Liber divinorum operum Hildegardis

VISIO DECIMA.



[Col. 0997]

[Col. 0997B] Visio extrema, in qua rota multae amplitudinis ostensa, qualis esset diligenter describitur; iterumque imago charitatis sub alio schemate conspicitur.

I. Deinde juxta montem quem velut in medio orientalis plagae conspexi, ut praedictum est, quasi rotam mirae amplitudinis similitudinem candidae nubis habentem, et ad orientem versam vidi, quam in medio in transversum, scilicet a sinistro latere usque ad dextrum latus suum, linea obscuri coloris velut halitus hominis est distinguebat, ita ut etiam ejusdem rotae medietatem quae super eamdem lineam erat, alia linea quemadmodum aurora rutilans, a summitate ipsius rotae usque ad medietatem praefatae lineae descendens ostenderet. Superior autem [Col. 0997C] pars medietatis ejusdem rotae a sinistro latere usque ad medietatem sui quasi viridem colorem emittebat, et a dextro latere usque ad medietatem sui velut rubeus color fulgebat; ita ut hi duo colores aequali mensura spatiorum inter se dividerentur. Medietas vero ejusdem rotae, quae sub praedicta linea in transversum ducta erat, colorem pallidum quadam nigredine intermistum demonstrabat. Et ecce in medio ejusdem rotae in praefata linea iterum vidi imaginem, quae charitas mihi prius denominata est sedentem; alio tamen ornatu eam nunc apparentem, quam prius vidissem. Nam facies ejus ut sol lucebat, tunica autem ipsius ut purpura fulgebat, et torquem auream pretiosis lapidibus decoratam circa collum suum habebat; calceamentis claritatem [Col. 0997D] fulguris ex se reddentibus induta. Sed et ante faciem ejusdem imaginis quasi tabula ut crystallus perlucida apparebat, in qua scriptum erat: Pulchram formam argentei coloris manifestabo, quia divinitas quae initio caret magnam claritatem habet; sed unumquodque quod initium habet ambiguum in terroribus est; nec secreta Dei in plena scientia [Col. 0998B] capere potest. Et imago haec praedictam tabulam inspiciebat. Unde et linea in qua sedebat movebatur, et mox ubi eadem linea praedictae rotae in sinistra ejus parte conjuncta videbatur, exterior pars ipsius rotae per breve spatium aliquantulum aquosa, et deinde aliquantulum ultra medietatem medietatis ejusdem rotae, quae sub praefata linea in transversum ducebatur rubicunda, et post modum pura et lucida, et tandem velut turbida et procellosa tempestas efficiebatur, scilicet prope finem ejusdem medietatis, ubi praefata linea ejusdem rotae affixa erat. Audivique vocem de coelo mihi dicentem:

Quia Deus vere unus dici non posset si sibi similem ex natura haberet, et quod praemonstrata rotae qualitas ipsum Deum initio et fine carentem ad omnia bona paratum ostendat, et quomodo tota ejusdem [Col. 0998C] rotae descriptio ad aeternitatem vel potestatem Dei seu animarum salutem referatur.

II. O homo, audi et intellige verba illius qui erat, et qui est absque officio mutabilitatis temporum, quia in ipso hoc antiquum consilium fuit, quod diversa opera facere voluit; et haec quasi radium solis ante antiquitatem dierum inspexit, quoniam futura erant. Nam Deus unus est, et huic unitati nihil se conferre potest, sed ipse praescivit, quia quoddam opus quod facturus erat, similitudinem hujus unitatis sibi usurpare tentaret. Unde et illi obstaculum repercussionis opposuit, quoniam ipse illa unitas est, quae nullum sibi similem habet, alioquin unitas nominari non posset; et ideo etiam illum a se abjicit, qui similitudinem hanc perverse appetit, et sic quaelibet [Col. 0998D] rationalis anima in homine quae de illo qui verus Deus est existit, ut quod sibi placet eligat, et quod sibi displicet abjiciat, quia quid bonum seu quid nocivum sibi sit cognoscit. Sed quamvis Deus unus sit, in vi tamen cordis sui opus quoddam praescivit, quod magnifice multiplicavit; ipseque Deus ille vivens ignis est, per quem animae spirant, et ante [Col. 0999A] initium fuit, et etiam initium et tempus temporum existit. Haec omnia praesens visio manifestat. Nam juxta montem, quem velut in medio orientalis plagae conspicis ut praedictum est, quasi rotam mirae amplitudinis similitudinem candidae nubis habentem, et ad orientem versam vides, quae Deum initio et fine carentem, sed mitem in operibus suis existentem, et ad omnia bona paratum ostendit. Quam in medio in transversum, scilicet a sinistro latere usque ad dextrum latus suum, linea obscuri coloris velut halitus hominis est distinguit, quia perfecte per principium caduci mundi, et per finem ejus ad aeternitatem tendentem voluntas Dei apparet, cum temporalia ab his quae aeterna sunt sequestravit; ita ut etiam ejusdem rotae medietatem quae super eamdem [Col. 0999B] lineam est, alia linea quemadmodum aurora rutilans a summitate ipsius rotae usque ad medietatem praefatae lineae descendat. Per hoc ostenditur quod perfectionis Dei plenitudinem quae in coelestibus per voluntatem ipsius temporalia excellens existit, divina ordinatio ad quaelibet bona directa, et quasi quodam fulgore indeficiente, ante principium mundi, et post finem ejus, et in ipsis mundi temporibus mirabiliter apparens, ad omnem justitiam paratam esse manifestat. Unde superior pars medietatis ejusdem rotae a sinistro latere usque ad medietatem sui quasi viridem colorem emittit, quoniam Deus quando creaturas quemadmodum ab ipso prescitae erant in formis suis ad laborem prodire faceret, quasi in viriditate voluntatis suae [Col. 0999C] habebat. Et a dextro latere usque ad medietatem sui velut rubeus color fulget; quia Deus post finem mundi ea quae a transitorio saeculo ad vitam sunt in melius commutans; animabus quoque fidelium mercedem fulgentium laborum suorum reddens, nullum laborem, nullumque defectum eis ultra dominari permittit: »ita ut ii duo colores aequali mensura spatiorum inter se dividantur,« quoniam sicut aeternitatis ante principium mundi initio caret, sic etiam finito mundo finem non habet; sed principium et terminus mundi quasi uno circulo comprehensionis concluduntur. »Medietas vero ejusdem rotae, quae sub praedicta linea in transversum ducitur, colorem pallidum quadam nigredine intermistum [Col. 0999D] demonstrat, quia caduca tempora mundialium rerum initium et finem habentia, quibus indeficiens aeternitas nullo fine conclusa dominatur designat; atque nunc pallorem angustiarum, nunc nigredinem tribulationum, quandiu mundus durat multoties graviter portat. Sed et haec omnia, quae praedicta sunt, alio modo ad salutem animarum hominum respiciunt, ita ut ad summam fortitudinem, quae in perfectione fulgentis justitiae consistit, potestas Dei conjuncta sit, quoniam potestas et fortitudo Dei sibi adhaerentes sunt. Potestas quidem Dei rotunda aequalitate temperantiae est, quia initio caret et fine, et ampla possibilitate omnia quae vult facere potest; candidaque in lenitate coelestium judiciorum fulget, quoniam nulla mutabilitas, nulla [Col. 1000A] vicissitudo incrementi seu detrimenti Deum tangit, nec ullum tempus eum unquam dividit, sed semper absque initio illaesus, et immutabilis permanet, omnibus quae sunt vitam tribuens, et se ipsum pure colentes, ad summam beatitudinem colligens. Plenitudo quoque potestatis ejus justa moderatione cuncta disponens, atque in altitudine, et in profunditate sua incognita homini existens, aeterna et temporalia quasi in circulo nec initium nec finem habentem demonstrat. Itaque et potestatis Dei perfectio, quae aeternitatem divinae ordinationis manifestat, et providentia ejus in his quae aeternae sunt fulgens, ab aeternitate ipsius potestatis ad plenitudinem divinae ordinationis se extendens, in operibus suis se ipsam declarat, animasque beatorum in superna [Col. 1000B] gloria permansuras enuntiat. Aeternitas quoque perfectionis potestatis Dei in his dispositionibus quae futurae erant, cum plenitudine ereaturarum, velut viriditatem venturi et processuri germinis ostendit, cum coelum et terra nondum fuissent, sicut et dona sancti Spiritus cordi hominis viriditatem inferunt, ut bonum fructum afferat. In his vero quae post finem mundi ac stabilitatem immutabilitatis pervenient, quasi rutilantem fulgorem demonstrat, quia tunc omnia perfecta erunt, nec ullum deinceps defectum sentient, animabus quoque sanctorum ad superna sublatis; ita ut etiam aeternitas Dei sicut ante principium mundi initium non habuit, sic quoque post finem illius nullo termino claudatur, ubi et tunc beati sine fine in coelestibus gaudebunt. Sed [Col. 1000C] et perfectio potestatis Dei sub aeternitate omnia temporalia diversos modos habentia concludens, omnia Deo subjecta esse ostendit; eosque, qui Deum negligunt, ad infernalia loca mitti depromit, quoniam omnia examinabuntur, quae Deo repugnare videntur.

Quare virtus charitas alio in hac quam in superiori visione cultu adornata conspiciatur.

III. Quod autem in medio ejusdem rotae in praefata linea iterum vides imaginem, quae charitas tibi prius denominata est sedentem, alio tamen ornatu eam nunc apparentem quam prius vidisses; hoc est quod in perfectione illa qua potestas Dei omnia sibi subjicit, voluntati Dei charitas quasi quiescendo [Col. 1000D] conjuncta est, quoniam charitas omnem voluntatem Dei adimplet, nunc isto, nunc illo ornatu decorata, quia virtutes quae in hominibus operantur, charitatem velut quodam decore ornatam demonstrant, cum omnia bona per charitatem fiant. Nam facies ejus ut sol lucet, monens ut homo omnem intentionem cordis sui in verum solem figat; tunica autem ipsius ut purpura fulget, quatenus homo cum visceribus misericordiae indumentum sibi faciens, unicuique petenti quantum potuerit subveniat. Et torquem auream pretiosis lapidibus decoratam circa collum suum habet, innuens ut homo jugum subjectionis sibi imponens, cum beatis virtutibus illud adornet, ita ut in omnibus humiliatus Deo se veraciter subjectum esse ostendat, quemadmodum et Filius Dei [Col. 1001A] Patri suo usque ad mortem carnis per omnia obedivit. Calceamentis quoque claritatem fulguris ex se reddentibus induta est, quatenus omnia itineris hominis in lumine veritatis sint, et ut homo vestigia Christi sequens aliis exempla rectitudinis fideliter praebeat.

De tabula instar crystalli perlucida ante imaginem charitatis apparente, et quid significet quod, ipsa imagine eamdem tabulam inspiciente, linea sessionis ejus movetur; et brevis repetitio de creatione coeli, terrae, angelorum et hominis.

IV. Sed et ante faciem ejusdem imaginis quasi tabula ut crystallus perlucida apparet, scriptumque habens, quod divinitatem quae initio caret, nihil initio subjacens, ad plenum capere possit, quoniam coram Charitatis intuitu praescientia Dei ostenditur, [Col. 1001B] quia Charitas et praescientia Dei in unum consentiunt. Praescientia enim absque omni offensione perlucida, nec initio aut fine conclusa, nec etiam a mortali creatura determinata, ostendit quod homo qui Charitati subjectus esse vult, cum ea quae in Deo sunt diligit, et Deum in puritate fidei inspicit, nec quidquam ipsi quod caducum est proponit, in superioribus gaudiis sedem sibi ponit, quoniam Deus eum illo venturum praevidit. Et imago haec praedictam tabulam inspicit, unde et linea in qua sedet movetur, quia cum charitas Dei praescientiam ipsius intuebatur, in qua omnia quae in creaturis futura erant apparuerunt, cum creaturae quae creandae erant nondum fuissent, voluntas Dei ad [Col. 1001C] quam Charitas quasi quiescendo conjuncta est, ad formationem creaturarum se movit, et sic coelum et terra, caeteraeque creaturae quae in eis sunt, per jussionem Dei surrexerunt. Nam cum angeli praecesserunt, quidam ex ipsis Creatorem suum negligentes, irrevocabiliter corruerunt, quidam vero in servitute et dilectione illius perstiterunt. Deus itaque post alias creaturas hominem creavit, quatenus omnia quibus indigeret sibi praeparata inveniret, eumque viventi spiramine illuminavit, atque mirifice factum duobus modis munivit, scilicet ut ignis et flamma esset, ignis quidem in anima, et flamma quae de ipsa flagrat in rationalitate. Flamma autem rationalitatis novit ubi cum osculo electionis operetur, quod scientia boni et mali est, per quam non [Col. 1001D] ardet in illo quod ad opus suum non eligit, sed cum molestia ab illo fugit, quod operari non vult, nisi faber eam percutiat, quatenus aliquantulum ibi ardeat, quo ipse eam vertere voluerit, et ubi illa etiam per electionem interdum ardet, ibi eam faber multoties cessare facit. Et has duas vires Deus in fictili vase posuit, quatenus illud quod sibi utile esset operaretur. Sed et sicut ignis flammam in se continet, sic et rationalis homo vires ad operandum habet, et istae duae praefatae vires in fictili vase sunt, ipsumque fictile vas cum illis existit. Si autem ignis et flamma in nulla re arderent, ardor eorum ubi videri posset? Unde et praedictas vires oportet opus habere, quo fictile vas est, in quo anima et rationalitas opera sua exercent. Ventus quoque [Col. 1002A] acrius est, reliquasque creaturas implet, cum quibus homo operatur, ita ut etiam homo non esset, si reliquae creaturae non fuissent. Et Deus ignis et vivens spiritus est, magnumque opus fecit, de quo Filius ejus indumentum tulit, per quod deitatem suam occultans, quamplurima miracula perpetravit, cum quo etiam mundum pertransivit quousque decimum numerum, qui perditus erat, sibi attraxit. Idem etiam opus contra illum qui aquilonem concupivit Deus constituit, eumque per illud omnino superavit, in maxilla ipsum ita percutiens, ut caput suum ulterius levare non possit sicut prius fecit. Divinitas enim bonos angelos claritate sua vestivit, et apud se ordinavit, ut opus suum quod in se ipsum aspiceret, et propriam voluntatem suam sequendo a Creatore [Col. 1002B] suo recederet, zelo suo castigando comprimeret, quia rationalitas cum secundum voluntatem carnis operatur, ultionem Dei sibi attrahit; quod autem ad Creatorem suum respiceret dicens: »Deus meus es tu,« illud igne sancti Spiritus laudes suas ad multiplicandum accenderet, quemadmodum scintillae ignis multiplicantur. Sed et rationalitas in duabus partibus electionis consistit, et quod eligit hoc ad se colligit, et aliud reprobat, quoniam in una electione duo quae sibi dissentiunt habere non potest, quia qui alii ministrat, se ipsum despicit, et qui sibimetipsi operatur, per ea quae facit alii non ministrat, et ideo in unum haec non consentiunt. Rationalis enim homo primum optat et desiderat, [Col. 1002C] et postea in aliquo idem operatur. Irrationale vero animal vivit sicut ei constitutum est, nec plus valet, quia oculum scientiae in rationalitate non habet; sed ad materiam naturae suae se vertit; homo autem per fidem cum Deo habitat.

De ultione Dei in transgressores naturalis legis per aquam diluvii, et diverso statu temporum ab initio usque ad incarnationem Domini.

