Epistolae Hildegardis

EPISTOLA LXXXVII.








G. PRAEPOSITI S. VICTORIS AD HILDEGARDEM. Multis obvolutus peccatis quaerit utrum sibi supersit spes salutis.



H. divinae contemplationis speculo, G. abjectio plebis et praepositus de S. Victore in Moguntia, si quid valent contriti et humiliati cordis suspiria.

Super bono vestrae opinionis odore illectus, et [Col. 0308C] in spem salutis ex profunda iniquitate animatus, miserias meas in conspectu almitatis vestrae exponere et deplorare, hinc auxilium et consilium quaerere piae praesumptionis spiritu aggrediar. Quantum enim miseriarum inciderim, quantum ruboris et confusionis exceperim, quantum lacrymarum effuderim, vix sermone effari potero. Sed non mirum. Cum enim tot flagitiis et immunditiis animus corpusque polluerentur, justissimo et benignissimo Dei judicio, si tamen fas est fateri, dignum correctione divina, licet non condignae passiones sequebantur. Nam saepius abominabili iniquitate tam factis quam cogitationibus lapsus sum, quae vos, domina, Spiritu sancto revelante, melius scitis. [Col. 0308D] Quapropter non omnia recte aguntur circa animum meum, quae non est necesse scribere. Spiritus enim docet vos omnia. Ego vestrae sanctitatis pedibus advolutus, cum sim pulvis et cinis, humillima devotione posco ut super me consolatorem et liberatorem animarum nostrarum invocetis, meque scire faciatis an mihi sit spes salutis, an praedestinatus ad vitam an praescitus ad mortem. Sed quaeso ne reputetur mihi in stultitiam haec praesumptio. Caeterum Spiritus sanctus, qui habet in vobis mansionem, tribuat vobis secundum fidem et humilitatem meam respondere ad omnia votis meis. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ad surgendum animat hortaturque ut declinet a malo et faciat bonum.



[Col. 0309A]

Lux in serenitate dicit: Quidam ascendit et in turbine vadit; unde memor esto, fili, ut recta itinera facias in gustu boni intellectus, sicut Psalmista dicit: Declina a malo et fac bonum (Ps 36), inquire pacem et persequere eam (Ps 33). Sed etiam collige ad te bona, quatenus anima tua non deficiat, quia Deus non derelinquit justos, sed in sua pietate suscipit peccatores. Unde elige tibi rectas vias et in aeternum vives, purosque oculos habe in mente, ut illusio non decipiat te. Nam inter spinas sedes, et undique circumspicis, et ad te diversas res colligis, ac benevolentia in te manet; sed tamen in [Col. 0309B] operibus tuis quidam defectus est: unde nunc surge, et ne taedium habeas, ut de spinis surgas ne te suffocent, quia Deus non delectatur in opere illo quod inter spinas aedificatur. Ergo, o fili Dei, cito surge, antequam tibi sol occidat.





EPISTOLA LXXXVIII.








S. PRAEPOSITI IN CONFLUENTIA AD HILDEGARDEM. Cum omnia quae de seipso praedixerat S. Hildegardis sint impleta, quaerit consolationem super his quae foris et intus eum premebant.



H. in Christo dilectae, S. fratrum in Confluentia praepositus, quamvis immeritus, salutem in Domino.

Quia in omnibus tribulationibus meis semper tuis consolationibus me mercasti [f. levasti], et [Col. 0309C] cuncta jam sunt impleta quae mihi praedixisti, quaeso ut et nunc misericordiae Dominum in cunctis quae me foris et intus premunt consolari deposcas; et si quid de me vides, et maxime si a benigno Jesu aliquam spem in futura vita audeam sperare, o dilectissima et amantissima, transcribas. De reliquo autem scias Dominum quam intimis precibus me orare, ut ante mortem meam a peccatis meis digna poenitentia me convertam. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Occulta esse Dei judicia, qui parentum etiam peccata in quarta generatione punit; caeterum speret in Domino.



