Salmi (VUL) 47

Capitulum 47

47 1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
3
fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
4
Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5
quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6
ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
7
tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9
sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10
suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram 15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula


Capitulum 48

48 1 in finem filiis Core psalmus
2
audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3
quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4
os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5
inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6
cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7
qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
8
frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9
et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10
et vivet adhuc in finem
11
non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
12
et sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13
et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
14
haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
15
sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum 16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma 17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone gloria eius 19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei 20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen 21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis


Capitulum 49

49 1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
2
ex Sion species decoris eius
3
Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4
advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5
congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6
et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7
audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
8
non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9
non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10
quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11
cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12
si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13
numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
14
immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15
et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
16
peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
17
tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18
si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
19
os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20
sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
21
haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei


Capitulum 50

50 1 in finem psalmus David
2
cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
3
miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
4
amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5
quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
6
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
7
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea
8
ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
9
asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10
auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
11
averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12
cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
13
ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14
redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
15
docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
16
libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam
17
Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18
quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis
19
sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet
20
benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
21
tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos


Capitulum 51

51 1 in finem intellectus David
2
cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3
quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4
tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
5
dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6
dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7
propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8
videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11
confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum


Capitulum 52

52 1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
2
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
3
Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum
4
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5
nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
6
Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
7
quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel


Capitulum 53

53 1 in finem in carminibus intellectus David
2
cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
3
Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4
Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5
quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6
ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7
avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos 8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum 9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus


Capitulum 54

54 1 in finem in carminibus intellectus David
2
exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
3
intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
4
a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5
cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
6
timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7
et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
8
ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9
expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 17 ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine


Capitulum 55

55 1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
3
conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
4
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5
in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
6
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
7
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
8
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
9
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
10
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
11
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12
in me sunt Deus vota tua quae reddam laudationes tibi
13
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium


Capitulum 56

56 1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca
2
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
3
clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
4
misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
5
et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6
exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
7
laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
8
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
9
exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
10
confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
11
quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
12
exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua


Capitulum 57

57 1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
4
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5
furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
6
quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
7
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
8
ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
9
sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
10
priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
11
laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
12
et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra


Capitulum 58

58 1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
2
eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3
eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4
quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5
neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
6
exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
7
convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
8
ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9
et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10
fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11
Deus meus voluntas eius praeveniet me
12
Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine 13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur 14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma 15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt 17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea


Capitulum 59

59 1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
2
cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3
Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
4
commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
5
ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6
dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
7
salvum fac dextera tua et exaudi me
8
Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
9
meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
10
Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
11
quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12
nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13
da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14
in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos


Capitulum 60

60 1 in finem in hymnis David
2
exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3
a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
4
quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5
inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
6
quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7
dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
8
permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
9
sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem


Capitulum 61

61 1 in finem pro Idithun psalmus David
2
nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3
nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4
quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
5
verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6
verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7
quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8
in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9
sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum 10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum 11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei 13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua


Capitulum 62

62 1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2
Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3
in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4
quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5
sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6
sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
7
si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8
quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10
ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11
tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12
rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua


Capitulum 63

63 1 in finem psalmus David
2
exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
3
protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
4
quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
5
ut sagittent in occultis inmaculatum
6
subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
7
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
8
et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9
et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
10
et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
11
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde


Capitulum 64

64 1 in finem psalmus David canticum Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
2
te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
3
exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4
verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
5
beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6
mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
7
praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8
qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
9
et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
10
visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
11
rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans 12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur 14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent


Capitulum 65

65 1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
2
psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3
dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4
omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
5
venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
6
qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
7
qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8
benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
9
qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
10
quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11
induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12
inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13
introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14
quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me


Capitulum 66

66 1 in finem in hymnis psalmus cantici
2
Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma
3
ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
4
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5
laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
6
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7
terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8
benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae


Capitulum 67

67 1 in finem David psalmus cantici
2
exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3
sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
4
et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
5
cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
6
patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
7
Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8
Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 13 rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia 14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo 34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus


Capitulum 68

68 1 in finem pro his qui commutabuntur David
2
salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3
infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
4
laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
5
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
6
Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
7
non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8
quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
9
extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10
quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
11
et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
12
et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
13
adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
14
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
15
eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
16
non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
17
exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18
et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
19
intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20
tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22
et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23
fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
24
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25
effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
26
fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
27
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
28
adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
29
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30
ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31
laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32
et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
33
videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
34
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
35
laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36
quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea


Capitulum 69

69 1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2
Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina
3
confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4
avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge
5
exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6
ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris


Capitulum 70

70 1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
2
in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
3
esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4
Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
5
quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
6
in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper 7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam 9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me 10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat 12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice 13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam 15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam 16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me 22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel 23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi



Salmi (VUL) 47