Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XXXI.








ABBATIS DE EBERBACH AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae flagitat et sua eidem servitia offert.



[Col. 0194D] Dilectae Deo et hominibus venerandae dominae et magistrae HILDEGARDI in Binga, frater E. [Note: [Col. 0193D] Vide commentarium Bollandianum, num. 47.] abbas, licet indignus, de Eberbach., modicum id quod est.

Magnificamus et glorificamus pro vobis Christum Salvatorem nostrum, qui respicit se trementes, potens exaltat humiles, qui et magna vobis fecit, quia potens est (Luc. 1). Elegit, sicut ipsi audivimus et vidimus, sacrarium pectoris vestri in habitaculum sibi, scientiamque divinam, incerta et occulta sapientiae suae vobis manifestavit (Ps 50), introducens in cubiculum suum ad flores rosarum et lilia convallium, ad florida rura montium aeternorum. Laeva ejus sub capite vestro, et dextra ejus amplexatur [Col. 0195A] vos (Ct 2), ita ut veraciter dicere valeatis: Dilectus meus mihi, et ego illi. In omnibus his oleum effusum nomen vestrum, et ideo adolescentulae dilexerunt vos, et nos currimus in odorem unguentorum vestrorum (Ct 1). Rogamus et Dominum, ut et dona naturae et munera gratiae suae vobis conservare dignetur, sibi ad gloriam, vobis ad coronam, nobis ad gaudium, multis ad exemplum. Oramus quoque et humili prece deposcimus, ut nostri etiam memor esse dignemini, atque in adventu Sponsi vestri nostram sibi parvitatem commendare, ut sicut de opinione sanctitatis vestrae laetamur et gaudemus, sic intercessione vestra mereamur gaudium et exsultationem percipere. Si quid de servitio nostro percipere dignamini, laetanter amplectimur, [Col. 0195B] faciemus quoque, sicut et modo facimus, et ad omnem sanctam voluntatem vestram subservire parati sumus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Egregia monita reponit et in fine optima abbati praedicit.



Qui est (Ex 3), dicit: Serena lux videt stabulum et statutum prandium cujusque congregationis, quae officium in ministerio suo habet, cibum refectionis in recta moderatione distribuens, ne fidelibus sibi adhaerentibus laetitia animae desit, pastoralis villicus debet fortissimis moribus sagittas in pharetra ostendere, et capaci benevolentiae, aromata [Col. 0195C] medicinarum tribuere. Nigri autem tyranni flagella occisionis portant; probus miles sine taedio derisionis pugnat, et suavis sensus sufficientiam in communi bono labore captat, et epulantes mores in rectitudine, praecincti sunt in omnibus virtutibus, ita ut famem habeant justitiam perficere. Sed saevissimi et a nobili matre misericordiae peregrini, simplices oves quae in atriis domus regis sunt, jugulant. Heu, heu, qui sic in occisione insaniunt, a domo regis, nisi poeniteant, peregrini sunt, quia oves Domini dispergunt. Tu autem, o pastor, laetam faciem in miseria pauperum, qui pusillanimes sunt, habe, non valentes aratrum disciplinae apprehendere. Boni vero et benevolentiam habentes, sint tibi in symphoniam Spiritus sancti. Cave [Col. 0195D] etiam ne torpescas in lumine. Sed intellectus tuus vigilet, et non sit duplex in sono, ita ne aliud dictes interius quam sonas exterius. Qui hoc faciunt, in tenebris faciem suam obnubilant. Sed si postea in tremore timent quoniam in corde suo hoc non capiunt, quod in facie sua ostendunt, eripiuntur ab infidelitate, conclusi in poenitudine. Tibi autem, o homo, refectio fiet in cinctura femorum tuorum, ubi verum desiderium in manibus tuis habes, cum thesaurum verae pecuniae non negligis. Terra tibi dormit, quoniam naufragium mundi te non laedit. In fine temporis tui Deus suscitabit te. Ipse in magno honore et constituet. O serve bone, illum laudabis, et ipse in aeternum salvabit te.





EPISTOLA XXXII.



[Col. 0196A]




ABBATIS S. ANASTASII AD HILDEGARDEM. An munus abbatis retinere vel deponere debeat, ut contemplationi vacet.



Dilectae in Domino, et devotissimae sorori HILDEGARDI, Dei gratia magistrae in coenobio S. Roberti, frater E, Sancti Anastasii vocatus abbas, salutem et orationem.

