Epistolae Hildegardis

EPISTOLA LXIV.








B. ABBATIS S. MICHAELIS BAMBERGENSIS AD HILDEGARDEM. Ut divinam imploret misericordiam, quatenus flagellum quod affligitur, temperet, et ut proxime de hoc saeculo migraturam animam habeat commendatam.



Dominae H. summo Regi desponsatae et sororum de S. Ruperto magistrae, B. de S. Michaele in Bavenbergh abbas immeritus, quidquid valet oratione [Col. 0284B] et devotione.

In amore ipsius qui sanguine proprio nos redemit vos fervere audimus, quem etiam juxta modulum nostrum, ut munera vobis collocata perpetuo custodiat obnixe flagitamus. Magno autem cordis desiderio praesentiam vestram desideramus. Verum peccatorum obstaculis praepedientibus huc usque id adipisci nequivimus. Per ipsum ergo quem amatis, dulcedinem vestram quam intime exoramus, ut Domini misericordiam pro me imploretis, quatenus flagellum misericordiae quo me tetigit, et quotidie me tangit, taliter temperare dignetur, ut hic salutem et in futuro misericordiam et gratiam invenire merear. Quod si praedestinatio divina in proximo, ut spero, de his tenebris me vocare [Col. 0284C] dignata fuerit, volo animam meam vestris manibus et orationibus commendari. Scripta autem consolationis vestrae per praesentem nuntium nobis dirigite.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut strenue vigilet et virgam patris honeste ferat sibi profuturam.



In ignea admonitione praedestinatum est; quod viva voce populus iste auditurus sit, quod de torrente lapide haurietur in obscuritate mysteriorum Dei. Sed te video in intentione tua aliquando ut aurora rutilantem, sed tamen laborem et angustiam interdum in temetipso et in aliis habentem, ita quod inde tam fortiter fatigaris, quasi ignores quid [Col. 0284D] facere possis. Nunc autem nobilissimum Patremfamilias te admonentem audi: Vigila strenue et surge in lumine, ut virgam ipsius honeste in die feras, nam si exterior homo in flagello Dei aliquando fatigatur, interior tanto fortior exsurgit, de fortissima vi, quae te sustentare vult in circumeunte rota gratiae suae.





EPISTOLA LXV.








BERTHOLDI ABBATIS ZWNIELDENSIS AD HILDEGARDEM. Persecutiones patiens quaerit ab ea aliquod consolationis praesidium.



HILDEGARDI, ancillae Dei de Monte S. Ruperti in Pinguis, BERTHOLDUS Zwnieldensis, solo nomine abbas, pulvis et cinis, si quid potest oratio peccatoris.

[Col. 0285A] Colloquium vestrum jam multo tempore desiderans volui ore ad os clamorem vobis facere de injuriis et tribulationibus quas crudeles persecutores mihi inferunt, dum me ad nihilum redigere contendunt. Licet enim consolationibus verborum vestrorum factus sum saepe laetior, obscuritatibus tamen eorum, eo quod non pene intellectui meo paterent, factus sum tristior. Unde nuntium hunc ad vos mittens lacrymosis et miserabilibus petitionibus aures vestras pulso, ut pro capacitate ingenioli mei super angustiis quae nobis incumbunt voluntatem Dei inquirentes, aliquod solatium per litteras mihi remittatis. Valde enim pertimesco, ne mens mea tempestate insolitae tribulationis dispergatur, et ne profundo desperationis immergatur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Declarat filium haereditatis virga vulneratum propter inquietudinem morum mentis suae.



[Col. 0285B]

Lux vivens dicit: Quemdam hominem vidi, quem quasi debilem ac claudum in praecellentia magisterii dimisi. Quomodo? Qui in imbecillitate carnis suae velut nudi naufragi rebelles erant, hos ipse fugit propter timorem belli. Sed nunc illum video sicut humilem et flebilem peregrinum. Unde illum inspicio velut filium haereditatis, virga verberatum propter inquietudinem morum mentis suae. Volo autem eum in primitivam Ecclesiam restituere, quasi felicem hominem, cum mons in Tauro demergitur. Nunc in aeternum vive.





EPISTOLA LXVI.








G. ABBATIS SALEMENSIS AD HILDEGARDEM. Abbas Rettinhasilis electus in abbatem Salemensem, cupiens utrique praefecturae renuntiare, quaerit ab ea Dei investigari voluntatem.



[Col. 0285C]

Dilectissimae in Christo dominae et matri suae H., G. minister fratrum in Salem, si quid potest peccatoris oratio.

