Salmi (VUL) 26

Capitulum 26

26 1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2
dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3
si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4
unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5
quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
6
in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
7
exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8
tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9
ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10
quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11
legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12
ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 13 credo videre bona Domini in terra viventium 14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum


Capitulum 27

27 1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2
exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3
ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4
da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5
quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6
benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7
Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8
Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9
salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum


Capitulum 28

28 1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
2
adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
3
vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
4
vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5
vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6
et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
7
vox Domini intercidentis flammam ignis
8
vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9
vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam 10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum 11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace


Capitulum 29

29 1 psalmus cantici in dedicatione domus David
2
exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
3
Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4
Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
5
psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6
quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7
ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8
Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9
ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10
quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11
audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus 12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi


Capitulum 30

30 1 in finem psalmus David
2
in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
3
inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
4
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me
5
educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
6
in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7
odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
8
exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
9
nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
10
miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus
11
quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
12
super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
13
oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt 15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me 17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua 18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione 20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum 21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum 22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te 24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam 25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino


Capitulum 31

31 1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
2
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3
quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4
quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina diapsalma
5
delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6
pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7
tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8
intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
9
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10
multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11
laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde


Capitulum 32

32 1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2
confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3
cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4
quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5
diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6
verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7
congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8
timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9
quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10
Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum
11
consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te


Capitulum 33

33 1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
2
benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
3
in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
4
magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
5
exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
6
accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
7
iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
8
vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
9
gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
10
timete Dominum omnes sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11
divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
12
venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13
quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14
prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15
deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
16
oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17
facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
18
clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19
iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
20
multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
21
Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
22
mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum


Capitulum 34

34 1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2
adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3
effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
4
confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
5
fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
6
fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
7
quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
8
veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
9
anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
10
omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
11
surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12
retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
14
quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
15
et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
16
dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
17
Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
18
confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
19
non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
20
quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant
21
et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
22
vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23
exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam


Capitulum 35

35 1 in finem servo Domini David
2
dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
3
quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4
verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
5
iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
6
Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7
iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
8
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9
inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
10
quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11
praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12
non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13
ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare


Capitulum 36

36 1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
2
quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
3
spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4
delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5
revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6
et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
7
subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
8
desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9
quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10
et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
11
mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12
observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13
Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam 30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo


Capitulum 37

37 1 psalmus David in rememorationem de sabbato
2
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4
non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5
quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
6
putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7
miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
8
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9
adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10
Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12
amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13
et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14
ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15
et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
16
quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17
quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18
quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19
quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo
20
inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21
qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22
non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23
intende in adiutorium meum Domine salutis meae


Capitulum 38

38 1 in finem Idithun canticum David
2
dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3
obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4
concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5
locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6
ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7
verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8
et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9
ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10
obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti
11
amove a me plagas tuas
12
a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma
13
exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14
remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero


Capitulum 39

39 1 in finem David psalmus
2
expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3
et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
4
et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5
beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
6
multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
7
sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
8
tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9
ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
10
adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
11
iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
12
tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
13
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
14
conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice 15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala 16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris


Capitulum 40

40 1 in finem psalmus David
2
beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
3
Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
4
Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
5
ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6
inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
7
et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
8
in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
9
verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
10
etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
11
tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
12
in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
13
me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
14
benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat


Capitulum 41

41 1 in finem in intellectum filiis Core
2
quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
3
sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
4
fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5
haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
7
Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8
abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9
in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
10
dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11
dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus


Capitulum 42

42 1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
2
quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
3
emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4
et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus


Capitulum 43

43 1 in finem filiis Core ad intellectum
2
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3
manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
4
nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
5
tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum 22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 23 exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem 24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum


Capitulum 44

44 1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
2
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
3
speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
4
accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5
specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
6
sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7
sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9
murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
10
filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
11
audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
12
et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
13
et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
14
omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15
circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
16
adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17
pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
18
memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi


Capitulum 45

45 1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2
Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3
propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
4
sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5
fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6
Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7
conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
8
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9
venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10
auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
11
vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob


Capitulum 46

46 1 in finem pro filiis Core psalmus
2
omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
3
quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
4
subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5
elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
6
ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7
psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8
quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9
regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
10
principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt



Salmi (VUL) 26