Gloria Deo, qui bonus odor Christi es (2Co 2), et apud tuos et apud nostros. Bonum nomen Christi, et benedicitur, et laudatur per te, et qui sanctificatur in te. Glorificas enim et portas in corpore tuo Christum (1Co 6), digne digna vocatione qua vocata es (1Co 7), teipsam faciens et cooperando gratiae, quae data est tibi, in domo Domini omnibus te exhibens vas in honorem. Et quoniam familiare [Col. 0196B] Christi organum et receptaculum Spiritus ejus es, humili prece te poscimus, ut in spiritu et veritate ores pro me et his, qui curae nostrae commissi sunt, ut quod coepit in nobis, perficiat et velle et perficere pro bona voluntate sua (Ph 1), ut et nos cursum boni certaminis in Christo consummemus (2Tm 4), et gloriemur simul in laude ejus (Ps 105). De caetero rogo, ut Spiritus qui revelat arcana et occulta sapientiae suae, indicet tibi, quid mihi expediat in portando obedientiae Christi onere, scilicet perseverare, an quiescere, ut vacem ipsius contemplationi. Quidquid super hoc revelatum fuerit tibi, ne abscondas mihi; quia paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Ps 117), ut faciam voluntatem [Col. 0196C] tuam (He 10). Librum quem scripsistis, ut scribatur nobis, et consilio et adjutorio vestro opus habemus, et bona vestra voluntate. Desideramus enim quam maxime habere illum, et inspicere mirabilia Dei in illo. Praeterea obnixe rogo, ut rescripto litterarum vestrarum visitemur, et consolemur in labore et patientia pro Christo ab uberibus consolationum per vos. Valete, salutate sorores vestras, et orate pro nobis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut officio adhaereat.



Qui est (Ex 3), dicit tibi, o homo: Mens tua desideranter surgit per opinionem bonorum operum, et te erigis in altum, plura desiderans quam opereris. [Col. 0196D] Sed aliquando ipsa mens tua decipit te, cribrando causas tuas, sic dicendo: Haec optima sunt, quae tamen non operaris ad praesens. Unde et ipsam causam, quam in propositione tua habes, si a te excutis. Perfice ergo sustentationem ovilis tui, et da ei praecepta, scilicet virgam magistri praebendo, et postea unguentum medici exhibendo, quia utilius tibi est ut in hoc labore vigiles, aliis per doctrinam tuam in subjectione ministrantibus, quam teipsum in voluntate tua exerceas. Nam si te supponeres, taedium te vallaret, ita ut mens tua aresceret. Ideo vigila super gregem tuum, praebendo ei bona exempla, quae desiderat anima tua, ne mens tua in irrisionem reducatur. Nam ille qui in alto stat, et in vallem clamat, interdum in utroque nescit, quo [Col. 0197A] vadet. Propterea sta in humilitate, ita ut, Deo adjuvante, bona opera exerceas, quae coepisti, et permane in vestigiis Christi, nec teipsum decipias, et in oeternum vives.





EPISTOLA XXXIII.








ABBATIS DE KEISHEYM AD HILDEGARDEM. Similem dubitationem Sanctae proponit.



CONRADUS de Keisheym abbas, licet indignus, sanctissimae dominae HILDEGARDI, in claustro S. Roberti in Binga praelatae, devotas orationes cum humili obsequio.

Ex quo primum insignia virtutum tuarum, mater sanctissima et speciale munus a Deo tibi collatum, audire potui, quamvis corporali praesentia tibi incognitus, [Col. 0197B] tamen te tota mentis affectione dilexi. Congaudeo ergo gloriae tuae, quia dilectum quem quaesivit anima mea, invenire meruisti, et non necesse habes vagari post gregem sodalium, quoniam qui in liliis pascitur, requievit in tabernaculo tuo, implens hortum tuum copia diversarum deliciarum (Ct 1). Miror tamen, domina charissima, quia cum sis quidam rivulus, ab ipso fonte bonitatis emanans, diffundens benevolentiam tuam in omnes, qui desiderant scire et audire magnalia Dei per te, cur mihi tantillo in magna cordis anxietate laboranti, viscera pietatis claudis, et munusculum quod ex charitate magis quam ex praesumptione desidero, tam morose transmittis. Obsecro igitur cum omni devotione, ut ad ipsum Sponsum, qui requiescit in [Col. 0197C] cubiculo cordis tui, qui tuis petitionibus aurem clementiae suae libenter inclinat, pro me intercedas, et ab ipso petas, quatenus tibi manifestetur, utrum mihi utilius sit onus pastoralis curae deponere, an diutius ferre, quia in eo valde premor, et memetipsum oblivioni trado. Sed in hoc sciam te exauditam, si responsum tuum inde habuero. Vale, Deo chara.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Crimina subditorum ejus non dissimulat, sed nec ipsum videtur Conradum excusare, sed ad poenitentiam hortatur. Addit tamen restrictionem verbis obscuris, quibus insinuat ipsi relinquendum officium ubi nihil boni praestare apud suos posset.



