Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XLVI.








PRAEPOSITI IN FRANCKENFORT AD HILDEGARDEM. Precibus ejus se commendat.



HILDEGARDI in Christo dilectae dominae suae, G. solo nomine praepositus in Franckenfort, post Marthae laborem, Mariae consolationem.

Desiderio desideravi vestram conspicere personam. Sed diversis negotiis nos impedientibus, nunc saltem facultatem nobis dedit Deus per litteras vos amplecti atque salutare. Nolumus etiam vos ignorare nomen nostrum, personam nostram, simulque cum salute super omni diligentia nos amplecti atque honorare, Deumque pro vobis pro posse nostro die noctuque [Col. 0218B] interpellare. Rogamus ergo clementiam vestram, ut mei peccatoris coram divinae majestatis clementia mentionem facere velitis. Valete quandiu in supernis dicitur hodie.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad mores corrigendos.



In vera visione haec verba vidi et audivi: Prima lux diei rutilat, postea aurora denudatur, et etiam interdum cum magna vicissitudine nubium implicatur, et sic aquilo surgit, et magna suspiria facit; quia priora tempora diei absque vicissitudine turbinis pulchra erant. Unde, o vir, qui scientiam boni et mali habes, provide qui mores tui, et quae opera coram Deo sint a pueritia tua, ne zelus Domini percutiat te, et ne anima tua, cum de corpore tuo exierit, [Col. 0218C] dicat: O vae mihi! quo ambulo? et quo ibo? vel quales dies mihi sunt? et qualia opera me tangunt? Illa scilicet, quae mihi molendinum corporis mei exhibuit. Cave etiam ne tremiscas, cum superni cives tibi dixerint: Vide qualis sit Deus. Nunc in aeternum vives.




EPISTOLA XLVII. AD PRAELATOS MOGUNTINENSES Propter divina per illos interdicta [Note: [Col. 0217] Vide Commentarium de vita et rebus gestis S. Hildegardis, huic volumini praefixum, § XI, num. 163 et seq., col. 63].



In visione, quae animae meae antequam nata procederem, a Deo opifice infixa est, coacta sum ad scribendum ista, pro ligatura, qua a magistris nostris alligatae sumus propter quemdam mortuum, conductu sacerdotis sui apud nos sine calumnia sepultum. [Col. 0218D] Quem post paucos sepelitionis suae dies, cum eumdem magistri nostri nos a coemeterio nostro ejicere jussissent, ex hoc non minimo terrore correpta, ad verum lumen ut solita aspexi, et vigilantibus oculis in anima mea vidi: quod si juxta praeceptum ipsorum corpus ejusdem mortui efferretur, ejectio illa in modum magnae nigredinis ingens periculum loco nostro minaretur, et in similitudine atrae nubis, quae ante tempestates et tonitrua apparere solet, nos circumvallaret. Unde corpus ejusdem defuncti, utpote confessi, inuncti et communicati, et sine contradictione sepulti, nec efferre praesumimus, nec consilio [Col. 0219A] seu praecepto istud suadentium vel jubentium acquievimus, non consilium proborum hominum, aut praelatorum nostrorum omnino parvipendentes; sed ne sacramentis Christi, quibus ille vivens adhuc, munitus fuerat, injuriam saevitate feminea facere videremur. Sed ne ex toto inobedientes existeremus, a divinarum laudum canticis hactenus secundum eorum interdictum cessavimus, et a participatione Domini corporis; quoniam per singulos fere menses ex consuetudine frequentavimus, abstinuimus. Super quo dum magna amaritudine tam ego quam omnes sorores meae affligeremur, et ingenti tristitia detineremur, magno tandem pondere compressa, verba ista in visione audivi: Propter verba humana, sacramenta indumenti verbi mei, quod salus vestra [Col. 0219B] est, et quod in virginea natura ex Maria virgine natum est, dimittere vobis non expedit. Sed inde vobis a praelatis vestris, qui vos ligaverunt, licentia quaerenda est. Ex quo enim Adam de lucida regione paradisi in hujus mundi exsilium depulsus est (Gn 3), omnium hominum conceptio merito primae transgressionis corrupta est, et ideo necesse est ut ex impenetrabili consilio Dei, ex humana natura homo sine contagione totius laesionis nasceretur, per quam omnes ad vitam praedestinati, a sordibus cunctis mundarentur, et ut ipse in eis, et illi in ipso ad munimentum suum semper manerent, corpore ipsius communicando, sanctificarentur. Qui autem, sicut Adam, praeceptis Dei inobediens existit, et eum omnino in oblivionem habet, hic a corpore ejus separari [Col. 0219C] debet, quemadmodum per inobedientiam ab eo aversus est, donec per poenitentiam purgatus, a magistris iterum corporis ejusdem Domini communicare concedatur. Qui vero in tali ligatura se esse nec conscientia, nec voluntate cognoverit, securus ad perceptionem vivifici sacramenti accedat, mundandus sanguine Agni immaculati, qui seipsum obediens Patri ad salutem omnibus restituendam in ara crucis immolari permisit. In eadem quoque visione audivi, quoniam in hoc culpabilis essem, quod cum omni humilitate et devotione ad praesentiam magistrorum meorum non venissem, ut ab eis licentiam communicandi quaererem, maxime cum susceptione illius mortui culpa non teneremur, qui omni [Col. 0219D] Christiana rectitudine munitus a sacerdote suo, cum tota Pingensi processione sine contradictione cujusquam sepultus esset. Et ita haec vobis dominis et praelatis nuntianda, mihi divinitus imposita sunt. Aspexi etiam aliquid super hoc, quod vobis obediendo hactenus a cantu divini officii cessantes, illud tantummodo legentes remisse celebramus, et audivi vocem a vivente luce procedentem de diversis generibus laudum, de quibus David in Psalmis dicit: Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara (Ps 150), etc., usque ad id: Omnis spiritus laudet Dominum (ibid.). In quibus verbis per exteriora de interioribus instruimur, quomodo secundum materialium compositionem, vel qualitatem instrumentorum, interioris hominis nostri officia, [Col. 0220A] ad Creatoris maxime laudes convertere et informare debeamus. Quibus cum diligenter intendimus, recolimus qualiter homo vocem viventis Spiritus requisivit, quam Adam per inobedientiam perdidit, qui ante transgressionem adhuc innocens, non minimam societatem cum angelicarum laudum vocibus habebat, quam ipsi ex spiritali natura sua possident, qui a spiritu qui Deus est, semper vocantur. Similitudinem ergo vocis angelicae, quam in paradiso habebat, Adam perdidit, et in scientia qua ante peccatum praeditus erat, ita obdormivit, sicut a somno evigilans de his, quae in somnis viderat, inscius et incertus redditur, quando suggestione diaboli deceptus, et voluntati Creatoris sui repugnans, tenebris interioris ignorantiae ex merito iniquitatis [Col. 0220B] suae involutus est. Deus vero qui animas electorum luce veritatis, ad pristinam beatitudinem reservat, ex suo hoc adinvenit consilio, ut quandoque corda quamplurium, infusione prophetici spiritus innovaret, cujus interiori illuminatione aliqua deficientia in illa recuperarent, quam Adam ante praevaricationis suae vindictam habuerat.

Ut autem etiam divinae illius dulcedinis et laudationis, qua in Deo, priusquam caderet, idem Adam jucundabatur, et non ejus in hoc exsilio recordarentur, et ad haec quoque ipsi provocarentur, iidem S. Prophetae eodem spiritu quem acceperant, edocti, non solum psalmos et cantica, quae ad accendendam audientium devotionem cantarentur, sed et instrumenta musicae artis diversa, quibus cum multiplicibus [Col. 0220C] sonis proferrentur, hoc respectu composuerunt, ut tam ex formis quam ex qualitatibus eorumdem instrumentorum, quam ex sensu verborum, quae in eis recitarentur audientes, ut praedictum est, per exteriora admoniti et exercitati, de interioribus erudirentur. Quos, videlicet sanctos prophetas, studiosi et sapientes imitati, humana et ipsi arte nonnulla organorum genera invenerunt, ut secundum delectationem animae cantare possent, et quae cantabant, in juncturis digitorum, quae flexionibus inclinantur, adaptarunt, ut et recolentes Adam digito Dei, qui Spiritus sanctus est, formatum, in cujus voce sonus omnis harmoniae, et totius musicae artis antequam delinqueret, suavitas erat, et si in [Col. 0220D] statu quo formatus fuit, permansisset, infirmitas mortalis hominis virtutem et sonoritatem vocis illius nullatenus ferre posset. Cum autem deceptor ejus diabolus audisset, quod homo ex inspiratione Dei cantare coepisset, et per hoc ad recolendam suavitatem canticorum coelestis patriae invitaretur, machinamenta calliditatis suae in irritum ire videns, ita exterritus est, ut non minimum inde torqueretur, et multifariis nequitiae suae commentis semper deinceps excogitare et exquirere satagit, ut non solum de corde hominis per malas suggestiones et immundas cogitationes seu diversas occupationes, sed etiam de corde Ecclesiae, ubicunque potest, per dissensiones et scandala, vel injustas depressiones, confessionem et pulchritudinem divinae laudationis [Col. 0221A] et spiritualium hymnorum, perturbare vel auferre non desistit. Quapropter summa vigilantia vobis et omnibus praelatis satagendum est, et antequam os alicujus Ecclesiae, laudes Deo canentium, per sententiam claudatis, vel eam a tractandis, vel percipiendis sacramentis suspendatis, causas pro quibus hoc faciendum sit, diligentissime prius discutiendo ventiletis.

