vult rapit; et propter miserabilem confusionem peccatorum suorum, sicut catulus leonis in abditis, sic ipse de peccatis suis erubescens, hominibus absconditur, ne opera ejus cognoscantur. Sic quoque omne opus [Col. 0854A] hominis aut praemium in gloria, aut poenam in judicio Dei consequetur. Sed anima quae in sanctitate gaudet ad Deum dicit: »O altissime Deus, omnia vota mea tibi ad laudem reddo, quia sine te per me nihil possum, nisi quantum per gratiam Spiritus sancti in me accendis.«

Quia sicut succedente fructu flores excutiuntur, ita et esuries subveniente saturitate depellatur, et quod eodem modo anima peracta poenitentia de peccatis in quibus quasi fame tabescebat, justitia Dei in exsecutione sanctorum operum saturetur.

LXX. Esuries quoque, quae cibum postulat, flores fructuum manifestat, sed cum fructibus venter saturatus fuerit, esuries cessat, velut cum fructus procedunt, flores corruunt. Anima similiter, quae spiraculum a Deo est, et cum scientia boni et mali [Col. 0854B] veritatem semper quaerendo thesaurus justititiae existit, Deum super omnia diligendum esse in natura sua intelligit, quoniam ab eo sicut scintilla ab igne processit, et etiam opera hominis sicut scintillas fulminare facit, quia homo per eam quasi per scintillam illustratur. Ipsa etiam hominem pro vilissimis operibus suis, quae cum ipsa contra Deum operatur suspirare facit, eumque justitiam Dei in se esuriendo tandiu affligit, quousque peccata sua cognoscendo lacrymas cum poenitentia pro illis effundat. Cum igitur homo peccata sua hoc modo poenitendo conculcaverit, anima justitia Dei saturatur; sed cum postea flores virtutum cum bonis operibus ad se collegerit, ipsa bonis [Col. 0854C] operibus repleta, statim non esurit, quae prius in malis operibus dolendo famem patiebatur, quoniam fames ista per fructus bonorum operum velut cum flores corruunt deficit.

Quibus congruentiis stomachus, mundus et anima sibi invicem confortantur, et quod Deus hominem sine praecepti lege nunquam esse velit; et quid in eo et aestatis viriditas, et hiemis ariditas, ipsiusque mundi capacitas ampla designent.

LXXI. Sed stomachus, cujus sedes in ventre est, et cui cibi immittuntur, et a quo emittuntur, et qui ut saccus ligatus est cum visceribus, capacitatem mundi ostendit, quem creaturae germinando et crescendo replent. et quem deficiendo quasi inanem reddunt, hoc est quod homo, qui sicut luna crescit et deficit, per animam, quae omnibus creaturis repleta [Col. 0854D] est, operatur, et sicut sanguis in venis est, sic omnia opera hominis in anima sunt. Quae cum bonis operibus secundum desiderium suum repleta fuerit, in aeternam mansionem ubi cibo vitae reficiatur ascendit, et cum malis operibus occupatur, in fetentem putredinem infernalium poenarum peritura descendit. Deus enim, qui praeceptum Adae dedit, hominem sub praecepto esse vult, in cujus observatione anima opera salvationis cum gaudio colligit, quae in exsilium perditionis lacrymabiliter mittitur, cum homo desideriis carnis suae praeceptum relinquendo consenserit. Sed sicut stomachus, qui cibum recipit et emittit, cum visceribus ligatur, sic ipsa cum omnibus creaturis vel in ascensione boni, vel in descensione mali in homine operatur. Et sicut [Col. 0855A] creaturae in aestate florent et virent, in hieme vero arescunt et deficiunt, ita ipsa in bonis operibus gaudendo floret et viret, et in malis operibus dolendo arescit et deficit. Stomacho etiam non prodest ut vacuus sit, quemadmodum nec capacitati mundi utile esset, si diversis creaturis evacuaretur. Capacitas quoque ista dispensatrix virium fructuositatis terrae est, quia eam nec desolatam, nec vacuam in ulla re quae necessaria ad officium fructuum est dimittit, quoniam si mundus arctus et constrictus esset, ita ut dilatatione careret, plenitudinem creaturarum, quam nunc habet, ferre non posset. Sic et homini non prodesset si tantum unam scientiam haberet, quoniam quasi vacuus tunc esset, cum nullum opus incipere aut perficere, seu [Col. 0855B] lucem diei vel tenebras noctis discernere posset. Qui modo in duabus scientiis plenus est, et per bonam scientiam Deum cum bonis operibus amat, quem etiam per malam mala opera cognoscendo timet. Anima vero cum magna sollicitudine in corpore, sicut paterfamilias in domo sua, habitat, qui semper sollicitus est ne in bonis suis depraedetur, quoniam ipsa curam istam ne homo per involutionem peccatorum a sanctis desideriis, quae per ipsam fiunt, despolietur semper habet. Cum autem homo propter taedium peccatorum suorum animae aliquando consenserit, ipsa, inde gaudens, homini omnia peccata sua in amaritudine proponit, et coelestia desideria super mel et favum ei dulcia faciens, ipsum sanctum saepissime efficit, et ad coelestia [Col. 0855C] regna perducit. Sicut enim homo periret si stomachus vacuus semper foret, sic anima sine istis duabus scientiis nequaquam esse posset; et ut mundus aresceret si a bonis et malis fructibus inanis esset, ita anima arida et inanis existeret si operibus quae homo per has duas scientias operatur careret. Ipsa namque omnia quae hominis sunt in rectum iter dirigendo cum discretione recte dispensat, et per bonitatem Dei, a quo divina est, per sancta etiam opera quae cum homine operatur mansionem in terra viventium se habituram confidit. Per scientiam quoque boni, qua malum cognoscit, illud injustum esse judicat, quamvis idem malum per corpus coacta saepe operetur; et si scientiam [Col. 0855D] istam boni et mali non haberet, sicut follis cum qua faber nihil operatur esset. Et sicut mundus absque omni plenitudine fructuum esset, si non in viriditate germinaret, sic etiam ipsa sine honore et beatitudine bonorum operum esset, si in rationalitate scientiae boni et mali non floreret.

Quod in similitudinem aeris terram ad fructificandum juvantis, anima quoque per vires suas corpus ad quaelibet opera exsequenda moveat, quibus, si recta fuerint, in aeternum decorata, Deum et angelos et beatas animas perfecte intueatur; si vero perversa, velut immunda ab hac visione repellatur.

LXXII. Praedicta autem mundi capacitas aerem in se habet, qui viribus suis viriditatem terrae immittens, eam fructiferam facit, fructusque ipsos cum [Col. 0856A] ad maturitatem pervenerint ventosa frigiditate ad ariditatem inclinat; sed quamvis terram frigiditate hac exterius arefaciat, ipsa tamen ex hoc interius pinguescit quatenus in aestate germinare possit. Proinde Creator omnium, qui terram ad operandum firmavit, animam, per quam homo omnia opera sua operatur, secundum se ipsum constituit, quae homini, qui ipsius Dei opus est, et usque ad novissimum diem operabitur, sicut sancta Divinitas invisibilis existit; sed post novissimum diem, cum homo totus spiritalis effectus fuerit, sanctam Divinitatem et omnes spiritus et animas perfecte intuebitur. Eadem vero anima fructifera vis est, quae totum hominem movendo secum vivere facit; et sicut homo panno ex filis texto induitur et vestitur, [Col. 0856B] sic ipsa omnia opera quae cum homine operatur, ut vestem induens, cum illis, sive bona sive mala sint, sicut corpore in quo habitat obtegitur. Bona quidem opera, cum de corpore abcesserit, sicut vestimentum in fulgore purissimi auri quod omni ornamento decoratum est in ipsa apparent; sed prava opera ut vestimentum omni immunditia pollutum in ipsa fetent. Ipsa etiam in similitudine aeris cum homine operatur, qui vires suas terrae immittit, per quas fructifera est et fructus suos perficit, et qui frigiditate hiemis totam terram arefacit; quae tamen ad fructuositatem terrae calorem in se conservat, quoniam per vires animae pueritia, adolescentia, juventus et senectus, fructus bonorum operum operantur et perficiunt, quae decrepita aetas [Col. 0856C] per defectum quasi arefacit, sed tamen in vera fide ad praemia aeternae beatitudinis post finem hominis conservabuntur.

Quia sicut terra, si bis in anno viresceret et passim gigneret, arescendo in pulverem verteretur, sic et anima in opere suo deficeret, si omnibus desisideriis suis et voluptatibus carnis immoderate deserviret; et quod instar terrae inaequaliter fructificantis, ex mutabilitate sui et conflictu carnis nunc in profectu, nunc in defectu posita, nec fidem in Evangelio commendatam, nec visionem Dei in paradiso perditam in hac vita perfecte obtinere valeat.

LXXIII. Quod si terra bis in anno viresceret et passim gigneret, in ariditatem verteretur et sicut pulvis efficeretur. Per hoc designatur quia si anima [Col. 0856D] desideriis ac voluntati carnis suae pariter consentiret, nullum opus perficere posset, quoniam ipsa vivens spiraculum est, quod nobili tactu totum corpus illud vivificando pertransit, quemadmodum etiam flatus praedicti aeris totam terram fructiferam reddit. Idem vero aer quasi anima terrae existit, cujus humiditatem flatu suo tangens, eam virescere facit; et sicut aer iste, cujus viriditas sanguinem et humiditas sudorem in homine significat, in terra invisibilis et impalpabilis est, sic anima in corpore impalpabilis sanguinem calefacit, et per rationalitatem, in illo visibiliter operatur. Homo namque se Deum habere per animam intelligit, ideoque sive per se ipsum, sive per alium legem sibi semper constituit; et hoc ei naturale est, quoniam primus [Col. 0857A] homo legem in praecepto accepit quam per consilium serpentis repudiavit. Qui post praevaricationem praecepti Dei in exsilium istud expulsus, paradisum inhabitare non potuit, ad quem tamen in multis suspiriis anhelavit. Ut etiam anima, cum per corpus superata fuerit, plurima suspiria dolendo trahit: sed cum illud desideriis naturae suae subdiderit, in magno gaudio laetatur. Et sicut terra in frigore et in calore fructus suos non aequaliter profert, sic etiam ipsa male et bene operando inaequalia opera habet. Ex natura namque ista, in qua anima per corpus, et corpus per animam saepe superatur, homo illam puram fidem nequaquam habere potest per quam ipse montem elevare et in mare mittere possit, ut Dominus discipulis suis de [Col. 0857B] grano sinapis dicebat, et quam Adam habuit quando invisibilem claritatem Dei exterioribus oculis suis videbat, in qua quaecunque vellet se posse facere non dubitabat. Sed post praevaricationem, nec Adam nec ullus hominum hanc visionem habere potuit. Unde fidelis homo cum interiori visu animae suae in speculo fidei ad Deum respiciat, et ab eo qui omnia potest se salvari confidat. In qua fide multi desideria carnis suae mortificando plurima signa fecerunt.

Quia sicut venae cordis, jecoris et pulmonis, ad receptionem vel emissionem ciborum stomacho subveniunt, et eidem stomacho continua vel nimia repletio aut exinanitio obessent; ita et anima corpori quidem in quibusque operibus adest, sed eam taederet, [Col. 0857C] si corpus ipsum desideria carnis semper sequi permitteret.

LXXIV. Nam et de corde, et de jecore, et de pulmone, quaedam venae quasi fistulae extenduntur, quae ad receptionem et ad emissionem ciborum stomacho subvenientes adsunt. In hunc modum anima, quae magna vi corpus quod dormiens invenit exsuscitat, in multis itineribus suis Deum sentit. Et quemadmodum venae stomacho adsunt, cum impletur et evacuatur, sic ipsa in omni bono et malo homini adest, ita ut homo cogitationes, duritiam malitiae et mollitiem carnalis desiderii incipiendo et perficiendo per eam exerceat; et sicut sanguinei rivuli ad stomachum currunt, sic ipsa viribus suis totum corpus pertransit. Sicut etiam stomacho [Col. 0857D] non prodesset, si semper plenus vel vacuus foret, sic etiam animae obesset, si corpus in deliciis desideriorum carnis semper viveret, quoniam in viribus esuriem desideriorum naturae suae habendo deficeret, ut etiam sensu et corpore saepe deficit, qui in pinguedine carnis suae incessanter peccat.

Quia sicut caro hominis laeditur si vel superflue vel minus necessario ciborum alimenta percipiat, sic et anima si plus vel minus justo districtioni vel remissioni insistat; et quod stomachus mundos quidem recipiens, sed fetentes cibos rejiciens, hominem qui in peccatis delectatur, sed postea per poenitentiam purgatur, significet.

LXXV. Si igitur cibi superflue accipiuntur, caro hominis ex indigno livore infirmatur; vel si minus necessario sumuntur, caro in defectu attenuatur. [Col. 0858A] Sic itaque stomachus recte dispensator receptionis et emissionis ciborum est. Cum etiam anima ignea vi sua hominem ita superaverit, ut a carnalibus desideriis et a propria voluntate sua abstinendo se maceret, tunc per suggestionem diaboli superbia inflatus, alios spernendo saepe dicit: »Sanctus sum et ab omnibus laudari et honorari merito debeo.« Sicque oculis animae ejus per superbiam obcaecatis, pro nimia tristitia gaudium et coeleste desiderium habere non potest, et ideo in ipso homine turbata dicit: »Ach, ach, ego per fetentem superbiam obcaecata coelestibus desideriis, in quibus Deum vidi et intellexi despoliata sum.« Unde etiam homo, qui non per carnem et sanguinem, sed per vires animae, qua Deum scit et sentit, bona operatur, elationem [Col. 0858B] in bonis operibus diligentissime caveat, ne per illam praemia aeternae beatitudinis amittat. Sicut enim homo si cibos superflue vel si minus necessario receperit, caro ejus infirmatur, sic etiam anima per elationem superbiae et per nimiam abstinentiam quae sine discretione est, deficit. Anima vero quae corpus vivificat, et quae Deum in Trinitate unitatis intelligit, humilis spiritus est, humilitatemque suam in pueritia hominis ostendit, qui necdum superbiam vel odium in gustu peccatorum habet. In quo etiam tandiu laetatur quousque idem homo per desideria carnis ad peccata moveatur, pro quibus ipsa dolendo semper lamentatur. Neque enim secundum desiderium naturae suae in fictili vase corporis nunquam pleniter operari potest, cum caro exsilium et [Col. 0858C] ipsam vitam quaerat, sed corpus, quo peccante saepe affligitur, immunda illi et fetida peccata cum dolore proponendo affligit, atque eadem peccata in tristitia cognoscere facit. Stomachus enim qui cibos recipit, quos iterum in fetore emittit, hominem qui in peccatis delectatur significat, et postea per poenitentiam in molestiam peccatorum convertitur.

Quod sicut umbilicus omnium interiorum sibi adhaerentium fortitudo et ambitus terrae caeterarum creaturarum retentaculum existit, sic et universorum quae per corpus et animam geruntur, sive bona, sive mala sint, ad ipsam animam respiciunt, et quia magna distantia sit inter hos qui per elationem et hos qui per negligentiam delinquunt

[Col. 0858D] LXXVI. Et umbilico omnia interiora ventris adhaerent, sicut et ad circuitum terrae reliquae creaturae respiciunt, quia umbilicus fortitudo ventris est, sicut et ambitus terrae receptaculum caeterarum creaturarum existit, hoc designat quod anima, quae mediatrix omnium operum hominis est, in sanctis et bonis operibus non in se, sed in Deo confitendo gaudet, et in peccatis quibus vas suum implicitum esse cognoscit erubescendo contristatur, per quam tristitiam idem vas, scilicet corpus, quasi stimulo affligit, per quod homo intra se coactus dicit: »Quare anima mea pro peccatis in quibus natus sum, et a quibus me continere non possum, me tantum contristat, cum ea ante finem meum emendare confidam?« Sic quoque homo in peccatis [Col. 0859A] se consolando, in ipsis quasi in sono epulantium gaudet. Unde anima, de cujus natura consolatio ista non procedit, tristitia repletur, quoniam ipsa vita et de divina rationalitate procedens, quae hominem, qui omnis creatura est, movet. Deus enim, qui de vilissima natura hominis tunicam humanitatis suae ex virginea carne Mariae Virginis sibi texuit, humilitatem valde diligit, per quam superbiam et malignitatem diaboli superavit. Anima vero hominem in bono et malo ut columna domum sustentat, quia cum ipse per elationem sanctitatis in Deo fugerit, per eam se Deo et hominibus odibilem intelligit, et ipsa eum hoc modo affligendo gaudium habere non permittit. Multi enim per elationem sanctitatis [Col. 0859B] pereunt, et plurimi praemia laborum suorum amittunt, ita ut in fine suo ad Deum suspirando vix salvari possint. Qui autem per negligentiam sanctitatis et per carnalia desideria sine superbia peccaverint, illis Deus plurima peccata, cum pro ipsis in poenitentia suspiraverint, ignoscit, multique ex his sancti et columna coelestis Jerusalem postea efficientur. Sicut enim umbilicus fortitudo omnium interiorum sibi adhaerentium est, sic omnia opera, sive bona sive mala sint, ad animam aspiciunt, quia ipsa fortitudo illorum omnium existit.

Quod umbilicus etiam terrae lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittenti comparetur, eo quod calor, frigus et humiditas cibum et potum [Col. 0859C] sub eo discoctum ad inferiora digerendum urgeant; et quod similiter anima voluptatibus carnis superata et in sordidis involuta operibus ad inferiora et poenalia loca, nisi suspiriis poenitentiae purgetur, devolvenda sit.