O tu, qui factura digiti Dei es, corrige vicissitudinem [Col. 0309D] morum tuorum, et non extende te in ventilationem mentis tuae, de qua te non potes excusare, quia Deus omnia praevidit. Sed Deus non jubet ut judicia sua super te edisseram, sed ut pro te orem, quoniam quaedam ante peracta opera parentum tuorum nunc habent oculos ad vindictam, quia Deus etiam flagella sua aliquando extendit ad tertiam et quartam generationem. Confide tamen in Domino, quod te liberet de manu gladii inimicorum tuorum. De salute autem animarum magis loquor quam de casibus hominum, et ideo multoties de his sileo, quia Spiritus sanctus non effudit manifestationem in confusione criminum populorum, sed justum judicium. Nunc Deus ponat te in praedium vitae, ut in aeternum vivas. Et dico nullum [Col. 0310A] pondus in ponderibus adaequandum est diebus, mensibus, annis vel aliis temporibus quae a Deo ordinata sunt. Sed tantum vivus Deus, qui Rex regum est, et cujus judicia justa sunt intime exorandus est, ut peccata peccatorum absolvat per orationes illas quae in Spiritu sancto exquisitae sunt, quia multae occasiones seipsas in stultitia decerpserunt, sicut idola per strepitum incredulitatis voluerunt, quod in irrisionem populos eduxerunt.





EPISTOLA LXXXIX.








A. S. ANDREAE IN COLONIA PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. Tentatus interius et exterius ad ipsam recurrit sciturus quid sibi faciendum incumbat



[Col. 0310B] H. Dominae et matri charissimae, A. Sancti Andreae in Colonia praepositus immeritus, semper in Domino valere.

Quantis tentationum tribulationibus intus et exterius angustietur anima mea, tam ex verbis meae praesentiae quam ex revelatione divina, charissima domina, nosti. Nunc igitur quia deficio, et nullum profectum, quantum ad Deum, in me video, scripsi ad te dominam meam, paratus facere quidquid mihi sive revelatione divina, sive consilii tui sapientia praeceperis. Ne paveas, nec celes, nec iniquitatem meam abscondas, obsecro, pauperis animae meae, quantulumque timeo, et me totum in profundum dimergi pavesco. Quapropter intercede et ora pro paupere anima mea, valens in Christo, mater charissima, [Col. 0310C] Dominus tecum et cum omnibus tuis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad bona opera facienda.



Lux quae tota vivit dicit: O tu homo, audi: Quaedam vallis erat quae interdum aruit et interdum floruit, nec stabilis fuit in herbis quae utilitatem proferunt; sed pulchra erat hominibus ad videndum, et non multum utilis ad refectionem. Sic est mens tua. Nam cum temetipsum inspicis, ita quod cogitas quod non sis fortis in bona conscientia tua, mox arescis, quasi spem non habeas; et cum postea surgit mens tua quasi mons myrrhae et thuris ad timorem ascendens, vetut mortuus sis in temetipso rixando cum tremore vires, et tunc ita oras dicens: Nimia sunt crimina mea in vulneribus peccatorum [Col. 0310D] meorum. Sed deinde tabescis in plateis, id est in propria voluntate tua, et properas ad saecularia, et non perficis bona opera, temetipsum in eis exercendo. Sed in tali opinione est aestimatio tua dicens: Volo bona opera facere; sed bona opera sic non accipiunt formam claritatis in te, ita quod in peccatis tabescas. Clama ergo per bona opera, et Deus suscipiet te. Audi. Vide ut arescas in malis, et ut virescas in bonis. Clama incipiendo Deum videre in bona voluntate, et opera bona fac in perfectione. Qui bonum operatur Deum videt, sed qui opinionem boni habet, est quasi speculum, in quo forma aliqua fulget, sed forma illa in eo non est. Ideo surge, et incipe bona opera, et fac ea [Col. 0311A] in perfectione, et Deus suscipiet te. Sed tu respondes: Curam saecularem habeo. Quae est haec conversio? Sed ego ostendo tibi ut habeas misericordiam, et benignitatem, ac virtutem quae conculcat superbiam, et ut manus porrigas deficientibus, et in plenis doloribus jacentibus, et ut parcas delinquentibus in te. Ita ne pascas culturam idolorum, quae est avaritia, et ne verberes faciem Dei, scilicet felicitatem quam Deus alii dedit, ne per invidiam occidas, et vives.





EPISTOLA XC.








A. ERPHORDIAE PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. Commendat illi praesentium latorem.



Dominae H. sponsae Christi dilectae, A. Erphordiae praepositus, licet indignus, devotae orationis et obsequii [Col. 0311B] affectum.