Est studendum vobis, ut ad hoc idem zelo justitiae Dei, non indignatione vel injusto motu animi, seu desiderio ultionis trahamini, et cavendum semper, ne in judiciis vestris circumveniamini a Satana, qui hominem a coelesti harmonia, et a deliciis paradisi extraxit. Pensate itaque, quoniam sicut corpus Jesu Christi de Spiritu sancto ex integritate virginis Mariae [Col. 0221B] natum est, sic etiam canticum laudum, secundum coelestem harmoniam per Spiritum sanctum in Ecclesia radicatum; corpus vero indumentum est animae, quae vivam vocem habet, ideoque decet ut corpus cum anima per vocem Deo laudes decantet. Unde et propheticus Spiritus per significationem jubet ut in cymbalis jubilationis, et caeteris instrumentis musicis Deus laudetur (Ps 150), quae sapientes et studiosi adinvenerunt, quoniam omnes artes quae ad utilitatem et necessitatem hominum pertinent, a spiraculo, quod Deus misit in corpus hominis (Gn 2), repertae sunt: et ideo justum est, ut in omnibus laudetur Deus. Et quoniam in auditu alicujus cantionis interdum homo saepe suspirat et [Col. 0221C] gemit, naturam animae coelestis harmoniae recolens, propheta spiritus naturam considerans et sciens (quia symphonialis est anima) hortatur in psalmo, ut confiteamur Domino in cithara, et in psalterio decem chordarum psallamus ei (Ps 32 Ps 91): citharam quae inferius sonat, ad disciplinam corporis; psalterium, quod de superioribus sonum reddit, ad intentionem spiritus; decem chordas, ad contemplationem legis referre cupiens. Qui ergo Ecclesiae in canticis laudum Dei, sine pondere certae rationis, silentium imponunt, consortio angelicarum laudum in coelo carebunt, qui Deum in terris decore suae laudis injuste spoliaverunt, nisi per veram poenitentiam et humilem satisfactionem emendaverint (Sg 11). Qui ergo coeli claves tenent, districte caveant, [Col. 0221D] ne eis et claudenda aperiant, et aperienda claudant; quia judicium durissimum in his qui praesunt, fiet, nisi, ut ait Apostolus, praesint in sollicitudine (Rm 12). Et audivi vocem sic dicentem: Quis creavit coelum? Deus. Quis aperit fidelibus suis coelum? Deus. Quis ejus similis? nullus. Et ideo, o fideles, nemo vestrum resistat, vel se opponat, ne fortitudine sua super vos cadat, et nullum adjutorem, qui vos in judicio ejus tueatur, possitis habere. Istud tempus muliebre est, quia justitia Dei debilis est. Sed fortitudo justitiae Dei exsudat, et bellatrix contra injustitiam existit, quatenus devicta cadat.

O vera sapientia, quae absque omni initio et constitutione aeternus Deus existis, quanta mysteria in [Col. 0222A] creaturis operi tuo, scilicet homini, subditis, fecisti, quando vires potentiae tuae creando emisisti? Tu enim pulchrum tectum cum pulcherrimis fenestris suis, scilicet firmamentum cum luminariis illis creasti, in quod solem, qui lumine suo omnia super terram et sub terra regit et illuminat, constituisti, cui etiam caetera luminaria adhaerent, et per quem lucent, sicut omnes creaturae tibi obsecundant, et in te in genere suo vita existunt. Tu autem summus infimam creaturam tetigisti, et humanitatem ex illa induisti, per quam inimicum tuum ex toto superasti, qui invidia sua hominem quem plasmaveras, in paradiso seduxit. Tu enim vera charitas, aeterne Deus, omnibus creaturis tuis sapienter creatis, et ordinatis, et praeparatis, tandem hominem, quasi ad prandium [Col. 0222B] praeparatum vocandum, formasti in tam brevi mora. Sic vocatur initium diei esse, quando scilicet aurora consurgit ante solem: et statim inspirasti in ipsum spiraculum vitae (Gn 2); sicut etiam sol post auroram statim radios suos fulgendo emittit, spiraculum autem vitae, anima est, quae ignis existit, cujus flamma rationalitas est, per quam vires animae in scientia boni et mali cognoscuntur, sicut etiam sol per splendorem suum cognoscitur. Mora autem, in qua Dominus Adam in paradisum posuit, et gloriosam jucunditatem ejusdem paradisi ei ostendit, omnem fructum illius, excepto ligno scientiae boni et mali, ei concedens, fuit quasi prima usque ad tertiam. Mora vero, qua vocavit Adam nominibus eorum cuncta animantia et volatilia coeli, quae in [Col. 0222C] visione scientiae suae vidit et cognovit, et in qua Dominum in claritate divinitatis suae sibi loquentem audivit, spatium habebat sicut horae tertiae usque ad sextam: qua scilicet Deus ei tunc in orientali parte apparuit, nec ejus vultum, sed claritatem quamdam vultus ejus vidit. Qua cognitione laetificatum, Deus in ipsum soporem misit; et ita laeto animo in desiderio soporis, velut filius coram patre suo obdormivit. In sopore autem illo Deus spiritum ipsius in eam altitudinem sustulit, de qua in corpus ejus miserat cum scientia boni et mali, et ea, quae ventura erant, scilicet de progenie illius ad coelestem Jerusalem implendam, praeostendit. Et in eodem sopore costam de ipso tulit, et in mulierem aedificavit, [Col. 0222D] qua adducta et visa, Adam gavisus est valde. Ipse autem et uxor ejus considerantes quid comedere vel operari primum deberent, ipsa propius lignum scientiae boni et mali stans, virum suum exspectabat. Antiquus vero serpens cognoscens, quia in alium respiceret, sicut angeli in Dominum respiciunt, eam ad decipiendum aggressus est. Mora autem in qua haec facta sunt, fuit quasi spatium sextae usque ad nonam. Mulier quam Dominus in paradiso de vivificati hominis costa aedificaverat (ibid.); tunc in praescientia sua habens et praevidens vitam per quam omnis vita subsistit, quandoque in mulierem descensuram, per quam homo in gloriam paradisi coelestis intraturus esset, a serpente seducta, cibum mortis viro suo porrexit. Ipsis ergo claritate sua ita denudatis, [Col. 0223A] claritas Dei, quae prius Adae apparuerat, quasi in flamma eis apparuit in australi parte, et dixit: Adam, ubi es (Gn 3). Per hoc praesignavit quid in beneplacito suo haberet, quia ipsum per tunicam humanitatis suae ex feminea forma assumendam, quaerere et retrahere vellet. Et hic dies eorum salutis se declinaverat. Mora vero ista, quasi spatium nonae horae diei fuit usque in vesperum. Postea autem expulsi de paradiso, in mundum venerunt, et noctem jam supra terram invenerunt. Tunc etiam secundum naturam humanam, omnia sibi, et aliis animalibus necessaria repererunt, et ea usui suo assumpserunt.

Haec dicit, qui spirans vita et mente sua, unus Deus est, mens omnipotentis Dei, Filius suus est, [Col. 0223B] cui adest opus, scilicet omnis creatura; quoniam per Verbum Dei, quod Filius suus est, omnia facta sunt (Jn 1), quae spiranti vita vivificata sunt in altitudine coeli, et in infimo, quod terra est, quae obstaculum est superioribus lucentibus. Deus vero operi suo possibilitatem laudandi et operandi tribuit: et quia ipse signifer praeliator contra inimicos suos tenebrarum habitatores existit, tenebris deputat omnes, qui sibimetipsis attribuunt ea, quae gratia Spiritus sancti in eis operata fuerit, et ipsi apostatae nominantur; quoniam in se, et non in suscitatorem vitae aspiciunt; et paternum ministerium, quod ei exhibere debent, cum obcaecatione scientiae suae retrorsum abjiciunt, et illi cum omnibus operibus, quae sibi thesaurizaverunt in tenebris, [Col. 0223C] quae sine ipso factae sunt, torquebuntur cum illo, qui similis Altissimo esse voluit (Is 14). Tales enim viscera diaboli sunt, quoniam ex consilio illius operantur, et a claritate divinae lucis denudantur, et instigatione ejusdem tyranni, Scripturam et doctrinam, quam Spiritus sanctus dictavit, destruunt. Sicut coelum ante tempus scindi non potest, sic etiam verba Spiritus sancti mutari non possunt.