V. Quod autem, ut vides, mox ubi eadem linea praedictae rotae in sinistra ejus parte conjuncta videtur, exterior pars ipsius rotae per breve spatium aliquantum aquosa fit, hoc est quod postquam voluntas mea potestati meae ad procreationem creaturarum conjuncta creaturas produxerat, judicia ejusdem potestatis meae ad effusionem aquarum in [Col. 1002D] diluvio apparuerunt, quoniam, primo homine filios generante, progenies eorum de malo in malum se immersit. Adam namque et filii ejus propter timorem meum secundum naturam hominis juste germinaverunt; sed posteri eorum contra naturam hominis se nequissime violaverunt, quod ego diutius sustinere nolens per diluvium eos suffocavi. Quapropter et diabolus exterritus contremuit, quia fortitudinem meam per quam homo sic dissipatus est invincibilem vidit. Et deinde aliquantum ultra medietatem meam per quam homo sic dissipatus est invincibilem vidit. Et deinde aliquantum ultra medietatem medietatis ejusdem rotae, quae sub praefata linea in transversum ducta est rubicunda, ac postmodum pura et lucida existit, quoniam a diluvio usque ad Incarnationem Filii mei, quem transacta fortitudine temporum in fine eorum potenter sub silentio [Col. 1003A] voluntatis meae misi, judicia potestatis meae in ruborem justitiae transierunt, quia etiam post diluvium per diversas aetates dierum homines in operibus suis fulgorem timoris mei arripuerunt. Nam aedificatio justitiae in Noe surrexit, circumcisio in Abraham, legalis propositio in Moyse, prophetia vero in prophetis, istaque omnia idololatriam compresserunt, velut dies noctem fugat, in quibus omnia tempora currunt, quemadmodum opera hominum in hominibus apparent. Cum autem omnia haec ad occasum tenderent, velut cum sol occidit, et cum sic populus generando procederet, plenitudinem numeri illius inspexi, de quo inspiratione mea scriptum est:

Verba Pauli de plenitudine temporis, in quo misit [Col. 1003B] Deus Filium suum factum ex muliere, qui et in adventu suo mystica dicta vel facta veterum implendo absolvit et doctrina sua et praedicatione apostolorum vel magistrorum Ecclesiae mundum illustrans omnia in melius convertit.

VI. »Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Ga 4).« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Deus Pater, qui caret initio et fine, in plenitudine temporis ab aeterno praeordinati, Filium suum pro redemptione perditi hominis ad terras misit signis et miraculis quamplurimis praefiguratum. Quod bene per arcam Noe nobis insinuare videtur. Significat [Col. 1003C] enim Ecclesiam in praesenti saeculo tentationum variarum impulsibus fluctuantem, quam Filio suo nunc in restaurationem filiorum ejus per fidei gratiam conjunxit. Quae etiam in vertice montium constituta Dei omnipotentis aeternitatem figurare potest, qui omnes creaturas antequam fierent tales longe ante praeviderat, quales in praesenti per verbum suum distincte per species suas apparent. Coelestis etiam illa civitas, quae Dei filiorum habitaculum est, opere turrim elegantissimo constructam profert, per cujus ornatum pulcherrimum Abrahae summe fidelis obedientia significatur, Dei Filium nobis, et infinita miraculorum ejus insignia repraesentat. Lex namque data per Moysen obedientiam indefessam postulavit, sine qua nullo modo, sicut [Col. 1003D] nec domus absque columnis, quibus sustentetur, nec homo sine corde, quo regatur, valeret subsistere. Obedientia etenim quidam ignis est, et lex splendor ejus est. Et sicut Abraham ad Domini praeceptum domum suam patriamque relinquens, primus per circumcisionem immutatus est; sic Dei Filius absque omni contagione sanguinis, ex integerrima Virgine sancti Spiritus igne conceptus et genitus legem per Moysen datam in meliorem statum per semetipsum spiritaliter convertit. Quos enim de peccatorum sanguine procreatos hostiarum legalium sanguis liberare nequivit, decebat Conditoris sui clementiam, ut sui sanguinis inaestimabili pretio solus ipse eos liberaret. Et velut homo de creatura sibi concessa Deo sacrificium offerre consuevit, sic [Col. 1004A] Dei Filius carne de homine sumpta, quam Deo Patri pro ipso offerret indutus est. Filius itaque Dei in mundum veniens, puram et lucidam doctrinam hominibus proposuit, et omnia quae praedicta sunt perlustrans, ea in alium modum permutavit, ita ut idola in Deum vivum, et prophetia in spiritalem viam conversa sint, quoniam sicut verbum hominis in inspiratione spiritus ejus emittitur, ita et Unigenitus Dei de Patre in aulam Virginis missus, et de Spiritu sancto conceptus est. Atque sic carne assumpta ex eadem Virgine natus, omnia praeterita et futura per semetipsum manifestavit, et quaeque narrata et audita hominum gesta in meliora convertit, inutilia scilicet delendo, utiliaque conservando; quemadmodum in exercitu bonorum angelorum [Col. 1004B] fecit, quos post ruinam perditorum plus clarificavit. Nam ante nativitatem ejus omnia velut in tenebris erant, quae post assumptam earnem sicut sol illuminavit, quia ipse lex fuit eam complendo, et in id quod melius erat convertendo, praeceptisque Patris sui obediendo, quod Adam facere neglexerat. In eodem quoque Filio Dei justitia et pax conjunctae sunt; atque in justitia, de qua mundus cum spuma serpentis in peccatis obscuratus est per humanitatem illius compressa, est, quoniam ipse praeliator cum justitia et pace injustitiae resistit, justitia scilicet quae divinis praeceptis circumdata est, pace autem quae gratia Dei homini parcente munita existit, atque electos suos in similitudine illa, qua beati [Col. 1004C] angeli cum Deo perstiterunt ad se collegit. Qui cum in coelos corporaliter ascenderet, Spiritus sanctus igneis linguis ita accendit, ut in interiori scientia sic perlustrarentur, ut etiam alios hoc modo sibi conjungerent, quatenus ipsi quamplurima miracula et signa facerent, catholica fide decorati, et bonis operibus sanctificati. Sic doctrina Filii Dei multum fructum afferens, et de virtute in virtutem ascendens in puritate processit; plurimusque populus in luce fidei fulgens ei se subdidit, ita ut multi qui per oblivionem et infidelitatem in casu Adae obnubilati erant, cum vera fide et sanctissimis operibus elucidati sint. Et necesse fuit ut Filius Dei in fine temporum veniret, quia antiquus serpens deceptione et irrisione ac blasphemia totum hominem violaverat. [Col. 1004D] Sed et hoc necesse erat, ut praesentia humanitatis corporis ejusdem Unigeniti Dei opus suum operaretur, quod operari incoepit per summos rectores Ecclesiam regentes, et per alios eidem Ecclesiae praelatos, et deinde cum sacerdotibus eorumque subditis, atque cum eremitis virgineum ordinem habentibus, et cum acie spiritalium hominum, qui secundum angelicam aciem sunt, et qui etiam in tuba laudum secundum angelicam laudem Deum colunt, et cum poenitentibus, qui per imitatores Dei ad ipsum clamant, atque cum bonis conjugatis, magistrorum suorum praeceptis obedientibus, et cum continentibus, qui se ipsos repudiantes mundum relinquunt. Sic enim Filius Dei a regalibus sedibus operatus est, et ut cum praesentia corporis [Col. 1005A] sui ad Patrem suum rediit se illi ostendens, ita et recta opera horum omnium colligens, ea Patri suo ostendit. Isti autem praedicti ordines qui per doctrinam Filii Dei constituti sunt, in magno studio de virtute in virtutem ascendendo arserunt, quemadmodum dies post primam horam per ardorem solis usque ad nonam ferventius ardet.

Quod tempora ista a pristina apostolicae disciplinae fortitudine quasi in muliebrem debilitatem deficiant, et universa tam in elementorum conturbatione quam in morum depravatione in deterius abeant.

VII. Et postmodum per doctrinam apostolorum, et per virtutes caeterorum sanctorum puri et lucidi facti sunt usque ad dies istos, qui quasi in muliebri [Col. 1005B] debilitate a fortitudine sua descenderunt, quia tunc in eis omnis bona consuetudo, quae per gratiam Spiritus sancti a temporibus apostolorum in hominibus plantata primitus erat, in caliginem jaculorum, quibus antiquus serpens mundum deceperat ducebatur. Apostoli enim doctrinam suam quasi chalybe firmaverant, atque cum clausura coeli illam clauserant, et in timore Dei frena ipsi imposuerant, ne in irrisionem duceretur; sed ut in quotidiana strenuitate haberetur, et quia doctrinam suam secundum cursum solis constituebant, ipsam per abstinentiam ciborum, et per laudem et orationem sanctificabant. Antiquus autem serpens in semetipso scrutando sciscitabatur quomodo legem istam destrueret et exstingueret, quoniam se ex [Col. 1005C] toto deceptum videbat, et quia etiam se bellandi tempus contra filios hominum per hoc cognovit habere, quod conceptionem hominis in peccatum verterat. Unde et quemdam regalis nominis judicem aestuanti libidine praevaricationis inflammavit, ita ut plurimas nefandas vanitates sibi advocaret, quasi eas coleret, qui etiam hoc tandiu fecit, quousque manus Domini eum percussit, sicut Neronem necnon et alios tyrannos in omni honore ipsorum conculcavit. Tunc viriditas virtutum aruit, atque omnis justitia in defectum declinavit, et ideo etiam viriditas terrae in omni germine suo descendit, quoniam superior aer in alium modum quam prius constitutus fuisset mutatus est, ita ut aestas contrarium frigus, et hiems contrarium calorem postmodum [Col. 1005D] multoties habuerit, et tanta ariditas, ac tanta humiditas cum aliis quibusdam praecurrentibus signis, quae Filius Dei ante diem judicii discipulis suis perquirentibus ventura praedixerat in terra multoties fuerint, ut multi dicerent diem judicii imminere.

Verba quaedam arcana Filii ad Patrem interpellantis eum pro vexatione quam in corpore suo, quod est Ecclesia, a quibusdam membris suis deserentibus justitiam sustinet, et pro completione numeri electorum ab aeterno dispositi, et quomodo eadem verba intelligenda sint secundum diversas qualitates temporum ab exordio mundi usque in praesens.

VIII. Unde et Filius ad Patrem loquitur dicens: »In principio omnes creaturae viruerunt, in medio [Col. 1006A] flores floruerunt, postea viriditas descendit.« Et istud vir praeliator vidit et dixit: »Hoc tempus scio. Sed aureus numerus nondum est plenus. Tu ergo paternum speculum aspice. In corpore meo fatigationem sustineo; parvuli etiam mei deficiunt. Nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit. Et tunc in te habuisti, quod oculus tuus nunquam cederet, usque dum corpus meum videres plenum gemmarum. Nam me fatigat, quod omnia membra mea in irrisionem vadunt. Pater, vide: vulnera mea tibi ostendo. Ergo nunc, omnes homines, genua vestra ad Patrem vestrum flectite, ut vobis manum suam porrigat.« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: In principio, scilicet ante diluvium, [Col. 1006B] tanta fuit terrae viriditas, ut illa fructus suos absque labore hominum produceret, et tunc etiam homines nec disciplinam ad saeculum, nec devotionem ad Deum perfecte habentes, terrenis tantum et voluptatibus suis insudabant. Post diluvium autem, velut in medio temporis, scilicet quod medium inter diluvium et Filium Dei in mundum venientem fuit, flores cum novo succo et cum omni germine in alia vice quam prius fecissent floruerunt, quoniam terra humiditate aquarum et aestu solis tunc cocta fuit. Et sicut flores fructuum tunc plus quam prius multiplicati ascendebant, ita etiam scientia hominum in sapientia per Spiritum sanctum accensa proficiebat usque ad novam stellam, quae Regem regum ostendebat; itaque sapientia de igne Spiritus [Col. 1006C] sancti ardebat, per quem Verbum Dei in utero Virginis incarnatum est, quod etiam praedicta stella demonstrabat, in qua Spiritus sanctus hoc opus gentibus manifestavit, quod in utero Virginis perfecerat; claritasque flammae Spiritus sancti sonus Verbi est, quod omnia creavit. Nam Spiritus sanctus uterum Virginis fecundavit, atque in igneis linguis super discipulos Filii Dei venit, et post easdem igneas linguas cum eisdem discipulis et cum ipsorum sequacibus multa miracula operatus est. Quapropter et idem tempus de virtute in virtutem ascendens tempus virile dictum est, et sic per plurimos annos in forti curatione perduravit. Postmodum viriditas a fortitudine sua descendit, et in muliebrem [Col. 1006D] debilitatem versa est, omnem justitiam postponens, et stultitiae morum hominum subjiciens, quia in diebus istis quisque hominum quod sibi placet facit. Unde et in eis Ecclesia desolata est, quemadmodum vidua quae solatio sollicitudinis viri sui caret; quemadmodum rectum baculum magistrationis non habet, super quem homines se inclinent. Sed perversi mercenarii propter avaritiam pecuniae parvulos meos in valles prosternunt, eosque ad colles et ad montes ascendere prohibent; ipsisque nobilitatem, haereditatem, praedia et divitias abstrahunt; et hoc ut lupi rapaces faciunt, qui vestigiis ovium insidiantes, oves quas rapiunt laniant, et quas laniare non possunt fugant; atque dolosa deceptione parvulos meos per majores judices, [Col. 1007A] et per iniquos tyrannos devorant. Quapropter dies isti diabolicae artis carcer sunt, quia diu sustinui populum meum per tyrannidem inimicorum derideri, quoniam ipsis funes dimissi sunt, quatenus diversis poenis homines affligant, velut etiam in Veteri Testamento mihi rebelles saepius castigavi. Ego etiam quosdam aerios spiritus multa tempestate aliquos homines in his eisdem diebus terrere permisi, et sic eos percussi, ipsosque plurimis plagis poenarum et plurima imbecillitate ac infirmate corporis afflixi, quoniam ab inquietis moribus suis non cessant. Invidiam quoque et odjum in sinum suum collocant, damna aliorum in semetipsis computantes, atque pallium honestatis et utilitatis eis auferentes, et omnem nequitiam et sanguinis effusionem [Col. 1007B] super illos inducentes. Sed et per creaturam, quam ad utilitatem hominis feci, multoties judicantur, ita ut per ignem et per aquam suffocentur, et per ventum et aerem fructus terrae ipsis auferatur, et sol et luna ipsis inconvenienter ostendantur, quia cursus suos ut a Deo constituti sunt non peragunt, sed eos excedunt. Unde etiam terra aliquando movetur, velut currus qui aliquo impulsu dissolvitur. Hoc modo dies isti cursum suum qui squalidis moribus hominum complebunt, sanguinem effundendo, omnemque honestam constitutionem Ecclesiae destruendo, atque auream justitiam cum aere et plumbo iniquitatis contaminando, et omnem voluntatem hominum in diversitate nequitiae librando. Ante finem autem dierum [Col. 1007C] horum, muliebris scilicet debilitatis, justitia, quam Filius Dei cum annulo desponsationis discipulis suis in omnem terram eos mittendo commiserat, surget, vestesque suas, quas ab apostolis susceperat, per iniquitatem populorum contaminatas et scissas demonstrabit.

Mystica descriptio quomodo apostoli justitiam, quam a Domino per mundum praedicandum susceperant, et secundum diversitatem naturalium morum suorum, et secundum distributionem gratiarum coelitus sibi infusarum multiplici vestitu gloriae decoraverunt; et de excellentia doctrinae Pauli apostoli, et quare sublimitate revelationum elevatus et pondere infirmitatis depressus sit.

