Epistolae Hildegardis

EPISTOLA CXXIX.








N. DECANI S. MARTINI MOGUNTINI AD HILDEGARDEM. Optat eam videre, seque ejus commendat orationibus.



HILDEGARDI reverendissimae dominae ac dilectissimae matri, N. de S. Martino Moguntinae Ecclesiae decanus indignus, modicum id quod est.

Necessarium mihi non est scribere quanta veneratione meus mea sanctitati vestrae substrata sit, [Col. 0355D] quam sincera charitate vos diligam, quam paratus subservire vobis, si dignata fueritis uti nostro qualicunque servitio. Quanto desiderio scriptis vestris saepius consolari cupiam, quia splendor divinae sapientiae, qui vos intus illuminat, haec vobis revelat. Ipse quidem proposueram modo videre vos et vestris sermonibus consolari; sed infirmitate corporis praepeditus sum, et venire ad praesens non possum. Cum autem data fuerit opportunitas, Deo volente, videbo vos; et quod scriptis a vobis quaerere non possum, viva voce requiram. Interim rogo, dilectissima mater, ut oretis pro me Creatorem ac Redemptorem nostrum, ut sic ad omnem voluntatem suam vitam nostram componat, quatenus sibi ipsi in nobis complaceat. Etiam rogo, si quid de nostro [Col. 0356A] servitio indigueritis, praecipiatis quidquid vobis videtur. Sed et scriptis vestris per praesentem nuntium iterum consolari cupio. Deus vos conservare et Spiritu suo sancto semper illustrare dignetur, omni mihi venerationis officio colenda beatissima mater.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad poenitentiam.



De nimio cibo et de immoderato potu vini immoderata vitia crescunt, et caro etiam hominis saepe languescit, ita quod vix vivere potest. Postea taedio peccatorum, quo caro illius fatigata est, quasi gravi somno gravatur. Sed diabolus eum iterum ad peccatum excitat, ac tempora poenitendi ei proponit; et ita de torpore illo idem homo ad peccatum [Col. 0356B] evigilat, et hoc modo diabolus eum studiose peccare hortatur. Multi etiam homines per deceptionem diaboli poenitentiam peccatorum suorum differunt, et sic in perditione inveniuntur. Quando autem homo pro peccatis suis suspirat, cum laude angelorum concinit, et cum bona operatur, sicut sol fulminat; sed cum ipse ornamenta haec incipit, diabolus cum magna tempestate desperationis super eum cadit, qui eum etiam malis consiliis ad peccandum prius excitaverat. Homo autem ille publicanos et peccatores attendat, et quantum peccaverint, et qualiter per poenitentiam surrexerint, et quomodo postea columna coeli facti sunt, videat, et ita loricam fidei et galeam spei se induat, ac inimicos suos ita superet. Tu autem, serve Dei, [Col. 0356C] vide quod in infantia tua deliciose, et in juventute tua cum peccatis gustus carnis vixisti: unde nunc fatigatio peccatorum tibi sit, et bona opera operare incipe priusquam umbra hujus vitae a te inclinetur, ut cum gaudio respondeas voci tibi sic dicenti: Tu hortus in quo oculos meos pascerem, esse debuisti; sed non es, quia inutiles herbae, et spinae, et tribuli ibi creverunt, quae omnia utiles herbas suffocaverunt. Has cum acuta falce per poenitentiam abscide, et filium illum qui in Evangelio legitur imitare, qui in se reversus ad patrem suum cucurrit, qui eum in gaudio suscepit, et qui per humanitatem suam eum osculabatur. Semen etiam fructuosae virtutis in hortum tuum semina, et mulieri perditam dragmam [Col. 0356D] quaerenti assimilare, ut super te gaudium in coelo fiat, quatenus etiam gemma in coelesti vita fias, ita ut in aeternum vivas.





EPISTOLA CXXX.








N. AD HILDEGARDEM. Fidei ipsius animam suam, corpusque suum, totamque congregationem suam illi commendat.



Venerabili et dilectissimae magistrae, H., vasculo divinae electionis aptissimo, N. gratia Dei in quod est, quidquid valet servitus unica cum oratione assidua.

Spiritu et mente vos valere exopto, et pro statu omnium rerum vestrarum devotis precibus die noctuque pedibus Dei procumbo. Charissima, si ordinatio Dei in hac vita nos separavit, insolubile [Col. 0357A] tamen vinculum benedictionis insolubiliter nos conglutinavit. Ipsius namque dilectionis vicissitudinem a vobis exposco, ut mei memoriam habeatis in orationibus vestris et sancto conventui vestro commendetis. Quid plura? In fidem vestram animam meam et corpus meum, cunctamque congregationem nostram commendo. Valeat in aeternum beatitudo vestra.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut intelligat quae sint utilia et quae nociva.



