ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE 601

CAPUT VI: DE SPECULATIONE BEATISSIMAE TRINITATIS IN EIUS NOMINE, QUOD EST BONUM

601 1. Post considerationem essentialium elevandus est oculus intelligentiae ad contuitionem beatissimae Trinitatis, ut alter Cherub iuxta alterum statuatur.6 Sicut autem visionis essentialium ipsum esse est principium radicale et nomen, per quod cetera innotescunt; sic contemplationis emanationum ipsum bonum est principalissimum fundamentum.

6  Exod. 25, 19:  Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.  —  Per verba inferius posita principium radicale etc. insinuatur quod nunc communiter dicitur essentia metaphysica.

602 2. Vide igitur et attende quoniam optimum quod simpliciter est quo nihil melius cogitari potest; et hoc tale sic est, quod non potest recte cogitari non esse, quia omnino melius est esse quam non esse;7 sic est, quod non potest recte cogitari, quin cogitetur trinum et unum. Nam « bonum dicitur diffusivum sui »; summum igitur bonum summe diffusivum est sui. Summa autem diffusio non potest esse, nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens et perfecta. Nisi igitur in summo bono aeternaliter esset productio actualis et consubstantialis, et hypostais8 aeque nobilis, sicut est producens per modum generationis et spirationis — ita quod sit aeternalis principii aeternaliter comprincipiantis  —  ita quod esset dilectus et condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus; nequaquam esset summum bonum, quia non summe se diffunderet. Nam diffusio ex tempore in creatura non est nisi centralis vel punctualis respectu immensitatis bonitatis aeternae;9 unde et potest aliqua diffusio cogitari maior illa, ea videlicet, in qua diffundens communicat alteri totam substan- . . .

7  Secundum Anselm.; cfr. supra pag. 47, nota 7.  —  De seqq. vide supra Quaest. de mysterio Trin. per totum et Breviloq. p. I. c. 2. seqq.  —  Sententia illa:  «  Bonum diffusivum sui », est secundum Dionys. supra pag. 60, nota 7. allegatum.  — Supra post optimum supple:  est.
8  Cum A C E I P et 1, 2 substituimus hypostasis pro hypostaticalis, B hypostalis (!).  De parenthesi cfr. I. Sent. d. 29. a. 2. et dubia; scil. principium « stat pro paternitate simul et spiratione » (ibid., dub. 1.).
9  Alan. ab Insulis, Theolog. regul. regul. 7, explicans verba circa finem praeced. cap. posita Deus est sphaera intelleigibilis etc. ait:  Centrum dicitur creatura; quia, sicut tempus collatum aeternitati reputatur momentum, sic creatura, immensitati comparata, punctum vel centrum.  —  Pro centralis vel punctalis (BIP omittunt vel punctalis, D centralis vel) H K L M N perperam essentialis; F G legunt non est essentialis.  Mox pro unde et potest, quod exhibent A BP, alii codd. et edd. perperam unde (edd. addunt et) non potest.

tiam et naturam. Non igitur summum bonum esset, si re, vel intellectu illa carere posset.

Si igitur potes mentis oculo contueri puritatem bonitatis, quae est actus purus principii caritative diligentis amore gratuito et debito et ex utroque permixto,1 quae est diffusio plenissima per modum naturae et voluntatis, quae est diffusio per modum Verbi, in quo omnia dicuntur, et per modum Doni, in quo cetera dona donantur; potes videre, per summam boni communicabilitatem necesse esse Trinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti. In quibus necesse est propter summam bonitatem esse summam communicabilitatem, et ex summa communicabilitate summam consubstantialitatem, et ex summa consubstantialitate summam configurabilitatem, et ex his summam coaequalitatem, ac per hoc summam coaeternitatem, atque ex omnibus praedictis summam cointimitatem, qua unus est in altero necessario per summam circumincessionem et unus operatur cum alio per omnimodam2 indivisionem substantiae et virtutis et operationis ipius beatissimae Trinitatis.

603 3. Sed cum haec contemplaris, vide, ne te existimes comprehendere incomprehensibilem. Habes enim adhuc in his sex conditionibus considerare quod vehementer in stuporem admirationis inducit oculum mentis nostrae.3 Nam ibi est summa communicabilitas cum personarum propritate, summa consubstantialitas cum hypostasum pluralitate, summa configurabilitas cum discreta personalitate, summa coaequalitas cum ordine, summa coaeternitas cum emanatione, summa cointimitas cum emissione. Quis ad tantorum mirabilium aspectum non consurgat in admirationem?  —  Sed haec omnia certissime intelligimus esse in beatissima Trinitate, si levamus oculos ad superexcellentissimam bonitatem. Si enim ibi est summa communicatio et vera diffusio, vera est ibi origo et vera distinctio; et quia totum communicatur, non pars; ideo4 ipsum datur, quod habetur, et totum: igitur emanans et producens et distinguuntur proprietatibus, et sunt essentialiter unum. Quia igitur distinguuntur proprietatibus, ideo habent personales proprietates et hypostasum pluralitatem et originis emanationem et ordinem non posterioritatis, sed originis, et emmissionem non localis mutationis, sed gratuitate inspirationis, per rationem auctoritatis producentis, quam habet mittens respectu missi.  —  Quia vero sunt unum substantialiter, ideo oportet, quod sit unitas in essentia et forma et dignitate et aeternitate et existentia et incircumscriptibilitate.  —  Dum ergo haec per se singillatim consideras, habes unde veritatem contempleris; dum haec ad invicem confers, habes unde in admirationem altissimam suspendaris: et ideo, ut mens tua per admirationem in admirabilem ascendat contemplationem, haec simul sunt consideranda.

