Epistolae Hildegardis





[Col. 0145]
SANCTAE HILDEGARDIS ABBATISSAE EPISTOLARUM LIBER CONTINENS

Varias epistolas summorum pontificum, imperatorum, patriarcharum, archiepiscoporum episcoporum, ducum, principum et aliorum plurimorum utriusque, saecularis et ecclesiastici status, magnatum, ad sanctam Hildegardem, et ejusdem sanctas ad eosdem responsiones.
(Bibliotheca Patrum Lugdun., t. XXIII, p. 537.)







EPISTOLA PRIMA.



[Col. 0145A]




EUGENII PONTIFICIS AD HILDEGARDEM. Auctoritate apostolica concedit ei licentiam proferendi et scribendi quaecunque per Spiritum sanctum cognovisset, eamque ut sine timore revelata sibi conscriberet animat. (G)*



EUGENIUS, servus servorum Dei, dilectae in Domino filiae HILDEGARDI, praepositae in monte Beati Roberti, salutem et apostolicam benedictionem.

Miramur, o filia, et supra id quod credi potest, miramur, quia Deus jam nostris temporibus nova miracula ostendit, cum te spiritu suo ita perfudit quod diceris multa secreta videre, intelligere et proferre. Hoc a veridicis personis ita esse percepimus, qui se fatentur te et vidisse et audisse. Sed quid nos [Col. 0145B] ad haec dicere valemus, qui clavem scientiae habentes, ita quod claudere et aperire possimus, et hoc prudenter facere per stultitiam negligimus? Congratulamur igitur gratiae Dei, congratulamur et dilectioni tuae, hoc admonentes, ut scias quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jc 4). Gratiam autem hanc quae in te est conserva et custodi, ita ut ea quae in spiritu proferenda senseris, prudenter proferas, quatenus illud audias: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Ps 70). Quod autem insinuasti nobis de loco illo quem in spiritu tibi praevidisti, hoc permissione et benedictione nostra et episcopi tui fiat, ita quod ibi regulariter cum sororibus tuis vivas secundum Regulam S. Benedicti sub clausura ejusdem loci.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pontificem de arcanis quae habebat in corde suo admonet et divinam circa haec voluntatem et beneplacitum indicat.



[Col. 0145C]

