ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE

ITINERARIUM MENTIS IN DEUM



INCIPIT PROLOGUS IN ITINERARIUM MENTIS IN DEUM

1 1. In principio primum principium, a quo cunctae illuminationes descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum,1 Patrem scilicet aeternum, invoco per Filium eius, Dominum nostrum Iesum Christum, ut intercessione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et domini nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri, det illuminatos oculos2 mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam pacis illius, quae exuperat omnem sensum; quam pacem evangelizavit et dedit dominus noster Iesus Christus; cuius praedicationis repetitor fuit pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione pacem in principio et in fine annuntians, in omni salutatione pacem optans,3 in omni contemplatione ad exstaticam pacem suspirans, tanquam civis illius Ierusalem, de qua dicit vir ille pacis, qui cum his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate quae ad pacem sunt  Ierusalem.4 Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi in pace, cum scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion.

2 2. Cum igitur exemplo beatissimi patris Francisci hanc pacem anhelo spiritu quaererem, ego peccator, qui loco ipsius patris beatissimi post eius transitum septimus in generali fratrum ministerio per omnia indignus succedo; contigit ut nutu divino circa Beati ipsius transitum, anno trigesimo tertio5 ad montem Alvernae tanquam ad locum quietum amore quaerendi pacem spiritus declinarem, ibique existens, dum mente tractarem aliquas mentales ascensiones in Deum, inter alia occurrit illud miraculum, quod in praedicto loco contigit ipso beato Francisco, de visione scilicet Seraph alati ad instar Crucifixi.6 In cuius consideratione statim visum est mihi, quod visio illa praetenderet ipsius patris suspensionem in contemplando et viam, per quam pervenitur ad eam.

3 3. Nam per senas alas illas recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus anima quasi quibusdam gradibus vel itineribus disponitur, ut transeat ad pacem per exstaticos excessus sapientiae christianae. Via autem non est nisi per ardentissimum amorem Crucifixi, qui adeo Paulum ad tertium caelum raptum7 transformavit in Christum, ut diceret: Christo confixus sum cruci, iam non ego; vivit vero in me Christus; qui etiam adeo mentem Francisci absorbuit, quod mens in carne patuit, dum sacratissima passionis stigmata in corpore suo ante mortem per biennium deportavit. Effigies igitur sex alarum seraphicarum insinuat sex illuminationes scalares, quae a creaturis incipiunt et perducunt usque ad Deum, ad quem nemo intrat recte nisi per Crucifixum. Nam qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.8 Si quis vero per ostium introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Propter quod dicit Ioannes in Apocalypsi: Beati qui lavant vestimenta . . .

1  Iac. 4, 17. — Superius pro illuminationes C D E F illustrationes.  
2  Eph. 1, 17. seq. — Seq. locus est Luc. 1, 79; tertius Phil. 4, 7.  — Subinde respicitur Ioan. 14, 27:  Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis etc.
3  Cfr. Vitae primae S. Franc. pars 1, a Thoma de Celano, c. 19; Legenda trium sociorum, c. 8 et Legenda S. Francisci a Bonav. Scripta, c. 3.  
4  Psalm. 119, 7. et Ps. 121, 6. — Seq. locus est Ps. 75, 3.  
5  Scilicet 1259. — Ed. 1 anno 32.  Edd. Post Beati ipsius transitum, codd. refragantibus (verba: crica . . . transitum, qui fuit 4. Octob. 1226, determinat tempus autumni).  Inferius pro locum quietum (D G K L quietis) A substituit montem quietum. 
6  Cfr. Vitae primae S. Francis., pars II. c. 3; Legenda trium sociorum, c. 17. et Legenda S. Francisci a Bonav. Scripta, c. 13, ubi etiam insinuatur, quod visio haec et stigmatizatio Francisci fuerit biennio ante ipsius mortem, scil. anno 1224. — De Seraph alato cfr. Isai. 6, 2.  — Mox post In cuius A C addunt rei, qui etiam inferium cum 1, 2 venitur pro pervenitur.  
7  Epist. II. Cor. 12, 2. (A B D E F M omittunt tertium). — Seq. locus est Gal. 2, 19. seq. — Superius post ut transeat D F H K L M N addunt ex hoc mondo (Ioan. 13, 1.).  
8  Ioan. 10, 1.  Edd. post ostium addunt in ovile, cui Vulgata subnecit ovium. — Seq. locus est ibid. v. 9; tertius est Apoc. 22, 14.  Pro ingredantur civitatem Vulgata intrent in civitatem.

in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas ingrediantur civitatem; quasi dicat, quod per contemplationem ingredi non potest Ierusalem supernam, nisi per sanguinem Agni intret tanquam per portam. Non enim dispositus est aliquo modo ad contemplationes divinas, quae ad mentales ducunt excessus, nisi cum Daniele sit vir desideriorum.1 Desideria autem in nobis inflammantur dupliciter, scilicet per clamorem orationis, quae rugire facit a gemitu cordis, et per fulgorem speculationis, qua mens ad radios lucis directissime et intensissime se convertit.

4 4. Igitur ad gemitum orationis per Christum crucifixum, per cuius sanguinem purgamur a sordibus vitiorum,2 primum quidem lectorem invito, ne forte credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata. — Praeventus igitur divina gratia, humilibus et piis, compunctis et devotis, unctis oleo laetitiae3 et amatoribus divinae sapientiae et eius desiderio inflammatis, vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum, speculationes subiectas propono, insinuans, quod parum aut nihil est speculum exterius propositum, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum. Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculis relucentes, ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum.

5 5. Placuit autem distinguere tractatum4 in septem capitula, praemittendo titulos ad faciliorem intelligentiam dicendorum. Rogo igitur, quod magis pensetur intentio scribentis, quam opus, magis dictorum sensus quam sermo incultus, magis veritas quam venustas, magis exercitatio affectus quam eruditio intellectus. Quod ut fiat, non est harum speculationum progressus perfunctorie transcurrendus, sed morosissime ruminandus.
 