De sacerdotali officio, quod in primo sacerdote Melchisedech in umbra miraculorum Dei ostensum est (Gn 14), et ante eum homines latebat, eo quod prae mollitie sua illud capere non possent, Deus mihi haec ostendit: Vidi quamdam nubem [Col. 0223D] velut auroram rutilantem, et in illa arietem in spinis pendentem, quemadmodum aries qui pro filio Abrahae oblatus est (Gn 22), pendebat, cujus cornua velut sapphirina existentia, fulgorem topazii ex se reddebant, et corpus totum colori candidae nubis apparebat. Aries iste, Jesum Christum Filium Dei vivi, qui, absque admistione ullius contagii, candidissimus ex virginea natura natus est, significat. Cujus sapphirina cornua dulcissimam et coaeternam ipsi claritatem ejus, per quam in vera humilitate humanitatem ad liberandum perditum hominem assumpsit, designant: qui de Spiritu sancto ex Maria virgine Deus et homo natus processit: quod fulgor topazii, qui ex sapphirinis cornibus resplendebat, exprimit. Nubes vero, quae ut [Col. 0224A] aurora rutilabat, angelicam multitudinem declarat, quae sacramento corporis et sanguinis Jesu Christi ministrat, quod in virtute Altissimi fit, quae Mariam, eumdem Filium Dei de Spiritu sancto concipientem, ab omni calore humanae voluntatis obumbravit, quem aries in spinis pendens, ut praedictum est, significat. Spinae autem clavos, quibus corpus ejus cruci est affixum, ac lanceam, qua latus ipsius perforatum est (Jn 19), atque totius passionis ejus asperitatem, quam patientissime ut mitissimus agnus pro peccatis nostris sustinuit, designant. Ovis enim prae aliis animalibus patiens, humilis, mansueta et munda existit. Unde etiam Deus pelliceas tunicas primis hominibus, per inobedientiam a claritate, qua vestiti erant, denudatis, pelles scilicet [Col. 0224B] ovium pro veste tribuens, significationes ovis, calliditati antiqui serpentis opposuit, et tali veste eos obtexit, ne nudi paradisum exirent (Gn 3). Ipse enim aeternus Deus, qui in scientia sua aeternaliter habuit tunicam, id est humanitatem Filii sui, ad cujus imaginem hominem fecit, quemadmodum Moyses ipsum ad imaginem et similitudinem Dei creatum esse testatur (Gn 1), hominem deceptum vocavit, et tali veste induit, in hoc ostendens, verbum scilicet unicum Filium sibi coaeternum ad requirendum et liberandum ex virginea natura humanitate induendum jussione in significatione ovis, patiens, humilis, mansuetus, et absque omni macula ullius contagii mundus existeret. Joannes enim Baptista et caeteri prophetae, [Col. 0224C] idem in Spiritu sancto intelligentes, eum nomine agni et ovis, saepissime appellant (Jn 1). Ipse namque est immaculatus agnus, et speciosus forma prae filiis hominum (Ps 44), qui non de virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus virtute altissimi Dei, de carne Mariae virginis, Deus et homo natus processit. In eadem vero virtute altissimi Dei, oblatio panis cum vino et aqua, in carnem et sanguinem Salvatoris, quam de Maria Virgine assumpsit, ad verba sacerdotis transubstantialiter, quemadmodum lignum in ardentem carbonem per ardorem ignis mutatur. Per hoc enim sacramentum corporis et sanguinis Jesu Christi, qui panis vivus est (Jn 6), ut ipse testatur, animae salvandorum [Col. 0224D] reficiuntur. Unde, o sacerdotes, qui ad mensam Domini ordinati estis, praeparate vos ad sacrificandum saginatum vitulum (Luc. 15), qui omni macie peccatorum caret, et induite vos lorica verae fidei, et scuto spei aeternae vitae (Ep 6), et collum vestrum stola observationis praeceptorum Dei circumdate, ut competenter ei servire possitis. Vos enim angeli Domini exercituum estis (Ml 2); quia; sicut ad verba angeli Gabrielis Deus incarnatus est ex Maria virgine (Luc. 1), ut per ejus nativitatem, passionem et ascensionem homo perditus liberari et salvari posset: sic ad verba vestra idem corpus et sanguis ejusdem Filii Dei, cum repraesentatione nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis ejus, pro salute nostra et omnium fidelium, [Col. 0225A] tam vivorum quam mortuorum fit. Currite ergo desideranter in gaudio laetae mentis ad ministerium Agni immaculati, qua multa salus vobis et aliis fidelibus inde provenit, cum propter celebrationem illius peccata remittuntur, et animae liberantur, et multa pericula animae et corporis effugantur. Sanctitas autem ejusdem sacramenti nobis invisibilis est, ut etiam Deum, et quamlibet incorpoream creaturam videre non possumus; sed per illam anima nostra et corpus per remissionem peccatorum sanctificatur, et invisibiliter refocillatur. Si autem circa corpus Domini aliqua indigna accidunt, ut vel putrescere, vel ab aliquo animali corrodi seu consumi videatur, ista tantum in sacramento visibili, vel sola specie exteriori sunt, virtute [Col. 0225B] et gratia ipsius sacramenti, illibata et incorrupta divinitus conservata. Quando sacerdos verba Dei ruminat, corpus incarnati Verbi Dei iterato conficitur, per quod omnes creaturae processerunt, quae prius non apparuerunt, et quod etiam ex Maria virgine quasi in momento ictus oculi incarnatum, cum ipsa cum humilitate dixit: Ecce ancilla Domini (Luc. 1). Et caro ejusdem Verbi Dei in verbis sacerdotis floret, et immutata caro permanet: Dominus Jesus Christus nondum passus fuit, quando verba ista dixit, et discipulis suis praenuntiavit se passurum, et sanguinem suum in ablutionem peccatorum effundendum, id est ablutio, quae per nullam carnem ante eum fieri potuit; sed in carne ipsius, quae absque livore peccati ex igne Patris [Col. 0225C] divina existit. In verbis vero sacerdotis, qui sigillatim super utrumque sacrificium dicuntur, et singulatim virtute Altissimi, quasi in momento ictus oculi sacramentum corporis et sanguinis Jesu Christi fit. Et officio altaris rationabiliter peracto, multa remissio peccatorum vivis et defunctis provenit. Si autem per negligentiam vinum et aqua defuerint, vel sola aqua ibi fuerit, in verbis praedictis corpus Domini fit, in se habens sanguinem. In calice autem sanguis, qui in passione sua effusus est, non fit, quia vinum et aqua defuerunt, vel sola aqua ibi fuit, unde denuo eadem verba et signa repetenda sunt, quia sacrificium vini et aquae neglectum fuit, et statim ex aqua et vino sanguis non [Col. 0225D] aridus, sed integer et fluens fit, corpore tamen ita permanente, ut in verbis antedictis factum est; sed sanguine, qui prius defuit, et gaudio redemptoris, qua homo liberatus est, adornatur. Haec, fili Dei, in vero lumine mihi ostensa, tibi scripsi, ut sacerdos Dei laeto animo fias, Spiritusque sanctus efficiat, quatenus vera humilitate, et patientia, et mansuetudine Agnum Dei imiteris, et a quotidianis peccatis, quae vitari non possunt, vera poenitentia laveris, et a sarcina criminalium, quae quasi convivio perpetrantur; Deus omnipotens te custodiat, ut in munditia ei, dum vivis, ita servias, ut post finem hujus vitae, in summa beatitudine in aeternum cum ipso gaudeas. O serve Dei, qui in bona voluntate ad utilitatem tui et aliorum multa ad te [Col. 0226A] colligis, et tamen in hoc reprehensibilis es, quod bonam terram in agro Domini tui diligenter non evertis, audi: Negotium illud, quod mihi commisisti, in eo tibi lucidum video, quod per te avertitur, ne bona illius Ecclesiae per inutilem praepositum dissipentur. Sed in claritate ista nullo modo videre possum, ut per te religio spiritalis vitae in ipsis restituatur. Sicut enim lutulentus puteus putredine immundorum vermium squalidus et inveteratus, facile mundari non potest; sic etiam mala consuetudo peccatorum, difficile in eis prohibenda erit. Quicunque enim lupum fugat et persequitur, ne oves ab illo rapiantur, et sic eas postea in rectam pascuam ducit, benefacit. Nunc autem ex consilio bonorum, et sanctorum hominum, elige quod [Col. 0226B] tibi melius est, secundum statum Ecclesiae qui modo est, scilicet ut minus malum eligatur.

Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum (Mt 26). Benedicit scilicet panem ea benedictione, qua de corde Patris, quemadmodum et ipse exivit. Per hoc autem quod dicit, fregit, corpus suum per infixionem clavorum terebrandum, et tormento crucis vexandum, et postea mutandum esse, ostendit. Sic enim granum per molendinum contritum cum aqua et igne panis efficitur, sic etiam corpus ejus multa afflictione poenarum, et passione crucis contritum et per resurrectionem ad immortalitatem roboratum, panis vitae fidelibus factum est. Quia vero non [Col. 0226C] de carnali patre in terra, sed de Spiritu sancto in Virgine conceptum est, non potuit aut debuit corpus idem in cineres redigi vel spargi, per quod anima et corpus cujusque homini ad salvationem reficiuntur, sicut etiam panis cor hominis confirmat (Ps 103). Maria autem terra erat, in qua sancta divinitas granum sevit, scilicet filium suum, de cujus corpore omnis fidelis vivere debet, quemadmodum etiam de pane, qui ex granis fit homines vivunt, id est in coena sua. Corpus tamen dedit eis impassibile divina potentia sua in salvationem, eo quod gaudia aeternae salvationis, passione omnium dolorum careant, et hoc ei possibile fuit; quia in aliena natura homo est; et ideo eumdem panem in [Col. 0226D] divinitate sua benedixit. Item per hoc quod panem fregit, eis innotescit, se desiderare idem corpus suum pro redemptione humani generis passibile in mortem tradi, nec ab alio (si ipse nollet) sibi mortem inferri posse. Et accipiens calicem, gratias egit (Mt 26), qui per effusionem sanguinis sui hominem de livore peccatorum redempturus erat. Et dedit illis sanguinem novi testamenti, scilicet salvationem perficiendo, quae utique in veteri testamento inveniri non potuit. Quod autem dixit, non se de genimine vitis hujus bibiturum, donec illud novum biberet in regno Patris sui, hoc ita intelligendum est, ac si diceret: Donec eas et alias animas sanctas in regnum Patris sui in gaudio susciperet per effusionem sanguinis sui. Dominus Jesus [Col. 0227A] ante passionem suam corpus passibile in coena discipulis suis dedit, ut eis esset cibus vitae, quo et animae et corpora sanctificarentur. Per effusionem autem sanguinis sui, qui in cruce effusus est, rationalis anima a casu animae renovatur et laetatur, sicut etiam vinum laetificat cor hominis (Ps 103). Christus itaque, qui in coena divina potentia sua impassibilis fuit, divina etiam misericordia super hominem motus, et postea se passibilem voluit; quia, nisi ut passibilis mori potuisset, homo liberatus non esset; et ita sine fructu redemptionis, solus Deus et homo mansisset, sicut ipse dicit: Nisi granum frumenti cadens in terra, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Jn 12). Homo ergo non potentia, [Col. 0227B] sed justitia liberari debuit, qui recto judicio ad mortem deputatus est. Et ideo Filius Dei in mortem traditus est, ut per satisfactionem innocentis justitia peccatori redderetur.

Quicunque ex infirmitate corporis sui vomitum patitur, et corpus Christi tota devotione desiderat, huic presbyter idem sacramentum dare non praesumat, propter honorem ejusdem corporis Christi, quod in specie panis latet. Sed corpus Domini super caput ejusdem hominis ponat, ac Deum qui animam in corpus misit, invocet, ut corpore et sanguine animam illius sanctificare dignetur. Ponat quoque super cor ipsius, dicens: Deus omnipotens, cujus Filium Maria in fide suscepit, da, quaesumus, [Col. 0227C] ut in vera fide anima et corpus hujus hominis sanctificetur per corporis et sanguinis ejus sanctificationem. Divinum enim sacramentum in specie panis latet, quemadmodum anima hominis invisibilis existit. Unde invisibilis anima, invisibilem sanctitatem statim in se trahit; quia spiritus hominis illum qui eum misit, mox sentit, et nunquam ab eo recedet, qui in fide eum suscipit. Ab indigno autem sanctitas illa, sicut a Juda, aufertur. Itaque vomitum patienti, propter cautelam et reverentiam, corpus Domini est vitandum. Fides tamen ejusdem sacramenti, firmissima habenda est, quod in specie panis solemniter sanctificatum est.