604 4. Nam et Cherubim hoc designant, quae se mutuo aspiciebant. Nec hoc vacat a mysterio, quod respiciebant se versus vultibus in propitiatorium5 ut verificetur illud quod dicit Dominus in Ioanne: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Nam admirari debemus non solum conditiones Dei essentiales et personales in se, verum etiam per comparationem ad supermirabilem unionem Dei et hominis in unitate personae Christi.

605 5. Si enim Cherub es essentialia Dei contemplando, et miraris, quia simul est divinum esse primum et novissimum, aeternum et praesentissimum, simplicissimum et maximum seu incircumscriptum, totum ubique et nunquam comprehensum, actualissimum et nunquam motum, perfectissimum et nihil habens superfluum nec diminutum, et tamen immensum et sine termino infinitum, summe unum, et tamen omnimodum, ut omnia in se habens, ut omnis virtus, omnis veritas, omne bonum; respice ad propitiatorium et mirare, quod in ipso principium primum iunctum est cum postremo, Deus cum homine sexto die formato,6 aeternum iunctum est cum homine temporali, in plenitudine temporum de Virgine nato, simplicissimum cum summe composito, actualissimum cum summe passo et mortuo, perfectissimum et immensum cum modico, summe unum et omnimodum cum individuo composito et a ceteris distincto, homine scilicet Iesu Christo.

606 6. Si autem alter Cherub es personarum propria contemplando, et miraris, communicabilitatem esse cum proprietate, consubstantialitatem cum pluralitate, configurabilitatem cum personalitate, coaequalitatem cum ordine, coaeternitatem cum productione, cointimitatem cum emissione, quia Filius missus est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, qui tamen semper est cum eis et nunquam recedit ab eis; respice in propitiatorium et mirare, quia in Christo stat personalis unio cum trinitate substantiarum7 et naturarum dualitate; stat omnimoda consensio cum pluralitate voluntatum, stat Dei et hominis compraedicatio cum pluralitate proprietatum, . . .

1  Hanc divisione amoris proponit Richard. a S. Vict., V. de Trin. c. 16. seqq.  Cfr. tom. I. pag. 57, nota 7. et pag. 199, nota 4.  —  De seq. propos. cfr. supra pag. 87, nota 1; pag. 211, nota 2. et I. Sent. lit. Magistri, d. XVIII. c. 1.
2  B D H K M N summam.
3  A tuae.
4  Ita D F H K L N; alii codd. et edd. idem.
5  Exod. 25, 20:  Respiciantque se mutuo versis etc.  (Non pauci codd. in propitiatorio).  —  Seq. locus est Ioan. 17,3 : Haec est autem etc.
6  Gen. 1, 26.  —  Expositio haec est secundum Irenaeum; cfr. supra pag. 241, nota 6.  —  De incarnatione vide Breviloq. p. IV. c. 1. seqq.  —  Pro postremo M extremo.
7  Cfr. supra c. 1. n. 3. et pag. 64, nota 10.  —  Maior pars codd. omittit respice in propitiatorium et.

stat coadoratio cum pluralitate nobilitatum, stat coexaltatio super omnia cum pluralitate dignitatum, stat condominatio cum pluralitate potestatum.

607 7. In hac autem consideratione est perfectio illuminationis mentis, dum quasi in sexta die videt hominem factum ad imaginem Dei.1 Si enim imago est similitudo expressiva, dum mens nostra contemplatur in Christo Filio Dei, qui est imago Dei invisibilis per naturam, humanitatem nostram tam mirabiliter exaltatam, tam ineffabiliter unitam, videndo simul in unum primum et ultimum, summum et imum, circumferentiam et centrum, alpha et omega, causatum et causam, Creatorum et creaturam, librum scilicet scriptum intus et extra; iam pervenit ad quandam rem perfectam, ut cum Deo ad perfectionem suarum illuminationum in sexto gradu quasi in sexta die perveniat, nec aliquid iam amplius restet nisi dies requiei, in qua per mentis excessum requiescat humanae mentis perspicacitas ab omni opere, quod patraret.2


CAPUT VII: DE EXCESSU MENTALI ET MYSTICO, IN QUO REQUIES DATUR INTELLECTUI,

AFFECTU TOTALITER IN DEUM PER EXCESSUM TRANSEUNTE

701 1. His igitur sex considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni veri Salomonis, quibus pervenitur ad pacem, ubi verus pacificus in mente pacifica tanquam in interiori Hierosolyma requiescit; tanquam etiam sex alis Cherub, quibus mens veri contemplativi plena illustratione supernae sapientiae valeat sursum agi; tanquam etiam sex diebus primis, in quibus mens exercitari habet, ut tandem perveniat ad sabbatum quietis;3 postquam mens nostra contuita est Deum extra se per vestigia et in vestigiis, intra se per imaginem et in imagine, supra se per divinae lucis similitudinem super nos relucentem et in ipsa luce, secundum quod possibile est secundum statum viae et exercitium mentis nostrae; cum tantum in sexto gradu ad hoc pervenerit, ut speculetur in principio primo et summo et mediatore Dei et hominum, Iesu Christo,4 ea quorum similia in creaturis nullatenus reperiri possunt, et quae omnem perspicacitatem humani intellectus excedunt: restat, ut haec speculando transcendat et transeat non solum mundum istum sensibilem, verum etiam semetipsam; in quo transitu Christus est via et ostium,5 Christus est scala et vehiculum tanquam propitiatorium super arcam Dei collocatum et sacramentum a saeculis absconditum.