Omnis qui amat Christum, hic etiam Spiritum Christi habet, et nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (1Co 12). Tu vero, mater dulcissima, speciali a caeteris Christi membris dono sancti Spiritus finem hujus mundi visitare missa es. Sanctus enim veraciter Spiritus per te atque in te sicut in organo suo loquens, apertissime agnitus [Col. 0285D] revelatur. Denique vidi et legi maxima sacramenta mysteriorum Dei, quae per te in libro a te scripto Dominus scientiarum indignis hominibus aperiens reseravit. Credo itaque et certissime teneo Spiritum veritatis qui a Patre Deo Filioque procedit, contra mendacii Spiritum, qui a patre diabolo in proximo venturus est, per te et loquendo coruscare, et coruscando fulgurare. Tecum igitur sicut cum sponsa et famula Christi et conscia secretorum Dei pro anxietate cordis mei, humiliter ac simpliciter voluntatem opinionis requiro, si tamen hic affectus et hoc desiderium non est contra ipsius voluntatem. Communi fratrum de Salem consilio, abbate ipsius domus defuncto, in patrem electus sum, cum et ante per multa tempora eamdem curam pastoralem, licet [Col. 0286A] inutiliter, in Rettinhasili administrassem. Deus, qui occultorum cognitor est, ipse novit quoniam et istam et illam administrationem semper omnino invitus habui et habeo. Quapropter, quaeso, sancti Spiritus voluntatem simpliciter quaerenti mihi simpliciter de hac re insinues, scilicet ut si cautius et salubrius est hoc onus abjicere, digneris mihi dicere; sin autem, et hoc per te scire merear. Quidquid tamen volueris, sigillatae litterae mihi a te per latorem praesentium transmissae referant. Vale, mea domina, in Domino.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Eum qui propter fidem susceperit ovile regendum, curam pastoralem dimittere non debere; eum vero esse praevaricatorem qui ovile relinquit ut aliud suscipiat.



[Col. 0286B]

Quicunque agrum vel ovile propter fidem procurationis susceperit, ipsa dimittere non debet, sed sicut paterfamilias ea reget. Qui enim ovile suum relinquit et aliud recipit, praeceptorum Dei praevaricator nominatur. Tu autem pastor secundum pietatem Patris, et secundum curam pastoris virgam correctionis habe. Pastor etiam furem non faciat se. Quomodo? Fur enim quae vult aufert, et quae non vult dimittit. Sic quoque multi pastores secundum propriam voluntatem quod volunt eligunt, et quod nolunt reprobant. Saepe etiam perfectos discipulos contemnunt, et vagos atque vanos requirunt. Pius namque pater in omni dilectione filium suum corripit, et quod bonum est ipsi non abstrahit. In congregatione [Col. 0286C] autem tua quosdam per bona opera et per patientiam rutilantes sicut auroram video, sed majorem partem per vicissitudinem morum et per vanitates nebulosas, et proprietatem suam in verbis excusationis cerno. Hos admone et corripe quantum poteris. Deus enim vetus et novum testamentum elegit, et ea filiis suis reliquit, ut per Spiritum sanctum recta lege vivere docerentur. Deus autem te vult. Vide ergo ne ab illo discedas.





EPISTOLA LXVII








B. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM. Dona Dei in ipsa laudat, ejusque precibus se commendat.



HILDEGARDI, margaritae praelucidae, B. pauper Christi [Col. 0286D] servus et abbas de S. Euchario immeritus, in virginitatis proposito placere virginum sponso.

Audivimus et novimus famam vestrae virtutis, imo virtutem quae operatur in fictili vase vestro divinae pietatis. Audivimus et novimus, statimque propheticum illud expletum in vobis consideravimus: Bonum est viro, cum portaverit jugum, etc. (Lm 3), vere multum et super vos extulistis: quia quod nos aggredi formidamus, in virili animo supergressa sic in consuetudinem duxistis, ut cum Apostolo dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Ph 3). Sed nos, licet, tumultuantis saeculi fluctuationibus impediti, salutare sanctitatem vestram per nuntios nostros diu supersedissemus, in nullo tamen refriguisse credendus est ignis ille charitatis, [Col. 0287A] qui semel erga vos ardere coepit in cordibus nostris; unde et in nullo minus beatitudo vestra memoriam pusillanimitatis nostrae apud eum, cum quo unus spiritus estis, habeat, et idem pro nobis et pro loco nostro agere commissas vobis sorores incessanter admoneat, admonitoria quoque verba vestra desideramus, et vos semper bene valere ex omnibus visceribus nostris exoptamus. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pia ei dat monita, praesertim, ut in subditos mansuetudinem exerceat.