Lux acuta videt, et dicit: O homo, pallidus es per dubietatem mentis tuae, quasi non possis stare. Et [Col. 0197D] quare hoc? Video opera tua. Ipsa enim tangunt me. Sed tu nosti agnitionem rebellium. Quare ergo erubescis ante altare meum despicere ad sanctuarium meum, ut ornes illud velut templum quod viventes oculos habet? O onus, ubi pastor bonus agnos suos levavit super humeros suos. Ubi enim oves per vias rectas non ambulant, debet eas mitis pastor levare per sollicitudinem animi sui, et corrigere et ungere, ac docere in bonis operibus. Et sicut manus operatur in brachio, sicut etiam brachium movetur in scapula; sic pastor ovibus suis exempla in manu bonorum operum porrigat, et medicinam in brachio adjutorii, et solutionem diversorum vitiorum per ligaturam crucis velut in humero potestatis. Nam vere poenitentibus vitia [Col. 0198A] sua remittenda sunt. Diabolus enim vim cordis sui, et gustum gutturis sui, et flagrantem flammam viperei oris sui evomit. O homo, audi planctum doloris in effusione criminis, quod est in contagione carnis in pulchra forma hominis. Plange, o virginitas, integritatem primi ortus tui. Nam manus summi artificis formavit te, et posuit te in hortum voluptatis. Sed flagrans mens hominis decepit cum in vana optione voluntatis suae, per superbiam consilii criminosi deceptoris. Unde ipse expulsus est per gustum inobedientiae. Et sic venter ejus praevaricatus est, cum prius latus ejus per sanctissimum donum perforatum esset. At nunc femur ejus pollutum est veneno sudante. Sic tetigit homo gustum gutturis serpentis, quando aestuavit in venenosis [Col. 0198B] venis suis. Unde et postea fornicatus est in vipereo desiderio, quod est flagrans flamma ab ore diaboli. Nunc in obedientia cibum operata est. Et quia Deus feminam de costa fecit (Gn 2), ideo diabolus deinde homicidium suggessit, ita ut omnia opera sua per aliam viam duceret in revelationem peccatorum ebullientium per vim cordis sui. O homo, quam magna crimina facis in similitudine antiqui proditoris! Quomodo? Pessimus enim accusator retro dejectus est, et abscissus ab omni beatitudine. Et quia retro projectus est, ideo cogitavit in malignitate cordis sui, ut hominem duceret retrorsum in contrarium peccatum. Sic homo reliquit formam costae, unde et formatio hominis ibi perit in hujusmodi effuso semine. Lugeat ergo terra, et tremiscant [Col. 0198C] coelestia propter haec crimina. Nam cum homo peccat per gustum operis sui, non relicta formatione costae, sentit aliquantulum quod factura Dei est. Sed crimina ista retro incidentia, non sunt in ulla creatione; quia homo, qui ea facit, se hominem esse non videt. O homo, cur abjicis quod factura es? Ah, ah, o homo, in magno studio Deus te formavit, sed tu in multa crimina te involvis; sed Deus iterum per Filium suum te ad se reducet. Unde per poenitentiam surge, et cito curre ad me. Nunc tu, o miles, esto robustus et armatus per vias planas, et ibi viriditatem fac, ubi viriditas est; et cura cincturam renum, illorum qui tecum sunt, et coerce teipsum in bonis operibus, ut cor tuum illuminetur [Col. 0198D] in sole, et non fatigeris in recto itinere, contra teipsum bellans. Ergo pastoralem curam non relinque, quia pigmentarius qui irriguum et bene olentem hortum habet, videat, ut hortus ipsius utilitatem fructuum afferat, ut non deficiat. Nam cum oculus tuus videat, et cum scientia tua vigilet, quare dormis sicut lassus in cinctione rectae providentiae oculi tui? Circui ergo sollicite in bona providentia, ne talentum tuum infeliciter abscondas (Mt 25), quoniam tibi non prodest, ut abjicias alligationem illam qua ligatus es, dum duos oculos vel unum, aut aliquam partem vivendi sub tua custodia habes. Si autem nullum oculum vivendi in tuis vives, sed semper claudicationem, tunc fuge, et abstine a villicatione tua.