Gratiarum actiones sanctitati vestrae longe lateque respersae assurgere non cessamus, quae tam dulci litterarum salutatione quamplurimos salutat. Desiderio namque desideramus videre vos, et benignissimis consolationis vestrae verbis quandoque jucundari, et vultus vestri praesentia flagrantes per vos laetificari, intimo corde oramus. Divina ergo clementia, quae tam sanctum tamque magnificum opus in vobis incepit, divinitus perficiat, et ejusdem bonitatis vestrae per assiduam orationem vestram nos participes efficiat. Nunc igitur litterarum latorem, scilicet familiarem nostrum, amore Dei et pietatis vestrae iter ad vos facientem dilectioni vestrae fidelissime commendamus, quatenus a vobis clementer [Col. 0311C] susceptus, Spiritus sancti per os vestrum loquentis verba per vos audire mereatur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut purum habeat cordis oculum, et declinet a peccatis.



Deus praevidet te quaerens sacrificium de corde tuo in simplicitate, quoniam ipse verax est, nolens duplicitatem in via una quae fides est inter proximos, sicut et oculus Dei in simplicitate inspicit felicitatem hominum. Hoc tibi Deus concedat, et liberet te ab omni tempestate flagrantium vitiorum. Fac ergo oculum cordis tui purum. Nam quasi lassus et quasi derelictus es de domo illius qui te creavit; sed revocaberis inter alienos, et ideo cessa [Col. 0311D] a peccatis tuis, quoniam Deus non vendidit te in perditione; sed requirit te in perdita ove, quae revocata est ad vitam. Cur dubitas quasi non sis in salvatione? Quaere ergo Deum in angustia et in dolore animi tui et vives.





EPISTOLA XCI.








H. DE DOMO [Note: [Col. 0311] Id est ecclesia cathedrali, quae domus appellatur, Gallice dôme, unde et canonici Gallice dicti domheres.] IN MOGUNTIA PRAEPOSITI AD HILDEGARDEM. Cupit ab ipsa rescire quid in se displiceat Deo et quid emendandum.



H. omni honore dignissimae dominae H. de Domo in Moguntia praepositus, et peccator sordidus, [Col. 0312A] quidquid servus et filius dilectissimae dominae et matri suae.

Animus meus aestuat et veretur; aestuat ut loquatur, sed sapientiae et eloquentiae tuae magnitudinem veretur. Tibi enim cumulata felicitate concessum est et sentire sapienter et proferre utiliter. Stillantium auctoritas Scripturarum sedem invenit in te, manet apud te, de te facit armarium. Accedit ad haec quod disciplinae dotibus approbata, decus Ecclesiae, populorum exemplum effecta. Utinam mihi desuper datum esset assidue tibi adhaerere, semper audire te, tuo consortio sine intermissione refoveri! Tum denique non essem fraudatus a desiderio meo, quia semper desideravi audire te. Unde quidquid tibi displicet in me, et quomodo depellere [Col. 0312B] valeam a me, ipso Deo ac Domino nostro donante, tuis litteris insigillatis denuntiare mihi digneris obsecro. Valeat in aeternum sanctitas tua, valeant ac fideles permaneant omnes filiae tuae praecordialissimae sorores meae.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut bonis operibus dignum se reddat Dei protectione.



Mystica Dei haec verba proferunt: O homo Dei per ligaturam legis Deus scit te in nigra vicissitudine aliquorum operum. Sed tamen a longe aspicis, velut in opinione, quasi egredientem lucem rutilantis lucis. Nunc curre ut bona opera facias sine contumelia duplicitatis duarum viarum, scilicet ubi sonus unus est oris, alius mentis. Provide autem ut [Col. 0312C] Deus te amet in bonis operibus, quia ipse porrigit ad te manus protectionis suae; sed tu infirmus es et fugis. Cave ergo ne abscondas te a protectione illa, ne Deus virga sua te percutiat, quoniam ipse te requirit. Nam itinera illa quae quaerere voluisti non recte praevidisti, quando in coelum ascendisti. Nunc autem in duabus partibus concuteris, scilicet promissione Dei et diabolicis artibus. Deus enim funem tibi solutum dimittit, ut cognoscas quid sis. Sed tamen omnino non cades in foveam tristitiae. Nunc autem ora et confide quod Deus non derelinquat te, et aurora cito ad te procedet in liberatione.





EPISTOLA XCII.








HELDERICI PRAEPOSITI S. SIMEONIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. Laudat mira Dei in ipsa dona, et precibus ipsius se commendat.



[Col. 0312D]

HELDERICUS frater de S. Simeone in Trevirorum ecclesia solo nomine praepositus, et ex numero super flumina Babylonis sedentium et flentium, H. filiae Sion in ipsa Deum deorum quandoque videre.

