Qu. Disp. De Malo Qu.4 Art.2


Secundo quaeritur quid sit peccatum originale

Et videtur quod sit concupiscentia.

1. Dicit enim Augustinus in lib. De baptismo parvulorum: adam praeter imitationis exemplum occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabefecit in se omnes de sua stirpe venturos; unde Apostolus recte ait: in quo omnes peccaverunt. Sed peccatum originale est in quo omnes peccaverunt, ut dictum est. Ergo peccatum originale est concupiscentia.
2. Praeterea, Anselmus dicit in lib. De conceptu virginali: sic factus est ut inordinatam concupiscentiam sentire non deberet. Sed, sicut in eodem libro dicit peccatum est non solum cum non habet homo quod debet habere, sed etiam cum habet quod non debet habere. Ergo concupiscentia contracta, est peccatum originale.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro retractationum, quod concupiscentiae reatus in baptismate solvitur. Sed proprie solvitur in baptismo reatus originalis peccati. Ergo concupiscentia est originale peccatum.
4. Damascenus dicit in libro II, quod peccatum est ex eo quod aliquis avertitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam: ex quo habetur quod peccatum est contra naturam. Sed concupiscentia est naturalis; hanc enim natura omnia animalia docuit. Ergo concupiscentia non est peccatum originale.
5. Sed dicendum, quod concupiscentia est naturalis secundum naturam corruptam, non autem secundum naturam institutam.- sed contra, concupiscentia est proprius actus potentiae concupiscibilis. Sed vis concupiscibilis est naturalis, etiam secundum naturam institutam. Ergo etiam concupiscentia.
6. Praeterea, nullum peccatum se habet ad bonum et ad malum. Sed concupiscentia est et boni, puta sapientiae, et mali, puta rapinae. Ergo concupiscentia de se non est peccatum originale.
7. Praeterea, concupiscentia nominat vel habitum, vel actum. Sed secundum quod nominat actum, est peccatum actuale, non originale: secundum autem quod nominat habitum, non potest esse peccatum originale: quia habitus in aliquo homine acquisitus ex propriis eius actibus malis non est peccatum, alioquin continue peccaret et continue demereretur; et sic multo minus habitualis concupiscentia causata in hoc homine ex actu primi parentis habet nomen peccati. Nullo ergo modo concupiscentia est originale peccatum.
8. Praeterea, omnis habitus aut est naturalis, aut acquisitus, aut infusus. Sed peccatum originale non est habitus naturalis: quia secundum Dionysium iv cap. De divin. Nomin., nihil quod inest alicui secundum naturam est ei malum. Similiter etiam nec est habitus acquisitus: quia habitus acquisiti causantur ex actibus, ut patet per Philosophum in II ethicorum: peccatum autem originale non acquiritur ex actibus, sed trahitur per originem. Similiter etiam non est habitus infusus: quia talium habituum solus Deus est causa intus in anima operans, qui tamen non potest esse causa peccati. Nullo ergo modo peccatum originale est habitualis concupiscentia.
9. Praeterea, secundum communem theologorum sententiam, in bonis habitus praecedit actum: quia habitus infusus est a Deo, actus autem est a nobis, in malis autem actus praecedit habitum. Si ergo peccatum originale sit habitualis concupiscentia sequeretur quod mali actus, qui sunt peccata actualia, praecederent peccatum originale; quod est inconveniens.
10. Praeterea, peccatum originale ponitur esse fomes omnis peccati. Sed peccata non solum causantur ex concupiscentia, sed etiam per malitiam vel ignorantiam, ut in superioribus, habitum est. Ergo peccatum originale non est concupiscentia.
11. Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc habet per sui essentiam, et sic remanente concupiscentia post baptismum, non esset solutum peccatum originale, quod est inconveniens; aut dicitur peccatum originale propter aliquid aliud adiunctum; et sic illud aliud magis est peccatum originale. Non ergo peccatum originale est concupiscentia.
12. Praeterea, accidens causatur ex principiis subiecti. Sed peccati originalis subiectum est anima; concupiscentiae autem causa non est anima, sed caro. Ergo concupiscentia non est originale peccatum.
13. Praeterea, concupiscentia maxime videtur esse originale peccatum, secundum quod importat necessitatem concupiscendi. Sed haec necessitas dupliciter intelligi potest. Uno modo ut sit necessitas consentiendi motibus concupiscentiae; quae quidem necessitas non potest dici peccatum originale, quia non manet post baptismum: originale autem manet actu et transit reatu. Alia autem est necessitas sentiendi concupiscentiae motus; sed nec haec potest esse originale peccatum. Aut enim esset originale peccatum propter se ipsam, aut propter aliud. Si propter se ipsam, cum talis necessitas maneat post baptismum, sequeretur quod peccatum originale maneret post baptismum: si autem propter aliud, scilicet propter carentiam originalis iustitiae, nec hoc videtur esse possibile, quia necessitas sentiendi huiusmodi motus se habet ad peccatum originale sicut sentire in actu se habet ad peccatum actuale. Sentire autem in actu motus concupiscentiae, non est peccatum actuale propter hoc quod adiungitur ei carentia gratiae: alioquin in istis qui sunt sine gratia, quilibet motus concupiscentiae esset peccatum: quod patet esse falsum, cum quandoque per rationem naturalem concupiscentiae motibus resistant. Neque ergo necessitas sentiendi huiusmodi motus est peccatum originale propter carentiam originalis iustitiae adiunctam; et sic nullo modo concupiscentia est originale peccatum.
14. Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc est essentialiter, aut causaliter. Sed non essentialiter: quia concupiscentia est causa originalis peccati, secundum Augustinum: causa autem est extra essentiam rei. Similiter autem neque causaliter: quia causa praecedit effectum, concupiscentia autem non praecedit carentiam originalis iustitiae, in qua maxime consistit ratio originalis peccati, sed magis ex ea sequitur. Nullo ergo modo concupiscentia est originale peccatum.
15. Praeterea, sicut in statu naturae corruptae concupiscibilis repugnat rationi, ita et irascibilis. Ergo non magis debet dici concupiscentia originale peccatum quam ira.
16. Item ostendebatur quod peccatum originale sit ignorantia. Dicit enim Anselmus in libro de praedestinatione, quod humanae naturae imputatur ad peccatum originale impotentia iustitiam habendi, et eam intelligendi. Sed impotentia intelligendi pertinet ad ignorantiam. Ergo peccatum originale est ignorantia.
17. Praeterea, in eodem libro dicitur, quod minoratio pulchritudinis humanae naturae imputatur ad peccatum. Sed maxima pulchritudo humanae naturae consistit in splendore scientiae. Ergo videtur quod peccatum originale quod imputatur humanae naturae, sit minoratio scientiae, scilicet ignorantia.
18. Praeterea, hugo de sancto victore dicit, quod vitium quod nascendo contraximus, est per ignorantiam in mente, et per concupiscentiam in carne. Sed huiusmodi vitium est peccatum originale. Ergo peccatum originale non magis est concupiscentia quam ignorantia.
19. Ignorantia est aliud a concupiscentia, nec est in eodem subiecto. Sed idem non est in diversis generibus, nec in diversis subiectis. Ergo originale peccatum cum non sit concupiscentia, non potest esse ignorantia.
20. Praeterea, sicut intellectus defectum patitur propter originale peccatum, ita et inferiores vires, ut generativa, et etiam ipsum corpus. Si ergo ignorantia, quae est defectus intellectus, ponatur esse peccatum originale, pari ratione et omnes defectus inferiorum virium, et etiam ipsius corporis; quod videtur inconveniens.
21. Item, ostendebatur quod peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Anselmus enim sic argumentatur in libro de conceptu virginali. Omne peccatum est iniustitia, et per consequens excludit aliquam iustitiam. Sed peccatum originale non excludit aliam iustitiam quam originalem. Ergo originale peccatum est carentia originalis iustitiae.
22. Culpa dicitur per privationem gratiae gratum facientis. Sed originalis iustitia non includit gratiam gratum facientem; quia in originali iustitia primus homo conditus fuit, non autem in gratiam gratum facientem, ut videtur per magistrum in II sententiarum. Ergo carentia originalis iustitiae non constituit rationem peccati.
23. Praeterea, originalis iustitia non restituitur per baptismum, quia adhuc vires inferiores rationi resistunt. Si ergo peccatum originale esset carentia originalis iustitiae, sequeretur quod peccatum originale non solveretur per baptismum, quod est haereticum.
24. Praeterea, subiectum debet poni in definitione accidentis. Sed cum dicitur quod peccatum originale est carentia originalis iustitiae, non fit ibi mentio de subiecto. Ergo assignatio est insufficiens.
25. Praeterea, sicut originalis iustitia, tollitur per peccatum originale, ita gratia tollitur per peccatum actuale. Sed carentia gratiae non est ipsum peccatum actuale, sed effectus eius. Ergo neque carentia originalis iustitiae est ipsum peccatum originale.
26. Item, ostendebatur quod peccatum originale sit poena et culpa. Quia super illud Psalm. lxxxiv, 26: benedixisti, domine, terram tuam, dicit Glossa, quod id quod contrahimus ab adam, est poena et culpa. Hoc autem est peccatum originale. Ergo peccatum originale est poena et culpa.
27. Praeterea, Ambrosius dicit, quod vitium, sive poena, naturam corrumpit; culpa Deum offendit. Sed originale peccatum facit utrumque. Ergo est et culpa et poena.
28. Hugo de sancto victore dicit, quod peccatum originale est mortalis infirmitas, quam consequitur concupiscendi necessitas. Sed infirmitas nominat poenam. Ergo peccatum originale est poena tantum.
29. Praeterea, Anselmus, loquens de peccato originali, comparat ipsum servituti quam patiuntur aliqui pro peccato patris, qui peccavit crimine laesae maiestatis. Sed talis servitus est poena tantum. Ergo peccatum originale est poena tantum.
30. Praeterea, Augustinus dicit in XV de civitate Dei, quod peccatum originale est languor naturae. Sed languor nominat poenam. Ergo peccatum originale est tantum poena.