[Col. 1007D] IX. Nam Matthaeus, mitis in moribus suis existens, nec profundum ingenium habens, blande et leniter homines docuit; doctrinamque apostolorum utique affirmans, eam doctrinae suae quasi magistram praetulit. Et sic plurimum populum cum praedicatione, quae ut favus mellis dulciter stillavit, in vera fide ad Deum convertit, quoniam propter suavitatem morum ipsius doctrinam ejus populi lambebant, quemadmodum infans lac sugit; et ideo etiam Spiritus sanctus eum tetigit, ita ut de incarnatione Filii Dei fideliter scriberet. Ipse utique ex serico piae intentionis camisiam, id est bene ordinatam contritionem, et ut lux diei lucidam paravit, illaque justitiam induit, ubi pro justitia a martyrio non declinavit. Sed Thomas fortes strenuosque [Col. 1008A] mores ad usus hominum habuit, nec leviter ad quamque causam se convertit, nec ulli rei facile consensit; sed quod vidit hoc credidit, et quidquid interius invisibile erat, hoc nonnisi per ostensionem signorum capiebat. Unde enim est ut signa per opera cognoscantur, quoniam corporalia corporaliter videntur, et spiritalia spiritaliter capiuntur; et per sanctitatem operum homo spiritalis esse scitur. Sic iste plurimum populum ad Deum convertit, justitiamque cum veste ex viridi serico et prolixa super camisiam vestivit; quae ut radius solis fulsit, ubi cum rectitudine bonae intentionis illam ornavit, et per omnia lucere fecit, corda incredulorum ab idolis ad Deum convertens, seque martyrio suo rectori omnium offerens. Petrus autem tunicam ex [Col. 1008B] bysso et purpura contexuit, cum rectitudinem, lenitatem et strenuitatem propalavit, illaque justitiam cum ecclesiasticis ordinibus induit, ubi et se multis tribulationibus corpore et anima subjecit. Matthias vero, mitis et humilis existens, columbinosque mores habens, ac diversitatem morum hominum, invidiamque et odium fugiens, vas Spiritus sancti fuit, qui in illis habitat qui mentes suas in plateis discurrere et diversa sciscitare non permittunt; atque coram fidelibus et infidelibus multa signa et mirabilia in humilitate quasi nesciens fecit, martyriumque velut epulas desideravit. Unde justitiae regalem sedem super quam honeste sederet paravit, capita aquilarum et leoninos pedes in quatuor columnis suis continentem, quia per quatuor [Col. 1008C] partes mundi in humilitate volavit, et a nulla injuria vinci potuit. Praedicationem quoque suam late diffundens, et quamplurima opprobria patienter sustinens, omne opus suum viriliter ad perfectum perduxit. Quapropter et homines eum libenter audierunt, eumque quamplurimum dilexerunt, justitiamque super sedem quam paraverat per humilitatem suam sedere fecit. Deus namque duodecim apostolos in vicissitudine diversorum morum elegit, sicut etiam duodecim prophetas elegerat, quoniam mirabilis Deus est.

Et deinde scintillam unam invenit, eamque igne suo accendit, scilicet Paulum, in quo etiam multa mirabilia fecit, quia et in ferocibus et in strenuis [Col. 1008D] signa sua complet, quemadmodum et in mitibus, ne populus eos abjici at dicendo quod tantum in bonis miracula sua operetur. Spiritus enim sanctus omnem doctrinam apostolorum per Paulum decoravit, qui montem altae mentis portavit, et ferox ut leopardus fuit, super omnia frendens, quae superare voluit, quoniam omnia quae voluisset se posse perficere putavit; scintillamque fidelitatis Spiritus sanctus in illo invenit, quia persecutionem non propter invidiam et odium, sed propter amorem veteris legis agebat. Et Deus bestias prius quam hominem creaverat, hominemque ad imaginem et similitudinem suam praecedentibus bestiis fecerat. Veterem quoque legem secundum bestias primum dedit, quam per humanitatem Filii sui in spiritalem [Col. 1009A] intellectum secundum exercitium laudis angelorum postea convertit. Nam sicut hominem primum plasmavit, et ut deinde spiraculum vitae in illum misit, ita et veterem legem praemisit, quam postmodum nova lege in melius commutavit. Sic et Paulum in nimio zelo inveniens, in vetere lege ipsum prostravit, atque per hoc illi ostendit, quod nomen Filii sui in nova lege portaturus esset. Spiritum quoque illius in altitudinem elevans demonstravit ei mirabilia quibus contra ipsum pugnavit; sed tamen intra illum anima ejus latuit, ita ut vix sentiret se vivere, quemadmodum anima in corpore manens cogitationes suas emittit. Si enim Deus illi miracula sua leniter manifestasset, propter ferocitatem animi sui ad priorem zelum reversus fuisset. Quapropter [Col. 1009B] Deus eum valde constrinxit, totumque corpus illius labore perfudit. Infirmitas quippe illius in duobus modis erat, ita ut omnes venae corporis ejus languore perfunderentur, et ignea jacula diaboli quadam dulcedine carnis ipsum fatigarent. Sed quia mirabilia Dei in spiritu viderat, idcirco etiam fortissimam vim in spiritu suo habebat, et quoniam plurima arcana et occulta mysteria ultra quam homini licitum sit loqui inspexerat, ideo etiam verba et praedicatio ipsius velut clavi in altum fixi, qui domum sustinent, fuerunt, quoniam et Filius Dei, quem Maria Virgo genuit, istum de tribu Benjamin elegit. Unde et caeteris omnibus qui cum ipso corporaliter manebant, praedicando plus laboravit. Mulier quoque ad honorem et ad gloriam mariti sui [Col. 1009C] se ornat, et ut ipsi tanto pulchrior esse videatur. Et per hoc homo cognoscat qualiter animam suam coram summo rege ornare debeat, quia cum homo charitatem habuerit, vestem auream sibi induit; atque cum castitatem amat faciem suam cum pretiosis margaritis ornat, et cum abstinentiam ciborum ad se colligit, purpura et bysso se vestit. Quapropter etiam homo qui a peccatis se abstinere vult, carnes devitet, quae tamen ob reparationem sanitatis manducentur, quoniam carnes saepe carnem hominis ad peccata trahunt. Paulus autem praeceptum virginitatis in lege non habuit, unde et illam hominibus non indixit, sed consilium dedit, quia praeceptum timorem, consilium vero amorem [Col. 1009D] habet; et ideo praeceptum timoris quod exterius auditur, multoties praevaricatur; consilium vero amoris, quod omnes venae hominis in desiderio percipiunt firmiter tenetur. Sed quoniam primitus per serpentem consilium disturbatum est, ex antiquo consilio Deus homo factus est, in quo charitas ita ardebat, ut totum mundum illuminaret. Et ideo etiam Paulus ex occulto consilio de virginitate consilium, et non imperium dedit, quam nemo hominum per imperium constituere debet, quoniam Deus illam in semetipso ad perfectum duxit. Unde et castitas legale praeceptum servitii seu timoris non habens, sola libera in Deo absque omni timore

[Col. 1010A] Rota itaque currus justitiae Paulus est, quia sicut rota currum, currus vero omne pondus portat; ita doctrina Pauli legem Christi fert, quoniam nova lex de veteri lege texta est, in qua Moyses circumcisionem et oblationes conclusit, quae omnia Spiritus sanctus in novam sanctitatem renovavit, et quae Paulus cum novo igne in subscripta catenula monilis justitiae conglutinavit. Quaeque enim opera in recta honestate sanctificavit, ita videlicet ut conjugium in timore Dei fieret, et recte viventes continentes essent; et ut homo per abstinentiam se non plus affligeret, quam per gratiam Dei sufferre posset; et ut virginitas cum corona summi regis se ornaret, quia a Deo sumpta est, quoniam sicut Deus primum hominem absque omni succo carnis [Col. 1010B] plasmavit, ita et ipse indumentum suum sine omni sudore peccati a virginitate tulit. In his enim tribus modis scilicet conjugio, continentia, et virginitate Paulus omnes virtutes omnemque vitam sanctorum collegit, atque doctrinam apostolorum eleganti colore decoravit. Ipse quoque calceamenta justitiae ex purpureo serico faciebat, cum saeculum per omnia relinqueret, et cum plus omnibus condiscipulis suis per vias ecclesiarum discurrendo laboraret; illaque purissimo auro velut stellis lucentibus exornavit, cum per bona opera quibusque credentibus exempla in sanctitate lucentia proposuit, ubi etiam corpus suum ad passionem dare festinavit.

Jacobus autem qui frater Domini dictus est suaves [Col. 1010C] mores habens mitis fuit, doctrinamque suam soli Deo intrinsecus obtulit, nec vanam gloriam quaesivit, sed in magno studio rectas vias currens lutulentas plateas infidelitatis purgavit. Populum quoque ad veram fidem convertit, atque dulciter dictavit, quomodo doceret Filium Dei de Virgine natum, quod etiam dulcibus verbis ostendens, sanctis quoque operibus ac plurimis signis affirmavit. Per suavem itaque auditum verborum suorum in aures justitiae paravit. Sinistra enim auris ex hyacintho fuit, coloremque purae nubis habuit, significans quod Filius Dei absque peccato in mundo conversatus est peccata hominum delens et abluens; dextera autem ex rubicundo hyacintho fuit, passionem [Col. 1010D] ejusdem Filii Dei demonstrans, per quem diabolus devictus est. Unde et ipse martyrio se subdidit.

Simon vero sapiens et strenuus fuit, atque innumerabilibus peccatis infidelium amara tormenta praedicavit, magnaque signa in firma fide fecit. Unde et homines eum libenter audierunt, ac torrens iter ad fidem paravit, quia timorem mortis eis proposuit. Hoc modo per magnum praeconium ex smaragdo et rubeis lapillis, et ex bacis atque margaritis monile justitiae fabricavit, cum per munimentum strenuorum morum monile fecit, cui smaragdum per viriditatem praedictionis, ac rubeos lapillos cum caeteris bacis et margaritis per timorem poenarum imposuit, nec tormentum martyrii metuit, [Col. 1011A] sed illud patienter sustinuit. Cui Paulus succurrit, et quamvis calceamenta justitiae fecisset, ad idem monile elegantissimam catenulam suspendit ex purissimo auro factam duodecimque lapidibus et pretiosissimis margaritis sine defectu firmissime ornatam. Quae usque ad pedes ejusdem justitiae descendens, in fine suo formata duo capita habebat, scilicet ad dextram partem suam ex rubicundo sardio velut caput capricorni, ad sinistram vero ut ex auro quasi caput leopardi, ita ut etiam caput capricorni capiti leopardi resistere videtur. Nam munimento doctrinae caeterorum apostolorum doctrinam suam adjunxit, eamque bonis operibus, et tam apostolicis doctrinis quam caeteris virtutibus irreprehensibilem adornavit, ita ut ad finem rectitudinis [Col. 1011B] perdurans non deficiat, quousque mundus finiatur. Ubi etiam circa eumdem finem velut in duobus capitibus duae potestates apparebunt, altera scilicet ad salvationem in laboriosa constrictione per Enoch et Eliam sursum ascendens; altera vero ad perditionem in dissimulatione gloriosorum miraculorum et virtutum per Antichristum frendendo properans, sic etiam ostendentes, quod hi qui ad coelestia tendunt, illos qui ad diabolicam seductionem festinant opprimunt. Jacobus autem frater Joannis muliebre velamen ex albo serico et auriphrygio incarnationem passionemque Filii Dei praedicando contexuit, dum idola per plurima miracula destrueret, quo caput justitiae circumdatum ita ornavit, ut omnis Ecclesia Deo laudem [Col. 1011C] daret, ubi et ipse ad martyrium capitis se inclinavit.

Joannes vero per miracula quae Deus illi ostendit cingulum ex viridi serico castitatem viridi et suavi intentione producens fecit, cui duodecim lapides propheticarum virtutum cum plurimis margaritis bonae voluntatis inseruit. In cujus oris viridem colorem ramo de quo balsamum sudat similem posuit, quia perseverantiae castitatis viriditatem et odorem virtutum adjunxit, illoque justitiam circumcinxit, quando per preces populi »in principio erat Verbum« edidit. Sed Philippus mitis existens, ac in doctrina sua humilis apparens, plurimum populum sibi attraxit. Unde etiam hoc modo armillas [Col. 1011D] ex auro fabricavit, quibus smaragdos rubicundosque hyacinthos, ac nobilissimas margaritas imposuit, ita ut etiam aurum pro multitudine lapidum istorum vix videri posset, quoniam in doctrina, et in operibus suis viriditatem, laborem et innocentiam virtutum demonstrans bonam voluntatem suam quantum potuit intrinsecus celavit, armillasque istas brachiis justitiae circumdedit, cum martyrio suo bona opera sua complevit. Bartholomaeus autem in magno studio praedicationis nec fatigari potuit, nec etiam ab hoc cessare voluit. Quapropter ex auro, et ex alia pulcherrima materia electrum cum elata caelatura, et cum pretiosis lapidibus intermistum fecit, quod de praefatis armillis usque ad ulnas brachiorum justitiae dilatando extendit, et [Col. 1012A] etiam ab eisdem armillis usque ad praedictas ulnas in tribus locis dividendo distinxit; easdemque divisiones cum quibusdam gracilibus et aureis catenulis connexuit. Nam ipse ex bona voluntate quam in fide habuit, verba praedicationis suae cum occultis secretis mysteriorum Dei, et cum electis virtutibus extulit, eaque usque ad sanctam operationem dilatavit, cum in uno Deo tres personas recte distinguens, veram Trinitatem invisibiliter et ineffabiliter sibi connexam fideliter et decentissime asseruit; sic quoque mentes hominum ad se trahens, corpusque suum passioni totum subjiciens, brachiaque justitiae mirabili ornatu circumponens. Andreas quoque annulum ex auro purissimo faciens, optimum topazium illi inseruit; Filiumque Dei [Col. 1012B] sponsum justitiae esse manifestavit, quando sinceram fidem per pulchritudinem virtutum in ecclesia ornavit; annulumque istum digito justitiae imposuit, cum in crucem se suspendi permisit. Sed et Thaddaeus prudens et subtilis fuit, moresque hominum investigare studuit, et ideo etiam quamplurimos ad utilitatem fidei convertit, quia ipsum superare non poterant, dolumque serpentis vincens per sancta opera coram populo multa miracula ostendit. Pallium quoque ex rubicundo serico fecit, illudque diligenter adornare studuit; ornatumque justitiae circumdedit, quoniam cum charitatis opera in fulgore caeterarum virtutum composuit, et illa ad verum decorem perduxit, justitiamque cum eis obtexit, ubi etiam se passioni corporale subjecit. Petrus vero [Col. 1012C] eam sic vestitam videns, et quamvis ipsam tunica induisset, coronam tamen ex auro optimo fabricavit, quam etiam pretiosissimis lapidibus et gemmis decoravit, illamque capiti justitiae imposuit, quia per hoc quod gloriam Filii Dei infideliter et intrepide praedicavit, et omnibus virtutibus et occultis mysteriis ornatam demonstravit, cum corona sanctitatis et honoris justitiam exornavit; ipsamque in cruce pendens, martyrio suo super caput illius decenter dedit. Tali modo justitia ab apostolis vestita erat.

Brevis superiorum repetitio; quomodo in diebus istis virilem fortitudinem non habentibus omnia ecclesiastica instituta in deterius concidant, et testimonium [Col. 1012D] Psalmistae ubi dicit: »Justus es, Domine,« et ad quid appositum et qualiter intelligendum sit.