Multorum relatu propriique corporis mei auditu suavissimum tuae beatitudinis odorem hauriens, laetatus et admiratus sum in his quae dicta sunt mihi. Laetatus, inquam, quia hoc tempore nequissimi [Col. 0313A] saeculi vere in maligno positi, talem sibi sponsam Sponsus ille speciosus prae filiis hominum elegisse cognoscitur. Admiratus vero, quia insolite et inaudito charismate ipsam et in hoc exsilio dotare videtur. Quis enim unquam legit vel audivit mulierem indoctam vel penitus illitteratam de profundissima abysso divinorum arcanorum tantas eructuationes exhalare, de fluminibus aquae vivae tantam abundantiam sitientibus propinare? Vere mirabilis Deus, vere benedictus Dominus Deus, qui facit mirabilia magna solus. Sed quid mirum, si rationalem et rationabilem hominem organum suum quomodo vult facit, qui etiam brutum animal magistrum magistri fecit. Facit enim quomodo vult Deus, de quo scribitur: Omnia quaecunque voluit [Col. 0313B] fecit (Ps 113). Precor autem tuam dilectionem, quatenus ipsa dilecto tuo propensius et frequentius humilitatem meam commendare studeat, eamdem vicissitudinem a me fideliter et indesinenter sciens sibi rependi.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut bonis operibus mortem praeveniat.



Tu, serve Dei, attende, ut brevi tempore tuo ab injustitia iniquae mammonae te divertas; et in magno studio provide, ut rubiginem peccatorum a te excutias, antequam umbra mortis superveniat, cum plus operari non potes, ne tunc plangendo dicas: O vae mihi quia in negligentia inventus sum! Tu [Col. 0313C] etiam patremfamilias attende, qui a prima usque ad vesperam operarios in vineam vocavit, et alios cur otiosi starent interrogavit, cui respondebant, quod nemo eos conduceret. A prima enim usque ad vesperam Dominus operarios vocat, et alios cur otiosi starent interrogat, qui se excusant, quia nemo eos conducat. Saepe homini contingit, quod a prima aetate sua usque ad vesperam, scilicet ad senectutem in oblivione Dei vivat, et hoc intra se emendare tandiu cogitat, quousque per gratiam Dei rixando intra se dicit: Quare bona opera non operabar? quia Deus a malo me abstrahere non prohibuit, et ita in senectute sua propter taedium peccatorum poenitere incipit. Iste in itineribus Domini velut non ignitum fictile vas apparet, quoniam [Col. 0313D] operari non potest, et sic primus ex merito suo per gratiam Dei mercedem accipiet, quam per aetates postea mutare non potest. In pueritia enim et in juventute, ac in matura aetate, homo saepe malum et postea bonum operatur. Hoc in decrepita aetate esse non potest. Nunc oculos tuos ad vigilandum aperi, et omnes negligentias aetatum istarum considera, et emenda operando, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA XCIII.








H. PRAEPOSITI IN KNETHSTEHTDE AD HILDEGARDEM. Quaerit quomodo Deum pro peccatis suis placare possit.



H. qualiscunque Dei gratia praepositus in Knethstehtde, [Col. 0314A] venerabili ancillae Christi, H. Spiritus sancti gratia confortari, bonoque fine consummari.

Si fieri posset ut praesens essem, et alternatim sermonem vobiscum agere possem, modis omnibus optarem. Ea enim quae circa me sunt, quae Dominus solus novit, profusiori vobis relatione expositurus essem, quae singula breviandi causa praesenti loco committere nolui. Gratiam, dilectissima, quam Pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum desursum (Jc 1), vobis praerogavit audivimus: qua scilicet multum confidens, charitatis vestrae dulcedinem opus duxi praesentibus convenire, supplicans attentius quod pro meis miseriis divinam clementiam devotis precibus [Col. 0314B] implorare non desistatis. In multis namque eam me offendisse scio, quod me impune non fecisse sentio.

Quia igitur in gratia quam in vobis cognovi, spem potiorem habui, utile existimavi auxilium exaudibilium orationum vestrarum implorare, sperans me recepturum a vobis quodlibet remedium consolationis, quod pro Christo precor facere non omittatis scriptis vestris, innectentes eisdem quo ordine magis placem offensam divinae majestatis. Valete in Christo semper.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut ad Deum suspiret, ac cum fiducia ad eum recurrat.