EXPLICIT PROLOGUS

INCIPIUNT CAPITULA.

Primum capitulum, de gradibus ascensionis in Deum et de speculatione ipsius per vestigia eius in universo.
Secundum capitulum, de speculatione Dei in vestigiis suis in hoc sensibili mundo.
Tertium capitulum, de speculatione Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam.
Quartum capitulum, de speculatione Dei in sua imagine donis gratuitis reformata.
Quintum capitulum, de speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse.
Sextum capitulum, de speculatione beatissimae Trinitatis in eius nomine, quod est bonum.
Septimum capitulum, de excessu mentali et mystico, in quo requies datur intellectui, affectu in Deum per excessum totaliter transeunte.

EXPLICIUNT CAPITULA.5



INCIPIT SPECULATIO PAUPERIS IN DESERTO


CAP. I: DE GRADIBUS ASCENSIONIS IN DEUM ET DE SPECULATIONE IPSIUS PER VESTIGIA EIUS IN UNIVERSO

101 1. Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco, quem posuit.6 Cum beatitudo nihil aliud sit, quam summi boni fruitio; et summum bonum sit supra nos: nullus potest effici beatus, nisi supra semetipsum ascendat, non ascensu corporali, sed cordiali. Sed supra nos levari non possumus nisi per virtutem superiorem nos elevantem. Quantumcumque enim gradus interiores disponantur, nihil fit, nisi . . .

1  Dan 9, 23.  —  Inferius respicitur Ps. 37, 9:  Rugiebam a gemitu cordis mei.  —  Superius pro Non enim dispositus est (K L N disponitur) H Nullus enim potest disponi. 
2  Hebr. 4, 3, dicitur « purgationem peccatorum faciens ».  I. Ioan. 2, 20. et 27, ubi insinuatur, quod unctio divina docet de omnibus. 
3  Psalm. 44, 8.  — Edd. divinae laetitiae, quae etiam post pauca pro admirandum substituunt amandum.  Inferius pro nihil est 1 nihil prodest, et pro remordentem G K L M N remordentis. 
4  E P tractatulum.  Inferius voci venustas edd. praefigunt sermonum. 
5    Haec capitula cum quibusdam nullius momenti variantibus lectionibus hic ponuntur in codd. et 1, 2, 3, 4; B aliique codd. non hic, sed in ipso textu ad cc. 3. 4. 5 post vocem capitulum adiiciunt et tertius (quartus . . . quintus) gradus; Verba Incipit speculatio pauperis in deserto habentur in B E F K P Q et 1, 2, 3, 4.
6    Psalm. 83, 6. seq.

divinum auxilium comitetur. Divinum autem auxilium comitatur eos qui petunt ex corde humiliter et devote; et hoc est ad ipsum suspirare in hac lacrymarum valle, quod fit per ferventem orationem. Oratio igitur est mater et origo sursum-actionis. Ideo Dionysius in libro de Mystica Theologia,1 volens nos instruere ad excessus mentales, primo praemittit orationem. Oremus igitur et dicamus ad Dominum Deum nostrum: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

102 2. In hac oratione orando illuminatur ad cognoscendum divinae ascensionis gradus. Cum enim secundum statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum; et in rebus quaedam sint vestigium, quaedam imago,2 quaedam corporalia, quaedam spiritualia, quaedam temporalia, quaedam aeviterna, ac per hoc quaedam extra nos, quaedam intra nos: ad hoc, quod perveniamus ad primum principium considerandum, quod est spiritualissimum et aeternum et supra nos, oportet, nos transire per vestigium, quod est corporale et temporale et extra nos, et hoc est deduci in via Dei; oportet, nos intrare ad mentem nostram, quae est imago Dei aeviterna, spiritualis et intra nos, et hoc est ingredi in veritate3 Dei; oportet, nos transcendere ad aeternum, spiritualissimum, et supra nos aspiciendo ad primum principium, et hoc est laetari in Dei notitia et reverentia maiestatis.

103 3. Haec est igitur via trium dierum in solitudine;4 haec est triplex illuminatio unius diei, et prima est sicut vespera, secunda sicut mane, tertia sicut meridies; haec respicit triplicem rerum existentiam, scilicet in materia, in intelligentia et in arte aeterna, secundum quam dictum est; fiat, fecit, et factum est;5 haec etiam respicit triplicem substantiam in Christo, qui est scala nostra, scilicet corporalem, spiritualem et divinam.

104 4. Secundum hunc triplicem progressum mens nostra tres habet aspectus principales. Unus est ad corporalia exteriora, secundum quem vocatur animalitas seu sensualitas: alius intra se et in se, secundum quem dicitur spiritus; tertius supra se, secundum quem dicitur mens. — Ex quibus omnibus disponere se debet ad conscendendum in Deum, ut ipsum diligat ex tota mente, ex toto corde et ex tota anima,6 in quo consistit perfecta Legis observatio et simul cum hoc sapientia christiana.

105 5. Quoniam autem quilibet praedictorum modorum geminatur, secundum quod contingit considerare Deum ut alpha et omega,7 seu in quantum contingit videre Deum in unoquoque praedictorum modorum ut per speculum et ut in speculo, seu quia una istarum considerationum habet commisceri alteri sibi coniunctae et habet considerari in sua puritate; hinc est, quod necesse est, hos tres gradus principales ascendere ad senarium, ut, sicut Deus sex diebus perfecit universum mundum et in septimo requievit; sic minor mundus sex gradibus illuminationum sibi succedentium ad quietem contemplationis ordinatissime perducatur. — In cuius rei figura sex gradibus ascendebatur ad thronum Salomonis;8 Seraphim, quae vidit Isaias, senas alas habebat; post sex dies vocavit Dominus Moysen de medio caliginis, et Christus post sex dies, ut dicitur Matthaeo, duxit discipulos in montem et transfiguratus est ante eos.