Mens tua est quasi vallis, quando mons in te surgit, et iterum civitatem te putas aedificare, cum aliquam causam cum contumacia damnas. Nam qui edax vulnus quod in putredine foedatur, in verberibus vulnerat, venenum mistum sanguine educit. [Col. 0357B] Et hoc non prodest. Sic est mens illius hominis qui in nulla re parcere vult. Bonus autem medicus vulnera ungit. Sed negligentia hominis est velut ventus turbinis, et furor ejus ut magna tempestas. Nunc ergo intellige quae sint utilia et quae nociva, quoniam quaedam terrenae creaturae habent similitudinem operum hominum. Nam volatilia sunt ad hominis benevolentiam, pecora ad ejus intelligentiam, bestiae ad ejus sapientiam. Vermes autem quos sudor terrae ejicit, respiciunt ad multas cogitationes hominum; incongrui vero vermes ad malignitatem eorum, venenosi autem ad iracundiam, ferae autem ad negligentiam operum illorum. Aspice ergo ad Aquilonem, et vide quomodo tempestas ut fumus in nubes ascendit. Sic sunt opera hominis [Col. 0357C] aliquando inutilia. Sed homo qui undique circumspiciendo bene vigilat, tonitrua abstrahit in benevolentia et in miti scientia sua. Et iste non sit bellator in jactu lapidis, nec negligens in vento turbinis. Sol lucet, unde homo unamquamque rem cum misericordia ungat, quia fabricator qui fundamenta sua non recte ponit, instrumenta sua dejicit. Praevideat ergo homo quis sit casus. Qui suspirium habet, ille tolerandus est. Qui vero Deum contemnit, corripiendus est, si prodest; si non prodest, ad hoc opportunum tempus quaeratur, ne ille moriatur. Homo autem per semetipsum operetur, et animam suam illuminet. Mens vero quae homicidium non aedificat, homicida non est; sed si causa [Col. 0357D] illa evenerit cum opere, semper lugeat, et ad Deum anhelet, quoniam hoc destructum est quod Deus aedificavit.





EPISTOLA CXXXI.








H. MONACHI MULENBRUNNUNSIS AD HILDEGARDEM. Ut aliquid de coelesti admonitione sibi transmittat.



HILDEGARDI olivae speciosae et margaritae pretiosae, H. solo nomine monachus in Mulenbrunnun, cum ardente lampade coelesti Sponso obviam ire.

O quam pulchra est casta generatio cum claritate; immortalis enim est memoria illius, quia et apud Deum nota est et apud homines (Sg 4). Ex hac tam pulchra atque beata generatione te, summi Regis filiam, clarescentibus virtutum indiciis patet exortam, quippe quae in facie praeclari operis formam [Col. 0358A] praefers hominis interioris. Tali virtutis decore imaginatur similitudo genitricis tuae: cum exemplo illius lanam et linum quaesisti, et stragulatam vestem operimentum animae tuae texuisti. Stragulata quippe vestis induitur, cum virtute charitatis multiplicibus intexta figuris fidelis quaeque anima investitur. Resplendet in hac veste regia humilitas et obedientia, pietas et continentia, carnis castimonia et mentis sanctimonia, denique mille millia memoratis similia. Hac virtutum varietate circumamicta a dextris summi Regis assistis, velut illa prophetica regina, ubi inaestimabilem sapientiae thesaurum invenisti. Unde lucis aeternae candorem quasi de abysso mortalibus ostendisti. Audi igitur filia, et vide, et inclina aurem tuam, ut quia charitas in proximi [Col. 0358B] dilectione consistit, per tuae orationis auxilium veniale sentiam quidquid in me minus invenio perfectum. Indubitanter enim cognosco te ab eo specialius audiri, in cujus contemplatione saepius te contingit immorari. Rogo etiam, salva gratia tua, soror et domina, ut aliquid de coelesti admonitione mihi transmittas, ut per hoc tuae sanctitatis memoriam cordis mei oculis anteponas. Quid plura? Corpore absens, spiritu praesens te saluto, obnixe orans ut mei peccatoris memineris quae gressum mentis cum Apostolo semper in anteriora extendis. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Sub parabola docet in hoc saeculo laborandum esse.