[Col. 0314C]

In mystica visione ad petitionem verborum tuorum aspiciebam, et audivi vocem ad te sic dicentem: Arbori te assimilo, quae in aestate grossos suos producit, et cujus fructus a turbinibus et nebulis aliquantulum laeditur, et iterum ex rore coeli et puro aethere renovatur. Isto enim modo mens tua est, quia cum fiduciam in aliqua prosperitate habes, velut grossos producens, ex vicissitudine morum tuorum quasi ex turbine fatigaris, et etiam ab illis, qui sub onere tuo sunt, sicut ex nebulis laederis. Sed tu ad Deum tunc suspira, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus, in te confido, non erubescam (Ps 24). In te enim spiraculum [Col. 0314D] est, quod Deus infinite vivificavit, et cui pennas rationalitatis dedit. Ideo cum illis per fidem et per bonum desiderium ad Deum vola, ad eum levando animam tuam, et ipsum Deum tuum cognosce, in cujus scientia fuisti, et a quo principium sumpsisti; unde eum roga, quod spiramine Spiritus sui bona sua te doceat, et de adversis te liberet. Tu etiam in ipsum confide, ita quod omnia opera tua ante eum ponere non erubescas, et dic sicut filius patri suo dicit, cum delinquens corripitur, quod prolis suae in ipso non obliviscatur. Ego autem Deum libenter rogabo, quod ab omni nimietate inquietorum morum et aliorum criminum ac periculorum vobis occurrentium per gratiam suam clementer vos defendat et liberet.





EPISTOLA XCIV.



[Col. 0315A]




H. PRAEPOSITI IN BUNNA AD HILDEGARDEM. Cum indesinenter pro ea oret, ipsius vicissim orationes postulat.



HILDEGARDI sponsae Christi et magistrae probatissimae sororum de S. Ruperto in Pinguia, H. praepositus in Bunna indignus, servitium cum omni devotione.

Si Dominus solus potens, solus bonus, solus pius, solus misericors, voci cujuspiam peccatoris, quod fide teneo, aurem suae majestatis acclinare dignatur, indefesso corde et oris mei clamore pro vobis pulsatur. Testor nempe secretorum omnium cognitorem Deum, ex quo primum de bonitate vestra, fama prodente, audivi, quoniam postmodum in vobismet [Col. 0315B] ipsa probavi, totus in vestram dilectionem pronus fui. Vos quoque omnium eorum quae ab inde hactenus vel bene dixi, vel bene gessi, si dignamini, participem constitui. Idipsum igitur a vobis et spero et quasi quodam debito, magis autem pro Dei amore et vestra bonitate exigo. Postremo nec ignis, nec ferrum, nec aqua, nec alterius cujuslibet timoris, aut periculi instantia, sed nec ipsa mors vestrae integritatem dilectionis animae meae aut imminere in quoquam, aut submovere ullo modo poterit. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Arguit eum quod saeculum diligat, hortaturque ut desideria sua cum timore Dei in bono opere purificet.



[Col. 0315C]

O homo, qui saeculum diligis, et qui illud in voluntate tua habes, in comprehensione morum tuorum tempestati similis es, quae raro pura est, et quae etiam non multum periculosa est. Hoc tale est: Tu saepe in rebus tuis a consolatione alienus es, et interdum per taedium et per tristitiam, et interdum per dubium, in omnibus causis tuis opprimeris. Unde surge, et Deum Israel invoca, dicendo: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes, et cor meum (Ps 25). Hoc est proba me, Domine, per fidem et spem, ut fides mihi sit oculus ad videndum, et spes speculum vitae; et tenta me in bona obedientia ut Abraham, quatenus contra voluntatem meam operer: ita ut voluntatem meam derelinquam [Col. 0315D] propter te, ut intrem in praecepta tua, quatenus diligens amicus tuus fiam; et per haec ure renes meos, qui ex peccatis quibus conceptus sum inundant, faciens ne me seducant; quia contra me operor, sed ut semper in igne Spiritus sancti ardeam, et de die in diem desiderem justitiam tuam; et ut ascendam de virtute in virtutem. Sed et, o homo, mens tua similis nubi est, quae grandinem et pluviam non portat, sed quae per solem dividitur. Tu enim propter securitatem levium verborum et morum, nubem cum grandine sicut iram, et litem sicut pluviam non habes; sed per bona opera in desiderio supernorum claudicas, et ob hoc desiderium tuum cum timore Dei in bono opere purifica, et hoc modo Deum osculare dicens: Inclina, Domine, aurem tuam, et [Col. 0316A] exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego (Ps 85). Cum enim per osculum amoris Dei bona opera Deum tangendo facis, statim ipse aurem suam in desiderium et orationem tuam inclinat, et complet. Sicut etiam per auditum verbum sonat, quoniam in magna inopia es; quia adjutorio indiges, et etiam in magna paupertate, quoniam bonum perficere tibi deest; sed Deus hoc in te perficiat.