106 6. Iuxta igitur sex gradus ascensionis in Deum, sex sunt gradus potentiarum animae per quos ascendimus ab imis ad summa, ab exterioribus ad intima, a temporalibus conscendimus ad aeterna, scilicet sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia et apex mentis seu synderesis scintilla.9 Hos gradus in nobis habemus plantatos per naturam, deformatos per culpam, reformatos per gratiam; purgandos per iustitiam, exercendos per scientiam, perficiendos per sapientiam.

1  Cap. 1. §. 1. Vide infra c. 7. n. 5.  — Seq. locus est Ps. 85, 11.  Cfr. Breviloq. p. V. c. 1. et 10.  — Superius pro sursum-actionis A D G M sursum-ascensionis; edd. sursum-actionis in Deum, H K L sursum tendentis actionis in Deum.  Nostra lectio est ex B C I K L N P.  Inferius A D G M et 1, 2 omittunt orando.
2  Cfr. supra Breviloq. p. II. c. 12.  —  Inferius (bis occurit) pro aeviterna non pauci codd. perperam aeterna (praeter subnexa, cfr. etiam II. Sent. d. 2. p. I. a. 1. q. 1.), et pro perveniamus plures codd. perveniatur.
3  Ita A C G L M N; quae lectio respondet verbis Psalmi superius allegati; edd. veritatem; paulo superius et inferius post oportet fide plurimorum et meliorum codd. bis omisimus etiam.
4  Exod. 3, 18:  Ibimus viam trium dierum in solitudinem (ita etiam K L), ut immolemus Domino Deo nostro.  — Plures codd. omittunt igitur.
5  Gen. 1, 3. seqq.  Cfr. supra pag. 230, nota 5.
6  Marc. 12, 30.  Cfr. Matth. 22, 37; Luc. 10, 27.  — Superius post alius A addit ad spiritualia, et post tertius cum 1 et 2 ad aeterna.  Pro conscendendum plures codd. ascendendum.
7  Apoc. 1, 8.  — De differentia, quae est inter cognitionem Dei per speculum creaturarum et in speculo, cfr. I. Sent. d. 3. p. I. q. 3.  —  De senario creationis vide supra Breviloq.  Prolog. §. 2. et p. II. c. 2.  —  Inferius pro una edd. unaquaeque, et pro ascendere plures codd. non bene conscendere.
8  Libr. III. Reg. 10, 19.  —  Subinde respicitur Isai. 6, 2; Exod. 24, 16. et Matth. 17, 1. seq.  Post in montem Vulgata addit excelsum seorsum.
9  Cfr. de Spiritu et anima (inter opera August.), c. 10-14. et 38.  —  Inferius pro exercendos L illuminandos.

107 7. Secundum enim primam naturae institutionem creatus fuit homo habilis ad contemplationis quietem, et ideo posuit eum Deus in paradiso deliciarum.10 Sed avertens se a vero lumine ad commutabile bonum, incurvatus est ipse per culpam propriam, et totum genus suum per originale peccatum, quod dupliciter infecit humanam naturam, scilicet ignorantia mentem et concupiscentia carnem; ita quod excaecatus homo et incurvatus in tenebris sedet et caeli lumen non videt nisi succurrat gratia cum iustitia contra concupiscentiam, et scientia cum sapientia contra ignorantiam. Quod totum fit per Iesum Christum, qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio.1 Qui cum sit Dei virtus et Dei sapientia, sit Verbum incarnatum plenum gratiae et veritatis, gratiam et veritatem fecit, gratiam scilicet caritatis infudit, quae, cum sit de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, totam animam rectificat secundum triplicem ipsius aspectum supradictum; scientiam veritatis edocuit secundum triplicem modum theologiae, scilicet symbolicae, propriae et mysticae, ut per symbolicam recte utamur sensibilibus, per propriam recte utamur intelligibilibus, per mysticam rapiamur ad supermentales excessus.

10 
Gn 2,15.  Secundum septuaginta interpretes, Vulgata voluptatis pro deliciarum.  —  De originali peccato cfr. Breviloq. p. III. c. 5. seq.  Subinde respicitur Tb 5,12:  Et ait Tobias:  Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video?  —  Superius pro enim Vat. etiam.  Mox post Sed avertens se K L addunt a summo bono.
1  Epist. 1Co 1,30.  Ibid. 1Co 1,24.  Apostolus vocat « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam ».  —  Subinde allegatur Jn 1,14.  Ibid. Jn 1,17:  Gratia et veritas per Iesum Christum facta est.  Tertius locus est 1Tm 1,15.

108 8. Qui igitur vult in Deum ascendere necesse est, ut vitata culpa deformante naturam, naturales potentias supradictas exerceat ad gratiam reformantem, et hoc per orationem; ad iustitiam purificantem et hoc in conversatione; ad scientiam illuminantem et hoc in meditatione; ad sapientiam perficientem et hoc in contemplatione. Sicut igitur ad sapientiam nemo venit nisi per gratiam, iustitiam et scientiam; sic ad contemplationem non venitur2 nisi per meditationem perspicuam, conversationem sanctam et orationem devotam. Sicut igitur gratia fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis; sic primum orandum est nobis, deinde sancte vivendum, tertio veritatis spectaculis intendendum et intendendo gradatim ascendendum, quousque veniatur ad montem excelsum, ubi videatur Deus deorum in Sion.3

2  Edd. cum aliquot codd. nemo venit.
Ps 83,8:  Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus etc.  —  Cfr. supra pag. 297, nota 1.  — Pro spectaculis 1, 2 speculo.

109 9. Quoniam igitur prius est ascendere quam descendere in scala Iacob,4 primum gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod transeamus ad Deum, opificem summum, ut simus veri Hebraei transeuntes de Aegypto ad terram Patribus repromissam, simus etiam Christiani cum Christo transeuntes ex hoc mundo ad Patrem,5 simus et sapientiae amatores, quae vocat et dicit: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. A magnitudine namque speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri.