Joannes qui speculum sanctitatis et virginitatis est, quia propterea terrenam desponsationem repudiabat, [Col. 0227D] et quem Filius Dei, qui a Patre suo in virginalem materiam humanitatis suae descendit, quam omni ornamento virtutum ornavit, prae caeteris sanctis specialiter diligendo, occultorum miraculorum suorum signaculum posuit, in mystica visione dicit: Vidi civitatem sanctam (Ap 21), etc.

Quod sic intelligendum est: Coelestis Jerusalem, quae per summum artificem, scilicet omnipotentem Deum, ornanda erat coram ipso, quemadmodum materia omnium rerum, ante creationem mundi apparuit: et sicut hominem quem de limo formaverat, spiraculo vitae suscitavit (Gn 2); sic etiam sancta civitas Jerusalem, quae virum suum, scilicet Filium Dei, cui desponsanda erat, exspectabat [Col. 0228A] per effusionem sanguinis sui, cum omni ornamento nova effecta est. Ipsa enim, cum elementa tenebris involuta essent, victorioso vexillo ad crucem, in qua Filius Dei pendebat, descendit, et dotem istam ab eo qui in virginitate conceptus et natus est, suscepit: quod etiam ipsa spiritali genitura filios virgo procrearet, quia per rubicundum sanguinem Filii Dei, coeli illuminati sunt, et janua paradisi, quae in expulsione Adae homini clausa est, aperiebatur. Deus namque Jerusalem, quae de sanctis operibus hominum aedificata est, et quae ut sponso viro suo ornata apparet, ad laudem humanitatis suae fieri voluit; sicut etiam ad laudem et honorem divinitatis suae angelos creavit. Et audivit vocem quasi dicentem: Ego qui per verbum meum, quando, [Col. 0228B] fiat, dixi, super omnes creaturas intonui, dico, ut haec quae tibi de coelesti Jerusalem ostenduntur, ad tutelam et salutem hominum cognoscas et manifestes, qui ad similitudinem nostram factus est, vox scilicet in anima, et tabernaculum in corpore, ut etiam vox ego in tuba, quae per vocem sonat. Deus enim dilecto suo Joanni sanctam civitatem vivis ex lapidibus, qui homines sunt, et etiam ex operibus eorum constructam ostendebat (Ap 21), in qua Jesus Christus lapis angularis consistens, utrumque parietem in templo coelestis Jerusalem conjungit. Ipse quoque per indumentum humanitatis suae cum hominibus habitat, et ipsi populus suus sunt, quem dote sanguinis sui eruit, ac ipse [Col. 0228C] Deus ejus est, quoniam magna potestate eum liberando, antiquum serpentem despoliavit, sicque Deus potentiae, Deus misericordiae et pietatis, ac plenum bonum super omnes creaturas consistit, quem nunquam ullae tenebrae tangebant, sed qui super eas fortissimus judex est. Deus namque per humanitatem suam, et etiam per ornamenta coelestis Jerusalem, populo suo omnem lacrymam ignorantiae et infidelitatis, in qua caecus verae fidei erat, abstergit, et in pura poenitentia, confessa peccata remittendo, ei a potestate et habitatione gehennalis mortis salvat. In dulcissimo quoque et amarissimo rumore humanitatis Filii Dei qui, esurie exspectationis suae cessante, in magna saturitate gaudiorum in omnem terram exivit, luctus Adae, et posteritatis [Col. 0228D] suae, qui introitum coelestis regni non potuerunt habere, et clamor prophetarum, qui in magnis suspiriis Deum ad redemptionem populi vocabant, amplius non erunt. Dolor quoque et asperitas legis, in qua nullius peccati reatum per veniam misericordiae aliquis redimere potuit, etiam amplius non erunt, quomodo nobilis filius hominis, qui justus et misericors est, omnia peccata hominis in vera poenitentia misericorditer abluit. Sicque per plenam bonitatem humanitatis suae, omnes praedicti dolores, qui in primis erant, abierunt. Haec quae Joannes in sancta revelatione vidit et audivit, vera sunt; quoniam Filius Dei opera sua, ut Pater suus voluit, in magna claritate finivit: unde etiam in magna potentia in throno suo, omnes inimicos [Col. 0229A] suos conculcando, sedet. Ipse etiam omnia nova facit; quia ut ex prima materia omnes creaturae per verbum Dei (scilicet Fiat) procedendo illuminatae sunt; et sicut primus homo de limo formatus, spiraculo vitae in carnem et sanguinem mutatus est, sic etiam homo peccator, per misericordiam Filii Dei, qui in throno suo sedet, cum poenitentia peccatorum suorum renovatus, novus efficitur. Beatus enim homo, quem Deus tabernaculum Sapientiae cum sensualitate quinque sensuum fecit, usque in finem vitae suae cum sanctis desideriis bonorum operum, et cum esurie justitiae, ac dulcissimarum virtutum, quibus nunquam saturari potest, de novitate in novitatem per gratiam Dei semper ascendit; et sic ad gloriam incommutabilis vitae, quae [Col. 0229B] sine taedio, et sine fine semper manet, feliciter perveniet. Sic enim Deus usque ad novissimum diem omnia nova facit, quae autem post novissimum diem cum potentia et possibilitate sua facere velit, in sola ipsius scientia sunt, cum beati homines, qui in praedicta novitate vivebant, in citharis et symphoniis, ac in sono omnium laudum, in conspectu Dei gaudium omnium gaudiorum sine fine habebunt. O serve et fili Dei, quia ipse in primo homine te formavit, stude ut per abstinentiam carnalium desideriorum in sanctis desideriis et bonis operibus in coelesti Jerusalem tabernaculum tibi facias, et ut pulcherrimis fenestris per esuriem justitiae et charitatis Dei exornes; quia, ut domus per [Col. 0229C] fenestras illustratur, sic etiam per charitatem omnes virtutes illuminantur et cognoscuntur. Vide etiam ut tribulationes quas patienter sufferas, quoniam per eas quaeque virtutes in te elegantiores efficiuntur; et vide ut etiam in corde tuo pulchram formam, de qua tibi dixi, caute custodias, quatenus ipsa in coelesti Jerusalem luceat.

In vera visione, quam in anima mea vigilantibus oculis semper video, cum modo septuaginta et trium annorum sim, a vivente lumine ad scribendum haec verba coacta sum: Deus vivus fons est, qui aquas emisit, quando per verbum Fiat, dixit: Fiant luminaria (Gn 1), etc. Quae luminaria firmamentum, solem scilicet, lunam et stellas portant, [Col. 0229D] et quae speculum eorumdem luminarium sunt, quoniam radios suos in eas mittunt. Ipse etiam splendens ignis ac aeternitas ante aevum est; in quo imago sua, scilicet forma hominis, semper et semper sine tempore radiavit.

Homo enim, quem ad imaginem et similitudinem suam formavit, opus suum et indumentum Deitatis suae est, qui secundum Creatorem suum operando, ad utilitatem suam, quomodocunque voluerit, utitur creatura. De limosa namque et aquosa terra homo creatus est (ibid.), quae per humorem aquarum, quas ipsa obtegit, ac pondere suo aggravat, infunditur. Aquae vero cum calore solis, qui infra circulum rotae suae quamdam imaginem habet, et qui per aquosum aerem humidus est, totam terram perfundunt; et ita se invicem admiscendo, omnia germina [Col. 0230A] proferunt; et aquae, quae speculum ejusdem solis sunt, ipsum coercent, ne terra nimio ardore suo comburat, ipseque aquas constringit, ne illae per immoderationem pluviarum terram submergant. Deus quoque igneam rationalitatem animae, quae spiraculum vitae est, homini quem formaverat, immisit, per quod in carne et sanguine, velut cibus per ignem, confortatur et solidatur. Anima etiam per corpus, et corpus per animam operatur; et anima viriditas corporis est, et sic plenus homo existit, in quo ignis, aqua et aquosus aer sunt, per quae ipse humidum spiramentum attrahit et emittit. Sicut enim sol de constituto loco rotae circuli sui, cum mobili vento per calorem radiorum suorum, omnes vires et virtutes suas perficit; sic etiam [Col. 0230B] rationalis anima in corpore cum humido spiramine, quaecunque vult, dictat; et ea in creatura, quam per rationalitatem cognoscit, operatur. Anima vero et corpus cum singulis viribus et nominibus, quemadmodum caro et sanguis unum sunt, ac per tria, scilicet per corpus et animam, et rationalitatem homo perficitur et operatur. Ipsa namque anima toti corpori se infundit, et cum rationalitate in illo operando, gustum et nutrimentum ipsi ministrat: ac ita homo, omnis creatura est, quam ipse per rationalitatem scit et cognoscit, et quae ex praecepto Dei per omnia ei subdita est. Deus enim ignis occultus est, quem nemo mortalium inspicere valet. Sed angeli qui ignei sunt, etiam igneam faciem semper inspiciunt, et splendor Patris, Filius ejus, [Col. 0230C] de cujus indumento, quod tempus habet, prophetae prophetabant; et qui semper sine tempore ante aevum cum Patre fuit, ut Joannes Evangelista testatur, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Jn 1). Sed Verbum quod in principio apud Deum erat, de Maria virgine incarnatum, fons vivus processit, qui omnes in se credentes aqua vitae reficit, quemadmodum ipse dicit: Qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Jn 7). Ipse etiam per inexstinguibilem ignem Deitatis, omnem ignem spurcitiae exstinguit, quia ante aevum in Patre genitus erat, cujus voluntas indumentum ejusdem Filii sui aeternaliter habuit. Idem quoque Filius Dei in aquis se baptizari voluit, ubi eum paterna vox dilectum Filium suum [Col. 0230D] (Mt 3 Mt 17), qui ante aevum in aeternitate cum ipso erat, testatur; et qui per speciosam formam humanitatis suae, omnes inimicos suos, qui contra eum pugnare volunt, conculcabit. In aquis enim memor erat, quomodo illas per verbum suum creavit, super quas spiritus Domini (qui vivus fons est) ferebatur (Gn 1), qui eas movit et fluere fecit, ita quod omnem immunditiam mundant, et nullam putredinem in se continere poterunt. Deus namque humanitatem suam diabolum celavit, quem cum magna multitudine diabolicorum spirituum de coelo dejecit (Is 14), ipsorumque numerum, diabolo ignorante, cum beatis hominibus complevit. Et sic Deus per casum Adae, ruinam diaboli (qui ex toto perditus est) reparabit. Filius etiam hominis, [Col. 0231A] comedit et bibit, ut homini facere concessit, per quod caro et sanguis crescunt et nutriuntur, ne in officiali opere suo arescendo deficiant. Cibum vero istum serpens contaminavit, quando primi homines ipsi consentientes de paradiso expulsi sunt (Gn 3); unde et per suggestionem diaboli, filios suos in peccatis concipiendo, in dolore generabant. Sed istam mortiferam conceptionem hominis, Filius Dei abstersit, cum de Spiritu sancto ex Maria virgine sine omni peccato virilis naturae conceptus et natus est (Luc. I, 2). Filius etiam Dei, corpus et sanguinem suum in pane et vino discipulis suis dedit (Mt 26), quia haec duo maxime ei conveniunt et comparantur; quoniam sicut granum in terra absconditum, ex nulla alia coagulatione, nisi per [Col. 0231B] calorem solis, et humorem aquae, per gratiam Dei in viriditate sua occulte nascendo surgit (Jn 12), et sicut botrus vini, non per putationem, sed per mysticam gratiam Dei viret et crescit; sic etiam ipse Filius Dei sine omni coagulatione, et viriditate peccati carnalis naturae ex occulta divinitate verus homo processit. Ignis enim qui in altum siccum puteum absconsus est, ubi postea crassa aqua inveniebatur, cum qua sacrificia aspergebantur, quae per magnum ignem, qui accensus est, consumpta sunt (2M 1), Deum inexstinguibilem ignem, et vivum fontem esse designant. Nam ipse Deus, quem idem ignis et aqua significant, in alta profunditate sua tam occultus est, quod omnem intellectum [Col. 0231C] humani ingenii excedit: unde etiam omne carnale desiderium in Maria virgine ita consumpsit, quod filius suus absque omni incendio peccati ex ipsa humanitatem suam induit: Spiritus sanctus enim, qui vivus fons est, suavissimo humore suo eam perfudit, sicut ros super granum descendit; ita ut per virtutem Altissimi ab omni ardore, qui per suggestionem diaboli nascentibus hominibus fit, et ab omni dolore humanae naturae et geniturae obumbrata sit, quemadmodum angelus ad ipsam dixit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1).

