Giobbe (VUL) 1



IOB (VUL)




Capitulum 1

1 1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo 2 natique sunt ei septem filii et tres filiae 3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4
et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis 5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
6
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan 7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo 9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum 10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
13
cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti 14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi 18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti 19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20
tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum 22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est


Capitulum 2

2 1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius 2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra 4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua 5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
7
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius 8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio 9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere 10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
11
igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur 12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum 13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem


Capitulum 3

3 1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2
et locutus est
3
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
4
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7
sit nox illa solitaria nec laude digna
8
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
9
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
10
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
11
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
12
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
15
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
16
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
17
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
19
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
21
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio


Capitulum 4

4 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2
si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6
timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10
rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
11
tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
12
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13
in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15
et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
16
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17
numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
18
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
19
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia


Capitulum 5

5 1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
2
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
3
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
4
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
5
cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
6
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
7
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
9
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
10
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
11
qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
12
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
13
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
14
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
15
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
16
et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
17
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
18
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
19
in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
20
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
21
a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
22
in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
23
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
24
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
25
scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
26
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
27
ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta


Capitulum 6

6 1 respondens autem Iob dixit
2
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
3
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
4
quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7
quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
8
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
9
et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
10
et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
12
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
14
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
15
fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
16
qui timent pruinam inruet super eos nix
17
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
18
involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
19
considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
20
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
21
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
23
vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
24
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
25
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
27
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
28
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
29
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
30
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit


Capitulum 7

7 1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
2
sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
3
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
4
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
5
induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
6
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
7
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
8
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
9
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
10
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
11
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
12
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
13
si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
14
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
15
quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
16
desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
17
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
18
visitas eum diluculo et subito probas illum
19
usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
20
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
21
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam


Capitulum 8

8 1 respondens autem Baldad Suites dixit
2
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
3
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
4
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
6
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
9
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
11
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
12
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
13
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
14
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
16
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
18
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
20
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet


Capitulum 9

9 1 et respondens Iob ait
2
vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
4
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
5
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6
qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7
qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
8
qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
11
si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
13
Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
14
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
15
qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
16
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
17
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
19
si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20
si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
22
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
23
si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24
terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
25
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
26
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
27
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
28
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
31
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
32
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
34
auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere


Capitulum 10

10 1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
6
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
12
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
13
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
14
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
17
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans


Capitulum 11

11 1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
3
tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
7
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8
excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
9
longior terrae mensura eius et latior mari
10
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
12
vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
16
miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
19
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae


Capitulum 12

12 1 respondens autem Iob dixit
2
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
3
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
4
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
5
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
6
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
7
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
8
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
9
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
11
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
13
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
14
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
15
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
16
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
17
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
18
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
19
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
20
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
21
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
22
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
23
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
24
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
25
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios


Capitulum 13

13 1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
2
secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
3
sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
4
prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
5
atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
6
audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
7
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
8
numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
9
aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
10
ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
11
statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
12
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
13
tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
14
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
15
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
16
et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
17
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
18
si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
19
quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
20
duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
21
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
22
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
23
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
24
cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
25
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
26
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
27
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
28
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea


Capitulum 14

14 1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
2
quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
3
et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
4
quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
5
breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
6
recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
7
lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
8
si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
9
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
10
homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
11
quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
12
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
13
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
14
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
15
vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
16
tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
17
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
18
mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
19
lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
20
roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
21
sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
22
attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit


Capitulum 15

15 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
3
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
4
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
5
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
6
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
7
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
8
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
9
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
10
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
11
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
12
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
13
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
14
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
15
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
16
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
17
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
18
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
19
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
20
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
21
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
22
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
23
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
24
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
25
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
26
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
27
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
28
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
29
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
30
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
31
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
32
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
33
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
34
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
35
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos


Capitulum 16

16 1 respondens autem Iob dixit
2
audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
3
numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
4
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
5
consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
6
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
7
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
8
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
9
rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
10
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
11
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
12
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
13
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
14
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
15
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
17
facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
18
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
19
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
20
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
21
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
22
atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo



Giobbe (VUL) 1