Epistolae Hildegardis

EPISTOLA LIII.








FRATRUM HAGENHENSIUM AD HILDEGARDEM. Ut discordiam apud ipsos ortam sedare et exstirpare non omittat, precantur.



HILDEGARDI, castae columbae in foraminibus petrae latitanti (Ct 2), fratres, heu! conturbati in Hagenhe, orationum suarum devotionem, et quod spectat ad aeternam salutem.

Quoniam Dei gratia, lux vestra coram hominibus salubriter lucet (Mt 5), Patrem vestrum qui vos ardentem lucernam ad illuminationem Ecclesiae superposuit, glorificamus, et quamvis peccatores, [Col. 0272A] sanctitati tamen vestrae, qua coelestis sponsi amplexibus singulari privilegio inhaeretis, cordialiter congaudemus. Charitatem etiam vestram ignorare nolumus, quod die noctuque vos facietenus videre desideramus, et assidue vestri memoriam in orationibus nostris facientes (Rm 1), vos absentem corpore, quasi praesentem interdum amplectimur mente. Ergo perfectionem vestram humiliter deprecamur, ut sponso vestro, sub cujus umbra secure requiescitis (Ct 2), nos juxta viam mendicantes commendetis (Luc. 18), ne praeteriens turba clamores nostros compescat; sed orationibus vestris ad Dominum adjuti, mereamur a caecitate cordium nostrorum illuminari. Hoc autem idcirco dicimus, ut dissensionem, quam in loco nostro ortam [Col. 0272B] esse scitis, quemadmodum incepistis (Spiritu sancto vos docente), sedare et exstirpare non omittatis; et ut per hoc quoque litteras commonitorias nobis transmittatis, quia nisi citius exstinguatur, periculum magnum tam animarum quam corporum facile incurremus. Gratia Spiritus sancti quae vos interius docet et multa secreta vobis demonstrat, haec etiam nobis, secundum quod sibi placuerit, manifestare dignetur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Praeclaram mittit de multis vitiis et virtutibus instructionem admonitionemque et adhortationem ad studium virtutum.