Primus autem ortus immundae coagulationis, quae sine Spiritu sancto exoritur, in aquis baptismi per Spiritum sanctum, velut aurum in igne mundatur et purificatur; quoniam Spiritus sanctus super aquas [Col. 0231D] ferebatur (Gn 1), ac eas moveri, et fluere fecit. Ipsaeque etiam spiritale elementum prae caeteris sunt, et in eis etiam animalia in natura ab aliis animalibus aliena, nascuntur et pascuntur. Homo namque charismate et oleo per gratiam Dei inunctus, et igne Spiritus sancti accensus, in baptismate sanctificatur, ac denuo in confusionem antiqui serpentis, qui primum ortum suum tetigit, renascitur (Jn 3); et ita per gratiam Dei ab ipso hoc modo potenter eripitur, ac in fonte baptismatis per fontem vivum, scilicet Spiritum sanctum, ad aeternam salvationem regeneratur. Eadem etiam virtus [Col. 0232A] Altissimi, quae supervenit in Mariam, ex ipsa carnem et sanguinem Filii Dei efficiens, super oblationem panis et vini, apertis vulneribus Jesu Christi, descendit, ita ut eadem oblatio panis et vini occulte in conspectu Dei et sanctorum angelorum, in carnem et sanguinem transformetur; sicut etiam granum et vinum per occultam viriditatem, quam homo videre non potest, crescunt. Sed quia homo post ablutionem baptismi in peccatis saepissime labitur, vulnera ejusdem Filii Dei tandiu aperta sunt, quousque rationalis homo peccaverit, quatenus ipse per poenitentiam et confessionem in eisdem vulneribus mundetur et recipiatur. Sed homines, qui haeretici et Sadducaei dicuntur, sanctissimam humanitatem Filii Dei, et sanctitatem corporis et [Col. 0232B] sanguinis sui, quae in oblationem panis et vini est, negant, ideoque diabolus, qui initium est ab illo, qui nec initium nec finem habet, et qui in principio honoris sui, unitati aeternae divinitatis contradixit, per homines istos, totam terram pulvere mortis aspergit. Ipse enim mendax est (Jn 8), quoniam obcaecationem infidelitatis, oculis hominum istorum infundit, eos ita obcaecando, ut in Deum verum nec sperare, nec credere possint; et ita vipereo more omnem sanctitatem et honorem Dei per homines istos mordet, qui eum per suggestionem suam sequuntur, et qui per omnia Deum vivum per infidelitatem despiciunt. Deum namque verum, qui invisibilis est, et etiam animam, ac spiritum [Col. 0232C] hominis in recta fide non habent; quoniam omnis eorum intentio ad illa quae carnalia sunt, tendit: ideoque omnia quae Dei sunt, quemadmodum ille qui eos seducit, conculcant; quia verba veritatis contemnentes in mendacio et in falsa doctrina sua gloriantur. Perditus vero angelus, per rationalitatem suam scit, quod homo rationalis possibilitatem operandi quae vult, habet: et hoc in primo homine, qui praeceptum a Deo acceperat, recognovit; ac ita in eadem qua mulierem deceperat, illud quod praecepit, scilicet ut crescerent et multiplicarentur, in hominibus istis destruere conatur, eis suggerendo, ne secundum praeceptum legis, sed secundum hoc, quod ipsi per suggestionem diaboli sibimetipsis eligunt, vivant [Note: [Col. 0231D] Notandum illud, ne secundum praeceptum legis. Anabaptistae et concubinarii hic notantur, qui [Col. 0232D] nullum praeceptum legis observant, non vere continentes.]. Ipse quoque eis suggerit, ut corpus [Col. 0232D] suum per jejunium macerando constringant, et postea omnem voluntatem incesti desiderii eorum perficiant; et ita, ipso suadente, ab omni sanctitate legalium praeceptorum omnipotentis Dei deficiunt; quoniam in omnibus praeceptis quae Deus per Moysen, ac per alios prophetas suos protulit; et quae postea per Filium suum revelavit, mortui sunt; ideoque per eos tota terra polluta est. Unde vos, o reges, duces et principes, ac caeteri Christiani homines, qui Dominum timetis, verba ista audite, et populum istum ab Ecclesia, facultatibus suis privatum, expellendo, et non occidendo, effugate, quoniam [Col. 0233A] forma Dei sunt. Igneus autem Spiritus Dei, qui vivus fons est, per gratiam suam vobis infundat, ut haec ante diem ultionis Dei, faciatis, quatenus de omni honore et beatitudine corporis et animae non deficiatis.

Deus homini praeceptum, in quo omnis lex latebat, dabat; sed homo illud praevaricatus est, et ideo per casum expulsionis judicatus est, in duobus modis mortalis existens, corpore scilicet moriendo, et verae lucis visione carendo. Unde etiam in mansione illa perdurare non potuit, ac praedictam visionem perdidit. Ipse enim Deum veraciter scivit, et quod praeceptum illius custodire deberet, agnovit; sed quia servum audivit, et quoniam mulieri sibi subditae consensit, justum judicium justi Judicis [Col. 0233B] super eum venit. Et judicium istud Deus homini super illos dedit, qui magistrum in obedientia agnoscere nolunt, et qui omnia mandata legis praevaricantur; unde et corpora ipsorum morti dabantur, quoniam in luce legis mortui sunt. Sed tamen magistri, qui in vice Christi sunt, praevidere debent, si aliquam emendationem in se habeant, antequam illos morti tradant. Et cor eorumdem magistrorum in hoc purissimum esse debet, ne ullam injuriam, aut blasphemiam ipsis ab illis illatam, in judicio attendant, et ita morti sanguinem damnatorum cum judicio tradant. Quod si cor eorum purum non fuerit, a praesentia hujus judicii fugiant, ne verba ipsorum proximos suos interficiant, diligentissime Evangelium Domini attendentes, [Col. 0233C] ubi dicitur: Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveris, judicabimini (Mt 7). Sed nec judicabunt secundum quod ipsi constituunt, nec secundum placitum voluntatis suae, sed secundum judicium omnipotentis Dei, ita ut quicunque intolerabiliter omnibus praeceptis legis adversarius exstiterit, et qui a criminalibus peccatis se abstinere noluerit, hic secundum judicium Dei, et non secundum voluntatem hominis judicetur. Quod si ille propter timorem mortis, culpam suam se emendare promiserit, semel et secundo judicium Dei differatur: et cum sic probatus non emendaverit, secundum verbum Filii Dei, poenae judicii reus erit. Hoc modo de omni judicio quisque homo provideat, ut non secundum voluntatem hominis [Col. 0233D] fiat. Attendendum quoque est, quid Jacobus de divite et de paupere loquatur, de divite scilicet bene aurato et vestito (Jc 2). Dives enim propter magnam pecuniam suam honorari vult, recipitur, et honoratur, videlicet propter auxilium adversitatis, et propter timorem potentiae, qua saepe homines laedit. Pauper autem propter amorem Christi suscipiendus est, et quoniam frater hominis existit. Nec isti pares habendi sunt, quia hoc sine discretione esset; quoniam qui divitem et pauperem in una sede sedere faceret, dives hoc facere dedignaretur, et pauper inde terreretur. Pauper namque propter amorem Dei recipiendus et habendus est, quia frater hominis est, et quamvis Deus divitem [Col. 0234A] permittat divitias habere, et eas pauperi subtrahat, formam pauperis, quae sua imago est, tamen diligit. Dives enim per superbiam divitiarum suarum hominibus, quibus nocere potest, imperat, et eos tractat sicut non sint homines in forma sua: et hoc modo bonum nomen hominis, scilicet quod ipse imago et similitudo Dei est, blasphematur.