X. Sed ipsa faciem velut solis splendorem fulgentem habens, quoniam semper coram Deo splendida et immutabilis est, forti clamore supernum judicem invocat, vestesque suas a sceleratis hominibus pollutas esse, ut praefatum est, demonstrat. Nam dies isti muliebris debilitatis virilem fortitudinem non habent, ita scilicet ut omnia ecclesiastica instituta, sive saecularia sive spiritalia sint, in deterius descendant, et nunc in alio modo quam apostoli seu caeteri antiqui Patres ea constituerint, consistant, per quae omnia primitus Ecclesia velut sol lucebat, et justitia coronata erat, quemadmodum [Col. 1013A] propter dominationem regni rex nominatur, et ut propter diadema et regales vestes suas honoratur. Justitia enim Dei per ecclesiasticas dispositiones et per omnia ad illas spectantia coronata et ornata est; ipsaque materia est omnium legalium justificationum, quae ab omnipotente Deo constitutae, et igne Spiritus sancti accensae sunt, quemadmodum domus per inhabitantes eam sublimatur. Unde scriptum est: »Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Ps 118).« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Justus es in omnibus judiciis tuis, o Domine, qui omnibus dominaris; quoniam tu justitia illa es quae nunquam ab ulla iniquitate obnubilatur: sed quae opus suum ostendit, sicut vexillum constitutum ducem [Col. 1013B] praecedit. Opus quoque justitiae coelum et terra cum reliqua creatura est, et justitia Deus est, qui veritatem ostendit, cum bonis rumoribus sanctorum operum, quae eidem justitiae, velut rami arbori infixa sunt. Quapropter et rectum in aequitate judicium Dei est, quia nullam obscuritatem falsitatis habet; quoniam illa velut immundissimum lutum conculcat, quod in putredine fetet. Justitia itaque Dei super montes clamat, et vox ipsius ad coelum sanat, atque conqueritur, quod primum facta mons sanctitatis in ecclesia, modo in monte sanctitatis destructa jacet. Nam ego justitia Dei lugubri voce dico:

Querimonia sive clamor justitiae ad Deum judicem [Col. 1013C] adversus sceleratos et impios, et diversis criminibus contaminatos, qui antiquis Patrum institutionibus repudiantes, ornamentis gloriae suae eam despoliando destituunt

XI. Corona mea schismate errantium mentium obnubilata est, quoniam quisque secundum voluntatem suam legem sibi constituit, et qui magistrum deberent habere, ac virgam illius pati, magistri esse volunt, atque petulanti constitutione semetipsos regentes, et utile dicentes quidquid eligunt; sicque infideles existentes, quia in se confidunt, nec a se ipsis, nec ab aliis hoc modo salutem vitae consequuntur, quam nemo praeter Deum dare potest. Nam per omnia haec corona mea obnubilata est, quoniam ista facientes in claritate illa me non inspiciunt, [Col. 1013D] qua a Deo processi. Tunica quoque mea pulvere terrae aspersa est, quam illi contaminant, qui sancta et bona conversatione, saeculo relicto, tunicam Filii Dei induunt, quoniam meretricibus se admiscent, quemadmodum de juniore evangelico filio scriptum dignoscitur. Jugo namque Christi per imitationem circumcisionis et legalis constitutionis sacerdotum jugati sunt; sed praevaricando fornicatores existunt, nec cum juniore filio clamant, qui ad patrem suum recurrit dicens: »Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. 15),« malumque adulterii velut eis constitutum sit in consuetudine habent. Quapropter et tunicam meam pulvere peccatorum maculant, nec ab ea eumdem per poenitentiam pulverem excutiunt, sed quasi vermes in putredine [Col. 1014A] peccatorum se fovent. Hinc etenim caeci, surdi et muti sunt, officium meum non clamantes, nec judicium meum judicantes; sed avaritiam deglutiunt, et vulnera non sanant, quia vulneribus pleni sunt, et ad Scripturam quae eis loquitur surdi sunt, eam nec audiendo, nec eam alios docendo. Et his modis taedium in omnibus constitutis ordinibus ecclesiae est, ipsaque velut sine baculo incedit, quoniam omnes constitutiones suae jam pene defecerunt. Cum enim sol in nube obnubilatus fuerit, gaudium jucunditatis in creaturis non est, nec etiam in populis, cum sine rege sunt. Constitutiones namque ecclesiasticorum ordinum obnubilatae sunt, quia constitutiones absque opere nominari solummodo volunt, ideoque etiam verum gaudium in [Col. 1014B] ipsis non est, sicut nec in fide quae sine operibus est. Vere istud sic non perdurabit, nec permanebit, quoniam judicium Dei his minatur, qui omnes voluntates suas in proprietate sua quasi absque Deo sint complent. Ego enim quae in antiquo consilio surrexi ad judicium Dei clamo de his querimoniam faciens, qui pallium meum a me abstraxerunt, et qui omnibus ornamentis meis me destituerunt; judicesque eorum adversum ipsos in adjutorium mihi advoco, in eadem vocatione qua creator cunctorum mulierem vocavit, quando illam de viro tulit, quatenus faceret ei adjutorium simile sibi. Quemadmodum enim mulier viro subdita est, et ut filios producit, sic etiam homines praecepta Dei per me deberent audire, eisque obedire. Et quia hoc non [Col. 1014C] faciunt, sed me negligunt; idcirco quoties ab eis percutior, toties judicium Dei ipsos vallat, velut in antiquo tempore per diluvium accidit; et ut in veteri lege, et in nova lege multoties factum est, sicut et adhuc saepius fit. Ego quippe Justitia nominor, et Ecclesia per regenerationem spiritus et aquae de me orta est, et unum sumus, sicut etiam Deus et homo unus sunt. Igitur ferocissimis judicibus clamabo, qui me vindicabunt de furiosis morsibus illorum, qui me, ut lupi agnos, persequuntur. Ipsi quoque peccatores existentes cum saginato vitulo non epulantur, sed Samaritanis similes sunt, qui in duabus legibus esse volebant. Quapropter et in irrisionem Eliae prophetae convertentur, qui illis qui [Col. 1014D] Baal colebant, quasi illudendo dicebat, quod clamarent voce majore. Deus enim si esset Baal, et forsitan loqueretur, aut in diversorio esset, aut in itinere, aut certe dormiret ut excitaretur. Et ideo etiam decepti sunt, quoniam gratia Dei longe ab eis est, quia praecepta quae suscipiunt non servant, sed illa retrorsum projiciunt dicentes: »Cum voluerimus praecepta Dei nostri observabimus, quia modicum tempus in correptione ipsi placet.«

Quia Deus ista justitiae detrimenta in indeficienti lumine claritatis suae considerans, quamvis peccata hominum propter poenitentiam dissimulet, oblivioni non tradat, et verba ipsius super hoc idem.

XII. Et istos incongruentes dies detrimenti totius aequitatis vir ille qui contra diabolicas acies, et [Col. 1015A] contra omnem nequitiam fortis praeliator existit, in indeficienti lumine claritatis suae videt, nec oblivioni tradit, quamvis dissimulet peccata hominum, quatenus poenitentiam agant, et dicit: »Hoc tempus quod a bono declinat, et in malum cadit, in occultis judiciis meis scio; quoniam iniquitates hominum quae per diversa curricula succedentium sibi temporum discurrunt, ita transitorie non negligo, quin illas flagellis justae correctionis examinem. Sed aureus numerus, scilicet martyres illi, qui in rubore sanguinis sui velut aurum fulgentes, in primitiva Ecclesia propter veram fidem occisi sunt, nondum est plenus, quia martyres illos exspectant, qui in novissimo tempore perditi erroris ob confusionem nominis mei corpora sua ad passionem [Col. 1015B] martyrii tradent, quemadmodum Joannes dilectus meus testatur dicens:

Testimonium de Apocalypsi Joannis apostoli ad ista competens, et quo sensu accipienda sint.

XIII. »Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi (Ap 7).« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est. Divina inspiratione ostensum est illis, qui propter amorem Dei temporali morti se subjecerant, ut corpora eorum requiescerent in pulvere resolutionis tempus adhuc modicum, id est ad praedestinationem illam donec compleantur in omni perfectione qui servi Dei erunt, videlicet Deo in omni veritate servituri, sicut [Col. 1015C] ut et ipsi et fratres eorum, quia etiam in corporibus suis quemadmodum et ipsi passibiles erunt, ita quoque ut propter Filium Dei quamplurimis tribulationibus attriti, mortem corporalem subeant. Sanguinea etenim vox martyrum, qui nec peccata, nec quare occiderentur sciebant, ad Deum ascendit; sed splendor divinitatis eis resplendet, ita ut in eodem divinitatis splendore innumerabilem multitudinem futuram praevideat. Nam claritas aeternae vitae illis datur, in qua cognoscunt responsum quod ipsis ostenditur; clamorque eorum cum squalidis operibus peccatorum obnubilatus non est, quoniam innocentes fuerunt, et quia sanguis ipsorum propter Incarnationem Filii Dei effusus est, ubi et Agnum [Col. 1015D] sanguinem suum effusurum protestati sunt. Et horum conservi dicuntur, qui propter fidem et justitiam occiduntur; fratres autem, qui in novissimo tempore per Antichristum consumentur, sicut infantes per Herodem consumpti sunt, qui Filium Dei negavit, quemadmodum et Antichristus eum negabit. Nam vox effusi sanguinis hominis per animam ejus sursum ascendit clamando et conquerendo, quod illa de sigillo corporis, in quo eam Deus posuerat, expulsa sit: ac deinde mercedem operum suorum sive in gloria, sive in poenis eadem anima recipit. Prima nempe vox sanguinis in Abel ad Deum clamare coepit, quoniam Cain constructionem operis Dei praecipitanter et proterve destruerat. Quapropter Filius Dei iterum dicit:

[Col. 1016A] Item querimonia Filii ad Patrem pro tribulatione quam in corpore suo patitur ab his qui per malitiam contra eum calcitrant, et pro parvulis qui vanitatem amplectendo a bono deficiunt; et quod angeli licet ex immensa claritate refulgeant, sanctorum tamen opera hominum quasi speculum laudis approbando inspiciant.

XIV. Tu ergo paternum speculum, quod claritas divinitatis est, in qua exercitus angelorum fulget, quemadmodum formae illae quae in speculo ostenduntur, quia idem speculum ipsis angelis semper resplendet, aspice et ostende quantas injurias patior ab his qui me negligunt. In corpore meo, scilicet in membris meis quae contra me per malitiam calcitrant, cum mihi in rectitudine adhaerere deberent, fatigationem perversitatis sustineo, quoniam [Col. 1016B] ubi in eis per viriditatem bonorum operum quiescere possim non invenio. Parvuli etiam mei qui in humilitate deberent incedere, et omnem pompam saeculi abjicere, in eo quod nihil est deficiunt, quia vanitatem superbiae amplectuntur sanctos se esse putantes, operaque sua in laudibus humanae gloriae portantes. Et quoniam in hac transitoria laude a coelesti laude deficiunt, laudem angelorum non attendunt, quia angeli sanctam divinitatem frequenter laudant, in Deo novam laudem semper invenientes, quoniam illum ad finem perducere non possunt. Ipse enim clarissimum lumen est, quod nullo modo exstinguetur, ita ut angelica turba ab ipso clarescat, quia angelus sine opere carnali laus [Col. 1016C] est; homo autem cum opere carnali laus existit, ejusque opera angeli laudant. In laudibus enim quibus Deum laudant, sancta etiam opera hominum approbant, illaque quasi speculum laudis inspiciunt, quoniam Deus hominem mirifice ex anima et corpore composuit, nec claritate angelorum caret, cum in illorum societate sit, quia Deus etiam ordinavit ut divinitas et humanitas in uno Deo gloriose laudetur. Hinc autem diabolus illuditur, qui angelus existens Deus esse voluit; sed Deus illum quasi decepit, cum de limo terrae hominem creavit, qui anima et corpus in uno est, nec anima sine corpore, nec corpus sine anima homo existit; animaque cum corpore, et corpus cum anima operatur. Corpus namque clausura est, in qua anima [Col. 1016D] clauditur, et animam multoties constringit, ita ut ipsa corpori cedat, nec illud cohibere valeat, quin opus suum quod quaerit faciat, quoniam cum illo occupata est, gustusque carnis ipsi displicet, qui tamen contra voluntatem ejus per venas saepius perficitur, in quibus ipsa operatur. Sed cum homo alienam vitam desiderat, quae contra concupiscentiam carnis est, anima celeri itinere illam apprehendit et perficit, quia toto desiderio illam in semetipsa gustat.

Quod justitia et morum honestas et dignitas virtutum a diebus diluvii usque ad adventum Domini per prophetas roboratae, et deinde per apostolos et doctores in Ecclesia longo tempore refulgentes, sed modo depravatae post dies istos qui ex injustitia [Col. 1017A] torpent, iterum ante finem post multas tribulationes in hominibus reformabuntur.

XV. Dies autem istos qui injustitia torpent, ut praefatum est, canis igneus, sed non ardens in libro Scivias designat, aliis in fortitudine fortioribus eos subsequentibus, in quibus homines quidam rectitudinem inspicientes supradictamque levitatem deponentes ad justitiam se convertent. Justitia itaque ab Incarnatione Filii Dei per plurima curricula dierum ad excelsa sanctitatis velut per quasdam scalas in fide catholica ascendit, et quasi purissimo auro bonorum operum perfusa et per lucida in eadem fide effulsit, nec ulla indignitate pravorum operum sorduit, sed invincibilis perstitit. Diebus autem illis, inquam, plurima longitudine usque ad supradictos [Col. 1017B] muliebris levitatis dies transactis, in eadem fide per quasdam descensus indignationes coepit inclinari, et quibusdam tenebris injustitiae obtenebrari. Nam justitia et honestas morum, caeteraeque dignitates virtutum a diebus diluvii in hominibus paulatim creverunt, et ad fastigia sua paulatim ascenderunt usque ad dies prophetarum, qui illas ita corroboraverunt, ut maximum splendorem usque ad Filium Dei darent. Et deinde in apostolis caeterisque doctoribus per plurimam longitudinem dierum in eadem dignitate et splendore duraverunt usque fere ad ortum praefati saecularis judicis, moechiae magis quam timoris Dei cultoris, ante cujus initium paulatim decrescere et ad deteriora inclinari [Col. 1017C] coeperunt, sicut etiam a diluvio usque ad prophetas paulatim sursum ascenderant. A diebus autem ejusdem judicis radix iniquitatis ac oblivio justitiae et honestatis ortae sunt, quae ita se dilatando et propagando quasi in muliebri debilitate processerunt usque ad alium rectorem spiritalis nominis gestatorem, qui prudentiam et malitiam serpentis habuit, quem judicium Dei occidit. In cujus diebus praefata iniquitas, atque superfluae consuetudines vitiorum hominum per divinam examinationem ad purgationem coeperunt incalescere, et fervere, atque spumas ejicere. Unde et tam acriter et acerbe nunc colantur, et a spumis suis purgantur, ut homines in periculis istis magno moerore et tristitia commoveantur. Sed dies moeroris et tristitiae nondum [Col. 1017D] adsunt.

Quia supernus judex querimoniam justitiae interim suspiciens, vindictam suam super praevaricatores aequitatis, et maxime super iniquos Ecclesiae praelatos per multa incommodorum judicia inducet, donec debita examinatione purgati per poenitentiam resipiscant, et sic ordo quisque in rectitudine restitutus ad honorem dignitatis suae revertetur.