EPISTOLA XXXIV.



[Col. 0199A]




ABBATIS DE HIRSAUGIA AD HILDEGARDEM. Sanctam magnis laudibus exornat.



Sanctissimae dominae ac matri suae HILDEGARDI, M. abbas indignus de Hirsaugia, orationem cum obsequio.

Audivi quidem et apud Cyrenem, quamdam aquarum venam vino effluere, et te, bona mater, apud Alemannos ingredientium et egredientium aquarum venam atque specierum suavium fumum sicut myrrhae et thuris visum esse. Hauris enim, mea domina, et effundis, et in formas specificas et practicis in theoriam vis et motus existis. Eapropter mihi impetus fuit diu et est, diligere te, honorare te, mirari te, servire tibi tuisque, et in [Col. 0199B] omnibus verbo vel opere, tuis et tuarum esse orationibus, inquantum mihi fas est et obsequiis. Rogo te, mea mater et domina, memento mei in tuis sanctissimis orationibus, dilige humillime te diligentem; recognosce in Christo te reverentem, et litteras mihi rescribe in Deo rogata.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Varia praedicit.



O dulcissime Pater, et in amore Christi frater: Ollam video circumdatam tam magna charitate, ut vix videre possim si olla sit. Sed et ibi video aliquantulum amari gustus, contrariam tamen magna contentione, et postea turbinem, qui tamen ad praemium Dei praedestinatur. Vigila ergo strenue, quia causa populi in moribus in hoc tempore talia postulat. [Col. 0199C] O mitissime Pater, ego paupercula forma in vera luce non video, ut omnino de officio tuo movearis. Memorare autem quia homo es in terra, et ne valde timeas, quoniam Deus in te diversa non requirit. Tu enim in praesentia Dei es, sicut fumus myrrhae et thuris, unde mons Sion quaerit, ut sis esca in domo Jacob. Sed si quis columnam quae totam domum sustentat, absciderit, domum dejicit. Quapropter per septem fenestras prospice, considerans ubi accipiter veniat, et cave ne ille te decipiat. Pasce ergo oves tuas in mansuetudine correptionis, quia dies salutis non fugit, et nondum cinis eris. Esto quoque speculum vitae in oculis vitae.





EPISTOLA XXXV.








PROVISORIS SANCTI EMMERAMNI AD HILDEGARDEM. Pro quodam de salute sua desperanti.



[Col. 0199D]

Religiosissimae Christi ancillae HILDEGARDI, A. indignus provisor coenobii S. Emmeramni Ratisponae, perseverantiam in omnibus bonis, a Patre luminum collatis.

Gratias agimus Deo nostro, qui Ecclesiam suam mirifice ornavit, te ei donando. Per te enim omnes justi magnifice gloriantur, et hactenus desperati beatifice laetificantur, quia sperant se per te posse reconciliari Christo. Unde et praesentium litterarum lator, ut asserit, de salute sua desperans, nuper mihi miserias suas conquestus est, obsecrans, ut eum, ad praesentiam tuae beatitudinis cum litteris commendatitiis dirigerem. Idcirco, o famula Christi, [Col. 0200A] pietati et compassioni tuae eum commonendo, suppliciter rogans, ut pro amore Dei omnipotentis, pro salvatione ejus totis viribus cum omnibus tibi obedientibus labores. Insuper, o Deo dilecta, almitati tuae supplico, ut me et omnes mihi commissos assiduis orationibus tuis digneris commendare Christo, qui est retributor et retributio laborum sanctorum suorum. Amen. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Abbatem gravibus verbis hortatur ad curam gregis sui.