Deus itaque praecepit: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Lv 19 Mt 5), formam tuam scilicet in ipso attendendo, eique omnibus condolendo, et omnia quae male egerit, moleste ferendo, quia forma tua in malis ejus per ipsum blasphematur. Cumque homo haec fecerit, bonum opus secundum Filium Dei operatur, qui carnem induit ut [Col. 0234B] homini condolere possit. Sed qui spernit pauperem, non solum in illum, sed etiam in omnipotentem Deum peccat, qui formam hominis apprehendit, per quam legem dedit, et ex qua redarguetur, quoniam transgressiones legis sunt. Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jc 2); quoniam quicunque caetera legis mandata tenuerit, et uno mandato in lege caruerit, illud propter odium non diligendo, sed velut picturam pictoris illud habendo, hic alia praecepta perfecte non implet. Sic etiam fit, cum homo debilitatur in uno membro sive per nativitatem, sive per aliquod infortunium, caetera membra sua ei condolebunt, nec in illo debilitato perfectum solatium aut auxilium habebunt. Cibus quoque non [Col. 0234C] bene coctus et insulsus, homini nec vim, nec gustum confert; sed vix homo per illum vivit. Sic etiam qui igneam charitatem non habet, omnia mandata legis non recte coquit; sed ea ut debile membrum suum habet: et qui de sapientia opera sua non colligit nec discit, sed illa a seipso connectit et operatur, hic comparatur homini, qui imaginem secundum formam hominis ex ligno facit, quae vivere non potest; sicut etiam ipse, et opera sua mortua sunt, et etiam velut mutus est, qui voce rationalitatis caret; unde et sicut reus in omnibus mandatis Dei existit, et de ipsis in judicio Domino respondebit, quoniam ea secundum voluntatem suam operatus est. Praevaricatio itaque mandatorum legis, in ethnicis, et in infidelibus, et in eorum sequacibus est, [Col. 0234D] quia fide carent. Qui autem per baptismum et fidem fideles existunt, et quantum potuerunt, in mandatis Dei operantur, atque toto corde gemunt, et ad Deum anhelant, auxilium illius postulando, et poenitentiam de illis quae praevaricantur faciendo; quoniam alii ab infantia, alii a juventute, alii in senectute Deum quaerunt, et ab ipso omnia postulant, hi licet peccaverint, tamen per judicium non abjiciuntur. Nam in omnibus istis, o Jerusalem, multitudo sanctorum, justorum et electorum, poenitentium et publicanorum ad te veniet (Is 60).

Divina claritas, claritatis, quae inter opus tuum clarescit, tu radix illa es, quae plurimos ramos emisisti, et sol es cum innumerabilibus sphaeris, scilicet [Col. 0235A] sanctis et electis tuis, quorum numerum nemo capere potest. Tu enim in principio radicem unam plasmasti, quam spiraculo vitae vigilare fecisti (Gn 2), et ad Jeremiam dixisti: Quid vides, Jeremia? Qui tibi respondit: Virgam vigilantem ego video (Jr 1).

Quaedam radix cum ramis suis processit, et noxiali pomo obnubilata est, quod nox super eam evomuit; unde et ipsa in tenebris ramos suos multiplicans, justitiam coeli conculcare voluit. Sed tu, clara divinitas, in aquas claruisti, et eas quasi in utrem congregasti (Ps 32), in quibus omnes homines, excepto Noe et ramis ejus, submersi sunt (Gn 7). Istum vero, scilicet Noe, ad operandum miracula tua imbuisti: et ideo opus suum quasi in scientia [Col. 0235B] infantis cum gaudio operatus est; quia nondum scivit nec sapuit, quae ei locuta es. Aereum quoque fumum ei objecisti, qui venas et medullas hominis concutit, ut humanis sensibus non impeditus, aedificium quod eum docuisti, velut in laetitia infantis aedificaretur. Sic etiam facis in hominibus, in quibus miracula tua operaturus es, cum per tuam inspirationem aliena humanis sensibus loquuntur. Postquam autem Noe in altitudine, in quam levaveras, aedificium suum fecerat, primum aedificium Abel, quod in effusione sui transierat, de ipso excitasti, eumque ita inspirasti, ut altare aedificaret, super quod tibi altissimo Deo sacrificium obtulit.

Clara divinitas, quae innumerabiles sphaeras vitae [Col. 0235C] habuisti, primum hominem plasmasti de limo terrae, et illum in loco paradisi constituisti (Gn 4), ut in angelica laude societatem haberet. Serpens autem in dolo oculum suum movit, et illum fallacibus verbis decepit, te apud eum accusans, qui etiam primum se tibi opposuit. Quod diabolus fecit, quatenus homo de paradiso expelleretur, et ne in locum, de quo ipse expulsus est rediret, quem novum opus creatum, praeterquam se cognovit. Clara et ignea divinitas, in igneis sphaeris, quas in te habuisti, per sanctam imaginem humanitatis tuae caput serpentis contrivisti, ut se, priusquam opus tuum perfecisses, nunquam erigeret. Ipse enim ignem, qui tu es, nequaquam tangebat. Sed in quadam luce claritatis, in qua mendax factus fuit, et ideo humanitas [Col. 0235D] tua ei absconsa est, et ideo etiam angeli, qui ignem tuum tangunt, ab eo recesserunt. Postea vero opus tuum, scilicet hominem, cum igne et claritate fecisti, ita ut illi perdito nunquam ex toto similis efficeretur, quae in tanto numero ad imaginem tuam colliges, ut nec angeli, nec animae eum dinumerare possint. Quidam enim hominum ignei sunt, et ad ignem se convertunt, et quidam in luce claritatis sunt, et de luce ruunt; et iterum postea ad ignem resurgunt, ac columnae coeli efficiuntur. Tu, clara divinitas, ignis et claritas es, quibus etiam fictile vas fecisti, de quo indumentum tuum induisti; et sic in tribus viribus existens, opus tuum etiam in tribus viribus constituisti. In claritate Adam constituisti, [Col. 0236A] et in igne Noe conservasti, ut de ipso novus mundus cum igne sanctitatis procederet, qua ingluvies serpentis clausa, et vis ejus ita combusta et superata est, ut illi qui per ignem et aquam regenerantur, in vera fide persistentes, nullo modo perdantur. Tu enim in igne tuo aquam exsiccasti, ne in utrem Noe flueret, in quo praesignasti mortem perditionis hominum finiendam, sicut etiam homines in aqua morte finiti sunt. O sanctitas aquae, in qua Filius tuus mortem contrivit, quem Virgo de tuo igne concepit, qui in ea omnem livorem aquosi peccati exsiccavit, ut ex illo non laederetur, quemadmodum etiam Noe non laedebatur. In his enim signis praevidisti quod in Maria perfecisti, quae caput serpentis contrivit (Gn 3), per quem prima mulier [Col. 0236B] decepta est. Noe, qui salutiferum signum es, quia Deus occulte te docuit, qualiter per aquam salvari posses (Gn 9), et cordi tuo inspiravit, ut ad sacrificandum ei, mensam aedificares, tu velut aurora existis; quae scintilla solis es. Deus in te praesignavit novam et veterem sanctitatem prophetarum, et sapientium, et observationem integritatis, quae non in latere viri, sed in forma mulieris plantata est, quae in potestate viri non fuit; sicut etiam potestas aquae tibi nocere non potuit. Deus etiam novum mundum ex te procedere fecit, et rigatam terram per aquas tibi dedit, in qua vineas plantasti, vim vini tamen ignorans, per quod sensus hominis denudantur. Sicut enim filius, qui nuditatem tuam, te ut patrem honorans, texit, gloriose libertatem suam [Col. 0236C] detinuit, alio in servum illius redacto; sic bonae scientiae mala scientia servitus constat. Tu etiam tam tortuosus in peccatis, ut filii tui, non fuisti, sicut etiam filii Adae criminosiores ipso fuerunt. In benedictionibus enim libertatis, sancti et electi sunt, et etiam illi qui per poenitentiam de servitio peccatorum in libertatem redierunt. Illis quoque omnibus datur tuba canere, cujus sonus ante thronum Dei sonet (Ap 5). Angeli quoque vocibus suis Deo laudes symphonizant, de operibus bonorum hominum adhuc in corpore viventium, quae semper multiplicantur, et ante Deum ascendunt super aureum altare, quod in conspectu ejus est, et de ipsis semper novum canticum Deo concinunt. Aureum enim altare, opera sanctorum intelligenda sunt, [Col. 0236D] quae ipsi, in corpore manentes, operati sunt, et quae in conspectu Dei, quasi aureum altare fulminant, et quibus Agnum, scilicet Filium Dei imitati sunt.