Ego paupercula forma, multa aegritudine diu gravata, per veram sapientiam cogebar, ut haec [Col. 0272C] verba ipsius, populo loci hujus proferrem. Et audivi quod eadem sapientia populo huic opus suum proponebat, scilicet, quomodo coelum et terram in recta mensura constituisset, quatenus fratres ejusdem populi cognoscerent, qualiter institutio eorum primitus constituta esset, et qualiter nunc destituta esset. Et dixit: Gyrum caeli circuivi (Si 24), altitudinem et profunditatem ejus ita constituens, ne rectum modum suum superexcellerent; et latitudinem totius orbis sic ordinavi, ne ipsa mensuram suam inordinate excederet. Solem quoque feci, ut in die luceret et tenebras obtegeret; et lunam, ut in nocte cum stellis claresceret. In verbo quippe illo, cum Deus dixit: Fiat, omnia haec facta sunt, ut etiam nunc persistunt: unde in his velut in speculo [Col. 0272D] vos populi considerate, quatenus in hoc quod incepistis, permaneatis. Deus enim homini spiraculum vitae inspiravit (Gn 1); et ita vivificatus, caro et sanguis factus est. Deinde autem consortium angelorum cum laude et ministerio illi dedit, et reliquam creaturam illi subjecit. Nam Deus lumen aeternitatis illi concesserat. Sed ipse in omni honore isto vermem audivit, et ita praecepta Dei praevaricando obcaecatus et exstinctus est. Unde diabolus in se gavisus, ait: Deum quem in coelo superare nequivi, in opere suo, videlicet in homine, qui alius Deus est, superavi. Diabolus namque hominem Deum nominavit, quemadmodum etiam seipsum esse Deum voluit. Sed Deus in antiquo consilio, [Col. 0273A] quod ante aevum in se habuit, computabat quomodo ordinationem suam ita observaret, ut ei in illa nullus resistere posset, et idem antiquum consilium a scientia omnium creaturarum in seipso abscondit, unde et diabolus illud nec scivit, nec scit, atque ejusdem consilii usque in novissimum diem inscius erit, ubi tunc in maxima confusione sua ejusdem consilii, quaedam sentiet et cognoscet, per quae per omnia confundetur. Nam diabolus hominem inseparabiliter perditum, ut ipse voluit, putabat. Homines enim in magna saevitia et oblivione Dei, se homines fore obliti, inhumane vixerunt, quousque idem antiquum consilium quemdam sanctificatum populum sibi elegit. Et Deus sobrietatem et virginitatem in Abel praesignavit, qui propter justitiam martyr effectus [Col. 0273B] (Gn 4), hoc fecit quod pater suus facere neglexit. Sanctificati autem populi se homines esse cognoscebant, et humane vivebant, de quibus etiam Noe surrexit, quem Deus in arca observavit (Gn 6). Sed Deus volens iniquitatem submergere, os abyssi aperuit, et plurimam creaturam in aqua submersit: et tunc per semetipsum juravit, quod nequaquam ultra omnem carnem aqua perderet (Gn 9), recordans quia homo per aquam regenerandus et salvandus esset. Post diluvium vero antiquum consilium multa miracula ad confusionem diaboli ostendebat, qui de occisione Abel intra se gaudebat, dicens: Ecce opus Dei quod de paradiso ejeci, in terra divisum jacet. Sed Noe sanctificatus, in Spiritu [Col. 0273C] sancto operatus est, et altare Deo aedificavit, in quo antiquum consilium altare illud praesignavit, quod Joannes in Apocalypsi vidit (Ap 8), super quod orationes sanctorum ascendebant. Cum enim homo in poenitentia peccatorum orat, et cum salutem a Deo quaerit, sanctus nominatur. Antiquum quoque consilium plurima signa in Abraham operabatur, qui patriam et cognationem suam cum propria voluntate sua reliquit, et duram legem, per quam mors confusa, et serpentis nequitia insanabili vulnere vulnerata est, in sanctitate iniit, quando praecepta Dei adimplevit, quod Adam non fecit, cum praeceptum Dei praevaricatus, voluntatem suam secutus est. Idem etiam consilium purificationem legis in Moyse constituit, et per sanguinem [Col. 0273D] hircorum et vitulorum praesignavit, quod innocens agnus pro homine immolandus esset. Nam Filius Dei de corde Patris exiens, de virgine natus est, et omnia haec per semetipsum implevit. Virginitas in Filio Dei surrexit, quae erecto vexillo coelos penetravit, quoniam idem Filius Virginis totus integer, totus sanctus fuit, et per eum magnus ordo virginum surrexit, quem vetus lex non cognoverat. Sed et ipse sacerdos fuit, cum seipsum in ara crucis pro hominibus immolavit; cui etiam sacerdotes in sacerdotio suo adjuncti sunt, quia angelos imitari debent, qui nuntii Dei existunt. Angeli quippe opera hominum ex debito officii sui velut scripturam Deo ostendunt, quod et sacerdotes faciunt, cum peccata hominum per poenitentiam suscipiunt, [Col. 0274A] et ea per indultam misericordiam Deo ostendunt. Sic et villicus fecit (Luc. 16), qui diffamatus est apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, cum unumquemque debitorem domini sui minus scribere jussit quam deberet. Villicus etiam iste Synagoga est, quae nullam liberationem per sanguinem hircorum et vitulorum habere potuit; sed immolationem innocentis agni praefiguravit, per quem officio suo privari timuit, et intra se dicebat quod sufferre non posset duritiam legis quae jussit: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur; et etiam erubescat quod foras projiceretur, ita ut in nulla petitione misericordiae reficeretur. Ex qua dum multi in Filio Dei ad indulgentiam converterentur, ipsa pro indulgentia meritae poenae laudabatur, quia dum [Col. 0274B] servus per poenitentiam et confessionem domino suo retributionem dederit, ab illo multum laudatur, quoniam eum multum dilexit, quemadmodum Maria Magdalena Christum dilexit. Scriptura haec sacerdotibus adest, unde etiam decet illos, ut Christum imitentur, et castitatem ament, et incestum fugiant. Filius namque Dei, ut injustos justos faceret, in cruce passus est; et etiam ipsos ad se trahit, ut de villico dictum est. Sed Abel pro justitia martyr exstitit.