Qui est dicit: O homo, tu indutus es lorica fidei, et circumamictus cingulo sanctitatis. Velut homo faciem suam in speculo videt, non habens in hoc plenum gaudium, quia interdum dubitat utrum facies [Col. 0287B] ipsius pulchra sit, an non. Nam mens tua similis est aedificio quod a longe aspicitur, et quod nebula aliquando tegit. Sed et praeceps es sicut sarcina, quam portator in venditione portat. Unde vide utrum utilior sit bos, an asinus; an viridis terra, an arida; an nomen, an pronomen; an mons, an vallis inter inimicos hominis. Sed probus magister multo utilior est caetera turba. Quemadmodum et aer utilis est, diversos fructus in alis suis producens. Opera enim hominis parum valent sine providentia magistri. Nunc cave ne tabescas in magistratione quamdiu velut oculum unum habes vitae; sed praebe lumen tuis in materna dulcedine, et vulnera eorum terge sine fama tyrannidis, quoniam bonus medicus vulnera hominum cum misericordia ungit, nec in [Col. 0287C] hoc tardat. Nam propriae ovi suae osculum dedit, et in sanguine suo eam lavit. Tu autem, o homo, misericordiam, scilicet pulchram amicam regis, in thalamo mentis tuae pone, et suavissima charitate indue sanctitatem sicut purpuram, ac sicut diadema decoris atque dulcissima aromata in sinum tuum collige, et in aeternum vives, sicut mons myrrhae et thuris. Vigila ergo, portans onera tua cum clave remunerationis, ita ut cum sol super omnia sine turbine diversarum tempestatum radiat, ibi utiliter tibi appareas.





EPISTOLA LXVIII.








L. ABBATIS S. EUCHARII AD HILDEGARDEM. Suam erga eam testatur reverentiam, oratque ut de sibi commisso negotio rescribat.



[Col. 0287D]

Sanctae et Deo dicatae virgini H., matri suae dilectae, L. solo nomine abbas de S. Euchario salutem, et tantae devotionis affectionem, quod si quis praeter me sciret, vel nihil, vel ea quae non sunt scibilia sciret.

Satis ridiculosum videretur si aquilas papiliones, si cervos pulices, si leones lumbrici missis litteris salutarent. Sic, imo plusquam sic mirandum, vel ut verius dicam ridendo, quod peccator in divinis vel humanis artibus parum, vel nihil valens, illi scribere praesumit quam Deus cum mirabili castitatis praerogativa, tam alta et tam insigni mirificavit ingenii excellentia, ut non solum philosophorum et dialecticorum, verum etiam antiquorum prophetarum [Col. 0288A] exsuperes acumina. Temerariae tamen praesumptioni, mater piissima, solita benignitate non denegabis veniam, cum rescribendi causa fuerit familiaritatis audacia. At tibi scribendum et ad te saepe veniendum non me viae absterrebit difficultas, dum sermonum tuorum me invitet utilitas, tanto gratior, quanto majori fuerit studio comparata. Gratius enim possidemus quae cum labore acquirimus. Unde, domina, nostra te non moveat improbitas, quoniam vires quas tibi corporis denegat infirmitas, compatiens administrabit charitas. Litteras a te promissas cum magno desiderio exspecto, quas per praesentium latorem mittere non differas. Sed et etiam quod tibi visum fuerit de negotio tibi commisso rescribas.




RESPONSUM HILDEGARDIS Docet quomodo suos erga subditos se gerere debeat.



[Col. 0288B]

