Tertia Pars Qu.36 a.4

Articulus 4. Utrum Christus per seipsum suam nativitatem manifestare debuerit


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus per seipsum suam nativitatem manifestare debuerit.

1. Causa enim quae est per se, semper est potior ea quae est per aliud, ut dicitur in VIII physic.. Sed Christus suam nativitatem manifestavit per alios, puta pastoribus per angelos et, magis per stellam. Ergo multo magis per seipsum debuit suam nativitatem manifestare.
2. Praeterea, Eccli. XX dicitur, sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Sed Christus a principio conceptionis suae plene habuit Sapientiae et gratiae thesaurum. Nisi ergo hanc plenitudinem manifestasset per opera et verba, fuisset frustra ei data sapientia et gratia. Quod est inconveniens, quia Deus et natura nihil frustra facit, ut dicitur in I de caelo.
3. Praeterea, in libro de infantia salvatoris legitur quod Christus in sua pueritia multa miracula fecit. Et ita videtur quod suam nativitatem per seipsum manifestaverit.

Sed contra est quod leo papa dicit, quod magi invenerunt puerum Iesum nulla ab infantiae humanae generalitate discretum. Sed alii infantes non manifestant seipsos. Ergo neque decuit quod Christus per seipsum suam nativitatem manifestaret.

Respondeo dicendum quod nativitas Christi ad humanam salutem ordinabatur, quae quidem est per fidem. Fides autem salutaris divinitatem et humanitatem Christi confitetur. Oportebat igitur ita manifestari nativitatem Christi ut demonstratio divinitatis eius fidei humanitatis ipsius non praeiudicaret. Hoc autem factum est dum Christus in seipso similitudinem infirmitatis humanae exhibuit, et tamen per Dei creaturas divinitatis virtutem in se monstravit. Et ideo Christus non per seipsum suam nativitatem manifestavit, sed per quasdam alias creaturas.

Ad primum ergo dicendum quod in via generationis et motus oportet per imperfecta ad perfectum perveniri. Et ideo Christus prius manifestatus est per alias creaturas, et postea manifestavit se per seipsum manifestatione perfecta.
Ad secundum dicendum quod, licet sapientia abscondita inutilis sit, non tamen ad sapientem pertinet ut quolibet tempore manifestet seipsum, sed tempore congruo, dicitur enim Eccli. XX, est tacens non habens sensum loquelae, et est tacens sciens tempus apti temporis. Sic ergo sapientia Christo data non fuit inutilis, quia seipsam tempore congruo manifestavit. Et hoc ipsum quod tempore congruo abscondebatur, est Sapientiae indicium.
Ad tertium dicendum quod liber ille de infantia salvatoris est apocryphus. Et Chrysostomus, super ioan., dicit quod Christus non fecit miracula antequam aquam converteret in vinum, secundum illud quod dicitur Ioan. II, hoc fecit initium signorum Iesus. Si enim secundum primam aetatem miracula fecisset, non indiguissent israelitae alio manifestante eum, cum tamen ioannes baptista dicat, Ioan. I, ut manifestetur israeli, propterea veni in aqua baptizans. Decenter autem non incoepit facere signa in prima aetate. Aestimassent enim phantasiam esse incarnationem, et ante opportunum tempus eum cruci tradidissent, livore liquefacti.


Articulus 5. Utrum debuerit manifestari per angelos Christi nativitas


Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non debuerit manifestari per angelos Christi nativitas.

1. Angeli enim sunt spirituales substantiae, secundum illud Psalmi, qui facit angelos suos spiritus. Sed Christi nativitas erat secundum carnem, non autem secundum spiritualem eius substantiam. Ergo non debuit per angelos manifestari.
2. Praeterea, maior est affinitas iustorum ad angelos quam ad quoscumque alios, secundum illud Psalmi, immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Sed iustis, scilicet simeoni et annae, non est manifestata Christi nativitas per angelos. Ergo nec pastoribus per angelos manifestari debuit.
3. Item, videtur quod nec magis debuit manifestari per stellam. Hoc enim videtur esse erroris occasio quantum ad illos qui existimant sidera nativitatibus hominum dominari. Sed occasiones peccandi sunt hominibus auferendae. Non ergo fuit conveniens quod per stellam Christi nativitas manifestaretur.
4. Praeterea, signum oportet esse certum, ad hoc quod per ipsum aliquid manifestetur. Sed stella non videtur esse signum certum nativitatis Christi. Ergo inconvenienter fuit Christi nativitas per stellam manifestata.