Post passionem autem Filii Dei multitudo martyrum exorta est, qui pro fide et confessione ipsius passi sunt, quos etiam alii martyres comitantur, scilicet illi qui contra peccata et vitia pugnando se vincunt, et isti praedictorum martyrum pennae [Col. 0274C] sunt. Qui autem hos injuste persequuntur, vindicta Dei super illos cadet. Sed et illi qui virginitatem tribulando persequuntur, ita quod illam doloribus perfundunt, vindictam Dei non effugient; et ideo multoties accidit quod nobiles ex judicio Dei ignobiles, et divites egeni efficiuntur, et quod multis aliis periculis et calamitatibus subjiciuntur. Qui vero sacerdotale officium injuste premunt et blasphemant, hi in reatu suo similes sunt Cain, qui fratrem suum occidit: unde poena illius constringendi et puniendi sunt. Sacerdotale namque officium in magisterio suo a Domino Deo est. Itaque Sapientia in turba loci hujus turrim aedificavit (Pr 9), quam baccis, topazio et sapphiro exornavit, [Col. 0274D] et in ipsam speculatores posuit, et juxta eam torcular construxit: quod quibusdam hominibus commisit, qui vinum in ipsa exprimerent: atque secus illud domum etiam fecit, in qua alios esse jussit, qui omnia quae ad agros pertinebant, procurarent. Sed tempestas valida et pestifera insaniae exorta est, ita quod homines praedictum torcular custodientes, ad eamdem turrim jacula emittebant, et quod alii in praefata domo manentes, saxa contra ipsam turrim projiciebant; unde et illi qui in ipsa turri erant, lapides adversus istos jaciebant. Turris haec altitudinem magisterii designat, quae baccis, videlicet illis qui a pueritia in innocentia et sanctitate vixerunt, decoratur, et quae topazio, id est his qui, optimam partem eligentes, [Col. 0275A] saeculo renuntiant, elucidatur: et quae sapphiro, videlicet ipsis qui propter amorem Dei pompam saeculi et semetipsos abnegant, exornat. In ista speculatores sunt, videlicet hi qui subjectis suis in magisterio praesunt. Torcular autem officium illorum ostendit, qui per consecrationem jugati, ministerio passionis Christi ad altare insistunt, et vineam Domini Sabaoth colunt et conservant. Sed domus custodiam et constrictionem istorum demonstrat, qui idiotae existentes, et in saeculo viventes, saeculum et semetipsos propter Deum relinquunt, et in necessariis rebus corporalibus laborant; et tamen spiritalem vitam conservant: tempestas vero temeritatem notat, in qua in torculari manentes ad praelatos suos acumina superbiae [Col. 0275B] mittunt, et per quam etiam in domo stantes, duritiam inobedientiae contra ipsos dirigunt: quapropter iidem praelati ad injuriam provocati, se immites per verba iracundiae subjectis suis exhibent. At omnibus istis sapientia inducias emendationis constituit, quemadmodum in Evangelio cultor vineae ad dominum suum de ficu dicebat: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et stercora mittam (Luc. 13). Nam fodere circa illam, est ut homo voluntatem proprietatis suae [Col. 0276A] premat; alioquin nunquam obedire poterit: sed mittere stercora, est in humilitate et subjectione praelato subdi. Cum enim homo ad obedientiam se inclinat, omnia carnalia desideria et semetipsum quasi pro luto computat.

Nunc itaque ego paupercula et debilis forma, vobis loci hujus praefatis fratribus dico: Inexstinguibilis vitae ignis in vobis ardeat, et vos lumine suo ita perfundat, ut in ipso permanere valeatis, ut prius incepistis. Nam cum fructuosum tempus correctionis, et emendationis in vobis surrexerit, lapides turris vestrae fulgorem suum, ut prius erat, recipient.





EPISTOLA LIV.








GUIBERTI GEMBLACENSIS MONACHI AD HILDEGARDEM. Triginta octo quaestionum solutionem petit.



[Col. 0276B]

(Exstat infra, cum sanctae Hildegardis responsione, inter opuscula sanctae virginis.)





EPISTOLA LV.








SORORUM PARTHENONIS HUNNIENSIS AD S. HILDEGARDEM. Regulam Benedictinam sibi explanari petunt.



(Vide infra Expositionem sanctae Hildegardis in Regulam S. Benedicti.)




[Note: [Col. 0275]


Epistolas 56-59 huc adducimus ex amplissimo Commentario in Vitam et res gestas sanctae Hildegardis, quod ex die 17 mensis Octobris Bollandiani, pag. 729, dedimus initio voluminis; epistolas 60-61 habemus ex Vita sanctae Hildegardis a Godefrido et Theodorico monachis scripta.

] EPISTOLA LVI HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM. Mittit ad ipsum mulierem quamdam poenitentem quae non fuerat recte confessa, et cui peccatum exponendum indicaverat, ut ex responso Philippi patebit.



[Col. 0275C]

PHILIPPO abbati, HILDEGARDIS.

O Pater, qui in omni negligentia tua Deum times, et qui eum diligis, ita quod pro quibusque inutilibus ad ipsum suspiras, tu ad fontem aquae vivae curre, non solum te, sed etiam alios infirmos, quos vulneratos vides, lavando; ipsisque vinum poenitentiae infunde, et eos oleo misericordiae ungere non cesses. In hoc enim illum, qui vivus fons et integra rota est, imitaris, qui peccatores ad auxilium misericordiae [Col. 0275D] ejus confugientes comprehendit, impiosque ei contradicentes amaro judicio judicat. Circulum vero hujus rotae nullus mons tangere valet, quoniam umbra ipsius super omnia excelsa est: nec ipse etiam ab ullis infimis obnubilari potest, cum omnia excellat. Deus namque per nullum, nisi per se ipsum, vivit: unde nec initium nec finem habet. Ideo quicunque ad auxilium gratiae suae confugerit, a beatitudine aeternae vitae nunquam deficiet; sed denuo per Deum vivum scintilla salvationis excitatur, quia ipse peccatoris mortem non [Col. 0276C] vult, sed ut per eum vivere incipiat. Nunc autem, o mitis Pater, qui in vice Christi es, suscipe hanc mulierem, scilicet Idam, quae occulta vulnera sua nondum perfecte manifestavit, et eam, ac caeteros ad te confugientes diligentissime medicina poenitentiae percura, quatenus in rota verae Trinitatis in aeternum vivas.