Umbra mysteriorum Dei dicit: Ventus flat et aer in vicissitudinem vadit, atque nubes complicantur, ita [Col. 0358C] quod aliquando turbidae, nigrae, candidae et purae sunt. Sic tu facis, o miles Dei: nam in saeculari tristitia aliquando es, ut inflante vento, et in voluptate multarum insidiarum diaboli, quasi in vicissitudine aeris atque in inquietis moribus tuis, velut in nubibus se complicantibus, ita quod mores tui interdum sunt squalidi in turbidine, exterriti in nigredine, suaves in candore, atque utiles in puritate. Unde audi. Quidam dominus de monte magno stabat, et servos suos vocavit dicens: »Debitum vestrum reddite.« Alter autem eorumdem servorum coram eo stabat, alter vero sedebat. Et qui stabat respondit: »Domine de longinqua regione exsilii veni, ubi diversam vicissitudinem morum in multis criminibus et peccatis didici. O vae quod praecepta tua sic praeterivi! Unde per [Col. 0358D] timorem amoris tui juro quod in omni corde meo poenitere volo. Sed tamen solem tuum, lunam et stellas in magnis honoribus semper amavi.« Et Dominus ejus ipsi respondit: »Serve bone, responsum tuum, me circumeunte rota, sic accipio dicens: Ego qui sine initio et sine fine vivo, te in magnis honoribus supra omnia quae amasti ponere volo, nec mea possibilitas te condemnabit, quia per poenitentiam vocasti me.« Servus autem qui sedebat, sic dedignando respondit: »Sol tuus me combussit, luna tua me tetigit, stellae tuae me compresserunt, capilli etiam capitis mei de rore tuo infecti sunt; et pluviae tuae super me inundaverunt; et ideo ab his omnibus impeditus te inspicere non potui: [Col. 0359A] unde etiam nescio quid dicere possim.« Et dominus ejus ipsi respondit: »Nequissime serve, quando solem, lunam et stellas constitui, num adjutorii tui indigui? Et quare non erubescis quod me tam temere in responsis tuis tangis? Nam pro hoc meruisti ut manibus et pedibus tuis ligeris, et in tenebras mittaris usque dum omnia reddas.«

At tu, miles Christi, parabolam ad te attende. Dominus iste Deus est, qui in altitudine illa vigilat, quod Deus ab omnibus invocandus est. Hic homines in admonitione sua sic alloquitur: De operibus vestris judicari debetis. Sed quidam in divino honore laborant. Quidam autem in molestia taedii torpescunt. Et qui Deum honorant dicunt: De suggestione diaboli in casu Adae in peregrinatione cecidimus, [Col. 0359B] et in operibus nostris multa vitia contraximus, quam transgressionem flebiliter plangemus. Propter gloriam autem nominis tui promittimus quod a peccatis nostris nos abstinere desideramus. Attamen honorem tuum, justitiam et Scripturas per te datas venerati sumus in dilectione. Et Dominus qui incomprehensibilis est, illos laudat, ac supra multa bona constituit, nec eos damnat, quia ipsum poenitendo invocabant. Qui autem in taedio divinorum torpescunt, dicunt: Honor tuus nos afflixit, justitia tua nos vulneravit, multitudo Scripturarum tuarum nos suffocavit, voluptatem mentis nostrae viriditas spiritus tui evertit, atque effusio zelus tui nos fatigavit, ita quod in laetitia te inspicere non possumus, nec nos excusare valemus. Et Dominus illos dicit [Col. 0359C] nequissimos servos esse, et quod in justitiis suis adjutorii eorum non indiguerit, dicens, et cur non erubescant quod ipsum in temeritate verborum suorum invadunt, unde et ligandi sint et in poenas mittendi, dum omnia vitia sua in semetipsis aestimant. Tu autem, o miles Christi, haec etiam ad te ipsum intellige. Nam servus qui stabat, te significat. Cum enim in saeculo fuisti, pauca bona fecisti: sed admonitio Spiritus sancti te concussit, et ad bonum te convertit. Cave autem ne sedentem servum imiteris, scilicet ne dicas quod in regula sicut in sole ardeas, et ne magisterium quasi in luna contemnas, ac ne de communione fratrum tuorum sicut in stellis fatigeris, atque ne admonitionem Spiritus sancti in irrisionem mentis tuae quasi in rore inducas [Col. 0359D] et ne correptionem sicut in pluvia dedigneris; sed Deum in bona voluntate et opinione semper amplectere et amplectendo retine et vives.





EPISTOLA CXXXII.








N. MONACHI DE EBRA CISTERCIENSIS ORDINIS AD HILDEGARDEM. Ipsius se commendat orationibus, verbaque consolatoria ab ea exposcit.



Dominae ac matri suae HILDEGARDI, beatissimae Christi olivae, N. peccator de Ebra, Cisterciensis ordinis inutilis monachus, Domino vivere in Dominoque mori.

