Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XL.



[Col. 0206A]




ABBATIS CAMPIDONENSIS AD HILDEGARDEM. Ejus precibus se commendat.



HILDEGARDI sponsae Christi, sed ancillae Deo et hominibus acceptae, H. solo nomine abbas Campidonensis Ecclesiae, devotum cum assidua oratione servitium.

Benedictus Deus, cujus Spiritus ubi vult spirat (Jn 3), et cordis vestri penetralia dulcedine coelestis harmoniae sic implere et pinguescere consuevit, ut admodum mirabilem ac venerabilem viris aeque et feminis vos effecerit. Jam enim, jam, inquam, vestrae opinio sanctitatis, longe lateque diffusa, quia magna vobis fecerit, qui potens est (Luc. 1) facile advertitur: quodque vos ancillam humilem respexerit, [Col. 0206B] dum inaudita cunctis nobis instillare curat, non ambigitur. Jam vos sibi sponsam, imo et filiam Rex ille coelestis manu tenens assumpsit, et in voluntate deducens, in cubiculum introduxit, ubi innixa dilecto vestro (Ct 3), secreta ipsius audire meruistis, eaque mortalibus diligenter enuntiare. Haec vestrae conveniunt sanctitati, quae ut relatu cognovimus, ab ipsis infantiae cunabulis audistis: Audi filia, et vide (Ps 44), etc. Et nos; Quanta audivimus et cognovimus ea (Ps 77). Et haec: Sicut audivimus et vidimus (Psal. XLVII). Ut ergo in his suae virtutis efficaciam ipse qui coepit, in vobis perficiat, votis omnibus expetimus: utique et vos pro nostris supplicare curetis peccatis, et aliqua de statu nostro et Ecclesiae nostrae, vobis divinitus revelata, [Col. 0206C] intimare humillime deposcimus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Praeclaram exhortationem mittit.



O homo, declina a malo, et fac bonum (Ps 16); quia homo in se habet, quod semper in mente errat, et millenarium numerum ibi proponit, quem nequaquam perficit, sicut etiam Adam non aspexit quod faceret, desiderans se similem Deo esse. Sed tamen illud malum non habuit, ut Deum honorem et potestatem habere invideret. O Fili Dei, unamquamque potestatem per fidem abscinde. Adam enim cum Deo in potestate et honore se simul gaudere aestimabat, quod magna vanitas fuit: et eum tamen Deum esse scivit. Sic etiam omni homini adest, [Col. 0206D] ut se Deum habere sciat, quem Creatorem et liberatorem suum credit: et ob hoc etiam tu ad Deum confuge, quoniam eum in fide Deum esse scis, quemadmodum scriptum est: Omnes gentes quascunque fecisti venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Ps 85).

Hoc est: Homo qui cum creaturis factus est se Deum habere scit: et ob hoc in bona fide sit, et studiose eum quaerat et adoret, atque nomen ejus glorificet. Unicuique enim homini adsit, ut ab illo malo declinet, quod Deum esse dubitet, qui ipsum creavit; sed ipsum, qui eum creavit et liberavit, amet; et in illo proximum suum diligat, qui ei benefacit; et non imitetur diabolum, qui Creatorem suum, qui multa bona illi concesserat, odio habuit. [Col. 0207A] Diabolus Deum amando non cognovit, et ideo liberationem ab ipso non quaerit, sed illum super se scit. In hac autem odiali parte Adam Deum non recusavit, sed in multa vanitate similitudinem ejus quaesivit, Et diabolus odium, quo Deum odit, in Adam non invenit; sed per consilium suum eum decepit: unde et millenis artibus suis circuit, quaerendo illum, qui in fide dubitet. Cum millenis enim artibus homini bonum prohibet; quia cum homo bona facere anhelat, tela sua ad ipsum mittit; et cum toto corde Deum in charitate amplecti desiderat, noxiali molestia eum pervolat, ne hoc coram Deo rectum sit; et cum viriditates virtutum quaerit, ille in suggestione sua dicit ad ipsum, quod nesciat quid faciat; eumque docet, ut secundum [Col. 0207B] proprietatem suam hanc legem sibi constituat, quam ipse bene cognoscat. Contra haec praelium est, ut scriptum est: Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Ct 4), hoc est: Primus enim clypeus confessio peccatorum est, quam vetus lex non habuit, unde etiam caeca fuit; et poenitentia post confessionem peccatorum, ut bonus pastor jubet, pallium nuditatis veteris legis est: et ideo turris David, collum ejus exaltatum est (ibid.) in humanitate Salvatoris, de qua pendet omnis armatura fortium, quod sunt bene viventes in conjunctione secundum praeceptum legis, et continentes et virgines, qui ex turre ista pendent: quae omnia vetus lex praesignavit, et Christus in Incarnatione sua per seipsum ostendit, et post ascensionem [Col. 0207C] suam per discipulos suos, et per caeteros, qui eos sequuntur usque in novissimum diem, complebit quod sunt mille clypei qui pendent ex ea, cum quibus bellum contra antiquum serpentem (qui in primo homine caeteros seduxit (Gn 3) fit, ut cum homo in medio inimicorum suorum stat, his defendat, et ubique pugnet, ne ab inimicis suis occidatur, quemadmodum sponsus ad sponsam in Canticis loquitur: Caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium (Ct 5). Quid dicitur? Christo Jesu, qui caput omnium est, homines velut crines adjuncti sunt, qui delictis per dulcedinem carnis, et criminosis peccatis pleni sunt, quos illi Ecclesia denuo regenerat, et ab immundo fetore pulveris peccatorum, per poenitentiam et confessionem [Col. 0207D] purificat, velut etiam crines de rore et de guttis concutiuntur et solvuntur: quemadmodum etiam lana de pulvere excutitur et mundatur; sic tu, chare fili Dei, fac, quia in aeternum vives, et quoniam lapis in coelesti Jerusalem eris; ideo etiam acriter lucrari debes.