EPISTOLA LVII.








PHILIPPI PARCENSIS ABBATIS AD HILDEGARDEM. Superiori respondet.



PHILIPPUS, Dei gratia ecclesiae Beatae Mariae, quae est in Parco Lovaniensi, dictus abbas, II. de Binga ancillarum Dei venerabili, magistrae bonum salutis aeternae.

Crede, mater venerabilis, crede, dilecta Deo, ex [Col. 0276D] quo virtutum tuarum, quibus ancillam suam divina benignitas mirificavit, fama praedicante, notitiam habui, te dilexi, de te mihi sermo cum laudibus frequenter sine fastigio [forte, fastidio], tu cordis mei meditatio fuisti saepissime. Hujus rei testis est labor itineris, quem assumpsi, ut venerabilem vultum tuum, speculum videlicet illuminatae mentis tuae, videre, et tecum loqui ore ad os possem: Deo gratias: quam quaesivi, quam diu multum optaveram praesentiae tuae dulcedinem promerui, et collocutionis tuae consortium indigno mihi non [Col. 0277A] denegasti. Sed doleo, quod acquievi fratribus meis, qui mecum venerant, et nullam moram facere sinebant tecum, ut volebam. Sed spero, quod adhuc te fruar in Domino, sive in praesenti vita, sive post eam, tuis orationibus amoena paradisi introductus. Ora igitur, Mater venerabilis, ora pro me amante, et venerante gratiam Dei in te, et pro congregatione fratrum et sororum, quam habeo regere, ut pacem et concordiam nobis Dominus tribuat, peccata dimittat, perseverantes in suo servitio faciat. De poenitente autem muliere, Ida videlicet, voluntati tuae, quam Dei credo, obedivi, poenitentiam jungens [forte, injungens] pro peccato, quod, Domino revelante, ad purum ei detexisti. Sed quia senio confecta, et legibus poenitentiae [Col. 0277B] multo jam tempore confracta est, peto ut, quomodo scis, et animae suae utile prospexeris, unde relevetur, ei impendas.




EPISTOLA LVIII. HILDEGARDIS AD PHILIPPUM PARCENSEM ABBATEM. Praeclara monita suggerit.



PHILIPPO abbati, HILDEGARDIS.

Fides, quam homo per inspirationem Spiritus sancti ardenti corde ad Dominum habet, valde gloriosa est, cum in amplectione dilectionis invisibilia, tanquam ea, quae visa delectant amplectitur. Sic etiam laudabile est in te, quod propter amorem Dei me debilem et indoctam femineam formam videre et audire dignatus es. Ventus enim de excelso [Col. 0277C] monte flavit, coram ornatis civibus et turribus parvam pennam flatu suo movens, nullam per se possibilitatem [i. e. potentiam] volandi, nisi per ventum, habentem. Quod nimirum Deus omnipotens idcirco facere curavit, ut ostenderet, qui per rem, quae nec minima de se praesumeret, operari posset. Vos autem, qui in officio prophetarum, cui adjuncta est cura apostolici ordinis, viriliter statis, suffragium orationum vestrarum mihi, quam super stratum infirmitatis meae usque adhuc decumbentem eoram positam vidistis, porrigite, ut in gratia Dei valeam permanere, quoniam nullam in me securitatem retinens, omnem spem meam et fiduciam in Dei solius misericordiam constitui.

Nunc autem, o Pater, qui in vice Christi es, [Col. 0277D] curam super oves congregationis tuae cum virga praeceptorum Dei habe, quibus eas corripias et regas, ne in superbiam eleventur: quod vitium assimilatur urbi, quae supra petram nequaquam fundata est ideoque ruendo destruitur, quoniam firmum fundamentum non habuit. Peccatores quoque, qualicunque crimine vulneratos, oleo misericordiae frequenter inunge: ne in mala consuetudine peccatorum, velut quatriduanus Lazarus, feteant: cornuque salutis, id est verae humilitatis in omnibus tuis erige: (quae virtus nubi sapphirini coloris, per quam sol potenter fulget comparatur) in hoc [Col. 0278A] verum Solem, scilicet Filium Virginis, imitando: qui in summa humilitate ad terras descendit, in qua etiam ad dextram Patris sui ascendit. Ab eis etiam malam consuetudinem peccatorum abscinde, eosque hoc modo, velut monile, cum pretiosis lapidibus adornare satage, ut tu cum eis, et ipsi tecum, ad aeternum gaudium pariter veniatis. Nunc autem gratia Spiritus sancti lucernam verae charitatis omnipotenti Deo te efficiat: qui etiam pro adjutorio, quod animae et corpori modo exhibes aeternam mercedem tibi donare dignetur.