Sed contra est quod dicitur Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera. Sed talis manifestatio fuit opus divinum. Ergo per convenientia signa fuit effecta.

Respondeo dicendum quod, sicut manifestatio syllogistica fit per ea quae sunt magis nota ei cui est aliquid manifestandum, ita manifestatio quae fit per signa, debet fieri per ea quae sunt familiaria illis quibus manifestatur. Manifestum est autem quod viris iustis est familiare et consuetum interiori spiritus sancti edoceri instinctu, absque signorum sensibilium demonstratione, scilicet per spiritum prophetiae. Alii vero, corporalibus rebus dediti, per sensibilia ad intelligibilia adducuntur. Iudaei tamen consueti erant divina responsa per angelos accipere, per quos etiam legem acceperant, secundum illud Act. VII, acceptis legem in dispositione angelorum. Gentiles vero, et maxime astrologi, consueti sunt stellarum cursus aspicere. Et ideo iustis, scilicet simeoni et annae, manifestata est Christi nativitas per interiorem instinctum spiritus sancti, secundum illud Luc. II responsum accepit a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Pastoribus autem et magis, tanquam rebus corporalibus deditis, manifestata est Christi nativitas per apparitiones visibiles. Et quia nativitas non erat pure terrena, sed quodammodo caelestis, ideo per signa caelestia utrisque nativitas Christi revelatur, ut enim Augustinus dicit, in sermone de epiphania, caelos angeli habitant, et sidera ornant, utrisque ergo caeli enarrant gloriam Dei. Rationabiliter autem pastoribus, tanquam iudaeis, apud quos frequenter factae sunt apparitiones angelorum, revelata est nativitas Christi per angelos, magis autem, assuetis in consideratione caelestium corporum, manifestata est per signum stellae. Quia, ut Chrysostomus dicit, per consueta eos Dominus vocare voluit, eis condescendens. Est autem et alia ratio. Quia, ut Gregorius dicit, iudaeis, tanquam ratione utentibus, rationale animal, idest angelus, praedicare debuit. Gentiles vero, qui uti ratione nesciebant ad cognoscendum Deum, non per vocem, sed per signa perducuntur. Et sicut Dominum iam loquentem annuntiaverunt gentibus praedicatores loquentes, ita eum nondum loquentem elementa muta praedicaverunt. Est autem et alia ratio. Quia, ut Augustinus dicit, in sermone epiphaniae, abrahae innumerabilis erat promissa successio non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda. Et ideo stellarum multitudini est comparata, ut caelestis progenies speraretur. Et ideo gentiles, in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur ut perveniant ad Christum, per quem efficiuntur semen abrahae.