702 2. Ad quod propitiatorium qui aspicit plena conversione vultus, aspiciendo eum in cruce suspensum per fidem, spem et caritatem, devotionem, admirationem, exsultationem, appretiationem, laudem et iubilationem; pascha, hoc est transitum,6 cum eo facit, ut per virgam crucis transeat mare rubrum, ab Aegypto intrans desertum, ubi gustet manna absconditum, et cum Christo requiescat in tumulo quasi exterius mortuus, sentiens, tamen, quantum possibile est secundum statum viae, quod in cruce dictum est latroni cohaerenti Christo: Hodie mecum eris in paradiso.

703 3. Quod etiam ostensum est beato Francisco, cum in excessu contemplationis in monte excelso — ubi haec, quae scripta sunt, mente tractavi — apparuit Seraph sex alarum in cruce confixus, ut ibidem a socio eius, qui tunc cum eo fuit, ego et plures alii audivimus; ubi in Deum transiit per contemplationis excessum; et positus est in exemplum perfectae contemplationis; sicut prius fuerat actionis, tanquam alter Iacob et Israel,7 ut omnes viros vere spirituales Deus per eum invitaret ad huiusmodi transitum et mentis excessum magis exemplo quam verbo.

704 4. In hoc autem transitu, si sit perfectus, oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. Hoc autem est mysticum et secretissimum, quod nemo novit, nisi qui accipit,8 nec accipit nisi qui desiderat, nec desiderat nisi quem ignis Spiritus sancti medullitus inflammat, quem Christus misit in terram. Et ideo dicit Apostolus,9 hanc mysticam sapientiam esse per Spiritum sanctum revelatam.

705 5. Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni, et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae; parum dandum . . .

1  Gen. 1, 26.  —  Inferius respicitur Apoc. 1, 8:  Ego sum alpha et omega, principium et finis etc.  (Post primum plures codd. addunt principium); Apoc. 5, 1. et Ezech. 2, 9:  Qui (liber) erat scriptus inus et foris (cfr. Breviloq. p. II. c. 11.).
2  Gen. 2, 2:  Et requievit die septimo ab univesro opere etc.  Cfr. Breviloq. p. II. c. 2.  —  Pro restet A G K L M N restat. (Tran. nota:  textus criticalis perperam patrarat pro patraret).
3  Vide supra c. 1. n. 5, ubi haec consideratio tanquam principium contemplationis constituitur.  —  Superius pro supernae B D H K N aeternae.
4  Epist. I. Tim. 2, 5.  Verba vide supra pag. 306, nota 4.
5  Ioan. 14, 6. et 10, 7.  —  Subinde respicitur Exod. 25, 20. et Eph. 3, 9:  Dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo.
6  Exod. 12, 11:  Et comedetis (agnum paschalem) festinanter; est enim phase, id est transitus, Domini.  —  Subinde respicitur Exod. 14, 16 seqq. (de virga etc.) et 16, 15. (de manna), pro quo allegatur Apoc. 2, 17:  Vincenti dabo manna absconditum.  Seq. textus est Luc. 23, 43.
7  Gen. 35, 10:  Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum.  Cfr. supra Proloq.  —  Vat., 3 et 4 Iacob mutatus in Israel.  Superius vocibus excessu contemplationis non pauci codd. inteserunt mentis seu.
8  Apoc. 2, 17:  Nemo scit, nisi etc.  —  Subinde respicitur Luc. 12, 49:  Ignem veni mittere in terram.  —  Superius post oportet C allegat quaedam verba Dionys., de Mystica Theolog. c. 3. circa finem et de Div. Nom. c. 7 § 3.
9  Epist. I. Cor. 2, 10. seqq.  —  Subinde respicitur I. Ioan. 2, 20. et 27. (de unctione).


est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui sancto; parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui sancto, dicendo cum Dionysio ad Deum Trinitatem: « Trinitas superessentialis et superdeus et superoptime Christianorum inspector theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem; ubi nova et absoluta et inconversibilia theologiae mysteria secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem in obscurissimo, quod est supermanifestissimum, supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus ». Hoc ad Deum. Ad amicum autem cui haec scribuntur, dicatur cum eodem: « Tu autem, o amice, circa mysticas visiones, corroborato itinere, et sensus desere et intellectuales operationes et sensibilia et invisibilia et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut possibile est, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam. Etenim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto purae mentis excessu,2 ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus, ascendes ».3

706 6. Si autem quaeras, quomodo haec fiant, interroga gratiam, non doctrinam; desiderium, non intellectum; gemitum orationis, non studium lectionis; sponsum, non magistrum; Deum, non hominem, caliginem, non claritatem; non lucem, sed ignem totaliter inflammantem et in Deum excessivis unctionibus et ardentissimis affectionibus transferentem. Qui quidem ignis Deus est, et huius caminus est in Ierusalem,4 et Christus hunc accendit in fervore, suae ardentissimae passionis, quam solus ille vere percipit, qui dicit: Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui diligit videre potest Deum, quia indubitanter verum est: Non videbit me homo et vivet.  —  Moriamur igitur et ingrediamur in caliginem, imponamus silentium sollicitudinibus, concupiscentiis et phantasmatibus; transeamus cum Christo crucifixo ex hoc mundo ad Patrem,5 ut, ostendo nobis Patre, dicamus cum Philippo: Sufficit nobis; audiamus cum Paulo: Sufficit tibi gratia mea; Exultemus cum David6 dicentes: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum. Benedictus Dominus in aeternum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat. Amen.