In vera visione vidi et audivi haec: Quidam vir hortum studiose colebat, sed nebula superveniens illum arefaciebat, et vir ille eumdem hortum incultum dimisit, postea eumdem hortum fodiendo evertit, et rosas et lilia ac alia bona aromata in illo posuit; sed iterum flores herbarum istarum de superveniente turbine commovebantur. Tunc idem vir intra se dicebat: Agrum de horto isto faciam, in quo triticum et hordeum seminabo. Nunc tu, qui Pater nominaris, audi. Hortus iste initium tuum erat, quod primum per variam vicissitudinem aliquantum nebulosum fuit, sed postea per admonitionem [Col. 0288C] Spiritus sancti, illud ad meliorem partem convertisti, et in Spiritu sancto velut in bonis herbulis delectabaris. Taedium tamen te interdum fatigavit, quemadmodum turbo flores inclinat. Nunc Deo placuit quod agricolam te constituit, ut cum magna sollicitudine undique circumspicias, et aratrum recte in terra ponas; quoniam tibi non proderit quod per taedium torpeas. Haec secundum exempla sanctorum facies, et in eorum moribus mores pii Patris disces. Bonos et rectos ama, vanos autem et delinquentes corripe, ac eos qui ut lapides duri sunt patienter tolera, ne cum duritia, ne cum impetu irae sicut aquila super eos cadas, sed ut omnia cum moderatione facias. Sic fac ne [Col. 0288D] gregem Christi dispergas. Te ipsum quoque coerce, et secundum Regulam doctissimi magistri vive, et de fortissimo viro instruere, qui aquas produxit et eas in rivulos divisit, et qui terram facit germinare et pomiferam florere; et qui montes exaltavit, et eos super valles posuit; et qui firmamentum cum omnibus ornamentis suis constituit, et qui ventos eduxit flare, ac aerem cum igne volare. Idem etiam vir beatus est, quia omnis beatitudo ab ipso procedit, et vir nominatur, quoniam omnia creavit, et omnia quae virtuosa et fortia sunt viriliter pertulit. Ergo sensum tuum rivulis aquarum Scripturarum et conversatione sanctorum et quomodo vivebant imbue, et corpus tuum prohibe, ne divitias diaboli, sed virtutes per bonam doctrinam faciat germinare, [Col. 0289A] atque montem virtutum attende: et hoc per humilitatem facito, et in fratribus tuis flores velut de arboribus producito. Sol quoque esto per doctrinam, luna per differentiam, ventus per strenuum magisterium, aer per mansuetudinem, ignis per pulchrum doctrinae sermonem. Haec in pulchra aurora incipe, et in rutilante lumine ea perfice, in quibus etiam strenue persiste, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA LXIX.








W. ABBATIS BOSONIS-VILLAE AD HILDEGARDEM. Persecutiones et calumnias passus, ab ipsa orationes et consolatorias litteras petit.



W. Dei gratia, licet indignus, Bosonis-villae abbas, H. dilectissimae suae ac Deo dicatae virgini, illud quod felicissimum in vita aeterna est.

[Col. 0289B] Quoniam in tribulationum procellis portum salutarem omnibus ad te confugientibus gratia Dei te donavit, idcirco et nos periclitantes, manus ad te supplices extendere non dubitamus. Praesenti igitur litterarum cautione tibi insinuamus, quod ecclesiam nostram, quae per Dei misericordiam annis multis in magno honore habita est, jam peccatis nostris exigentibus, detestandus infamiae rumor asperserat. Nam quidam ex nostris incentores malorum, suggerente eis, qui bonis semper infestus est, diabolo, domum nostram, nos et totum conventum qua possunt perturbatione gravare non desinunt; et ut totum concludamus, egerat hoc effrenata eorum superbia, ut universi peccata nostra latentia jam [Col. 0289C] patuisse dicant. Hujusmodi ergo oppressionis sarcinam sublevationis causa deferentes ad te, petimus humiliter ut super hoc aliquod consolationis verbum nobis rescribas; ante omnia et ut orationibus tuis Deo et hominibus nos reconcilies, instanter rogamus. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Monasterium ipsius Dei auxilio sustentari docet, monetque ut quaedam vitanda fugiat.



In visione qua anima mea frequenter videt, vigilans aspicio in loco tuo turbinem, quasi in aliqua vicissitudine nubis rutilantis et nigrae ac turbidae, et ipsum locum valde commotum. Sed in anima tua tres colores video. Primum in nigredine malitiae et iracundiae, secundum in fumo gustus inutilitatis, [Col. 0289D] tertium in similitudine rutilantis aurorae benevolentiae et suspirii ad Deum anhelantis. Gloriosum autem lumen in aliquibus turbae tuae video ad Deum ascendere, unde Deus ipsum locum in auxilio suo sustentat. Tu autem, probe pastor, agrum illum aspice, qui in plenitudine fructuum a Deo benedictus est, et super quem nigra nebula venit, quae eum valde laedit, ac fructum suum pejorem priore facit. Hoc est taedium et malignitas quae in corde illius sunt qui bonum scit et perficere potest, sed in utraque parte, scilicet taedii et malignitatis, mentem suam occupat, et sic a bono opere impeditur. Fili Dei, ista fuge, et in fructuoso agro igne Spiritus sancti operare antequam dies illa veniat, quod plus operari non valueris.





EPISTOLA LXX.



[Col. 0290A]




R. ABBATIS ZWETELLENSIS AD HILDEGARDEM. Consilium petit an curam pastoralem dimittere debeat.



Sanctae ac venerandae matri H., R., servus servorum Dei de Zwetel, Regem regum in decore suo videre in terra viventium.