110 10. Relucet autem Creatoris summa potentia et sapientia et benevolentia in rebus creatis secundum quod hoc tripliciter nuntiat sensus carnis sensui interiori. Sensus enim carnis aut deservit intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut intellectualiter contemplanti. Contemplans considerat rerum existentiam actualem, credens rerum decursum habitualem,6 ratiocinans rerum praecellentiam potentialem.

111 11. Primo modo aspectus contemplantis, res in se ipsis considerans, videt in eis pondus, numerum et mensuram:7 pondus quoad situm, ubi inclinantur, numerum, quo distinguuntur, et mensuram, qua limitantur. Ac per hoc videt in eis modum, speciem et ordinem, nec non substantiam, virtutem et operationem. Ex quibus consurgere potest sicut ex vestigio ad intelligendum potentiam, sapientiam et bonitatem Creatoris immensam.

112 12. Secundo modo aspectus fidelis, considerans hunc mundum attendit originem, decursum et terminum. Nam fide credimus, aptata esse saecula Verbo vitae;8 fide credimus, trium legum tempora, scilicet naturae, Scripturae et gratiae sibi succedere et ordinatissime decurrisse; fide credimus, mundum per finale iudicium terminandum esse; in primo potentiam, in secundo providentiam, in tertio iustitiam summi principii advertentes.

113 13. Tertio modo aspectus ratiocinabiliter investigantis9 videt, quaedam tantum esse, quaedam autem esse et vivere, quaedam vero esse, vivere et discernere; et prima quidem esse minora, secunda media, tertia meliora. — Videt iterum, quaedam esse tantum corporalia, quaedam partim corporalia, partim spiritualia; ex quo advertit, aliqua esse mere spiritualia tanquam utriusque meliora et digniora. — Videt nihilominus, quaedam esse mutabilia et corruptibilia, ut terrestria, quaedam mutabilia et incorruptibilia, ut caelestia; ex quo advertit, quaedam esse immutabilia et incorruptibilia, ut supercaelestia.

Ex his ergo visibilibus consurgit ad considerandum Dei potentiam, sapientiam, et bonitatem ut entem, viventem et intelligentem, mere spiritualem et incorruptibilem et intransmutabilem.1


4  Gen. 28, 12.  Cfr. supra pag. 205, nota 2.  —  De Hebraeis exeuntibus de Aegypto cf. Exod. 13, 3. seq.
5  Ioan. 13, 1.  —  Seq. locus est Eccli. 24, 26;  Vulgata implemini.  Tertius est Sap. 13, 5;  Vulgata habet enim pro namque.
6  Cfr. supra Breviloq. Prolog. § 2.
7  Respicitur Sap. 11, 21; cfr. supra pag. 54, nota 7.  — De seqq., quae I. Sent. d. 3. p. I. dub. 3. explicantur, cfr. supra pag. 82, nota 5; pag. 219, nota 1. et pag. 242, nota 5.  —  Inferius post potest G H K L M N addunt spiritus.
8  Hebr. 11, 3:  fide intelligimus aptata . . . Verbo Dei (E etiam exhibet Dei, C Dei vitae).  Cfr. Breviloq. Prolog. § 2.  —  Superius pro fidelis, considerans, H fideliter considerantis, L fideliter credentis, considerantis.  Mox pro trium legum D G M trinae legis, et pro succedere D G K M N successisse, econtra H P decurrere pro decurrisse.
9  Edd. ratiocinantis investigans:  fere omnes codd. viri investigantis, K rationabiliter viri investigantis; quo confirmatur nostra lectio sumta ex H L.  Infra pro media D G M mediocria; denique Q colligit, quaedam pro advertit, aliqua.
1  Cfr. I. Sent. lit. Magistri, d. III. c. 1, et Comment. p. I. dub. 1.  —  Pro entem A existentem.

114 14. Haec autem consideratio dilatatur secundum septiformem conditionem creaturarum, quae est divinae potentiae et bonitatis testimonium septiforme, si consideretur cunctarum rerum origo, magnitudo, multitudo, plucritudo, plenitudo, operatio et ordo.  —  Origo namque rerum secundum creationem, distinctionem et ornatum quantum ad opera sex dierum divinam praedicat potentiam cuncta de nihilo producentem, sapientiam cuncta lucide distinguentem et bonitatem cuncta largiter adornantem.2  —  Magnitudo autem rerum secundum molem longitudinis, latitudinis et profunditatis; secundum excellentiam virtutis longe, late et profunde se extendentis, sicut patet in diffusione lucis; secundum efficaciam operationis intimae, continuae et diffusae, sicut patet in operatione ignis, manifeste indicat immensitatem potentiae, sapientiae et bonitatis trini Dei qui in cunctis rebus per potentiam, praesentiam et essentiam3 incircumscriptus existit.  —  Multitudo vero rerum secundum diversitatem generalem, specialem et individualem in substantia, in forma seu figura et efficacia ultra omnem humanam aestimationem, manifeste trium praedictarum conditionum in Deo immensitatem insinuat et ostendit.  —  Pulcritudo4 autem rerum secundum varietatem luminum, figurarum et colorum in corporibus simplicibus, mixtis et etiam complexionatis, sicut in corporibus caelestibus et mineralibus, sicut lapidibus et metallis, plantis et animalibus, tria praedicta evidenter proclamat.  —  Plenitudo autem rerum, secundum quod materia est plena formis secundum rationes seminales;5 forma est plena virtute secundum activam potentiam; virtus est plena effectibus secundum efficientiam, idipsum maniteste declarat.  —  Operatio multiplex, secundum quod est naturalis, secundum quod est artificialis, secundum quod est moralis, sua multiplicissima varietate ostendit immensitatem illius virtutis, artis et bonitatis, quae quidem est omnibus « causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ».6  —  Ordo autem secundum rationem durationis, situationis et influentiae, scilicet per prius et posterius, superius et inferius,7 nobilius et ignobilius, in libro creaturae insinuat manifeste primi principii primitatem, sublimitatem et dignitatem quantum ad infinitatem potentiae; ordo vero divinarum legum, praeceptorum et iudiciorum in libro Scipturae immensitatem sapientiae; ordo autem divinorum Sacramentorum, beneficiorum et retributionum in corpore Ecclesiae immensitatem bonitatis, ita quod ipse ordo nos in primum et summum, potentissimum, sapientissimum et optimum evidentissime manuducit.