Qui est (Ex 3), dicit: O homo, ubique circumspicere debes, ut abigas insidiatores ovium tuarum. Vide etiam ut inspicias cicatrices vulnerum illorum, quia multae nebulae circumeunt in spiritali populo. [Col. 0200B] Et hae nebulae vitiis plenae sunt. Quas cum diabolus viderit, ad illum festinanter persuasionem suam in irrisione mittit, et cum diversis modis eum volantibus jaculis ubique movet. Nebulae istae sunt molestiae et incredulitates in variis quae poenas habent, et non epulas; quia ubi haec sunt, ibi tristitia est, et rara victoria, et aridae venae in eisdem hominibus cum requirunt peccata sua in inquietutudine mentis suae, semper aspicientes ad infelicitatem, velut salvari non possint, contradicentes etiam gloriae Dei, non tamen sic, quasi Deus non sit. Sed quaedam nebula scientiam ipsorum comprehendit, haec illis suggerens cum fallacibus verbis. Sed ipsi tamen repugnantes, sciunt ea sic non esse; sed tantum illa in scientia sua ita percipiunt, [Col. 0200C] sicut auditus hominis turpissima verba capit, quae tamen mala esse cognoscit. Poenae istae saepe martyres faciunt, ubi homo vitia eorum non perficit in operibus. Nunc, o tu homo, qui in ovibus tuis ad speculationem positus es, inspice in oculo scientiae tuae ubi istae nebulae in ovili tuo sunt, et cum misericordia et consolatione unge homines, in his poenis laborantes. Sed epulantia crimina corrige in virga disciplinae, ne in lacum vadant. Nam in conscientia tua fulget lumen gladii, sed tamen in moribus tuis turbines sunt. Tu autem ad verum lumen aspice, et vives.





EPISTOLA XXXVI.








ABBATIS NUENBURGENSIUM AD HILDEGARDEM. Belli timore impeditum se fuisse quominus ad ipsam accederet. Preces ipsius studiose flagitat.



[Col. 0200D]

HILDEGARDI beatissimae sanctimoniali feminae, E. solo nomine Nuenburgensium fratrum abbas, quidquid utriusque hominis valet optare affectus.

Quia fama sanctitatis vestrae cunctorum aures dulci rumore respersit, ad videndam faciem vestram, animum ardentissime provocavit. Unde in aestate praeterita, sumptus ad viaticum iter arrepturus, ad vos properavi. Sed bellorum tempestatibus territus sum. Nuntium tamen cum litteris ad vos direxi, per quem nihil aliud responsionis accepi. Et ne hoc ex nuntii incuria evenerit, in eis continentia iterum replicabo. Primum de consortio fraternitatis a nobis susceptae ex intimo gratias ago, deinde vestris precibus [Col. 0201A] et in instantibus et periculis apud Deum juvari deposco. Quia enim in regimine positus, saecularium turbinibus impellor, ad portum sanctitatis et orationis vestrae confugio, ut in his per omnia et super omnia non . . . . . . peccato. Et licet haec studiose deposcam, praecipue tamen, expleto vitae cursu, ut a Domino salvari merear et corpore et spiritu, vestris precibus exoro. Inter quas pressuras una praestantior caeteris imminet, pro qua et vos instantius Dominum exorare peto. Aliquod pignus salutis per quod prosperare valeam, et vestri memoriam habeam, per praesentium latorem transmitte. Veniendi ad vos mihi non deerit affectus, donec (si vita comes fuerit) opere compleam. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad fortitudinem in cura pastorali; non abjicienda belli tempore militi arma ob difficultates exortas.



[Col. 0201B]

Mens tua in similitudine est, quae fixuram luminarium habet, et illa hac et illac distribuit: sed de turbine et nigredine ignium et aquarum nubes saepe turbatur, usquedum sol per igneam sphaeram suam omnia perforet. Tu taedium dubitando habes, et propter varia bella morum hominum laborare non vis. Nam novus miles gaudet cum arma portat, quia in fortissima vi miles nominatur, cum inimici ejus contra eum praeliantur. Sed si dixerit, inimicos meos superare non possum, et arma abjecerit, stultus nominatur, propter irrisionem hominum, quoniam arma illius in probitate belli non [Col. 0201C] fulminant. Tu enim magister nudum te nominans, sicut coluber in foraminibus jaces, cum per armaturam non contendis superare varietatem tempestatum hominum. Sed non sic erit. Nam in prima aetate Dominus villicos et procuratores in omni possessione constituit, qui rationem sibi darent. Cum enim villicus dona accepit, arma et sagittas ad se colligat, in armis scilicet rabidos scripturis, et in sagittis impios et dolosos et furtivos imbuendo cum parabolis caeterarum scripturarum. Sed cum interim tempestas magna cum nigredine ignis et aquae, et ira, et oblivione, et transgressione praeceptorum Dei, occurrerint, cedat usquedum tempestas illa attenuatur; adhibeat medicinam cum sole Scripturarum, ut scriptum est, quia misericordiam [Col. 0201D] volo, et non sacrificium (Os 6 Mt 9). Misericordia orationem postulat quam Deus diligat, et quam Spiritus sanctus inter nos et vos igneam faciat, quatenus nos in coelestem Jerusalem perducat. Amen.