O mitis Pater, ego paupercula femina scripsi tibi haec in vera visione, in mystico spiramine, sicut Deus voluit me docere. O fulgens Pater, in tuo nomine [Col. 0146A] tu venisti in terram nostram, sicut Deus praedestinavit, et vidisti de scriptis veracium visionum, sicut vivens lux me docuit, et audisti eam amplexibus cordis tui. Nunc finita est pars scripturae hujus. Sed tamen eadem lux non reliquit me, sed in anima mea ardet, sicut eam ab infantia mea habui. Unde nunc mitto tibi litteras istas in vera admonitione Dei. Et anima mea desiderat ut lumen de lumine in te luceat, et puros oculos infundat, et spiritum tuum exsuscitet ad opus scripturae istius, quatenus anima tua inde coronetur, quod Deo placet; quia multi prudentes de terrenis visceribus spargunt haec in mutationem mentium suarum propter pauperem formam quae aedificata est in costa, et quae est indocta de philosophis. Tu ergo, Pater peregrinorum, [Col. 0146B] audi illum qui est fortiss. Rex, et in palatio suo sedit, et magnas columnas coram se stantes habuit aureis cingulis praecinctas, et multis margaritis et pretiosis lapidibus valde ornatas. Sed regi huic placuit, quod parvam pennam tetigit, ut in miraculis volaret, et validus ventus eam sustinuit ne deficeret. Nunc iterum dicit tibi, qui est lux vivens in supernis, et in abysso lucens, ac latens in abscondito audientium cordium: Praepara scripturam hanc ad auditum me suscipientium, et fac illam viridem in succo suavis gustus, et radicem ramorum, et volans folium contra diabolum, et vives in aeternum. Cave ne spernas haec mystica Dei, quia sunt necessaria in illa necessitate quae absconsa latet, et quae nondum aperte apparet. Odor suavissimus sit in te, [Col. 0146C] et non fatigeris in recto itinere. Sed ille qui loquitur, et non silet, haec dicit propter imbecillitatem illorum qui caeci sunt ad videndum, et surdi ad audiendum, et muti ad loquendum in nocturnis insidiis mortiferi laquei latrocinantium morum. Quid dicit? Gladius radiat et circuit, occidens illos qui pravae mentis sunt. O qui in tua persona es fulgens [Col. 0147A] lorica, et prima radix in novis nuptiis Christi, et in duas partes divisus, in partem scilicet hanc, quod anima tua iterata est in mystico flore virginitatis: et in partem hanc, quod radix es Ecclesiae, audi illum qui acutus est in nomine, et fluit in torrente, tibi dicentem: Oculum de oculo non abjicias, et lumen de lumine non abscindas, sed sta in plana via, ne de causis illorum in anima accuseris, quae in sinum tuum positae sunt, nec permitte eas in lacum perditionis dimergi per potestatem convivantium praelatorum. Gemma jacet in via; sed ursus veniens, et illam valde elegantem videns, pedem suum porrigit, eamque levare vult, et in sinum suum ponere. Sed subito aquila veniens, ipsam gemmam rapit, et eam in tegmen alarum suarum involvit, et in cancellos [Col. 0147B] palatii regis portat. Et eadem gemma ante faciem regis multum fulgorem dat, unde a rege valde diligitur; et rex propter amorem ejusdem gemmae, aquilae illi aurea calceamenta dat, et eam ob probitatem suam valde laudat. Nunc tu qui es in vice Christi sedens in cura ecclesiasticae cathedrae, meliorem partem tibi elige, ut aquila sis, ursum superans, et ut in animabus tibi commissis cancellos Ecclesiae ornes, quatenus in aureis calceamentis in superiora veniens, te ipsum alieno subripias. Nam oculus vivens videt et dicit, qui sapit, et discernit quasque creaturas, qui et eas omnes exsuscitat, et vigilat: Valles plangunt super montes, et montes cadunt super valles. Quomodo? Subditi nudati sunt de disciplina timoris Dei, et incitati [Col. 0147C] sunt rabie, vertices montium ascendere, praelatos incusare: et ipsorum temeritas non accusat prava opera sua. Sed dicunt: Utilis sum ut sim praelatus utilitate. Et omnia praelatorum opera habent indigna, quia eos sibi excellentiores esse dedignantur. Quoniam subditi jam sunt nubes nigrae, et in femoribus suis non sunt accincti, sed dispergunt omnia instituta agri, dicentes quod haec vilia sint. Et hoc faciunt, quia venenosi sunt per invidiam. Pauper homo magnam stultitiam habet quando vestimenta sua scissa sunt, semper in alium aspiciens, considerans quem colorem vestimentum illius habeat, nec suum a sorde abluit. Montes autem transiliunt clavem viae veritatis, et eorum itinera non sunt parata [Col. 0147D] volare ad montem myrrhae (Ct 4). Ideo obtenebratae sunt stellae diversa nube. Luna stat, stellae clamant quod luna cadit. Sol illas premit, quia nulla earum clarescit, sed in turbine implicatae sunt.