EPISTOLA XCV.








H. ABBATIS AD HILDEGARDEM. Ecclesia schismate laborante, quaerit quid sibi sit faciendum.



Dominae H. verae Dei famulae de coenobio S. Ruperti, H. praelati officium habens, quidquid pauperis [Col. 0316B] quamvis peccatoris valet oratio.

Quoniam omnis qui pestifero sauciatur veneno, cervi more ad verum fontem, id est Christum, properans, veneni a se rejicit nociva, ego hujusmodi incommodis oneratus ad fontem quem Deus per Spiritum suum nobis dignatus est revelare recurre, remedium quaerens. Scire enim vos non ambigo, quoniam cursim jam interierit pene omnis ante habita religio, quoniam impudenter locum ejus occupaverit odiosa praesumptio. Igitur quoniam Ecclesia in apostolica dignitate et nomine claudicat, et ad quod caput suum respiciat veraciter ignorat, quia quisque vagus inde exemplum sumens religionem bonae conversationis abhorret, hi qui Spiritu [Col. 0316C] Dei aguntur, non minime sollicitantur quis finis eorum in voluntate Dei esse debeat. Quapropter inito bono consilio ad vos confugio, simulque efflagito ut quidquid Spiritu sancto edocta de hoc vel de meipso sentiatis, mihi rescribere velitis. Vestris enim consiliis in omnibus obedire paratus sum.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Obediendum magistris quandiu catholicae fidei non resistunt, atque ad Deum confugiendum, qui Ecclesiam suam non derelinquet.



In visione qua ab infantia mea vigilanti oculo in spiritu meo vidi; per aliam viam quam in hoc saeculo nata sim in altum aspexi, et haec verba ad te dicere vidi et audivi: Mens tua aratro similis est, quod dura, aspera ac mollia evertit et dividit. Tu [Col. 0316D] enim cognoscere, evertere ac dividere illa attendis, quae in tanta duritia sunt, quod ea perfringere non potes, et quae in tanta asperitate sunt, quod te vulnerarent si ea tangeres, et quae in tanta mollitie sunt, quod ea contereres, si illa dire et aspere tangere velles. Duritia namque quae a sole justitiae claudicavit, Ecclesiam nunc circumdedit, quam tu perforare non praevales: unde in corde tuo ad Deum dic: Domine qui omnia nosti, in magistris meis tibi obedire volo, quandiu catholicae fidei me resistere non cogunt. Apostolica etenim potestas, quae nunc in duas partes divisa est, proprietatem suam ligare recusat, et principes saeculi in tanta asperitate sunt, quod te non audirent, si eis diceres quod in scientia tua justum habes, ac discipuli magistrationum [Col. 0317A] tantam mollitiem nunc sectantur, quod dubitares, velut ignorares quid cum ipsis facere debes. Magister namque sancta et justa docere et bona exempla ostendere debet, quemadmodum etiam Christus fecit, ad quem multi currebant, et a quo multi fugiebant. Ipse tamen dilectos et electos suos ad se colligit. Unde qui te per obedientiam osculantur, et per charitatem amplexantur, in summo studio tene, nec eos relinque, alios autem Deo dimitte, quatenus cum Propheta dicas: Veritatem tuam et salutare tuum dixi (Ps 39). Tu ergo spe tua ad unum Deum tende, quia ipse Ecclesiam suam non derelinquet. Haec namque spes Ecclesiae est, quod ipsa oculata fiat, et spes ista secura est, quatenus dolor diu maneat, in quo [Col. 0317B] plurimae congregationes spiritualium commovebuntur, plurimae quoque destruentur. Ego vero auroram sicut splendorem in te video, quod studium in bona voluntate bonorum operum in te est. Turbinem quoque propter has et alias vicissitudines in te discurrentem, qui aliquando splendorem in te obnubilat. Hoc minue, et fiduciam habe, quod in Deo finiaris et in aeternum vives.





EPISTOLA XCVI.








HADELHEIDIS ABBATISSAE GANDERHEIMNENSIS AD HILDEGARDEM. Ab Hildegarde educata petit ipsius et sororum suffragia et mutuam inter utriusque parthenonis sorores societatem.



[Col. 0317C] HADELHEIDIS Ganderheimnensis ecclesiae abbatissa, quamvis indigna, H. dilectae matri de S. Ruperto liberae sponsae Jerusalem, oscula Sponsi.