EPISTOLA LIX. EJUSDEM AD EUMDEM. Rescripta est ad interrogationem Philippi timentis ob signum quod ei in celebratione divinorum acciderat et de quo multum sollicitus erat. Ejus timorem solvit Hildegardis.



[Col. 0278B]

PHILIPPO abbati, HILDEGARDIS.

O bone et fidelis serve Dei, qui causam vel significationem signi Dei, nuper ostensi, pertimescens scrutaris, quod in scientia solius Spiritus Dei est, qui initium non habet, et cui nulla creatura assimilari valet, audi, quae ad interrogationem tuam respondeo. Istud, quod tibi accidit, velut ramum, in multis ramusculis divisum, video. Quare non propter te solum factum est; sed etiam propter subditos tuos, et propter alios multos, ut corda eorum, qui hoc audierint paveant, et neligentias suas corrigant, et non nisi cum timore et reverentia [Col. 0278C] divina celebrent, ne ut [forte vel] judicio Dei, vel irrisioni daemonum ex permissione ipsius Dei subjaceant. Nam et istud ego factum esse vidi quadam irrisione aereorum spirituum, permittente tamen Deo propter causas supra dictas. Unde, dulcis et mitis Pater, non conturberis: sed age Deo gratias, si causa tui aliqui hoc audientes corrigantur. Et sacerdotale officium propter hoc ulterius agere non differas: sed confessione et poenitentia purgatus, in celebratione missarum Deo servire stude. Nunc ergo, serve Dei, sine trepidatione gaude, et exsulta in Domino, quia ipse Deus te amat, et animam tuam suscipiet.





EPISTOLA LX.








G. ABBATIS ET FRATRUM BRUNWILLARENSIUM AD HILDEGARDEM. De muliere daemoniaca [Note: [Col. 0277] Vide lib. III, cap. 2, Vitae sanctae Hildegardis, a Godefrido et Theodorico monachis scriptae, quae exstat initio hujus voluminis.].



[Col. 0278D]

HILDEGARDI dominae et matri venerandae, totisque visceribus amplectendae Christi sponsae, et Regis altissimi filiae, G. qualiscunque Brunwillarensis coenobii provisor, cum suis fratribus in valle lacrymarum sedentibus, ut possunt, in orationibus omnimodae dilectionis devotum famulatum.

Quamvis, amantissima domina, facie nobis sitis incognita, virtutum tamen vestrarum fama nobis estis celeberrima, et licet absentes simus corpore, spiritu tamen vobis praesentes sumus assidue, et [Col. 0279A] qualis sit erga vos nostrae dilectionis affectus, novit scientiarum Dominus. Auditum est itaque in terra nostra, et celebri sermone vulgatum verbum hoc, quod factum est de vobis a Domino, qui [forte quia] fecit vobis magna, qui potens est, et sanctum nomen ejus. Sed quibus quantisque miraculis in vobis clarescat fons vividae lucis, tam nomen, tam clerus, quam populus, et rerum protestatur eventus. Nam in vobis fulget opus non humanum, sed divinum, gratia praecedens, donum praepollens, quod non dictat humana ratio, sed quod procedit ex fonte lucidissimo. Sed quid moramur? Flere magis libet, quam loqui. Ergo sanctitatis vestrae, o domina piissima, dulcedo non reputet temeritati, quod in simplicitate cordium, sed nimia necessitate [Col. 0279B] compellente, aperire vobis causam necessitatis nostrae praesumimus, quoniam a vobis bonum consilium recipere non dubitamus. Nam quaedam nobilis femina a maligno spiritu per aliquot annos obsessa, per amicorum manus ad nos deducta pervenit, quatenus adjutorio beati Nicolai (sub cujus patrocinio sumus) ab hoste imminenti liberaretur. Sed versutia et nequitia callidissimi et nequissimi hostis tot hominum fere millia duxit in errorem et dubium, quod Ecclesiae sanctae maximum timemus detrimentum. Nam omnes nos cum multitudine populi pro liberatione feminae istius jam per tres menses multis modis laboravimus, et quod sine moerore dicere non possumus, peccatis nostris exigentibus, nihil profecimus. Omnis itaque spes [Col. 0279C] nostra post Deum in vobis est. Daemon enim iste nunc quadam die conjuratus, tandem manifestavit nobis mulierem hanc obsessam liberandam esse per virtutem vestrae contemplationis, magnitudinem divinae revelationis. Nunquid et magna in ejus liberatione intendit Deus? Utique. Itaque largissima benignitas nostri Redemptoris laborem nostri negotii et moeroris, sed et laetitiae et exsultationis, per vos plenissime consummare dignabitur, ut omnis error et infidelitas hominum adnihiletur, et obsessa famula Dei liberetur, ut cum Propheta dicamus: A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Ps 117,23), et: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus [Col. 0279D] (Ps 123,7). Quid ergo Deus de his vobis insinuaverit, seu visione revelaverit, nobis sanctitas vestra litteris designare studeat, obnixe et humiliter deprecamur. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS De muliere liberanda consilium dat.