2  Vide Breviloq. p. II. c. 1. et 2.
3  Cfr. supra pag. 214, nota 3.  — Pro rebus edd. creaturis.
4  Definitio plucritudinis datur in cap. seq. n. 5.
5  Vide II. Sent. d. 7. p. II. a. 2. q. 1. et d. 18. a. 1. q. 2. seq.  Simili modo dicitur in Lib. de Causis, propos. 10:  Omnis intelligentia plena est formis.  —  Pro secundum quod D F G M secundum quam, et inferius pro efficientiam A C D E I K L M N efficaciam.
6  Secundum August., VIII. de Civ. Dei, c. 4, superius pag. 19, nota 7.  allegatum.  Cfr. etiam supra pag. 12, nota 7.
7  Vide supra pag. 179, nota 9. definitionem ordinis ex August. allatam.  Cfr. etiam Aristot., de Praedicam. c. de Priori.  —  De libro creaturae vide Breviloq. p. II. c. 3. seq. et c. 11; de aliis libris vide ibid.  Prolog. 1. seq. et p. VI. c. 1.  —  Verba scilicet per prius . . . ignobilius omittuntur (et hoc satis probabiliter) a plerisque codd., inter quos B P, non vero ab A.  Inferius Vat. omittit sublimitatem et dignitatem; vocibus immensitatem sapientiae G K L M N interserunt ostendit.

115 15. Qui igitur tantis rerum creaturarum splendoribus non illustratur caecus est; qui tantis clamoribus non evigilat surdus est; qui ex omnibus his effectibus Deum non laudat mutus est; qui ex tantis indiciis primum principium non advertit stultus est.  —  Aperi igitur oculos, aures spirituales admove, labia tua solve et cor tuum appone,8 ut in omnibus creaturis Deum tuum videas, audias, laudes, diligas et colas, magnifices et honores, ne forte totus contra te orbis terrarum consurgat. Nam ob hoc pugnabit orbis terrarum contra insensatos,9 et contra sensatis erit materia gloriae, qui secundum Prophetam possunt dicere: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua.

Pr 22,17:  Inclina aurem tuam et audi verba sapientium; appone autem cor ad doctrinam meam.  —  Inferius pro totus edd. et plures codd. universus, et pro consurgat C et 1, 2 insurgat.
Sg 5,21.  —  Seq. locus est Ps. 91, 5; tertius est Ps. 103, 24.

CAPUT II: DE SPECULATIONE DEI IN VESTIGIIS SUIS IN HOC SENSIBILI MUNDO

201 1. Sed quoniam circa speculum sensibilium non solum contingit contemplari Deum per ipsa tanquam per vestigia, verum etiam in ipsis, in quantum est in eis per essentiam, potentiam et praesentiam; et hoc considerare est altius10 quam praecendens: ideo huiusmodi consideratio secundum tenet locum tanquam secundus contemplationis gradus, quo debemus manuduci ad contemplandum Deum in cunctis creaturis, quae ad mentem nostram intrant per corporales sensus.

10  H O et haec consideratio est altior.

202 2. Notandum igitur, quod iste mundus, qui dicitur macrocosmus, intrat ad animam nostram, quae dicitur minor mundus,1 per portas quinque sensuum, secundum ipsorum sensibilium apprehensionem, oblectationem et diiudicationem.  —  Quod patet sic: quia in eo quaedam sunt generantia, quaedam generata, quaedam gubernantia haec et illa. Generantia sunt corpora simplicia, scilicet corpora caelestia et quatuor elementa. Nam ex elementis per virtutem lucis conciliantis contrarietatem elementorum in mixtis habent generari et produci, quaecumque generantur et producuntur per operationem virtutis naturalis.  —  Generata vero sunt corpora ex elementis composita, sicut mineralia, vegetabilia, sensibilia et corpora humana.2  —  Regentia haec et illa sunt substantiae spirituales sive omnino coniunctae, ut sunt animae brutales, sive coniunctae separabiliter, ut sunt spiritus rationales, sive coniunctae inseparabiliter, ut sunt spiritus caelestes, quos philosophi Intelligentias, nos Angelos appellamus. Quibus secundum philosophos competit movere corpora caelestia, ac per hoc eis attribuitur administratio universi, suscipiendo a prima causa, scilicet Deo, virtutis influentiam, quam refundunt secundum opus gubernationis, quod respicit rerum consistentiam naturalem. Secundum autem theologos attribuitur eisdem regimen universi secundum imperium summi Dei quantum ad opera reparationis, secundum, quae dicuntur administratorii spiritus, missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.3

1  In hac propositione post iste mundus edd. addunt sensibilis, et post macrocosmus Vat. cum edd. recentioribus id est longus mundus, et ante minor mundus iterum edd. microcosmos, id est.  Inferius pro gubernantia edd. regentia.
2  Cfr. supra Breviloq. p. II. c. 3. et 4.  —  Immediate post pro Regentia A gubernantia, et pro spiritus rationales edd. animae rationales.
He 1,14.  Vulgata post spiritus addit in ministerium et substituit capient pro capiunt.  Cfr. II. Sent. d. 10. et 11.  Ibid. d. 14. p. I. a. 3. gitur de Intelligentiis.