Arbor bona, bono ex fructu cognita, nequaquam duci debet in oblivionem, quia fructificando dulcedinem, dulcem bonorum commeruit amorem. Bruto ergo animali jure inferior habebitur, qui bene dulcia minus bene amplectitur. Tu itaque Christi columba, non seducta, sed corde magna et munda, sicut bonum malum, lux tenebras, dulce amarum non facit, ita mihi a corde non excidis; unde debes et tu frequenter mei recordari, quoniam constat et amoris et intimae devotionis propinquitate tibi conjungi. Nolo ergo ut antiqui nutrimenti flos in corde tuo aruerit, qui quondam inter me et te floruit, [Col. 0317D] cum me dulciter educasti: cujus amore et dilecti Sponsi tui charitate te obtestor, precorque ut pro me et meo grege, locoque mihi tua permissione commisso orationes et obsecrationes tuae fiant ad Deum, atque nos committas orationibus omnium sororum tuarum; oro etiam ut societatem fraternitatis tuae sororibus meis apud easdem sorores tuas, imo meas obtineas, et dum aliquis per vos ad nos transierit, litteris transmissis, id et si quid aliud volueris in Christo innotescas. Ego autem expedito tempore, si Deo placuerit, ad vos non differam venire, ut ore ad os loquamur, manu ad manum quod bonum est operemur, sicque antiqua stabilietur societas, quam in nobis confirmet Deus charitas. Quae habitas in hortis ausculta, omnesque [Col. 0318A] cohabitatrices tuas, scilicet sorores meas, ex me quam intime saluta, et litteris commendatitiis me laetifica.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut pura fide bona opera in die prosperitatis suae exerceat, et det Deo quod suum est.



O filia Dei, in magna sollicitudine per duas vias mens tua occupata est. Nam per quamdam sollicitudinem tabescis, quasi de vita tua desperes; unde et interdum cum super montem conscenderis fidei, ad Deum ascendis; eum interrogas, quasi nescias quid in ista dubitatione facias. Sed tu cum pura fide bona opera operando in die prosperitatis tuae ambula, et Deo quod suum est da. Nam solem vides, quod est honor ille quem nondum Deus abstrahet [Col. 0318B] a te, et saeculum in suspirio et in timore legis Dei habes, sicut luna in nocte. In utraque ergo parte serviens esto Deo, quia sacrificium tuum vult, et quia bona opera a te in vita tua postulat antequam moriaris. Lux gratiae Dei operiat te, et unctione misericordiae suae te ungat, qua David ungebat, cum peccata sua confitendo Deum vidit. Ipse unctione viriditatis Spiritus sancti te ungat, et bona et sancta opera in te faciat, per devotionem illam qua veri adoratores Deum adorant. Nunc praecepta Dei conserva, et in aeternum vives.





EPISTOLA XCVII.








N. ABBATISSAE AD HILDEGARDEM. Ipsius preces pro se suaque congregatione deprecatur.



[Col. 0318C]

Amantissimae dominae et in Christo matri dilectissimae, N. abbatissa, licet indigna, sororum ecclesiae . . . ., Regem gloriae in suo decore videre et cum eo gaudere perenniter.

Benedictus Deus, qui mysteria secretorum suorum, mundo antea nunquam audita, temporibus nostris mirifice per te declarare dignatur, fidemque nostram per te, o mater sanctissima, confirmat, et sanctam Ecclesiam suam solito fulgentioribus signorum suorum virtutibus, velut quibusdam novi solis radiis ineffabiliter illuminat. O quis ista unquam audivit? quis vidit talia? Ergo dicamus singuli, dicamus omnes: Benedictus Deus. Vultum sanctitatis vestrae videre, et verba ex ore vestro [Col. 0318D] divino audire cupio ardentissime; sed quia hoc pro tempore et locorum instantia per praesentiam corporis implere non valeo, corde et animo te semper videbo, te semper amabo. Precor etiam sanctitatem tuam, o mater piissima, ut pro me peccatrice et pro congregatione nostra tibi mecum supplicante, ad Deum, qui te procul dubio exaudit, intercedere digneris. Scias quoque quia memoria tua apud nos semper in benedictione erit, et nomen Domini per te magnificabitur. Ora pro nobis, piissima mater et domina. Super haec omnia rogamus tum pro Deo, tum pro materno affectu, ut nobis consolationis tuae litteras mittere in proximo non differas. Christus Dominus noster in regno suo nos tecum congregare dignetur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ne sit instabilis, neve vana scrutetur.