EPISTOLA XLI.








ABBATIS SANCTI MARTINI IN COLONIA AD HILDEGARDEM. Ejus se precibus commendat.



Deo amabili dominae HILDEGARDI, A. qualiscunque minister S. Martini in Colonia, post cursum vitae praesentis, paradisum possidere aeternae amoenitatis.

Domina, domina, ut vere creditur, a Deo dilecta [Col. 0208A] et benedicta, omnia quae per vos virtus operatur divina, vera profecto esse novi et sancta. Nec etiam fallor, quin quaecunque a Deo petieris, impetrare possitis (Jn 14); uti fideles homines astruunt, qui hoc in veritate probaverunt. Unde et ego certus, quantum audeo, sanctitatem vestram rogo, Deo pro me peccatore clementiam implorare, quatenus mihi nimium fluctuanti, et in miseriis laboranti, quodlibet solatium, consolationis impendere dignetur. Siquidem anxiatus est in me inopinabiliter spiritus meus, et in me turbatum est cor meum (Ps 142), pro his quae, heu! peccatis meis exigentibus, multis annis et nunc maxime patior, et nemo praeter Deum nosse poterit, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta (He 4). Et quia tantum in solius [Col. 0208B] Dei cognitione sunt, quae erga me sentio, nec certe cuilibet mortalium (si referrentur, essent credenda) quippe qui inexperta audiret, ac extra fidem constituta; idcirco per gratiam cooperatoris et protectoris nostri Spiritus sancti obsecro, ut quidquid, eo revelante, vobis innotuerit, vel spei de me ostendere dignatus fuerit, per omnia, sicut se res habet, scriptis tradita, per hunc reverendissimum D. abbatem renuntientur, uti ipse idem repromisit. Domina in Christo venerabilis, utinam ad praesentiam sanctitatis vestrae, quod optatissimum haberem, venire potuissem, et agere vobiscum facie ad faciem: procul dubio quae hactenus a scientia omnium abscondi, per singula vobis explananda crederem. Quid ergo? Novi, docente Scriptura et [Col. 0208C] fide Christiana tenente, nemini in carne constituto de Dei misericordia desperandum esse. Qua spe ductus, et praesertim Deum manifeste vobiscum esse sciens, his scriptis causas miseriarum mearum vobis suggerere praesumpsi, non incertum habens per vos quodammodo consolari, quod et summopere precor, si possibile est. Sponsus vester Christus, in suis vos perseveranter teneat amplexibus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pulchram instructionem et magnam cum adhortatione perpetua consolationem suggerit.



