IGNATIUS MAGNESIIS




100

IGNATIUS MAGNESIIS

Ignatius, qui et Theophorus, benedictae in gratia Dei Patris in Christo Iesu salvatore nostro, in quo saluto ecclesiam existentem in Magnesia ea quae iuxta Maeandrum et oro in Deo Patre et in Iesu Christo plurimum gaudere.

1
I. Cognoscens vestram multibonam ordinationem eius quae secundum Deum caritatis, exultans praeelegi in fide Iesu Christi alloqui vos.
2. Dignificatus enim nomine deodecentissimo, in quibus circumfero vinculis, canto ecclesias, in quibus unionem oro carnis et spiritus Iesu Christi, ad nos semper vivere, fideique et caritatis, cui nihil praefertur, principalius autem Iesu et Patris:
3. in quo sustinentes omne nocumentum principis saeculi huius et perfugientes Deo potimur.

2
II. Quia igitur dignificatus sum videre vos per Dama dignum Deo vestrum episcopum et presbyteros dignos Bassum et Apollonium et conseruum meum diaconum Zononem, quo ego fruar, quondam subiectus est episcopo ut gratiae Dei et presbyterio ut legi Iesu Christi, glorificato Deum Patrem Domini Iesu Christi.

3
III. Sed et vos decet non couti aetate episcopi, sed secundum virtutem Dei Patris omnem reverentiam ei tribuere, sicut agnovi et sanctos presbyteros non assumentes apparentem iuniorem ordinem, sed ut prudentes in Deo concedentes ipsi, non ipsi autem, sed Patri Iesu Christi, omnium episcopo.
2. In honorem igitur illius volentis nos decens est oboedire secundum nullam hypocrisim, quia nequaquam episcopum hunc conspectum seducit quis, sed invisibilem paralogizat. Tale autem non ad carnem sermo sed ad Deum abscondita scientem.

4
IV. Decens igitur est non solum vocari Christianos, sed et esse, quemadmodum et quidami episcopum quidem vocant, sine ipso autem omnia operantur. Tales autem non bonae conscientiae mihi esse videntur propter non firmiter secundum praeceptum congregari.

5
V. Quia igitur finem res habent et proponuntur duo simul, mors et vita, et unusquisque in proprium locum iturus est;
2. quemadmodum enim sunt numismata duo, hoc quidem Dei, hoc autem mundi, et unumquodque ipsorum proprium characterem superpositum habet, infideles mundi huius, fideles autem in cantate characterem Dei Patris per Iesum Christum, per quem nisi voluntarie habeamus mori in ipsius passionem, vivere ipsius non est in nobis.

6
VI. Quia igitur in praescriptis personis omnem multitudinem speculatus sum in fide et dilectione, moneo: in concordia Dei studete omnia operari, praesidente episcopo in loco Dei et presbyteris in loco consessionis apostolorum et diaconis mihi dulcissimis habentibus ereditarti ministrationem Iesu Christi, qui ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit.
2. Omnes igitur eandem consuetudinem Dei accipientes, veneremini adinvicem, et nullus secundum carnem aspiciat proximum, sed in Iesu Christo adinvicem semper diligite. Nihil sit in vobis, quod possit vos partiri, sed uniamini episcopo et praesidentibus in typum et doctrinam incorruptionis.

7
VII. Quemadmodum igitur Dominus sine Patre nihil fecit, unitus existens, neque per se ipsum nequc per apostolos, sic neque vos sine episcopo et presbyteris aliquid operemini; neque tentetis rationabile aliquid apparere proprie vobis, sed in idipsum una oratio, una deprecatio, unus intellectus, una spes in cantate, in gaudio incoinquinato, quod est Christus Iesus, quo melius nihil est.
2. Omnes ut in unum templum concurrite Dei, ut in unum altare, ut in unum Iesum Christum, ab uno Patre exeuntem et in unum existentem et revertentem.