203 3. Homo igitur, qui dicitur minor mundus, habet quinque sensus quasi quinque portas, per quas intrat cognitio omnium, quae sunt in mundo sensibili, in animam ipius. Nam per visum intrant corpora sublimia et luminosa et cetera colorata, per tactum vero corpora solida et terrestria, per tres vero sensus intermedios intrant intermedia, ut per gustum aquea, per auditum aλrea, per odoratum vaporabilia, quae aliquid habent de natura humida, aliquid de aλrea, aliquid de ignea seu calida, sicut patet in fumo ex aromatibus resoluto.4

Intrant igitur per has portas tam corpora simplicia quam etiam composita, ex his mixta. Quia vero sensu percipimus non solum haec sensibilia particularia, quae sunt lux, sonus, odor, sapor et quatuor primariae qualitates, quas apprehendit tactus; verum etiam sensibilia communia, quae sunt numerus, magnitudo, figura, quies et motus; et « omne, quod movetur ab alio movetur »,5 et quaedam a se ipsis moventur et quiescunt, ut sunt animalia: dum per hos quinque sensus motus corporum apprehendimus, manuducimur ad cognitionem motorum spiritualium tanquam per effectum cognitionem causarum.

4  Vide supra pag. 227, nota 5.  —  De sensibilibus propriis seu particularibus et communibus (scil. pluribus sensibus) agit Aristot., II. de Anima, text. 63. seqq. (c. 6.).  De quatuor primariis qualitatibus (scil. calido, frigido, humido et sicco) cf. supra pag. 221, nota 1.  —  Superius pro  cetera colorata P corpora colorata.
5  Secundum Aristot., VII. Phys. text. 1. seqq.  Ibid. VIII. text. 27. seqq. (c. 4.) agitur de motu animalium.  —  Mox pro a se ipsis edd. et plures codd. se ipsis; sed apud Aristot. legitur:  Eorum autem, quae per se (moventur), alia quidem a se ipsis (????????), alia vero ab alio.

204 4. Intrat igitur quantum ad tria rerum genera in animam humanam per apprehensionem totus iste sensibilis mundus. Haec autem sensibilia exteriora sunt quae primo ingrediuntur in animam per portas quinque sensuum; intrant, inquam, non per substantias, sed per similitudines suas primo generatas in medio et de medio in organo et de organo exteriori in interiori et de hoc in potentiam apprehensivam;6 et sic generatio speciei in medio et de medio in organo et conversio potentiae apprehensivae super illam facit apprehensionem omnium eorum quae exterius anima apprehendit.

205 5. Ad hanc apprehensionem, si sit rei convenientis, sequitur oblectatio.7 Delectatur autem sensus in obiecto per similitudinem abstractam percepto vel ratione speciositatis, sicut in visu, vel ratione suavitatis, sicut in odoratu et auditu, vel ratione salubritatis, sicut in gustu et tactu, appropriate loquendo. Omnis autem delectatio est ratione proportionalitatis. Sed quoniam species tenet rationem formae, virtutis et operationis, secundum quod habet respectum ad principium, a quo manat, ad medium, per quod transit, et ad terminum, in quem agit: ideo proportionalitas aut attenditur in similitudine, secundum quod tenet rationem speciei seu formae, et sic dicitur speciositas, quia « pulcritudo nihil aliud est quam aequalitas numerosa », seu « quidam par- . . .

6  Potentia sensibilis apprehensiva enim dividitur in exteriorem et interiorem; prior comprehendit quinque sensus exteriores, posterior vero sensum communem, imaginationem (phantasiam), aestimativam et memoriam.  —  Vat. perperam in potentia apprehensiva.  Cfr. August., XI. de Trin. c. 9. n. 16, et Aristot., II. de Anima, text. 121. seq. et 136. seqq. (c. 7. seqq.) et de Sensu et sens. c. 7. (c. 6).  —  Superius post in organo edd. addunt exteriori.
7  Delectatio siquidem definitur:  coniuntio convenientis cum convenienti.  Cfr. tom. I. pa. 38, nota 4. et tom. IV. pag. 391, nota 3, ubi docetur, delectationem proprie consistere in actione consequente hanc coniunctionem. 

-tium situs cum coloris suavitate ».1 Aut attenditur proportionalitas, in quantum tenet rationem potentiae seu virtutis, et sic dicitur suavitas, cum virtus agens non improportionaliter excedit recipientem; quia sensus tristatur in extremis et in mediis delectatur.2 Aut attenditur, in quantum tenet rationem efficaciae et impressionis, quae tunc est proportionalis, quando agens imprimendo replet indigentiam patientis, et hoc est salvare et nutrire ipsum, quod maxime apparet in gustu et tactu, Et sic per oblectationem delectabilia exteriora secundum triplicem rationem delectandi per similitudinem intrat in animam.

1  Duplex haec definitio pulchritudinis est secundum August., VI. de Musica,c. 13. n. 38.(cfr. tom. I. pag. 544, nota 8.) et XXII. de Civ. Dei, c. 19. n. 2, ubi pro quidam partium situs substituitur partium congruentia (cfr. tom. IV. pag. 1025, nota 3.).
2  Vide Aristot., II. de Anima, text. 123. 143. et III. text. 7. (II. c. 12. et III. c. 2. et 4.).  —  Mox post attenditur edd. repetunt proportionalitas, et inferius post Et sic addunt apparet, quomodo.

206 6. Post hanc apprehensionem et oblectationem fit diiudicatio, qua non solum diiudicatur, utrum hoc sit album, vel nigrum, quia hoc pertinet ad sensum particularem;3 non solum, utrum sit salubre, vel nocivum, quia hoc pertinet ad sensum interiorem; verum etiam, quia diiudicatur et ratio redditur, quare hoc delectat; et in hoc actu inquiritur de ratione delectationis, quae in sensu percipitur ab obiecto. Hoc est autem, cum quaeritur ratio pulcri, suavis et salubris: et invenitur quod haec est proportio aequalitatis. Ratio autem aequalitatis est eadem in magnis et parvis nec extenditur dimensionibus nec succedit seu transit cum transeuntibus nec motibus alteratur. Abstrahit igitur a loco, tempore et motu, ac per hoc est incommutabilis, incircumscriptibilis et omnino spiritualis.4 Diiudicatio igitur est actio, quae speciem sensibilem, sensibiliter per sensus acceptam, introire facit depurando et abstrahendo in potentiam intellectivam. Et sic totus iste mundus introire habet in animam humanam per portas sensuum secundum tres operationes praedictas.