G. ecclesiae Brunwillarensis abbati, H. Cum flagellis Dei sim longa et gravi aegritudine constricta, vix aliquantulum petitioni vestrae respondere valeo. Haec a me non dico, sed ab illo, qui est. Diversa genera malignorum spirituum sunt. Hoc vero daemonium, de quo quaeritis, has artes habet, quae moribus hominum in vitiis assimilantur: unde et cum hominibus libenter manet, ac ideo etiam crucem Domini et reliquias sanctorum, ac caetera, [Col. 0280A] quae ad servitium Dei pertinent, aliquantum negligit, et deridet, nec multum pertimescit. Ea quidem non diligit, sed fugere dissimulat, velut aliquis stultus et negligens homo verba et minas, quae sibi a sapientibus inferuntur, parvipendit: quapropter et difficilius, quam aluid daemonium, expellitur. Nam nisi jejuniis, flagellis, orationibus, eleemosynis, ac ipso jussu Dei [deesse videtur non] ejicietur. Audite ergo, et non responsum hominis, sed ipsius qui vivit. Eligite septem boni testimonii, et quos vitae meritum probat, sacerdotes in nomine et ordine Abel, Noe, Abraham, Melchisedech, Jacob, et Aaron, qui viventi Deo sacrificium obtulerunt, septimum in nomine Christi, qui seipsum Deo Patri in cruce obtulit: et jejuniis, flagellis, orationibus, [Col. 0280B] eleemosynis, et missarum celebrationibus praemissis, humili intentione et habitu sacerdotali, cum stolis ad patientem accedant, et eam circumstantes, unusquisque eorum virgam in manu teneat, in figura virgae, qua Moyses Aegyptum, mare Rubrum, petramque praecepto Dei percussit, ut sicut Deus ibi per virgam miracula ostendit, ita et hic pessimo hoste virgis ejecto, seipsum glorificet. In figura septem donorum Spiritus sancti septem sacerdotes erunt, ut Spiritus Dei, qui in initio ferebatur super aquas, et qui inspiravit in faciem hominis spiraculum vitae, spiritum immundum ab homine fatigato exsufflet. Et primus, qui in nomine Abel erit, virgam in manu tenens, dicat: Audi, maligne et stulte spiritus, quicunque in homine [Col. 0280C] isto habitas, audi verba haec non per hominem praemeditata, sed per illum, qui est, et qui vivit, manifestata, etc.





EPISTOLA LXI.








G. ABBATIS ET FRATRUM BRUNWILLARENSIUM AD HILDEGARDEM. Mulierem eamdem iterum a daemone vexari.



H. venerabili dominae, omni gratiarum actione dignae, G. Brunwillarensium abbas indignus, cum suis fratribus vivere, proficere, mundum pede subter habere, et quidquid famulae Christi excellentius optari potest.

Quod Dominus vos respexit, gratiamque suam infudit, jam totus mundus novit. Sed nos qui [Col. 0280D] hactenus per nuntios nostros et litteras pro necessitate mulieris, maligno spiritu obsessae, sanctitati vestrae locuti sumus, nunc saltem per personam ipsius cum magna spe ad vos directam, urbem necessitatis repetimus, et preces precibus devote superaddimus, ut, quo magis est vobis vicina corporaliter, eo amplius sitis ei propitia spiritualiter. Nam daemon litteris vestris, quas, Spiritu sancto dictante, misistis, conjuratus, vas possessum per brevem horam reliquerat: sed heu! nescimus quo judicio Dei, rediit, vasque derelictum denuo invadens, illud nunc acrius quam prius fatigat. Nobis autem eum iterum conjurantibus, et fortiter ei insistentibus, tandem respondit, quod vas possessum non nisi in praesentia vestra relinquet. Eapropter [Col. 0281A] ipsam ad sanctitatem vestram mittimus, ut quod nos, peccatis exigentibus, non meruimus, per vos compleat Dominus, et antiquo hoste ejecto, ille, [Col. 0282A] qui potens super omnes est, in vobis glorificetur. Valeat materna dilectio vestra.