De vivente Lumine haec verba audivi: Tu fabro similis es, qui multa vasa fundit, et ea fulgentia per ignem non facit. Hinc disce quod opera tua fulgore [Col. 0208D] charitatis non careant. Sed discretione ea circumfode, quatenus unumquodque opus tuum rationabile sit. Et haec quoque in abstinentia et oratione, ac in bona consuetudine sanctorum fiant, qui de vivo fonte velut rivuli emanabant, et qui cibum hominibus dederunt, quem in gaudio deglutire potuerunt. Si enim tribuli pro pane dantur, comedi non possunt; ita etiam si stridentia verba per magistros discipulis dicuntur, ipsos non aedificant, sed in errorem eos ducunt. Magister namque verba doctrinae suae in materna dulcedine cribrare debet, ita ut discipuli gaudentes os suum aperiant, et illa deglutiant. Molendinum quippe granum molit, et hoc in multas varietates dividit. Sic etiam [Col. 0209A] plantatores Ecclesiae ex veteri et nova lege legalia praecepta sumpserunt. Vetus enim lex Christum Dominum nasciturum prophetando ostendit. Sed ipse Christus verbum suum in omnem terram praedicando emisit. Molendinum namque vetus lex est quae in Christo omne granum veritatis protulit; et pura farina, quae de omni strage cribratur, virginitas est? quae materies omnis spiritalis vitae in Ecclesia existit, et haec prolem obedientiae gignit. Unde etiam obedientes filii, osculum oris Christi sunt. Magister quoque obedientes discipulos in amplexione charitatis, et non in offensione irae habeat; quia osculum Dei sunt, et pane purae farinae pascendi sunt. Inobedientibus autem filiis dura farina, id est aspera correctio danda est. Sed his qui [Col. 0209B] obedientiam omnino relinquunt, furfures proponendi sunt, quos animalia illa comedunt, quae intellectu carent. Tu autem providus esto, et memoriam sanctitatis illorum, qui manna manducaverunt (Jn 6), tene, et de rivulis aquae vivae bibe, et pacificus, et timoratus esto in Deo, quatenus in horto ipsius de viriditate aliorum bonorum pigmentorum floreas; et stultitiam illorum fuge, qui solem quem vident, relinquunt, et alium quem nec vident, nec invenire possunt, quaerunt. Sed novos pigmentarios fuge, qui in proprietate sua legem ponere volunt, et non praevalent. Nunc ergo incipe in eo qui est, ut in illo finiaris qui erat, et qui venturus est. In duabus viis a Deo constitutus es, ita quod ipse [Col. 0209C] in bona scientia te vocat, et a mala scientia te protegit. In his enim viis fulgentia opera et multae passiones tribulationum et aerumnarum sunt, quando temetipsum per duas alas scientiae boni et mali elevas. Unde etiam tres vires addendae, quas Deus homini posuit, scilicet intellectum, et sensualitatem, et corporis motionem: quae omnia ipsi secundum possibilitatem suam nota sunt. In istis tribus viribus, et in istis praedictis duabus viis, Deus te habet. Nam per spiritum, Deum cum intellectu vides; et per corpus, mala cum sensualitate sentis. Bonum enim et malum scis, et spiritualis, et corporalis es. Gratia Dei in admonitione te vocat, et Spiritus sanctus igne suo te accendit, ut Deum diligas, et cum bonis operibus ad Deum ascendas. [Col. 0209D] Sed suggestio diaboli interdum ab admonitione Dei abstrahit, et prohibet ne Deum diligas, et per incendium suum te hominem esse ostendit, et propter hoc etiam declarat, impossibile tibi esse, quod invisibilia interdum facias. Quamdam enim nigram et malam vicissitudinem suggestio diaboli ad hominem flat, cum Deum negat; cum enim diabolus Deum esse negat, se fallacem scit, quia cum se esse scit, Deum esse novit. Ipse autem in peccato nascentium hominum aliquam partem habet, per quam multos in carne lacerat. Qui enim in corde suo Deum non esse dicit (Ps 52), coelum et terram, et omnia viventia, quae in Deo et cum Deo sunt, et seipsum esse negat. Magna autem insipientia est, quod homo, qui se videt, et [Col. 0210A] se scit, in dubietate dicit, non sum; quia etiam parvus pulvis absque Deo non est. Sed cum homo in hac dubietate corpus suum superat, in spiritualibus etiam nequitiis diabolum occidit: unde praemium et coronam coram Deo et angelis ejus, et coram omni coelesti exercitu accipiet. Sufflatus quoque diaboli multa illicita homini infert, quae bona scientia dicere erubescit. Consilium autem ejus est, quod vana gloria hominem adeat, sicut ibi fecit, ubi magnam ruinam aedificavit, qua rotam nativitatis hominis torrenter circuire fecit (Jc 3). Incendium quoque suum est, quod hominem, quem ad imaginem Dei factum esse scit, ad plurima illicita provocat: unde etiam in creaturis multa impossibilia ei ostendit. Sed ipse nullam possibilitatem [Col. 0210B] in eis habet. Unde persuasiones suas homini immittit, ut ipse malitiam suam in opinione perficiat, et sic iter legis Dei in irrisionem ducit, quatenus unusquisque homo legem, quasi Deus, per proprietatem voluntatis suae sibi ponat. Et hoc illi valde placet; quoniam nec se, nec alium Deo subditum esse vult. Tu autem, o fili Dei, Deus qui te creavit, per victoriam militiae suae te vult, ut in oculo scientiae suae appareas; quoniam te non derelinquet. Solem ergo per fidem aspice, ut fidelis servus sis, et in nocte lunam attende, quando vitia te opprimere volunt; ita ut timor Domini omnia in te pertranseat, et non laederis; sed in aeternum vives.