 1  De Mystica Theolog. c. 1. § 1, ubi etiam seq. locus occurit.  Bonav. affert verba secundum versionem Scoti Erigenae, cum qua circa medium primae sententiae pro asconditam substituimus absconduntur (G abscondunt, N P absconditum).  Pro verbis, quae inter primum et secundum textum ponantur Hoc ad Deum . . . eodem, D G M cum originali substituunt Mihi quidem haec opto.
2  In Graeco: ????????????????????????????????
???????????????????? ?????????? Sensus est:  Deum te ipsum et omnia superexcedis etc..
3  Praeter locc. supra pag. 260, nota 3. allegatos cfr. III. Sent. d. 23. dub. 4.  —  Auctores catholici de mystica theologia scribentes communiter approbant hanc S. Bonav. doctrinam, quam accepit a laudato Dionysio, quod scil, in animis perfectis detur sublimis quidam gradus contemplationis supernaturalis et infusae, quam vocant contemplationem puram, quia fit sine concursu phantasmatum.  Item docent, quod ad hunc contemplationis gradum pertineat illa oratio in caligine, de qua auctor noster hic loquitur.  De his cfr. Dionys. Carthus. in suo commentar. ad Dionys. Areopag.  Inter recentiores autem de pura contemplatione loquitur Philipp. a Ss. Trinitate, sum. theol. myst. p. II. tr. 3. discurs. 2. a. 2, ubi melius determinat quod in contrarium docuerat in sua Sum. philos. II. II. q. 14. a. 6; nec non Scaramelli, Direttorio mistico, tr. 2. c. 15. n. 166-172; de oratione in caligine Philipp. a Ss. Trin. loc. cit. a. 3; Scaramelli ch. 8. n. 80-85.
4  Isai. 31, 9:  Caminus eius in Ierusalem.  —  Seq. locus est Iob. 7, 15; tertius Exod. 33, 20.
5  Ioan. 13, 1.  —  Seq. locus est ibid. 14, 8; terius II. Cor. 12, 9.
6  Psalm. 72, 26. et 105, 48:  Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum, et dicet etc.


EXPLICIT ITINERARIUM MENTIS IN DEUM

SCHOLION

800 Aurei huius opusculi doctrina a viris etiam doctis non raro vel imperfecte, vel omnino perperam intellecta est.  Nonnulli enim aliquas eiusdem propositiones non in rigore verborum intelligendas, sed benigna quadam interpretatione exponendas sive excusandas esse censuerunt, utpote dictas in libro mystico, non scientifice theologico.  Alii non pauci quibusdam loquendi modis ibi occurentibus abusi sunt ad confirmandas proprias suas opiniones falsas.  —  Considerata huius libelli sublimitate et expositionis brevitate, non est mirum, quod erroneae interpretationes elapsae sint sive parum versatis in doctrina seraphici Doctoris, sive specialem indolem totumque contextum huius scripti non attendentibus.  Attamen a sapientissimis viris ultimorum saeculorum hic libellus recte celebratus est ut prorsus in genere suo singularis, mira arte compositus et numquam satis laudandus.  Reaspe continet documenta sana, altissima, saluberrima et diligenti verborum electione expressa; totaque doctrina omnino consentanea est ei quam Sanctus in scriptis suis theologicis profitetur et diffusius exponit.  Hoc satis constare potest iam per testimonia a nobis in notis allegata; quod pauca quaedam difficiliora remittimus lectorem ad Quaestionem disputatam supra pag. 17 denuo impressam et cum aliis auctorum scholae Bonaventurianae quaestionibus primo in opusculo de Humanae cognitionis ratione a nobis typis collegii S. Bonaventurae 1883 publicatam, praesertim ad praeambulam Dissertationem (ibid. pag. 1-47).

In commodum tamen lectoris visum est oportunum breves quasdam observationes hic subiicere, ut via paretur facilior ad rectam difficiliorum locorum intelligentiam.

1.  Quoad indolem opusculi peculiarem notamus, quod recte recensetur inter opera mystica, quin tamen suo loco inter opera ad scientiam theologiam et etiam philosophicam spectantia privandum sit.  Est opus mysticum, spectatis tum fine ab auctore intento tum animi dispositionibus, quas idem in legentibus requirit; quod manifeste constat ex Prologo et initio 1. capituli.  Non enim auctor eo consilio scripsit, ut more scholarum doceat scientiam pure theoreticam, vel confutet errore, sed ut directe promoveat devotionem et divinorum contemplationem.  Dicit enim:  « Vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum speculationes subiectas propono » (Prolog. n. 4.).  Pro dispositione autem lectoris non suficere dicitur intellectus humanus, quantumvis acutus et excultus, ne adiunctis quidem principiis, quae fides omnibus Christianis proponit; sed ipse sit « vir desideriorum », sit praeventus gratis, humilis, pius, compunctus, devotus et contemplationi addictus; quia, ut observatur, « parum aut nihilum est speculum exterioris propositu, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum ».  Immo, quasi eventus futuros praesagiens, auctor praemonet, deficiente illa ad contemplationem dispositione, et mentis oculo male disposito, cavendum esse, « ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum » (ibid. n. 4.).  Requiritur igitur ad bene hoc libello fruendum ille oculus contemplationis, de quo, agens de triplici oculo, Sanctus loquitur supra Breviloq. p. II. c. 12. (cf. de dono contemplationis II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp. et ad 6.).

Nihilominus pars, ut ita dicam, materialis huius opusculi, quae proponit ipsa obiecta consideranda, sumta est ex disciplinis theologicis et philosophicis; et haec docte ac profunde exhibet recondita quaedam philosophiae christianae documenta de multiplici relatione tum naturalis tum supernaturalis ordinis, quam res creatae habent ad primam causam efficientem, exemplarem et finalem.  Omnia enim a Deo in ordine naturali et supernaturali, reali et ideali causata quasi specula quaedam oculo menti purato et illuminato proponuntur ad contemplanda divina attributa et Trinitatis et incarnationis mysteria.  Dum igitur vulgares libri meditationum ipsa fidei mysteria plurima meditanda utiliter exhibent; hic proponit arcanum illum nexum, quo ordo creaturarum naturalis et supernaturalis coniungitur cum primo principio, quod, teste Augustino, est omnino « causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ».  Ita fieri potest, ut « secundum statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum » (c. 1. n. 2.).