Noscat dilectio vestra quod ideo pauculas litteras vobis misi quia sanctitati vestrae satis digna excogitare [Col. 0360A] nequivi, et etiam tremula mente tali tantaeque personae quidquam scribere vix praesumpsi; sed neque me dignum ad hoc existimavi. Proinde si, salva gratia vestra, audeo, genu flexo tremens orationibus vestris in visceribus Jesu Christi me quamvis sordidum committo, quantumque cooperante gratia pro modulo desidiae meae potuero, vestri vestraeque familiae in Christo libentissime memor ero: et si corpore absens sum, corde et dilectione, Deo teste, vobiscum sum. Nunc ergo in memoria vestra me reservate, ac Christo et S. Mariae, prout vobis confido, assidue me commendate, atque verbis consolationum vestrarum secundum divinam ostensionem me consolari studete. Gratia Spiritus sancti vobiscum sit.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Promittit illi futuras consolationes, utpote qui Deo placeat.



[Col. 0360B]

Video quod Deus faciem suam a te non abscondit, sed cum flagellis suis te constringit, sicut ipsi placet. Item in animam tuam et in gaudium corporis tui magnum lumen consolationis Dei venturum video, cum ipse voluerit. Deus autem in tabernaculo tuo vivit, nec gratia ejus in eo obnubilata est; unde et ante Deum in anima tua laudabilis eris, quamvis de hoc dubites, quoniam victoriosus vir Domino suo amabilis est. Sed et mysticum lumen dicit: Terra quae pinguedinem germinandi habet, multos fructus profert. Sed lolium ac caeterae inutiles herbae se multoties his ingerunt. Sed aliquando quaedam [Col. 0360C] temperantia cujusdam venti super hanc terram ascendit, cujus vis talis est, quod inutiles herbas debilitari inducit, et tamen utiles fructus non laedit. Nunc audi: Quidam homines qui in pinguedine naturae suae ad quaeque idonei sunt, huic plenitudini scientiae quaedam inutilia opera per voluptatem carnis intermiscent; sed admonitio gratiae Dei aliquando hos monet, aut per contritionem mentis aut per tristitiam imbecillitatis, corporalis infirmitatis et per similia, ut mala devitent, et bona opera faciant. Haec ad te intellige. Deus ergo rorem de coelo tibi infundat, et in aeternum vives.





EPISTOLA CXXXIII.








V. WESSIONIENSIS AD HILDEGARDEM. Peccatis oppressus quaerit an debeat adhuc a Deo sperare veniam.



[Col. 0360D]

HILDEGARDI sanctae ac Dei amicae, sponsae Christi V. Wessionensis calamus confractus, forma mali, esca diaboli.

Scriptum est: Non habentes tegumenta, amplexantur lapides (Jb 24). Sed hoc, proh dolor! tempore ablati sunt de via lapides, qui viae iniquitatis obsistant. Cesserunt montes, qui super peccantes cadant; colles, qui profugos Christi operiant. Denudata sunt apud Deum turpia hominum facta in suo cursu medium iter habentia, nulloque mediante certatim in lapidem offensionis et petram scandali impingunt. Ex quibus et in quibus, mi domina, ego desperatus quotidie huic impingens petrae contritus [Col. 0361A] et confractus, adhuc de Dei misericordia sperare praesumo. Per ipsam itaque Dei misericordiam vos adjuro ne me vobis innitentem abjiciatis, nec spernatis per eum qui propter nos sperni dignatus est. Obtestor vos per pretium sanguinis Jesu Christi, dilecti Sponsi vestri, de cruce fluentis, per quem vos subarrhavit et sponsam assumpsit, verbis praesentium de me narrantis pias aures inclinetis; et apud ipsum Sponsum vestrum sollicitantes, quid sit quod me toties ad se clamantem de profundis nequitiarum et de luto faecis eripere dedignatur, si sperare ulterius veniam, si spiritum contribulatum et contritum mihi largiri velit, domina, intenta prece exquire, litteris mandans quae videntur demandanda. Vale iterum atque iterum. Haec eadem iterans per Christum [Col. 0361B] ne dimittatis adjuro.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut mentem ad bona restauret, et justitiam esuriat.



In vera visione mysteriorum Dei scribo videndo et audiendo et sciendo in uno modo. Tu autem, o homo, similis es nubi, quae progreditur et regreditur, et quae in hac utraque parte aliquantulum lucida est, et per quam tamen sol saepius obnubilatur, ita quod diutius exspectatur quando luceat. Et scriptum est, quia ecce qui elongant se a te peribunt (Ps 72). Hoc est, qui diem scientiae bonae habent, sed in alienam suscitationem inutilitatis respiciunt, ac in varietates tenebrarum quae auxilium in rationalitate non quaerunt, sed vanae sunt, arescunt, nec viriditatem in Deo habent. Adam enim cum plenus [Col. 0361C] innocentiae sanctitatis fulgeret, in praevaricatione deprehensus est, ita quod in praevaricatione praeceptorum Dei periit, cum diadema innocentiae, scilicet pulcherrimae filiae regis, ab eo abscissum est. Nunc mentem tuam ad bona restaura, et aspice in fontem aquae salientis, et non require diversas causas in aliena domo, quia unaquaeque causa quae utilis non est, arescet, quoniam a Deo plantata non est. Mens tua pura sit in Deo, et in esurie justitiae Dei, et in recto itinere et Deus suscipiet te. Unde labores quos propter Deum incoepisti et quos facis, tibi sufficiant. Sed mentem tuam et cogitationes tuas, quantum potes, ad Deum dirige. Orationes quoque meas ad Deum semper pro te fundam.