EPISTOLA XLII.








ABBATISSAE S. GLODESINDIS AD HILDEGARDEM. Anxietates et dubitationes suas exponit, »dum multorum animas regere cogitur.«



[Col. 0210C]

Charissimae sibi in Christo sorori dominae HILDEGARDI, A. abbatissa, quamvis indigna, S. Glodesindis in Meti, salutem in vero Salutari.

Quia de gratia vestra et benevolentia multum praesumimus, nolumus vos latere, quod in periculo magno positae sumus, dum multorum regere animas cogimur quae nobis non sufficimus. Inde est quod sanctitatem vestram rogamus attentius, et obsecramus in Domino Jesu, quatenus inscitiam nostram litteris vestris confirmare et exhortari curetis, quid facere debeamus, vel stare in obedientia nobis injuncta, vel cedere, ut alia succedat, [Col. 0210D] et melius agat, si quid Dominus Jesus inde vobis revelare dignabitur. Valete, et pro Deo Deum pro me orare, et beneplacitum vestrum mihi cito rescribite.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Varia dat monita ad recte regendum, et praefecturam non deponendam satis clare insinuat.



Mons Sion altus est, et umbra ipsius in valles extenditur, altitudinem ipsius sic ostendens. Alii etiam montes in hac peregrina terra sunt, per quos ipsa firmatur, et qui etiam populis ad intuendum pulchri sunt. In altitudine Sion et aliorum montium praelati et magistri qui firmamentum Ecclesiae sunt designantur, et discipulae filiae Sion nominantur. Sed si mons iste caderet, vel si eum alii destruerent, magna injuria esset. Hinc enim quisque qui [Col. 0211A] in magisterio est, recte provideat quomodo seipsum deponat, et quomodo per alios dejiciatur. Nam, sicut montes plurimis ad defensionem minorum suorum sunt, sic etiam qui in magisterio stant, per doctrinam et obedientiam, quae eis in Deo exhibetur, defensio multorum ab insidiis inimicorum suorum est. Unde unusquisque magister, quandiu verba doctrinae proferre potest, virgam correctionis, quam de manu Dei accepit, non abjiciat; quia saepe lutum luto abjicitur, sicut magister per discipulos, et discipuli per magistrum abluuntur. Propter metum enim discipulorum se affliget, et a tortoribus inquietorum discipulorum punitur, ut summum magistrum, qui eum sic praecessit, imitetur. Et dicet: Praecepta tua eis ostendi [Col. 0211B] (Ex 18), etc. Et etiam dicet: Qui habet aures audiendi, audiat (Mt 13). In his enim disce, ne propter nebulam vicissitudinis discipulorum tuorum; nec etiam propter taedium laboris fugias. Nam multi plus propter taedium laboris, quam propter necessitatem illam, quod discipulos suos vincere non possunt, fugiunt. Clara autem dies, quam tempestas non obnubilat, gaudium pleniter habet. Illam Adam ante casum habuit. Sed primus fallax deceptor ipsam diem, et per suggestionem suam obnubilavit, in qua septem plagae sunt, quae animam vulnerant.

Prima plaga, vana gloria est, quae hoc ad se colligit, quod nec messuit, nec seminavit; et quod ei donatum a Deo non est, sibi constituit. Hoc [Col. 0211C] primus deceptor docuit; quia ipse idem fecerat, et ideo vana gloria Deum non quaerit. Secunda, quod homo sentit, quia peccare potest; et inde delectationem carnis sibi thesaurizat, et de gustu ipsam delectationem amplectendo osculatur. Tertia ruinam cum magnis doloribus in squalidis moribus aedificat, ita quod homo vivit quasi Deo mortuus sit, et quod vix etiam sperat quod Deus eum sciat. Sed quarta fallacia est, per quam homo de praedictis peccatis se excusat et defendit; ita scilicet quod periculosa non sunt ut ei ostendantur, atque ideo ita odiosus ad homines fit, quod nemini confidit. Quinta, superbia est, quae dicit; quia homo propter carnem humanitatis suae, de peccatis se [Col. 0211D] abstinere non possit, et ideo inconveniens esset, quod a carnalibus desideriis secederet. Hanc legem superbia in temeritate sibi ponit, unde et nullum respectum ad Deum habet. Et sexta plaga est, quod homo salutem suam a creatura quaerit, et ab ea postulat, ut ipsi unamquamque rem ostendat, et ita Creatorem suum in irrisione habet, et nihil ab eo quaerit velut ipsum adjuvare non possit. Septima vero plaga, est idololatriae servitus quae diabolum adorat et Deum contemnit. Et ista septem vitia, quasi militiam sibi subditam in negotiis suis super numerum ramorum arborum habent; quia omnia haec in transgressione comestionis, quod Adam comedit, latuerunt; ideoque Deus ad ipsum dixit: In qua hora comederis, morte morieris (Gn 3). Idcirco [Col. 0212A] Deus hoc praeceptum ei constituit, ne diabolo quid simile faceret, scilicet quod sine praecepto non esset, sicut ille esse voluit; unde nullus homo propter primam suggestionem diaboli, quam Adam suscepit, in hac vita securus esse potest. Unde, o tu, filia Dei, fortissima armatura septem donorum Spiritus sancti te circumcinge, cum quibus haec septem vitia tibi subjicias, ne de ipsis plangens vulnereris, et ut probus miles per fortissima bella ea superando surge, quatenus in aeternum vivas. Deus in speculo salvationis te, o filia, videat.