2.  Notandae sunt tres distinctiones.  —  a. Triplex est creaturarum comparatio et dependentia ad Deum:  «  aut sicut ad principium creativum, aut sicut ad obiectum motivum, aut sicut ad donum inhabitativum.  Primo modo comparatur ad ipsum omnis eius effectus, secundum modo omnis intellectus, tertio modo omnis spiritus iustus et Deo acceptus.  Omnis enim effectus, quantumcumque parum habens de esse, habet Deum sicut principium.  Omnis intellectus, quantumcumque parum habens de lumine, natus est per cognitionem et amorem capere Deum.  Omnis autem spiritus iustus et sanctus habet donum Spiritus S. sibi infusum » (Breviloq. p. II. c. 12).  —  Cum hac distinctione cohaeret alia de quatuor gradibus eius cognitionis Dei, quae haberi potest in via.  « Cognoscitur enim Deus in vestigio, cognoscitur in imagine, cognoscitur et in effectu gratiae, cognoscitur etiam per intimam unionem Dei et animae; iuxta quod dicit Apostolus (I. Cor. 6, 17.):  qui adhaeret Deo unus spiritus est.  Et haec est cognitio excellentissima, quam docet Dionysius, quae quidem est in estatico amore et elevat supra cognitionem fidei secundum statum communem » (III. Sent. d. 24. dub. 4.).

b.  Triplex est modus existentiae rerum.  « Res tripliciter habent esse, scilicet in materia vel natura propria, in intelligentia creata et in arte aeterna;  secundum quae tria dicit Scriptura:  Dixit Deus: fiat; fecit, et factum est » (Breviloq. p. II. c. 12; cfr. ibi Prolog. § 3; I. Sent. d. 36. a. 2. q. 2. in corp. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 1 fundam. 6; Quaest. disp. de scientia Christi, q. 4. in corp.).

c.  Triplici modo intellectus se vertere potest ad considerandum creaturarum speculum tum exterius tum interius; quia « sensus carnis (et idem valet de sensu interiore) aut deservit intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut intellectualiter contemplanti » (hic c. 1. n. 10.).  Unde triplici modo intellectus transire potest ab effectibus ad causas, a creatura ad Deum, scilicet vel sola vi luminis naturalis et modo philosophico, vel adiunctis fidei principiis, vel etiam donis Spiritus S. illuminantibus.


3.  Circa modum, quo intellectus rationabiliter investigans transit, praesertim ab imagine interiore ad Deum, notanda est alia distinctio inter intellectum apprehendentem et  resolventem, et resolventem vel semiplene, vel plene; qua distinctione etiam intelligitur ratio cognitionis explicitae et implicitae, et quo sensu verum sit, quod ens creatum non possit cognosci ab intellectu plene resolvente, nisi iuvetur ab intellectu primi entis (c. 3. n. 3. et c. 5. n. 3. cum notis.).  —  Dicit igitur de hoc S. Doctor (I. Sent. d. 28. dub. 1.):  « quantum ad intellectum apprehendentem non potest intelligi aliquid sine aliquo, quod est ei ratio intelligendi, sicut Deus praeter deitatem et homo praeter humanitatem; potest tamen intelligi effectus, non intellecta causa, et inferius, non intellecto superiori, quia potest quis apprehendere hominem, non intellecto aliquo superiorum.  Et sic dicit Philosophus, quod qui unum dicit quodammodo multa dicit, non simpliciter, sed quodam modo, quia implicite.  —  Alio modo contingit aliquid intelligere praeter alterum intellectu resolvente; et iste intellectus considerat ea quae sunt rei essentialia, sicut potest intelligi subiectum sine propria passione.  Et hoc potest esse dupliciter:  aut intellectu resolvente plene et perfecte, aut intellectu deficiente et resolvente semiplene.  Intellectu resolvente semiplene potest intelligi, aliquid esse, non intellecto primo ente.  Intellectu autem resolvente perfecte non potest intelligi aliquid, primo ente non intellecto ».  Cfr. II. Sent. d. 1. p. II. dub. 2, ubi docetur, quod esse, abstracta bonitate, « potest intelligi intellectu apprehendente et intellectu semiplene resolvente; sed intellectu plene ad causas comparante non potest intelligi, non intellecto illo ».