EPISTOLA CXXXIV.



[Col. 0361D]




H. TRAJECTENSIS CANONICI AD HILDEGARDEM. Ut arcana divinae revelationis de suo statu sibi revelet.



Pauperis Christi paupertatem in fragili sexu imitanti H., divitis Christi divitias exoptans H. Trajectensis canonicus, salutem in Domino qui mandat salutem Jacob.

Spiritus Dei miro et inaestimabili quodam modo in te loquentis et per te scribentis experimentum in me ipso habere desidero. Absit a me ut ulla dubietas in me sit de te, quia Spiritus Dei loquitur in te; sed magis cum admirantibus admiratio, et cum devotis devotio, me ad familiaris experimenti desiderium monet et provocat. In humilitate itaque [Col. 0362A] supplico humilitati tuae, quatenus arcana divinae revelationis de statu meo, praecipue secundum interiorem hominem, mihi in ministerio tuae manifestationis ad doctrinam et cautelam spiritus mei exhibeas. Quod debes quidem ex promisso, quia cum in transitu meo versus Romam irem, haec a tua charitate impetraverim. Spiritus Domini perseveret tecum. Amen.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut velociter surgat et a diabolo fugiat.



Deus in arbore offensus est propter malitiosa verba serpentis. Tunc etiam in pulchra formatione qua Deus hominem creaverat, bona scientia in homine erubuit, propter malam concupiscentiam quam [Col. 0362B] ille concupierat. Et ideo quasi in aliena via Deus illi clamavit: Adam, ubi es? (Gn 3) ac vestitum dedit ei, sic in se ipso dicens: Per tunicam humanitatis meae te requirere volo; et postea in sancta humanitate sua hominem denuo recreavit, ita ut cum ceciderit, per poenitentiam in humanitate Dei resurgat. Unde tu, homo, velocius surge, ac in tunicam Dei velocius te involve, et a diabolo fuge, et ego in effusione orationis meae, quando anima mea ad Deum aspicit, libenter pro te orabo, et vives.





EPISTOLA CXXXV.








M. MONACHI ET PRESBYTERI AD HILDEGARDEM. Ipsius sororumque preces petit, suas vicissim eis promittens.



[Col. 0362C] HILDEGARDI amantissimae et in Christo honorabili singulariter matri et dominae, M. monachus et sacerdos indignus, modicum id quod est.

Si gloriari oportet, imo quia gloriari licet in Domino, convenit et me gratulari non in memetipso, sed in Domino, qui meae indignitati talem apud vestram sanctitatem familiaritatis gratiam concessit, qualem mea humilitas nec mereri potuit, nec sperare praesumpsit. Unde primum divinae miserationi, deinde vestrae dignationi grates ex intimo corde referens, eo quod tam praesentem me benigne habueritis, quam et absentem vestra salutatione dignum duxeritis. Denuntio benevolentiae vestrae, quatenus omnes consorores vestras et dominas meas vice [Col. 0362D] mea salutare dignemini, atque easdem commoneatis ut fraternitatis et orationum solatium quod mihi promiserunt, nequaquam memoriae ipsarum depereat, quoniam et ego quantum Dominus dignatur modis omnibus feci, et facio quod eis, teste Deo, spopondi. Confido etiam in Domino quod, vita comite, non cessabo pro vobis omnibus deprecans, ut gratia Dei quae vos tam longe praevenit, jugiter vos prosequatur, et conterat Satan sub pedibus vestris ut et mea parvitas salutem quam non mereor vobis exorantibus obtinere valeat. De caeteris quae vobiscum secretius contuli, cum opportunum fuerit, scriptis me certificare curabitis. Valete in Domino semper.




RESPONSUM HILDEGARDIS Sub quadam parabola hortatur ad charitatem, fugam saeculi, et amorem verae sapientiae.



[Col. 0363A]

Chare fili, parabolam hanc aud, quam in vera visione vidi.