Respondeo. Dicendum quod veritas huius quaestionis accipi potest ex his quae supra dicta sunt. Dictum est enim supra, quod peccatum originale est huius personae vel illius, prout consideratur ut pars quaedam multitudinis ab adam derivatae, ac si esset quoddam membrum unius hominis. Dictum est etiam quod unius hominis peccantis est unum peccatum, secundum quod ad totum refertur et ad primum peccandi principium, licet executio peccati fiat per diversa membra. Sic ergo peccatum originale in isto homine vel in illo nihil est aliud quam id quod ad ipsum pervenit per originem ex peccato primi parentis. Sicut peccatum in manu aut in oculo nihil aliud est quam id quod pervenit ad manum vel ad oculum ex motione primi principii peccantis, quod est voluntas; licet ex una parte fiat motio per naturalem originem, ex alia vero parte per imperium voluntatis. Id vero quod pervenit ad manum de peccato unius hominis singularis, est quidam effectus et impressio motus primi inordinati, qui erat in voluntate: unde oportet quod eius similitudinem gerat. Motus autem voluntatis inordinatus est conversio ad bonum aliquod temporale absque ordine convenienti ad debitum finem. Quae quidem inordinatio est aversio ab incommutabili bono; et hoc est quasi formale, illud autem quasi materiale, nam formalis ratio moralis actus accipitur per comparationem ad finem. Unde et id quod ad manum pertinet de peccato unius hominis, nihil aliud est quam applicatio eius ad aliquem effectum sine aliquo ordine iustitiae. Iam vero si motus voluntatis pervenit ad aliquod quod non est susceptivum peccati, puta ad lanceam vel gladium, non dicimus ibi esse peccatum nisi virtualiter et per modum effectus, in quantum scilicet lancea vel gladius movetur per actum peccati et perficit peccati effectum, non quod ipsa lancea vel gladius peccet quia non sunt aliquid hominis peccantis, sicut manus vel oculus. Sic ergo in peccato primi parentis fuit aliquid formale, scilicet aversio ab incommutabili bono, et aliquid materiale, scilicet conversio ad bonum commutabile. Ex hoc autem quod aversus fuit ab incommutabili bono, donum originalis iustitiae amisit; ex hoc vero quod conversus est inordinate ad commutabile bonum, inferiores vires quae erigi debebant ad rationem, depressae sunt ad inferiora. Sic ergo et in his quae ex eius stirpe oriuntur, et superior pars animae caret debito ordine ad Deum, qui erat per originalem iustitiam, et inferiores vires non subduntur rationi, sed ad inferiora convertuntur secundum proprium impetum; et ipsum etiam corpus in corruptione tendit secundum inclinationem contrariorum ex quibus componitur. Sed superior pars animae, et etiam quaedam inferiorum virium, quae sunt sub voluntate, et ei natae sunt obedire, recipiunt huiusmodi sequelam primi peccati secundum rationem culpae: sunt enim culpae susceptivae huiusmodi partes. Sed inferiores vires quae non subduntur voluntati, scilicet potentiae animae vegetabilis, et etiam ipsum corpus, suscipit huiusmodi sequelam secundum rationem poenae, non secundum rationem culpae; nisi forte virtualiter, prout scilicet huiusmodi poena peccatum consequens, peccati est productiva, secundum quod vis generativa per decisionem corporalis seminis operatur ad traductionem peccati originalis simul cum humana natura. Sed inter superiores vires quae suscipiunt defectum per originem traductum secundum rationem culpae, una est quae omnes alias movet, scilicet voluntas; omnes autem aliae moventur ab ea ad suos actus. Semper autem quod est ex parte agentis et moventis, est sicut formale: quod autem est ex parte mobilis et patientis, est sicut materiale. Et ideo cum carentia originalis iustitiae se habeat ex parte voluntatis, ex parte autem inferiorum virium a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate appetendum, quae concupiscentia dici potest; sequitur quod peccatum originale in hoc homine vel in illo nihil est aliud quam concupiscentia cum carentia originalis iustitiae, ita tamen quod carentia originalis iustitiae est quasi formale in peccato originali, concupiscentia autem est quasi materiale; sicut et in peccato actuali aversio ab incommutabili bono est quasi formale, conversio autem ad commutabile bonum est quasi materiale; ut sic intelligatur in peccato originali aversa anima et conversa, sicut in peccato actuali actus, ut ita dicam, aversus et conversus.