8
VIII. Non erretis extraneis opinionibus neque fabulis veteribus, inutilibus existentibus. Si enim usque nunc secundum Iudaismum vivimus, confitemur gratiam non recepisse.
2. Divinissimi enim prophetae secundum Christum Iesum vixerunt. Propter hoc et persecutionem passi sunt, inspirati a gratia ipsius ad certificari impersuasos, quoniam unus Deus est, qui manifestami se ipsum per Iesum Christum Filium ipsius, qui est ipsius Verbum aeternum, non a silentio progrediens, qui secundum omnia beneplacuit mittenti ipsum.

9
IX. Si igitur in veteribus rebus conversati in novita tem spei venerunt, non amplius sabbatizantes, sed secundum dominicam viventes, in qua et vita nostra orta est per ipsum et mortem ipsius (quod quidam negant, per quod mysterium accepimus credere, et propter hoc sustinemus, ut inveniamur discipuli Iesu Christi solius doctoris nostri) ;
2. quomodo nos poterimus vivere sine ipso, cuius et prophetae discipuli existentes spiritu ipsum ut doctorem expectabant? Et propter hoc, quem iuste ex pectabant, praesens suscitavit ipsos ex mortuis.

10
X. Non igitur non sentiamus benignitatem ipsius. Si enim nos persequatur secundum quae operamur, non amplius sumus. Propter hoc discipuli eius effecti discamus secundum Christianismum vivere. Qui enim alio nomine vocatur amplius ab hoc, non est Dei.
2. Deponite igitur malum fermentum inveteratum et exacuens, et transponite in novum fermentum, qui est Iesus Christus. Salsificemini in ipso, ut non corrumpatur aliquis in vobis, quia ab odore redarguemini.
3. Inconveniens est Iesum Christum perfari et iudaizare. Christianismus enim non in ludaismum credidit, sed Iudaismus in Christianismum, ut omnis lingua credens in Deum congregaretur.

11
XI. Haec autem, dilecti mei, non quia cognovi, aliquos ex vobis sic habentes, sed ut minor vobis volo praeservari vos, ut non incidatis in hamos vanae gloriae, sed certificemini in nativitate et passione et resurrectione facta in tempore ducatus Pontii Pilati; quae facta sunt vere et firmiter a Iesu Christo, spe nostra, a qua averti nulli vestrum fiat.

12
XII. Fruar vobis secundum omnia, siquidem dignus sim. Etsi enim ligatus suini, ad unum solutorum de vobis non sum. Novi, quoniam non inflamini; Iesum enim Christum habetis in vobismet ipsis; et magis, quando utique laudo vos, novi, quoniam verecundamini, sicut scriptum est, quoniam iustus sui ipsius accusator .

13
XIII. Studete igitur firmari in dogmatibus Domini et apostolorum, ut omnia, quaecumque facitis, prosperentur carne et spiritu, fide et cantate, in Filio et Patre et in Spiritu, in principio et in fine, cum digne decentissimo episcopo vestro et digne complexa spirituali corona presbyterii vestri et eorum qui secundum Deum diaconorum.
2. Subicimini episcopo et adinvicem, ut Iesus Christus Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et Spiritili, ut unio sit carnalis et spiritualis.

14
XIV. Sciens, quoniam Deo pieni estis, compendiose deprecatus sum vos. Mementote mei in orationibus vestris, ut Deo fruar, et eius quae in Syria ecclesiae (unde non dignus sum vocari; superindigeo enim unita vestra in Deo oratione et caritate), in dignificari eam quae in Syria ecclesiam per ecclesiam vestram irrorari.

15
XV. Salutant vos Ephesii a Smyrna, unde et scribo vobis, praesentes in gloriarti Dei, quemadmodum et vos, qui secundum omnia me quiescere fecerunt simul cum Polycarpo, episcopo Smyrnaeoru¨n. Sed et reliquae ecclesiae in honore Iesu Christi salutant vos. Valete in concordia Dei, possidentes inseparabilem spiritum, qui est Iesus Christus.




IGNATIUS MAGNESIIS