XVI. Justitia enim postquam ad supernum judicem querelam suam ut supra dictum est direxerit, ille voces querimoniae ejus suscipiens, justo judicio suo vindictam suam super praevaricatores rectitudinis atque tyrannidem inimicorum eorum super eos grassari permittet, sic ad invicem dicentium: »Quandiu rapaces lupos istos patiemur et tolerabimus, [Col. 1018A] qui medici esse deberent et non sunt?« Sed quoniam potestatem loquendi, ligandi et solvendi habent, idcirco ut ferocissimae bestiae nos capiunt. Scelera quoque eorum super nos cadunt, omnisque Ecclesia per eos arescit, quia quod justum est non clamant, legemque destruunt, quemadmodum lupi agnos devorant, atque in crapula voraces sunt, adulteriaque quamplurima perpetrant, et propter talia peccata absque misericordia nos judicant. Raptores etiam ecclesiarum sunt, et per avaritiam quaecunque possunt deglutiunt, atque cum officiis suis nos pauperes et egenos faciunt, ac se ipsos et nos contaminant. Quapropter justo judicio dijudicemus et dividamus eos quia seductores magis quam doctores existunt, et hoc etiam idcirco faciamus [Col. 1018B] ne pereamus, quoniam si sic perseveraverint, totam regionem sibi subjiciendo disturbabunt. Nunc autem dicamus eis, quod secundum justam religionem habitum et officium suum compleant, quemadmodum antiqui Patres illa constituerunt, vel a nobis recedant, et ea quae habent relinquant. Haec et his similia divino judicio excitati illis acriter proponent, atque super eos irruentes dicent: »Nolumus hos regnare super nos, cum praediis, et agris, et reliquis saecularibus rebus, super quas principes constituti sumus.« Et quomodo decet ut tonsi cum stolis et casulis suis plures milites et plura arma quam nos habeant? Sed et num conveniens est, ut clericus miles sit, et miles clericus? Unde abstrahamus eis quod non recte sed injuste habent. Diligenter [Col. 1018C] autem consideremus quid cum magna discretione pro animabus defunctorum oblatum sit, et illud eis relinquamus, quoniam hoc rapina non est. Omnipotens enim Pater recte divisit omnia, coelum scilicet coelestibus, terram vero terrestribus; atque hoc modo justa divisio inter filios hominum sit, videlicet quod spiritales homines ea habent, quae ad ipsos respiciunt, saeculares autem illa quae eis conveniunt, ita ut neutra pars istorum aliam per rapinam opprimat. Deus quidem non praecepit ut tunica et pallium alteri filio daretur, et alter nudus remaneret, sed jussit ut isti pallium, illi tunica tribueretur. Pallium itaque saeculares propter amplitudinis saecularis curae, et propter filios suos [Col. 1018D] qui semper crescunt et multiplicantur habeant; tunica vero spiritali populo concedatur, ne in victu aut in vestitu deficiant, et ne plus quam necesse sit possideant. Quapropter judicamus et eligimus ut omnia quae praedicta sunt recte dividantur; atque ubicunque pallium cum tunica in spiritalibus invenitur ibi pallium subtrahatur, et indigentibus detur, ne per inopiam consumantur. Et sic tandem per hanc judicialem sententiam omnia ista secundum voluntates suas perficere conabuntur. Sed pontificales dignitates, omnesque in spiritali habitu sub eis degentes, illis cum clausura coeli primitus resistere multum laborabunt. Sed cum tandem praesenserint quod nec potestate ligandi, nec solvendi, nec confirmatione oblationum suarum, nec strepitu armorum, [Col. 1019A] nec blanditiis, nec minis, ipsis resistere potuerunt, divino judicio territi inanem superbamque fiduciam quam prius in semetipsis semper habuerant deponentes et in se redeuntes, coram illis humiliabuntur, atque ululando clamabunt, et dicent: »Quia omnipotentem Deum in ordine officii nostri abjecimus, idcirco super nos confusio haec inducta est, videlicet ut ab illis opprimamur et humiliemur, quos opprimere et humiliare debueramus.« Nam illis super quos principes constituti eramus, et his qui nobis per disciplinatum subjiciebantur, Deus funem subjectionis abstraxit, nobisque eos dominari permittit. Quapropter consideremus quod justa judicia Dei patimur, quoniam regna mundi nobis subjugare voluimus, sicut et nos [Col. 1019B] sub jugo Dei esse debebamus, et quia voluptatem cujusque carnalis concupiscentiae perfecimus, ne ob hoc ullus nos arguere audebat. Deus enim genti Judaeorum praecepit ut sacrificia de animalibus Creatori suo offerrent; sed illi jussa ejus contemnentes, in omnes carnales sensus se convertebant. Unde et gentes alienigenarum super eos inducti sunt: nobis autem ut vivum et spiritale sacrificium offerremus indixit, sed nos illud pollutis manibus tractare non pertimuimus, et cum diademate sceptri sui nos coronaret, super omnia nos exaltavimus, atque concupiscentias carnis nostrae omnibus modis complevimus; et ideo inimici nostri super nos grassantur, quemadmodum prioribus [Col. 1019C] praevaricatoribus inimici eorum dominati sunt. Et tunc tam majores quam minores utriusque populi, clerum ita ordinabunt, et ea quae illi necessaria sunt hoc modo disponent, ut nec in victu aut in vestitu defectum habeant; et a saecularibus hujusmodi opprobria deinceps non sustineant. Haec autem tam in spiritali quam in saeculari populo quasi in prima hora diei incipientur, et deinde velut in tertia in plenum opus perducentur, et tandem quemadmodum in sexta ex toto perficientur, et omnes gradus hominum quasi post sextam considerabuntur, et in alium modum quam modo sint disponentur, ita scilicet, ut quisque ordo in rectitudine sua consistat, et etiam liberi ad honorem libertatis suae, et famuli [Col. 1019D] ad debitam servitutem subjectionis suae redeant.

Quod ultione Dei per correctionem praevaricatorum sedata, ordinatio justitiae et pacis tranquillitas ante saeculum sicut et ante primum Domini adventum resplendeant, Judaeorum etiam aliqua parte conversa et gaudente, et illum advenisse fatente quem modo negant.

XVII. Sed tamen inter haec omnia velut leo in libro Scivias notatus ostendit, dura etiam crudeliaque bella timore Dei abjecto multoties exsurgent, et plurimi hominum in occisione cadent, plurimaeque civitates per destructionem ruent. Sicut enim vir fortitudine sua femineam mollitiem vincit, et ut leo reliquas bestias superat, ita et crudelitas quorumdam hominum quietem aliorum in diebus illis [Col. 1020A] per divinum judicium consumet, quoniam Deus crudelitatem poenarum ad purgationem iniquitatum inimicis suis tunc concedet, sic etiam a principio mundi semper fecit. Cumque homines praedictis afflictionibus purgati fuerint, taedium praefatorum praeliorum incurrent, atque justitiam in cunctis ecclesiasticis constitutionibus, quae Deo placitae sunt per timorem Dei apprehendent, illique plurima bona superaddent, et hoc tam in diebus pacis quam belli et cujusque laboris facient. Et tunc justitia recte sponsa nominabitur, quae in lectum veri regis relicta concubina ducetur, cujus studium fuit, ut interdum quaedam legalia praecepta per simulationem servaret, et interdum consuetudinem pravae sodalitatis sibi conjungeret, unde et [Col. 1020B] rex illam abjiciet, quia praedicti dies velut concubina erant, hominibus in quibusdam constitutionibus ecclesiastica mandata observantibus; in quibusdam vero illa omnino relinquentibus. Omnipotens namque Deus, qui verus Salomon est, sponsam suam videlicet justitiam cum omnibus ornamentis, id est cum omnibus ecclesiasticis ordinibus ornabit, ita ut ornamenta ipsius palam appareant, quae concubina hoc modo in illa obscuraverat, ut aliquando videri non possent. Unde et dies illi destructionem inutilium dierum demonstrabunt, et consolatio desolationem evacuabit, quemadmodum nova lex veterem legem immutavit, et ut tempus curationis tempus casus ad meliora perduxit, [Col. 1020C] quoniam si praedicta mala in levitate et in scandalo consuetudinis suae inconcussa perdurarent, veritas ita obnubilaretur, ut turres coelestis Jerusalem moverentur, et omnis ecclesiastica institutio contaminaretur velut homines absque vero Deo essent. Nam praevaricatores justitiae in tali opprobrio tunc erunt, quasi mulier quae, justo conjugio relicto, adulterium facit, quia ecclesiastica praecepta praevaricando quasi adulterium perpetrarant, et ideo etiam afflictionem et despectionem sustinebunt, quemadmodum femina quae a viro suo relicta consolatione illius caret. Sed et tam novae et incognitae ordinationes justitiae et pacis tunc advenient, ut homines inde admirentur dicentes, quoniam talia prius nec audierint, nec cognoverint; et quia [Col. 1020D] pax ante diem judicii ipsis data sit, sicut etiam pax primum adventum Filii Dei praecucurrit, pro timore tamen superventuri judicii pleniter gaudere non valentes, sed omnem justitiam in catholica fide ab omnipotente Deo quaerentes, Judaeis etiam gaudentibus, et illum jam adesse dicentibus, quem venisse modo negant. Pax enim illa quae adventum Incarnationis Filii Dei praecesserat, illis diebus pleniter perficietur, quoniam fortes viri in magna prophetia tunc surgent, ita ut etiam omne germen justitiae in filiis et in filiabus hominum tunc florebit, velut per prophetam servum meum in voluntate mea sic praedictum est: »In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel (Is 4).« [Col. 1021A] Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est:

Verba Isaiae prophetae primum Domini adventum testificantia, quae in saeculo maxime complebuntur per illuminationem Judaeorum, qui scandalo Christi obcaecati in passione ipsius a viriditate fidei et bonorum operum exaruerant.

XVIII. In die hac cum angeli pacem hominibus datam canerent, fuit Filius meus de virgine natus, ab eisdem angelis magnificatus, a pastoribus quoque, qui eum pia devotione quaerebant, glorificatus, et fructus terrae cui pax reddita erat, et cui aer suavitatem administrabat, superabundans, et gaudium illis qui de praeterita tribulatione malorum liberati erant in filiis Jacob, quia multis tribulationibus justo judicio prius conterebantur. Sed et cum lux [Col. 1021B] verae fidei corda fidelium illustrabit, Filius meus in ipsis magnificabitur, quoniam illum de me exisse credent, atque glorificabunt, ubi eum ad me in gloria redisse confitebuntur. Quapropter et ipsis fructus bonorum operum sublimabitur. Exsultatio quoque in eis augebitur, cum de diabolica potestate erepti, et de tartareis poenis liberati inter filios Dei computabuntur. Floriditas autem vineae Sabaoth, quae de flore virgae Aaron processit, quae per spumam serpentis non incaluit quando Filius meus in cruce passus est exaruit, quia oculi Judaeorum in umbra mortis gravati fuerunt, ubi verba prophetiae audientes, ea cum vero flore abjecerunt, quem tota terra cognovit, cum in cruce exspiravit. Et ideo [Col. 1021C] etiam seipsos occiderunt, ac sic tam in Veteri quam in Novo Testamento exaruerunt, quoniam Vetus Testamentum est sicut hiems, quae omnem viriditatem in se abscondit; Novum vero quasi aestas, quae gramina et flores producit.

Verba ejusdem Christi Domini, quae, dum ad mortem duceretur, de viridi et arido ligno lamentantibus se respondit, et quomodo intelligi debeant.

XIX. Quapropter ipse etiam lamentantibus se dicebat: »Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?« (Luc. 23) Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ipse viride lignum fuit, quia omnem viriditatem virtutum protulit, sed tamen ab incredulis abjectus est; Antichristus autem aridum lignum est, quia omnem viriditatem justitiae conculcans [Col. 1021D] ea quae in rectitudine viridia sunt arida facit, unde etiam ad nihilum deducetur. Viride quoque lignum illi dies fuerunt, in quibus homines respectum reparationis omnium dolorum habebant, et in quibus nullum timorem futuri judicii novissimi temporis metuebant; aridum vero lignum cum discessio, de qua Paulus electum vas meum loquitur, ante filium perditionis apparebit, ubi etiam omnis dolor superveniens coelum et terram commovebit. Coelum quippe et terra in futuro judicio movebuntur, quemadmodum in viridi ligno praesignatum est, cum rota firmamenti, quae plurima signa in se habet, illo occumbente splendorem lucis subtraxit, sicut etiam in praedictis verbis prophetarum ostenditur.

[Col. 1022A] Quanti diversis gaudiis in Ecclesia propter recuperatum justitiae statum, et temporalium rerum copia et spiritualium bonorum abundantia in diebus penultimus per aliquantum temporis perfruentur, ea Judaeorum et haereticorum parte qui in malo perstiterunt de proximo Antichristi adventu perniciosa praesumptione exsultante.

XX. In diebus itaque supradictis suavissimae nubes cum suavissimo aere terram tangent, illamque viriditatem fructuositatis exsudare facient, quia homines ad omnem justitiam tunc praeparabunt, quemadmodum in praefato tempore femineae debilitatis fructuositas terrae defecit, quoniam elementa peccatis hominum violata, in omnibus officiis suis destituta tunc fuerunt. Principes quoque cum reliquo populo justitiam Dei recte ordinabunt, omniaque [Col. 1022B] arma, quae ad necem hominum parata erant, interdicent, illa tantum ferramenta conservantes quibus terra colitur, et quae ad necessitatem usus hominum respiciunt; et si quis haec transgredietur, ferro proprio necabitur, atque in desertum locum abjicietur. Et ut nubes suavem et rectam pluviam ad fructum justi germinis tunc emittent, sic et Spiritus sanctus rorem gratiae suae cum prophetia, sapientia et sanctitate in populum fundet, ita ut ille tunc appareat quasi in alium modum bonae conversationis mutatus sit. Vetus namque lex umbra spiritalis vitae fuit, quoniam illa tota per creaturam signata erat, velut in hieme omnis fructus in terra absconditus nequaquam cernitur, [Col. 1022C] quia nondum formatus est, nec eadem lex aestatem habebat, quoniam Filius Dei nondum incarnatus apparuerat; sed ipso veniente illa tota in spiritalem significationem mutata fructus aeternae vitae in praeceptis Evangelii ostendit, quemadmodum etiam aestas flores et fructus producit. In diebus etenim illis vera aestas per virtutem Dei erit, quia tunc omnia in veritate consistent, sacerdotes scilicet et monachi, virgines quoque et continentes et reliqui ordines in rectitudine sua stabunt, juste et bene viventes, omnemque sublimitatem et superfluitatem divitiarum abjicientes, quoniam sicut per temperiem nubium et aeris necessaria utilitas fructuum tunc producetur, ita et germen spiritalis vitae per gratiam Dei tunc propalabitur. Prophetia [Col. 1022D] quippe, ut praefatum est, tunc aperta erit, sapientiaque jucunda et robusta, omnesque fideles in his velut in speculo considerabunt se, et tunc etiam veri angeli hominibus familiariter adhaerebunt, novam et sanctam conversationem in eis videntes, cum nunc propter fetentia peccata eorum ab ipsis saepius declinent. Sed et tunc justi gaudebunt ad terram repromissionis tendentes, ac spem aeterni praemii exspectantes; et tamen pleniter non laetabuntur, quia futurum judicium adesse videbunt; et hoc in similitudine peregrinorum facient, qui ad patriam tendunt, plenum gaudium non habentium cum adhuc in peregrinatione sunt. Judaei autem et haeretici tunc valde laetabuntur dicentes: »Gloria nostra in proximo est, illique conculcabuntur, qui [Col. 1023A] nos fatigaverunt et expulerunt.« Attamen quamplurimi paganorum Christianis se tunc adjungent copiam honoris et divitiarum eorum videntes; atque baptizati cum ipsis Christum praedicabunt, quemadmodum in tempore apostolorum factum est; Judaeisque et haereticis dicent: »Quod vos gloriam vestram dicitis, hoc mors aeterna erit, et quem vos principem vestrum nominatis, illius finem cum maximo horrore et periculo videbitis, atque tunc ad nos convertimini diem illum inspicientes, quem nobis stirps aurorae videlicet stellae maris Mariae ostendit.« Dies utique illi fortes et laudabiles in pace et stabilitate erunt, similesque armatis militibus qui in rupe jacentes hostibus suis insidiantur, et quos ad internecionem persequuntur, adventumque [Col. 1023B] novissimi diei annuntiabunt, quia quidquid prophetae boni seu gratiae praedixerant, in ipsis complebitur. Sapientia quoque, religiositas et sanctitas in eis confirmabitur, quoniam si Filius Dei a prophetis praedictus non fuisset, et velut in ictu oculi venisset, cito oblivioni traderetur, sicut et perditus homo qui quasi latenter veniens, citissime destruetur.

Quod eamdem pacis quietem et fructuum redundantiam hominibus sibi et non Deo tribuentibus et circa religionem denuo torpore incipientibus iterum tantae subsequentur tribulationes quantae nunquam ante in mundo efferbuerunt.

XXI. Attamen in eisdem diebus praefata justitia et religio ad fatigationem debilitatis in eisdem diebus [Col. 1023C] interdum in hominibus inclinabuntur, sed vires suas cito resument; interdum etiam iniquitas surget et iterum cadet, interdum quoque bella, fames, pestilentia et mortalitas grassabuntur, et iterum evanescent, nec omnia ista in uno statu ac tenore diu tunc stabunt, sed hac et illac movebuntur, ita ut nunc appareant, nunc autem elabantur. Sed et in ipsis diebus inter omnia haec, quemadmodum equus in libro Scivias demonstrat, petulantia morum, atque jactantia animorum, necnon plenitudo voluptatum et aliarum vanitatum absque reverentia in hominibus multoties exsurgent, quia illi in quiete pacis quiescentes, et abundantia frugum redundantes, nullo incursu bellorum terrebuntur, nec penuria frugum constringentur. Sed haec sibimet [Col. 1023D] tribuentes, Deo, a quo omnia bona procedunt, debitum honorem in his non exhibebunt. Quapropter et tanta pericula praefatam quietem et abundantiam subsequentur, quanta prius visa non sunt. Nam cum homines in hujusmodi quiete, ut praedictum est, residebunt, nulla pericula metuentes, alii dies omnium dolorum advenient, in quibus lamentabilis vox prophetarum, atque vox Filii Dei adimplebitur, hominibus prae timore continuarum afflictionum mortem desiderantibus et dicentibus: »Ut quid nati sumus,« et optantibus ut montes decidant super eos. Priores namque dies dolorum et calamitatum aliquam refocillationem et reparationem interdum habebant, isti autem omnium dolorum et iniquitatum pleni a malis non cessabunt, sed dolor [Col. 1024A] dolori, iniquitas iniquitati in eis accumulabitur, omnique hora homicidium et injustitiam pro nihilo computabuntur, et quemadmodum animalia ad manducandum occiduntur, ita et homines in furore aliorum in eisdem diebus interficientur. Cum enim gentes paganorum Christianos in pace residere et in substantia locupletos esse viderint, crudelem fiduciam in fortitudine sua habentes dicent: »Christianos armis nostris invadamus, quoniam sine armis et sine robore sunt, eosque velut oves occisionis capere et occidere possumus.« Et sic de longinquis regionibus ferocissimam et immundissimam gentem convocabunt, cui et se in fornicatione et in immunditia atque in omni malo adjungent; populumque Christianum ubique rapinis et praeliis invadent, [Col. 1024B] et plurimas regiones et civitates destruent. Ecclesiasticas quoque disciplinas quamplurimis vanitatibus et immunditiis polluent, et omnes quos poterunt eodem modo contaminabunt. Unde et dies illi alios pessimos dies futuros manifestabunt, adventum quoque perditi hominis denudabunt, quoniam ut immundus, qui in immunditia se semper polluit, inde non saturatur, sic et idem dies immunditiarum pleni erunt, nec his saturari valebunt. Quod et David praevidens clara voce dixit:

Verba David ex psalmo XXI in persona Christi et Ecclesiae persecutiones iniquorum denuntiantis, et quomodo intelligenda sint.

XXII. »Diviserunt sibi vestimenta mea, et super [Col. 1024C] vestem meam miserunt sortem.« Quod quamvis ob certitudinem futurorum ad litteram de praeteritis sonet, de futuris tamen sic accipiendum est. Increduli per multam stragem infidelitatis divident secundum voluntates suas ordinationes saecularium dignitatum et operationum quibus velut vestimentis in Ecclesia indutus fueram; atque super hos qui quasi vestis mea in spiritali vita mihi viciniores erant mittent quamplurimas vanitates, cum eos a rectitudine viarum suarum averterunt, et omnia jura ecclesiarum per destructionem ad nihilum redegerunt, atque cum super eos dederint leges iniquitatis, ut ipsos omnino conterant. Sed his malis etiam idem David respondet dicens: »Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum, ad defensionem [Col. 1024D] meam conspice (Ps 21).« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ego Ecclesia, quae sponsa Filii tui, o coelestis Pater, esse debui, quamvis modo debilitata sim, ad te, o Pater omnium, vociferor petens ne differas mihi auxiliari, quoniam membra mea, quae membra Filii tui sunt, in destructionem et dispersionem vadunt, ac ideo quantocius ad defendendum et me et illos inclina oculos misericordiae tuae, ne a te neglecti omnino conteramur.

Item interpellatio Filii ad Patrem pro liberatione corporis sui, quod est Ecclesia.

XXIII. Sed et Filius eisdem verbis ad Patrem loquitur: »O Pater, ego semper tecum fui, et tu me misisti carne vestiens me, et sic in terra ambulavi, [Col. 1025A] et quidquid mihi jussisti hoc perfeci, quia veritas tua sum, et ideo etiam omnes inimicos meos sub pedibus meis posuisti, et super ipsos sto, quoniam in sinistra parte sunt, et ad te non pertinent, quia verum opus tuum ad dextram tuam est. Illud quoque tecum operor quemadmodum ante exordium dierum praeordinaveras, atque inimicos meos judico, velut Dominus scabellum pedum suorum comprimit. Itaque adjutorium tuum ad me inclina me vindicans de inimicis meis, quoniam ego filius tuus super aspidem et basiliscum ambulo. Quapropter etiam ad protectionem meam membrorumque meorum conspice, quia omne opus quod voluisti, et mihi imposuisti ad profectum duxi, et ita ego sum in te, et tu in me, et unum sumus.« [Col. 1025B] Iterumque idem Filius ad Patrem dicit: »Nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit, quia in principio mundi finem mundi inspexisti, nec oblivioni tradidisti, sicut illorum oblivisceris, qui in perditionem vadunt, et quod plenitudo generationis hominum quae in primo tempore et in primo homine praevisa et facta est, nondum arescere in defectione debuit, quoniam in te non fuit, quod homines ante praeordinatum tempus in generationibus suis omnino deficerent. Et tunc etiam cum hominem creasti in te scilicet in antiquo consilio habuisti, quod oculus tuus videlicet scientia tua omnia pleniter praevidens, omniaque recte disponens nunquam cederet ab illo quod in te praeordinatum erat, id est quod homo propter [Col. 1025C] ullam intemperantiam suam ex toto periret, aut quod mundus deficeret, usque dum corpus meum in membris suis, quia fideles membra mea ordinatione tua sunt, videres plenum gemmarum, id est perfectum in omnibus illis, qui per me in te confidunt, et te colunt; quasi gemma in virtutibus coruscantes.«

Quia tunc temporis Christiano populo in poenitentiam redacto, et multis afflictionibus pro peccatis suis macerato, gratia eis divina per multa miracula, sicut et antiquo populo suo fecit subveniet, et hostibus subactis plurimam paganorum multitudinem fidei suae adjiciet.

XXIV. Denique cum incredulae et horribiles gentes, ut supradictum est, facultates ac possessiones [Col. 1025D] ecclesiarum circumquaque invadentes, ad internecionem delere studuerint, velut vultures et accipitres ea quae sub alis et sub unguibus suis habent constringunt, et cum eis Christianus populus omnibus modis in poenitentia peccatorum suorum maceratus, nec morte corporali perterritus, resistere in armis tentaverit, fortissimus ventus ab aquilone cum maxima nebula, et cum densissimo pulvere veniens, flatus suos divino judicio contra illos emittet, ita ut guttura eorum nebula, et oculi ipsorum pulvere hoc modo impleantur, quatenus ferocitatem suam deponentes in maximum stuporem convertantur. Sancta enim Divinitas signa et miracula in Christiano populo tunc faciet, sicut etiam cum Moyse in columna nubis fecit, et sicut [Col. 1026A] Michael archangelus ad defensionem Christianorum contra paganos pugnavit, ita ut fideles filii Dei in protectione ipsius euntes super inimicos suos irruant, et victores illorum per virtutem Dei existant, alios quidem morti tradentes, alios vero de finibus suis ejicientes. Quapropter quam maxima turba paganorum Christianis in vera fide tunc addetur ipsis dicentibus: »Deus Christianorum Deus verus est, qui talia signa in ipsis fecit.« Sed et victores quos Deus in defensione sua habebit, Deum laudabunt dicentes: »Laudemus Dominum Deum nostrum; vere enim magnificatus est in nobis, quia in nomine ipsius victores existimus. Unde etiam et fortitudo nostra laus ipsius est, quoniam per eum tam inimicos ipsius quam nostros superavimus, [Col. 1026B] cum in eum fideliter credidimus.« Et iterum dicent: »Attendamus quoque Dominica verba in Evangelio. Exsurget gens paganorum contra gentem Christianorum, sicut in nobis factum est. Quapropter adjacentes nobis civitates et villas destructas reaedificemus, ac fortiores, et munitiores eas faciamus quam prius fuissent, ne amodo per hujusmodi mala conteramur, ut nunc contriti sumus. Et hoc totis viribus suis, omnique substantia sua fortiter et largiter complebunt.«

Quod in diebus illis Romanis imperatoribus a pristina fortitudine decidentibus imperium in manibus eorum paulatim decrescet et deficiet, et etiam insula apostolici honoris dividetur, et alii aliis magistri vel archiepiscopi in diversis locis superponentur.

[Col. 1026C] XXV. In illis autem diebus imperatores Romanae dignitatis a fortitudine qua prius Romanum imperium strenue tenuerant descendentes, in gloria sua imbecilles fient, ita ut imperium in manibus eorum divino judicio paulatim decrescat et deficiat, quoniam ipsi squalidi et tepidi et serviles et turpes in moribus suis existentes, in omnibus inutiles erunt, et a populo quidem honorari volent; sed prosperitatem populi non quaerent, et ideo etiam honorari et venerari non poterunt. Quapropter etiam reges et principes multorum populorum, qui prius Romano imperio subjecti erant, se ab eo separabunt, nec ulterius ei subjici patientur. Et sic Romanum imperium in defectum dispergetur. Nam [Col. 1026D] unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris. Sed postquam imperiale sceptrum hoc modo divisum fuerit, nec reparari poterit, tunc etiam infula apostolici honoris dividetur. Quia enim nec principes nec reliqui homines tam spiritalis quam saecularis ordinis in apostolico nomine ullam religionem tunc invenient, dignitatem nominis illius tunc imminuent. Alios quoque magistros et archiepiscopos sub alio nomine in diversis regionibus sibi praeferent, ita ut etiam apostolicus eo tempore dilatatione honoris pristinae dignitatis attenuatus, Romam et pauca illi adjacentia loca vix etiam tunc sub infula sua obtineat. Haec autem ex parte [Col. 1027A] per bellorum incursionem evenient, ex parte quo que per commune consilium et consensum et spiritalium et saecularium populorum perficientur, illis hortantibus ut quisque saecularis princeps regnum et populum suum muniat et regat, ut quilibet archiepiscopus seu alius spiritalis magister subditos suos ad rectitudinem disciplinae constringat, ne deinceps malis illis affligantur, quibus divino nutu prius afflicti sunt.

Quod iterum tunc temporis iniquitate repressa, et justitia revalescente, disciplina honestatis, et antiquarum jura consuetudinum repullulabunt et observabuntur, et prophetae multi erunt, et occulta Scripturarum sapientibus patebunt, plurimis interim haeresibus passim ebullientibus, quae Antichristi vicinum denuntient adventum.

[Col. 1027B] XXVI. Et tunc iterum iniquitas aliquantulum debilis jacebit, interdum quoque surgere attentabit; sed justitia in rectitudine sua interim stabit, ita ut homines illorum dierum ad antiquas consuetudines et disciplinas antiquorum hominum in honestate se convertant, et eas teneant, et observent, sicut antiqui illas tenere et conservare consueverant. Sed etiam tunc unusquisque rex et princeps, ac episcopus ecclesiasticae dignitatis se ipsum in alio castigabit, cum alium justitiam observare et honeste vivere videbit, atque unaquaeque gens correctionem ab alia sumet, cum illam ad bona proficere et ad rectitudinem surgere audiet. Aer quoque tunc iterum suavis erit, et fructus terrae utilis, hominesque sani et fortes fient. In ipsis etiam diebus [Col. 1027C] multae prophetiae ac plurimi sapientes erunt, ita ut etiam occulta prophetarum et aliarum Scripturarum sapientibus tunc ad plenum pateant, et filii et filiae eorum prophetent, velut ante multa tempora praedictum est, et hoc in tali puritate veritatis fiet, ut aerei spiritus irrisionem in illis tunc facere non possint. In eodem quoque spiritu illi prophetabunt quo prophetae secreta Dei olim annuntiaverunt, et in similitudine doctrinae apostolorum, quorum doctrina super omnem humanum intellectum fuit. Interim etiam tam multae haereses et tam plurimae turpitudines cum aliis malis ebullient, quae etiam Antichristum in proximo adesse ostendent, ita ut homines eorumdem dierum dicant quod tanta crimina et tantae immunditiae prius non fuerunt sicut [Col. 1027D] in diebus eorum apparuerint. Quod et porcus in libro Scivias descriptus manifestat, quia dum justitia aliquando regnat, iniquitas illam oppugnat; et dum aliquando iniquitas viget, justitia illam confundit, quoniam mundus in uno statu nunquam permanet.

De qualitate judiciorum divinae potestatis circa finem mundi manifestandorum, et quia tunc plurima pars hominum sinceritatem catholicae fidei deserens ad filium perditionis convertetur.

XXVII. Nunc autem, o homo, quod vides, quoniam praedicta exterior pars supradictae rotae tandem velut turbida et procellosa tempestas, scilicet prope finem ejusdem medietatis ubi praefata linea eidem rotae affixa est apparet, hoc demonstrat quod [Col. 1028A] judicia potestatis Dei turbida et procellosa in diebus illis erunt, cum nec puritatem nec quietem catholicae fidei in cordibus incredulorum hominum circa finem fortitudinis illius in qua mundus modo viget inveniant, videlicet ubi voluntas Dei potestati ipsius ita conjungitur, quatenus in voluntate Dei sit, quando mundus et ea quae in mundo sunt per potentiam ejus finiantur, quia homines temporis illius sinceritatem atque stabilitatem verae fidei fugient, et a vero Deo recedent ad filium perditionis se convertentes, qui omnia ecclesiastica instituta conturbans, maximas procellas adversitatis fidelibus ipsi resistentibus inducet. Nam cum post multas tribulationes, quas homines in invasionibus alienarum gentium, et in semetipsis cum divisione imperii [Col. 1028B] perpessi erant, jam velut in quiete resederint, iterum repente multae haereses, multaeque contrarietates ecclesiasticae dignitatis ebullient.