Unde, o pastor magne, et post Christum nominate, praebe lumen montibus, et virgam vallibus. Da praecepta magistris et disciplinam subditis: montibus justitiam cum oleo sparsis, et vallibus ligaturam obedientiae, misto bono odore, et fac illis recta itinera, ut non appareant viles Soli justitiae. Puros fac ut ubique oculos habeas. Mens tua puro fonte rigetur, ut cum sole splendeas, et Agnum imiteris. Paupercula forma tremit quod in sono verborum loquitur ad tam magnum magistrum. Sed, o [Col. 0148A] mitis Pater, antiquus vir et praeliator magnificus dicit haec: unde audi: De summo judice dirigetur ad te, ut graves et impios tyrannos eradices, et a te ejicias, ne stent in magna irrisione in tua societate. Esto autem misericors publicis et privatis aerumnis, quia Deus non spernit vulneratos, nec spernit dolores trementium se. Unde, o pastor ovium, audi haec super laborantes in fatigatione multorum. Lux dicit: Mystica Dei sunt judicia super unumquemque secundum meritum illius. Multi tamen homines volunt habere scrutinium per zelum suum, et per ignorantiam morum suorum, sed judicium meum nesciunt. Quapropter in aestimatione sua supra modum mentiuntur, ut lupi praedam rapientes. Ideo quamvis homo dignus sit propter scelera sua judicari, [Col. 0148B] tamen mihi non placet, quod homo sibimetipsi vult habere judicium secundum arbitrium suum. Et hoc nolo. Sed tu unamquamque causam discerne secundum materna viscera misericordiae Dei, qui a se non separat mendicum et egenum, quoniam plus vult misericordiam quam sacrificium (Os 6 Mt 9 Mt 12). Nunc igitur nigri volunt abluere nigredinem per turpitudinem suam, sed ipsi sunt polluti et surdi in fossa jacentes. Illos erige, et adjuva pusillos. Tu enim qui es pastor populorum, audi ut vivas in aeternum. Lux vivens dicit: Dic audaci populo qui sibi terrores invenit in via errantium viarum: Dominus quidam habuit marmoream civitatem; et venatores venientes, civitatem illam inspiciebant, volentes dispergere recta instituta ejus, [Col. 0148C] quae in flore illo apparuerunt, quem virginea mens invenit. Et ecce mons magnus et excelsus, valde elegans et expolitis lapidibus factus, contra orientem apparuit, supra quem quoddam aedificium ad orientem stabat, de lignis et lapidibus communis aedificationis factum. Tunc venerunt multi rivuli, quasi de medio orientis, in idem aedificium fluentes; sed et in eodem aedificio fortissimus odor boni vini erat, sed tamen cum aqua misti. Et multus populus in idem aedificium corruit, in eo curvo corpore ambulans. Sed alii in quadam valle coram praedicto monte stabant, et illos attendebant qui in eodem aedificio curvi ibant. Et ecce supra eumdem montem etiam aliud marmoreum aedificium candidissimi et [Col. 0148D] integri lapidis, quasi magna turris contra aquilonem stabat, in lucidissima ampulla, plena optimi balsami, velut ignis ardens pendebat, et in cujus pavimento multum oleum diffluebat. Sed tamen ventus de aquilone interdum veniens, balsamum et oleum illud commovit. Tunc multi ex populo in idem aedificium venerunt, qui et oleo illo spargebantur, et balsamo illo in frontibus suis signabantur. Et facta est vox de coelo, dicens: Isti sunt signati. Et qui hoc modo signati sunt, signum hoc non potuerunt abluere, sed ita signati permanserunt, sicut et illi qui in Christo renati sunt, baptismum suum conservare debent. Qui autem signati erant, ad illos qui signati non fuerunt, non transibant, nec societatem eorum suscipiebant, quia, si hoc fecissent, [Col. 0149A] fatui et inutiles dicerentur; qui vero signati non fuerunt, ad istos qui signati erant transibant, et societatem eorum suscipiebant, et inde optimam partem sibi elegerunt. Sicut stella multiplicat splendorem suum in nube, et sicut feminea forma coronatur in virginitate. Et vir magnus aurea zona praecinctus, supra eadem aedificia stans, dextrum brachium supra marmoreum aedificium, et sinistrum supra aliud posuit. Intellectus iste, ad duo instrumenta ecclesiasticae dignitatis est. Omnipotens enim Pater instituit nobilem partem a saecularibus causis separatam, et in secretis suis coram Deo fortiter ardentem: quam quidam insidiatores despicientes, volunt destruere rectitudinem ejus, quae in Filio Dei manifeste apparuit. Sed tamen mons justitiae expolitus [Col. 0149B] in multis justificationibus, in ortu veritatis ascendit, in quo utilis institutio ad Deum tendens, et tamen hominibus assistens, surgit, lumen utilitatis hominibus praebens, ita ut etiam plurima doctrina et odor rectarum scripturarum de vigore veritatis ad ipsum fluat; quas quidam eorum in diversa sine ratione multoties refundunt. Quapropter et multi in ea curvi in pravitate ambulant, ita ut etiam aliqui terrenis inhiantes, turpitudinem illorum imitentur. Sed etiam in eodem monte justitiae praedicta pars, in secretis suis coram Deo ardens, in integritate sua, ut diabolo resistat, exsurgit, optimam partem in Deo habens, in exemplo suo misericordiam ostendens. Sed tamen multae tentationes [Col. 0149C] a diabolo emissae, optimam partem et ipsam misericordiam inquietant. Multi autem homines ad eamdem partem transeunt, et veram misericordiam consequuntur, cum optimam partem sibi eligunt. Unde et coram Deo signati dicuntur. Et qui signum hujus partis suscipiunt, in eo sicut et in baptismo suo, fortiter permanent. Quapropter ad suos qui idem signum non habent, socialiter non descendunt, ne inanes velut fatui efficiantur; et qui signum ejusdem partis non habent, ad eumdem ordinem socialiter ascendunt, et ita in plurimis bonis multiplicantur. Quod et ille ostendit qui aurea zona praecinctus (Ap 1), demonstrat se esse Deum et hominem, utrosque, scilicet istos et illos regens cum brachio fortitudinis suae: istos protegit ita ut in eo [Col. 0149D] fortiter ardeant, saecularia abjicientes, et brachio mansuetudinis suae illos tegit, ita ut utiles in divina protectione sint, cum lumen veritatis proximis suis utiliter praebent.