[Col. 0319A]

Provide ne tibi sit circuiens mens instabilitatis, in qua nubes sapphirinei coloris apparere non potest, et quae etiam frequenter lucem solis obtegit. Magnum autem studium habe, ut in stabilitate stes, nec unamquamque vanam ac stultam inquisitionem scruteris, quoniam qui hoc faciunt, saepe a charitate Christi decepti cadunt. Sicut etiam sapphirinea nubes per circumeuntem mentem instabilitatis obtegitur, amplexionem Christi attende, et omnia bona ab eo quaere, et illi opera tua manifesta, et ipse tibi beatitudinem dabit, quia absque eo vana est salus hominis; quia gratia et salus non per hominem, sed per Deum habetur, ubi et sanctae [Col. 0319B] Scripturae, quae de divino fonte fluunt, mammas ad sugendas hominibus praebent. Disce ergo ut hanc vanitatem fugias, quae lucem solis obtegit, scilicet quae hominem a Christo separat, et in aeternum vives, et a Christo coronaberis.





EPISTOLA XCVIII.








M. ABBATISSAE IN WETHDERSWINKELE AD HILDEGARDEM. Ut se suasque in filiarum numero admittere velit, ac precibus adjuvare.



HILDEGARDI dominae et matri reverendissimae, omni laude dignissimae, M. Dei gratia dicta abbatissa in Wethderswinkele, cum omnibus sororibus suis, filialem dilectionem et omnem subjectionem.

Quoniam odorem sanctitatis vestrae longe lateque [Col. 0319C] per orbem terrae diffusum Dei gratia in tantum crevisse cognovimus, ut jam in toto mundo virtutum vestrarum insignia ab universis Ecclesiae filiis digna veneratione commendarentur, nos quoque, licet indignae specialis dilectionis privilegio, maternitati vestrae ascribi optantes, quantum licet pro nostri parvitate, tantae dignitati vestrae congaudemus. Quapropter, dulcissima mater, sanctitatem vestram toto cordis affectu imploramus, ut nos filiarum loco recipere, et sanctarum precum vestrarum tutamine confovere dignemini, quatenus, vestris sanctissimis opitulantibus meritis, arreptae viae stadium andem contingere mereamur. Ego autem quae caeteris non meritis, sed sola nominis dignitate praestare videor, [Col. 0319D] obnixis precibus sanctitati vestrae singulari devotione me committo, orans ut pio orationum interventu, ita omnium mihi commissarum curam agere possim, quod pariter cum illis in aeterna vita vestri consors efficiar. Semper optasse me scitote aliquid de vobis accipere, per quod vestri memoriam habere possim, videlicet litteras commonitorias, quas pro Dei amore libenti animo semper observabo. Quaedam etiam ex sororibus nostris speciali dilectione vos complectentes, vestris purissimis se per omnia commendant orationibus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. In abstinentia servandam esse discretionem.



Vivens Lux dicit: Aridum sabulum inutile est, et terra quae per aratrum nimis frangitur rectum [Col. 0320A] fructum non dabit, quia justum modum involutionis suae non habet. Et sicca terra quae saxosa est germinat spinas atque alias inutiles herbas; sic incongrua abstinentia, quae non habet justum modum et rectum statum, prosternit carnem hominis, quia non datur ei viriditas justae refectionis. Unde etiam homo arescit. Ubi hoc est, certe ibi peribunt volatiles virtutes, scilicet humilitas et charitas pulcherrimorum florum, quoniam nimia abstinentia caret viriditate virtutum, sed ibi crescit ventosa fama inutilitatis, ibique insurgunt multi terrores quasi sancti sint, et sancti non sunt. Qui in hac vanitate sunt, iracundiam habent et non pacem, atque in multis moribus suis inutiles sunt. Homo qui vult regalem vitam in spiritali habitu habere, [Col. 0320B] tabescat in deliciosis epulis incongruorum ciborum, de quibus lascivia surgit, tabescatque in fortissimo vino, in quo luxuria palpitat, et alia moventia mala nullam sanitatem habentia. Haec casti homines animam suam diligentes fugiant; sed tamen recto frumento utantur, et vi potus qui non flagrat in igne coloris sui. Quod homini ad vescendum dedi, non aufero ei; sed horribiles cibos nescio, quia vanitas in eis est. Sed tamen per incongruam abstinentiam nulla anima fugiat ad me, sed in recta mensura mihi adhaereat homo, et illum recipiam, nec ullus homo certet in fremitu dentium suorum pro non emerito praemio in operibus, quia do unicuique juxta mercedem, secundum merita sua, ut me amat.






Epistolae Hildegardis