3  Edd., excepta 1, exteriorem.  Secundum modum loquendi Scholasticorum duplex haec lectio approbatur; cfr. Ioan. de Rupella, Sum. de Anima, p. II. c. 18. et 23, Centiloq. (inter opera Bonav.) p. III. sect. 21:  Apprehensiva (vis sensibilis) dividitur in sensum particularem et sensum communem, sive in sensum exteriorem et interiorem.
4  O P  et ideo spiritualis.  —  Hoc exponit August., de Vera Relig. c. 30. n. 56. seqq., ex quo quaedam supra pag. 17, nota 3. allata sunt.  —  Inferius Vat. et recentiores edd. perperam deputando pro depurando; ante sensuum edd. addunt quinque.

207 7. Haec autem omnia sunt vestigia, in quibus speculari possumus Deum nostrum.  —  Nam cum species apprehensa sit similitudo in medio genita et deinde ipsi organo impressa et per illam impressionem in suum principium, scilicet in obiectum cognoscendum, ducat; manifeste insinuat, quod ille qui est imago invisibilis Dei et splendor gloriae et figura substantiae eius,6 qui ubique est per primam sui generationem, sicut obiectum in toto medio suam generat similitudinem, per gratiam unionis unitur, sicut species corporali organo, individuo rationalis naturae, ut per illam unionem nos reduceret ad Patrem sicut ad fontale principium et obiectum. Sic ergo omnia cognoscibilia habent sui speciem generare, manifeste proclamant, quod in illis tanquam in speculis videri potest aeterna generatio Verbi, Imaginis et Filii a Deo Patre aeternaliter emanantis.

5  Edd. deducat.
Col 1,15 et He 1,3.  Cum Vulgata et melioribus codd. omisimus et similitudo post imago.  —  Dictio inferius posita unitur individuo rationalis naturae explicatur III. Sent. d. 10. a. 1. q. 3.  —  Pro species corporali organo A species corporis (H K L M P corporalis) organo.  Cfr. I. Sent. d. 27. p. II. q. 4.

208 8. Secundum hunc modum species delectans ut speciosa, suavis et salubris insinuat, quod in illa prima specie est prima speciositas, suavitas et salubritas, in qua est summa proportionalitas et aequitas ad generantem; in qua est virtus, non per phantasma, sed per veritatem apprehensionis illabens: in qua est impressio salvans et sufficientes et omnem apprehendentis indigentiam expellens. Si ergo « delectatio est coniunctio convenientis cum convenienti »;7 et solius Dei similitudo tenet rationem summe speciosi, suavis et salubris; et unitur secundum veritatem et secundum intimitatem et secundum plenitudinem replentem omnem capacitatem: manifeste videri potest, quod in solo Deo est fontalis et vera delectatio, et quod ad ipsam ex omnibus delectationibus manuducimur requirendam.

7  Cfr. supra pag. 300, nota 7.  —  August., de Vera Relig. c. 18. n. 35. seq. et c. 43. n. 81, 83 Qq. q. 23, de similitudine Patris i. e. de Filio Dei, loquens ait:  Ipsa est enim species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma, qua formata sunt omnia.  Vide etiam supra pag. 12, nota 7. et pag. 33, nota 5.  —  Inferius post vera delectatio C quaedam addit, quorum summa est:  si tanta est dulcedo in creatura, quanta erit in ipso Creatore, ad quam, cum ipsam nondum videamus, ex omnibus delectationibus manuducimur requirendam.

209 9. Excellentiori autem modo et immediatiori diiudicatio ducit nos in aeternam veritatem certius speculandam. Si enim diiudicatio habet fieri per rationem abstrahentem a loco, tempore et mutabilitate ac per hoc a dimensione, successione et transmutatione, per rationem immutabilem et incircumscriptibilem et interminabilem;8 nihil autem est omnino immutabile, incircumscriptibile et interminabile, nisi quod est aeternum; omne autem quod est aeternum, est Deus, vel in Deo: si ergo omnia, quaecumque certius diiudicamus, per huiusmodi rationem diiudicamus; patet, quod ipse est ratio omnium rerum et regula infallibilis et lux veritatis, in qua cuncta relucent infallibiliter, indelebiliter, indubitanter, irrefragabiliter, indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter, interminabiliter, indivisibiliter et intellectualiter. Et ideo leges illae, per quas iudicamus certitudinaliter de omnibus sensibilibus, in nostram considerationem venientibus; cum sint infallibiles et indubitabiles intellectui apprehendentis, sint indelebiles a memoria recolentis tanquam semper praesentes, sint irrefragabiles et indiiudicabiles intellectui iudicantis, quia, ut dicit Augustinus,1 « nullus de eis iudicat, sed per illas »: necesse est, eas esse incommutabiles et incorruptibiles tanquam necessarias, incoarctabiles tanquam incircumscriptas, interminabiles tanquam aeternas, ac per hoc indivisibiles tanquam intellectuales et incorporeas, non factas, sed increatas, aeternaliter existentes in arte aeterna, a qua, per quam et secundum quam formantur formosa omnia; et ideo nec certitudinaliter iudicari possunt nisi per illam quae non tantum fuit forma cuncta producens, verum etiam cuncta conservans et distinguens, tanquam ens in omnibus formam tenens et regula dirigens, et per quam diiudicat mens nostra cuncta, quae per sensus intrant in ipsam.2

8  Codd. communissime substituunt et incorruptibilem, et mox maior pars eorum omittit incircumscriptibile et interminabile, et aliquanto inferius indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter, interminabiliter.
1  Libr. II. de Lib. Arb. c. 14. n. 38. (cfr. supra pag. 17, nota 4.) et de Vera Relig. c. 31. n. 58. (cfr. tom. I. pag. 69, nota 12.).  —  Inferius plures codd. omittunt verba aeternaliter existentes usque ad et ideo.  Vat. cum 3, 4 pro formosa omnia substituit speciosa omnia vel formosa. 2  Fusius haec ostenduntur supra Quaest. de scientia Christi, q. 4.  — Post regula dirigens non pauci codd. omittunt et.