LXXVII. Umbilicus quoque cum carnalibus fistulis cordis, jecoris et pulmonis, omniumque viscerum, in auxilium refectionis hominis surgit, quae omnia spiramen animae movet, quemadmodum aer cunctas vires terrae perflando confortat. Idem etiam umbilicus usque ad finem lumborum quasi terra quae semper quasdam lutulentas et aquosas immunditias in paludibus emittit, et, quia calor, frigus, humiditasque hominis, quibus ille regitur, in umbilico latent, et cibus ac potus, quibus homo [Col. 0859D] in carne et sanguine vegetatur, ibi ad inferiora defluentes, velut lutum ejiciuntur. Homo namque, qui per vires animae cum omni creatura secundum Deum operatur, etiam secundum naturam terrae, cujus pars altera mollis, altera dura est, durus et mollis existit, in cujus mollitie per gustum carnis anima contristatur, cum idem homo per illa superatus, ei non consenserit. Sicut enim aer omnes creaturas ad crescendum confortat, et ut umbilicus cum carnalibus fistulis in auxilium ciborum surgit, sic anima omnia opera hominis viribus suis pertransit, continet et perficit. Ipsa etiam operibus corporis, sicut vermis tabernaculo suo quod ex luto facit, tegitur; et sicut per vermes, qui interdum non videntur, lutum movetur, sic homo per invisibilem [Col. 0860A] animam ad sordida opera movetur. Et licet ipsa omnia opera hominis, quemadmodum hamus piscem, ad se trahat, tamen per corpus ita superatur, ut ei nullo modo resistere valeat. Pro peccatis quoque quae per corpus coacta operatur se puniendam et ad judicialia tormenta adducendam cognoscit, quoniam omnia in ipsa quasi scripta videntur. Quapropter quandiu ipsa in corpore manserit, suspiria doloris emittit, quia ut umbilicus ad lumbos extenditur, sic peccata in ipsam extenduntur; et etiam cum ipsa in poenas emittuntur, sicut esca hominis in luto emittitur, et ut terra lutulentas immunditias emittit.

Quia sicut terra et homo, illa per aestatem, hic per juventutem virent et florescunt, itemque illa per [Col. 0860B] hiemem, iste per senectutem arent et marcescunt, sic et anima manens in corpore, et illud sibi servire compellens, de virtute in virtutem ascendendo in bonis operibus et exemplis Filii Dei virescit, et postmodum educta de corpore velut pretiosis ornata lapidibus, et receptionem corporis in quo laborarat inhianter exspectans coram Deo requiescit.

LXXVIII. Et homo in puerili et in juvenili aetate florendo perficitur, ac postmodum per senectutem in ariditatem inclinatur, sicut et terra in aestate per viriditatem florendo decoratur, et postmodum in hieme per frigus in pallorem vertitur. Cum enim anima corpus suum ita superavit, ut simplici corde in bona voluntate sibi consentiat, et bonis operibus velut dulcissimo cibo delectetur, homo ille in coelesti desiderio dicit: »Quam dulcia faucibus [Col. 0860C] meis eloquia justitiae tuae, quae etiam ori meo multo dulciora melle sunt;« et sic cum puerili simplicitate sine gustu carnis in innocentia vivit. Anima vero hominem istum desideriis suis tandiu imbuit, quousque de virtute in virtutem ascendendo virescat, et in bonis operibus et exemplis quae Filius Dei hominibus reliquit floreat, quia livore peccatorum impolluta in ipso gaudet et decoratur. Et sicut in frigore hiemis viriditas, floriditas et maturitas omnium fructuum deficiunt, sic homo per mortem in omnibus bonis et malis operibus deficit. Homo autem qui in pueritia, in juventute et in senectute bona opera feliciter complevit, anima ipsius cum eisdem operibus lucida, et quasi pretiosis lapidibus [Col. 0860D] ornata coram Deo ascendit, et corpus, quod per eam operabatur, ut in jucunda mansione simul habitent vix exspectat.

Quid fortitudo vel petulantia renum, et pinguedo terrae, quae moderata uberes, immoderata inanes fructus producit in diversis animae affectibus significent.

LXXIX. In renibus autem, in quibus et fortitudo et lubrica petulantia diffunditur, pinguedo terrae notatur, quoniam ut in illis aliquando vires hominis, aliquando quoque ea quae incongrua sunt exsurgunt, ita etiam moderata pinguedo terrae ubertatem fructuum, immoderata vero inanes fructus, quamvis plurimi appareant, interdum producit. Homo namque omnia quae sub circulo solis et lunae [Col. 0861A] in temporibus mensium operatur, per vires animae in sapientia, in scientia et in discretione perficit; per eam etiam, quia ignea et aerea est, secundum lunam quae crescit et deficit, bonum et malum facit. Per vires quoque ejusdem animae, quae per intellectum boni coelestis est, homo quaeque cogitat et operatur, temporaque temporum, et elementa cum quibus bonum et malum facit, cum differentia rationalitatis discernit et omnia quae cognoscit nominat. Et sicut in renibus fortitudo probitatis et infirmitas, prosperitas et inutilitas latent, et ut terra per solem, lunam et aerem, omnia per quae homo vivit utilia et inutilia germinat, ita fortitudo ista in anima est quatenus homo per vires ejus bona et mala, utilia et inutilia operetur.

[Col. 0861B] Quod terra in medio aeris constituta sit, adversus tempestates montibus et collibus partim calidis vel frigidis, partim aestu et gelu temperatis, velut urbs turribus et propugnaculis munita; et quod hoc modo anima in multiplici quem contra desideria carnis exercet conflictu sanctorum operum protectione ornetur et defendatur.

LXXX. Terra enim in medio aeris ut favus in medio mellis est, diversis collibus elata, ita ut in quadam parte colles nimio aestu, in quadam nimio frigore inhabitabiles habeat, in quadam autem parte colles aestu et frigore temperatos. Per colles quippe firmata est, ut urbs cum turribus et propugnaculis. Colles itaque valles obtegunt, et montes terram contra varias tempestates defendunt; quapropter et [Col. 0861C] ipsa montibus et collibus velut muro circumdata et firmata est. Hoc designat quod anima, quae ex praecepto Dei tota corpori infixa est, in illo se cum omni creatura operaturam coelestia et terrena opera cognoscit. Intelligit etiam quia Deus, qui omnia mala opera judicat in bonis operibus hominis, ab omnibus angelis et sanctis suis laudatur, quoniam ipse rex et imperator omnium in coelestibus et liberator in infimis existens, hominem mortalitate carnis assumpta liberavit, et quod ipse mirabilis Deus plurima miracula in sanctis suis operatur. Cum enim homo secundum gustum carnis suae peccaverit, per animam in poenitentia saepe revocatur: sed qui a peccatis nunquam cessando animam superaverit, in illo anima lacrymabili voce plangit, eo [Col. 0861D] quod esuries naturae suae nunquam reficiatur, dum pene nullam spem salvationis ad Deum habere possit. Sed gratia Dei eumdem hominem in amara poenitentia peccata sua tandem cognoscere faciens, eum ad relinquendum saeculum confortat, per quod anima multum laetatur; sicque opera hominis terrae, quam aer super et subtus undique tenet, assimilantur, et anima cum corpore ut aer cum terra, et ut favus in medio mellis est. Sicut enim terra colles ad habitandum aestu et frigore temperatos; et quosdam intemperatos et inhabitabiles habet, sic etiam homo bona opera quibus ad coelestem patriam, et mala quibus ad poenalia loca ducitur exercet. Cum autem ipsa voluntatem carnis superando victrix exstiterit, bonis operibus ex natura [Col. 0862A] sua quoniam spiritus est delectatur, Deoque quemadmodum angeli, qui faciem ejus inspiciunt, in amore fidei famulatur. Corpus quoque, cui desideria carnis contraria sunt, ad bona opera et sancta cogit; et cum illud per fortissima bella bonorum operum devicerit, ejusdem bonis operibus velut urbs cum turribus et propugnaculis ornatur et firmatur. Ipsa enim humilis est, et per vilissimam naturam carnis qua opprimitur lamentabilem vocem habet, per quam hominem, qui collum suum in superbiam erigit, nunquam plenum gaudium habere permittit. Qui etiam ex natura ejusdem animae propter molestiam peccatorum in poenitentia illorum gaudere non potest, et sic anima in vera ascensione humilitatis, hominem ne in vanis viis superbiae [Col. 0862B] vagari possit constringit. Anima quippe quae per scalam humilitatis ad altum montem, qui habitatio coelestis Jerusalem est, ascendit, hominem a superbia discedere, et ad humilitatem se inclinare, ne per dolum antiqui serpentis dimergatur semper monet, quoniam sicut valles de incongrua pluvia per colles, sic homines per humilitatem a malis defenduntur. Et sicut terra per montes et colles, quibus velut muro defensa et firmata est, a variis tempestatibus defenditur, sic anima per sancta opera quae humilitate velut muro muniuntur, ad coelestem patriam a confusione diaboli perveniet.

Quia sicut terra sic posita est, ut undique a sole temperetur, ita et anima Deo subjecta a luce sapientiae [Col. 0862C] discretionis virtute illuminanda perfundatur.

LXXXI. Terra enim ad cursum solis sic posita est, ut in omni loco suo per ipsum temperetur. Sic et anima, quae cum sapientia temperata est, per guttas salientis fontis, qui Deus est, hominem imbuit, ut in plateis discretionis et sanctorum desiderium, Deum cognoscendo, ambulet et propter amorem ipsius gustum peccatorum suorum relinquat. Sed homo qui secundum desideria animae operatur, per eam cum sanctis operibus, quemadmodum terra in omnibus officiis suis per solem, illuminatur.

Quia homo in similitudine terrae factus ossa sine medulla lapidum vice, ossa cum medullis vice arborum habeat; et quod secundum qualitatem morum suorum, vel duritiam lapidum, vel amoenitatem [Col. 0862D] horti floridi seu pomerii fructiferi per significationem recipiat.

LXXXII. Terra etiam cum lapidibus et arboribus firmata est, et secundum illam homo factus est, quia caro ejus ut terra est; ossa autem ipsius sine succo medullae, ut lapides sunt; ossa vero cum medulla velut arbores existunt. Unde et homo aedificium suum secundum se ex terra, ex lapidibus et ex lignis componit. Anima quoque, cui desideria carnis contraria sunt, et quae firmamentum totius corporis est, illud viribus suis infundens, omnia opera cum homine operatur et perficit, ipseque homo floridus hortus, in quo Dominus oculos suos pascit secundum desiderium animae, operando efficitur; cum autem secundum voluntatem carnis [Col. 0863A] operatur, coram oculis Dei sicut sol cum eclipsim patitur non lucet. Homo enim qui bona opera fecerit, pomerio omnium bonorum fructuum repleto assimilatur, sicut terra quae lapidibus et arboribus firmatur et ornatur; cum autem per duritiam peccatorum mala opera perpetraverit, sicut dura terra quae sine fructu est coram Deo infructuosus existit. Caro namque hominis bonam scientiam, quae fructiferam mollitiem habet, et ossa malam scientiam, quae contra Deum se indurat, significant; ossa autem quae sine medulla in eo sunt, mala opera ipsius designant. Anima vero secundum Deum in homine operans est, quoniam, sicut ipse coelum in pleno gaudio coelestibus constituit, et ut terram hominibus ad habitandum dedit, sic anima in gaudio [Col. 0863B] cum homine bona opera, quae coelestia sunt, et in querela tristitiae mala opera quae terrena sunt operatur. Scientia itaque boni et mali viscera animae sunt, quibus hominem humilitatem, quae materia omnium virtutum est, docet, et quae hominem in viribus suis in peccatis ita constringit, ut illa in gaudio nunquam perficere possit. Et sicut homo omnia aedificia domus quam aedificare vult secundum voluntatem suam praevidet, sic ipsa omnia opera in homine secundum quod potest disponit.

Item quod sicut aer terram in medio sui aequali undique mensura positam sustentat et continet, ita corpus et anima a Deo conjuncta, licet natura plurimum distent, in faciendis communiter praeceptis Creatoris sui patienter se invicem sustentare et instruere debeant.

[Col. 0863C] LXXXIII. In medio quoque aeris terra posita est, ita scilicet ut aer aequali mensura super terram, ac sub terra, et in utraque parte terrae sit. Anima etiam quae vivens spiraculum a Deo in corpus missa est, hominem ut cum patientia praeceptis Dei in hac laboriosa vita obediat, instruit; in qua in tanta dissocietate quanta coelum et terra distant, inhabitat manetque, ut qui scientia sua quid ipse sit pleniter comprehendere non valet, in labore certaminis sui cum patientia et obedientia ad Creatorem suum tendendo respiciat. Sicut enim aer in medio terrae eam sustentando et continendo est, sic anima in medio corporis, illud totum sustinendo, habitat, et in illo secundum quod ab eo postulat operatur.

[Col. 0863D] Quod vesica, quae potus recipit et emittit, cursus fluminum quae per terram diffunduntur ostendit; et quod in hunc modum victrix carnis anima corpus suum fluentis praeceptorum Dei bona recipiendo, mala emittendo irrigare debeat, apposito in testimonium versu psalmi CXVIII ad hoc competente.

LXXXIV. Sed vesica hominis inundationem fluminum quae hac et illac per terram diffunduntur, ostendit, quoniam ut illa fluenta ventris recipit et emittit, sic etiam et flumina nunc crescunt, nunc vero decrescunt, totamque terram irrigant. Anima itaque, cui natura carnis et sanguinis contraria est, hominem ut ab inquietis cogitationibus se abstineat, et pro peccatis suis de gratia Dei non desperet, [Col. 0864A] sed ut in vera humilitate ad pedes Domini pro illis se prosternat, docet, quatenus omnipotens Deus in amara poenitentia ei peccata sua misericorditer ignoscere dignetur. Cum enim ipsa hominem in humili natura sua ita superavit, ut ei in omnibus consentiat, coelum sic dicendo victoriose pertransit. »Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est (Ps 118).« Quod sic intellectui patet: Ego in carne mea, quae praeceptis tuis per se in bono non consentit, te desideravi et intellexi, et per vim salutaris tui quasi veloci aqua ita infundebat, ut in medio virium mearum et in medio cordis mei, mandata tua contra voluntatem ejusdem carnis meditarer. Et quemadmodum molendinum grana ad edendum per aquas conterit, sic ego, [Col. 0864B] quae torrens iter aquae in corpore sum, omnia praecepta tua ex natura mea requirendo diligenter observo. Sicut enim vesica hominis aquosam humiditatem corporis recipit et emittit, et ut flumina crescendo et decrescendo totam terram perfundunt, sic victoriosa anima totum corpus, bonum recipiendo et malum emittendo, praeceptis Dei regit, cujus vires in bonis crescunt et in malis decrescunt.

Quod ex locis corporis per quae digestio ciborum et potuum fit, secreti et sub erranei meatus fluminum designentur, et querela animae lutulentis et fetidis operibus pollutae, et per spem poenitentiae et passionem Christi in Deum respirantis, adducto in testimonium versu psalmi XLI in hoc convenienti.

LXXXV. In locis autem ubi digestio ciborum et [Col. 0864C] potuum emittitur, secreti et subterranei meatus praedictorum fluminum designantur, quia, ut digestio in corpore hominis permanere non potest, sed ejecta apparet, ita quoque et meatus isti flumina ejiciunt, illaque ad apertam manifestationem perducunt. Cum vero anima in lutulentis peccatis a luce abscondita est, se abstinere non potest quin lamentabili voce dicat: »Ach, ach, ego infelix quae vivens spiraculum adeo sum, tanto fetore peccatorum involuta sum, ut nulla laetitia coelum respicere valeam. Ach, unde veni, aut quo vadam, et quid prosunt mihi omnia bona quae Deus creavit, cum in infernum dimergar?« Sed postea in se reversa iterum dicit: »Confido in Deo meo, quia in [Col. 0864D] vera poenitentia per misericordiam ipsius de infernalibus tormentis quae promerui liberari possim. Et sic per gratiam Dei consolata et confortata iterum dicit: »Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus (Ps 41).« Quod sic intellectui patet: Cum homo peccata sua per naturam animae coactus emendare cogitaverit, in gaudio quod ex rivulis aquae vivae ei influxit dicit: »Quare tantum contristor et perturbor in anima mea, cum per gratiam Dei vulnera peccatorum meorum cum suspiriis et lacrymis delere possim, quae per vulnera Domini mei, qui clavos et lanceam pro peccatis meis sustinuit, me liberandam confido?« Omnia vero mala opera in amara poenitentia [Col. 0865A] postea manifestat, sicut etiam egestio ciborum et potuum emittitur. Sed et sicut de subterraneis aquis lumina super terram producunt, sic de his rebus optima fama super terram volat, quoniam qui in peccatis exstinctus erat, in bonis operibus revelatur.

Quod per dorsum et latera hominis planities terrae, per femora vero et loca sessionis colles et asperitas ejusdem terrae inferius durae et impenetrabilis, et superiorem partem, quae mollis est, constringentis insinnetur; et quod similiter viribus animae mollities carnis a vitiis restringatur, ut virtutum margaritis decorata angelos sanctos et ad admirationem sui et ad laudem Dei accendat.

LXXXVI. Dorsum autem et latera hominis planitiem terrae demonstrant; anima vero, quae operans [Col. 0865B] spiritus nominatur, sancta opera et claras virtutes, per quas Deus ab angelicis spiritibus laudatur, cum homine operatur; ipsaque corpori, quod per omnia regit, invisibilis existit, quemadmodum Deus, qui totam terram creavit, homini invisibilis est. Et sicut homo cum dorso et latere potenter operatur, sic etiam anima cum corpore omnia opera sua perficit. In femoribus quoque et in loco sessionis colles et asperitas praefatae durae et impenetrabilis terrae ostenduntur, quoniam ut femora lumbis et ventri adhaerent, et hominem portant, et ut locus sessionis hominem retinet, sic etiam haec inferior et impenetrabilis pars terrae, superiori tenerae et molli parti ejus conjuncta existit, illamque fortitudine sua quasi chalybs retinet ne dissolvatur. [Col. 0865C] Sicut enim homo totam terram artibus suis regit, eamque aratro aliquando profundius, aliquando levius evertit, sic anima viribus et virtutibus corpus secundum gustum carnis pertransit et evertit, et cum fortissimis viribus ejusdem animae homo gravia et criminalia peccata perficit, sed leviora, quae per cogitationes sine opere fiunt, aliis animae tantum perficiuntur. Diabolus namque propter odium quod ad Dominum suum habet, delectationem homini suggerit, ex qua fumus quoties homo irascitur in corpore ejus ascendit, quia homo nunquam irasceretur si delectatione carnis careret. Anima vero quae immortalis vita est, in cujus discessu corpus emoritur, omnia opera secundum desideria corporis perficit, quemadmodum aerius ventus totam terram [Col. 0865D] perficit, quemadmodum aerius ventus totam terram germinare facit, ipsaque in corpore operando, sicut torrens aqua fluendo, nunquam cessat. Omnes quippe angeli super hominem illum qui sanctis operibus velut elegantissima veste induitur, mirantur, quoniam societatem cum illis Deum laudando etiam habebit; omniaque opera ejus anima sustinet, sicut femora et locus sessionis totum hominem sustentant. Et sicut aspera et acuta terra mollem partem terrae atque flumina portat, sic vires animae totum hominem continent, quae ei, quemadmodum femora cum lumbis ventri, serviendo adhaerent. Ipsa etiam cum viribus suis opera hominis, quemadmodum posterior pars ipsum sustinet, et eum in bono gaudere et in malo contristari cogit, bonisque operibus [Col. 0866A] et variis virtutibus velut baccis et margaritis eum circumdat. Unde et Joannes dicit:

Verba sancti Joannis apostoli in Apocalypsi sua decorem sponsae Christi, id est animae sanctae, contemplantis et describentis, et David in Psalmo excellentiam hominis praedicentis.

LXXXVII. »Vidi Jerusalem descendentem de coelo, ornatam tanquam sponsam viro suo (Ap 21).« Quod sic intellectui patet: Sponsa ista sanctam et ornatam animam, quae Christo in dote sanguinis sui adjuncta est, et ad eum quemadmodum sponsa ad sponsum respicit, designat, quia ipse Filius Dei in alvum Virginis descendit de coelo, in qua novam et sanctam civitatem Jerusalem aedificavit. Angeli namque, qui faciem Dei semper inspiciunt, in operibus sanctorum, quae cum innumerabilibus [Col. 0866B] ornamentis ad faciem Dei lucent, et ad coelestem Jerusalem ascendendo nova tabernacula semper aedificant, et etiam coram eis ut aurea scriptura fulgent, mirantur. Unde in sono psalterii, citharae, et vocis omnium laudum sonant. Deus vero hominem ideo creavit, ut lucida opera quae in coelo fulgerent operaretur, quatenus angeli in operibus ejusdem hominis, ut etiam in facie Dei, mirarentur. Unde etiam scriptum est: »Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Ps 8).« Quod sic intellectui patet: Deus angelis, qui laus ejus sunt, praesens semper est, ideo ab eis videtur et cognoscitur, cum homo, qui opus [ejus] cum anima est, eum in fide et non in [Col. 0866C] divinitate videat; quem Deus glorificat, honorat et multum ornat, quoniam eum ad obedientiam praeceptorum suorum creavit, et super omnia opera quae fecerat eum constituit.

Item de comparatione durae et mollis vel calore vel algore inhabitabilis terrae, et unde terraemotus contingant, et quod eadem terra si subtus quasi ferrea chalybinea non esset, ab ascensu solis nimio aestu, et ab occasu ejus nimio frigore disrumperetur, et de multifaria concertatione carnis et animae secundum supraposita.

LXXXVIII. Nam tenerae parti terrae dura et velut ferrea pars altera terrae, subjuncta est, quae in duritia sua, quemadmodum chalybinea fit, perdurat, ita ut nec confringi, nec emolliri ulla inundatione [Col. 0866D] circa eum concurrentium aquarum possit. Homo quoque cum delectationem carnis amplectitur, anima in spiritali natura sua dicit: »O vae mollitiei gustus carnis, quam ego affligo, et a qua affligor!« Unde homo in peccatis suis mox ingemit dicens: »O vae mihi, quod ad tanta peccata, quae in me superare non possum, natus sum!« Et mox ut anima moerorem istum senserit, hominem plus quam prius in peccatis puniendo ad se trahit, et eum propter peccata sua tristem reddit, quoniam vires animae in ipso aruerunt. Postea namque homo secundum naturam animae operando, ipsam in mortificatione carnalium desideriorum prodit, quatenus eam in coelesti desiderio inveniat. Sic quoque anima hominis in quo obdurationem cordis non invenit, superat, [Col. 0867A] quemadmodum dura et quasi ferrea terra mollem in potestate sua sustentat; ipsaque anima fortitudine fidei quasi chalybe eum firmat, ne per circumeuntia mala consuetorum peccatorum deficiat. Pars itaque haec durae et velut ferreae terrae colles cum rupibus habet, et flumina quae in oriente in quatuor partes divisa fluunt, eam scindere non praevalent, sed eam interdum movent, nec tamen vulnerant. Motio autem ista ex nimio aestu solis ab illa parte firmamenti fit, ubi sol ascendit, et si terra subterius, ut ferrea seu quasi chalybinea non esset, ex nimio aestu hoc tota scinderetur. Ab altera quoque parte firmamenti ubi sol occidit ex nimio etiam frigore rumperetur. Nam et ex immoderato fervore solis et ex immoderato frigore istae partes terrae [Col. 0867B] inhabitabiles sunt. Proinde et anima, quae humilis naturae est, contra superbiam hominis semper pugnat, eique dicit: »Quare in tantam altitudinem, quasi te ipsum creaveris, ascendis? Si enim per te ipsum esse vel operari desideras, ut primus angelus cades.« Ipsa etiam Deum, a quo ipsa spiritalis essentia facta est, scit, et sentit, et quod ei nullus similis est intelligit, ideo superbiam quae sine gaudio est, et per seipsam esse et nulli obedire vult, odit. Unde etiam superbae menti corporis sui dicit: »Omnia quae quaeris vana et fallacia sunt, et quae tu honorem nominas, haec blasphemia sunt; et cum te ascendere putas sine adjutorio Dei et hominum, cades.« Sed homo ex moerore animae saepe suspirat, et ab omnibus operibus superbia declinando, [Col. 0867C] in altitudinem sanctorum operum humilitatis ascendit, per quam ipse in medio peccatorum, quemadmodum dura terra collibus et rupibus tenetur et firmatur. Et tunc homo bona et sancta opera cum elementis in alio modo quasi reviviscendo operatur, ne quasi vulneribus mortis condemnatus, coram Deo et hominibus derideatur, sicut etiam eadem terra de quatuor fluminibus in viribus suis non disrumpitur. Anima autem, quae ventosa est, omnem creaturam per cor et venas in homine, dum peccata quae sibi molesta et contraria sunt cum eo operatur, movet; ipsumque post gaudium peccatorum saepe plorare facit, et post securitatem eorum in magnam confusionem convertit. Homo etiam magnam infirmitatem multoties incurrit, cum omnia interiora [Col. 0867D] viscera sua rectum iter perficiendo, quae vult non habet; sicque anima quasi tempestas in homine cum peccatis, et etiam cum poenitentia ipsum affligendo est; et quantum ipsa in peccatis doluit, tantum eum in poenitentia dolere facit. Ipsa quoque anima in omni fervore peccandi et poenitendi hominem, quemadmodum ferrea et chalybinea terra mollem, sustentat ne deficiat, quia ipsa vitalis virtus corporis est, quod nunquam cum gaudio peccata sua operari permittit, quodque in peccatis ita saepe affligit, ut ab illis se surgere vix speret. Anima vero per hoc eum iterum excitat, et ut per gratiam Dei se liberandum confidat, ne in dispersionem desperationis decidat consolatur, quod etiam terra quae ex [Col. 0868A] nimio frigore occidentis non rumpitur significat. Terra enim quae pro nimio frigore et aestu inhabitabilis est, designat quod homo, qui propter expulsionem Adae parvum locum habitabilis terrae ut peregrinus inhabitat, inter praelia et bella peccatorum et poenitentiae nunquam securitatem habere possit, quoniam in lacrymabili exsilio plenum gaudium coelestis patriae videre non potest, nisi quod illuc a longe in umbra fidei tendit. Unde cum nullam securitatem se habere videt dicit:

Verba David in psalmo CI velocitatem dierum suorum et defectum suum deplorantis.

LXXXIX. »Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.« Quod sic intellectui patet: Homo ex originali peccato in his quae praeterita [Col. 0868B] et futura sunt, caecus est. Unde ea in scientia sua quasi umbram habet. Qui etiam per hoc quod nullam securitatem habet, ut fenum arescit, cum omnia opera sua ei incerta sint. Omnes enim dies hominis deficiendo in oblivionem ducuntur, sed aeterna vita stabilis et nova est, ut etiam aestas omni anno novos fructus profert.

Quod terra quidem in omni superficie sua rotunda, sed non plana, propter tumores collium et montium quos undique gestat existens, inaequalem humanae conversationis propter diversa virtutum et vitiorum quae inter animam et carnem geruntur certamina, tenorem significet.

XC. Terra namque montes et colles portat, et intra rotunditatem suam plana non est; sed tamen aer eam ubique tangit, ipsaque supra et subtus montes [Col. 0868C] et colles fert, quemadmodum cervus cornua sua. Anima, quae spiraculum a Deo est, frendenti molestia avaritiam, quae collum luxuriae existit, odit, quoniam homo per haec duo vitia pacificos et mansuetos mores nec in se nec ad alios habere potest. Ipsa quoque anima corpori ideo immissa est, ut ad confusionem diaboli contra suggestionem ipsius cum homine pugnet, quia luxuria per ipsam suggestionem Leviatan, qui totum mundum deglutire vult, in ipso exsurgit, per quam etiam, ut avarus homo pecuniam, animas inquinare et ad se trahere desiderat. Homo namque qui superbus et avarus existit, possibilitate peccandi, quemadmodum terra montibus et collibus ponderata, nequaquam plana est, se ponderat, cum relicto timore Dei ac si per eum [Col. 0868D] judicandus non fit, secundum desideria cordis sui quaecunque vult operatur. Et sicut aer terram non communit, sed secundum qualitatem tempestatis tangit, sic ipse opera iniquitatis excusando secundum vanitatem cordis sui injuste operatur. Sed anima etiam viribus suis hominem istum affligendo ad Deum pro peccatis suis suspirare facit, ac montem superbiae in ipso prosternens, eum super terram in humilitate sancta et bona opera facere cogit, qui prius peccata in superbia quasi sub terra operatus est. Ipsa etiam in potestate scientiae suae bonum et malum operatur, et ex magna afflictione quam in corpore ex superbia habet dicit: »Ach, Ach, unde veni, et quid operor modo? cum suspiriis plangentem [Col. 0869A] vocem profero, qui scientiam meam cum putredine peccatorum misceo.« Et ita lugendo hominem cogit, ut his verbis Dominum adoret. »Miserere mei, Domine, quoniam animam meam in peccatis pollui, et sana contritiones cicatricum vulnerum meorum, quia tibi soli peccavi. O Deus meus, amplius, amplius doce me sancta et bona operari, quibus anima mea sanetur, quam multum perturbavi.« Postea namque homo se totum ad Deum inclinat, et esurie animae suae deficiente, in convivio poenitentiae laetatur.

Quod sicut inferior superficies terrae pulsantes se et circumfluentes aquas quasi ferrea repellit, sic et vis animae velut chalybs qui caetera acuit ferramenta fallaciam et immissiones diaboli domare et a se repellere debeat.

[Col. 0869B] XCI. Nam superficies terrae subtus quemadmodum supra rotunda existit, ipsaque ad intrantes et circumfluentes aquas quasi ferrea est. Anima quoque quae in corpore latitat, et in omnes sensus corporis cogitando, loquendo et operando volat, secundum ista cum omni creatura in homine operatur, cum alii spiritus laus Dei tantum sint, nec operentur. Homo enim de cujus operibus angeli Deum laudando mirantur, coelestis et terrestris est, unde in coelo gloriose laudatur, et totam terram operando replet, et ita vis animae ipsius rotunditati terrae assimilatur, quae in corpore et in omnibus operibus hominis circuit, et etiam secundum naturam carnis, et secundam naturam suam operatur. [Col. 0869C] Vis itaque animae ut chalybs est, per quem omnia ferramenta acuuntur et firmantur, quoniam ipsa desideria carnis quae naturam ipsius intrant pugnando superat, ne homo pereat, ipsaque ne pondere peccatorum suffocetur, contra omnem fallaciam diaboli bellatrix existit.

Quod flexurae, tam aequales quam dispares, quae in homine a femore per genu et talum usque ad finem majoris articuli pedis, et a vinctura manus usque ad extremum medii digiti inveniuntur, in mundo oceani et fluminum incurvationes et reflexiones significent, et in homine impetus, et aestus libidinum, et multiplices compaginationes naturarum, carnis et animae oppositiones designent.

XCII. A genibus vero usque ad talum eadem [Col. 0869D] mensura est quae a loco egestionis seu a femore usque ad genu existit. Et in mensura membri hujus, scilicet quod a genu usque ad talum est, oceanus, qui totam terram comprehendit, designatur, quoniam, ut crura ad posteriora recurvantur, ita et aquae istae omnem rotunditatem terrae circumamplectentes, metam suam non transeunt. Aquae etiam istae extra meatum suum non ruunt, quia velut in sulco et quasi in canalibus fluentes, eosdem terminos non excedunt, et aquis quae super firmamentum sunt in profunditate sua aequales existunt. Sic et anima, quae in omnibus membris hominis constituta est, per illum ad omnia desideria carnis festinat, ut follis flare cogitur, unde et lamentando ad eumdem hominem dicit: »Ach, ach, cinerosa putredo, [Col. 0870A] cur a Deo meo in te unquam missa sum, quae in tua desideria me ita involvisti, ut diabolica suasione criminalia opera tecum cogat perficere?« Tunc homo, licet in petulanti convivio peccatorum vivat, propter querelam animae intra se saepe dicit: »O vae mihi, quare a peccatis me continere non possum! qui opera mea coram Deo et hominibus polluta esse cognosco, et quare non timeo Deum meum, qui omnem maculam peccatorum sicut malitiam diaboli judicando abjicit!« Post ea homo in amara poenitentia a peccatis ea dinumerando declinat, et in eamdem molestiam, in qua anima ipso peccante fuit, sic dicendo ducitur: »Ach, ach, ego Creatoris mei oblita sum, quando a desiderio carnis in scientia rationalitatis meae propter timorem et amorem [Col. 0870B] ejus non declinavi!« sicque in vera poenitentia se ad terram prosternens, ad Deum sic orando clamat: »O Deus meus, adjuva me, et per sanguinem tuum educ me de profunditate peccatorum meorum, quibus quasi in infernum mersus sum, et per gratiam tuam trahe me ad te, ut ad salvationem surgere possim.« Sicque singula peccata sua in vera poenitentia considerando abluit. Mensura enim quae a loco egestionis seu a femore usque ad genu existit, significat quodvis libidinis in lumbis viri, et in umbilico mulieris per primam suggestionem diaboli excitatur, cum per malum ejusdem deceptionis pari studio desiderando et operando peccata luxuriae perficiunt. Sed homo post ea per animam in dolorem et in molestiam eorumdem peccatorum ducitur, quod etiam [Col. 0870C] mensura quae a genibus usque ad talum est designat. Talus quidem locum exsilii in quo Adam positus est ostendit, quod homo in omnibus operibus suis bonis et malis oblivisci non potest, quia in malis operibus expulsionis Adae recordatur, et in bonis operibus qualiter a Deo creatus sit reminiscitur. Deus quippe animae rationali habitaculum in tanta plenitudine creavit, ut in illo omnes virtutes suas exercere posset, sicut et homo domum aedificat, quatenus in illa omnia quae vult operetur; et ut etiam venti a Deo creati sunt, ut aliquando in jucunditate, alio modo in periculo, quaeque flatu suo pertranseant. Et sicut oceanus locum in quo fluit non excedit, sic anima modum istum non relinquit, [Col. 0870D] quin in bonis operibus gaudeat, et in malis contristetur. Cum enim homo secundum desideria carnis peccat coram Deo ut tenebrosa nox est; cum autem secundum naturam animae operatur, coram Deo et angelis ejus sicut lux diei lucet. A talo autem usque ad finem majoris articuli ea mensura existit, quae a junctura manus usque ad summitatem finis digiti qui medius dicitur, est, ut supra demonstratur. Pedes quoque caetera flumina demonstrant, quae se per totam terram dividentes, illam ubique irrigant. Et sicut iidem pedes cruribus, et ut manus brachiis adhaerent, sic et flumina ista vires suas ab oceano sumunt. Deus quippe elementum terrae creavit, quae per vires caeterorum elementorum germinat, ut etiam mulier per vires viri [Col. 0871A] feta existit. Homo itaque per animam divinus, et per terram terrenus, plenum opus Dei est; unde etiam terrena scit, et in speculo fidei coelestia cognoscit. Sicut enim a talo usque ad finem majoris articuli, et a junctura manus usque ad summitatem finis medii digiti aequalis mensura existit, sic anima, per quam homo se Deum habere intelligit, aequali mensura sine omni defectu corpus possidet, illudque eam aequali mensura sustinet, ita ut anima in illo nullum defectum in omnibus operibus quae cum corpore operatur, habeat. Et ut etiam terra utilia et inutilia germinat, sic pedes hominem ad utilia et inutilia opera portant; et ut ab oceano omnes aquae fluunt, sic per corpus et animam omnia opera hominis peraguntur.

[Col. 0871B] Item quod in flexuris humerorum et brachiorum, manuum, lumborum, poplitum et pedum, in quibus duodecim majores inflexiones sunt, quatuor principalium ventorum et octo collateralium ipsorum flatus et spatia quibus a se differunt, insinuent, et quod iidem venti calore, frigore, siccitate et humiditate invicem temperentur.

XCIII. Sed in poplite dextri cruris, ubi crus hominis incurvatur, principalis occidentalis ventus demonstratur; in femore autem et in talo ejusdem cruris spiramina eorumdem collateralium ventorum designantur. In poplite quoque sinistri cruris principalis ventus septentrionalis notatur; sed in femore ac in talo ipsius collaterales venti ejus ostenduntur; in lumbis quoque et in pede cruris illius flatus collateralium eorumdem ventorum manifestantur. Deus [Col. 0871C] itaque, ut praefatum est, constitutionem ventorum in homine signavit, videlicet in flexura brachiorum, in scapulis ac in manibus, in genibus, quoque in lumbis et in pedibus, in quibus duodecim majores inflexiones sunt, quemadmodum etiam duodecim venti existunt. Flexurae etenim brachiorum cum sibi appendentibus membris orientalem et australem ventum cum collateralibus eorum, ut praedictum est, designant; genua vero cum appendentibus sibi membris occidentalem et septentrionalem ventum cum collateralibus ipsorum demonstrant; atque quemadmodum membra ista omni corpori adhaerent, ita etiam et venti isti cum ministris suis firmamento assistunt. Alter quoque per alterum calore, frigore, siccitate et humiditate temperatur, officiaque sua [Col. 0871D] congrue exercent, ut etiam homo brachiis et manibus suis omnia operatur quae in scientia sua dictat. Et sicut haec membra aequali mensura a se differunt, ita etiam venti aequali spatio a se distant.

Specialiter de periculosa asperitate et noxio flatu aquilonis, qui in aestate interdum frigido humore fructus laedit et arbores arefacit, solem offuscat, et lunae nitorem per diversos calores immutat.

XCIV. Sed inter hos aquilo asperitatem et horrorem suum saepius ostendit, cum ventosam alam suam in rotam firmamenti et contra orientem extendit, ubi et terribilem et nocivum fumum multoties movet, frigidamque humiditatem in aestate emittit, quae fructum terrae laedit arboresque arefacit. [Col. 0872A] Cum istud acciderit, idem horribilis flatus cum magna ferocitate se aggerat, nubemque per quam sphaera solis lucet obtegit, ita ut hominibus sol defecisse videatur. Sic quoque idem flatus errorem sub nubibus facit, unde et tenebrae in terra tunc fiunt. Sed istud ab hominibus videri non potest, nisi cum magna portenta praefigurantur, quoniam per elementa ista moventur, velut manus per brachium flecti, signare omniaque operari potest. Et idem flatus propter contraria opera hominum cum luna multoties ita ludit, ut ipsa eis interdum coloris nigri, interdum ferrei et interdum coloris varii distincta appareat. Quapropter et aspectus ejus terribilis hominibus tunc est. Aquilo namque in omni parte ad quam se dirigit periculosus est, et omni rei super quam efflat nocens, calidumque flatum, [Col. 0872B] qui de sole cum humiditate roris suaviter volat et omnem viriditatem et fructus agrorum in terra perficit, frigiditate et asperitate sua conturbat, prosperitatemque utilitatis devitat. Alios autem ventos sustinet, quemadmodum homo, qui ad parietem se reclinat, et eis sic ministrat, omniaque luminaria per tenebras aquilonis ornatiora et speciosiora in creaturis videntur, quia lumen in ipso non est. Et secundum hunc modum sinistrum etiam brachium dextrum sustentat, eique ministrat.

Quomodo universa haec quae de mensuris vel inflexionibus humanorum artuum seu ventorum duobus superioribus capitulis comprehensa sunt, sed et vicissitudo diei et noctis et horarum ad animam referenda sunt; et quod ipsam animam Deus [Col. 0872C] quatuor viribus, quas secundum corpus ex elementis, scilicet igne, aere, aqua et terra habet, et secundum se item quatuor quasi quibusdam alis ad regendum se ipsam et idem corpus suum instruxerit.

XCV. Haec omnia ad animam prospiciunt. Quae scilicet anima in corpore, in similitudine ventorum quorum flatus non videtur sed auditur, manens, per hoc quod aeria est, sufflatum et suspirium et cogitationes suas quemadmodum aer volans dilatat, et quae etiam per humiditatem sapientiae rori assimilatur, per quam bonas intentiones ad Deum habet. Sicut enim splendor solis totum mundum illuminat, et tamen in se non minuitur sic ipsa in brevi statura hominis tota est; quamvis per cogitationes suas ubique volet, per sancta quidem opera in laude Dei [Col. 0872D] ad sidera ascendens, per mala autem opera peccatorum in tenebras descendens. Quod etiam sol designat, qui viribus suis in die super terram, et in nocte sub terra lucet. Ipsa quoque bona intentione ascendit, et mala intentione perverse operando descendit, sicut et crura cum poplitibus superius et inferius in diversis negotiis agitantur. Occidentalis enim ventus, qui aliquantum timendus est, bonam intentionem hominis, quae nunquam sine timore esse debet, per quem homo dum adhuc in fetore peccatorum est, sicut per poplitem sustinetur ostendit, cujus talus et pes voluntatem et desiderium, per quae bona intentio cum operibus perficitur, demonstrant. Et sicut vento occidentali collaterales sui [Col. 0873A] in officio suo assistunt, sic voluntas et desiderium operi adsunt. Dexter quippe collateralis occidentalis venti designat quod homo velut in dextra parte animae consentiendo peccata in se ipso devincit; sinister vero quod peccatis superatus velut in sinistra parte in oblivione Dei vivit, ostendit. Aquilo autem, qui flatu suo omnem viriditatem terrae arefacit, ad quod eum collaterales venti sui adjuvant, ostendit hominem secundum voluntatem et delectationem cordis sui desideria carnis perficientem, per quae ab omni felicitate coelestium honorum destituitur. Sed cum idem homo velut homo sinistra parte mala perpetrando animae non consentit, vis rationalitatis ipsius quasi in dextra parte ab hoc eum prohibet, et tamen omnia opera bona et mala [Col. 0873B] per ipsam perficiuntur, sicut per aestatem omnes fructus terrae proferuntur. Deus etiam animam per quatuor vires quas de igne, de aere, de aqua et de terra habet, sapientem ad regendum vas suum, scilicet corpus, creavit, cum quibus etiam omnia officia ejusdem corporis cum ipso operando perficit. Ipsa vero antequam in corpus mittatur, nihil operata est, sicut etiam cum illud exuerit, nihil amplius operabitur. In flexuris namque membrorum hominis Deus quatuor ventos cum collateralibus ipsorum signavit, in humeris, in ulnis, in manibus et in lumbis, in genibus ac in pedibus, quorum unus, scilicet orientalis ventus, fortitudini aurorae adjunctus est, quae de frigiditate noctis rorem habet, quem super terram mittit. In mane enim aurora [Col. 0873C] lucet, in prima sol diem illuminat, in terra ardere incipit, et in sexta plenitudinem ardoris apprehendit. Per quod designatur quod homo per bonam intentionem primum suspirat, postea lacrymatur, post lacrymas bona opera incipit, quae post ea magno studio bonae intentionis complet. Homo namque qui in sancta conversatione bonorum operum fortiter ardet, velut auster est, qui prius per suspiria et bonam intentionem velut in oriente sancte vivere incepit; sed postea velut in occidente inquieta bella, quibus anima corpus domabat cessant, quemadmodum aestus solis, qui in oriente incipit, et in austro pleniter ardet, in occidente tepescit. Sicut enim oriens et auster in calore diei se conjungunt, [Col. 0873D] ita anima virtutem virtuti adjungit, et omnia bona opera sicut manus cum brachiis perficit. Sol autem finito die in occidente descendit, sicut et genua hominum cum pedibus super terram currunt. Ad vesperum etiam jocunditas diei in taedium ducitur, nec homo in luce diei tunc gaudet, sed taedium dormiendo habet. Hoc est quod homo secundum gustum carnis operans, et carnalibus operibus occupatus, coelestium bonorum obliviscens, nocturnalis efficitur; cum autem per animam in igne Spiritus sancti sanctas virtutes operatur, in amore Christi a concupiscentia carnis refrigescit. Anima quippe rationalis cum sono verba multiplicando profert, quemadmodum arbor ramos multiplicat, et ab ea omnes vires hominis sicut ab arbore rami procedunt, [Col. 0874A] ipsiusque opera, qualiacunque sint, quae cum homine operatur, sicut fructus arboris cognoscuntur. Ipsa namque quatuor alas habet, scilicet sensum et scientiam, voluntatem et intellectum. Per alam sensus se vulneratam sentit, et quae caro diligit, declinat, quia semper mobile spiramen est; per alam quoque scientiae corpus desiderium operandi habet, quia se per animam vivere cognoscit; per alam autem voluntatis anima cum corpore operari desiderat, quoniam illud factum videt; sed per alam intellectus fructus cujusque operis, sive utile, sive inutile sit, quoniam ipsa in finita vita manet cognoscit. Per istas itaque quatuor alas, ante et retro cum scientia boni et mali oculos habens, per bonam quidem scientiam, quasi ante cum bonis operibus; per malam autem [Col. 0874B] quasi retro malis operibus velut avis volat.

Item de creatione aquilonis, et quomodo ea quae specialiter de asperitate ejus et laesionibus quae per eum exterius in creaturis fiunt, de suggestionibus vitiorum, quibus anima et corpus a diabolo interius irritantur, intelligenda sint.

XCVI. Nam cum aquilo flatum suum horribiliter levaverit, orientalis ventus ei resistit, et occidentalis eum prohibet, ne super eum flare possit; sed auster, qui his duobus fortior est, cum illis etiam ei repugnat, ne super ipsum flatum suum emittat. Sic quoque omnes venti ab ortu solis usque in occasum ejus aquiloni, quem lumen solis nec tangit nec illuminat, resistunt. Aquilo enim aliis ventis pejor est, quoniam in casu diaboli quando Deus illum in lacum exteriorum tenebrarum projecit, ubi in tenebris [Col. 0874C] absque omni luce manet, tenebrosus factus est. Ex quo enim Adam cecidit, maligni spiritus flatum suum de tenebris in quibus sunt, in totum mundum homines in errorem urgendo emittunt, et hoc in eadem malitia qua verae luci contradixerunt, faciunt. Deus autem non permittit eos horribili forma ut sunt, hominibus qui sub sole sunt apparere; sed secundum intentionem et mores eorum in omni forma creaturarum eos decipiendo, et a bonis operibus quantum possunt avertendo eis apparent. Aquilo enim, qui homines et fructus terrae laedit, et qui alis suis in calore aestatis contrarium frigus adversus orientem et occidentem emittit, per quod fructus terrae arefacit, tenebrositati et nequitiae aeriorum spirituum similis est, quia ipsi pessimi spiritus [Col. 0874D] calorem ignis Spiritus sancti per oblivionem Dei in hominibus frigidum faciunt. Anima nempe, quae conflictu corporis ita superatur, ut illi consentiendo in desideria carnis, velut vermis in habitaculum suum involvitur, per spumam serpentis peccatis inquinata, spiraculum a Deo se esse non recordatur. Ipsa vero in his non diu manens, sed pro amplexione peccatorum, quibus quasi magnis inhiabat deliciis, suspirat et gemit, et peccata sua non in deliciis ut prius, sed in molestia habens, et quasi contra se rixando postmodum bonis operibus insistit. Sed cum homo in mala scientia se ipsum vendiderit, et per fervorem libidinis Deum in oblivionem ducendo ad consilium serpentis aspexerit, eadem libido per flatum [Col. 0875A] diabolicae artis in eo ferventius ardet, eumque sic dicendo decipit: »Quomodo posses te continere, quin caro tua per delectationem concuteretur, cum homo sis, et iterum poenitendo mundus fieri possis?« Sic namque homo iste in similitudine venti qui horrorem suum sub nubibus facit, per irrisionem errantis mentis in scientia sua obnubilatus, in tenebris oblivionis Dei cum criminalibus peccatis dormit. Et cum tali modo in peccatis suis Deum obliviscendo dormierit, in scientia hominum illorum qui Deum juste vivendo vident, velut pessimi et horribiles vermes quos homines fugiunt habetur. Unde et de ipso dicunt: »Qualis est homo iste, qui se, in tanta immunditia vivendo, hominem esse non recordatur?« sicque eum ut mortiferum [Col. 0875B] signum fugiunt, se ipsos considerantes, omniaque opera sua cum timore Dei signando, propter terrorem illum, quem in homine illo cognoverunt, ne ei similes efficiantur. Haec quoque in similitudine illorum signorum quae aerumnas et inutilia praefigurant faciunt. Et sicut manus per brachium omnia signat, et ut portenta in motu elementorum praefigurantur, sic homo per animam utilia et inutilia in se ipso considerando operatur. Diversitas namque aquilonis instabilitatem mentium hominum illorum significat qui quaeque secundum voluntatem suam praevidendo convenientia aestimant, in se et non in Deo confidentes; per quod et spissae nubi per quam fulgor solis nunquam perfecte videtur, similes sunt, eum omnia quae Creatori suo contraria [Col. 0875C] sunt eligendo et constituendo thesaurizant. Unde etiam in nigredine malignitatis hominibus molesti sunt. Sicut enim luna vario colore distincta apparet, sic ipsi cum oblivione Dei in ferream duritiam per duplicitatem doli ita convertuntur, ut se interdum suaves et utiles sine recta fide hominibus ostendant, ipsique diabolica arte delusi per odiosa et malitiosa opera sua coram Deo et hominibus in confusionem convertuntur. Idem enim aquilo periculosus in parte existit, et omni utilitate caret, quia illum malitiosum qui Deo contradicit, ex judicio justissimi judicis suscepit. Ipse quoque ardentem iram in qua per suggestionem diaboli sanguis hominis effunditur, et etiam hominem, qui in odio irae suae cum nequitia sua illum quem Spiritus sanctus [Col. 0875D] inspiravit, quantum in se est occidit, cum in dulci sono dilectionis eum nunquam laudare potest, designat. Idem namque homo in malitia sua aquam inhonestatis super illum quem sapientia infusum viderit fundit, et eum ubique conterendo prosequitur; hominemque charitatem habentem per verba mendacii ab omni honore, quantum potest, despoliat, et pacem cum verbis asperitatis et perfidiae undique in omnibus quibus potest destruit. Aquilo enim, qui a Deo alienatus est, omnia vitia hominum suscipit, ut in ipso torqueantur, quia sicut hordeum a tritico excribratur, sic ipse ab omni utilitate et beatitudine ac sanctitate separatus, omnes virtutes quae per inspirationem Spiritus sancti [Col. 0876A] procedunt, et quae per eum ornatiores et lucidiores fiunt sustinet, quemadmodum paries hominem sustentat qui se in illum reclinat. Per tenebras quoque suas omnia lucida quae coelesti harmoniae adhaerent, et quae Filius hominis in virginea natura seminavit, cognoscuntur; et sicut suggestio diaboli homines seducit, sic etiam flatus aquilonis homini nocivus est. Cum etiam homo qui iniquitates et peccata quasi in sinistra parte cum diabolo susurrando operatus est, per poenitentiam et conversionem quasi in dextera parte eorum reminiscitur, et per recordationem peccatorum suorum fortior et sanctior in bonis operibus efficitur, quemadmodum sinistra dextrae ministrat.

Ratio quare Deus Adam de terra suscitans vel erigens [Col. 0876B] ita primo statuit ut in facie orientem, dextro austrum, laevoque aquilonem haberet; et quod in brevi parvaque statura ejus immensum totius mundi instrumentum collegerit, et omnes creaturas dominationi viribusque sensuum ipsius subjecerit.

XCVII. Faciem vero justi germinis, scilicet Adae, Deus contra orientem vertit, quando eum suscitavit et erexit, ac in dextra ipsius australem partem beatitudinis, et in sinistra ejus exteriores tenebras, quae aquilo nominantur, signavit. Ipsi quoque vires elementorum caeterarumque creaturarum infixit, ut cum illis contra aquilonem operaretur, quae habitaculum perditorum angelorum est, qui se ab ipso separaverunt, quoniam in proprietate voluntatis suae eum negando, Deum esse noluerunt. Quapropter [Col. 0876C] etiam Deus vult ut homo aquilonem per sinistram partem repudiet, eumque retrorsum abjiciat, nec ulla imitatione ad illum aspiciat, sicut nequaquam facie sua dorsum suum videre potest, et ut omnibus viribus creaturae adversus serpentem in praelio Michaelis pugnet; aquilonemque omnino in oblivionem sinistrae partis habeat, quemadmodum tenebrae a luce segregatae sunt. Sic Deus hominem cum viribus omnium creaturarum firmavit, eumque ipsis velut omni armatura induit, ita ut per visum creaturas cognoscat, per auditum intelligat, per odoratum discernat, per gustum ab eis pascatur, et per tactum eis dominetur. Unde et ipse verum Deum creatorem omnium creaturarum scire [Col. 0876D] debet, nec adversus eum praeliari contendet, quamvis per consilium antiqui serpentis multoties decipiatur, quia Deus supradictis viribus eum non ad hoc replevit, ut ullatenus mentem suam in stultitiam pravi angeli elevare tentet. Deus enim formam hominis secundum constitutionem firmamenti caeterarumque quarumdam creaturarum formavit, quemadmodum fusor aliquam formam habet secundum quam vasa sua facit. Et ut Deus magnum instrumentum firmamenti aequali mensura mensus est, sic etiam aequaliter mensus est hominem in parva et brevi statura sua, quemadmodum supra dictum est, eumque sic creavit, ut membrum membro conjunctum, rectam mensuram suam, rectumque pondus suum non excedat, nisi hoc ex judicio [Col. 0877A] Dei fiat, et ut in pluribus partibus corporis sui se flectat, scilicet in collo, in humeris, in ulnis, in manibus, in femoribus, in genibus atque in pedibus et in caeteris quibusdam membris.

Item multifariae rationes, adjunctis interdum congruis Scripturae testimoniis, qualiter et tempora et menses totius anni juxta proprietates qualitatum suarum, et juxta ascensum vel descensum solis, et incrementa seu detrimenta lunae, hominis qualitatibus assignentur tam secundum distinctiones vel mensuras membrorum et aetatum, vel etiam proprietates humorum corporis, quam secundum diversos et profectus et defectus affectuum mentis.