Gratiam Dei in labiis vestris esse diffusam probat manifestatio Spiritus data vobis ad multorum utilitatem. Nam illum qui ex Deo est spiritum sapientiae et intellectus accepisse vos credimus, qui ubi vult spirat (Jn 3), et cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rm 9). Haec mihi scienti placuit his litteris prudentiam vestram consulere, imo prudentiae vestrae actorem Spiritum sanctum ad discutiendam caliginem mentis meae per vos invocare. [Col. 0290B] Nam porto onus grave, pastoralis scilicet curae officium, quod usque in finem portare mihi tantae rei nec vitae merito, nec sapientiae doctrina congruenti difficile est ac laboriosum, deponere vero aeque periculosum. Obsecro igitur vestram sanctitatem ut in hac fluctuatione pusillanimitatem meam consolemini, et quidquid placuerit Spiritui sancto mihi rescribere dignemini.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pia et salutaria ad suorum regimen ei dat monita.



In mente tua cogitando exaggeras quod de unoquoque labore quiescere vel desistere velis, ac sic manum ad operandum opus magistri tui non levas, sed frementibus dentibus intra te dicis: Omnia quae [Col. 0290C] mihi contradicendo adversantur sustinere non possum. Tempus enim istud tempori filiorum Israel simile est, quo illorum praepositi praecepta Dei eos instruendo valde laborabant; sed ipsi in lacum proprietatis eorum Deum contemnendo aspexerunt. Hoc etiam nunc in filiis Israel, scilicet in spiritali populo, qui in contemplatione Dei est, contingit. Sed filii Israel quomodocunque peccaverunt, Deus nunquam eos sine magistro esse dereliquit. Novissime quoque immaculatus Magister venit, qui in humanitate sua omnem iniquitatem vulneravit, et qui super omnes potentissimus fuit, quia nullus ei simul apparuit. Sed quod ille ab injustis passus sit, et quale exemplum magistris reliquerit, attende. [Col. 0290D] Sed tu intra te dicis: Nullum bonum in ipsis perficere possum. Nunc autem in teipsum respice, et quomodo eos portes et sustineas vide, ita quod nec ipsi tecum culpentur, nec tu cum illis culpabilis sis. Qui vero justitiam diligit et injustitiam affligit, nec ei in ullo communicat, etiamsi a discipulis non, audiatur, justus est. Christus enim dilectos et electos suos collegit, quamvis a cunctis hominibus receptus non sit. In teipsum etiam respice cum circumcinctione justitiae Dei, ut scriptum est: At intus in fimbriis aureis circumamicta varietate (Ps 44), hoc est in animo ac in corde tuo mansuetus et mitis esto. Et hoc quoque in fimbriis aureis, ita ut haec dilatando sapienter facias, ac eum circumcinctione justitiae subditos tuos corripias, charitatem [Col. 0291A] cum varietate illa habens, quod eam ubique spargas, quemadmodum venti in viribus suis divisi sunt. Aquilo namque percutit, et nullo modo parcit; sed alius ventus isti in aliquo similis est qui eum sustinet. Alios vero ventus his in blandimento obvius est; sed alius omnes eos temperat. Aquilo enim firma correptio est, in qua quaedam ira latet. Sed quidam alius ventus eum cum severitate et discretione sustentat, ut homo juste corripiat. Ventus autem qui ipsis declivior est hominem misericordiae et pium esse docet, ita quod in seipso etiam unumquemque alium hominem esse recordetur; et ita ventus iste oculus eorumdem ventorum est. Sed ardens ventus omnes ventos istos cum charitate temperat et dividit, ac discernit, scilicet [Col. 0291B] ne aquilo cum cadente morbo cadat, sicut Satan cecidit; sed ut in rectitudine perseveret, et ut ille ventus, qui severus est, in constantia justae vindictae consistat, quomodo scriptum est: Irascimini et nolite peccare (Ep 4). Hoc est, ira talis esse debet, ne ipsa iniquitati societur consentiendo, et ne hominem odibili crimine totum conciliet. Unde et lenior ventus ille praedicto ardente vento temperatus, cum discreta correptione persistat, ut ille facit qui filium suum cum virga percutit, quem tamen diligit. Tali modo teipsum tempera, divide, ac discerne, et in fide ac in timore Dei te corripe, et tunc joculatrix vitiorum et obnubilatio inquietorum morum a te fugabuntur, ac ignis Spiritus sancti in te ardebit.





EPISTOLA LXXI.



[Col. 0291C]




NICOLAI ABBATIS HALESBRUNENSIS AD HILDEGARDEM. Consolatorias ab ea petit litteras.



Venerabili in Christo multum dilectae matri dominae H. de S. Ruperto, frater NICOLAUS dictus abbas in Halesbrunnun, quidquid optari potest felicius vel sperari sublimius.