De conceptione et ortu Antichristi, et quod ab exordio diabolico spiritu repletus, et in abditis locis occultatus et nutritus, omnibus magicis artibus usque ad virilem aetatem imbuetur; et quanta in diebus illis rerum vel temporum in mundo, vel in Ecclesia perturbatio et incertitudo futura sit.

XXVIII. Immunda quoque mulier in eodem tempore immundum filium concipiet, quoniam antiquus serpens, qui Adam absorbuit, illum hoc modo cum omni turba sua inflabit, ut nec aliquid boni in ipsum intret, nec in eo esse possit. In abditis enim et in diversis locis nutrietur, ne ab hominibus [Col. 1028C] cognoscatur, omnibusque diabolicis artibus imbuetur, et usque ad plenos dies aetatis suae occultabitur, nec perversitates, quae in se erunt, manifestabit, usquedum se plenum et superabundantem in cunctis iniquitatibus cognoverit. Ab initio autem ortus illius multa certamina multaque contraria rectarum ordinationum ebullient, et ardens justitia a rectitudine sua obtenebrabitur, et charitas in hominibus exstinguetur. In eis quoque amaritudo et asperitas orietur, ac tantae haereses fient, ut etiam haeretici errores suos aperte et indubitanter praedicent; tantaque dubietas et incertitudo in catholica fide Christianorum erit, ut homines in dubio habeant quem Deum invocent; atque plurima signa [Col. 1028D] in sole, et luna, et in stellis, et in aquis, et in caeteris elementis et creaturis apparebunt, ita ut etiam velut in pictura in portentis suis futura mala praenuntient. Unde etiam tanta tristitia illo tempore homines occupabit, ut mori quasi pro nihilo ducant. Qui autem in catholica fide tunc perfecti erunt, in magna contritione exspectabunt quid Deus ordinare velit. Et hae tribulationes hoc modo procedent: usquedum filius perditionis os suum ad contrariam doctrinam aperiat. Sed cum ille verba falsitatis, et deceptionum suarum protulerit, coelum et terra contremiscent, catenaque monilis justitiae quam Paulus usque ad pedes ejusdem virtutis descendentem fecit, ut supra dictum est, velut magno flatu venti tacta tunc primum movebitur, quoniam usque [Col. 1029A] ad idem tempus inconcussa et inconvulsa permanebit. Paulus quippe doctrinam suam multis miraculis tam fortiter corroboravit, ac illam profundissimis verbis tam honeste decoravit, ut etiam usque in finem mundi sic perduret, quemadmodum et haec eadem catena ad pedes ejusdem justitiae quasi ad finem mundi descendens demonstrat. Ipse quoque per veritatem in elevatione spiritus sui de secundo adventu Filii Dei, ac de mortifero incursu filii perditionis credentibus locutus est dicens:

Testimonia Epistotae Pauli ad Thessalonicenses finem mundi et adventum et opera et judicium Antichristi denuntiantia, et quomodo intelligi debeant.

XXIX. »Neque terreamini, neque per spiritum [Col. 1029B] neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus (2Th 2). Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Vos qui Dei estis, et qui verbis ejus creditis, cauti estote ne in cordibus vestris ullo terrore quatiamini, neque spiritali scilicet deceptione, neque verbosa seductione, neque per scripta velut ad vos veraciter sint directa, quasi adsit dies ille, quo conditor cunctorum abscondita cordium denudabit. Cavete etiam ne quis [Col. 1029C] per illusoria et phantastica facta vos inclinet ulla occasione in seductionem, quoniam nisi venerit tempus illud, quo ecclesiastica sublimitas dissipabitur, et quo vera fides conculcabitur, quod discessio intelligitur, quae fiet in tempore scelerati filii cujus mater immunda existit, nesciens a quo conceperit, et manifestus fuerit ille qui homo peccati erit, quia per initium suum totus peccatis infundetur, unde et sic peccator existet, omnia peccata recitando et recolligendo, ac filius crudelissimae perditionis quoniam totus in perditione manebit; ea quae contraria Deo sunt homines docens, quem etiam seductor humani generis ita inflammabit, quemadmodum ipse furere primitus incoepit, cum Deo similis esse voluit; quapropter etiam adversabitur omnibus Deum [Col. 1029D] colentibus, et efferet se ultra omnem creaturam Deum se nominans, et ut quasi Deus colatur praecipiens, non credatis, quasi adsit dies Domini, scilicet quo judicabit orbem terrarum cum mundus finem accipiet. Iterumque idem Paulus Spiritu sancto infusus dicit: »Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat (ibid.)« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Occulta suggestio jam in operibus haereticorum manifestatur, in quibus persuasor iniquitatis jacula praemittit, veritatem verae fidei opprimere volens; ideoque recta intentione, ac bono conamine studium hoc in fideli homine tantum sit, ut qui fidem apostolicam et vere catholicam [Col. 1030A] tenet, nunc firma stabilitate teneat illam inconvulsam, donec de medio illo quod inter ortum et defectum sui est fiat, quoniam circa tempora filii perditionis fides a fortitudine sua declinans, jam incurvata debilitabitur. Nam qui ecclesiasticam in Deo sublimitatem et fidem rectam habet aliquid magni tenet, quia per illam coeleste regnum intrabit; qui vero fidem non habet nihil tenet, quoniam in perditionem ibit; et sic etiam homo in medio potestatis Dei existit, quia antequam homo formatus fuisset Deus erat, et postquam homo corporaliter finietur Deus in virtute sua perdurat.

Quod antiquus hostis, qui primum hominem seducendo devicit, et per hominem Christum revictus per alium hominem iterum se putans posse vincere Antichristum justo Dei permissione tota [Col. 1030B] malignitate sua infundet, ut ad impugnandam fidem catholicam et doctrinam Christi destruendam innitatur.

XXX. Antiquus enim hostis, quem fortitudo divinitatis in lacum abyssi projecit, quemadmodum in vehementes aquas plumbum decidit, quoniam iniquitatem constituere voluit, cum Deus justus et verax sit, et nullum sibi similem habeat, quia per se ipsum aeternaliter subsistens cuncta ex nihilo fecit, quoniam hominem primum superaverat, per alium hominem scilicet Antichristum aestimat se posse perficere quod olim incoeperat, cum adversus Deum pugnare tentavit. A diabolo quippe Antichristus infusus cum os suum ad perversam doctrinam ut praedictum est aperuerit, omnia quae Deus in antiqua, [Col. 1030C] et in nova lege constituerat destruet, incestumque et alia similia non esse peccata affirmabit. Dicet enim quia peccatum non sit, si caro carnem calefaciat, sicut nec hoc si homo ab igne calefiat, affirmans etiam quod omnia castitatis praecepta per ignorantiam facta sint, quoniam cum homo alter calidus, alter frigidus sit, calore et frigore oporteat eos invicem temperari. Et iterum ad fideles dicet: »Vestra lex continentiae contra modum naturae constituta est, scilicet quod homo calidus esse non debeat, in cujus spiramine ignis est, qui totum corpus hominis incendit. Et quomodo iste contra naturam suam frigidus esse possit? Sed qua ratione homo omitteret, quin carnem aliam calefaceret? Homo enim ille, quem magistrum vestrum esse dicitis, legem quae [Col. 1030D] supra modum est vobis dedit, quia sic videre vos jussit. Ego autem dico: Vos in his duobus modis videlicet caloris et frigoris estote, atque in invicem vos fovete, et praedictum hominem injusta praecepta vobis dedisse considerate, quoniam quamvis juberet ne homines se mutuo foverent, ipsi tamen naturam suam carnaliter coluerunt. Videte ergo ne injusta doctrina amodo seducamini, quoniam in me est quid facere possitis vel non, nec magister vester rectas propositiones vobis proposuit, qui vos esse voluit sicut spiritum qui carne coopertus non est, et qui non operatur, cum nata caro hominum sic creata non sit, quae per ignem infunditur et formatur, quia si filii non crearentur, possibilitatem [Col. 1031A] operandi non haberent. Unde et vos quid sitis scitote. Nam ille qui vos primum docuit vos decepit, et in nullo vos adjuvit: ego autem vobis infundo, ut vosmetipsos cognoscatis, et ut quid sitis sciatis quoniam creavi vos, et totus in omnibus sum; ille vero omnia opera sua alii assignans a se ipso nihil loquebatur, quoniam de se nihil potuit; sed ego a meipso loquor, atque per me ipsum omnia possum.« Hic verbis et aliis similibus iste infelix filius perditionis homines seducet, docens eos ut secundum igneum carnis gustum vivant, et omnem voluntatem carnis suae perficiant, cum tam vetus quam nova lex homines ad castitatem invitent, ita scilicet ne castitas modum suum transcendat. Et hoc modo Lucifer per illum justitiam Dei abnegabit, [Col. 1031B] atque omne quod facere incoeperit, per ipsum se posse perficere putans, Jordanem in os suum fluere aestimabit ita ut baptismus deinceps non nominetur, sed illum retrorsum abjiciat, quemadmodum ipse per baptismum abjectus est. Unde sic dominando tantum numerum populi sibi subjugare putabit, ut Filius Dei parvum numerum fidelium ad comparationem numeri sui habeat.

Quare Antichristus homo peccati, et filius perditionis ab Apostolo vocetur, et testimonium ex Apocalypsi Joannis ad hoc competens, et quomodo intelligendum sit, et quod diabolus et in Veteri et in Novo Testamento sectatores habuerit, alios per idola, alios per haereticos decipiens.

XXXI. Praefatus quoque homo peccati homo dicitur, quoniam omnia mala perficiet, et quia illa [Col. 1031C] omnia super ipsum fundentur, filiusque perditionis vocatur, quoniam mors et perditio ipsi dominabuntur, atque, ut praedictum est, perversis et nefandissimis modis multitudinem populorum seducendo, sibi attrahet, seque ut Deum adorare faciet, videlicet etiam ut Joannes sub imagine bestiae feritatem ejus describens per ostensionem veritatis dicit: »Et adoraverunt eam omnes qui habitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni (Ap 13).« Hujus quoque sententiae intellectus hoc etiam modo de futuris accipiendus est: Proni corpore et mente adorabunt bestiam iniquitatis, qui habitationem cordium suorum terrenis rebus infigent, quorum non sunt exarata signis [Col. 1031D] sanctitatis nomina in aeternitate vitae illius, in cujus ore dolus inventus non est. Quapropter in perditione erit quicunqne scripta hujus perditi hominis ipsum colendo adorabit, et qui scripta Satan in corde suo geret, qui a Deo expulsus est, quoniam a se ipso Deus esse voluit. Unde et mors nominatus est, quia vitam fugit, in qua nulla mortalitas invenitur, sed quae omnia vivificat. Et isti omnes qui huic perditionis filio adhaerebunt opera illius facientes, in libro vitae Agni non scribentur, quoniam Agnus iste Verbum Dei est per cujus verbi fiat omnis creatura processit. Diabolus autem in Veteri et in Novo Testamento sequentes se assidue habuit; in Veteri quidem per Baal; in Novo autem per Sadducaeos, qui nervi ipsius in schismate sunt, quia legem Dei, [Col. 1032A] quae radix justitiae est, in qua patriarchae et prophetae latebant, cum sordibus Baal primum violaverunt; sed et illos qui postea in Novo Testamento cum Sadducaeis in resurrectionem in afflictione justitiae abnegaverunt quia praedictae radicis rami evangelium est, fructusque ramorum Christi testimonium existit, quod idola Baal et Sadducaeos fortiter contrivit. Sed tamen deinde ab istis haeretici procedent, qui conditioni primae pullulationis contradicent, errorque istorum pejor priore erit, quoniam Deum in creatione sua, et in viventibus animabus ex toto negabunt. Omnes autem isti infelicem bestiam, videlicet perditum hominem, adorabunt, fidemque omnipotentis Dei deserentes dicent, quod nihil eis obsit, si praecepta Dei negligant.

[Col. 1032B] De signis vel portentis et tempestatibus quas per magicas artes facturus est, et quomodo mori et resurgere se simulans quamdam scripturam fallacia diaboli inventa in frontibus sequentium se describi faciet, qua decepti ulterius ab eo divelli et separari non poterunt.

XXXII. Et sic infidelitas eorum ad praefatum aureum caput leopardi in praedicta catena monilis apparens descendit, quod Antichristum designat, qui se Deum velut aureum caput nominans, per diabolicas artes et per suscitationem elementorum horrenda portenta maximasque tempestates faciet, quod Deus ita fieri permittet, quatenus omne genus humanum casum illius cognoscat. Nam et ideo quasi pro redemptione populi sui per occisionem [Col. 1032C] se mori et per resuscitationem se resurgere simulabit, quamdamque scripturam in frontibus sequentium se scribi faciet, per quam omne malum eis immittet, ut etiam antiquus serpens hominem decipiens, eum quoque in captione sua postmodum habens, libidine incendit, atque per eamdem scripturam contra baptismum, et contra Christianum nomen magica arte eos ita infundet, ut ab illo discedere non cupiant, et ut secundum ipsum quemadmodum Christiani secundum Christum omnes vocentur. Hanc scripturam Lucifer in se diu habuit, nec eam ulli hominum revelavit, excepto huic soli, quem in utero matris suae totum possidebit. Quapropter etiam omnem voluntatem suam se confidit per illum [Col. 1032D] posse perficere. Sed idem perditus homo animam, et quod vivit non a diabolo sed a Deo habebit, cum et ipse infelicissimus inquisitor antiquae seductionis, qui omnia bona odit, vivere suum a Deo acceperit. Nam Deus solus vita est, omnisque anhelitus, et omne quod vivit per illum movetur, quoniam ipse solus initium sine initio est. Et sicut Lucifer in coelo contra Deum pugnavit, ita etiam per hunc perditum hominem in terra adversus humanitatem Filii Dei certare tentabit. Et hoc per scripturam hanc faciet, qua Deum et Creatorem omnium negabit, se majorem illustrationem donorum suis conferre confidens, quam Christus Filius Dei in se credentibus contulerit. Scriptura autem haec in nulla lingua prius visa aut inventa [Col. 1033A] est, quia Lucifer eam in semetipso primum invenit, illamque eo dolo proferet, quo homines seducit ne Creatorem suum cognoscant; atque per ipsam infideles hoc modo deludet, ut nequaquam aliud colere, quam quod illi videbunt placere, studeant. Dicet enim idem filius perditionis quod sicut lignum abscissum deponitur, quousque pictor illud componat et ornet, ut ab omnibus veneretur, ita quoque homo natus honore careat, quousque scriptura ista extollatur, quoniam major salus et virtus in ipsa sit quam in creatione hominis fuerit. Sed Deus omnes conatus ejusdem scripturae cum auctore suo destruet; scriptura autem quam Spiritus sanctus dedit non pertransibit. Cumque his falsis signis ex omni genere hominum ad se colligere incoeperit, [Col. 1033B] sancti et justi in timore magno concutientur.

Promissio Dei de restitutione Enoch et Eliae, et quomodo interim cum eis agatur, et qualiter cum restituti fuerint se in adversis inter homines habebunt, et quanta adversus Antichristum praedicationis et miraculorum potestate enitescent, a quo tamen martyrizati cum innumeris aliis e mundo migrabunt, et beatorum numerus martyrum ad plenitudinem debitae perfectionis perducetur.