4.  Licet « omnis creatura magis ducat in Deum quam in alioquod aliud » (I. Sent. d. 3. p. I. q. 2.), tamen, cum cognitio actualis incipiat a sensu et ab exteriore ad interius, ab imperfecto ad perfectius progrediatur; intellectui adhuc rudiori vix alia via rationabiliter investigandi Deum aperta est, nisi ascendendo a mundo sensibili sive a vestigio Dei.  Hinc dicitur:  « Primum gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod transeamus ad Deum, opificem summum » (c. 1. n. 9.).  Porro umbrae creaturarum et vestigia sunt « proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibili, quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquamper signa ad signata » (c. 2. n. 11.).  —  Tamen auctor parum moratur in describendis rebus particularibus mundi sensibilis (c. 1.), sed continuo transit (c. 2.) a mundo materiali (reali) ad mundum idealem sive ad illud esse non physicum, sed metaphysicum, quod mundus habet in mente humana.  Ipse enim intellectus apprehendens naturaliter et necessario supergreditur ordinem existendi concretum rerum particularium et contingentium, quarum species abstrahendo et depurando in se concipit, et ita res super ordinem materialem quasi elevat et induit quodam spiritualis ordinis vestimento, id est quibusdam proprietatibus idealibus, scilicet universalitatis, immutabilitatis, aeternitatis et necessitatis, quae ipsi ordini reali rerum materialium minime conveniunt.  Porro, ordo ille idealis supremam radicem et ultimum fundamentum habet in Deo et ducit in ipsum.  «  Veritates intellectae fundantur in alio aeterno. Fundantur autem in ipsa prima Veritate sicut in causa universali, contentiva omnis veritatis » (S. Thom., S. c. Gent. II. c. 84.).  « Regulae (intellectus) incommutabiles radicantur in luce aeterna et ducunt in eam » (S. Bonav. Hexaë. collatio 2.).  « Hinc ipse intellectus, considerans conditiones entis secundum relationem causae ad causatum, transfert se ab effectu ad causas et trasnsit ad rationes aeternas » (ibid. coll. 5.).  Hic transitus . . . fieri potest arguendo et resolvendo ab intellectu rationabiliter investigante; perfectius autem fit ab eodem illuminato et intellectualiter contemplante.  —  Ordo hic idealis, vulgari intellectui obscurus et fere ignotus, a S. Bonaventura, duce S. Augustino, praecipuo studio in capp. 2. 3. 5. 6.  propositur, ut oculus contemplativus transeat ad divina contemplanda.  Supposito triplici illo esse eiusdem rei, talis transitus non difficulter intelligitur;  attamen bene attendendum est, quod alia est ratio et via, qua intellectus transit ab ordine reali ad idealem, et alia, qua ab hoc ascendit ad ordinem divinum (cfr. de hoc Dissertatio cit. pag. 22-25).

5.  Communiter antiqui Scholastici cum S. Thoma (de Verit. q. 22. a. 2. ad 1.) docuerunt, « quod omnia cognoscentia cognoscunt implicite Deum in quolibet cognito » (cfr. cit. dissert. pag. 17. 18); et secundum hanc implicitam et confusam qualemcumque cognitionem dici posse asserunt, naturaliter notam esse existentiam Dei (S. Thom., S. I. q. 2. a. 1, ad 1.).  « Motus ergo nostri intellectus, dum intelligit, dum ratiocinatur, a cognitione implicita Dei incipit et in cognitionem explicitam Dei terminatur »; ita cl. P. Lepidi O. Praed. (Perod. Divus Thomas 1881, n. 11. seqq.).

6. Inter mentem humanam et Deum, quatenus est suprema « causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi », nulla creatura est intermedia; hoc tamen non impedit, quominus creaturae sint medium disponens et quasi manuducens ad cognitionem Dei, ut bene explicat S. Bonav. I. Sent. d. 3. p. I. q. 3. ad 1. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 6.  —  Licet igitur intellectus humanus in statu viae minime Deum cognoscat immediate, sed tantum in speculo creaturarum; recte tamen dicitur in se ipso coniunctus Deo, Deo proximus, vel pertingens ad Deum, ut passim occurrit hic c. 2. et 3. et apud Augustinum docentem, naturam intelligibilem connecti non solum intelligibilibus, verum etiam immutabibilus rebus (I. Retract. c. 8. n. 2.).  Monet tamen Seraphicus (Quaest. disp. de scientia Christi, q. 4. ad 19.):  «  Pauci sunt, qui isto modo illas rationes sciant se attingere; immo, quod plus est, pauci sunt, qui velint hoc credere, quia difficile videtur intellectui ad aeterna contemplanda nondum elevato, quod ita habeat Deum praesentem et propinquum, cum tamen dicat Paulus (Act. 17, 27), quod non longe est ab unoqueque nostrum ».

7.  Communis item sententia ut certum docet concursum Dei generalem, activum et immediatum ad quaslibet actiones creaturarum; unde « lumen creatum non potest perficere operationem suam absque aliqua cooperatione luminis increati, per quod illuminatur omnis homo, qui venit in hunc mundum ». (S. Bonav., II.Sent. d. 28. a. 2. q. 3. in corp.).  Nam « in hoc continuo Deus operatur in mente, quod in ipsa lumen naturale causat et ipsum dirigit ad videndum; et sic mens non sine operatione causae primae in suam operationem procedit » (S. Thom., Opusc. 63, sive in librum Boethii de Trin. q. 1. a. 1. ad 6.).  Haec immediata cooperatio primae lucis vocatur ab Augustino et Scholasticis quaedam mentium irradiatio sive illuminatio, quae praeter intellectum creatum suo modo est quoddam supremum principium, quo cognoscitur; sive, ut S. Bonav. dicit, ipsa est ratio motiva, in aliud ductiva, sive regulans; et hoc sensu « ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis » (c. 3. n. 1.); tamen prima lux non est pincipium, quod (directe) cognoscitur, sive obiectum terminans, quietans et in se ducens.  De hoc agit tota q. 4 inter Qq. disput. de scientia Christi, quae magis explicatur a Matth. ab Aquasparta (de Hum. Cognitionis ratione, pag. 87-108; cfr. ibid. Dissert. cit. pag. 26-44).  Summi momenti est tum haec distinctio inter cognitionis principium quo et principium quod, sive inter medium (ratio) et obiectum cognoscendi, tum doctrina omnium Scholasticorum, quod aliquid potest esse medium quo sive ratio cognoscendi, quin ipsum sit obiectum cognitionis, ita ut « lateat ut obiectum cognitionis, set pateat ut ratio cognoscendi » (sic Matth. ab Aquasparta, q. disp. 3. ad 4.; cfr. ibid. ad 5. et S. Thom., I. Sent., d. 3, q. 4. ad 5.).  Praecipue propter neglectam hanc distinctionem et doctrinam exortae sunt falsae Itinerarii interpretationes, de quibus continuo agimus.