Nunc tu qui es Pater populorum, discerne in perspicuitate verba haec, e summo judice tibi directa pro necessitate errantium, quia superbia vult opprimere humilitatem, quod esse non debet, velut inconveniens esset si luna vellet pugnare cum sole, splendorem suum cupiens similem facere splendori ipsius. Unde propter hanc ineptam convenientiam, fons aquarum clamat ad te imitatorem ejus: Per me vivum et acutum, comprime atque corrige nigros insidiatores et furtivos speculatores qui in plumbum vertuntur in tortuosis peccatis, et qui de [Col. 0150A] aquilone asperguntur in nequitia diaboli, et qui se contrarie porrigunt ad caput praelatorum suorum per nimietatem iniquitatis. Fuga ergo illos de pastorali cura, quae poenam de canibus portat. Et quamvis quidam praelati sint obtenebrati per vicissitudinem morum, tamen non decet aliquos eorum propter quosdam subditos abjici. Ideo inspice haec per purissimum oculum, ut non deficiat honor tuus, qui propter nomen suum tangit illum qui fuit, et est rectus et justus, parans vias suas in omnibus instrumentis suis, ea praevidendo ante instituta dierum antiquorum. Ipse faciat puros oculos tuos, qui non spernit pupillum et pauperem (Ps 9), quia mons myrrhae et thuris es (Ct 4) prae vallibus sordium puteis. Audi ergo illum qui semper [Col. 0150B] vigilat viventibus oculis, et qui non est taediosus propter procellas, quae sunt pars calicis eorum, qui assimilantur simulacris quasi duri sint per prosperitatem suam. Tu autem qui vis habere potestatem honoris magni in palatio regis, dilata justitiam Summi ad illius honorem. Hoc decet te, propter te, propter clarum nomen tuum. Nunc ergo aspice in igneum datorem, qui infundit bonum intellectum hominibus. Sed quis homo potest sonare contra vocem illam? Num potest vox haec parvam pennam facere volare sic, ut nullus gladius contra eamdem pennam se possit movere? Potest. Nunc tu, o imitator excelsae personae, fons vivus clamat haec ad te, quia personam tuam non decet ut habeas oculos [Col. 0150C] caecorum, et vestigia vipereorum morum, et furtivam rapinam, denudans altare Dei. Et cur hoc faceres? Sed qui hoc facit, non potest solvere corrigiam calceamenti corporis Dominici. Ideo, o cuncti, castigate vos. Ego autem, o Pater, in loco coelitus mihi ostenso, juxta verba benedictionis tuae, secundum Regulam S. Benedicti, sub clausura ejusdem loci cum sororibus meis maneo, et hoc me tam vivente quam defuncta semper observari desidero.





EPISTOLA II.








ANASTASII PAPAE AD HILDEGARDEM. Ejus scripta approbat. Rogat ut pro ipso preces ad Deum fundat. (G)*



[Col. 0150D] ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, HILDEGARDI dilectae filiae in Christo, salutem et apostolicam benedictionem.

Exsultamus in Domino et gratulamur quod nomen Christi de die in diem glorificatur in te, ita ut et admirantes dicamus: Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui? Magnificus in sanctitate, terribilis et laudabilis, faciens mirabilia (Ex 15). Audivimus enim et vidimus multa de te. Scimus etiam quod piae memoriae praedecessor noster, cui ad nutriendum sponsam Christi per divinam gratiam successimus, te multo affectu dilexit, amplexus est et audivit. Cujus et nos vestigia secuti, scribere tibi studuimus, et rescripta tua videre desideramus, quaerentes illa quae Deus in te operatur, quamvis [Col. 0151A] nos in bonis claudicemus, in quibus tam lassitudine corporis quam mentis nostrae suspiramus, cum nos ad coelestia per negligentiam nostram sursum non erigimus ut jure deberemus: occultorum autem cognitor et voluntatem et possibilitatem nostram novit. Admonemus igitur, rogamus et obnixe tibi injungimus, ut cum sororibus tuis preces ad Dominum fundas, quatenus per virtutem ipsius ad justitiam nos erigere valeamus, ita ut per hoc aeterna praemia adipiscamur, ad illa in praesenti vita anhelare non deficientes. Pax tibi et omnibus tuis sit.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pontificem Dei nomine hortatur ut mala fortiter eradicet. Deinde varia prophetice praedicit et de suis visionibus aliqua subjungit. Iterum Anastasium hortatur ad subditos corrigendos.