XCVIII. Sed et sicut creaturas Deus in homine signavit, sic etiam tempora anni in illo ordinavit. Nam aestatem in homine vigilante, hiemem in dormiente [Col. 0877B] ostendit, quoniam et hiems infra se abscondit quod aestas in gaudio profert; ita et dormiens per somnum confortatur, quatenus vigilans in viribus suis ad quaelibet opera promptus efficiatur. Menses quoque in eo distinxit, cum qualitates et virtutes eorum in ipso discrevit. Nam mensis primus, in quo sol sursum erigitur, frigidus et humidus existit, et in multa diversitate est, et aquam in candorem conversam exsudat. Unde et qualitates ejus cerebro conjunguntur, quoniam illud frigidum et humidum exstans, vilem humorem per oculos, et per aures, atque per nares ejiciendo emundat. Ita et anima in pueritia hominis, quae nec dolum, nec carnalem gustum habet, et eam contra naturam suam operando non concutit, in gaudio [Col. 0877C] operatur; ipsaque in eadem pueritia, quae juxta desiderium suum simplex et innocens est, fortis et potens existit. Postea vero gaudio puerilis innocentiae carens, in magnam tristitiam velut peregrinus qui ex patria sua pulsus est convertitur, cum corporales humores in homine crescunt, et ipse per gustum carnis maculosus effectus, lasciviam amplectendo cum oblivione Dei in convivio peccatorum gaudet et laetatur. Sicut enim sol in primo mense sursum erigitur, sic anima in prima aetate nec ligata nec tenebrosa gustu et effectu peccatorum est, per quae homo cum diversis moribus instabilitatis in duritiam sordiditatis et vanitatis sanctitate legitimorum operum carendo convertitur. Sed cum [Col. 0877D] idem homo humiditatem lacrymarum per doctrinam, et admonitionem Spiritus sancti effuderit, a foeditate peccatorum in suavissimo odore boni rumoris, ignorantiam et taedium bonorum operum devitando mundatur.

Secundus autem in qualitate sua purgatorius est, et in oculis designatur, quia et oculi aquosi et lutulenti et pestiferi existentes, purgationem aliquando in semetipsis faciunt. Hoc modo anima in homine velut succus in arbore est, quia sicut per succum omnes fructus arboris crescunt, sic etiam per animam omnia opera hominis perficiuntur; et cum venae et medullae ipsius impletae fuerint, secundum desideria carnis operari incipit, quae cum profecerint, ex spiritali natura ipsius animae coactus saepissime [Col. 0878A] ingemit. Sic quoque cum oculo scientiae quomodo peccata inceperit, et qualiter sine poenitentia illa perfecerit considerando ab omni pollutione mundatus, ea ulterius vitare studet.

Per tertium vero, qui tumultuosus existens, tempestates portat, et pestes in se retinet, et diversis flatibus omnia germina terrae movet, aures intelliguntur, in quibus sonus cunctorum utilium et inutilium sonat, per quae totum corpus movetur. Similiter et anima in corpore quod per eam movetur et impletur, et velut venis connectitur, conflictum contra vires naturae suae habet, cum homo in medio juventutis suae similis est arbori, quae prius grossos et postea fructus suos emittit. Homo enim tempestates inquietorum morum habet, cum intelligit [Col. 0878B] quid facere possit, quia medulla ejus jam pinguis est, et venae ipsius plenae sunt; et tunc anima in illo plangentem et querulam vocem habet, eo quod dolor suus de peccatis illius magis et magis augeatur, quoniam ipsa vita illa est quae omnia in homine movet. Ille autem plus justo appetentior laudis, se sapientem reputando magis desipit, cum per temeritatem et superbiam suam quasi putridum vulnus existit, et in mendacium ducitur, cum in eo fama honesti et boni rumoris quam habere quaerit nunquam apparet. Unde et anima in quam omnia bona et mala revertuntur, sicut etiam in auribus omnia utilia et inutilia sonant, et per cujus vires omnia perficiuntur, lugendo tristatur. Cum autem, compresso tumore juvenilis mentis, per gratiam Dei [Col. 0878C] ad meliorem partem peccata sua emendando convertitur, anima, quae prius tristis erat, et in ipso omnia utilia et inutilia perflat, propter mala et inutilia opera eum ad poenitentiam commovet, et propter bona et utilia opera eum sicut in paradisiaco loco gaudere facit.

Sed et per quartum, qui viridis et odoriferus est, et velut cum timore tonat, nares designantur, in quibus spiramen animae odorem attrahit, et emittit omnium quae sibi homo cum timore eligit. Huic quoque, scilicet mensi, homo qui per spiramen rationalitatis in scientia sua viriditatem bonorum operum sapienter elegerit, assimilatur, in quo omnes fructus virent, et qui odoriferus est, quoniam [Col. 0878D] in dulcissimo odore rumor probitatis et utilitatis in laude Dei ubique emittitur. Sed tumultus odiosorum et malorum hominum, virtutes et bona opera illius hominis saepe repudiat, et eum injustum et malum vocat, quemadmodum Judaei Dominum Jesum Christum injustum et coinquinatum esse mendaciter dicebant, cum eum in omnibus operibus suis sanctum et justum cognoscerent. Sicut enim mensis iste cum periculo et timore sonat, et tamen fructus terrae non arefacit, sic etiam vires et virtutes beati hominis per praedicta mala non arescunt, sed illi qui dentibus suis super eum frendent deficiunt. Et sicut homo in spiramine rationalitatis per nares quaeque dulcissima et nobilissima eligendo sibi attrahit, et fetentia et lutulenta abjicit, aeterna praemia [Col. 0879A] promeretur, et ab hominibus cum laude honoratur, ubi ejus persecutor coelestibus praemiis carens, in terra ab hominibus nunquam in veritate laudari potest. Qui enim Deum timet et diligit, mentem suam ab omni quod malum est se custodit, quemadmodum homo nasum suum de fetenti et immunda re avertit.

Quintus autem suavis et lenis est et gloriosus in omnibus terrae est, ut etiam gustus oris dulcis et delectabilis est, quoniam per ipsum cognoscuntur et sciuntur, quibus homo cum gaudio reficitur. Sic et rationalitas columna et medulla quinque sensuum existit, qui per eam sustentantur, et ad operandum diriguntur, quemadmodum terra, per aratrum eversa, germinando fructuosa efficitur. Visus enim, [Col. 0879B] scilicet sensus oculorum, per quem homo omnia videt et cognoscit, inter alios jure principatum tenet, quia ut loco sublimior caeteris est, ita et remotiora magis quam alii percipit. Unde et idem visus oculorum jucundus et gloriosus est, quia homo cum eo cognoscendo et eligendo utilia ab inutilibus discernit. Sicut ergo quintus mensis, videlicet Maius, suavissimum odorem florum habet, in quo corda hominum laetantur, eo quod in ipso omnes fructus terrae de quibus homo gaudet procedant; sic etiam homo in visu oculorum omnem usum naturarum naturaliter cognoscendo, quid inter illa quae videt differat, acumine rationalitatis discernit. Fructuositas vero istius mensis gustui oris similis est, per quem homo ea quae ad refectionem suam utilia sunt [Col. 0879C] cognoscit.

At sextus cum calore siccus existens, in processu fructuum cum aere illo se elevat, qui maturitatem fructibus immittit, et aquas aliquando in nimietate effundit; in quo et humeri hominis notantur, qui cum calore siccitatem habentes, unumquemque laborem sustinent, et omnia opera complent, totumque corpus retinent, et tamen interdum pro labore quietem quaerunt, velut cum avis pro lassitudine alas suas remittit, et ut radix ramos suos continet. Eodem modo secundus sensus, scilicet auditus, ad intelligenda verba quae suscipit, quasi quaedam pennula rationalitatis existit. Unde fit ut dum aures sonum cujusque creaturae recipiunt, qualis sit vel [Col. 0879D] ubi sit eadem creatura cognoscat, ideoque tunc homo magis ad investigandam eam animum intendit. Vis enim animae, quae per aures sentit, sicut audiendo non laborat, ita nec extaediata satiatur, sed potius desiderium multa cognoscendi et notandi habet, ut etiam sextus mensis, qui humidus non est, fructibus quos cum leni calore produxerat, multiplici incremento dilatat, et eis maturitatem immittere incipit. Et sicut in mense isto inundationes aquarum cum periculosis sonis tonitruum in timore funduntur, sic etiam inter illa quae de rebus humanis placide auditus admittit, sunt multa quae cum horrore et tristitia recipit. Auditus vero initium rationalis animae est, quia sicut verba quae scribuntur, prius dictantur, sic per ipsum dictata et [Col. 0880A] composita quaeque secundum hominis intentionem perficiuntur. Anima tamen omnia ista bona et mala, utilia et inutilia sustinere cogitur, quae per initium auditus in suspiriis lacrymarum, quia nondum bona opera incoepit, plene gaudere non potest. Humeri quoque, qui humiditatem viscerum et aliorum membrorum hominis, sicut totum corpus sustinent, etiam nonnullam auditus, qui initium animae est, similitudinem habent, per quem omnia opera perficiuntur, quemadmodum per humeros onera cuncta portantur. Sicut enim viscera ad invicem cohaerent, sic et opera hominis conjuncta sunt; et per bona quibus mala arguuntur gaudium habet, et per mala quibus bona cognoscuntur, tristatur; et ita cum jam in gaudio manet, mox in tristitiam convertitur. [Col. 0880B] Quapropter et requiem quaerit, ut homo quietem quam habere non potest saepe desiderat. Unde et eadem anima quae quandiu in corpore manet fatigatur, in aeternis tabernaculis pro bonis recipitur, et pro malis secundum merita sua in poenis collocatur.

Septimus quoque per ardentem solem magnas vires habet, fructusque terrae maturos et aridos facit, atque per tempestates ariditatis et pluviae torrens est, quemadmodum et flexurae brachiorum per scapulas et per manus fortes sunt, quibus homo omnia necessaria colligit. Sic et homo per odorem naturam cujusque rei sapit discernendo et cognoscendo quae utilis et inutilis sit, et ea quae ad conservationem naturae suae pertinent eligit, et in sinu [Col. 0880C] suo colligit, quatenus, malis humoribus arefactis, in sanitate crescat, quibus temperatur, ne humores per corruptum succum a fortitudine sanguinis destituantur. Ipse enim, scilicet homo, in scientia sua omnia ista ad se trahens, ea sub potestate ligat, ut livor humorum expellatur, et ipsi in fortitudine sanitatis persistant, et sic cum discretione ista fortiter disponit, ut etiam flexurae brachiorum per scapulas et per manus fortes sunt. In mente quoque sua conservat quae ad sanitatem suam pertinent, et sic omnia sibi necessaria providet, quemadmodum omnes fructus in mense isto maturi jam colliguntur. Anima vero quae a Deo spiramen est, torrens iter habet, ut etiam sapientia torrenti itinere gyrum [Col. 0880D] coeli circuivit. Unde et septem donis Spiritus sancti cum quinque sensibus homo per eam incipit et perficit omnia opera sua, ut etiam septimus mensis omnes fructus terrae proficit. Quae videlicet opera vel ad laudem quasi per dextram, vel ad confusionem quasi ad sinistram, ac si in quadam maturitate et ariditate fructuum perficiuntur. Ex recordatione enim peccatorum in amara poenitentia saepe lacrymae effunduntur, velut in fortissimis viribus leonis, qui alias bestias praecellit, omnia vitia et peccata cum magnae intentionis studio conculcat, et per sapientiam qua Deum cognoscit, pro operibus peccatorum, quibus a Deo fugerat, luget. Anima namque cum suspiriis suis per admonitionem Spiritus sancti in multis viribus hominem movet et sustinet, cum [Col. 0881A] eum in poenitentia omnem viriditatem virtutum ad abstergenda vulnera peccatorum colligere facit, per quod ipsa gaudium habet, semper desiderando ut ad aeterna tabernacula perveniat et in ipsis sine fine permaneat.

Octavus autem velut magnus princeps in viribus suis est, qui omnia in potestate sua per plenitudinem habet. Quapropter et laetitiam in se ostendit, atque per fervorem solis ardens, rorem etiam de quadam frigiditate habet, horribilisque in tempestatibus suis est, quia sol jam ad inferiora declinavit. Qualitates itaque ipsius in manibus hominis ostenduntur, quae plurima opera perficiunt, et potestatem totius corporis in se habent, quoniam omnia quae possunt sibi attrahunt, et thesaurizant, ita ut homo [Col. 0881B] operibus manuum suarum saepe laudetur. Similiter et homo per gustum oris vires illorum quibus reficitur prae caeteris sensibus perfectius cognoscit, et eas in potestate scientiae suae habet, sicut etiam mensis iste in viribus suis magnus est. Ipse etiam laetitiam in se habet, sapienter discernens quae frigidae et calidae naturae ad sanitatem suam conveniant, ut etiam mensis iste ardorem solis et frigiditatem roris in se habet. In scientia enim sua ab illis quae periculosa et inutilia sunt declinans, bona et utilia colligit, sicut manus laudabilia opera fortiter in probitate perficiunt, et ut aedificator in potestate artis suae omnia aedificia domus suae construit, in qua omnem substantiam suam sapienter conservat. Anima vero praeliatrix existens, desideriis [Col. 0881C] suis illicitas cupiditates hominis superando penetrat, et torrenti itinere circulum suum circumeundo, in incoeptione praelii sui ad altissimum Deum ascendit. Ipsa enim scuto fidei et omni armatura virtutum, contra desideria carnis pugnat; et cum illa vicerit, velut vir praeliator qui secundum voluntatem et intentionem suam inimicos suos superavit, gaudet, quia in calore veri solis ardendo, hominem suspirare facit, ita ut in frigiditate verae poenitentiae, quae omnia peccata arefacit, lacrymas effundat. Homo enim in poenitentia, in qua plurimae contrarietates ei occurrunt, cum humilitate se pro luto computando descendit, ita ut vix salvationem animae suae speret. Sed anima mox crucem et omnes [Col. 0881D] passiones Jesu Christi, per quas peccata abluuntur ei proponit in spem eum elevando, et ex qua poenitentia ipso de virtute in virtutem ascendente floret, ita ut pro singulis per eam perpetratis flores bonorum operum et sanctarum virtutum quibus nunquam extaediari possit operetur. Sic enim per poenitentiam in magnis viribus quotidie proficiendo sustollitur, et thesaurizat bona et sancta opera de quibus omnis coelestis turba Deum laudando gaudet.

Nonus vero maturi temporis est, nec per tempestates se terribilem ostendit, omnemque indignum succum fructuum qui boni ad edendum sunt aufert, quia ipse omnia velut in sacculo secure tenet. [Col. 0882A] Unde et in qualitatibus suis sicut venter hominis est, in quo ex calore jecoris et aliorum viscerum quidquid ei immittitur excoquitur; quod etiam mistum calore et frigore in statuto modo recte ejicitur. Sed iste modus, per infirmitates aliquando destituitur, ut etiam mensis iste per percurrentia tempora in modo suo interdum commovetur. Homo quoque per sensum tactus quae ad edendum matura sunt cognoscit et comedit, ne de immaturis ejus humoribus turbatis, infirmitatem incurrat, ut etiam mensis iste indignum succum fructuum aufert. Ipse etiam intendit ut non immoderate, sed recte et sufficienter reficiatur, ne humores vili sanie moveri possint, et etiam quaeque utilia caute sibi colligit, ut quilibet rem quam diligit diligenter claudit, ne [Col. 0882B] sibi auferatur. Sic ergo homo tactu suo ventri similis est, qui ea quae recipit calore et frigore temperate coacta emittit, ut etiam in mense isto omnia matura apparent, quorum succus postea exsiccatur. Anima vero, quae multis bellis et laboribus tribulationibusque lapsum Adae, et etiam per praelia carnis suae turbatur, in bonis operibus cum gaudio ad coelestia ascendit, et in malis per tristitiam descendit. Ipsa enim fortissimam loricam, quae diligentissime texta et connexa est, scilicet patientiam induit, quam nulla sagitta perforare valet, et in ascensione bonorum operum hominem provebit, ut in descensione verae humilitatis quidquid boni fecerit illi qui summum bonum est, et per quem illud habet, attribuat. Cum vero homo in tanta tristitia [Col. 0882C] est pro peccatis suis, ut vix salvationem animae suae speret, tunc ejus iterum anima patienter sustinens ei proponit quod Deus pro salute hominis humanam formam assumpserit, et eum in spe ab ista dubitatione surgere facit, sicut scriptum est: »Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades (Ps 138).« Quod sic intellectui patet. O Deus, omnis ascensio sanctorum et coelestium operum eorum quos igne tuo accendis, tua est, qui homini in amore tuo rorem compunctionis cordis immittis, per quam caeterae virtutes postea virendo frondent. Cum autem in profunditatem peccatorum descendero per oblivionem tui infernales poenas promerendo, si in vera poenitentia ad [Col. 0882D] te clamando suspiravero, guttis sanguinis tui me ungis et salvas, et sic liberator et salvator meus ades. Patientia cum humilitate in altis est superbiam superando, et etiam in tenebris peccatorum est hominem monendo, ne pro peccatis suis de misericordia Dei desperet, et sic omnia opera in recta moderatione quasi in maturitate habet, illa quae in sanctitate fiunt a vana gloria defendendo, et ea quae in putredine peccatorum perficiuntur, a desperatione liberando salvat. Ipsa enim patientia in recto itinere est, quoniam coelestia non relinquit nec terrena despicit, sed omnia incitamenta vitiorum fallentis diaboli in vero lumine, quod Deus est, conculcat, et in omnibus his nec nimis laetatur, nec in tristitiam cadit, licet interdum ex deceptione [Col. 0883A] diaboli commoveatur, cui cum scuto fidei fortiter resistit.

Decimus quoque quasi homini sedenti assimilatur, quoniam viribus suis in viriditate non volat, nec calorem parat, sed ramos arborum exspoliat, frigusque exsudat, quemadmodum et homo dum sedet se complicat ut frigus evadat, qui in eodem mense vestem sibi attrahit, quia tunc calorem per vestimentum habet. Hoc exemplo et homo cum per senilem aetatem frigescere incipit, tunc sapientior quam prius effectus pueriles mores in taedium ducit, et vicissitudines lascivorum et stultorum morum in ista matura aetate desiccat, et stultorum societatem, ne eum per ignorantiam decipiant, devitat, quoniam inutiles et varii sui gustus carnis ex [Col. 0883B] frigiditate aetatis, in ipso jam deficiunt, ut etiam mensis iste ex viriditate jucundus non est, per cujus ariditatem cum frigore rami exspoliantur. Anima quoque, quae vivens et prudens spiraculum a Deo facta est, qui vera sapientia est, hominem docet ut firmiter teneat quae ab ipso Deo sunt, et per gratiam Dei cum viribus suis in beato homine velut domina ancillam corpus sibi dominando subjicit, et illi in bonis delectationem parit. Si enim aliquando caro hominis illius per gustum delectationis mota fuerit, anima in ipso indignando miratur, et idem venenum in venis et in medullis illius exstinguendo cessare facit, et per gratiam Spiritus sancti cum doctrina Scripturarum eum consolando, de vitiis ad virtutes, ne in peccatis deficiat, colligit [Col. 0883C] et caute observat.

Sed undecimus se inclinat et frigus aedificat, nec gaudium de aestate, sed tristitiam de hieme in se ostendit, et frigus de ipso super terram cadit, eamque lutum spumare facit, quod et homo imitatur, cum genua sua flectit, ne frigus per eum transeat. Unde etiam cum genua sua in tristitia flectit, in corde suo cogitationes doloris exaggerat, et se quasi lutum computat, nec aspectum ad gaudium habet, quoniam in moerore recordatur quod genua hominis in primordio suo naturaliter flexa sunt. Non dissimiliter, cum homo ad senectutem pervenerit, frigiditate attenuatur, et gaudium juventutis non habens, ex defectu ariditatis suae, in qua macie afficitur et indignis humoribus defluit, tristatur. Quilibet enim [Col. 0883D] senex propter timorem frigoris ad ignem se calefaciens membra sua colligit, quoniam naturaliter frigidus est, ut etiam mensis iste absque jucunditate aestatis omnes dies suos frigidos habens, genibus hominis similis est, quae ipse in tristitia flectit, cum primordii sui reminiscitur, scilicet quando in utero matris suae complicatis genibus quasi captus sedebat. Cum vero anima viribus suis hominem ita superavit, ut per eam a peccatis quae operatus est aliquantulum cesset, et tamen eam prohibere non potest quin peccare desideret, tunc in vase suo, quod est caro quam inhabitat, ingemit, quoniam ipsa totum corpus perfundit et movet, velut ventus qui in aliquam domum flat, cujus parietes moveri [Col. 0884A] facit, et cujus cavernas seu fenestras flando pertransit. Sed cum homo in tenebras peccatorum velut vermis in foramen luti se involvit, tunc anima, quae in venis et in medullis cum omnibus compaginibus membrorum sita est, quoniam de igne Spiritus sancti non calet, in viribus suis deficit; et quia per carnalem naturam jucunda opera habere non potest, diurnum lumen sanctitatis transiliendo, semper ingemiscit, et in natura sua quid sit vel unde venerit obliviscitur. Gemitus vero animae plenus doloribus existit, cum gustus spiritalis naturae suae ab ea alienatus fuerit, quia per gratiam Spiritus sancti non accensa, opera quae corpus ab ea postulat, licet invita, ad operandum ei consentit. Unde contra voluntatem suam operando magnam tristitiam [Col. 0884B] habet, sicut etiam corpus nonnunquam tristitiam habet cum secundum naturam animae operari cogitur.

Duodecimus quoque cum magna potentia frigus habet et terram cum duritia coagulat, et ipsam cum spuma frigoris totam obtegit et eam taediosam et laboriosam facit. Quapropter in qualitate ejus pedes hominis notantur, qui plurima conculcant et dispergunt, et terram temperant, ne se terra in altum levare possit, sed super illam stant. Hoc modo et anima hominis illius qui in ira sua sanguinem proximi sui effuderit, vel aliam injuriam rixando ei intulerit, graviter commaculatur, quia sicut corpus post discessum animae absque omni [Col. 0884C] calore frigidum manet, sic ipsa sine calore donorum Spiritus sancti per iram indurata, naturae suae obliviscitur, in qua coram Deo sanguinea apparet, quoniam ipsa, quemadmodum Cain in sanguine fratris sui, a Deo abjecta est. In ira enim hominis sanguis inundat. Unde et ipse rectis sensibus suis destitutus quasi insanus efficitur; per irrationabiles irarum et blasphemiae motus corde et ore ab omni beatitudine fratrem suum invidendo abscidit, et quantum potest cogitando et dicendo, omnia bona illius dispergit, et ideo per malum odii in anima sua coram Deo homicida est. Ipse enim dentibus suis super eum frendet, malitiosa verba quae in corde suo cum odio dictaverat, ei obfundens, et per duritiam injustorum itinerum nullam dulcedinem [Col. 0884D] sanctitatis in se habere, nec semen bonorum operum seminare potest, et pro ista duritia, in qua assidue moratur, ad coelestia nunquam suspirat. Unde et qui hujusmodi est a bonis sanctae et purae scientiae operibus caecus, sanctitatis gaudia quae in ira sparserat, nunquam habebit, quoniam ipse velut camelus foedis peccatorum sarcinis oneratus et pollutus est. Hoc modo qualitates et virtutes mensium homini coaptantur. Unde et Psalmista inspiratione mea dicit:

Verba David in psalmo CIII ad haec competentia.

XCIX. »Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum.« Quod sic intellectui patet: Deus posuit lunam esse temporalem, quatenus omnia tempora velut mater infantem nutriret, primo quidem [Col. 0885A] lacte, postea cibo. In defectu enim suo luna debilis est, unde et velut lacte tempora lactat; in augmento autem suo quasi solido cibo illa nutrit. Solem vero Deus super terram lucere, et se sub terra abscondere constituit. Quapropter in die super terram lucet, quemadmodum homo in die apertis oculis vigil est, et in nocte sub terra est, ut etiam homo in nocte clausis oculis dormit. Sic homo terrenus secundum ima in carne est, et coelestis secundum altitudinem coeli in anima existit, et tempora temporum novit, quia per haec omnia vivus movetur.

Quod homo ad imaginem Dei creatus, et quasi alter Dominus super tribunal terrae sedens, omnique creaturae propter se factae imperans, plenum ipsius [Col. 0885B] Dei opus sit, et ei valde placeat; et quod alter sexus ad adjutorium et consolationem alterius factus sit, virque divinitatis, et mulier humanitatis Christi formam teneat.

C. Cum autem Deus hominem inspexit, valde bene ei placuit, quoniam secundum tunicam imaginis suae, et secundum similitudinem suam illum creaverat, quatenus per tubam vocis rationalis omnia miracula ejus pronuntiaret. Homo enim plenum opus Dei est, quia Deus per eum cognoscitur, et quoniam Deus omnes creaturas propter illum creavit, eique in osculo veri amoris per rationalitatem ipsum praedicare et laudare concessit. Sed ipsi adjutorium similitudinis suae defuit. Unde et Deus illi adjutorium, quod speculativa forma mulieris fuit, in qua omne humanum genus latuit, quod in vi [Col. 0885C] fortitudinis Dei producendum erat, sicut et primum hominem in vi fortitudinis suae profecerat. Vir itaque et femina sic ad invicem admisti sunt, ut opus alterum per alterum est, quia vir sine femina vir non vocaretur, nec femina sine viro femina nominaretur. Femina enim opus viri est, et vir aspectus consolationis feminae est, et neuter eorum absque altero esse posset. Et vir divinitatem, femina vero humanitatem Filii Dei significat. Homo itaque super tribunal terrae sedet, omnique creaturae imperat, illaque in disciplinatu illius existens ei subdita est, et ipse super omnes creaturas est, sicut David inspiratione mea loquitur dicens:

Verba David in psalmo CIX, et expositio eorumdem [Col. 0885D] verborum quomodo de Incarnatione et potestate Christi, et in subjectione inimicorum ejus intelligenda sint.

CI. »Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.« Quod sic intellectui patet: Dicat ergo homo: Dixit ille qui Dominus et Pater omnium est Filio suo incarnato, cui a Patre data est omnis potestas in coelo et in terra, ita ut Dominus meus sit, qui homo peccator sum: »Dominare sedens a dextris meis,« id est dominare homini, qui dextra mea est, quoniam omnes creaturas ei subjugavi; illumque per fidem tibi subjice, ita ut idola deserat, et ad Creatorem suum, videlicet verum Deum, se convertat. Hoc autem facies, quandiu [Col. 0886A] ponam rebelles, qui inimici tui per incredulitatem sunt, scabellum vestigiorum tuorum, quia illos in perpetuum tibi subjugabo, faciamque ut adorent vestigia pedum tuorum. Nam cum ab infidelitate sua conversi fuerint, te verum Deum cognoscent. Sic Deus per Verbum suum omnes creaturas produxit, idemque Verbum carnem in homine induit, qui dextra Dei est, quoniam comprehensio potentiae ipsius existit. Idem quoque Verbum, quod Filius Patris est, dominando super hominem sedet, donec impleatur numerus fratrum suorum, quod in novissimo die erit, et tunc diabolica turba cum sequacibus suis velut scabellum quod etiam post ultimum tempus mundi est, ei subjicietur, et tunc videbitur et cognoscetur quis et qualis Dominus [Col. 0886B] ipse est, quoniam ipse Satanas sicut scabellum tunc conculcabitur et omnino dissipabitur.

Quia homo signis omnipotentiae Dei per quinque sensus insignitus auctorem suum in trinitate unum, et in unitate trinum cognoscere et venerari debeat, a quo ad hoc et conditus et post lapsum reparatus est, ut et dominus mundi esset, et decimum in coelis chorum faceret.

CII. Dominus etenim in coelo in potentia sua potenter regnat, et sidera quae per ipsum accenduntur et reliquam creaturam inspicit. Sic et homo super sedem, quae terra est, sedet, et reliquae creaturae dominatur, quia signis omnipotentiae Dei insignitus est. Signa vero haec quinque sensus hominis sunt, per quos ex potentia Dei intelligit et sentit quod trinitatem in unitate, unitatem in trinitate [Col. 0886C] in Deo venerari per rectam fidem debet; et veneratio ista ornamentum novem ordinum angelorum est, de quibus diabolica turba expulsa corruit. Homo autem decimus chorus est, quem Deus in semetipso in prima constitutione perditorum angelorum reparavit, quoniam homo fieri voluit, in cujus humanitate turris est, in qua illi ambulant qui in decimo choro sunt. Itaque, ut supradictum est, Deus in homine tam superiores quam inferiores creaturas signavit. Qui postquam per spiraculum vitae, quod est anima, inspiratus est, surrexit, omnesque creaturas cognovit, ac in animo suo fortissima dilectione illas amplexatus est.

Quod natura animae ignea et multiplicis efficaciae in viribus suis sit, quibus et Deum cognoscit, et se [Col. 0886D] ipsam intelligit vel regit, et corpus suum sensificat et ad operandum movet.

CIII. Anima vero hominis ignea est, totumque corpus hominis calefacit ac vivificat; et quoniam ignea est, homo sanguineus existit. Ventosa quoque itinera habet, spiramen introrsum in hominem trahendo et emittendo. Quod cum in hominem trahit, ille intus siccatur, idque ei valde utile est, quia caro hominis per siccitatem istam in sanitatem crescit; cum autem illud emittit, ignis intra hominem tabescit, caloremque suum educit. Unde et cum sensualitate totum corpus aedificatur, ita ut homo vivere possit, et omnes quinque sensus corporis cum officiis suis regat. Et si calor iste non omitteretur, ignis animae corpus suffocaret, velut domus [Col. 0887A] quae igne tota consumitur. Per vires quoque animae homo carne et sanguine induitur et totus perficitur, quemadmodum etiam per flatum ventorum omnes fructus terrae complentur. Sed et per hoc quod anima ignea est, se Deum habere cognoscit; et per hoc quod spiritale spiraculum est, se operari cum corpore posse intelligit. Quapropter et praeceptum a Deo habet ut opera sua recte operetur, et ne in vacuum locum aquilonis aspiciat, ubi primus angelus regnare volebat et periit. Cum enim elatio proprietatem voluntatis suae congregaverit, ex ea mox superbia volans velociter ad aquilonem tendit cum proprietatem voluntatis suae perficit, quocunque modo voluerit. Elatio autem et volans superbia aquis similes sunt, quas navis nequaquam pertransire [Col. 0887B] valet, quia Deo et hominibus molestae sunt et omnia destituunt. Unde et opera earum defluunt, nec charitas eas pertransit, quoniam nec diligere, nec diligi a fidelibus possunt; sed quae non habent capere volunt, illaque disponendo constituunt super quae nullam potestatem habent; quapropter in interitum vadunt. Anima itaque magistra domus corporis sui est, in qua Deus omnia habitacula quae illa possessura erat, formavit; nec eam ullus videre potest, sicut nec ipsa Deum videt, quandiu in corpore manet, nisi quantum eum in fide videt et cognoscit, et cum omni creatura quae a Deo processit in homine operatur, ita scilicet ut sicut apes in vase suo favum aedificat, sic et homo opus suum velut favum [Col. 0887C] cum scientia animae, quae quasi liquor est, perficiat. Et quoniam a Deo missa est, in corde cogitationes fundat et pectore congregat, quae deinde in caput et in omnia membra hominis transeunt. Oculos quoque ipsa penetrat, quoniam fenestrae ejus sunt per quas creaturas cognoscit, quia rationalitate plena in solo verbo vires earum discernit. Hinc etiam homo omne opus suum secundum voluntatem cogitationum suarum ad unamquamque necessitatem suam perficit, quia cum ventus scientiae animae in cerebro movetur, a cerebro in cogitationes animi descendit, et sic opus voluntatis perficitur. Anima enim in scientia sua seminat, quod opus cogitationum compleatur, illudque per ignem animae coquitur, et in gustum convertitur per quem scienter [Col. 0887D] probatur. Ipsa etiam refectionem ciborum et potuum introrsum in hominem ducit, ut caro illius refocilletur. Nam per vires suas quomodo homo in omnibus naturis carnis suae crescat et consistat, disponendo ordinat, viribusque suis viscera illius replet. Ipsa namque caro et sanguis non est, sed ista adimplet, ita ut eam secum vivere faciat, quia rationalis a Deo orta est, qui primo plasmati vitam inspiravit. Unde anima et caro in duabus naturis unum opus existunt. Sed et aerem cogitando, calorem congregando, ignem suscipiendo, aquam immittendo, ac viriditatem germinando corpori hominis inducit, quomodo et a prima constitutione confectum est et supra et subtus, circa et intra corpus ubique est. Et hoc modo est homo.

[Col. 0888A] Quia Deus secundum opera sua sive ad vitam sive ad poenam hominem dijudicet, et quod sancta anima corpore exuta Deum, quem nunc impediente corruptione carnis non potest, plene videat, diemque judicii ad recipiendam amabilem vestem suam, hoc est idem corpus suum, desideranter exspectet, ut in eo cum angelis contemplatione et laudibus Dei sine fine fruatur.

CIV. Quando autem homo recta opera facit, elementa recta itinera habent; sed cum injusta opera perficit, elementa cum poenali afflictione super se inducit. Corpus enim secundum desiderii sui voluntatem cum anima operatur, et Deus hominem secundum opera sua sive ad vitam sive ad poenam dijudicat. Et anima in totum corpus cogitando loquendo et suspirando defluit, quemadmodum ventus, qui in aliqua domo ubique flatus suos emittit. [Col. 0888B] Sed quandiu corpus cum anima in homine operatur, ille localis et gravis est, nec a terra se levare potest; cum vero corpus cum vivente anima renovabitur, scilicet post novissimum diem, tunc levis et volatilis erit quasi avis quae pennas habet. Ipsa quoque dum in corpore est Deum sentit, quoniam ab eo venit, et quandiu in creaturis officialis est, Deum non videt; sed postquam ab ergastulo corporis educta ante conspectum Domini venerit, tunc cognoscet quid ipsa sit, et quid ei adhaeserit dum in corpore maneret. Et quia tunc gloriam magni honoris sui sciet, habitaculum suum reposcet quatenus gloriam suam secum sciat. Unde et inhianter novissimum diem exspectabit, eo quod amabili [Col. 0888C] veste, scilicet corpore suo, nudata est, in quo cum angelis gloriosam faciem Dei pleniter videbit, videlicet cum illud receperit. Quod postquam evenerit, angeli denuo in laudibus accenduntur, sicut in primo die per victoriam praelii sui accensi sunt. Nam post novissimum diem in laudibus Dei perficientur, cum nova miracula operis Dei, quod homo est, laudabunt, et cum citharam gloriosae jucunditatis exinde percutient, nec in hoc taedio afficientur, nec deficient, nec finientur. Et sicut in vultum Dei sine defectu semper aspicere desiderabunt, sic etiam nunquam cessabunt quin opera Dei in homine semper mirentur. Itaque, ut supra dictum est, talis est forma hominis cum corpore et anima, opus etiam Dei cum omni creatura existens, quemadmodum [Col. 0888D] Joannes spiritu meo inspiratus scripsit dicens:

Expositio capituli primi Evangelii secundum Joannem, ab eo loco ubi scriptum est: »In principio erat Verbum,« usque ad id, »plenum gratis et veritatis.« In qua scilicet expositione tractatur de aeternitate Verbi Dei, de creaturis quomodo in arte Creatoris sine coaeternitate ipsius erant antequam essent in se ipsis. De creatione angelorum et ultione zeli Dei in apostatas spiritus, de consilio faciendi hominis ad imaginem Dei, et quomodo vis potentiae, et lux sapientiae Conditoris in opificio humani corporis resplendeat. De Incarnatione Dei et verbis doctrinae, et exemplis justitiae, quae mundo edidit. Item de reparatione lapsi hominis et felicitate ejus post hanc vitam.