MONITUM IN EPISTOLAS SEQUENTES.


(D. MARTEN., Ampliss. Collectio, II, 1013.)



[Col. 0281]

Epistolas circiter quinquaginta habes typis mandatas in Bibliothecis Patrum editionis Coloniensis et Lugdunensis, praeter unam ad abbatem Brunvillariensem, quae exstat in Vita S. Hildegardis a Theoderico abbate Trudoniensi composita, apud Surium 17 Septembris. Nos longe plures invenimus in optimae notae codice Himerodensis monasterii, ordinis Cisterciensis, in dioecesi Trevirensi. Codex, ab annis circiter quingentis exararus, varia Hildegardis continet opuscula, scilicet epistolas diversarum personarum ad eam directas cum rescriptionibus ejus de diversis inquisitionibus; Vitam S. Desiboldi, Vitam S. Ruperti ducis, et S. Berthae ipsius matris; Expositionem brevem in Regulam S. Benedicti, et libros sex vitae Meritorum, quos illa conscripsit in sexagesimo primo aetatis suae anno, qui erat millesimus centesimus quinquagesimus octavus annus, sub pressura apostolicae sedis, regnante Frederico Romanorum imperatore. Primus liber continet capita 124, secundus 85, tertius 84, quartus 70, quintus 85, sextus 45. Hinc colliges Trithemium, qui tres duntaxat vitae Meritorum libros S. Hildegardi ascribit, integrum ipsius opus hoc non vidisse. Sed longe plura alia opuscula ejus recenset, quae hic referre supervacaneum videtur. Ut autem ad epistolas redeam, eas omnes continet codex Himerodensis quae in utraque Patrum Bibliotheca editae sunt, et insuper octoginta quatuor, quae plane publica luce indignae non videntur nobis. Nam praeterquam quod omnia sanctorum scripta eam spirare solent pietatem quae legentibus ad animae salutem non parum conducit, in omnibus quae ad Hildegardem directa sunt epistolis non meram offendet rerum spiritualium seu moralium narrationem, sed omnes fere sunt historicae. Ex his aliquae occasione schismatis quod Alexandrum III papam inter et Victorem IV antipapam suscitavit Fridericus, scriptae sunt; una a doctore Universitatis Parisiensis consulitur quid de opinione Gilberti Porretani episcopi Pictavensis in concilio Remensi proscripta, sit credendum; in aliis agitur de ratione restaurandae disciplinae regularis in collapsis monasteriis. Pluribus etiam persecutiones monasteriis illatae, tentationes ac dispositiones interiores scribentium exponuntur. Neque pauci tum abbates tum abbatissae utrum dignitatem retinere aut dimittere debeant, ab ea inquirunt. Hinc patet omnes illas epistolas ad illustrandam historiam cum ecclesiasticam tum monasticam non parum conducere. Caeterum obiter non est praetereundum quod ab abbate Rettinhasili ad abbatiam Salemensem postulato consulta, an utramque dignitatem abjicere deberet, respondit Hildegardis: Quicunque agrum vel ovile propter fidem procurationis susceperit, ipsa dimittere non debet; sed sicut paterfamilias ea reget. Qui enim ovile suum relinquit et aliud recipit, praeceptorum Dei praevaricator nominatur. Quod velim attendant ii qui de sede ad sedem contra praescripta canonum et sanctorum Patrum edita adeo facile transmigrant. Porro has epistolas debemus humanitati reverendissimi et amplissimi Roberti abbatis Himerodensis, qui eas non modo ex suo ms. transcribere permisit, sed codicem etiam ipsum nobis sponte Parisios transmisit.





EPISTOLA LXII.



[Col. 0281B]




A. ABBATIS ELEVACENSIS AD HILDEGARDEM. Orat ut divinum de suis inimicis consulat oraculum, et rescribat quid sibi de Dei misericordia exspectandum sit.



HILDEGARDI, dilectae sponsae Christi, A. solo nomine Elevacensis dictus abbas, post vallem lacrymarum gaudia supernorum civium.