Concedendae sunt ergo rationes quibus probatur quod originale peccatum sit concupiscentia.
Ad quartum dicendum, quod aliquid potest esse naturale homini dupliciter. Uno modo in quantum est animal: et sic naturale est ei quod concupiscibilis feratur in delectabile secundum sensum communiter loquendo. Alio modo in quantum est homo, id est animal rationale; et sic naturale est ei quod concupiscibilis feratur in delectabile sensus secundum ordinem rationis. Concupiscentia ergo, per quam prona est vis concupiscibilis ut feratur in delectabile sensus praeter ordinem rationis, est contra naturam hominis in quantum est homo, et ita pertinet ad peccatum originale.
Ad quintum dicendum, quod sicut vis concupiscibilis naturalis est homini secundum naturam institutam; ita et quod subdatur rationi, est ei naturale, secundum id quod Philosophus dicit in III de anima, quod appetitus sensitivus sequitur appetitum rationis, sicut sphaera movetur a sphaera.
Ad sextum dicendum, quod concupiscentia est quidem boni, secundum quod sequitur ordinem rationis; est autem mali, secundum quod est praeter ordinem rationis; quia, ut Dionysius dicit in iv cap. De divin. Nomin., malum hominis est praeter rationem esse; et inde est quod furere praeter rationem est malum in homine, quamvis sit bonum in cane.
Ad septimum dicendum, quod concupiscentia secundum quod pertinet ad originale peccatum, non est concupiscentia actualis, sed habitualis. Sed intelligendum est quod ex habitu efficimur habiles ad aliquid. Dupliciter autem aliquod agens potest esse habile ad aliquid agendum. Uno modo ex aliqua forma inclinante ad hoc, sicut corpus grave ex forma sua quam habet a generante, inclinatur deorsum; alio modo ex subtractione eius quod impediebat: sicut vinum effunditur fractis circulis qui effusionem impediebant, et equus concitatus praecipitanter vadit rupto freno quo retinebatur. Sic ergo concupiscentia habitualis potest dici dupliciter. Uno modo aliqua dispositio vel habitus inclinans ad concupiscendum: sicut si in aliquo ex frequenti actuali concupiscentia causaretur concupiscentiae habitus; et sic concupiscentia non dicitur originale peccatum. Alio modo potest intelligi habitualis concupiscentia ipsa pronitas vel habilitas ad concupiscendum, quae est ex hoc quod vis concupiscibilis non perfecte subditur rationi, sublato freno originalis iustitiae; et hoc modo peccatum originale materialiter loquendo est habitualis concupiscentia. Nec tamen sequitur, si habitualis concupiscentia positive accepta non habet rationem peccati actualis secundum quod causatur ex actibus personae, quod propter hoc habitualis concupiscentia per remotionem accepta non habeat rationem originalis peccati secundum quod ex actu primi parentis causatur; quia peccatum originale non eadem ratione dicitur peccatum qua et actuale: quia actuale peccatum in actu voluntario alicuius personae consistit; et ideo quod ad talem actum non pertinet, non habet rationem actualis peccati; sed peccatum originale est personae secundum naturam, quam ab alio traxit per originem; et ideo omnis defectus in natura prolis inventus derivatus a peccato primi parentis, habet rationem peccati originalis, dummodo sit in subiecto quod sit susceptivum culpae. Nam, sicut Augustinus dicit in I retract., concupiscentia dicitur peccatum, quia est a peccato facta.
Ad octavum dicendum, quod sicut habitus vitiosus qui est proprius huius personae, est acquisitus ex actibus huius personae; ita et habitualis concupiscentia quae pertinet ad peccatum naturae, est acquisita ex voluntario actu primi parentis; non autem est naturalis, proprie loquendo, neque infusa.
Ad nonum dicendum, quod obiectio illa procedit de habitu personali positive dicto: talis autem habitus non est peccatum originale.
Ad decimum dicendum, quod sub peccato originali comprehenditur et malitia et ignorantia. Sicut enim concupiscentia contracta per originem nihil est aliud quam destitutio inferiorum virium a retinaculo iustitiae originalis; ita malitia contracta nihil aliud est quam destitutio ipsius voluntatis ab originali iustitia; et inde incurrit omnem pronitatem ad mala eligendum. Et sic secundum praemissa, malitia se habet in peccato originali ut formale; concupiscentia autem ut materiale. De ignorantia autem postea dicetur.
Ad undecimum dicendum, quod aliquid dicitur aliquale propter aliud, non solum sicut propter accidens, sed etiam sicut propter formale principium; sicut corpus dicitur vivum propter animam; nec tamen sequitur quod corpus non sit pars rei viventis. Et similiter concupiscentia dicitur originale peccatum propter carentiam originalis iustitiae; quae sicut dictum est, se habet ad ipsam ut formale ad materiale: unde non sequitur quod concupiscentia non sit aliquid originalis peccati.
Ad duodecimum dicendum, quod accidens naturale causatur ex principiis subiecti; non autem accidens innaturale, cuiusmodi est peccatum originale; et tamen etiam peccatum originale causatur a voluntate primi parentis.