CV. »In principio erat Verbum.« Quod sic intellectui patet: Qui sine initio sum, et a quo omnia initia procedunt, et qui Antiquus dierum sum dico: [Col. 0889A] Ego per memetipsum dies sum qui a sole nunquam processi, sed de quo sol accensus est. Ego etiam ratio sum quae ab alio non sonuit, sed ex qua omnis rationalitas spirat. Ad intuitum igitur faciei meae specula feci, in quibus omnia miracula antiquitatis meae quae nunquam deficient considero, ac eadem specula in laudibus concinentia paravi, quia vocem ut tonitruum habeo cum qua totum orbem terrarum viventibus sonis omnium creaturarum moveo. Haec ego Antiquus dierum facio, quoniam per Verbum meum, quod sine initio semper in me fuit et est, quemdam magnum lucidum, et cum eo innumerabiles scintillas, scilicet angelos, prodire jussi, qui ut in lumine suo evigilaverunt, mei obliti sunt, et sicut ego sum esse voluerunt. Et [Col. 0889B] ideo in magno tonitru ultio zeli mei, in praesumptione quia mihi contradixerunt, illos dejecit, quia solummodo unus Deus est, et alius esse non potest. Unde parvum opus, quod homo est, in me dictavi, et illud ad imaginem et similitudinem meam feci, ita ut in aliquo secundum me operaretur, quoniam Filius meus in homine indumento carnis operiendus erat. Illud quoque de rationalitate mea rationale institui, et in eo possibilitatem meam signavi, sicut rationalitas hominis in arte sua per nomina et per numerum omnia comprehendit, quia homo nullam rem alio modo nisi per nomina discernit, nec multiplicitatem rerum nisi per numerum cognoscit. Angelus etiam fortitudinis sum, quoniam angelicis agminibus per miracula me annuntio, et [Col. 0889C] quia omnibus creaturis in fide me ostendo, ubi me creatorem esse cognoscunt, sed tamen a nullis perfecte pronuntiari possum. Homo quippe vestimentum illud est, quo Filius meus circumamictus in regali potentia, se Deum omnis creaturae et vitam vitae ostendit. Sed agmen angelorum qui regali potentiae illius specialiter adsunt, nemo praeter Deum dinumerare potest, nec illos qui eum Deum omnis creaturae singulariter profitentur, ullus ad finem producere valet, nec eos qui ipsum vitam omnis vitae specialiter vociferantur, ulla lingua sufficit determinare. Unde beati sunt qui cum illo habitant.

Deus autem omne opus suum in forma hominis designavit, ut praedictum est, sicut etiam hic per [Col. 0889D] quaedam exempla in ipso demonstratur. Nam in circulo cerebri hominis dominationem suam ostendit, quia cerebrum corpus totum tenet et regit; et in crinibus capitis ejus possibilitatem suam, quae ornamentum ipsius est, designat, quemadmodum crines caput ornant. In superciliis quoque oculorum illius fortitudinem suam demonstrat, quoniam supercilia tutamen oculorum hominis sunt, ita ut quaeque nociva ab eis avertant, et decorem faciei ostendant et ut pennae ventorum sunt, quibus illi sublevantur et sustentantur, velut avis quae pennis suis interdum volat, interdum a volatu cessat, quoniam de fortitudine Dei ventus flat, et flatus venti pennae ipsius sunt. Sed et in oculis hominis scientiam suam, per quam omnia praevidet et praescit, [Col. 0890A] declarat, quia plurima in se ostendunt, quia lucidi et aquosi sunt, quemadmodum umbra aliarum creaturarum in aqua apparet. Homo enim in visu omnia cognoscit et discernit, et si visu careret, in his velut mortuus esset. In auditu etiam ejus omnes sonos laudum secretorum mysteriorum et angelicorum agminum, in quibus ipse Deus laudatur, aperit, quoniam indignum esset si nonnisi per se cognosceretur, cum homo ab homine in auditu cognoscatur, ubi etiam in semetipso omnia intelligit, et velut inanis esset, si auditu careret. In naribus autem sapientiam, quae odorifera ordinatio in omnibus artibus est, ostendit, ita ut homo per odorem cognoscat quid sapientia ordinet. Odoratus enim in omnibus dilatatur illa trahendo quatenus [Col. 0890B] sciat quae et qualia ea sint. Sed per os hominis Deus Verbum suum, per quod omnia creavit, designat, sicut etiam ore omnia sono rationalitatis proferuntur, quia homo plurima profert sonando, quemadmodum Verbum Dei creando in amplexione charitatis fecit, ita ut operi suo nihil necessarium desit. Et sicut genae et mentum ori circumposita sunt, sic eidem Verbo cum sonuit illud principium omnis creaturae afficit, cum omnia creata sunt, et sic: »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.« Quod sic intellectui patet: In principio incoeptionis illius, cum voluntas Dei ad pariendum facturam creaturarum se jam aperuit, quae sine initio in ipso fuit, quatenus [Col. 0890C] se non aperuisset, erat Verbum absque principio illius incoeptionis, »et Verbum erat apud Deum,« sicut verbum in rationalitate est, quoniam rationalitas verbum in se habet, et in rationalitate est verbum, et haec a se divisa non sunt. Nam sine principio ante principium creaturarum, et etiam in principio ipsarum erat Verbum, et idem Verbum ante principium, et in ipso principio creaturarum erat apud Deum, et nullo modo Deo divisum, quoniam Deus in verbo suo voluit ut Verbum suum omnia crearet, sicut ante saecula praeordinaverat. Et quare dicitur Verbum? Quia cum sonante voce omnes creaturas suscitavit, et eas ad se vocavit. Nam quod Deus in verbo dictavit, hoc Verbum sonando jussit, et quod Verbum jussit, hoc Deus in [Col. 0890D] verbo dictavit. Et ita Deus erat Verbum. Verbum enim in Deo fuit, et Deus in illo omnem voluntatem suam secreto dictavit, et verbum sonuit, et omnes creaturas produxit et sic Verbum et Deus unum sunt. Cum autem verbum Dei sonuit, omnem creaturam quae ante aevum in Deo praeordinata et disposita fuit ad se vocavit, et per vocem ejus omnia ad vitam suscitata sunt, sicut etiam in homine designavit, qui Verbum in corde suo occulte dictat antequam illud emittat, quod in emissione secum est, et sic dictatus verbi in verbo est. Quando enim verbum Dei sonuit, idem verbum in omni creatura apparuit, et idem sonus in omni creatura vita fuit. Unde etiam de eodem verbo rationalitas hominis opera sua operatur, et de eodem [Col. 0891A] sono opera sua sonando, clamando et cantando profert, quia per acumen artis suae in creaturis citharas, et tympana sonando sonare facit, quoniam homo secundum Deum per viventem animam rationalis est, et anima ejus cum calore suo carnem ad se trahit, in qua prima figura digiti Dei quam in Adam formaverat apparet, et quam eadem anima vivificando, et plenitudine sua in incremento replendo pertransit. Caro enim sine rationali anima se non movet, anima autem carnem movet et vivere facit. Nam caro rationali animae adest, quemadmodum omnes creaturae Verbo adsunt. Quapropter hominem in voluntate Patris creavit. Sed quemadmodum homo sine connexionibus venarum homo non esset, sic etiam sine creaturis vivere non posset; [Col. 0891B] et quia mortalis est, operi suo vitam non praestat, quoniam ipse incipiens vita a Deo est; Deus autem operi suo vitam dat, quia ipse vita sine incoeptione vitae est.

»Hoc erat in principio apud Deum,« scilicet in principio illo de quo Moyses servus meus per me inspiratus loquitur dicens: »In principio creavit Deus coelum et terram (Gn 1),« quia Verbum quod sonuit fiat, sicut etiam ibidem scriptum est, »Dixitque Deus: Fiat lux,« erat in eodem in principio cum creatura a Creatore initium acciperet apud Deum, id est in una aequalitate divinitatis, quoniam istud Verbum quod apud Deum est, illi aequale in divinitate est, videlicet quia Verbum quod in Deo est, a Deo inseparabile est et consubstantiale illi existit. [Col. 0891C] Sic omnia per ipsum facta sunt, quoniam cunctae creaturae per Verbum Dei, ut Pater voluit, factae sunt, quia nullus Creator est nisi solus Deus. Omnia enim utilia quae res formatae et vitales sunt, per ipsum factae sunt. Ipse etiam in brachiis hominis et in juncturis illis adhaerentibus fortitudinem firmamenti cum signis suis, quae ipsum firmamentum sufferunt et regunt, ostendunt, quemadmodum brachia cum juncturis articulorum suorum dominationem et operationem totius corporis manifestant. Nam etiam dextra ut auster, et sinistra ut aquilo sunt, qui firmamentum sunt ne procedat ultra quam positum est, ut scriptum est. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmamentum est, [Col. 0891D] scilicet ne tenebrae lucem exstinguant, et ne lux tenebras expellat. »Et sine ipso factum est nihil,« quoniam sine Verbo Dei facta est nulla creatura, quia per Verbum Dei omnis creatura, tam visibilis quam invisibilis, facta est, quae in illa essentia, videlicet viventis Spiritus, aut viriditatis aut virtutis subsistit; et sine ipso non factum est aliquid, praeter malum quod a diabolo est, et ideo ab oculis Dei projectum ad nihilum deductum est, quoniam solummodo unus Deus est, et alius non est. Rationalis quoque homo, in quem possibilitas operandi a Deo posita est, peccatum fecit, quod in nihilum ducitur, quia a Deo creatum non est, et huic nihilo Deus inexterminabiles tenebras posuit, quoniam fugiendo lumen recusavit. Sed »quod factum est [Col. 0892A] in ipso vita erat,« quia omnia quae creata sunt, in ipsius Creatoris ratione apparuerunt, quoniam in praescientia ejus fuerunt, non tamen illi coaeterna, sed ab ipso praescita et praevisa ac praeordinata. Deus enim unica vita est, quae non accepit initium vitae illius, quae initium habet. Quapropter omne »quod factum est in ipso vita erat,« quia ab eo praescitum fuit; et Deo vivebat, ita ut Deus nunquam recordationem illius habere coeperit, quoniam illud nunquam oblivioni tradiderat, quia in praescientia ejus erat, quamvis in formis suis nondum temporaliter fuisset. Nam sicut non est quin Deus sit, sic non est quin per ipsum opera illa in creaturis procederent, quae in sapientia ejus praescita et praeordinata fuerant. Et sicut hoc quod in creatione [Col. 0892B] factum est, in Deo vita sine exstinctione fuit, quia creandum erat, ubi factae creaturae nihil deerat, quin plenitudinem profectus sui in crescendo haberet, ita etiam quae homo operatur, ipsi vita sunt ei ad vitam succurrendo, quia in ipsis subsistit et perficitur. Sed et quoniam Deus sine initio et sine fine plena vita est, ideo etiam opus suum in ipso vita est, quod in hoc nullo modo illudetur, quemadmodum et Deus in pectorali loco hominis designavit, ubi homo desiderando, componendo et ascendendo unamquamque rem, scilicet bonam et malam, in cogitationibus suis congregat, considerans quid sibi placeat vel displiceat, quia quod sibi placet cum gaudio conservat, quatenus ei vitam retineat, et quod sibi displicet indignando a se projicit, ne vitam [Col. 0892C] ejus laedat. Sic omne quod Deus fecit, in ipso vita est, quoniam illud a Deo vitale in natura sua est. Unde et sicut Verbum Patris carnalem vitam hominibus dedit cum eos creavit, ita etiam cum tunicam suam induit, spiritalem vitam eis ostendit, quatenus per alienam vitam, et non secundum carnem incedendo in turbas spiritalium se dilatarent, et ita utrumque populum in manu sua tenet, quoniam ipse Filius Dei, Deus et homo est. Spiritalem quippe populum in amore complectitur, quia Filius Dei est; saecularem autem secundum justitiam habet qua dictum est: »Crescite et multiplicamini (Gn 1),« quoniam Filius hominis est.

»Et vita erat lux hominum,« quoniam vita quae [Col. 0892D] creaturas suscitaverat, vita vitae hominis, quia per eam vivit, existens, ratione et scientia lucem hominibus dabat, in qua Deum fide aspicerent, eum Creatorem suum agnoscentes, et ipsa luce ita perfusi, quemadmodum lux diei mundum illuminat. Homo enim alas scientiae per coelum intelligit, quod solem et lunam producit, quia dies scientiam bonam, nox malam demonstrat, velut sol diem, luna noctem manifestat. Et ut homo cum creaturis sine luminibus istis in officio vitae suae velut caecus esset, et ut corpus ejus sine spiritu vivere non posset, sic etiam homo sine alis scientiae quid esset non intelligeret. Unde »lux in tenebris lucet,« quemadmodum lux diei per lunam in nocte lucet, quatenus homo in bonis operibus mala opera cognoscat, quae [Col. 0893A] a luce separata sunt, quoniam bona scientia ratio ne suffulta malam reprehendit, et eam a se expellit. »Et tenebrae eam non comprehenderunt,« velut nox diem obnubilare non potest, quia malum hoc illud quod bonum est nec scire nec intelligere vult, sed illud fugit. Haec Deus in corde hominis declarat, quod vita et firmamentum totius corporis est, et totum corpus sustentat, quia in corde cogitatio hominis ordinatur et voluntas pascitur. Unde et voluntas quasi lux hominum est, quoniam sicut lux omnia penetrat, sic et voluntas in eo quod desiderat abundat, atque in eodem desiderio suo, quod pro luce sibi computat, in tenebras malorum operum quae perficere vult saepe ambulat. Sed »tenebrae« eamdem voluntatem ita »non comprehendunt,« [Col. 0893B] ut illi scientiam boni abstrahere possint, quin bonum sciat, quamvis hoc non faciat.

»Fuit homo missus a Deo,« qui gustum humi non habebat, quia missus a superno Creatore et non ab homine fuerat, quoniam calor Verbi Dei ariditatem carnis illorum qui eum genuerunt, viridem fecerat, ita ut etiam caro ipsius in plurimis operibus velut aliena consuetudine in peccatis nascentium esset. Nam qui eum genuerunt per gratiam Dei attacti, ipsum procrearunt, et ita per gratiam Dei processit in testimonium Filii Dei missus. Unde et angelus Joannem eum nominavit. »Cui nomen Joannes erat,« quia opera quae fecit nomini ipsius concordabant, quoniam gratia Dei ipsum praeveniendo [Col. 0893C] et subsequendo confortaverat. Gratia enim Verbi, quod Deus est, Joannem misit motione vicissitudinum morum illorum, qui in vicissitudinibus hominum in peccatis nascentium mundavit, et ob hoc quamdam stabilitatem secundum rectitudinem spirituum habuit, qui nec vicissitudinem morum hominum habent, nec peccare desiderant. Deus autem, qui mirabilis existit, ad ventrem hominis miracula quae in Joanne fecit, conformat. Venter enim vires creaturarum quas recipit et emittit postulat, ut de succo earum sicut Deus constituit pascatur. Sed tamen in omnibus creaturis, scilicet in animalibus, in reptilibus, in volatilibus, et in piscibus, in herbis et in pomiferis quaedam occulta mysteria Dei latent, quae nec homo, nec alia [Col. 0893D] ulla creatura scit aut sentit, nisi quantum eis a Deo datum est. Joannes autem mirabiliter ad elementa missus est, et mirabiliter ab eis pastus est, et sicut quodam modo a consuetudine peccati abstractus erat, sic quoque per abstinentiam mirabiliter de elementis vixit. Et ipse purus homo digne et laudabiliter nuntius ante occultum Filium Dei fuit, per quem mundus cum innumerabili numero positus est, et omnes creaturae creatae sunt. Quod etiam per ventrem designatur, quia sicut mundus omnia capit, ita et venter alias creaturas in comestione in se recipit. Sed et quemadmodum omnis creatura a Deo processit, sic et Adam omnes homines in forma sua portavit, quibus Dei Filius vera pascua subministravit, cum hominem in humanitate [Col. 0894A] sua portavit. »Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum,« quoniam Joannes in mirabilibus rebus per consuetudinem carnalis nativitatis mirifice homo factus et mirabilis homo existens, venit divina dispensatione in testimonium mysteriorum Dei, ut testimonium per virtutes quae in ipso operabantur perhiberet de lumine, scilicet de Deo, de quo omnia lumina accenduntur, ut omnes qui per Spiritum sanctum ignei sunt crederent Deo per testificationes illius, quas mirabiliter proferebat. Venit itaque testando divinitatem, humana forma indutam. Et sicut ipse in arida natura quantum ad ipsam sine viriditate natus est, sic Filium meum ex Virgine Maria sine peccato natum dixit. »Hoc [Col. 0894B] ideo volui, quatenus per miraculum istud quod in Joanne operatus sum, homines miraculis Filii mei crederent.« Et sicut in Joanne testimonium hoc apparuit, sic etiam in femoribus hominis verum testimonium declaratum est, quae testimonium omnium nascentium sunt, et propago totius corporis sui quod videt, palpat, cogitat et optat, et in scientia sua omnia computat quae operatur. Nam homo miraculum Dei est, et ideo justum est ut mirabilibus Dei testimonium det. »Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine,« quia Joannes non fuit illa lux quae nunquam dividitur, nec mutatur, videlicet quae Deus est. Sed venit a Deo missus, quatenus testimonium daret de illo qui verum [Col. 0894C] lumen existens, omnia lumina accendit, quoniam Deus absque omni indigentia necessitatis ullius in se et per se est, quia ipse omnia in omnibus facturus erat. Unde et in omni factura operis sui est. Hinc etiam Joannes testificatum testimonium de Christo nuntiavit, quoniam ut pomum testis est radicis qualis sit, sic ipse in mirabilibus Dei surrexit. Quapropter et mirabilia ejus testificatus est. Homo autem designatum opus et lumen a Deo est, quod vivere incipit, et in carne quandoque deficiet, et exinde Deo testimonium perhibet, quia Deus sic non est.