Libenter beatitudini vestrae salutationis officium tanto terrarum spatio interjecto porrigimus, amplectentes in vobis magnalia Dei, qui vos et purioris vitae sanctitate pollere fecit, ac spiritu prophetiae supra humanam opinionem vobis indidit praesentia tangere, revolvere praeterita, futura praevidere, ut divini muneris novitate dupliciter honorata, [Col. 0281C] vere hominibus hujus temporis stupenda sitis et veneranda. Visitavit enim nos Oriens, et jam ruente saeculo superposuit manum suam, qui talem ac tantam inter nebulas saeculi nequam nostra feliciter aetate dedit clarescere, cujus interventu et veniam peccatorum, et remedium laborum, et consolationem dolorum obtinere, atque divinae secretum dispositionis cognoscere gaudemus. Accusat [Col. 0282B] nos conscientia nostra, terret culpa, peccata redarguunt. Turbamur intus, foris periclitamur, nusquam nobis securitas, undique circumsonat hostis. A dextris fraudulentus amicus insidiatur, a sinistris truculentus inimicus oppugnat. De his et aliis super quibus maturitatem vestram nuntii nostri consuluerint, divinum oraculum consulite, et quidquid nobis de misericordia Dei, exspectandum sit, mater sanctissima, rescribite.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Afflictum consolatur, torpentem hortatur, et ad pugnandum viriliter excitat.



Qui videt, nec vicissitudine mutatur, dicit: Tu homo, nondum habes alas volandi, quae tempestates tolerant, et quae ad rectam moderationem aeris [Col. 0282C] pertinent, sed tantum quasi columna es in platea sine instrumento aedificii, et sine ascensu scalae stans, ita quod luto scalae aspergeris. Nam lenis es, et non acutus in oculo correptionis ad arguendum pravos et nigros mores hominum; sed tamen gratia Dei inspicit te, non habentem clausuram duritiae cordis, sed tantum dormientem in torpore lasciviae, ita quod Deum non attendis. Ergo Dominum [Col. 0283A] tuum non habe sicut villicum; sed aspice in illum, improbitates, ut fortissimus miles, fortissime pugnans, armatus lorica et galea. Nunc enim sunt tempora quasi in oblivione Dei, et lassa in certamine Christi. Sed fama volat in mendaciis per vicissitudinem vanitatum, quasi Deum videant, sed tamen nesciunt eum. Ubi est ergo homo qui ambulet in recto itinere? Pauci sunt. Sed qui est dicit: Nullus hominum valet per vomitum garrulitatis suae, gladium ultionis meae de vagina sua praecipitanter educere, antequam veniat tempus voluntatis meae in ultione. Tu ergo, o homo, surge, et clarifica animum tuum in me, ita quod vigilanter quaeras ubi me invenias, et vives.





EPISTOLA LXIII.








H. ABBATIS MULEBRUNNENSIS AD HILDEGARDEM. Anxius de regimine animarum ejus exposcit orationum suffragia.



[Col. 0283B]

HILDEGARDI matri et sorori venerandae, H. abbas nomine Mulebrunensis (utinam merito!), perpetuam salutem a Domino.

Audivimus de te bona, o Christi famula. Audivimus, et bonorum omnium largitori grates exsolvimus. Ego ergo qualiscunque non sine spe exauditionis ad te scripta dirigo, et orationum tuarum aliquod singulare suffragium deposco. Commissum enim habens arduum et anxium, regimen scilicet animarum, peto, quaero, pulso per te a Domino adjuvari possibilitate et effectu felici. Non autem tibi [Col. 0283C] sit onerosum et indignum epistolae tuae scripta mihi remittere, quibus instruatur, confortetur, consoletur corpus meum et anima. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad bona opera et ad frenandas in se saecularium rerum curas.



Prudens vir veracis lucis. O homo, haec verba audienda sunt: Homo qui ad vitam transire vult, debet habere speculativam spectionem animi viventium oculorum, quia Deus in talibus factis vigilat. Nam cum venerit inguinaria submersio cinereae causae diversa crimina evomens; tunc homo frenet gustum mentis suae, et tabescat in importabili facto duritiae, surgens ad auroram lucis, id est ad misericordiam quae mortem stravit, et squalida [Col. 0283D] viscera gehennae contrivit. Ubi eadem misericordia abstersit crimina hominum. Sic habeat homo fenestras ad restaurandum semetipsum in bono. Sed, o tu qui generosus es in voluntate tua, attende quod multa flumina undarunt in te, rixando in magno strepitu. O fortis ligatura, totque mammas voluptatum pullulantium vitiorum. Sta quoque in exemplo turturis, flectens genua tua quando te ipsum vincit. O vivens figura, aperi clausuram mentis tuae in pulchra facie, quod decet te in conspectu summi Regis. Cave etiam ne sis vehemens plumbum propter duritiam oris tui, si non unxeris vulnera dolentium cicatricum. Osculare autem Deum in mente tua, et desideria tua non erubescant in bona voluntate sua perficere recta et justa opera. Nunc sit tibi [Col. 0284A] refectio in labore tuo, et frena in te saeculares causas, et faciem animi tui fac decoram columbae, ita ut fenestrae coelestis Jerusalem suscipiant te. Dominus non derelinquet te, sed dabit tibi refectionem salutis.






Epistolae Hildegardis