Ad decimumtertium dicendum, quod concupiscentia secundum quod est aliquid originalis peccati, non nominat necessitatem consentiendi motibus concupiscentiae inordinatis, sed nominat necessitatem sentiendi, quae quidem manet post baptismum; sed non manet cum carentia originalis iustitiae, ex qua est reatus poenae. Et ideo dicitur, quod manet actu, et transit reatu. Nec tamen oportet quod necessitas sentiendi concupiscentiae motus, non habeat rationem originalis peccati, propter hoc quod sentire huiusmodi motus non habet rationem peccati actualis propter carentiam gratiae: quia peccatum actuale in actu consistit, est enim actus inordinatus. Et ideo defectus qui constituit actuale peccatum, est ipsa inordinatio actus, non autem carentia gratiae, quae est defectus in subiecto peccati. Sed peccatum originale est peccatum naturae; et ideo inordinatio naturae per subtractionem originalis iustitiae facit rationem originalis peccati.
Ad decimumquartum dicendum, quod concupiscentia potest dupliciter considerari. Uno modo secundum quod est in alio; et hoc modo concupiscentia quae est in patre, ponitur causa originalis peccati quod est in filio; et non est de essentia eius, sed praecedit ipsum. Alio modo potest considerari secundum quod est in eodem; et sic est causa per modum materiae, quae est de essentia rei, et praecedit quodammodo per modum materiae, sicut et corpus praecedit animam in ordine causae materialis. Dictum est enim supra, quod ex carne, ad quam pertinet concupiscentia, inficitur anima, ad quam pertinet carentia originalis iustitiae.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam corruptio irascibilis materialiter se habet in peccato originali, sicut et corruptio concupiscibilis; denominatur tamen magis a concupiscibili propter duo. Primo quidem, quia omnes passiones irascibilis ab amore oriuntur, qui est in concupiscibili; et ad gaudium vel tristitiam terminantur, quae sunt etiam in concupiscibili; unde et communiter tam motus concupiscibilis quam irascibilis, concupiscentia dici potest. Secundo, quia peccatum originale traducitur per actum generationis, in qua maxime est delectatio, circa quam apparet inordinatio concupiscibilis; unde concupiscibilis dicitur non solum corrupta, sed etiam infecta, in quantum per huiusmodi actum traducitur originale peccatum.
Ad decimumsextum dicendum est, quod inter alias vires etiam intellectus a voluntate movetur; et sic defectus intellectus etiam continetur materialiter sub peccato originali. Qui quidem defectus est carentia illius scientiae naturalis quam homo in primo statu habuisset. Et per hunc modum ignorantia materialiter continetur sub peccato originali.
Ad decimumnonum dicendum est, quod cum peccatum originale sit peccatum naturae, sicut natura humana ex multis partibus componitur, ita multa conveniunt ad originale peccatum, scilicet defectus diversarum partium humanae naturae.
Ad vicesimum dicendum, quod ea quae non sunt nata obedire rationi, non sunt susceptiva culpae; et ideo in eis defectus traductus non habet rationem culpae, sed poenae tantum. Intellectus autem est susceptivus culpae; potest enim aliquis et mereri et demereri per actum intellectus, secundum quod est voluntarius; et ideo non est simile.
Ad vicesimumprimum quod quaerebatur de carentia originalis iustitiae dicendum est, quod est sicut formale in originali peccato, ut dictum est.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod originalis iustitia includit gratiam gratum facientem; nec credo verum esse, quod homo sit creatus in naturalibus puris. Si tamen non includit gratiam gratum facientem, non tamen propter hoc excluditur quin carentia originalis iustitiae habeat rationem culpae, quia ex hoc ipso quod aliquis peccat contra dictamen rationis naturalis, incurrit culpam. Rectitudo enim gratiae non est sine rectitudine naturae.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod iustitia originalis restituitur in baptismo quantum ad hoc quod superior pars animae coniungitur Deo, per cuius privationem inerat reatus culpae, sed non quantum ad hoc quod rationi subiiciantur inferiores vires; ex huiusmodi enim defectu est concupiscentia quae manet post baptismum.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod in definitione iustitiae ponitur voluntas. Est enim iustitia rectitudo voluntatis ut Anselmus dicit: et ideo ex quo iustitia ponitur in definitione originalis peccati, non deest ibi subiectum; sicut si simus ponatur in definitione alicuius, non oportet quod ponatur ibi nasus, quod ponitur in definitione simi.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod privatio gratiae non est in ipso actu, sed in subiecto actus, et ideo non pertinet ad peccatum actuale; sed carentia originalis iustitiae est in natura; et ideo potest pertinere ad originale peccatum, quod est peccatum naturae.
Ad vicesimumsextum quod quaerebatur, utrum sit poena tantum, vel poena et culpa, dicendum sicut supra dictum est, quod si comparetur ad istum hominem prout est persona quaedam non habito respectu ad naturam, sic est poena; si autem comparetur ad principium in quo omnes peccaverunt, sic habet rationem culpae. Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta.