[Col. 0151B]

O persona, quae es praecellens armatura, et mons magistrationis valde ornatae civitatis, quae constituta es in desponsatione Christi, audi illum qui non incoepit vivere, nec lassatur in defectione. O homo, qui in oculo scientiae tuae lassus es ad refrenandum magniloquia superbiae, in hominibus in sinum tuum positis, cur non revocas naufragos qui de magnis casibus suis surgere non possunt nisi per adjutorium? Et quare non abscindis radicem mali, quae suffocat bonas et utiles herbas, dulcem gustum et suavem odorem habentes? Filiam regis, scilicet justitiam, quae in supernis amplexibus est, et quae [Col. 0151C] tibi commissa fuerat, negligis. Tu enim permittis hanc filiam regis super terram prosterni, quia diadema et decor tunicae ejus scinditur per rusticationem diversorum morum hominum illorum, qui in similitudine canum latrant, et in similitudine gallinarum, quae in noctibus interdum cantare tentantes, ineptam exaltationem vocum suarum emittunt. Isti sunt simulatores, in vocibus suis fictam pacem ostendentes, sed inter se in cordibus suis frendentes, velut canis qui ad sodales sibi notos caudam suam movet, sed probum militem qui in domo regis utilis est, dentibus suis mordet. Cur pravos mores in hominibus suffers, qui in tenebris insipientiae sunt, ad se quaeque nociva colligentes, [Col. 0151D] sicut gallina quae in nocte clamans, sibimet terrorem incutit: qui sic faciunt, in radice utilitatis non sunt.

Audi ergo, o homo, illum qui acutam discretionem valde amat, quam ut maximum instrumentum rectitudinis instituit, quod contra malum pugnaret. Hoc tu non facis, cum malum non eradicas quod bonum suffocare cupit. Sed malum se superbe attollere permittis; et hoc facis propter timorem illorum qui pessimi insidiatores sunt in nocturnis insidiis, plus amantes pecuniam mortis, quam pulchram filiam regis, scilicet justitiam. Omnia autem opera quae Deus operatus est, lucidissima sunt. Audi, o homo. Nam supernus Pater ante exortum mundi in secreto suo intonuit: O mi Fili. Et globus [Col. 0152A] mundi exortus est, hoc quod Pater intonuit, excipiens, diversis tamen speciebus creaturarum adhuc in obscuro latentibus. In ipso autem quod scriptum est, Dixitque Deus: Fiat (Gn 1), diversae species creaturarum processerunt. Sic per verbum et propter verbum Patris, omnes creaturae factae sunt in voluntate Patris. Deus autem omnia videt et omnia praenovit. Sed malum nec surgendo, nec cadendo, quidquam per se facere aut creare aut operari potest, quia nihil est, sed tantum fallax optio, et contraria opinio computatur, ita quod homo malum operatur, cum hoc quod contrarium est facit. Misit autem Deus Filium suum in mundum, ut diabolus, qui malum amplectendo cognovit, et homini suggessit, superaretur per eum, et ut etiam [Col. 0152B] homo, qui per malum perierat, redimeretur. Quapropter Deus spernit perversa opera, videlicet fornicationes, homicidia, rapinas, seditiones, tyrannides et simulationes iniquorum hominum, quoniam ea per Filium suum contrivit, qui spolia tartarei tyranni omnino dispersit.