EPISTOLA XXXVII.








ABBATIS S. MARIAE AD HILDEGARDEM. Post multa in laudem Sanctae prolata, an officium retinere vel dimittere debeat petit.



Dominae suae HILDEGARDI, sanctae religionis honore praefulgenti, H., S. Mariae inutiliter dictus abbas, qualecunque orationum et precum officium, et S. debitae servitutis affectum.

Mallemus praesentiae vestrae loqui, quam absentiae [Col. 0202A] scribere, si aut tempus nobis vacaret, aut viae longinquitas, nostrae non obsisteret voluntati. Siquidem vestrae sanctitatis alloquium, licet brevissimum aliquando nacti sumus, et idcirco crebro vos audire vellemus; quia tunc placet quidquid audivimus. Hac vero occasione nunc scribendi vobis fiduciam concepimus, quod utrisque nobis in Christo dilectus lator praesentium, sicut in plerisque coenobiis fecit, sic etiam pauperculis nostris orationibus, cum apud nos moraretur, vestram beatitudinem commendavit, et se internuntio id nos flagitare asseruit. Memoriam igitur vestri, quamvis nihil simus et facimus, et faciemus, nosque cum nostris omnibus vestras intercessiones mereri, humiliato corde et corpore supplicamus. Per ipsum [Col. 0202B] autem cui devote vivitis, a quo et arrham Spiritus accepistis, hoc singulare ac secretum munus a vobis expetimus, quatenus familiaritatem impetrandi obtinere studeatis a Domino, ut inter caetera revelationum charismata, nostrae conditionem humilitatis vobis insinuare dignetur, videlicet utrum in hoc officio honoris et oneris, praelationis et periculi, animae salutem mereri me providerit, vel ab hoc absolvi, utile mihi fore prospexerit; et si quid revelationis super hac re acceperitis, per eumdem praesentium latorem scripto id continente, moestitiam nostram consolari, vestram non pigeat charitatem. Nam et nos vestram salutem sitimus, ut diximus, atque ut in revelationum magnitudine necessariae humilitatis augmentum vobis Dominus [Col. 0202C] subministret, exoptamus: quatenus lampadem quam accensam accepistis coelitus, tali ad homines custodiatis lumine, ut indeficienti oleo, Christo quem exspectatis, cum venerit (Mt 25), in gloria possitis occurrere.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum nimis anxium; ei potius cogitandum de se et subditis corrigendis quam de officio dimittendo.



In speculo verae visionis vidi te valde turbidum, sicut mistam nubem, cum periculosus aer in implexo vento infusionis magnae pluviae movetur, sic sunt cogitationes tuae per inquietam mentem tuam in hac re, quam amplexus es in medio cordis tui. Et audivi vocem de te dicentem: Vir qui in aratro [Col. 0202D] et bobus in arida terra laborat, dicens ad seipsum: Hunc magnum laborem sustinere non possum, quia durus mihi est. Et ita vadit ad inaquosa loca, ubi tamen sunt molles flores, sine labore hominum crescentes, qui etiam per inutiles herbas suffocantur, et dicit: Aratrum dimittam, et has inutiles herbas auferam, quae utilitas in hoc est? Nunc tu, homo, vide utrum ille probior sit, laborans cum utilitate aratri in terra, an cum eradicatione inutilium herbarum in floribus. Sed ego hanc causam, quam requiris, inutilem tibi esse vidi. Unde teipsum cum officio tuo coerce, apprehenso aratro. Deus autem succurrat tibi in omnibus necessitatibus tuis, et non sinat te inutiliter laborare.





EPISTOLA XXXVIII



[Col. 0203A]




ABBATIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. Petit ut si qua de S. Disibodo Deus Sanctae revelaverit, ipsi aperiat. Precibus ejus enixe se commendat.