Ipsi quoque sancti opera sua, et etiam opera ipsorum beatorum, qui feliciter operantur, dinumerant cum canente tuba, cujus sonus est ut vox aquarum multarum (Ap 1), quae dulcissimo sono circumientis firmamenti intermista esset, et hac voce laudis auxilium illi a Deo quaerunt, quae sanctis operibus, quae sursum super altare ante Deum ascendunt, opera et merita ipsorum tangunt. Sic namque Deum pro ipsis orant, quatenus ipsi a bonis operibus, Leviathan deceptione, non impediantur, [Col. 0237A] quae exemplis eorum cum elementis operabuntur, quod canens tuba eorum significat, quia. Deus ab eis, sicut ab angelis, quos claritate sua perfudit, laudatur et glorificatur. Vox enim sanctorum, qua Deum de suis et de aliorum bonorum hominum operibus laudant, quasi canens tuba est: unde et ipsi canticum novum ante thronum et Agnum cantant (Ap 14), et terra, scilicet terreni populi in voces eorum resultant, in meritis eorum Deum laudantes, et dicentes: Gloria tibi, Domine. O sancta Divinitas, tu in coelo ab occultis angelis glorificaris, qui de tua claritate scintillae existunt, et de homine (quem de limo formasti ad indumentum tuum) laudaris in terra. Quod Joannes evangelista claritate Dei inclaruit, et in flamma Spiritus [Col. 0237B] sancti exarsit; et ideo in corpore suo coelestis fuit, ut homo ante ruinam exstitit, unde pondus et gravedo corporis sui in terra remansit, ipso in coelestia sublevato, quasi in ictu oculi, sicut post novissimum diem omnis corporalis gravedo comburetur, sanctis animabus ad coelestia volantibus. Joannes Baptista fortitudine Divinitatis perfusus in carne sua (Mt 3), omnino a spuma serpentis mortuus fuit; et ideo amaris verbis peccantes corripuit. Istum Deus ante humanitatem suam praemisit, antequam plenitudo temporis veniret, in quo Deus homo factus est (Ga 4). Nunc autem invoco et adoro te, ut me pusillanimem, quae verba ista vidi et audivi, quod tu solus scis, in canticis beatarum animarum conservare velis, et omnes qui [Col. 0237C] propter puram fidem nominis tui studiose mecum laborant, in sinum gratiae ita collige, ut a te nunquam peregrinemur. Tu enim solus ignorantiam meam scis, quae doctrina Scripturarum stellata non sum, quae miracula tua narrant, ut etiam in stellis tempora discernuntur. Unde rogo te, ut ab omni nigredine malignorum spirituum me liberes, et ab omni dubio ignorantiae meae in corpore et anima conserves. Iterum rogo, te, mitis Pater, ut mecum laborantes, igne charitatis tuae ames, et in libro vitae, qui scientia tua est, scribas, ut a te nunquam separentur. O Noe qui principium es sanctitatis et ramorum, qui a te processerunt, rogamus te, ne nostri in canticis laudum tuarum obliviscaris propter [Col. 0237D] negligentias nostras, sed propter amorem illius, qui te in miraculis suis elegit, in laudibus et orationibus tuis ante Deum nostri memor esse digneris semper. Amen. Sancta Divinitas, quae absque omni divisione integra existis, tu per verbum tuum in omni creatura puro nomine generas. Formae, quae per verbum tuum formatae sunt in genere suo, a vita non evanuerunt. Quaedam creatura ex viriditate, quaedam carnibus induta ex sensibili natura sua, quaedam ex ventoso flatu suo, quaedam ex aere fluentis aquae vivit. Tu enim integram et indivisam obedientiam indumenti verbi tui, in Abraham praesignando scripsisti, et eam puram et integram propter liberationem eorum qui poenitentiam (de inobedientia, quae in Adam exorta) agunt, custodisti. [Col. 0238A] Tu praecepisti Abrahae, ut in carne sua se vulneraret, quae de deceptione, de sanctitate castitatis in incesta desideria mutata est, quae tu per aquam et baptismum abluisti, in occultis mysteriis, quibus etiam ipse nescienter deceptus est. Abraham ad praeceptum meum, carnem suam vulnerante, et diabolum confudit, qui mysterium illud non cognovit, et in ea parte hominis confusus est, qua etiam hominem decepit. Tu etiam praecepisti, ut dilectum suum filium tibi sacrificaret (Gn 22), in quo praesignasti tuum Filium pro populo sacrificandum. Sed vibrantem gladium super ipso ligato extensum, angelus tuus prohibuit, et arietem ex aliis ovibus non procreatum, sed ostensionem tui miraculi illi ostendisti. Homo enim, quem tu plasmasti, per diabolum [Col. 0238B] deceptus est. Unde omnis humana natura ita contaminata est, quod omnis homo totus in peccatis carnalis desiderii concipitur. Natura etiam hominis ita distorta et tortuosa facta est, ut nullus socium suum liberare posset de captivitate diaboli; unde in teipso ordinasti tunicam Filii tui extentam de simplici terra, quae de nullo germinaverat, cujus sanguinis calorem calor Spiritus sancti accenderat, quae sicut ovum a carne nata est, quod per gallinam fotum, pullum emittit; sic ipsa Virgo calore Spiritus sancti fota, filium genuit: et sicut pullus absque calore gallinae ex ovo nunquam procederet, sic Virgo absque calore Spiritus sancti nunquam Filium procrearet.

Mysterium istud totum in ariete praefiguratum [Col. 0238C] fuit, qui in spinis pendebat, ut Dominus ad Adam dixit: Cum operatus fueris terram, spinas et tribulos germinabit tibi (Gn 3). In laboribus operis sui malitiosa vindicta ei ostensa est, quia contempsit praeceptum Dei, quod incoepit, et non perfecit, et non gloriam suam contrivit: et ideo lucida vestis, quae absque omni obnubilatione fuit, ab eo ablata et scissa est, ut etiam spinae et tribuli hominem scindunt. Filius, qui absque omni virili sanguine natus est, in claritate Dei calore Spiritus sancti, ille solus in lignum suspensus est pro crimine Adae; quia nullum similem habuit, animas liberavit, infernum despoliando: et quis est iste qui hoc fecit? Deus scilicet, qui absque omni incoeptione, defectu et mutatione, [Col. 0238D] dies illa est, cujus claritas nunquam aliqua luce illustrata est. Sed ipse lux omnis facturae et creaturae suae est, de quo David dicit: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Ps 23). Hoc est, Deus inexstinguibile lumen est, quod nunquam inveterascet, nec evanescet, nec in taedium ducetur, et ipse est Rex gloriae, cujus gloria absque omni noxiali obscuritate persistit, et non deficit, sicut tempora hominis deficiunt, quae incipiunt et arescunt, et semper mutantur. Sed ipsa in viriditate sua stabilis et immutabilis permanebit, sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Ps 1). Gloriam enim, quae ipse Deus est, nec angelus, nec homo ullo numero finire nec dinumerare valet. Quoniam ipse integra [Col. 0239A] plenitudo est: et ideo angeli nunquam saturabuntur cum intueri; quoniam semper ignota et nova in eo vident cum gloriosa jucunditate. Ipse vero fortis et potens; quoniam omnes creaturas in fortitudine sua potenter perduxit, et unamquamque in genere suo mobilem constituit; et ita absque caecitate omnia creata sunt et absque defectu. Dominus potens in praelio, qui contra draconem pugnavit, et eum in coelo superavit, ac in inferno ad poenas malitiae suae prostravit, et portas inferni confregit, et animas illorum qui eum agnoverant, secum duxit, nec istud alius facere posset, nisi potens sit. O pura, vera et ignea Divinitas, in tua potenti vi plantasti primum immortalem et immutabilem terram, in qua primi homines se contaminabant, contra praeceptum et [Col. 0239B] voluntatem tuam delinquentes, quos de eadem lucida regione expellebas forti potentia tua. Ruinam tamen istorum reaedificavit, post effusionem aquarum nubium per novam progeniem quae ex Noe processit, postquam serpentino generi ostendebas quid in forti potentia tua facere posses contra furorem draconis, qui in aestimatione sua omne humanum genus deglutire deberet, quod diabolus tamen non cognovit; quia tibi nunquam servire incoepit. In omnibus quae cum diluvio faciebas, quando homines demersisti, ruinam errantis turbae ostendebas. Tu enim, sancta Divinitas in Noe novam sobolem plantasti, sicut etiam terra in alium modum eversa, novum succum vini protulit. Abraham prima radix [Col. 0239C] fuit, quae in ramis generis sui floruit, sicut virga Aaron de radice abscissa fronduit (Nb 17), in qua praesignasti Nati tui Incarnationem, qui in pudica alvo Virginis, de vi tua, sancta Divinitas, absque omni carnali conceptione floruit. O pura Divinitas, tu attendisti malitiosum auditum primae mulieris per serpentem deceptae, et nobilissimam virgam Mariam, de vi tua florere fecisti, quae nuntium archangeli cum auditu verae humilitatis suscepit, et in vera fide tibi obedivit (Luc. 1). Hanc tu super sidera in coelum unicam matrem tuam alienae naturae levasti, quo non venerat Eva: quae nobis perdidit Eva, ea per matrem salvationis cum omnibus ornamentis paradisi, nobis reddita et reservata sunt. Nunc, o laudabilis Divinitas, laus tibi sit, quoniam [Col. 0239D] omnia malitiosa hominis reparabas, et in scientia tua scripsisti qualiter inimicum tuum superares. Ad pronuntiandam hanc Scripturam viros elegisti, de quibus isti praecipui fuerunt, in quibus ostendisti omnia malitiosa casus Adae, per Filium tuum reparanda in melius, sicut post diluvium terra et homines quadam novitate in melius reparata sunt, et in Abraham inobedientia per obedientiam deleta est. Abraham fuit radix incipientis sanctitatis, qui per obedientiam praeceptum Dei servavit, et omnipotenti Deo hostiam bonae voluntatis obtulit, unde et merito pater multarum gentium dicitur (Gn 17); quia his, scilicet obedientia, observatione praeceptorum Dei, te, sancta Divinitas, tetigit et signavit. Unde etiam nobilis Maria de stirpe ipsius [Col. 0240A] processit, quae nobile germen Filium Dei genuit, quod totum mundum illuminavit, per quod etiam caput serpentis contrivit. O mitis sapientia, cujus ordinatio in omnibus creaturis tuis justa et vera est, salva hominem illum, qui istam Scripturam vidit et audivit, et fac eam principem redemptionis Filii tui, ut a numero istorum nunquam separetur, qui in regno tuo gaudent. Libera me ab omni fallacia malignorum spirituum, qui me cum omni humano genere odio habent, ne me, ipsis consentiendo, contaminem: hoc mihi concedere velis per sanctam Mariam, maris stellam, et per Filium tuum. Amen.