Articulus 3


Tertio quaeritur in quo sit peccatum originale sicut in subiecto, utrum scilicet in carne, vel in anima

Et videtur quod in carne, et non in anima.

1. Anima enim est creata a Deo. Sed a Deo non habet immunditiam peccati, nec etiam ex se ipsa, quia sic esset actuale peccatum. Ergo nullo modo originale peccatum est in anima.
2. Praeterea, in quocumque est peccatum originale, ille peccavit in adam, secundum illud apostoli, Rom. v, 12: in quo omnes peccaverunt. Sed anima huius hominis non peccavit in adam, quia non erat ibi. Ergo in anima non est peccatum originale.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro contra quinque haereses, quod radii solis sparguntur per faeces, nec inquinantur. Sed anima est quaedam lux spiritualis, et sic est virtuosior quam lux corporalis. Ergo anima non inquinatur per immunditias carnis.
4. Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena peccati originalis est mors, quae non est solius animae, sed coniuncti. Ergo peccatum originale non est in anima, sed in coniuncto.
5. Praeterea, verius est aliquid in causa quam in effectu. Si ergo causa infectionis animae est ex carne, videtur quod originale peccatum magis sit in carne quam in anima.

Sed contra, est quod Ambrosius dicit, quod idem est susceptivum virtutis et vitii. Sed caro non est susceptiva virtutis. Ergo nec vitii.

Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis intelligentiam duas distinctiones considerare oportet. Primo quidem, quod aliquid dupliciter dicitur esse in aliquo: uno modo sicut in proprio subiecto, alio modo sicut in causa. Proprium autem subiectum alicuius accidentis coaequatur ipsi accidenti; puta, si volumus considerare proprium subiectum felicitatis et virtutis, cum felicitas et virtus sint propria hominis, proprium subiectum utriusque erit id quod est proprium hominis, scilicet pars animae rationalis, ut Philosophus probat in I ethic.. Causa autem est duplex, scilicet instrumentalis et principalis. In principali quidem causa est aliquid secundum similitudinem formae, vel eiusdem speciei, si sit causa univoca; puta, cum homo generat hominem, vel ignis ignem; vel secundum aliquam excellentiorem formam, si sit agens non univocum; sicut sol generat hominem. In causa autem instrumentali est aliquis effectus secundum virtutem quam recipit instrumentum a causa principali, in quantum movetur ab ea: aliter enim est forma domus in lapidibus et lignis, tamquam in proprio subiecto; et aliter in anima artificis, tamquam in causa principali; et aliter in serra et securi tamquam in causa instrumentali. Manifestum est autem quod esse susceptivum peccati est proprium hominis. Unde oportet quod proprium subiectum peccati cuiuscumque sit id quod est proprium hominis, scilicet anima rationalis, secundum quam homo est homo: et sic peccatum originale est in anima rationali tamquam in proprio subiecto. Semen autem carnale sicut est instrumentalis causa traductionis humanae naturae in prolem, ita est instrumentalis causa traductionis peccati originalis; et ita peccatum originale est in carne, id est in carnali semine, virtute, sicut in causa instrumentali. Secundo considerandum est, quod duplex est ordo, scilicet naturae, et temporis. Ordine quidem naturae perfectum est prius imperfecto, et actus potentia; ordine vero generationis et temporis, e converso imperfectum est prius perfecto, et potentia actu. Sic ergo in ordine naturae per prius est peccatum originale in anima, in qua est sicut in proprio subiecto, quam in carne, in qua est sicut in causa instrumentali; sed in carne est per prius ordine generationis et temporis.

Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis non habet immunditiam peccati originalis, nec a se, nec a Deo, sed ex unione ad carnem, sic enim fit pars humanae naturae derivatae ab adam.
Ad secundum dicendum, quod cum peccatum originale sit peccatum naturae, non pertinet ad animam nisi in quantum est pars humanae naturae, humana autem natura fuit originaliter in adam secundum aliquam partem sui, scilicet secundum carnem, et secundum dispositionem ad animam; et secundum hoc dicitur homo in adam peccasse peccato originali.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus inducit illud exemplum ad ostendendum quod verbum Dei non maculatur ex unione seu adiunctione ad carnem. Nam verbum Dei non unitur carni ut forma, et ita se habet sicut lux non immixta corpori, sicut radii non permiscentur faecibus. Sed anima unitur corpori ut forma, et ideo comparatur luci incorporatae, quae inquinatur ex admixtione; sicut patet de radio transeunte per aerem nubilosum, qui obscuratur.
Ad quartum dicendum, quod mors, in quantum est poena originalis peccati, causatur ex hoc quod anima amisit virtutem qua posset suum corpus continere immune a corruptione: et sic etiam ista poena principaliter pertinet ad animam.
Ad quintum dicendum, quod nobilius est aliquid in causa principali quam in effectu, non autem in causa instrumentali: sic autem est et humana natura per peccatum originale in carnali semine. Unde sicut humana natura non est verius in semine quam in corpore illo organizato, ita neque peccatum originale est verius in carne quam in anima.



Articulus 4


Quarto quaeritur utrum peccatum originale per prius sit in potentiis animae quam in essentia

Et videtur quod sic.

1. Quia, secundum Anselmum, ut supra dictum est, peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia est in voluntate, ut ipse dicit. Ergo peccatum originale est per prius in voluntate, quae est potentia quaedam.
2. Praeterea, secundum Augustinum, sicut supra dictum est, peccatum originale est concupiscentia. Sed concupiscentia pertinet ad potentias animae. Ergo peccatum originale per prius est in potentiis.
3. Praeterea, peccatum originale dicitur esse fomes peccati, in quantum inclinat ad actus peccatorum. Sed inclinatio ad actum pertinet ad potentiam. Ergo peccatum originale est in potentiis animae.
4. Praeterea, peccatum originale est inordinatio quaedam, opposita ordinationis originalis iustitiae. Sed inordinatio non potest esse in essentia animae in qua non est distinctio, quam praesupponit ordo et inordinatio: potentiae vero animae distinctae sunt. Ergo peccatum originale per prius non est in essentia animae, sed in potentiis.
5. Praeterea, peccatum originale huius qui nascitur, derivatur a peccato adae, quod per prius corrumpit potentias animae quam essentiam. Sed effectus similatur causae. Ergo et peccatum originale per prius inficit potentias animae quam essentiam.
6. Praeterea, anima secundum suam essentiam est forma corporis, dans ei esse et vitam. Defectus ergo pertinens ad essentiam animae est defectus vitae, qui est mors, vel necessitas moriendi. Sed huius defectus non habet rationem culpae, sed poenae. Ergo culpa originalis non est in essentia animae.
7. Praeterea, anima non est susceptiva peccati nisi in quantum est rationalis. Sed dicitur rationalis secundum aliquas potentias rationales. Ergo peccatum per prius est in potentiis animae quam in essentia.