CUNO abbas de monte S. Disibodi, licet indignus, HILDEGARDI dominae et matri suae dilectissimae de Monte S. Roberti, gratia Dei tantillum quod est.

Quia variis hinc inde praepeditus occupationibus, per aliquod tempus supersedi invisere, salutare vos et alloqui, accepta tunc opportunitate temporis, eo me attentius orationibus vestris committo, quo me, proh dolor! inveterari potius in augmento delicti, quam in aliquo profectu justitiae recognosco. Sed quia sanctitas vestra in eo qui nec fallit nec [Col. 0203B] fallitur, plurima secreta spiritu videt, peto, ut si qua de patrono nostro beato Disibodo Deus vobis revelaverit, mihi aperiatis, quatenus cum fratribus meis illi ex hoc devotissimas laudes referre non differam. Sed quia negligentiam, quae in me est, nulla meae possibilitatis manu de me excutere possum, suffragium tam vestrum quam caeterarum filiarum Dei vobiscum conversantium, devoto corde requiro: et non solum parvitatis meae personam, verum etiam commissos mihi fratres et locum nostrum orationibus omnium vestrum commendo, sicut etiam cum apud vos sum, viva voce saepius facere soleo.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Post quaedam generatim de S. Disibodo, Cunonem libere reprehendit de nimia in subditos severitate, eique instantem mortem praedicit.



[Col. 0203C]

O quam magna stultitia in homine illo est, qui seipsum non corrigit, sed quaerit quid in alieno sinu sit, et crimina illa quae in eo invenit, non celat secundum modum in impetu decurrentium aquarum. Qui hoc facit, audiat responsum istud a Deo: O homo, quare dormis, in sonitu gustus, quae coram Deo quasi symphonia sonant? Et cur petulantiam lasciviae non abnegas, per scrutinium domus cordis tui? Sed in maxillis meis me percutis, quando membra mea repudias in vulneribus suis, ubi ad me non aspicis, errantem ad gregem reportantem (Luc. 15). Et ideo de domo cordis tui mihi respondebis, [Col. 0203D] et de civitate, quam feci, et quam in sanguine agni ablui. Et quare non times frangere hominem, quem non creasti? Tu enim non ungis eum ita, ut nec eum regas, nec colas. Sed in nimietate illum corrigis. Nunc tempus deficiendi tibi adest. Sed Deus qui te creavit, te perdere non vult. Haec ergo intellige. Quod autem, o Pater, petiisti, ut tibi scriberem, si aliqua de beato Disibodo, sub cujus patrocinio es, viderem et intelligerem. Haec de ipso in visione Spiritus audivi, vidi et intellexi secundum modum hunc: O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura, ubi vivens altitudo profert mystica. Unde, o Disibode, surges in fine, succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti. Et, o viriditas digiti Dei, in [Col. 0204A] qua Deus constituit plantationem, quae in excelso resplendetur, ut statuta columna, tu gloriosa es in praeparatione Dei. Et, o altitudo montis, quae nunquam dissipaberis in discretione Dei. Tu tamen stas a longe ut exsul; sed non est in potestate armati qui te rapiat. Sed et, o praesul verae civitatis, qui in templo angularis lapidis ascendens in coelum, in terra prostratus fuisti propter Deum, tu peregrinus a semine mundi, desiderasti exsul fieri propter amorem Christi. O mons clausae mentis, tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae. Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum, per cancellos sanctorum emicans Deo. Oculum in clavibus coeli, quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti, hoc certamen, alme confessor, [Col. 0204B] semper habens in Domino. In tua enim mente, fons vivus clarissima luce purissimos rivos eduxit per viam salutis. Tu magna turris ante altare summi Dei, et hujus turris cultum obumbrasti per fumum aromatum. O Disibode, in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis. In alto stas, non erubescens ante Deum vivum, et protegis viridi rore laudantes Deum ista voce: O dulcis vita, o beata perseverantia, quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in coelesti Jerusalem. Nunc sit laus Deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante, et superni cives gaudeant de his, qui eos hoc modo imitantur. Tu autem, o Pater, qui haec a me paupercula forma petisti, [Col. 0204C] talem te in conspectu Dei fac, ut cum tempus in hoc saeculo tibi defecerit, tempus tuum in aeternitate feliciter prolongetur, ita ut in salvatione justorum appareas.