Divina Deitas, quae, cum aliis potentiae tuae super pennas ventorum volas (Ps 17), quorum elevatio [Col. 0240B] et volatus per vim tuam existit, per fortitudinem tuam rationalitas in angelis et hominibus, qui opus tuum sunt, volat; et tu sapientia es, quae istorum rationabilitati scientiam dat, ut qualia opera eorum sint, agnoscant; et ea, velut sapiens vir, domum suam supra petram, scilicet Christum, aedificent. Rationalitas hominis, cum sapientia terram profunde fodit, quatenus supra petram domum suam aedificet (Mt 7). Unde qui cum sapientia ad coelestem amorem aeterni Dei volat, viam vanam in peccatis vivendo despicit. Taediosus autem et stultus homo, quem taedet terram in altum fodere, et domum suam supra petram fundare, hic desideria carnis suae colit et deridebitur. Tu, pura Divinitas, [Col. 0240C] Moysen de aquis sumptum servasti, quem filia Pharaonis tanquam filium suum nutrivit, ne morte suffocaretur (Ex 2). Aqua Spiritui sancto adest, quoniam per eam omnis fornicatio et forma exinanitur, cui humiditas adest, quia omnia temperantur, ut etiam ignis magisterio suo omnia temperat. Sapientia rationalitati adjuncta est, et corpus ejusdem rationalitatis indumentum existit. O sancta Divinitas, his tribus viribus omne opus tuum perfecisti, in illa unitate in qua nulla divisio est, nec ullum eorum aliud injuste excellit. Sed tu es omne in omnibus (1Co 15). In possibilitate potentiae tuae creaturam tuam multiplicasti, quae in una forma multos sensus habet. Tu etiam praevidisti in visione antiquorum sanctorum, et in sanctis novi testamenti [Col. 0240D] incarnationem tuam, cui ipsi adsunt, sicut fecisti per nubem in Noe, et per arietem in Abraham, et in Moyse, quem de aquis sumpsisti, in quo legale fundamentum tuum scripsisti, et occulta mysteria et miracula quae hominibus ignota sunt, in mirabilibus tuis fecisti. Tu enim per clavem nubium aquas effudisti, et per circumcisionem baptismum Abrahae ostendisti, cujus vinctionem per Moysen sanctificasti, quem filia Pharaonis de aquis sumptum servavit. Filia Pharaonis. Ecclesiam significat, quae ex gentilibus idola colentibus ad Deum per ablutionem baptismi, et unctionem Spiritus sancti (cui maxime aqua pertinet) ad Deum conversa est. Futura miracula in Moyse praevidisti, qui per igneam columnam in nocte Israeliticum populum [Col. 0241A] duxit, et mare Rubrum divisit (Ex 14), per cujus significationem diabolus cum omnibus sequacibus suis submersus est. Virga vero qua aquas divisas confluere fecit, legalem correctionem, qua plenum numerum primum constituit, supplebit per Filium suum. Ecclesia namque per incendium vitiorum multas persecutiones patitur, sicut etiam Israel in eremo multas perturbationes, contra Deum murmurans, pertulit. Moysi, qui rubum non ardentem ardere vidit (Ex 3), Israeliticum populum salvandum nuntiasti, qui ignis signavit Virginem per Spiritum sanctum absque omni commistione viri Filium tuum genituram, per quem populum Israeliticum in aquis sanctificasti, quem in Abraham plantasti. Tu etiam Moysi diligentissimo amico [Col. 0241B] tuo dorsum tuum ostendisti, faciem tuam videre desideranti (Ex 24), per quod ostenditur, a vivente homine aeternitatem tuam in hac terra videri non posse, nisi quantum in fide cognescitur. Ipse enim secreta miracula tua amplius humano sensu suscepit, quam caeteri homines, unde etiam exterritus et excussus est, et homines latet quid de corpore ipsius feceris. O sancta Divinitas, laus tibi in omnibus operibus, quae in his tribus columnis operatus es, et de omnibus miraculis quae ad novissimum hominem operaberis, quia per Spiritum sanctum in bis tribus viris omnes caeteri prophetae pennati sunt, et cum ipsis volant. Nunc observa magnos et parvos, qui de Spiritu tuo scripserunt, et me pusillam quae de spiramine Spiritus tui, cum [Col. 0241C] ista scriptura laboravi. Josue volantes pennas Moysis fecit, quia ab ipso pennatus fuit. Abraham etiam post Noe Spiritu sancto inspiratus, novam legem (Gn 17), scilicet circumcisionem, protulit, et omnis philosophia prophetarum ab ipso solo exorta est et generata. Deus etiam cum coelum et terram creavit, coelum cum coelestibus signis ornavit, et terram cum herbis et bestiis, et tandem hominem creavit (Gn 1), insignitum omni creatura, et intelligibilem omni scientia.

Omnia miracula quae ante Jesum fuerunt, scilicet per signum circumcisionis, et omnis prophetia prophetarum, in ipso omnia completa sunt et constiterunt, quia in aliena natura novus homo in mundum [Col. 0241D] venit. Deus enim misit eum in terram inaratam, et in terram aratro non eversam, in qua ipse nobilissimus flos crevit, et dulcissimum odorem praebuit universo mundo, sicut et nobiles flores in inarata terra crescunt. In floriditate namque sua novus mundus processit in similitudine, sicut Deus Adae dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gn 1). Sed quia germen illud periit per deceptionem antiqui serpentis, ita quod in primo ortu non processit, postea Filius Dei mortem primi hominis suffocavit, et magnos botros in nova vinea plantavit, qui optimum vinum dederunt, ex quo omnes cum magno gaudio inebriati sunt. Vinea vero ista fidem, quae ex verbo, scilicet Filio Dei, emanavit, designat, cujus processionem totus mundus [Col. 0242A] enarrare non posset. Botrorum autem optimum vinum suam dulcissimam doctrinam significat, qua homines in parabolis docebat; quia divina mysteria, generi per consilium serpentis obnubilato, videnda non sunt, nisi ut facies hominis in speculo, in quo tamen non est, resplendet. Quomodo enim posset vita a mortali homine videri? Ipse enim obscura verba hominibus locutus est, scilicet parabolas, quia in peccatis concepti verba vitae aliter capere non possent. Filius enim Dei, qui divina vita est, in mundum venit, qui tabernaculum est hominis, noxiali pomo decepti, quatenus eum ad vitam revocaret verbis doctrinae suae, quem in humana specie, quae deitatem suam texerat, videbat. Fons virus, cujus divinitatem nullus intueri potest, Deus [Col. 0242B] omnipotens est, qui in praescientia sua praedestinaverat incarnandum Filium suum ex homine, quem ad imaginem et similitudinem suam creaverat, quatenus per ipsius sanctam humanitatem, homo perditus, liberaretur, ab aeterna morte, qui nullo modo aliter liberari potuit. Filius namque Dei, unica vita absque principio et fine existens, mortalem hominem ad vitam suscitavit, a morte aeterna resuscitavit, quem in duabus naturis creavit de materia terrae, unde peccata sentit; et ex anima, per quam Deum omnipotentem et invisibilem intelligit, qui altissimus mons est, ad quem nulla creatura ascendere valet: unde decebat eum, a quo omnis creatura descendit et movetur, ut per Filium suum, Deum scilicet et hominem, liberaret, quatenus [Col. 0242C] vacuus angelicus chorus per eum suppleretur. Deus enim coelum et terram constituit, quemadmodum Moyses inspiratus Spiritu sancto, scripsit, quem in fictili vase, scilicet homine, designavit, quem diabolus ad plenum, ut in miraculis Dei constitutus est, non cognovit, sicut etiam divinitas in humanitate latens et occultata est; quia, si perfecte eum cognovisset, nunquam ad decipiendum eum aggressus fuisset. Diabolus vero etiam ante ruinam suam eum nunquam vidit, quoniam a charitate caecus fuit, quae in omnibus rebus velut anima et oculus existit, Jesum Christum sine peccato esse sensit, et in eo opera, quibus homo ad vitam resurgit: ideo recolens primum hominem a se deceptum, [Col. 0242D] eum etiam tentatum, decipere volens, et ut memoria ipsius deleretur, omni modo quamvis incassum, laborat. Sed cum superatum se vidisset, omnino perterritus erubescebat, et in malitia sua confidit, ut per Antichristum, Deum in opere suo confundere debeat, quia ex forti vena primae deceptionis, suae confidit in terreno homine perficere, quod in inexstinguibili lumine non valuit, quod Job, qui in dolore suo perfusus est, in prophetia sua intellexit, quando: Diabolus fiduciam habet, quod Jordanis in os suum fluat (Jb 40). Ipse enim maxime odit ignem et aquam, quoniam omnes creaturae per ipsa firmatae et animatae sunt. Ignis vero in quo secundum impietatem suam ardet, omni lumine caret, ipse etiam omnis viriditatis expers est, et ideo [Col. 0243A] cum luce et humiditate partem non habet. Nobilissimus flos virgae Aaron, per ignem florem, et in aqua mortem suffocavit, de quo floriditas sanctitatis et coelestium virtutum exorta est, quoniam ipse nobile germen ab alto monte descendit, unde etiam novum genus plantavit. Prophetica namque verba, quae in umbra famae sonuerunt, tunc formata apparuerunt, quando Filius Dei de alto monte, scilicet de corde Patris sui, descendit ad induendam humanitatem, qui omnem vocavit creaturam, et eam in cavernam naturae suae constituit, quoniam ipsum decebat ut nova sanctitate coelestium virtutum homines indueret, nova humanitate indutus. Illi enim, secundum Joannem, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex [Col. 0243B] Deo nati sunt (Jn 1); quia, sicut Maria virgo contra naturam Deum et hominem genuit, ita isti contra naturam carnalis concupiscentiae, ipsum imitando, in novam sanctitatem nati sunt, quam ex ipso suxerunt. Filius namque Dei, sicut bonus et sapiens hortulanus, bonas et ad cujusque utilitatem perfectas colligit herbas, bonos et perfectos homines, qui quasi bona herba in bona terra fuerunt, quoniam eum audierunt, et sermones ipsius audientes, praeceptis ipsius libenter obtemperabant in fide et charitate. Ipse quoque duodecim apostolos elegit (Mt 10), ad numerum duodecim prophetarum, qui umbra fuerunt Christi, sicut umbra corpus ostendit.






Epistolae Hildegardis