Unde tu, o homo, qui sedes in principali cathedra Domini, contemnis quando malum amplecteris, ita quod illud non abjicis, sed oscularis, quoniam ipsum sub silentio in pravis hominibus sustines. Et ideo omnis terra turbatur per magnam vicissitudinem errorum, quia quod Deus destruxit, homo amat. Et tu, o Roma, velut in extremis jacens, conturbaberis ita, quod fortitudo pedum tuorum super quos hactenus stetisti, languescet, quoniam [Col. 0152C] filiam Regis, videlicet justitiam, non ardenti amore, sed quasi in torpore dormitionis amas, ita ut eam a te expellas: unde et ipsa a te fugere vult, si non revocaveris eam. Sed tamen magni montes maxillam adjutorii tibi adhuc praebebunt, te sursum erigentes, et magnis lignis magnarum arborum te fulcientes, ita quod non tota in honore tuo, videlicet in decore desponsationis Christi omnino dissipaberis, quin aliquas alas ornamenti tui habens, usque dum veniat nix morum diversarum irrisionum, multam insaniam emittentium. Cave ergo ne ad ritum paganorum te commisceri velis, ne cadas. Nunc audi illum qui vivit et non exterminabitur. Mundus modo est in lascivia, postea erit in tristitia, [Col. 0152D] deinde in terrore, ita ut non curent homines se occidi. In omnibus his sunt interdum tempora petulantiae, et interdum tempora contritionis, et interdum tempora fulgurum et tonitruum diversarum iniquitatum. Oculus enim furit, nasus rapit, os occidit. Pectus autem salvabit, ubi aurora, velut splendor primi ortus, apparebit. Quae vero sequuntur in novo desiderio et in novo studio, dicenda non sunt. Sed ille qui sine defectione magnus est, modo parvum habitaculum tetigit, ut illud miraculum videret, et ignotas litteras formaret, ac ignotam linguam promeret, atque ut multimodam, sed sibi consonantem, melodiam sonaret. Et dictum est illi: Hoc quod in lingua desuper tibi ostensa, non secundum formam humanae consuetudinis protuleris, [Col. 0153A] quoniam consuetudo haec tibi data non est, ille qui limam habet, ad aptum sonum hominum expolire non negligat. Tu autem, o homo, apparens constitutus pastor, surge, et curre citius ad justitiam, ita ut coram magno medico non accuseris quod ovile ipsius a sorde non exterseris, nec oleo unxeris. Ubi autem voluntas crimina nescit, et ubi homo desiderium non rapuit [Note: [Col. 0153D] Id est, non consensit.], ibi homo omnino in profundum judicium non cadit. Sed culpa hujus ignorantiae per flagella tergitur. Ergo tu, o homo, sta in recto itinere, et Deus salvabit te, ita quod in stabulum benedictionis et electionis te reducet, et in aeternum vives.





EPISTOLA III.


ADRIANI PAPAE AD HILDEGARDEM. Illam ad perseverantiam hortatur. (G)*



[Col. 0153B]

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, HILDEGARDI, dilectae in Christo filiae, praepositae Sancti Roberti, salutem et apostolicam benedictionem.

Gaudemus, filia, et exsultamus in Domino, quod honestatis tuae opinio ita late longeque diffunditur, ut multis fias odor vitae in vitam (2Co 2), et a turba fidelium populorum in tui praeconium exclametur: Quae est ista, quae ascendit per desertum tanquam virgula fumi? (Ct 3) Unde cum animam tuam usque adeo existimemus divini amoris igne succendi, ut ad bene operandum exhortatione aliqua non indigeas, supervacaneum duximus [Col. 0153C] exhortatoria tibi verba multiplicare, animumque tuum virtute divina sufficienter innixum, aliqua verborum suppositione fulcire. Verumtamen quia et ignis aura flante fit grandior, et velox equus calcaribus urgetur ad cursum, id tuae religioni duximus proponendum, ut videlicet a memoria tua non excidat quia non incipienti, sed perficienti palma debetur et gloria, dicente Domino: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Ap 2). Cogita itaque, filia, quoniam ille serpens qui primum hominem a paradiso dejecit, magnos perdere cupit, ut Job, et devorato Juda, ad cribrandos apostolos expetit potestatem (Luc. 22); et quia scis multos esse vocatos, paucos autem electos (Mt 20), ita intra numerum paucorum [Col. 0153D] te collige, ita usque ad finem in sancta conversatione persiste, ita creditas dispositioni tuae sorores salutis operibus instrue, ut cum eis ad illud gaudium valeas, praestante Domino, pervenire, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Is 64 1Co 2). De caetero autem commonitoria verba de te audire desideramus, quia spiritu miraculorum Dei imbuta diceris, unde plurimum gaudemus, et divinae gratiae gloriam damus.




HILDEGARDIS RESPONSUM. Gravia pontifici certamina praedicit hortaturque ad fortitudinem.



[Col. 0154A]

Qui vitam dat viventibus, dicit: O homo, diram duritiam leaenarum et fortitudinem leopardorum patiendo sustinebis, et naufragium in captura praedarum senties, quoniam omnibus his datus es in fatigationem ad te currentibus. Habes enim intelligibilem intellectum contra saevissimos mores hominum, in quibus aestuando refrenabis capillos currentium equorum, qui non desistunt currere ad semitas praedarum. Sed tamen rixando contra te ipsum, inclinas te interdum quasi ad probitatem quorumdam hominum, ubi celas loculos aliquorum qui mortui sunt praeliari in planis viis. Unde patieris [Col. 0154B] pugnam Semeiae praeliorum, sed destrues mobilia reliquiarum illorum qui in foveam vadunt per asperitatem suam. Attamen venam habes fortiss. clavis, quae non vadit libenter ad azyma in forma sardii.