Quaedam nobilis et pulchra domina cubiculum ex auro ornatum habuit, quae frequenter duas puellas elegantes vultus habentes secum habitare elegit. Multae autem turbae dominam hanc videntes, faciem ejus laudaverunt, ac cum illa habitare voluerunt. Quibus ipsa dixit: Munera quae vobis placent, vobis dabo, quia nec mihi, nec vobis prodesset ut simul essemus. Nobilitatem enim et pulchritudinem meam vulpibus et canibus et in irrisiones dare nolo. Sed [Col. 0363B] quaedam rugosa mulier rubra et nigra facie huic nobili dominae assimilare voluit, ac nobilitatem et pulchritudinem ipsius indigne tulit. Haec eadem rugosa mulier super montibus ambulat, et in regionibus ac in omnibus locis currit, laudem et honorem quaerens, et nemo illi dat; sed omnes dicunt: Ista inquieta et indisciplinata a diabolo est, et ab omnibus abigenda est. Quaedam etiam mulier mercatrix de omni arte ad se collegit quae oculis pulchra ad videndum sunt, et studebat ut ea ignota et mirabilia hominibus in visu et in auditu faceret. Postea vero crystallum pulchram et nimis puram ad ignem solis posuit, quae de sole sic accendebatur, quod lumen omnibus dedit. Unde etiam ipsa omnes artes [Col. 0363C] suas in moderatione habuit. Nunc, fili mi, primam mulierem et puellas ejus attende; sed mulierem rugosam omni studio fuge, mulierem autem mercatricem ad te collige. Prima enim mulier charitas est cum puellis, videlicet benevolentia et largitate. Sed mulier rugosa, rubeam et nigram faciem habens, amor saecularis est, quo turpi studio lascivi homines ad invicem se complicant. Mulier vero mercatrix philosophia existit, quae omnem artem instituit, et quae crystallum, id est fidem invenit, cum qua ad Deum pervenitur. Ego autem in Deum confido quod cum iis partem habeas, quoniam in ignea crystallo munera passionis et resurrectionis Domini Deo obtulisti.





EPISTOLA CXXXVI.



[Col. 0363D]




N. SACERDOTIS ET MAGISTRI PAUPERUM IN LUTHERUM AD HILDEGARDEM. Exoptat ab ea salutaria audire documenta, paratus iis obtemperare.



Dominae H. divini luminis splendore radianti, N. sacerdos indignus et magister pauperum in Lutherum, scilicet in domo hospitali, cum apparuerit gloria Domini cum electis sociari.

Gratiam et benevolentiam quam multi in vobis experti sunt saepius recolentes, gratias omnipotenti Deo referimus quod in tam fragili sexu, muliere ab infantia viribus corporis destituta, virilem animum et virtutibus non paucis adornatum conferre dignatus [Col. 0364A] est. Adaugeat Dominus gratiam suam in vobis et in omnibus qui vobiscum sunt, et faciat ut in spiritu benevolentiae memores sitis apud Dominum, et nostri, et multorum, qui spem suam in vobis posuerunt. Salutaria itaque sanctitatis vestrae documenta exoptamus a vobis audire, et statum vitae nostrae diligenter a vobis intelligere, et quidquid vobis Deus super hoc revelaverit, nobis dignamini rescribere; hoc scientes quod consiliis et monitis vestris pro posse nostro obtemperare decrevimus. Nam nobis injunctum est ut pauperibus serviamus, quod sine gravedine tumultuantis animi implere non possumus. Quapropter, a vobis scire desideramus utrum nobis utilius sit ad claustrum nos recludere, an in tumultu isto perseverare. Deus vobis aperiat quod sibi in hoc [Col. 0364B] melius placeat.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut Christi imitetur exemplum, qui ut verus Samaritanus hominem qui in latrones inciderat, curavit per se et stabularios, id est apostolos.



In vera visione vigilantibus oculis in spiritu meo haec verba audivi: O fili, qui forma Dei es, hanc propositionem audi, quoniam Filius Dei ad illos dixit qui apud se hoc dixerunt quod sibimetipsis elegerant: Homo quidam descendebat ad Jerusalem in Jericho (Luc. 10). Hoc idem Filius Dei de primo homine dixit. Qui cum per rumorem serpentis, quem per mulierem audivit, sensit quod peccare potuit, in optione sibi hoc elegit quod per rumorem audierat. [Col. 0364C] Mens enim quasi vir est, et optio quasi femina. Sed quando homo aliquam causam sibi elegerit, eamque per optionem sibi attraxerit, ipsam valde amat, sicut et Adam optionem amavit quam per mulierem audivit, quia mulier ei sic adjuncta fuit velut menti electio. Quando Adam hoc fecerat, de visione pacis descendit, et similis lunae quae deficit factus est. Sed quamvis peregrinus esset, tamen Creatorem suum scivit, ac in illa cognitione lunae quae interdum crescit, similis fuit. Et incidit in latrones (ibid.), quod proprietas voluntatis ipsius fuit, quae ipsum decepit, quemadmodum latro per sibilos dolositatis homines decipit, donec eos capit. Qui etiam despoliaverunt eum (ibid.), scilicet eadem proprietas [Col. 0364D] ab omni gloria quam in paradiso habuit, velut latrones homines despoliantes substantiam eorum distribuunt; ideo unusquisque homo qui felix erit, fugiat quod propria voluntas sua sibi elegerit, quae ipsi tam nociva est, quemadmodum Adae, quod mulierem suam audivit, maximaque vulnera ei facit: ita ut si sanari vult, ipsum cum magno suspirio medicum quaerere oportet quia etiam transgressio Adam in peregrinationem hujus exsilii misit, ita quod in scientia boni et mali vix vivebat. Quem nec sacrificium Abel, quod Noe per aedificationem altaris perfecit, nec ministerium obedientiae Abrahae, quod Moyses per legem complebat, levare potuerunt; sed Samaritanus eum levavit. Samaritanus iste Filius Dei est, qui totus in sacrario Spiritus sancti, id est [Col. 0365A] integritate Virginis incarnatus est, sine omni caecitate Adae, quam humana natura in peccatis habet, et iste Adam cum membris suis de puteo inferni levavit. In vulnera quoque illius oleum et vinum infudit: oleum videlicet quando in Incarnatione sua motus super illum misericordia illi se ostendebat; vinum autem, quando poenitentiam peccatorum illi injunxit, ut scriptum est: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Mt 3).

Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum (Luc. 10). Corpus ipsius quasi jumentum est, quia hominem in humeris suis in lignum crucis portavit: quod etiam ostendit, quia quando hominem fecit, jumenta cum illo creavit, sicut etiam Incarnationem suam vidit, cum hominem formavit, et [Col. 0365B] cum eamdem Incarnationem sibi adjunxit sicut voluit, homo cum omni creatura ipsum Deum et hominem aspiciendo cognovit; totumque mundum homini pro tabernaculo velut stabulum dedit, et in illud stabulum ipsum duxit, quando eum per passionem suam liberavit, atque in misericordia et poenitentia curavit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario (ibid.). In altera luce post resurrectionem suam vicariis suis, scilicet apostolis, et caeteris qui exempla eorum secuti erant, hominem reliquit, illis injungens ut et ipsi facerent quemadmodum ipse fecerat, et quod ipse etiam operatus erat, quia sicut cum Deus hominem fecit, jumenta cum illo creavit, ita homines in veteri lege primum in [Col. 0365C] creaturis, videlicet in volucribus atque pecoribus Deo sacrificaverunt; sed postea per victimam Incarnationis Christi in Spiritu sancto invisibiliter ipsi immolaverunt, quoniam Incarnationem ejus per nos cognoscimus, divinitatem vero intueri non possumus, sed eam per fidem amplectimur, velut etiam hunc mundum scimus, aeternam autem vitam in fide aspicimus. Corpora enim nostra videmus, sed animas nullo modo intuemur, nisi quod solummodo scimus quod sine anima non vivimus. Sic etiam omnia opera sunt, quaedam scilicet obscura, quaedam manifesta, et ita quoque Creatorem omnium in humanitate et divinitate ipsius habebimus. Tali modo in duobus testamentis Deus vicariis suis hominem reliquit, ut ita cum eo agerent quemadmodum [Col. 0365D] ipsis ostenderat, videlicet vulnera ejus in misericordia ungendo, atque in poenitentia mundando, et hoc ad novissimum diem. Tunc quoque cum redierit, mansionem aeternae haereditatis omnibus dabit, qui in bona voluntate hoc fecerunt quod eis demonstraverat.

Nunc o tu, villice Dei, sic fac, et cave ne mens tua tenebrosa sit, sine sole et luna et stellis: ita scilicet ne secundum proprietatem voluntatis tuae, hoc et illud, ut tibi placuerit eligas, hoc et illud bonum esse dicens, quia mens tua nunc tenebrosa nubes est; sed in illum verum Samaritanum aspice, et sicut ipse fecit, ita et tu fac in ministerio ad quod a magistro tuo constitutus es, quoniam Deo placet ut misericordia egentibus impendatur, et ut peccantes [Col. 0366A] ad poenitentiam ducantur. Hoc et tu fac quantum poteris, ipsum adjuvans, qui eamdem eleemosynam pro peccatis suis dat, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA CXXXVII








MONACHORUM SIGEBERGENSIUM AD HILDEGARDEM. Causantur quod ipsis non rescribat, petuntque ut de statu monasterii Sigebergensis aliquid aperiat, ac verba commonitoria transmittat.