»Erat lux vera,« quae nunquam umbra ulla obumbrata est, et cui nunquam tempus serviendi vel dominandi, minuendi seu augendi datum est; [Col. 0894D] sed quae ordinatio omnis ordinationis et lux omnis luminis est, et ex se lucens. Deus enim nunquam in aliquo mane, in ulla aurora surrexit, sed ante aevum semper fuit. »Quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,« quoniam haec lux cum spiraculo vitae perfundit omnem hominem carnem et ossa habentem, et in praesentem mundum crescentis et deficientis mutabilitatis per ortum incoeptionis venientem, ut quando sol cum luminaribus suis eum susceperit, creaturas aspiciat et cognoscat. Deus enim per viventem scintillam animae primum hominem suscitavit, quem de limo formavit, ita ut ille per eamdem animae scintillam de limo caro et sanguis factus sit. Unde et in posteris ipsius cum spuma per naturam hominis mulsa [Col. 0895A] fuerit, per igneam scintillam animae caro et sanguis pleniter efficitur, quia, si hoc modo per calorem animae non suscitaretur, caro et sanguis pleniter non efficeretur, quemadmodum materia primi hominis limus permansisset si per animam mutatus non fuisset. Nam sicut per aquam et ignem panis ex farina efficitur, sic etiam per ignem animae caro et sanguis fit. Homo enim quasi lux aliarum creaturarum in terra commorantium est, quae multoties ad ipsum currunt, et qui eum multo amore lambunt. Unde etiam et homo a creatura in cujus amore ardet, ea vult, diligenter saepius inquirit. Creatura autem quae hominem non diligit ipsum fugit, et omnia quae ad eum respiciunt conculcat et dissipat, quoniam timore ejus perterrita, ipsum [Col. 0895B] esse moleste fert, et ideo multoties eum invadit quatenus ei vitam excutiat. »In mundo erat,« cum regale indumentum de carne Virginis induit, ubi sancta Divinitas in uterum illius se reclinavit, quia in aliena natura homo factus est, et non sicut alius homo, quoniam caro ipsius per sanctam divinitatem inflammata est. Quapropter post novissimum diem, cum quilibet homo transfiguratus fuerit, animae electorum corpora sua per fidem in coelum levabunt, quae prius in mundo erant. Haec Deus per semetipsum in virtute sua faciet, quam nulla creatura exterminare potest, quia tunc homo, ut praedictum est, carne induetur, et ossa ipsius medulla implebuntur, sed ampli . . . . . . . si cibi et potus et vita non deficiet, quoniam tunc in viribus [Col. 0895C] divinitatis sine omni vicissitudine diversitatis procedet, quia in bono membrum Christi est, qui in mundo multas passiones et plurima opprobria sustinuit, quamvis Filius Dei esset. Quod diabolus omnis fallaciae inventor scire non potuit, qui initium habuit, et illum cum omnibus membris suis, quae Deum respuunt, negare festinavit; sed tamen quin homo in indeficientem vitam elevaretur impedire non potuit.

»Et mundus per ipsum factus est,« ita ut mundus ab ipso, non ipse a mundo exortus sit, quoniam creatura per Verbum Dei processit, scilicet quidquid creaturarum, tam invisibilium quam visibilium, est, quia quaedam sunt quae nec videri nec [Col. 0895D] tangi possunt, quaedam autem et videntur et tanguntur. Sed homo utrumque in se habet, animam scilicet et corpus, quoniam ad imaginem et similitudinem Dei factus est. Unde et verbo jubet, ac manibus operatur. Sic Deus hominem secundum se ordinavit, quia Filium suum de homine incarnari voluit. »Et mundus eum non cognovit,« quoniam filii mundi, videlicet qui mundum sequuntur, propter caecitatem ignorantiae suae ipsum venientem nescierunt, nec eum operantem cognoverunt, quemadmodum infans scientiae et operationis nescius est. Quapropter et hic in femore ac in genibus hominis Deus ignorantem infantiam incredulorum demonstrat, quia sicut infans incedere non potest, quoniam et medullae et ossa ejus nondum firmata sunt, [Col. 0896A] eo quod per lac et per mollem cibum alatur; et quoniam sine cruribus et sine pedibus per femur ac per genua adultus homo incedere non valet, ita cum scientia et sensus incredulorum ab igne sancti Spiritus vacui erant, per quem Deum agnoscere debuerant, in via rectitudinis ambulare non poterunt.

»In propria venit,« quia mundum creaverat, et quoniam humanam carnem induerat. Unde et omnes creaturae ipsum ostenderunt, ut nummus dominum suum ostendit. Nam Deus mundum creavit, quem homini tabernaculam praeparare voluit; et quia hominem induere voluit, idcirco eum ad imaginem et similitudinem suam fecit. Quapropter omnia ipsius propria erant. »Et sui eum non receperunt,« scilicet qui sui erant quoniam eos creaverat, [Col. 0896B] quia eos specialiter ad imaginem suam fecerat; sed tamen eum neglexerunt, ubi eum Factorem suum esse non cognoverunt, et ab ipso solo se creatos non intellexerunt. Increduli namque humanitatem illius non receperunt, nec propter obcaecationem incredulitatis suae Deum in humana forma cognoverunt. Unde et in cruribus hominis juventus ipsius designatur, quae stulta et inutilis est, ubi viriditates et flores et aliam creaturam attendit, et ubi sapientiorem se aliis existimat, quia medulla et ossa ejus tunc pleniter firmata sunt. Sic Judaei et pagani fecerunt, qui vanitatem saeculi diligentes, se putabant scire quod nesciebant, et esse quod non erant, et illum qui eis carnem et spiritum dederat, per fidem non attenderunt. Quemadmodum [Col. 0896C] enim juventus in creaturis decepta delectatur, ita mundus tunc in vanitate conversabatur; et ideo necessarium fuit ut Deus illis se ipsum ostenderet, et eos ad se colligeret, sicut etiam asinam et pullum ejus absolvi et sibi adduci jussit, ubi se ipsum cum lege veritatis super eos posuit.

»Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,« quoniam omnibus hominibus utriusque sexus qui eum receperunt credendo eum esse Deum et hominem, quia Deus primum fide capitur, deinde quod Deus homo factus est recipitur, dedit potentia sua potentialiter potestatem hanc, ut propria voluntate sua filii Patris [Col. 0896D] sui in coelesti regno fiant, id est ut participationem regni sui haeredes haereditatis ejus facti secum habeant, et hoc ea potestate qua filius haeres patris sui existit. Nam quia eum Deum et Creatorem suum cognoverunt, et eum charitate amplexi et fide osculati sunt, et omnia sua ab eo diligenter et caute sciscitati sunt, ros Spiritus sancti in eos cecidit, ita ut tota Ecclesia ab eis germinare et fructum supernorum gaudiorum proferre incoeperit. Quapropter datum est eis ut per virtutem verae fidei filii Dei sint. »His qui credunt in nomine ejus,« istis qui fidem hanc credendo habent, quod in nomine ipsius per baptismum salvi fiant, participatio coelestis regni datur, quoniam omnia opera sua in ardenti amore quasi Deum videant faciunt, et non in [Col. 0897A] umbra fidei nomen Dei sine operibus colendo ubi deos alienos abjiciunt, qui se ipsos facere non possunt, et a se ipsis non sunt, sed qui socii hominum sunt. Nomen autem hoc, in quo vera credulitas est, tale est, quod initio caret, et quod per ipsum omnes creaturae surrexerunt, et quod vita est, per quam omnis vita spirat. Unde et ab omni creatura sua adoratur. Secundum autem has tres vires quae in hoc nomine sunt, omnis creatura quae nomen habet ex tribus viribus subsistit. Sed et arida et putrida creatura nomine caret, quoniam vitalis non est. Nomini autem vitalis creaturae tres vires adsunt, quarum altera videtur et altera scitur, sed tertia non videtur. Corpus enim vitalis rei videtur, et quod gignit scitur; sed unde vitalis fit, nec cognoscitur [Col. 0897B] nec videtur. Sic et Deus magna mirabilia per pedes hominis manifestavit, quia sicut pedes totum corpus sustentant, et quo vult illud portant, sic etiam fides nomen Dei cum mirabilibus quae et videri et non videri, et quae cognosci et non cognosci possunt, fortiter sustinet, ac ubique magnifice fert. Et corpus hominis et opera ejus videntur; sed multo plus in ipso est id quod nec videtur nec cognoscitur. Sed cum tanta obscuritas in homine sit, quomodo manifestus ille esset qui eum creavit? Nam hunc nullus hominum in saeculo vivens scire potest sicuti est.

»Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.« Filius enim Dei dixit: »Quod natum est ex [Col. 0897C] carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Jn 3),« quoniam caro de carne in peccatis concepta nata est; sed quia Deus spiritus est, per ipsum omnes spiritus orti sunt, nec spiritus in carnem, nec caro in spiritum vertitur; sed per carnem et spiritum homo perficitur, alioquin homo nec esset nec nominaretur. Deus quippe Adam plasmavit, ut aeternaliter immutabilis viveret; sed ille inobedientia praevaricatus est consilium serpentis audiendo. Quapropter et idem serpens eum omnino periturum existimavit, quod tamen Deus noluit, qui mundi exsilium illi praeparavit, in quo filios suos in peccatis concepit et genuit. Sicque cum omni genere suo mortalis factus, [Col. 0897D] per conceptam spumam peccati in putredinem vertitur, usque ad novissimum diem cum Deus hominem renovabit, ita ut postea immutabili vita, ut Adam creatus fuit, vivat. Haec autem vita in filiis qui in peccatis concepti et nati sunt nequaquam esse potuit; sed in humanitate Filii Dei exorta est, per quem supernus Pater recordatus est ut hominem liberaret qui perierat. Isti enim qui per virtutem bonorum operum filii Dei efficiuntur, hanc potestatem ut filii Dei sint non habent ex coagulatione sanguinis parentum, in qua sanguinei sunt, nec ex voluntate infirmioris carnis quae ad partum pullulat, nec ex voluntate fortioris partis illius quae ad gignendum robusta est; sed ex remuneratione divinae revelationis in ablutione baptismi, et in [Col. 0898A] ignea effusione Spiritus sancti hoc accipiunt quod modo ex Deo nascuntur, et haeredes regni ejus efficiuntur. Deus enim omnia opera sua priusquam formarentur, praeviderat, quae postea in creatione formatae formae in se vacuae non remanserunt, sed vitalia facta sunt. Caro enim sine vita caro non esset, quoniam cum vita ab ea recesserit, in defectu deficit. Spiraculum autem quod Deus in Adam misit igneum et intelligibile ac vita fuit. Unde et per calorem ejus limus terrae rubicundus in sanguine factus est Et sicut omnis creatura in praescientia Dei ante aevum fuit, sic etiam et adhuc omnes nascituri homines in praescientia ipsius sunt. Sed homo intelligibilis et sensibilis est; intelligibilis scilicet quia omnia intelligit, sensibilis quoniam [Col. 0898B] ea quae sibi adsunt sentit, quia Deus totam carnem hominis vita implet, cum in eam spiraculum vitae mittit. Quapropter et praescientiam boni et mali eligit quod sibi placet, et reprobat quod sibi displicet. Deus autem considerat quid sibi homo proponat. Quod si homo sibi illa proposuerit quae a Deo non sunt, Deus ab eo se subtrahit, et mox illi occurrunt qui primum malum incoeperunt, videlicet qui coelum destruere voluerunt, quod Deum non tetigit, quoniam indecens esset, ut Deus seipsum destrueret. Si autem homo ad nomen Patris sui anhelaverit, et illum bono desiderio vocaverit, angelica praesidia illi aderunt, ne per inimicos impediatur, et Deus per delectationem desiderii bonorum [Col. 0898C] operum quasi lac illi suaviter primum immittit, ac deinde pluviam gratiae suae illi infundit, per quam de virtute in virtutem fortiter ascendat. Et hoc modo ille in hujusmodi virtutibus usque ad obitum suum semper novus est. Sed qui modicum quid et non magnum facere potest, semper in impetu vadit, ut idem quod potest perficiat; qui vero multa et magna facere valet, moderationem in eis cum temperamento habet. Diabolus enim unum vult, scilicet, ut animas in mortem seducat, nec aliud facere quaerit nec facere potest, et vix sustinet donec illud perficiat quod facere valet. Deus autem quia in omnibus et per omnia potens est, in cunctis operibus suis moderationem habet, et cum temperamento discretionis facit quatenus homo [Col. 0898D] fortior et promptior in stabilitate bonorum fiat. Nam unusquisque qui in impetu vadit, multoties in ruinam se ponit. Sed homo significatio totius honoris Dei est, quoniam bona scientia quae in ipso est angelica agmina quae Deo laudabiliter serviunt demonstrat; mala vero scientia quam habet, potestatem Dei manifestat, quia Deus illam vicit cum primum hominem de paradiso expulit. Sic in omni homine fit, quoniam in illo qui per bonam scientiam bonum eligendo operatur, bonitas Dei ostenditur; et in illo qui malum arripiendo illud perficit, potestas Dei declaratur, quia Deus illud quandoque dijudicat, quandoque remittit. Homo itaque hoc modo, ut praedictum est, vita est, et omnia quae ipsi adhaerent per ipsum vitalia sunt, quoniam [Col. 0899A] Deus hominem cum omnibus appendiciis suis sub sole creavit, quatenus in terra solus non sit, quemadmodum ipse Deus in coelo solus non est, sed in omnibus coelestibus harmoniis glorificatur. Haec autem quae in terra circa hominem sunt, cum eo in terra perdurant, quousque numerus ille impleatur quem Deus impleri constituit. Post futuram autem resurrectionem beatus homo non indiget ut crescat aut ab ullo pascatur, quia in claritate illa tunc erit quae nunquam transibit nec mutabitur. Hac namque claritate per sanctam Trinitatem beatus homo tunc induetur, et illum inspiciet, qui terminum initii et finis nunquam habuit; et ob hoc senio et taedio nunquam afficietur, quia etiam semper et nova psallendo citharizabit. Itaque, ut praedictum [Col. 0899B] est, per vitam caro vivit, et nisi per vitam caro plene non esset; et ita caro cum vita, et vita cum carne unum sunt. Haec Deus attendit quando in Adam per spiraculum quod in illum misit carnem et sanguinem roboravit, quoniam carnem illam tunc inspexit qua induendus erat, et illam in ardenti amore habuit.

»Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.« Verbum enim quod apud Deum aeternaliter ante aevum erat, et quod Deus erat, per ardorem Spiritus sancti carnem de utero Virginis assumpsit, quem ita induit, quemadmodum venae compago carnis sunt, et ut ipsae sanguinem portant, et tamen sanguis non sunt. Deus enim hominem [Col. 0899C] ita creaverat, ut omnis creatura ei serviret. Unde etiam Deum decuit quatenus indumentum carnis in homine acciperet. Sic etenim Verbum carnem induit, scilicet quod Verbum et caro unum sunt, non tamen sicut alterum in alterum transmutatum sit, sed unum in unitate personae sint. Sed et corpus indumentum animae est, et anima cum carne officia operandi habet. Corpus autem sine anima nihil esset, et anima sine corpore non operaretur, unde unum in homine sunt, et homo sinit, et sic opus Dei, videlicet homo, ad imaginem et similitudinem Dei factus est. Cum enim spiraculum hominis a Deo mittitur, idem spiraculum et caro unus homo efficitur. Verbum autem Dei ex inarata carne Virginis absque omni calore incendii carnem [Col. 0899D] assumpsit, ita ut Verbum Verbum sit, et caro caro, et unum sint, quia Verbum quod sine tempore ante tempora in Patre fuit, se non immutavit, sed tantum carnem induit.

»Et habitavit in nobis,« quoniam homo factus [Col. 0900A] sine peccato ut homo habitat in nobis, humanitatem nostram non negligens ubi et nos cum spiraculo vitae hominis sumus ad imaginem et similitudinem ejus facti. Quapropter et nos in ipso habitamus, quoniam opus ipsius sumus, et quia in praescientia sua nos semper habuit, nec nostri oblitus est. »Et vidimus gloriam ejus,« quia nos qui cum ipso eramus, specialiter vidimus eum in mirabili natura absque omni peccato venientem. »Et gloriam quasi Unigeniti a Patre,« manifestante, quia mirabiliter ante saecula a Patre natus Unigenitus, gloriam suam mirabiliter a Patre veniens ostendit, ubi eum Virgo de ardore Spiritus sancti concepit, nec operis viri indiguit, cum alius quilibet homo a viro, scilicet ex patre, cum peccato seminetur. Deus [Col. 0900B] enim hominem de limo formaverat, et in illum spiraculum vitae miserat. Unde et Verbum Dei in homine regale vestimentum cum rationali anima assumpsit, et illud totum ad se traxit et in eo permansit. Nam et spiraculum quod in homine anima nominatur carnem perfundit, et illam pro delectabili vestimento et decoro ornamento habet. Quapropter et eum amat, et ipsi consentit, nec tamen in ea videri potest. Ex natura quoque et ex desiderio animae homo vestem vitae postulat, et quoniam Deus nullam creaturam sine viribus vacuam creavit, ideo homo mirabilia semper operatur. Et idem Verbum »plenum gratiae et veritatis« est, quia in plena gratia erat omnis in divinitate creando, [Col. 0900C] et in humanitate redimendo; et in plena veritate exstitit, quoniam nullum mendacium iniquitatis et peccati ipsum tetigit, nec se ipsi associavit, quia Dominus est qui praelio suo mala vicit, quae sine ipso nihil sunt. Nam ipsum Verbum, scilicet verus Dei Filius, plenum est gratia, dando et remittendo secundum suam misericordiam, qui se ipsum in divinitate non exinanivit, sed humanitatem induit; et humanitas ipsius plena est, quoniam nulla ruga peccati humanae naturae eum tetigit. Plenus etiam veritatis est, quia dat, remittit et judicat ut justum est; quod homo non facit, quoniam in ruga peccatorum conceptus et natus est. Sic Deus rotundus, rotae similis est, omnia creando et bona volendo, ac bona perficiendo. Voluntas [Col. 0900D] enim Dei omnia praeparavit quae Verbum Dei creavit. Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, ac ea et ad salutem corporum et animarum hominum non quidem ab homine, sed per me qui sum prolata sciat.






Liber divinorum operum Hildegardis