EPISTOLA XLIII.








SACERDOTIS CUJUSDAM AD HILDEGARDEM. De corpore et sanguine Christi edoceri petit.



HILDEGARDI castae columbae in foraminibus petrae [Col. 0212B] latitanti (Ct 2), C. ex famulis Christi minimus sacerdos, intimae orationis devotionem, et quidquid spectat ad aeternam salutem.

Quia Dei gratia lux vestra coram hominibus salubriter lucet (Mt 5), Patrem vestrum qui vos ardentem lucernam ad illuminationem Ecclesiae supposuit, glorifico: et quamvis fragilis et peccator, sanctitati tamen vestrae qua coelestis sponsi amplexibus singulari privilegio inhaeretis, cordialiter congaudeo. Charitatem etiam vestram ignorare nolo, quod die noctuque facie tenus videre desidero, et assidue vestri memoriam in oratione mea faciens, vos absentem corpore quasi praesentem interdum amplector mente. Ergo perfectionem vestram humillime deprecor, ut sponso [Col. 0212C] vestro, sub cujus umbra requiescitis, me juxta viam mendicantis (Marc. 10) commendetis, ne praeteriens turba clamorem meum compescat; sed orationibus vestris ad Dominum adductus, merear illuminari, et a caecitate cordis sanari. De corpore et sanguine Christi, in quibus tota spes fidelium est, etiam docete me, et qualiter in spiritu tam incorrectum quam correctum, ad idem sacramentum sacerdotem accedentem videatis, mihi in Domino manifestare curetis. Dominus qui in omnibus, et super omnia est, vobis infundat ea, quae Ecclesiae sanctae suae ad gloriam conveniunt. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. De corpore et sanguine Christi.



[Col. 0212D]

[AUGUST.] In vera visione vigilantibus oculis, de sacramento Dominici corporis haec verba audivi et vidi: Deus id quod fuit, permansit; et quod non erat, assumpsit. Quod est: Divinitas ut ante aevum fuit, ita in aeternum permansit, velut tota divisa non est. Sed incarnatio Filii nondum caro et sanguis apparuit, quae ante aevum in corde Patris praedestinata latuit. Tempore autem illo, quo praedestinatum fuit, Filius carnem induit, et vi fortitudinis suae se praecinxit, quemadmodum scriptum est: Indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se (Psal.  92). Et ipsa indumenta sanctae Incarnationis angelus simplicitati Virginis nuntiavit (Luc. 1), in qua fundamentum humilitatis [Col. 0213A] invenit, sicut Deus illud posuit, quia ancillam Domini se nominavit, ubi idem angelus ad eam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (ibid.). Nam Spiritus sanctus omni humanae scientiae superexcellentius eam visitavit, alio scilicet modo se illi infundens, quam nunquam ulli feminae in pariendo infunderetur, et virtus Altissimi illam obumbravit, quoniam in calore suo ipsam ita delinivit, ut ei omnem fervorem peccati in dulcissima obumbratione sua ex toto abstergeret, velut homo propter aestum solis umbram quaerit. Itaque eadem virtus Altissimi, quae in utero Virginis carnem operata est, super altare ad verba sacerdotis oblationem panis et vini in sacramentum carnis et sanguinis convertit, [Col. 0213B] virtute sua illud fovens. Unde et nativitas, passio, sepultura, resurrectio, ascensioque Filii superni Patris, in eodem sacramento apparent, velut circulus nummi dominum suum ostendit: et hoc ideo fit, quia vulnera hominum, qui in praevaricatione Adae involuti in peccatis semper peccantes sunt, in vulneribus et sanguine Christi sanentur, abstergantur et ungantur; et sic membra ipsius efficiantur, et hoc usque ad novissimum diem erit. Et iterum vidi: Quod si etiam sacerdos propter multas putredines cicatricum peccatorum suorum dignitate sanctitatis caret; si tamen per ligaturam superioris magistri ligatus non est, virtus Altissimi miracula sua in eadem oblatione operatur: et omnes qui idem sacramentum de manu ejus fideliter [Col. 0213C] accipiunt, quasi radio solis illuminantur. Si autem ille fide et opere justus est, anima ipsius super radiantem fulgorem solis illustratur. Sed omnes qui per consilium antiqui serpentis, illusiones et schismata in hac sacratissima oblatione faciunt, similes perditis angelis sunt, qui Deum in honore suo unum esse negaverunt, cum similes illi esse voluerunt; et ita homines isti proprietatem voluntatis suae, per sacramenta haec perficere volunt: quapropter etiam una cum illis pereunt, nisi per confessionem peccatorum, et per poenitentiam eorum, ac per lacrymabilem vocem ad Deum currant, dicentes: Ah! ah! quia peccavimus (Lm 3). Tunc Deus Pater suscipit eos, qui Filium suum ignorantes [Col. 0213D] vulneraverunt. Hoc sacramentum resurrectionemque vitae Sadducaei, qui per omnia errant, hoc modo proterve errando negant: velut homo ille erraret, qui carnem sine spiritu, et spiritum sine carne hominem esse diceret: quod nullo modo esse potest. Ideo isti omnibus errantibus pejores, quoniam cum minima creatura, quae a Deo facta est, solummodo uno vocabulo non perficiatur, quomodo homo, qui omnem creaturam comprehendit, uno vocabulo diffiniri posset? Hiems enim arescit, aestas vero floret; sed tamen hiems aestati viriditatem suam retinet, donec ipsa grossos suos in plenitudine proferat. Sic sunt corpus et anima, Corpus deficit, anima autem indeficienti vita permanet, in quacunque parte sit.