HILDEGARDI dominae et matri dilectissimae, fratres unanimes de S. Michaele in Sigeberch, quidquid dominae suae famuli, vel matri debent filii.

Quam speciali charitatis affectu vos in matrem spiritualem elegerimus, et in consortium orationum nostrarum susceperimus, omnium secretorum cognitor [Col. 0366B] novit, et ex frequentibus nuntiis quos vobis transmittimus, vestra quoque dilectio animadvertere potuit. Sed vos econtra affectum matris in nobis nunquam ostendistis, litteras commonitorias, quas etiam nolentibus, utpote mater filiis, dirigere debueratis, nequidem desiderantibus unquam obtulistis. Verumtamen, ut coepimus, ad cordis vestri januam pulsare non desinamus, ut si non surgitis eo quod mater nostra sitis, propter importunitatem tamen nostram surgatis, et quae necessaria nobis sunt tribuatis. Petimus enim ut aliqua de statu loci nostri in vera visione edocta nobis aperiatis, et ut verba commonitoria et correptionem habentia nobis transmittatis. Haec sunt, mater dilectissima, quorum indaginem a vobis praecipue desideramus, humiliter deposcentes [Col. 0366C] ut et haec et caetera quae nobis magis necessaria nostis, transcribatis; et sicut nos vos, sic quoque vos nos in consortium vestrae orationis suscipiatis. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Quosdam ipsorum ut stellas lucere, quosdam vero in obscuritate fatigationis lassescere, et de casu primi angeli per superbiam.



In visione Spiritus, qua frequenter video, haec vidi et intellexi. Congregationem enim istam video, ut nubem quae apparet, ut lux illa quando dies abscedit et nox appropinquat. Inter vos etiam video quosdam in bona intentione ut stellas lucere, quosdam [Col. 0366D] autem in obscuritate fatigationis lassescere. Unde surgite, et apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Vidi quoque quasi coronam duos circulos habentem, alterum scilicet inferius, et alterum superius, angelis undique plenos, et in medio coronae hujus Michael archangelus sicut turris stabat, ita quod ii duo circuli velut duo parietes ipsi adhaerebant. In pectore autem ejus forma Filii hominis fulgebat, circa quam scriptum fuit: Virgam virtutis emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum (Ps 109). Ipse quoque dextrum brachium extendens, scutum dextra manu tenebat, et juxta eum quasi nubes velut aureus fumus de thuribulo ascendens apparuit, in qua merita orationum et sancta opera populi [Col. 0367A] istius resplenduerunt. Et audivi illum ad populum istum dicentem: Quandiu splendorem sanctitatis in vobis video, pro vobis pugnare volo contra nigra jacula, quae de impiis tyrannis ad habitacula loci vestri flagrantia aspexero. Tunc cognovi quod haec virga virtutis virga Aaron fuit, quae in ramis virtutum floruit: quod Deus in prima die angelum posuerat, qui per superbiam seipsum a felicitate deposuit. Sed Deus virgam haereditatis in monte Sion aspexit, quae ut virtus magnitudinis in homine floruit, ubi omnipotens Deus in virginitate surrexit. Et hic flos de Sion exivit, unde etiam multae aquae effluunt suavissimum ventum dantes, quae sunt virentia opera sanctitatis in mentes hominum, ita quod Deum in omnibus cognoscunt. Quapropter in his [Col. 0367B] vultus Dei fulget, quando suggestionem diaboli a se abscidunt contra illum militantes, quasi in medio potestatis suae, cum duas alas habent, ita quod Deum plus quam seipsos amant, et quod sanctissima opera faciunt, et tunc stant quasi columna nubis in medio inimicorum suorum, cum eos ex utraque parte percutiunt, Deum scilicet amantes et sanctissima opera facientes: quod quasi sol micat in splendoribus sanctorum. Sed primus angelus magis voluit Deum superare et in honoribus ejus stare, quam illum amare aut bona opera facere: unde homo divinitatem honorat, cum seipsum vincit, ubi in possibilitate sua mala facere posset. Quando virginitas in vexillo Regis in eo permanet, et quando alii in gustu peccati [Col. 0367C] revertuntur a mola iniquitatis mundum relinquentes, quod totum in splendoribus sanctorum est: quos verbum Dei in voluntate Patris sic protulit. Et ideo ad turbam istam in Spiritu sancto manifeste sic dicitur: Benedictio Domini super vos in splendoribus sanctorum, et omnes qui vobis benedicunt benedictionibus repleantur, et qui vobis maledicunt, benedictio ab illis fugiat.






Epistolae Hildegardis