Ad primum ergo dicendum quod illud manifestatione indiget quod de se est occultum, non autem illud quod de se est manifestum. Caro autem eius qui nascebatur erat manifesta, sed divinitas erat occulta. Et ideo convenienter manifestata est illa nativitas per angelos, qui sunt Dei ministri. Unde et cum claritate angelus apparuit, ut ostenderetur quod ille qui nascebatur erat splendor paternae gloriae.
Ad secundum dicendum quod iusti non indigebant visibili apparitione angelorum, sed eis sufficiebat interior instinctus spiritus sancti, propter eorum perfectionem.
Ad tertium dicendum quod stella quae nativitatem Christi manifestavit, omnem occasionem erroris subtraxit. Ut enim Augustinus dicit, contra faustum, nulli astrologi constituerunt ita nascentium hominum fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse asseverent, sicut accidit circa stellam quae demonstravit nativitatem Christi. Et ideo per hoc non confirmatur error eorum qui sortem nascentium hominum astrorum ordini colligari arbitrantur, non autem credunt astrorum ordinem ad hominis nativitatem posse mutari. Similiter etiam, ut Chrysostomus dicit, non est hoc astronomiae opus, a stellis scire eos qui nascuntur, sed ab hora nativitatis futura praedicere. Magi autem tempus nativitatis non cognoverunt, ut, hinc sumentes initium, a stellarum motu futura cognoscerent, sed Potius e converso.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus refert, in quibusdam scriptis apocryphis legitur quod quaedam gens in extremo orientis, iuxta oceanum, quandam scripturam habebat, ex nomine seth, de hac stella et muneribus huiusmodi offerendis. Quae gens diligenter observabat huius stellae exortum, positis exploratoribus duodecim, qui certis temporibus devote ascendebant in montem. In quo postmodum viderunt eam habentem in se quasi parvuli formam, et super se similitudinem crucis. Vel dicendum quod, sicut dicitur in libro de quaest. Nov. Et vet. Test., magi illi traditionem balaam sequebantur, qui dixit, orietur stella ex Iacob. Unde, videntes stellam extra ordinem mundi, hanc esse intellexerunt quam balaam futuram indicem regis iudaeorum prophetaverat. Vel dicendum, sicut Augustinus dicit, in sermone de epiphania, quod ab angelis aliqua monitione revelationis audierunt magi quod stella Christum natum significaret. Et probabile videtur quod a bonis, quando in Christo adorando salus eorum iam quaerebatur. Vel, sicut leo papa dicit, in sermone de epiphania, praeter illam speciem quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit quod ad illuminationem fidei pertinebat.


Articulus 6. Utrum inconvenienti ordine Christi nativitas fuit manifestata


Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienti ordine Christi nativitas fuit manifestata.

1. Illis enim debuit primo manifestari Christi nativitas qui Christo propinquiores fuerunt, et qui magis Christum desiderabant, secundum illud Sap. VI, praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut se priorem illis ostendat. Sed iusti propinquissimi erant Christo per fidem, et maxime eius adventum desiderabant, unde dicitur Luc. II de simeone quod erat homo iustus et timoratus, expectans redemptionem Israel. Ergo prius debuisset manifestari Christi nativitas simeoni quam pastoribus et magis.
2. Praeterea, magi fuerunt primitiae gentium Christo crediturarum. Sed primo plenitudo gentium intrat ad fidem, et postmodum omnis Israel salvus fiet, ut dicitur Rom. XI. Ergo primo debuit manifestari Christi nativitas magis quam pastoribus.
3. Praeterea, Matth. II dicitur quod herodes occidit omnes pueros qui erant in bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis, et sic videtur quod per duos annos post Christi nativitatem magi ad Christum pervenerunt. Inconvenienter igitur post tantum tempus fuit gentilibus Christi nativitas manifestata.

Sed contra est quod dicitur Dan. II, ipse mutat tempora et aetates. Et ita tempus manifestationis nativitatis Christi videtur congruo ordine esse dispositum.

Respondeo dicendum quod Christi nativitas primo quidem manifestata est pastoribus, ipso die nativitatis Christi. Ut enim dicitur Luc. II, erant pastores in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, loquebantur ad invicem, transeamus usque in bethlehem. Et venerunt festinantes. Secundo autem magi pervenerunt ad Christum, tertiadecima die nativitatis eius, quo die festum epiphaniae celebratur. Si enim revoluto anno, aut etiam duobus annis pervenissent, non invenissent eum in bethlehem, cum scriptum sit Luc. II quod, postquam perfecerunt omnia secundum legem Domini, offerentes scilicet puerum Iesum in templum, reversi sunt in galilaeam, in civitatem suam, scilicet nazareth. Tertio autem manifestata est iustis in templo, quadragesimo die a nativitate, ut habetur Luc. II. Et huius ordinis ratio est quia per pastores significantur apostoli et alii credentes ex iudaeis, quibus primo manifestata est fides Christi, inter quos non fuerunt multi potentes nec multi nobiles, ut dicitur I Cor. I. Secundo autem fides Christi pervenit ad plenitudinem gentium, quae est praefigurata per magos. Tertio autem pervenit ad plenitudinem iudaeorum, quae est praefigurata per iustos. Unde etiam in templo iudaeorum est eis Christus manifestatus.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Apostolus dicit, Rom. IX, Israel, sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit, sed gentiles, qui non quaerebant iustitiam, iudaeos communiter in iustitia fidei praevenerunt. Et in huius figuram, simeon, qui expectabat consolationem Israel, ultimo Christum natum cognovit, et praecesserunt eum magi et pastores, qui Christi nativitatem non ita sollicite expectabant.
Ad secundum dicendum quod, licet plenitudo gentium prius intraverit ad fidem quam plenitudo iudaeorum, tamen primitiae iudaeorum praevenerunt in fide primitias gentium. Et ideo pastoribus primo manifestata est Christi nativitas quam magis.
Ad tertium dicendum quod de apparitione stellae quae apparuit magis, est duplex opinio. Chrysostomus enim dicit, super matth., et Augustinus, in sermone epiphaniae, stella magis apparuit per biennium ante Christi nativitatem, et tunc primo, meditantes et se ad iter praeparantes, a remotissimis partibus orientis pervenerunt ad Christum tertiadecima die a sua nativitate. Unde et herodes statim post recessum magorum, videns se ab eis illusum, mandavit occidi pueros a bimatu et infra, dubitans ne tunc Christus natus esset quando stella apparuit, secundum quod a magis audierat. Alii vero dicunt stellam apparuisse primo cum Christus est natus, et statim magi visa stella iter arripientes, longissimum iter in tredecim diebus peregerunt, partim quidem adducti divina virtute, partim autem dromedariorum velocitate. Et hoc dico, si venerunt ex extremis partibus orientis. Quidam tamen dicunt eos venisse de regione propinqua, unde fuerat balaam, cuius doctrinae successores fuerunt. Dicuntur autem ab oriente venisse, quia terra illa est ad orientalem partem terrae iudaeorum. Et secundum hoc, herodes non statim recedentibus magis, sed post biennium interfecit pueros. Vel quia dicitur interim accusatus romam ivisse, vel, aliquorum periculorum terroribus agitatus, a cura interficiendi puerum interim destitisse. Vel quia potuit credere magos, fallaci stellae visione deceptos, postquam non invenerunt quem natum putaverunt, erubuisse ad se redire, ut Augustinus dicit, in libro de consensu evangelist.. Ideo autem non solum bimos interfecit sed etiam infra, quia, ut Augustinus dicit, in quodam sermone innocentum, timebat ne puer cui sidera famulantur, speciem suam paulo super aetatem vel infra transformaret.


Articulus 7. Utrum stella quae magis apparuit, fuerit una de caelestibus stellis


Ad septimum sic proceditur. Videtur quod stella quae magis apparuit, fuerit una de caelestibus stellis.

1. Dicit enim Augustinus, in quodam sermone epiphaniae, dum pendet ad ubera et vilium patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de caelo sidus effulsit. Fuit igitur stella caelestis quae magis apparuit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone quodam epiphaniae, pastoribus angeli, magis stella Christum demonstrat. Utrisque loquitur lingua caelorum, quia lingua cessaverat prophetarum. Sed angeli pastoribus apparentes fuerunt vere de caelestibus angelis. Ergo et stella magis apparens fuit vere de caelestibus stellis.
3. Praeterea, stellae quae non sunt in caelo, sed in aere, dicuntur stellae comatae, quae non apparent in nativitatibus regum, sed magis sunt indicia mortis eorum. Sed illa stella designabat regis nativitatem, unde magi dicunt, Matth. II, ubi est qui natus est rex iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente. Ergo videtur quod fuerit de caelestibus stellis.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra faustum, non ex illis erat stellis quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed, novo virginis partu, novum sidus apparuit.

Respondeo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super matth., quod illa stella quae magis apparuit non fuerit una caelestium stellarum, multipliciter manifestum est. Primo quidem, quia nulla alia stellarum hac via incedit. Haec enim stella ferebatur a septentrione in meridiem, ita enim iacet iudaea ad persidem, unde magi venerunt. Secundo, apparet hoc ex tempore. Non enim solum apparebat in nocte, sed etiam in media die. Quod non est virtutis stellae, sed nec etiam lunae. Tertio, quia quandoque apparebat et quandoque occultabatur. Cum enim intraverunt ierosolymam, occultavit seipsam, deinde, ubi herodem reliquerunt, monstravit seipsam. Quarto, quia non habebat continuum motum, sed, cum oportebat ire magos, ibat; quando autem oportebat stare, stabat; sicut et de columna nubis erat in deserto. Quinto, quia non sursum manens partum virginis demonstrabat, sed deorsum descendens hoc faciebat. Dicitur enim Matth. II quod stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Ex quo patet quod verbum magorum dicentium, vidimus stellam eius in oriente, non est sic intelligendum quasi ipsis in oriente positis stella apparuerit existens in terra Iuda, sed quia viderunt eam in oriente existentem, et praecessit eos usque in iudaeam (quamvis hoc a quibusdam sub dubio relinquatur). Non autem potuisset distincte domum demonstrare nisi esset terrae vicina. Et, sicut ipse dicit, hoc non videtur proprium esse stellae, sed virtutis cuiusdam rationalis. Unde videtur quod haec stella virtus invisibilis fuisset in talem apparentiam transformata. Unde quidam dicunt quod, sicut spiritus sanctus descendit super baptizatum Dominum in specie columbae, ita apparuit magis in specie stellae. Alii vero dicunt quod angelus qui apparuit pastoribus in specie humana, apparuit magis in specie stellae. Probabilius tamen videtur quod fuerit stella de novo creata, non in caelo, sed in aere vicino terrae, quae secundum Dei voluntatem movebatur. Unde leo papa dicit, in sermone epiphaniae, tribus magis in regione orientis stella novae claritatis apparuit, quae, illustrior ceteris pulchriorque sideribus, in se intuentium oculos animosque converteret, ut confestim adverteretur non esse otiosum quod tam insolitum videbatur.

Ad primum ergo dicendum quod caelum in sacra scriptura quandoque dicitur aer, secundum illud, volucres caeli et pisces maris.
Ad secundum dicendum quod ipsi caelestes angeli ex suo officio habent ut ad nos descendant, in ministerium missi. Sed stellae caelestes suum situm non mutant. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod, sicut stella non est secuta motum stellarum caelestium, ita nec stellarum comatarum, quae nec de die apparent, nec cursum suum ordinatum mutant. Et tamen non omnino aberat significatio cometarum. Quia caeleste regnum Christi comminuit et consumpsit universa regna terrae, et ipsum stabit in aeternum, ut dicitur Dan. II.


Articulus 8. Utrum magi convenienter venerunt ad Christum adorandum et venerandum


Ad octavum sic proceditur. Videtur quod magi non convenienter venerunt ad Christum adorandum et venerandum.

1. Unicuique enim regi reverentia debetur a suis subiectis. Magi autem non erant de regno iudaeorum. Ergo, cum ex visione stellae cognoverunt natum esse regem iudaeorum, videtur quod inconvenienter venerunt ad eum adorandum.
2. Praeterea, stultum est, vivente rege aliquo, extraneum regem annuntiare. Sed in regno iudaeae regnabat herodes. Ergo stulte fecerunt magi regis nativitatem annuntiantes.
3. Praeterea, certius est caeleste indicium quam humanum. Sed magi ducatu caelestis indicii ab oriente venerant in iudaeam. Stulte ergo egerunt praeter ducatum stellae humanum indicium requirendo, dicentes, ubi est qui natus est rex iudaeorum?
4. Praeterea, munerum oblatio, et adorationis reverentia, non debetur nisi regibus iam regnantibus. Sed magi non invenerunt Christum regia dignitate fulgentem. Ergo inconvenienter ei munera et reverentiam regiam exhibuerunt.

Sed contra est quod dicitur Isaiae LX, ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Sed qui divino lumine ducuntur, non errant. Ergo magi absque errore Christo reverentiam exhibuerunt.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, magi sunt primitiae gentium in Christo credentium, in quibus apparuit, sicut in quodam praesagio, fides et devotio gentium venientium a remotis ad Christum. Et ideo, sicut devotio et fides gentium est absque errore per inspirationem spiritus sancti, ita etiam credendum est magos, a spiritu sancto inspiratos, sapienter Christo reverentiam exhibuisse.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone epiphaniae, cum multi reges iudaeorum nati fuissent atque defuncti, nullum eorum magi adorandum quaesierunt. Non itaque regi iudaeorum quales illic esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui, alienigenae, et ab eodem regno prorsus extranei, a se deberi arbitrabantur. Sed talem natum esse didicerunt in quo adorando se salutem quae secundum Deum est consecuturos minime dubitarent.
Ad secundum dicendum quod per illam annuntiationem magorum praefigurabatur constantia gentium Christum usque ad mortem confitentium. Unde Chrysostomus dicit, super matth., quod, dum considerabant regem futurum, non timebant regem praesentem. Adhuc non viderant Christum, et iam parati erant pro eo mori.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone epiphaniae, stella quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, poterat eos ad ipsam perducere civitatem bethlehem, in qua natus est Christus. Sed tamen subtraxit se, donec de civitate in qua Christus nasceretur, etiam iudaei testimonium perhiberent, ut sic, geminato testimonio confirmati, sicut leo papa dicit, ardentiori fide expeterent quem et stellae claritas, et prophetiae manifestabat auctoritas. Ita ipsi annuntiant Christi nativitatem, et interrogant locum, credunt et quaerunt, tanquam significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem, ut Augustinus dicit, in sermone epiphaniae. Iudaei autem, indicantes eis locum nativitatis Christi, similes facti sunt fabris arcae noe, qui aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt. Audierunt et abierunt inquisitores, dixerunt et remanserunt doctores, similes lapidibus miliariis, qui viam ostendunt, nec ambulant. Divino etiam nutu factum est ut, aspectu stellae subtracto, magi humano sensu irent in ierusalem, quaerentes in civitate regia regem natum, ut in ierusalem primo nativitas Christi publice annuntiaretur, secundum illud Isaiae II, de sion exibit lex, et verbum Domini de ierusalem, et ut etiam studio magorum de longe venientium damnaretur pigritia iudaeorum prope existentium.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super matth., si magi regem terrenum quaerentes venissent, fuissent confusi, quia tanti itineris laborem sine causa suscepissent. Unde nec adorassent, nec munera obtulissent. Nunc autem, quia caelestem regem quaerebant, etsi nihil regalis excellentiae in eo viderunt, tamen, solius stellae testimonio contenti, adoraverunt, vident enim hominem, et agnoscunt Deum. Et offerunt munera dignitati Christi congruentia, aurum quidem, quasi regi magno; thus, quod in Dei sacrificio ponitur immolant ut Deo; myrrha, qua mortuorum corpora condiuntur, praebetur tanquam pro salute omnium morituro. Et, ut Gregorius dicit, instruimur ut nato regi aurum, per quod significatur sapientia, offeramus, in conspectu eius Sapientiae lumine splendentes; thus autem, per quod exprimitur orationis devotio, offerimus Deo si per orationum studia Deo redolere valeamus; myrrham, quae significat mortificationem carnis, offerimus si carnis vitia per abstinentiam mortificamus.



Quaestio 37

De circumcisione Christi


Deinde considerandum est de circumcisione Christi.
Et quia circumcisio est quaedam professio legis observandae, secundum illud Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae, simul cum hoc quaerendum est de aliis legalibus circa puerum Christum observatis.
Unde quaeruntur quatuor.
Primo: de eius circumcisione.
Secundo: de nominis impositione.
Tertio: de eius oblatione.
Quarto: de matris purgatione.


Articulus 1. Utrum Christus debuerit circumcidi


Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit circumcidi.

1. Veniente enim veritate, cessat figura. Sed circumcisio fuit abrahae praecepta in signum foederis quod erat de semine nascituro, ut patet Gen. XVII. Hoc autem foedus fuit in Christi nativitate completum. Ergo circumcisio statim cessare debuit.
2. Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio, unde dicitur Ioan. XIII, exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sed nos non debemus circumcidi, secundum illud Galat. V, si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Ergo videtur quod nec Christus debuit circumcidi.
3. Praeterea, circumcisio est ordinata in remedium originalis peccati. Sed Christus non contraxit originale peccatum, ut ex supra dictis patet. Ergo Christus non debuit circumcidi.

Sed contra est quod dicitur Luc. II, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer.

Respondeo dicendum quod pluribus de causis Christus debuit circumcidi. Primo quidem, ut ostendat veritatem carnis humanae, contra manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasticum; et contra apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati consubstantiale; et contra valentinum, qui dixit Christum corpus de caelo attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem, quam olim Deus instituerat. Tertio, ut comprobaret se esse de genere abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei quam de ipso habuerat. Quarto, ut iudaeis excusationem tolleret ne eum reciperent, si esset incircumcisus. Quinto, ut obedientiae virtutem nobis suo commendaret exemplo. Unde et octava die circumcisus est, sicut erat in lege praeceptum. Sexto, ut qui in similitudinem carnis peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respueret. Septimo, ut, legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret, secundum illud Galat. IV, misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

Ad primum ergo dicendum quod circumcisio, per remotionem carnalis pelliculae in membro generationis facta, significabat spoliationem vetustae generationis. A qua quidem vetustate liberamur per passionem Christi. Et ideo veritas huius figurae non fuit plene impleta in Christi nativitate, sed in eius passione, ante quam circumcisio suam virtutem et statum habebat. Et ideo decuit Christum, ante suam passionem, tanquam filium abrahae, circumcidi.
Ad secundum dicendum quod Christus circumcisionem suscepit eo tempore quo erat sub praecepto. Et ideo sua actio in hoc est nobis imitanda, ut observemus ea quae sunt nostro tempore in praecepto. Quia unicuique negotio est tempus et opportunitas, ut dicitur eccle. Viii. Et praeterea, ut Origenes dicit, sicut mortui sumus cum illo moriente, et consurreximus Christo resurgenti, ita circumcisi sumus spirituali circumcisione per Christum. Et ideo carnali circumcisione non indigemus. Et hoc est quod Apostolus dicit, Coloss. II, in quo, scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Domini nostri Iesu Christi.
Ad tertium dicendum quod, sicut Christus propria voluntate mortem nostram suscepit, quae est effectus peccati, nullum in se habens peccatum, ut nos a morte liberaret, et spiritualiter nos faceret mori peccato; ita etiam circumcisionem, quae est remedium originalis peccati, suscepit absque hoc quod haberet originale peccatum, ut nos a legis iugo liberaret, et ut in nobis spiritualem circumcisionem efficeret; ut scilicet, suscipiendo figuram, impleret veritatem.


Articulus 2. Utrum inconvenienter fuerit Christo nomen impositum


Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerit Christo nomen impositum.

1. Veritas enim evangelica debet praenuntiationi propheticae respondere. Sed prophetae aliud nomen de Christo praenuntiaverunt, dicitur enim Isaiae VII, ecce, virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius emmanuel; et VIII, voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, festina praedari; et ix, vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; et zach. VI dicitur, ecce vir, oriens nomen eius. Ergo inconvenienter vocatum est nomen eius Iesus.
2. Praeterea, Isaiae LXII dicitur, vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Sed hoc nomen Iesus non est nomen novum, sed pluribus fuit in veteri testamento impositum, ut patet etiam ex ipsa genealogia Christi, Luc. III. Ergo videtur quod inconvenienter vocatum est nomen eius Iesus.
3. Praeterea, hoc nomen Iesus salutem significat, ut patet per id quod dicitur Matth. I, pariet filium, et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed salus per Christum non est facta solum in circumcisione, sed etiam in praeputio, ut patet per Apostolum, Rom. IV. Inconvenienter ergo hoc nomen fuit Christo impositum in sua circumcisione.

Sed contra est auctoritas scripturae, in qua dicitur, Luc. II, quod, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus.

Respondeo dicendum quod nomina debent proprietatibus rerum respondere. Et hoc patet in nominibus generum et specierum, prout dicitur iv metaphys., ratio enim quam significat nomen, est definitio, quae designat propriam rei naturam. Nomina autem singularium hominum semper imponuntur ab aliqua proprietate eius cui nomen imponitur. Vel a tempore, sicut imponuntur nomina aliquorum sanctorum his qui in eorum festis nascuntur. Vel a cognatione, sicut cum filio imponitur nomen patris, vel alicuius de cognatione eius; sicut propinqui ioannis baptistae volebant eum vocare nomine patris sui zachariam, non autem ioannem, quia nullus erat in cognatione eius qui vocaretur hoc nomine, ut dicitur Luc. I. Vel etiam ab eventu, sicut ioseph vocavit primogenitum suum manassen, dicens, oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, Gen. XLI. Vel etiam ex aliqua qualitate eius cui nomen imponitur, sicut Gen. XXV dicitur quod, quia qui primo egressus est de utero matris, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus, vocatum est nomen eius esau, quod interpretatur rubeus. Nomina autem quae imponuntur divinitus aliquibus, semper significant aliquod gratuitum donum eis divinitus datum, sicut Gen. XVII dictum est abrahae, appellaberis abraham, quia patrem multarum gentium constitui te; et Matth. XVI dictum est petro, tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quia igitur homini Christo hoc munus gratiae collatum erat ut per ipsum omnes salvarentur, ideo convenienter vocatum est nomen eius Iesus, idest salvator, angelo hoc nomen praenuntiante non solum matri, sed etiam ioseph, quia erat futurus eius nutritius.

Ad primum ergo dicendum quod in omnibus illis nominibus quodammodo significatur hoc nomen Iesus, quod est significativum salutis. Nam in hoc quod dicitur emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus, designatur causa salutis, quae est unio divinae et humanae naturae in persona filii Dei, per quam factum est ut Deus esset nobiscum. Per hoc autem quod dicitur, voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, etc., designatur a quo nos salvaverit, quia a diabolo, cuius spolia abstulit, secundum illud Coloss. II, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter. In hoc autem quod dicitur, vocabitur nomen eius admirabilis, etc., designatur via et terminus nostrae salutis, inquantum scilicet admirabili divinitatis consilio et virtute, ad haereditatem futuri saeculi perducimur, in quo erit pax perfecta filiorum Dei, sub ipso principe Deo. Quod vero dicitur, ecce vir, oriens nomen eius, ad idem refertur ad quod primum, scilicet ad incarnationis mysterium, secundum quod exortum est in tenebris lumen rectis corde.
Ad secundum dicendum quod his qui fuerunt ante Christum potuit convenire hoc nomen Iesus secundum aliquam aliam rationem, puta quia aliquam particularem et temporalem salutem attulerunt. Sed secundum rationem spiritualis et universalis salutis, hoc nomen est proprium Christo. Et secundum hoc dicitur esse novum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Gen. XVII legitur, simul abraham suscepit impositionem nominis a Deo, et circumcisionis mandatum. Et ideo apud iudaeos consuetum erat ut ipso die circumcisionis nomina pueris imponerentur, quasi ante circumcisionem perfectum esse non habuerint, sicut etiam nunc pueris in baptismo nomina imponuntur. Unde super illud Proverb. IV, ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea, dicit Glossa, quare salomon se unigenitum coram matre vocat, quem fratrem uterinum praecessisse scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit? Et ideo Christus, simul cum fuit circumcisus, nominis impositionem accepit.



Tertia Pars Qu.36 a.4