EPISTOLA XLIV.



[Col. 0214A]




ABBATISSAE IN ELOSTAT AD HILDEGARDEM. Quod in regimine abbatiali multum anxietur.



HILDEGARDI dominae suae, O. famularum Christi in Elostat gubernatrix indigna, per hoc quod intime gustavit coeleste donum consequi, perfectumque illud bonum.

Benedictus Jesus Christus, cujus odor bonus estis Deo in omni loco (2Co 2), quoniam non jam odor balsami, sed ipsa substantia sacri in vos defluxit unguenti, cujus odor suavissimus, nomen vestrum cunctorum ita indulcavit cordibus et auribus, ut insimul omnes vestrae humilitatis et affabilitati insignia commendent, et Patrem vestrum qui in coelis est, in vobis glorificent (Mt 5). [Col. 0214B] Igitur mater benedicta da veniam, et sustine non modicum quid insipientiae meae; sed magnam insipientiam meam sine ut paululum coram te cordis mei dolorem aperiam, et cum audieris, consolare, obsecro, ancillam tuam. Porro enim pondus importabile, quoniam jubeor tortitudines sororum mearum corrigere, cum nec aliqua pericula, quae me ubique impugnant (2Co 11), quamvis modice valeam devitare. Cum ergo egressa fueris ad videndum regem Salomonem in decore suo, memor esto horum quae a te petivi toto ex animo. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Abbatissam amice hortatur ad laborem pro suis continuandum. Prudentia tamen opus esse in Dei servitio.



[Col. 0214C]

O filia Dei, quandiu possibilitatem habueris inter filias ipsius, labora, et in pusillanimitate ad Deum suspirando, legem tuam observa; quia labor tuus ad Deum clamat et orat. Homo enim qui in caverna justitiae Dei et in arcta via laborat (Mt 7); sed tamen casui Adae annuit, et de hoc flagella poenitentiae quaerit: et nullus in hoc dubitet quin post flagella poenitentiae coelestis janua eum suscipiat. Nam quicunque agrum corporis sui per discretionem lacerat, subitanea praeventio finis illi non nocebit, quia symphonia Spiritus sancti et laeta vita eum suscipiet. Sed cavendum est ne homo per nimietatem laborum, corpus suum occidat, sed in rationalitate [Col. 0214D] peccata prohibeat. Filia, memor esto quod possibilitatem, hominem creare, non habes, unde Deum leniter ora, ut meliorem vitam tibi det, et hoc Deo acceptius est, quam quod in nimietate tristitiae ipsum depreceris. Deus te templum vitae faciat.





EPISTOLA XLV.








ELISABETH MAGISTRAE IN SCHONAUGIA AD HILDEGARDEM. Preces flagitat et consolatoria verba.



Dominae HILDEGARDI venerabili magistrae sponsarum Christi, quae sunt in Pingia, E. humilis monacha et magistra sororum quae in Schonaugia sunt, devotas cum omni dilectione orationes.