Sed contra. Peccatum originale contrahit anima ex unione ad carnem. Sed anima unitur carni per suam essentiam, ut forma eius. Ergo peccatum originale est per prius in essentia animae.
Praeterea, peccatum originale non est per prius peccatum personae quam naturae, ut supra, dictum est. Anima autem per essentiam suam constituit humanam naturam, in quantum est corporis forma; per potentias autem suas est principium activum quod ad potentias pertinet: actus enim sunt individuorum, secundum Philosophum. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, peccatum originale in uno homine est unum; potentiae autem sunt multae, quae tamen uniuntur in una essentia animae. Sed unum accidens non est in pluribus subiectis, nisi in quantum uniuntur. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, peccatum originale per originem contrahitur. Sed origo terminatur ad essentiam animae: quia finis generationis est forma generati. Ergo peccatum originale directe respicit essentiam animae.
Praeterea, peccatum originale, secundum Anselmum, est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia fuit quoddam donum datum humanae naturae, non personae, alioquin non fuisset traducta in posteros; et sic pertinebat ad essentiam animae, quae est natura et forma corporis. Pari ergo ratione et peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, omne illud quod per prius est in potentiis animae quam in essentia, est in anima secundum quod comparatur ad obiectum; quod autem est in anima per comparationem ad subiectum, per prius est in essentia animae quam in potentiis. Peccatum autem originale non est in anima per comparationem ad obiecta, sed per comparationem ad subiectum, quod est caro, a qua infectionem trahit. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.

Respondeo. Dicendum quod peccatum originale aliquo modo est et in essentia animae, et in potentiis; quia defectus ex culpa primi parentis ad totam animam pervenit. Sed considerari oportet, utrum per prius sit in essentia animae quam in potentiis. Et primo quidem aspectu potest alicui videri quod sit per prius in essentia, ea ratione quia peccatum originale est unum, potentiae autem animae uniuntur in essentia eius tamquam in communi radice. Sed ista ratio non cogit: quia potentiae animae etiam uniuntur alio modo, scilicet unitate ordinis, et etiam unitate alicuius primae potentiae moventis et dirigentis: sed oportet aliunde huius veritatis inquisitionem accipere. Et quidem, cum peccatum originale ex carne derivetur ad animam, nulli dubium esse potest quin aliquo modo, saltem in via generationis et temporis, per prius sit peccatum originale in essentia animae quam in potentiis; cum anima per suam essentiam immediate corpori uniatur ut forma, non autem per suas potentias, ut alibi ostensum est. Sed si quis dicat, quod peccatum originale est per prius in essentia animae ordine generationis et temporis quam in potentiis animae, sed in potentiis est prius ordine naturae, sicut prius dictum est de anima et carne; hoc stare non potest. Non enim eodem modo comparatur essentia animae ad potentias sicut comparatur corpus ad animam: nam corpus comparatur ad animam ut materia ad formam; materia autem praecedit formam in via generationis et temporis, sed forma praecedit materiam in via perfectionis et naturae. Essentia autem animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates naturales consequentes; substantia autem est prior accidente, tempore, natura, et secundum rationem, ut probatur in VII metaph.. Unde omnibus modis peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis, et ab essentia animae derivatur ad potentias; sicut et naturae processus est ab essentia animae ad potentias. Peccatum autem originale respicit naturam, ut dictum est.

Ad primum ergo dicendum, quod iustitia originalis non sic erat in voluntate quin per prius esset in essentia animae; erat enim donum collatum naturae.
Ad secundum dicendum, quod concupiscentia est peccatum originale materialiter, et quasi per derivationem a superiori, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum, quod essentia animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates consequentes, puta forma ignis ad calidum. Calor autem non agit nisi in virtute formae essentialis ignis: alioquin non ageret ad formam substantialem. Unde forma substantialis est primum principium actionis. Et sic etiam essentia animae est per prius, principium actionis quam potentia.
Ad quartum dicendum, quod inordinatio potentiarum animae est ex defectu naturae, qui primo et principaliter respicit essentiam animae.
Ad quintum dicendum, quod in adam persona corrupit naturam; et ideo in eo primo fuit corruptio in potentiis animae quam in essentia; sed si in homine qui nascitur ex adam, natura corrumpit personam; et ideo in isto per prius corruptio pertinet ad essentiam quam ad potentias.
Ad sextum dicendum, quod essentia animae non solum est forma corporis dans ei vitam, sed etiam est principium potentiarum; et sic per prius est peccatum originale in essentia animae.
Ad septimum dicendum, quod ipsae potentiae rationales derivantur ab essentia animae in quantum est agens naturae; et ideo esse susceptivum peccati derivatur ad potentias ab essentia animae.



Articulus 5


Qu. Disp. De Malo Qu.4 Art.2