XXXIII. Sed Ego qui sum recordabor quomodo primum hominem formaverim, et quali modo omnia opera quibus Lucifer contra me per hominem pugnaturus esset praeviderim, atque quomodo sanctas virtutes adversus illum pugnando signaverim, quemadmodum in Enoch et Elia feci, quos de germine [Col. 1033C] hominum, qui toto desiderio mihi adhaeserant, elegi. Et circa novissimum tempus hominibus ostendam quatenus testimonium istorum duorum testium homines confidenter recipiant. Nam in mysterio meo eos doceo, operaque hominum eis manifesto, ita ut illa sciant, quasi ea corporaliter viderint; sapientioresque scriptis et sermonibus sapientium sunt. Cum enim ab hominibus corporaliter sublati sunt, omnis timor et tremor eis ablatus est, ita ut aequanimiter omnia quae circa ipsos sunt sufferant, egoque in secretis locis absque omni laesione corporis eos servo. Et cum filius perditionis perversam doctrinam suam evomet, istos eadem vis per quam prius de medio hominum ablati fuerant, quasi in vento reducet, et quandiu cum [Col. 1033D] hominibus in terra morabuntur, semper post quadraginta dies reficientur, quemadmodum etiam Filius meus quadraginta diebus transactis esurivit. Istos autem fortes et sapientes caput capricorni in praefata catena monilis justitiae demonstratum significat, quoniam sicut capricornis fortis est, et in altum ascendit, sic ipsi in potentia mea fortes erunt, in altitudinem miraculorum meorum velociter elevandi. Tantam enim virtutem in miraculis meis habebunt, quod majora signa in firmamento et in elementis, ac in caeteris creaturis filio perditionis facient, ita ut fallacia signa illius veris signis istorum deludantur. Unde et ob nimiam virtutem miraculorum eorum ex omnibus populis homines ad ipsos current verbis eorum credentes, atque ad [Col. 1034A] martyrium, quod eis filius perditionis inferet, cum ardenti fide velut ad convivium properantes, ita ut etiam occisores ipsorum pro nimia multitudine occisos dinumerare taedeat, quia multitudo sanguinis eorum sicut rivus aquarum effundetur. Sed tandem cum filius perditionis hos duos verae sanctitatis viros nec blanditiis, nec minis potuerit superare, nec signa, nec miracula eorum offuscare, jubebit eos crudeli martyrio consummari, memoriam que ipsorum de terra penitus deleri, quatenus nec ullus hominum in tota terra sit, qui ei deinceps audeat resistere. Tunc, ut supra dictum est, aureus numerus beatorum martyrum, qui in primitiva Ecclesia propter veram fidem occisi sunt, in martyribus istis, qui in errore novissimi temporis occidentur, ad [Col. 1034B] plenitudinem perfeetionis suae perducetur, quoniam tempus hoc omnia conculcans omniaque devorans, lupus, qui in libro Scivias describitur, designat, quia ut lupus in rapacitate sua quaecunque potest devorat, ita et in tempore illo fideles qui in Filium Dei credunt, absorbebuntur. Quapropter et idem Filius Dei ad Patrem iterum dicit ut praefatum est:

Item interpellatio Filii ad Patrem in ostensione vulnerum suorum ipsis hominibus ut eis parcat commendantis, et eosdem homines ut genua sua Patri flectant, quod ipsorum misereatur, exhortantis.

XXXIV. »Jam me fatigat, quia ordinatione tua carne indutus sum, quod membra mea, videlicet illi qui sacramento baptismatis mihi adhaeserant, nec a me recedunt, et quod in irrisionem diabolicae [Col. 1034C] illusionem vadunt, cum filium perditionis audientes colunt, ex quibus tamen lapsos recolligo, rebelles autem et in malo perseverantes abjicio. Pater, quoniam ego Filius tuus sum, vide ea charitate, qua me in mundum misisti, et considera vulnera mea, quibus praecepto tuo hominem redemi, illaque tibi ostendo, quatenus et tu illorum miserearis quos redemi, neque permittas eos de libro vitae deleri; sed per sanguinem vulnerum meorum ipsos in poenitentia ad te recollige, ne ille qui et incarnationem ac passionem meam illudit, eis in perditione dominetur. Ergo nunc, omnes homines, qui antiquum serpentem deserere, et ad Creatorem vestrum redire desideratis, attendite quod ego Filius Dei et hominis Patri meo vulnera mea ostendo pro [Col. 1034D] vobis. Unde etiam vos genua vestra quae multoties ad vanitatem iniquae contrarietatis inclinastis, ad Patrem vestrum qui vos creavit, et qui vobis spiraculum vitae dedit, in puritate fidei flectite, peccata vestra ex corde pleniter confitentes, ut vobis qui in afflictione tam corporis quam animae estis, manum suam fortem et invincibilem porrigat, quatenus a diabolo et ab omni malo vos eripiat.« Sic Filius ad Patrem loquitur, membraque sua illi commendat, ac illa castigat, ut vero capiti suo adhaereant, ne perditio primi et novissimi proditoris ea absorbeat. Quotiescunque enim omnipotens Pater pravis operibus hominum irritatur, Filius ejus ipsi vulnera sua ostendit, videlicet ut propter illa hominibus parcat, quoniam ipse corpori suo non pepercit, [Col. 1035A] quatenus ovis quae ei ablata fuerat, in sanguine suo retraheretur; ideoque etiam eadem vulnera ipsius tandiu aperta permanebunt, quandiu homo in mundo manens peccat. Quapropter et idem Filius Dei ab hominibus requirit ut genua sua ad omnipotentem Patrem suum flectant, quoties judicia ejus promerentur, quatenus propter vulnera sua quae in carne passus est, et quae Pater ipsius semper inspicit, eos ab omni malo liberet.

Quod Enoch et Elia in oculis omnium a morte suscitatis et ad nubes sublatis, et resurrectio mortuorum omnimodis confirmabitur, et antiquus serpens per filium perditionis adversus Deum et sanctos in maximum furorem excitabitur.

XXXV. Postquam autem Enoch et Elias per filium perditionis mortem corporalem subierint, sequaces [Col. 1035B] illius multum gaudebunt, quoniam eos defecisse videbunt; sed deinde cum spiritus vitae eos suscitaverit, ac sursum in nubes sustulerit, gaudium illorum in timorem et in tristitiam atque in magnam admirationem vertetur. Nam per resuscitationem et sublevationem istorum ego omnipotens probabo, quod resurrectio et vita mortuorum nulla repugnatione incredulorum contradici possit, quin eo die cum elementa, cum quibus homo peccaverat, purgabuntur, homo quoque de morte resuscitetur, atque in majorem claritatem, quam prius creatus sit, per poenitentiam, quae Deo placet, restituatur; quia sicut omnis compago hominis per poenitentiam movetur, ita et ipse cum lugubri voce poenitentiae [Col. 1035C] coelum movet, ac Deum cum cherubin ex toto laudat. Tunc antiquus serpens propter resuscitationem istorum in maximam iram commovebitur, et perditum hominem in aestimationem illam ducet, ut thronum suum de quo expulsus est, possideat, quatenus per hoc resuscitatio praefatorum virorum et memoria Filii Dei in hominibus omnino deleatur, et in semetipso loquetur, dicens: »In hoc filio meo majus praelium nunc faciam quam dudum in coelo fecerim, omnemque voluntatem meam per ipsum complebo, nec huic voluntati meae Deus aut homo resistere valebit, scioque et cognosco quod superari non potero. Unde et in omnibus victor ero. Et deinde idem filius perditionis multitudinem populi convocabit, ut gloriam suam manifeste videat, [Col. 1035D] cum supra coelos ire tentabit, ita etiam ut si quid catholicae fidei in Ecclesia inconvulsum remanserit, per ascensionem ipsius in toto tabescat. Sed cum astante populo audiente superioribus elementis praeceperit, ut eum suscipiant ad coelum euntem, verba Pauli fidelis mei implebuntur, quae spiritu veridico repletus dicit:«

Quod ille iniquus in praesumptione sua revelatus dum multitudine populi adstante et audiente superioribus elementis praeceperit, ut eum in coelum euntem suscipiant, juxta testimonium Apostoli, a spiritu oris Domini Jesu interficietur, et quod haec videntes ad veram fidem relicto errore convertentur, et sic tota diaboli elatio subruetur.

XXXVI. »Sed tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (2Th 2) [Col. 1036A]. Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Eo tempore denudabitur ille filius iniquitatis, eumque mendacem fuisse omni populo apparebit, cum praesumptionem ad coelos ascendendi arripuerit, quoniam ipsum in praesumptione ista damnator et salvator populorum qui Filius Dei est occidet, et hoc fortitudine illa faciet, qua ipse Verbum Patris existens, totum orbem terrarum justo judicio judicabit. Cum enim iste filius perditionis diabolica arte se sursum extulerit, divina virtute dejicietur, atque fetor sulphuris et picis eum suscipiet, ita ut etiam astantes populi ad praesidia montium fugiant. Tantus quippe terror haec videntes et audientes occupabit, ut diabolo filioque ejus abrenuntiantes, ad veram fidem baptismi convertantur. [Col. 1036B] Quapropter antiquus serpens attonitus in semetipsum frendens dicet: »Et nos confusi sumus. Amodo homines nobis ita subjugare non valebimus, quemadmodum hactenus fecimus.«

Quia post ruinam Antichristi gloria Filii Dei amplificabitur, et omnes credentes in eum humili voce laudabunt eam, et testimonium ex Apocalypsi Joannis ad ista competens, et quo sensu intelligendum sit.

XXXVII. Sed et omnes in Filium Dei fideliter credentes flebili atque laudabili voce Deum laudabunt, velut per dilectum et veridicum testem meum scriptum est: »Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia [Col. 1036C] projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem (Ap 12). Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Nunc diabolo devicto, filioque ejus Antichristo prostrato, facta est superna dispositione salus, nulla diabolica pericula metuens, et virtus illa omnino conterens, et regnum omnibus dominans, qui sub regimine Dei nostri sunt, et potestas invincibilis Christi scilicet Filii ejus, quem verum Sacerdotem super salutem animarum constituit. Nam projectus est in aeternam damnationem accusator pertinacissimus et insidiator inquietissimus illorum videlicet qui filii [Col. 1036D] Dei sicut et nos existentes supernam haereditatem nobiscum habebunt, qui accusabat illos diversis suggestionibus ipsius consentientes, coram intuitu summi Creatoris et Judicis, et hoc tam in spiritali quam in saeculari transgressione omni tempore faciebat, quoniam homo semper peccat. Primum enim praelium perditi angeli, quo contra Deum pugnavit, volens se Deum esse, Deus vicit, et in illo etiam ultimum praelium, quod cum illo facturus erat, praevidit, cum filium ejus eum dejecit, et cum ipsum per illum omnino tam confudit. Et ipsi qui veraciter Deum confitentur vicerunt illum cum ei non consenserunt propter sanguinem Agni, per quem redempti sunt, et per quem ipsi etiam plurimas adversitates in corporibus suis sustinentes [Col. 1037A] victores exstiterunt, et propter verbum, id est doctrinam quam testificatus est in catholica fide, quae etiam ab illo verbo se extendit, per quod omnes creaturae processerunt, nec dilexerunt animas suas eas in corporibus suis retinentes, sed ad mortem corporum suorum praecedere fecerunt, cum corpora sua temporali morti in plurimis passionibus subjecerunt, ubi et easdem animas suas omnipotenti Deo reddiderunt. Martyres enim usque ad mortem cucurrerunt, et priusquam Filium Dei negarent passionibus se subjecerunt, et ideo etiam Abel, et prophetae, caeterique martyres qui usque in novissimum diem pro Deo occisi sunt, testimonium Filio Dei perhibent, quod etiam ipse in voluntate Patris sanguinem suum pro ipsis fuderit. Itaque [Col. 1037B] bellum filii perditionis hoc modo finitum est, nec ipse deinceps in ulla cultura apparebit. Unde gaudete, qui in coelo et in terra habitationem habetis. Post casum autem Antichristi gloria Filii Dei amplificabitur.


Epilogus libri ipsius, in quo pro opere suo, scilicet pro reparatione hominis, Deo laus coelesti voce exsolvitur, et opusculum istud cum auctore suo eidem Deo et fidelibus ejus studiose commendatur.



XXXVIII. Et iterum de coelo vocem verba ista me docentem audivi: Nunc laus Deo sit in opere suo, homine videlicet, pro cujus reparatione maxima praelia in terra fecit, quemque super coelos elevare dignatus est, ut simul cum angelis faciem ipsius [Col. 1037C] in unitate illa qua verus Deus et homo est laudet. Sed ipse omnipotens Deus pauperculam femineam formam per quam hanc scripturam edidit, oleo misericordiae suae ungere dignetur, quoniam ipsa absque omni securitate vivit, nec etiam scientiam aedificationis Scripturarum, quas Spiritus sanctus ad instructionem Ecclesiae proposuit, et quae velut murus magnae civitatis sunt habet. A die enim nativitatis suae in doloribus infirmitatum, quasi reti illaqueata est, ita ut in omnibus venis, medullis et carnibus suis, continuis doloribus vexetur, nec dum tamen eam dissolvi Domino placuit, quoniam per cavernam rationalis animae quaedam mystica Dei spiritaliter videt. Haec autem visio venas [Col. 1038A] ejusdem hominis ita pertransivit, ut ipsa propter eam multa fatigatione saepe commoveatur, aliquo tamen tempore levius, aliquo depressius, in fatigatione infirmitatis laborans. Unde etiam mores a diversis moribus hominum alienos habet, quemadmodum infans, cujus venae nondum ita plenae sunt, quatenus mores hominum discernere possit. Ipsa enim cum inspiratione Spiritus sancti officialis existit, et complexionem de aere habet; ideoque de ipso aere, de pluvia, de vento, et de omni tempestate infirmitas ei ita infixa est, ut nequaquam securitatem carnis in se habere possit, alioquin inspiratio Spiritus sancti in ea habitare non valeret. Sed Spiritus Dei magna vi pietatis suae ea interdum ab hac infirmitate quasi rore cujusdam refrigerii [Col. 1038B] a morte suscitat, quatenus officialis cum inspiratione Spiritus sancti in saeculo vivere possit. Omnipotens autem Deus, qui omnem fatigationem passionis ejusdem hominis veraciter cognovit, gratiam suam in ipsa ita perficere dignetur, ut pietas ejus in hoc glorificetur, et illius anima cum de hoc saeculo migraverit ad aeternam gloriam ab eo clementer suscipi et coronari gaudeat. Sed liber vitae, qui scriptura Verbi Dei est, per quod omnis creatura apparuit, et quod omnium vitam secundum voluntatem aeterni Patris velut in se praeordinaverat, exspiravit, hanc scripturam per nullam doctrinam humanae scientiae, sed per simplicem et indoctam femineam formam ut sibi placuit mirabiliter [Col. 1038C] edidit. Unde nullus hominum tam audax sit, ut verbis hujus scripturae aliquid augendo apponat, vel minuendo auferat, ne de libro vitae, et de omni beatitudine quae sub sole est deleatur, nisi propter excribrationem litterarum, aut dictionum, quae per inspirationem Spiritus sancti simpliciter prolata sunt, fiat. Qui autem aliter praesumpserit, in Spiritum sanctum peccat. Unde nec hic nec in futuro saeculo illi remittetur. Nunc iterum laus sit omnipotenti Deo in omnibus operibus suis ante aevum, et in aevum, quia ipse primus et novissimus est. Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum, qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt.








Liber divinorum operum Hildegardis