Gratia et consolatio Altissimi repleat nos gaudio; sicut quia meae perturbationi benigne compassa estis, ex [Col. 0215A] verbis consolatoris mei intellexi; quem de mei consolatione diligenter commonuistis. Sicut enim vobis de me revelatum fuisse dixistis, fateor vere quamdam perturbationis nubem me nuper in animo concepisse, propter ineptos sermones populi multa loquentis de me, quae vera non sunt. Sed vulgi sermones facile sustinerem, si non et hi qui in habitu religionis ambulant, spiritum meum acerbius contristarent. Nam et hi nescio quibus stimulis agitati, gratiam Dei in me derident, et de his quae ignorant, temere judicare non formidant. Audio et quosdam, litteras de suo spiritu scriptas sub nomine meo circumferre: de die judicii me prophetasse diffamaverunt (Mt 24), quod certe nunquam facere praesumpsi, cum omnium mortalium [Col. 0215B] cognitionem fugiat ejus adventus. Sed ejus famae occasionem vobis aperiam, ut indicetis utrum praesumptuose quidquam in hac re fecerim, aut dixerim. Sicut per alios audistis, Magnificavit Dominus misericordiam suam (Luc. 1) mecum supra quam meruerim, aut mereri ullatenus possim, in tantum ut coelestia quaedam mihi sacramenta frequenter revelare dignatus sit. Significavit etiam mihi per angelum suum frequenter, qualia ventura erant super populum in his diebus nisi agerent poenitentiam de iniquitatibus, atque ut palam haec annuntiarem, praecepit. Ego autem ut arrogantiam evitarem, et ne auctrix novitatum viderer, in quantum potui, omnia haec studui occultare.

[Col. 0215C] Cum ergo solito more quadam Dominica die essem in mentis excessu, astitit mihi angelus Domini, dicens: Quare abscondis aurum in luto? hoc est, verbum Dei, quod per os tuum missum est in terram, non ut abscondatur, sed ut manifestetur ad laudem et gloriam Domini nostri, et salvationem animarum populi sui? Et hoc dicto elevavit super me flagellum, quod quasi in ira magna quinquies mihi amarissime inflixit; ita ut per triduum in toto corpore meo ex illa percussione languerem. Post haec apposuit digitum ori meo, dicens: Eris tacens usque ad horam nonam, quando manifestabis ea quae operatus est Dominus tecum. Ego vero usque ad horam nonam muta permansi. [Col. 0215D] Tunc significavi magistrae, ut afferret ad me libellum quemdam quem in strato meo absconderam, continentem ex parte ea quae fecerat Dominus mecum. Quem cum offerrem in manus domini abbatis, qui ad visitandum me venerat, soluta est lingua mea in haec verba: Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam (Ps 113). Post haec cum et alia quaedam ipsi revelassem, quae scripta committi nolueram, videlicet de vindicta Domini magna, quam universo mundo in brevi superventuram ab angelo didiceram, rogavi illum diligentissime ut verbum illud apud se haberet absconditum. Praecipitur autem mihi ut operam darem orationi, atque a Domino postularem, ut daret mihi intelligere, utrum ea quae dixeram, silentio tegi [Col. 0216A] vellet, an non. Cumque per aliquod tempus pro hac re orationi insistendo me afflixissem, in adventu Domini in festivitate S. Barbarae, in prima vigilia noctis corrui in exstasim, et astitit mihi angelus Domini, dicens: Clama fortiter, et dic: Heu! ad omnes gentes quia totus mundus in tenebras est conversus. Et dices: Exite; ille vos vocavit qui de terra vos formavit, et dicit: Poenitentiam agite, quia prope est regnum Dei (Mt 3). Hoc ergo sermone inductus dominus abbas, coepit divulgare verbum coram magistratibus Ecclesiae et viris religiosis. Quorum quidam cum reverentia verbum exceperunt, quidam vero non sic, sed sinistre locuti sunt. Factum est ergo ut multi apud quos sermo iste diffamatus est, per totum tempus quadragesimale [Col. 0216B] in timore magno per poenitentiam sese affligerent, et eleemosynis et orationibus insisterent. In tempore illo quidam nescio quo zelo ductus, ad urbem Coloniam in persona domini abbatis, ipso (novit Deus) ignorante, litteras direxit, in quibus terribiles quaedam comminationes, audiente omni populo, lectae sunt. Unde quanquam ab insipientibus illusum nobis sit, prudentes tamen, ut audivimus, reverenter sermonem animadverterunt, et poenitentiae fructibus Deum honorare non contempserunt. Factum est autem in quarta feria ante diem Paschae, cum post magnos labores corporis in exstasim venissem, apparuit mihi angelus Domini, et dixi ad eum: Domine, quid fiet de verbo quod locutus es ad me? Qui respondit: Noli contristari, neque [Col. 0216C] perturberis, si non in die quam determinavi tibi, evenerint quae praedixi; quoniam multorum satisfactione placatus est Dominus. Post haec in sexta feria circa horam tertiam cum gravi passione veni in mentis excessum, et rursum astitit mihi, dicens: Vidit Dominus afflictionem populi sui (Ex 3), et avertit indignationis suae iram ab eis (Ps 84). Cui dixi: Quid ergo, Domine mi? nonne ero in irrisionem omnibus, apud quos verbum hoc divulgatum est? Qui ait: Omnia quae occasione hac evenerunt tibi, patienter et benevole sustineto. Illum diligenter animadverte, qui, cum esset totius orbis Creator, hominum irrisiones sustinuit. Nunc primum Dominus patientiam tuam probat. Ecce, [Col. 0216D] domina mea, totum ordinem rei vobis explicavi, quatenus et vos innocentiam meam et abbatis mei cognoscatis, et aliis manifestare possitis. Obsecro autem ut et orationum vestrarum participem me faciatis, et prout Spiritus Domini vobis suggesserit, aliqua mihi consolatoria verba rescribatis. Gratia Christi vobiscum.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Non se loqui de suo ingenio, sed de »Serena Luce.« Disserit de homine et de inspiratione Dei qua homines aliquos prae caeteris illustrare dignetur.



Ego paupercula et fictile vas, haec non a me, sed de serena luce dico: Homo vas est, quod Deus sibimetipsi aedificavit, et quod sua inspiratione imbuit, ut opera sua in illo perficeret; quia Deus [Col. 0217A] non operatur ut homo, sed in jussione praecepti ejus omnia perfecta sunt. Herbae, ligna et arbores apparuerunt; sol quoque, luna et stellae in sua ministratione processerunt, et aquae pisces, et volatilia produxerunt; precor etiam, et bestiae surrexerunt quae omnia ministrant homini, sicut Deus ea posuit (Gn 1). Solus autem homo illum non cognovit. Nam cum Deus magnam scientiam homini paret, homo in animo suo se erexit, et se a Deo avertit. Deus omnium, illum sic inspexerat, quod cuncta opera sua in illo perficeret. Sed antiquus deceptor illum fefellit, et crimine inobedientiae illum infecit cum delectatione incongrui venti, dum plus quaereret quam deberet. Ah! o vae! Tunc omnia elementa implicuerunt se in vicissitudinem luminis [Col. 0217B] et tenebrarum, sicut et homo fecit in transgressione praeceptorum Dei. Deus autem quosdam homines irrigavit, ne homo ex toto derideretur. Abel bonus erat, Cain autem homicida (Gn 4). Et multi mystica Dei in luce viderunt, sed alii plurima peccata fecerunt, usque dum venit tempus illud, in quo verbum Dei claruit, ut dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum (Ps 44). Tunc Sol justitiae processit et homines cum bonis operibus illuminavit in fide et in opere, sicut aurora primum procedit, et caeterae horae diei subsequuntur, usque dum nox accedat; sic, o filia Elisabeth, mundus mutatur. Jam enim mundus lassus est in omni viredine virtutum, scilicet in aurora, in prima, in tertia, et fortissime in sexta hora diei. Et [Col. 0217C] ideo in hoc tempore necesse est, quod Deus aliquos homines irriget, ne instrumenta ipsius otiosa sint. Audi, o sollicita filia, quia homines istos quos inspiratio Dei ita imbuit, aliquantulum fatigat ambitiosa suggestio antiqui serpentis. Cum enim idem serpens elegantem gemmam viderit, mox rugit, dicens: Quid est hoc? Et fatigat illam multis miseriis flagrantis mentis, supra nubes volare cupientis, quasi dii sint, sicut et ipse facit. Nunc iterum audi: Qui opera Dei perficere desiderant, semper attendant, quod fictilia vasa sunt (2Co 4), quoniam homines existunt, et semper aspiciant quid sint, et quid futuri sint et coelestia relinquant illi qui coelestis est, quoniam ipsi exsules sunt, [Col. 0217D] coelestia nescientes, sed tantum mystica Dei canentes; sicut tuba, quae solummodo sonos dat, nec operatur; sed in quam alius spirat, ut sonum reddat. Sed et loricam fidei induant mites, mansueti, pauperes et miseri existentes, sicut etiam agnus ille fuit, cujus sonus tubae ipsi sunt, mores etiam simplices infantis habentes, quia Deus illos semper flagellat, qui in tuba ipsius canunt, praevidens ne fictile vas illorum pereat, sed ut sibi placeat. O filia, Deus faciat te speculum vitae. Sed et ego quae jaceo in pusillanimitate timoris, interdum sonans aliquantulum velut parvus sonus tubae a vivente [Col. 0218A] lumine; unde Deus juvet me, ut permaneam in suo ministerio.






Epistolae Hildegardis