210 10. Haec autem speculatio dilatatur secundum considerationem septem differentiarum numerorum, quibus quasi septem gradibus conscenditur in Deum, secundum quod ostendit Augustinus in libro De Vera Religione et in sexto Musicae,3 ubi assignat differentias numerorum gradatim conscendentium ab his sensibilibus usque ad Opficem omnium, ut in omnibus videatur Deus.

Dicit enim, numeros esse in corporibus et maxime in sonis et vocibus, et hos vocat sonantes; numeros ab his abstractos et in sensibus nostris receptos, et hos vocat occursores; numeros ab anima procedentes in corpus, sicut patet in gesticulationibus et saltationibus, et hos vocat progressores; numeros in delectationibus sensuum ex conversione intentionis super speciem receptam, et hos vocat sensuales; numeros in memoriam retentos, et hos vocat memoriales; numeros etiam, per quos de his omnibus iudicamus, et hos vocat iudiciales, qui ut dictum est necessario sunt supra mentem tanquam infallibiles et indiiudicabiles. Ab his autem imprimuntur mentibus nostris numeri artificiales, quos tamen inter illos gradus non enumerat Augustinus, quia connexi sunt iudicialibus; et ab his manant numeri progressores, ex quibus creantur numerosae formae artificiatorum, ut a summis per media ordinatus fiat descensus ad infima. Ad hos etiam gradatim ascendimus a numeris sonantibus, mediantibus occursoribus, sensualibus et memorialibus.

Cum igitur omnia sint pulcra et quodam modo delectabilia; et pulcritudo et delectatio non sint absque proportione; et proportio primo sit in numeris: necesse est, omnia esse numerosa; ac per hoc « numerus est praecipuum in animo Conditoris exemplar »5 et in rebus praecipuum vestigium ducens in Sapientiam. Quod cum sit omnibus evidentissimum et Deo propinquissimum, propinquissime quasi per septem differentias ducit in Deum et facit, eum cognosci in cunctis corporalibus et sensibilibus, dum numerosa apprehendimus, in numerosis proportionibus delectamur et per numerosarum proportionum leges irrefrag-abiliter iudicamus.

211 11. Ex his duobus gradibus primis, quibus manuducimur ad speculandum Deum in vestigiis quasi ad modum duarum alarum descendentium circa pedes,6 colligere possumus, quod omnes creaturae istius sensibilis mundi animum contemplantis et sapientis ducunt in Deum aeternum, pro eo quod illius primi principii potentissimi, sapientissimi et optimi, illius aeternae originis, lucis et plenitudinis, illius, inquam, artis efficientis, exemplantis et ordinantis sunt umbrae, resonantiae et picturae, sunt vestigia, simulacra et spectacula nobis ad contuendum7 Deum proposita et signa divinitus data; quae, inquam, sunt exemplaria vel potius exemplata, proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibilia, quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquam per signa ad signata.

212 12. Significant autem huiusmodi creaturae huius mundi sensibilis invisibilia Dei,8 partim quia Deus . . .

3  Per totum.  De Vera Relig. tangitur res c. 40-44. n. 74-82.  Cfr. II. de Lib. de Arb. c. 8. n. 20-25. et c. 16. n. 41. seqq.  —  Superius post Haec autem plures codd. prosequuntur consideratio dilatatur secundum septem differentias spiritualium numerorum, quibus per gradus conscenditur in Deum.
4  E I Q I causantur, A procreantur vel causantur.  Inferius pro ascendimus Vat., 3 et 4 ascendamus, et voci sensualibus (multi. codd. sensibilibus) Q praemittit progressoribus.
5  Ut dicit Boeth. supra pag. 41, nota 6. allegatus.  Cfr. etiam pag. 221, nota 3.  —  Inferius maior pars codd. omittit propinquissime, et substituit agnosci pro cognosci.  Voci numerosis praemissimus in cum B D I P, alii plures et in;  utrumque deest in edd. 6  Respicitur Isai. 6, 2, ubi de Seraphim dicitur, quod alis « duabus velabant pedes eius ».  Post alarum I addit Cherubim.
7  D F K L M contemplandum.  Subinde pro exempla ex C substituimus exemplata, pro transferantur A transeant (plures codd. male transformentur). 8  Respicitur Rom. 1, 20.  Vide paulo inferius n. 13.  —  De seqq. cfr. Breviloq. p. I. c. 5;  p. II. c. 1. et p. VI. c. 1. seq.  De ministerio Angelorum in apparitione vide I. Sent. d. 16. q. 1. in corp. et II. Sent. d. 10. a. 3. q. 2. ad 6.

est omnis creaturae origo, exemplar et finis, et omnis effectus est signum causae, et exemplatum exemplaris, et via finis, ad quem ducit: partim ex propria repraesentatione; partim ex prophetica praefiguratione; partim ex angelica operatione; partim ex superaddita institutione. Omnis enim creatura ex natura est illius aeternae sapientiae quaedam effigies et similitudo, sed specialiter illa quae in libro Scripturae per spiritum prophetiae assumpta est ad spiritualium praefigurationem; specialius autem illae creaturae, in quarum effigie Deus angelico ministerio voluit apparere; specialissime vero ea quam1 voluit ad significandum instituere, quae tenet non solum rationem signi secundum nomen commune, verum etiam Sacramenti.

213 13. Ex quibus omnibus colligitur, quod invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conpiciuntur; ita ut qui nolunt ista advertere et Deum in his omnibus cognoscere, benedicere et amare inexcusabiles sint,2 dum nolunt transferri de tenebris in admirabile lumen Dei. Deo autem gratias per Iesum Christum, Dominum nostrum, qui nos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, dum per haec lumina exterius data ad speculum mentis nostrae in quo relucent divina, disponimus ad reintrandum.



ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE