Geremia (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


IEREMIAS (NV)



1 1 Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin.


2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius. 3 Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.

Prophetam in gentibus dedi te

4 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 5 " Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te ".


6 Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum ". 7 Et dixit Dominus ad me: " Noli dicere: "Puer sum", quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ", dicit Dominus. 9 Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: " Ecce dedi verba mea in ore tuo;


10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ".


11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: " Quid tu vides, Ieremia? ". Et dixi: " Virgam amygdali vigilantis ego video ". 12 Et dixit Dominus ad me: "Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud ". 13 Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: " Quid tu vides? ". Et dixi: " Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ". 14 Et dixit Dominus ad me: " Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae; 15 quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae; 16 et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum.


17 Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; 19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te ".


2 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
2
" Vade et clama in auribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur.
3
Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus.


4 Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel.
5
Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt?
6
Et non dixerunt: "Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?".


7 Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem.
8
Sacerdotes non dixerunt: "Ubi est Dominus?". Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt.


9 Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo.
10
En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi:
11
si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest.

Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas

12 Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus.
13
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.


14 Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones
15
et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis.
16
Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem.
17
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam?
18
Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis?
19
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum.
20
A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: "Non serviam". In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix.
21
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?
22
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
23
Quomodo dicis: "Non sum polluta, post Baalim non ambulavi"? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas.
24
Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.
25
Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: "Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo".
26
Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum
27
dicentes ligno: "Pater meus es tu" et lapidi: "Tu me genuisti". Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: "Surge et libera nos!".
28
Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda.
29
Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus.
30
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.
31
O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: "Recessimus, non veniemus ultra ad te"?
32
Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
33
Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas,
34
et in fimbriis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes invenisti eos; sed in omnibus his
35
dixisti: "Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me". Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: "Non peccavi".
36
Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria.
37
Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis.

3 1 Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus.
2
Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua.
3
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.
4
Nonne amodo vocas me: "Pater meus, dux adulescentiae meae tu es!
5
Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?". Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti ".
6
Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: " Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. 7 Et dixi: "Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur"; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda; 8 et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; 9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno. 10 Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ", ait Dominus.
11
Et dixit Dominus ad me: " Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae.
12
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
13
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus.

Dabo vobis pastores iuxta cor meum; et congregabuntur omnes gentes in Ierusalem

14 Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion;
15
et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
16
Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: "Arca testamenti Domini", neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
17
In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.


18 In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris.
19
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis.
20
Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel ", dicit Dominus.
21
Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
22
" Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras ". " Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster.
23
Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel.
24
Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum.
25
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri ".

4 1 " Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non effugies.
2
Et iurabis: "Vivit Dominus!" in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur.
3
Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas.
4
Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
5
Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: "Congregamini, et ingrediamur civitates munitas".
6
Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam.
7
Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.
8
Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
9
Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur ".
10
Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: "Pax erit vobis"; et ecce pervenit gladius usque ad animam ".
11
In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: " Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum.
12
Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis ".
13
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus!
14
Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes iniquae?
15
Vox enim annuntiantis a Dan et notam facientis calamitatem de monte Ephraim.
16
Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: " Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam;
17
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat ", dicit Dominus.
18
Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.
19
Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae audivit anima mea, clamorem proelii.
20
Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea.
21
Usquequo videbo vexillum, audiam vocem bucinae?
22
" Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt ".
23
Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis.
24
Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt.
25
Aspexi, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recesserat.
26
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius.
27
Haec enim dicit Dominus: " Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
28
Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo ".
29
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo.
30
Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent.
31
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: " Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ".


5 1 Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei.
2
Quod si etiam " Vivit Dominus! " dixerint, certe falso iurabunt.
3
Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
4
Ego autem dixi: " Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui.
5
Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui ". Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
6
Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.
7
" Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.
8
Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
10
Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
11
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae ", ait Dominus.
12
Negaverunt Dominum et dixerunt: "Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.
13
Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis ".
14
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.
15
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
16
Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes.
17
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18
Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ".
19
Quod si dixeritis: " Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ", dices ad eos: " Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra ".
20
Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes:
21
" Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.
22
Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ".
23
Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt
24
et non dixerunt in corde suo: " Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ".
25
Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,
26
quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros.
27
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati,
28
incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
29
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
30
Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
31
prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?


6 1 Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.
2
Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion.
3
Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
4
" Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
5
Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius ".
6
Quia haec dicit Dominus exercituum: " Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.
7
Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga.
8
Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem ".
9
Haec dicit Dominus exercituum: " Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites ".
10
Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
11
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. " Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
12
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram ", dicit Dominus.
13
A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14
Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: " Pax, pax "; et non est pax.
15
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. " Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent ", dicit Dominus.
16
Haec dicit Dominus: " State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ". Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
17
Et constitui super vos speculatores: " Audite vocem tubae ". Et dixerunt: " Non audiemus! ".
18
Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
19
Audi terra: " Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.
20
Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ".
21
Propterea haec dicit Dominus: " Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt ".
22
Haec dicit Dominus: " Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
23
arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion ".
24
" Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ".
25
Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
26
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
27
Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum.
28
Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.
29
Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae.
30
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.

Numquid spelunca latronum facta est domus, in qua invocatum est nomen meum?

7 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2
" Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum.
3
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto.
4
Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: "Templum Domini, templum Domini, templum Domini est".
5
Quoniam, si bene direxeritis vias vestras et opera vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius,
6
advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis,
7
habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum.
8
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt.
9
Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis;
10
et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: "Liberati sumus", eo quod faciatis omnes abominationes istas.
11
Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus.


12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel.
13
Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis,
14
faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo;
15
et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
16
Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
17
Nonne vides, quid isti faciant in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem?
18
Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent.
19
Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui?
20
Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur.
21
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes,
22
quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum.

Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui

23 Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis.
24
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante
25
a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens;
26
et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
27
Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi;
28
et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum.


29 Tonde capillum tuum et proice et sume in collibus planctum, quia sprevit Dominus et proiecit generationem furoris sui.
30
Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam;
31
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo.
32
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
33
Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
34
Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ".

8 1 " In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudae et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis; 2 et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. 3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum.
4
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur?
5
Quare ergo aversus est populus iste, Ierusalem aversione perpetua? Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti.
6
Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: "Quid feci?". Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio.
7
Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini.
8
Quomodo dicitis: "Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est"? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum.
9
Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
11
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes "Pax, pax", cum non sit pax.
12
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
13
Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos.
14
"Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino.
15
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido".
16
A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.
17
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos ", ait Dominus.
18
Hilaritas mea facta est dolor in me, cor meum maerens.
19
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: " Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea? ". " Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis? ".
20
" Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus ".
21
Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me.
22
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? 23 Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei?


9 1 Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
2
" Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus.
3
Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit,
4
et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti.
5
Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me ", dicit Dominus.
6
Propterea haec dicit Dominus exercituum: " Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei?
7
Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias.
8
Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? ".
9
Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.
10
" Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator ".
11
Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
12
Et dixit Dominus: " Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;
13
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis ".
14
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;
15
et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
16
Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ".
17
Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
18
Quia vox lamentationis audita est de Sion: " Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ".
19
Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum.
20
Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis.
21
Loquere. Haec dicit Dominus: " Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat ".
22
Haec dicit Dominus: " Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
23
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
24
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium,
25
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde ".


Geremia (NV) 1