8.  His suppositis, genuinus sensus aliqorum loquendi modorum, qui ex Augustino sumti sunt, patere potest, simulque falsitas quarundam interpretationum, quae duplicem errorem seraphico Doctori imposuerunt.

Primo enim dictum est, eum consentire ontologismo Malebranchii, quasi docuerit, veritates intellectuales cognosci formaliter in rationibus aeternis.  Attamen eiusdem testimoniis irrefragabilibus iam toties demonstratum est, ab ipso admittti pro hac vita ne « exilem » quidem gradum immediatae Dei cognitionis, nec in alitissima contemplatione (saltem ordinarie), nec ullum transitum ad rationes aeternas, nisi eum quo intellectus « transfert se ab effectu ad causas ».  « Unde si quae auctoritates id dicere inveniantur, quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur, non sunt intelligendae, quod videtur in sua essentia, sed quod in aliquo effectu inferiori cognoscitur » (II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3.  in corp.).  Ipsi Angeli naturali cognitione non poterant Deum cognoscere nisi « per effectus.  Cognoscitur autem Deus per effectus visibiles et per substantias spirituales et per influentiam luminis connaturalis potentiae cognoscenti, quod est similitudo quaedam Dei, non abstracta, sed infusa, inferior Deo, quia in inferiori natura, sicut dicit Augustinus » (IX. de Trin. c. 11. n. 16).  Ita II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 4.  Plura vide I. Sent. d. 3. p. I. q. 1, scholion et cit. Disert. pag. 7-12.  —  Mirum videtur, quod de genuina doctrina S. Bonaventurae propter quasdam male intellectas formulas huius Itinerarii potuerit dubitari, cum in eodem clarissime (c. 1. 2. 3.) non nisi ascensionem a creaturis ad Deum doceat; et quando adhibet verba videre Deum, se explicet additis aliis verbis, ut:  « conari debemus per speculum videre Deum » (c. 3. n. 1.) et « videre poteris Deum per te tanquam per imaginem; quod est videre per speculum in aenigmate » (ibid.).

9.  Alius error impositus est auctori nostro per falsam capituli 5. interpretationem, quasi docuerit, tum quod primum cognitum intellectus apprehendentis sit esse divinum, tum quod esse commune confuderit cum esse divino.  Perversa haec interpretatio prorsus aliena est a mente S. Doctoris et manifeste excluditur irrefragabilibus doctrinae capitibus, quae constanter et passim asserit.  Nam docet verbis peremptoris, quod divinum esse in se nec ante nec post primum peccatum immediate cognosci possit; quod non percipiatur nisi in speculo creaturarum et per ordine, quem effectus habent ad causam (I. Sent. d. 3. p. I. q. 1. 2; II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. et passim); item, quod actualis intellectio incipiat a sensu, ita ut ab intellectione imperfecta et confusa progrediatur ad perfectiorem et explicitam (cfr. II. Sent. d. 39. a. 1. q. 2. et scholion, n. II, d. 25. p. II. q. 6; I. Sent. d. 8. p. II. dub. 1.).  Denique toties affirmat, esse divinum non esse in genere, sed supra omne genus, nec univocum, sed tantum analogum cum omnibus mentis conceptibus, etiam transcendentalibus.

Insuper ex hoc Itinerario et ex ipso cap. 5. genuinus sensus auctoris satis apparet.  —  Nam primo clarissime docet ordinem et gradus cognitionis et contemplationis, per quos a creaturis ascendimus ad perfectam, quantum fas est, Dei cognitionem (c. 1. n. 2.).  Primum enim gradum ponit in imo incipiendo a mundo sensibili, ut supra (n. 1.) notavimus; scilicet « ut perveniamus ad Deum, oportet nos transire per vestigium » (c. 1. n. 2. et 5.).  —  Superiores autem gradus ab ipso deinde explicati supponunt praecedentes.

Secundo, de conceptu ??? esse iam in tertio gradu (c. 3. n. 3.) auctor locutus est secundum intellectum apprehendentem et resloventem (vide supra n. 3.); ubi dicitur, quod « non venit intellectus noster ut plene resolvens intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi » etc.  Non igitur nisi ascendendo a causatis rebus et resolvendo, immo resolvendo non semiplene, sed plene, intellectus concipit ens purissimum et absolutissimum.

Hoc supposito, etiam in c. 5. n. 3. triplex distinguit esse, scil. in rebus (extra nos) « esse particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia »; in intellectu (intra nos) « esse analogum, quod minime habet de actu, eo quod minime . . . est »; denique esse supra nos.  Sed breviter commemoratis duobus prioribus, totus versatur in contemplatione illius esse, quod est « supra nos » nec attingitur nisi ab oculo contemplativo.  Ne igitur lector a genuino huius capituli sensu aberret, ea quae in cap. 3. dicta sunt et nexus gradus quinti cum tertio mente retinenda sunt.

Tertio, contemplatio huius 5. gradus fundatur in axiomate Avicennae communiter a Scholasticis recepto, quod « ens (esse) est quod primo cadit in intellectu ».  Haec sententia intelligitur proprie de illo ente communi, primo actu intellectus concepto, quod nullo modo manifestari nobis potest per aliquid notius illo.  Hoc tamen ens, quatenus conciptitur ab intellectu apprehendente, « non est aliquid determinatum, nec actu nec potentia, nec praesens nec futurum, nec homo vel equus et huiusmodi, sed ens, quod est superius ad omnia ista, et ego dico, quod quidditas illa est ens in intellectu . . . licet non sit ens in actu, quia nec hoc est de intellectuo suo » (Matth. ab Aquasparta, in cit. Opusc. de Hum. Cognitionis ratione, pag. 120; sive in quaest. disp.:  Utrum ad cognitionem rei requiratur ipsius rei existentia etc., ad 4; cfr. ad 5.6. 7. et corp., ubi etiam alia sunt ad rem spectantia).  S. Thom. (S. I. II. q. 94. a. 2. corp.) dicit:  « Illud quod primo cadit in apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in omnibus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundatur » (cfr. idem de Potentia q. 9. a. 7. ad 15. et in fine; S. I. q. 11. a. 2. ad 4.).