Certus de vobis, quod universis utiliora providere jucundum semper habueritis, precor attentius ut et mihi solito affectu consulatis. Cur autem tandiu sanctitatem vestram non visitaverim, credo vos non latere, cum medullitus id desideraverim. Verum quod nequeo opere, mente perago. Utrumne hoc ita sit, non opus est praeter vos alio teste. Nunc [Col. 0291D] vero supplex peto, quaero, pulso, ut mihi per vos divina detur consolatio, scilicet ut litteris vestris praemonear, et sanctis orationibus a malo eripiar. Nam Deo nihil est impossibile, nec vobis hoc denegari scimus. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Bonam ipsius ad Deum intentionem laudat, hortaturque ad laborem.



Lux vera in lumine dicit per os Sapientiae: Vetus lex officialia signa reliquit, et in auditione verbi taedium habuit, nec laborare voluit, ac sic finita est. Tunc Ecclesia in vexillo Regis surrexit, et eamdem legem in purissimo oculo observavit, nec taedium habuit, sed libenter laboravit. Sic tu, o probe miles, fac. Et iterum: Cum vir praeliator [Col. 0292A] exercitum suum educit, si vexillum suum aliquis vilis homo cadere permittit, alius vir fortissimus illud elevat ac strenue portat, propter quod dominus suus ipsum valde amat, et magnum praemium ei dat. Sic et tibi fiet, si in vice Christi strenue cum eo laboras. Mens autem tua in quadam bona intentione ad Deum rutilat, sed quidam ventus turbinis cujusdam inutilitatis te fatigat, quem tamen Spiritus sanctus a te abjiciet. Et plateae quarumdam civitatum lutulentae sunt, et calceamenta quorumdam hominum putredine plena sunt, ac justitia cum iniquitate obnubilata est, et praecepta legis cum praevaricatione praeceptorum Dei violata sunt. Quapropter pastores ululent, et cinere se aspergant, quia constituti gradus Ecclesiae jam [Col. 0292B] scire nolunt quid sint. Nam caput oculis caret, ac pedes itinera non habent, quoniam flagitia superfluae iniquitatis hominum de manu Dei nondum ad plenum purgata sunt; sed tamen eadem mala non post longum tempus finientur, et melior lux priore lucebit. Nunc autem quidam homines in duas partes cordis sui divisi sunt, scilicet in alteram partem, quod cum elatione propriae mentis omnia scire volunt, in alteram vero quod odio habent profectum illorum qui in via recta ambulant. Hos pessima diabolica turba, quae cor mali nominatur, acerrime et noxie fatigat. Et hoc genus malignorum spirituum contradicere non audet illud quod Deus construxit, sed unamquamque causam aliene [Col. 0292C] distrahit, ita ut quod ipsi in perditione volunt et eligunt, hoc in aestimatione sua bonum et sanctum in Deo esse dicunt, et sic in magna irrisione populum ducunt. Sed quomodo hoc genus effugiendum est, in humilitate et stabilitate fidelium hominum destruitur.





EPISTOLA LXXII.








ABBATUM BELLAEVALLIS, G. CARI-LOCI, A. CLARIFONTIS, R. CARITATIS, ET G. BETHANIAE, AD HILDEGARDEM. Divina in ea dona laudant, mittuntque ipsi sterilem nobilem feminam, ut, suffragantibus ad Deum illius meritis et precibus, parere possit.



Bellaevallis, G. Cari-loci, A. Clarifontis, R. Caritatis, G. Bethaniae, dicti abbates, H. praeelectae [Col. 0292D] Christi, sponsae florere in gratiam et collaudare canticum.

Cunctorum spiritualium Deo largitori chrismatum toto cordis jubilo gratiarum exsolvimus actiones, qui dignationis suae antiqua miracula nostro non dedignatur renovare in tempore. Ex quo facile advertimus ejus nos minime fraudari promissis, quibus suos olim consolatus est dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Mt 28). His licet nos indigni inveniamur promissis, eis tamen sic vestri cordis, cooperante Spiritu sancto, recognoscimus inflata praecordia, ut quamvis idiota condiendi libros, aliaque mira perplura faciendi, hisque qui inpraesentiarum sunt stupendi, coelestis mirabiliter aspiret harmonia, et ante incognita [Col. 0293A] mortalibus per vos fiant manifesta. Et quid mirum? jam enim, jam, inquam, ut vera Christi sponsa et immaculata innixa super dilecto suo, cujus laeva sub capite vestro, et ejus dextra amplexatur vos (Ct 1), qui vos in suum cubiculum duxit, suaque vobis secreta excellenter reseravit. Ut in his vos confortet Dominus sedulo vobis optantes, quatenus aliqua nobis de nostro statu divinitus vobis revelari, nobisque insinuare curetis, humillime deposcimus. Sed haec mulier, praesentium latrix, femina nobilis est et cujusdam amantissimi viri uxor est. Haec devotione multa venit ad te humilis et pedestris, cum in equis et multo comitatu possit venire. Causa autem haec est adventus ejus. Jam multo tempore sterilis permansit, cum [Col. 0293B] tamen primum pueros generavit: sed illis mortuis, et alios non gignens, dolore vehementi afficiuntur ipsa et maritus ejus. Hinc est quod ad te ancillam et familiarem Christi confugit, habens fiduciam quod meritis et orationibus tuis obtineas apud Deum, ut possit adhuc fecundari, et benedictum fructum ventris in prolis procreatione exhibere Christo. Inde est, quod nos ab ipsa et a marito ejus rogati, rogamus te, ut in hac petitione pro ipsis stes apud Deum, et quod desiderant mereantur obtinere.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Post varia eis data pia monita, ait in Dei voluntate esse fecundare vel non fecundare matronam, interim oraturam se pro ea pollicetur.



[Col. 0293C]

O personae quae per gratiam Dei in Dominica vocatione pastoralis curae estis, discite primam vocationem Adae, cum Deus illi dixit: Ubi es? (Gn 3) quando per inobedientiam praevaricator exstitit. Tunc etiam illi nomen quasi tenebrosa terra erat, et Deus ipsi vestitum dedit, sciens quod propter eum tunicam humanitatis sumpturus esset. In qua etiam clara voce misericordiae illum revocabat, quando peregrinus filius in semetipso ad memoriam sui rediit, cum dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo (Luc. 15), et pater ejus ipsum in gaudio suscepit, Nunc decet vos magistros, ut in primo oculo [Col. 0293D] claritatis videatis, quod Deus per alienam viam Adam revocavit, scilicet per osculum humanitatis in saginato vitulo, sic dicens: Homo per inobedientiam perierat, sed eum per poenitentiam reducam. Sed et in excelsum montem ascendite, ac in valle tabernacula facite, et in eis diu manete. Cum enim sursum aspicitis, Deum sequendo montem ascenditis. Tunc etiam in profundam humilitatem respicite; quoniam Filius Dei in humanitate sua totum hominem portavit, ac in omnibus operibus vestris, scilicet in vobismetispis ac in aliis humilitatem attendite, et in ea diu perseverate. Cavete ergo ne mens vestra similis sit nigro monti, ubi in ignitis carbonibus aera fiunt per artes fabrorum. Hoc squalidi mores in mala consuetudine sunt, interdum cogitando, [Col. 0294A] interdum desiderando, interdum operando quae inutilia sunt, quae sanctitatem non parant, sed quae laesionem lasciviae faciunt. Ista, milites Dei, fugite et lucem illam inspicite quam aliquantulum gustastis, et ad sanctitatem citius surgite, quia nescitis quando finem accipiatis. Deus enim rationalitatem homini dedit. Nam per verbum Dei homo rationalis est. Irrationalis autem creatura velut sonus est. Sic Deus omnem creaturam in homine constituit; sed rationalitati duas alas dedit, quarum dextra ala bonam scientiam, sinistra autem malam scientiam significat. In his homo est quasi volatilis sit. Homo etiam velut dies, et velut nox est. Cum autem dies noctem in homine opprimit, homo bonus miles nominatur, quoniam in militari virtute [Col. 0294B] malum superat. Unde vos, o filii Dei, Christo per diem militemini, et in quiete mentis nebulam fugite, quae diem obnubilat, ac etiam nocturnas insidias quae per propriam voluntatem in dilatatione cordis nimietatem loquuntur declinate, et estote dies quae a cadente rore in mane tangitur, et quae postea in placida temperie temperatur, ita quod omnia in discretione probetis, et quod vobis et aliis bona recte provideatis. In cavernis ergo columbae cum pura simplicitate habitate, ut vocem exsultationis et salutis in tabernaculis justorum habeatis. Nam Deus vitalem vocem spiraculi vitae in rationalitatem posuit vocem scilicet exsultationis, quae cum bona scientia Deum in fide vide et cognoscit, et eadem vox in bene sonante tuba cum operibus benevolentiae sonat. Vox [Col. 0294C] enim amplexionem charitatis habet, ita quod etiam humilitate mansuetos colligit, et misericordia vulnera ungit. Charitas etiam cum torrente aqua Spiritus sancti fluit, videlicet cum pace bonitatis Dei. Humilitas quoque hortum cum omnibus pomiferis gratiae Dei parat, quae circulum omnis viriditatis donorum Dei habet. Misericordia autem balsamum sudat ad omnes necessitates quae homini adsunt. Haec etiam vox charitatis in symphonia omnium laudum salutis sonat. Ipsa quoque per humilitatem in excelsum sonat, ubi Deum videt, et ubi cum victoria contra superbiam pugnat. Ista enim vox per misericordiam lacrymabili et jucunda voce clamat, quia pauperes et claudos ad se colligit, et quia sic auxilium [Col. 0294D] de Spiritu petit, ut haec omnia bonis operibus impleat. Ipsa enim in tabernaculis sonat, ubi sancti per aedificia illa fulminant quae sibi in hoc saeculo praeparaverunt. Vos autem, o filii Dei, voci bonorum vos adjungite ubi jussi sunt, et Deus suscipiet vos, quoniam vos vult, et in aeternum vivetis. Quod vero matronam Dei adjutorio fecundari petitis, hoc in Dei voluntate et potestate est, quia ipse novit ubi prolem concedat, ubi prolem auferat, quoniam non secundum visum hominum, sed secundum interius judicium judicat. Ego enim, quoniam rogastis, pro ipsa Deum orabo, sed ipse faciat quod inde pie et misericorditer fieri disposuit.





EPISTOLA LXXIII.



[Col. 0295A]




N. ABBATIS EBERBURDAE AD HILDEGARDEM. Gratias immensas agit Deo pro collatis Hildegardi donis, petitque ab ea orationis suffragium.



Floribus virtutum sanctorum redimitae H. gloriosissimae ancillae Christi de Binga, N. humilis et indignus provisor fratrum in Eberburde, pro studio boni propositi, denario diurno evangelico remunerari.

Gratias immensas referre non cessabo Deo, qui vestrae personae celsitudinem tanquam lucernam ardentem non modio subtectam, sed super candelabrum posuit, qui angelica visitatione et Spiritus sui gratia vestram reverendam sanctitatem tueri ac consolari non desistit; qui etiam bonam famam [Col. 0295B] opinionis vestrae non solum in regione Germaniae, sed etiam in nostris atque aliis mundi partibus longe lateque velut bonum suum odorem respersit, ut merito cum Apostolo dicere possitis: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (2Co 2). Et nos congratulantes tanto pietatis vestrae culmini, dicere compellimur: Quam pulchra facta es in deliciis, filia principis, exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (Ct 3), in quibus nos infirmi invenimus quod fugamus, et fortes quique ac robusti secundum a Deo datam vobis sapientiam solidum cibum sumentes dicere irreprehensibiliter possint: Labia tua, o sponsa, Deo dilecta. Civitas enim in monte virtutum collocata abscondi [Col. 0295C] non potestis, quia columnam immobilem et inconcussam in medio Ecclesiae suae Dominus vos constituit, ut inter aerumnosa hujus mundi discrimina plebs sua suo sanguine redempta per vos discat quid appetere, quid cavere debeat, et exemplis bonarum virtutum vestrarum inducta de die in diem proficiat, et de virtute in virtutem non segniter ascendens videre possit Deum deorum in Sion. Obtentu igitur precum vestrarum confisus, ac si dignus non sim coronam laborum percipere, saltem sit mihi primum fugisse supplicium. Vestris igitur orationibus studiose me commendo, quia magnis peccatis saepius pietatem Dei offendi. Vale, domina dilectissima, et pro me indigno Deum exora, verbisque tibi a Deo datis saluta.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ut gregem strenue doceat, et in seipsum oculos deflectat.



[Col. 0295D]

Jacula quae in incredulitate et in contumelia malitiosorum verborum veniunt, similia periculoso vento sunt, qui repente ad cor hominis venit. Et haec est tempestas primi angeli, in quo ipse Deum despexit. Saepe autem video in felicitate hominis, quem Deus valde amat, quod hae poenae se illi objiciunt, quia inimicus felicitatem illius cognoscit, ac eum in hac tempestate opprimere vult, ut cum eo cadat. Sed ipsum de sinu Dei rapere non valet. Attamen angustia et tribulatio illi ab elementis occurrunt, in illa tamen temperantia quod Deus eum observat. Sicut autem Ecclesia novam genituram novae [Col. 0296A] prolis in sanguine Christi suscepit, ita oportebat et decuit dotem Spiritus sancti, scilicet aquam sanguini Christi conjungi, quia etiam tabes in sanguine cujusque hominis est. Sed admoneo te, o paterfamilias in monte Sion, ut facias quod sis tuba canens strenue in spiritali populo tui gregis, ut non deficiat in charitate et in obedientia, et in aeternum vivens. Et iterum in temetipso undique habe oculos ad aspiciendum justitiam et veritatem, ita ut anima tua semper vigilet, ne in strepitu hujus saeculi impediaris.






Epistolae Hildegardis