In pectore ergo tuo quaere salvationem aquarum, ne in turbinem vadas. Sed ut in mansuetudine requiescas ad languorem et livorem illorum qui permisti sunt maceratione diversorum vulnerum, in hoc imitans salvatorem tuum qui te redemit. Sed hoc grave pondus magisterii quod portas, non est in indignatione Dei, ubi etiam mores ursorum et pardorum, et interdum venenum aspidum, tibi et subsequentibus occurrent. Sed gladius Dei illos occidet, ita dum inter illos bonus dux surgat. Nunc [Col. 0154C] autem moneo te, ut subjectis tuis frenum imponas, nec eos malum adversus te loqui sinas.

Unde et vera lux tibi dicit: Quare non percutis nequissimos servos, qui tibi occulte insidiantur, sicut araneae quae pungunt? Vigila ergo strenue, quod postulat causa in moribus populi in hoc tempore. O mitissime Pater, memorare quod homo in terra es, et ne timeas quod Deus derelinquat te, quoniam lumen illius videbis.





EPISTOLA IV. HILDEGARDIS AD ALEXANDRUM PAPAM. Quod abbas S. Disibodi privilegiis parthenonis montis S. Ruperti contradicat.


O summa et gloriosa persona, quae primum constituta [Col. 0154D] es per Verbum Dei, per quod omnis creatura rationalis et irrationalis in genere suo facta est, tibi specialiter idem Verbum claves regni coelestis per indumentum humanitatis suae, scilicet ligandi atque solvendi potestatem, concessit (Mt 16). Tu quoque, excellentissime Pater, materia omnium spiritualium personarum existis, quae tuba justitiae Dei sonant in Ecclesia, quae variis ornamentis circumamicta fulget, dum alii aliis bona exempla, vitam sanctorum imitando, praebent: quae etsi quid recte agunt, Deo, et non sibi, attribuunt, et de bonis imitatoribus suis gaudent, sequentes priores sanctas, qui carnem suam domabant, et seipsos [Col. 0155A] cum manifesta victoria coelestis militiae contra vitia diaboli pugnantes roborabant, et cum bona voluntate velut angeli in Deum aspiciebant. Sic et tu, o mitis Pater, benignum patrem imitare qui poenitentem filium, et ad se revertentem, saginatum vitulum propter illum occidens, cum gaudio suscepit (Luc. 15) [Note: [Col. 0155D] Hic aliquid deesse videtur.]: et sauciati ex latronibus vulnera vino lavit (Luc. 10), caligine confusa, asperitatem correptionis et pietatem misericordiae designat: et stella matutina, quae solem diei praecucurrit, esto in Ecclesia, quae diu schismatis caligine confusa, lumine justitiae Dei caret. Et tu ergo secundum zelum Dei corripe, et de oleo misericordiae poenitentes unge, quoniam Deus magis vult misericordiam quam holocaustum (Os 6).

[Col. 0155B] Nunc, o mitissime Pater, ego et sorores meae genua nostra coram paterna pietate tua flectimus, orantes ut digneris paupertatem pauperculae formae respicere, quae nunc in magna tristitia sumus, eo quod abbas de monte Sancti Disibodi, et fratres ejus, privilegiis et electioni nostrae contradicunt quam semper habuimus, de qua semper magna cautela providendum nobis est, ne aliquatenus nobis tollatur, quia, si nobis timoratos et religiosos, quales quaerimus, non concederent, religio spiritalis omnino in nobis destrueretur. Unde, domine mi, propter Dominum adjuva nos, ut vel electionem nostram obtineamus, vel alios ubi possimus, qui nos secundum Deum et utilitatem nostram [Col. 0155C] procurent, libere quaeramus et accipiamus. Nunc iterum rogamus te, piissime Pater, ne petitionem nostram et etiam nuntios istos despicias, qui per fidelem amicum nostrum moniti, te petentes, ad nos diverterunt, et hoc quod apud te obtinere quaerunt, facias, quatenus post finem hujus vitae, quae ad vesperum jam declinat, in indeficientem lucem pervenias, et dulcem vocem Domini audias: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Mt 25). Inclina ergo supplicationibus nostris aures tuae pietatis, et nobis et illis clara dies sit, ut ex indulgentia tuae largitatis communiter Domino gratulemur, quatenus et tu in aeterna felicitate semper gaudeas.






RESPONSIO ALEXANDRI PAPAE. AD WEZELINUM PRAEPOSITUM. De praeposito parthenoni montis S. Ruperti praeficiendo, non obstante abbatis S. Disibodi contradictione.



[Col. 0155D]

ALEXANDER, servus servorum Dei, dilecto filio praeposito S. Andreae in Colonia, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex parte dilectae in Christo filiae nostrae Hildegard. priorissae montis S. Roberti in Binga, et sororum ejusdem loci, ad nostram audientiam noveris pervenisse quod cum magistrum sibi et praepositum de monasterio S. Disibodi, sicut consueverant, [Col. 0156A] elegissent, abbas illius loci, quae de persona monasterii sui facta fuerat, concedere noluit, sed eamdem personam eis renuit adhuc assignare. Unde quoniam praedictis sororibus in his quae ad salutem pertinent animarum, diligenter convenit provideri, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus utramque partem, cum super hoc fueris requisitus, ad tuam praesentiam convoces, et rationibus super electione praepositi hinc inde diligentius intellectis, causam ipsam, justitia mediante, decidas; et si praedictae sorores de illo monasterio praepositum habere non potuerint, facias ut saltem de alio habeant competentem.





EPISTOLA V. HENRICI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Ut monialem quamdam, abbatissam electam, permittat abire cum illis qui veniebant ipsam abducturi.


[Col. 0156B]

HENRICUS Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus HILDEGARDI dilectae magistrae de monte S. Roberti confessoris, gratiam suam cum paterno affectu.

Cum multa bona et admiranda miracula de te audiamus, pigritiae nostrae reputandum est, quod te tam saepe non visitamus ut possemus. Sed plurimis negotiis impediti, animam ad ea quae aeterna sunt, vix aliquando et tarde sustollere valemus. Ut autem ad id veniamus, ad quod intendimus, notum tibi facimus, quod nuntii quidam religiosi cujusdam nobilis [Col. 0156C] ecclesiae nobis notae, ad nos pervenerunt, obnixe rogantes quatenus soror illa quam petunt, quae apud te in religioso habitu manet eis secundum electionem suam concedatur in abbatissam. Quod et nos auctoritate praelationis et paternitatis nostrae tibi mandamus, et mandando injungimus, ita ut in praesenti eam quaerentibus et desiderantibus, ad magisterium suum repraesentes. Quod si feceris, gratiam nostram deinceps plus, quam hactenus experta fueris, senties; sin autem, eadem tibi iterum fortius mandabimus, nec cessabimus dum praecepta nostra in hoc facto compleas.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Exemplo Nabuchodonosor praedicit Henricum dignitate sua privandum, et non diu admodum victurum, prout revera factum est.



[Col. 0156D]

Perspicuus fons, qui non est fallax, sed justus, dicit: Hae causae quae de potestate hujus puellae sunt allatae, apud Deum inutiles sunt, quoniam ego altus et profundus et circuiens, qui sum incidens lux, eas nec constitui, nec elegi, sed factae sunt in conviventi audacia ignorantium cordium. Omnes fideles audiant haec in capacibus auribus cordis, et non in auribus quae foris audiunt, ut pecus quod sonum capit, et non verbum. Spiritus Dei in zelo dicit: O pastores, plangite et lugete in hoc tempore, quia nescitis quid facitis, cum officia in Deo constituta dispergitis in facultates pecuniae, et in stultitiam [Col. 0157A] pravorum hominum, timorem Dei non habentium, ubi maledicta malitiosa et minantia verba vestra non sunt audienda. Virgae vestrae hoc modo superbe elatae, non sunt in Deo extentae, sed in poenis praesumptionis flagitiosae voluntatis vestrae. Sed et ille qui est, o homo, tibi dicit: Audi quae in multis servitiis me negligis. Coelum de ultione Domini apertum est (Ex 3), et nunc in inimicis funes dimissi sunt. Tu autem surge, quia dies tui breves sunt (Jb 14), et reminiscere quia Nabuchodonosor cecidit, et quod corona ipsius periit (Da 4). Et multi alii ceciderunt, qui se temere in coelum exaltaverunt (Gn 3). Ah! tu cinis, quare non erubescis in altum te spargere, cum debeas esse in putredine? Nunc ergo rabidi erubescant. Tu vero [Col. 0157B] surge, et maledictionem relinque, illam fugiendo.






Epistolae Hildegardis