Hoc esse analogum, ab intellectu apprehendente primo cognitum, non est nisi tenuissima umbra divini esse, a quo ratione realitatis toto caelo distat eique quasi est oppositum; nihilominus ratione suae maximae universalitatis, primitatis et simplicitatis aptum est contemplativo oculo fieri speculum ad divina contemplanda.  Observat etiam Richardus a Med. (I. Sent., d. III. p. I. a. 3. q. 3.):  « cum intelligimus ens in communi, non descendendo ad ens creatum vel increatum, intelligimus Deum intellectione generalissima, in quantum intelligimus aliquid commune sibi et cuilibet creaturae, non communitate univoca, sed analoga.  Et haec naturalis cognitio de Deo prior est quam Dei cognitio (propria) per vestigium; quia ista praesupponit in intellectu alicuius alterius cognitionem, sed illa non.  Unde secundum Avicennam . . . ens commune omnibus rebus nullo modo potest manifestari nobis per aliquid notius illo.  Alio modo cognoscitur Deus a nobis in generali, in quantum cognoscimus, esse aliquod ens increatum, cuiuslibet entis creati causam efficientem et finalem; et hanc cognitionem habemus de Deo per naturam primo per vestigium ».  —  Omnia haec confirmari possunt testimoniis nostri auctoris, quorum unum insigne iuvat transcribere, in quo loquitur de genere generalissimo et specie specialissima et sic concludit:  « Et hinc est, quod genus in aliquo assimiliatur Deo magis quam species, in aliquo e converso. Deus enim, quia nobilissimus est in fine totius nobilitatis, simul habet in se omnem perfectionem, ita quod ipse est simplicissimus et omnino incorruptibilis, est etiam perfectus et in omnimoda actualitate constitutus.  Creatura vero, secundum quod potest, semiplene assimilatur Deo; et quantum ad rationem simplicitatis et incorruptibilitatis magis assimilatur magis universale, quantum ad rationem actualitatis magis assimilatur minus universale » (II. Sent. d. 18. a. 1. q. 3. in corp. cira finem).  Eo fortius hoc valet de universalibus transcendentalibus, quorum primum et generalissimum est esse.

Quarto, ipsa verba auctoris in cap. 5. satis manifestant, quod bene distinguat ab esse divino, quod est actus purus, illa duo alia.  Dicit enim:  « Sed hoc non est esse particulare (extra nos realiter existens), quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia; nec esse analogum (in intellectu intra nos), quia minime habet de actu, eo quod minime est ».  De esse analogo sive communissimo, quod est quasi infimum inter omnia, quibus competit esse, auctor hic non loquitur, nisi quatenus occasionem dat contemplandi ipsum esse (supra nos).  Unde monet:  « Volens contemplari Dei invisiblia quoad essentiae unitatem defigat aspectum in ipsum esse et videat » etc. (n. 3).  Item:  « Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi » etc. (n. 5).  Haec verba de  « ipso esse » manifeste non intelliguntur de primo illo actu intellectus apprehendentis, qui naturaliter et necessario exercetur, et cuius obiectum est tenuissimum illud esse, quod non est primum et purum esse, sed potius eiusdam longinqua umbra.  Intellectus autem reflectens et resolvens, et praecipue oculus contemplativus facile advertere potest, ipsum esse per se, quod est primum a parte rei essendi et cognoscendi principium, esse aliquid supra nos et ante nos, in quod omne esse creatum et etiam illud communissimum primi universalis esse radicatur, et in quod omnia ducunt intellectum resolventem.  Hoc sensu etiam S. Thomas (S. I. q. 3. a. 5, sed contra)  proclamat:  « Nihil prius est Deo, nec secundum rem nec secundum intellectum ».  Quod manifeste dictum est non ex parte intellectus humani, qui in caecitate sua prius umbram veritatis quam ipsam veritatem in se apprehendit, sed ex parte rei vel intellectus superioris, qui bene videt, ipsum esse praecedere umbram ipsius.  —  Hoc sensu accipienda sunt illa verba, quae multis fuerunt lapis offensionis:  «  Esse igitur est, quod primo cadit in intellectu; et illud esse est, quod est pururs actus » (n. 3.).  Sensus igitur genuinus hic est:  ipsum esse non est in rebus particularibus nisi per participationem et modo arctato et imperfecto, nec ab intellectu humano primo suo actu apprehenditur in sua puritate et distinctione, sed tantum imperfectissime in illa communissimi esse umbra; idem tamen ab oculo contemplativo cognoscitur distincte ut illud esse, quo revera « nihil prius est, nec secundum rem nec secundum intellectum ».  Quia autem intellectus apprehendens propter suam caecitatem illud esse purissimum « non videt », « nec advertit », immo « videtur sibi nihil videre » (ut inculcatur, ibid. n. 4.); S. Doctor miro acumine secundum intellectum reflectentem et resolventem ex ipso conceptu ??? esse per se evolvit praecipua attributa divina.

In toto autem Itinerario suo Seraphicus innitiur doctrinae S. Augustini; ad cuius profunditatem intelligendam simul optimam quasi clavem praebet.  Qui igitur sublime hoc opusculum bene vult intelligere legat vel potius meditetur S.Augustini libros de Vera Religione, VI. de Musica et II. et III. de Libero Arbitrio, vel saltem confera locos a nobis in notis allegatos.

 

 

 






ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE 601