EPISTOLA XXXIX.








HELENGERI ABBATIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. Seipsum accusat et conqueritur de male observata in suo monasterio disciplina regulari.



HILDEGARDI dilectae matri suae, supra omnem pretiositatem amplectendae, H. filius ejus et provisor ovilis B. Disibodi, heu! non opere, sed nomine tenus, quidquid bono temporali est melius.

Cum totus mundus veraci praeconio clamet vos sancti Spiritus ditatam esse jubilo, ego qui primus debueram esse, et alios ad beatitudinem vestram [Col. 0204D] invitare hucusque inerti taedio delitui: sed nunc tandem timore et pudore correptus, in verbis vos salutare necessarium duxi. Nam quibus prodesse deberem, praeesse magis studeo, quaerens quae mea sunt, non quae aliorum. Sed tamen pondus diei et aestus in vinea Domini hucusque, quamvis tepide, portavi, et Deo adjuvante, donec quandoque denarium percipiam (Mt 20), perseverare decrevi. Verum nunc, mater mea, in Dominicis nuptiis spiritale vinum omnino defecit, quia fervor monasticae religionis pene deperiit, quoniam mater Jesu ibi non est, nec ipse Jesus, nec discipuli ejus advocantur; et ideo omnia adversa contra nos grassantur. Itaque non est opus longa vos protrahi verbositate, [Col. 0205A] praesertim cum imperitus sim sermone et scientia. Scio, mater mi, scio quod a planta pedis usque ad verticem, non est in me bonitas. Consolationis ergo vestrae scripta humilitati meae dirigite, ut nomen vestrum habeat in Sion liber aeternae vitae. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDI. Illum hortatur ad emendationem vitae.



In spiritali visione, quae a Deo est, haec verba audivi: Valde necessarium est homini, qui animam suam in desideriis ipsius invenire vult, ut mala opera perdat, et beatam scientiam habeat, quo modo vivat, ita etiam, ut anima ejus domina, et caro ancilla sit, secundum quod Psalmista dicit: Beatus [Col. 0205B] homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Ps 93). Et quis est homo iste? Scilicet ille, qui corpus suum sicut ancillam, et animam suam sicut dilectissimam dominam habet. Nam qui etiam ferox est in impietate tanquam ursus et ferocitatem illam recusans, ad Solem justitiae, qui pius et clemens est, anhelat. Hic Deo placet, ita ut illum super praecepta sua constituat, dans virgam ferream in manu ipsius ad erudiendum oves suas ad montem myrrhae (Ps 2). Nunc audi et disce, ut in gustu animae tuae super his erubescas, quia aliquando mores ursi (qui in seipso occulte murmurat) habes, interdum etiam mores asini, quia non es providus in causis tuis, sed taediosus, et etiam in aliis quibusdam rebus inutilis: ideo malitiam [Col. 0205C] ursi aliquando in impietate non perficis. Interdum etiam mores aliquorum volatilium, quae nec de superioribus, nec de infimis sunt, ita ut ea superiora vincant, et infima illa laedere non possunt. Ad hujusmodi mores nobilis Pater respondet: Hei, hei! hanc vicissitudinem morum tuorum nolui, ut mens tua de justitia mea murmuret. Sic quod rectum responsum de ea non quaeris. Sed quamdam murmurationem in te abscondis secundum murmurationem ursi. Cum autem bonum intellectum in te habes, modicum curas, et iterum taedium incurris, et orationem tuam non perficis. Sed viam quam corpus tuum sapit, libenter facis, et eam a te totam non abscindis. Sed et desideria tua ad me, aliquando ascendunt in aliqua parte, quae non est ex [Col. 0205D] toto sancta in opere, sed tantum jacens velut in opinione fidei. Tales tamen aliquando elegi de vicissitudine morum suorum, ut sonum intellectus ipsorum audirem, quid in semetipsis reputarent, ubi tamen inutiles inventi sunt, et ceciderunt. Nunc autem mens tua non derideat opus, quod Deus fecit, quia nescis quando gladio suo te percutiat. Ego autem paupercula video in te nigerrimum ignem contra nos accensum; sed ejus in bona scientia obliviscere, ne gratia Dei et benedictio ipsius a te recedat tempore officii tui. Dilige ergo justitiam Dei, ut a Deo diligaris; et fideliter crede mirabilibus ipsius, ut aeterna praemia percipias.






Epistolae Hildegardis