Qu. Disp. De Malo Qu.5

Et primo quaeritur utrum poena originalis peccati sit carentia divinae visionis.
Secundo utrum peccato originali debeatur poena sensibilis.
Tertio utrum patiantur afflictionem interioris doloris qui decedunt cum solo originali.
Quarto utrum mors et alii defectus huius vitae sint poenae originalis peccati.
Quinto utrum mors et huiusmodi defectus sint homini naturales.



Articulus 1


Et primo quaeritur utrum sit conveniens poena originalis peccati carentia divinae visionis

Et videtur quod non.

1. Quia, ut dicitur II physic., frustra est quod est ad finem quem non consequitur. Sed homo naturaliter ordinatur ad beatitudinem sicut ad finem ultimum: quae quidem beatitudo in divina visione consistit. Ergo frustra est homo, si non perveniat ad visionem divinam. Sed Deus propter peccatum originale non destitit causare hominum generationem, ut Damascenus dicit. Cum ergo in operibus Dei nihil sit frustra, videtur quod homo propter peccatum quod ex sua origine contrahit non incurrat reatum carentiae visionis divinae.
2. Praeterea, Ezech. xviii, 4, dicitur: omnes animae meae sunt: sicut anima filii mea est, ita et anima patris mea est. Ex quo potest accipi, quod omnes animae immediate sunt a Deo creatae, et quod una non traducitur ab alia. Ergo poena quae tantum pertinet ad animam, non debet aliquis puniri pro peccato originali, quod a primo parente traducitur. Sed carentia divinae visionis est poena ad solam animam pertinens, sicut et ipsa visio divina solius animae est. Ergo carentia divinae visionis non est poena debita originali peccato.
3. Praeterea, august. Dicit in enchir., quod mitissima est poena eorum qui pro solo peccato originali puniuntur. Sed Chrysostomus dicit super matthaeum, quod carentia divinae visionis est maxima poenarum, et intolerabilior quam gehenna. Ergo carentia visionis divinae non est conveniens poena originalis peccati.
4. Sed diceretur, quod sola carentia visionis divinae est minor poena quam carentia visionis divinae cum poena sensus, quae debetur peccato actuali.- sed contra, poena, cum sit quoddam malum in privatione alicuius boni consistit. Sed proportio privationum ad invicem est sicut proportio eorum quae privantur; sic enim surditas se habet ad caecitatem sicut auditus ad visum. Sed per carentiam divinae visionis privatur homo Deo; per poenam autem sensus privatur quodam bono creato, scilicet sensus delectatione, vel aliquo huiusmodi. Bonum autem creatum additum bono increato, non facit magis beatum: dicit enim Augustinus in libro confess., ad Deum loquens: qui te et illa novit, scilicet creaturas, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Ergo qui privatur bono increato solo per carentiam visionis divinae, non est minus miser quam ille qui cum hoc patitur poenam sensus.
5. Sed dicendum, quod licet non sit minus beatus quantum ad praemium essentiale, est tamen minus beatus quantum ad praemium accidentale.- sed contra, praemium accidentale accidentaliter se habet ad beatitudinem. Sed per intensionem accidentis non intenditur id cuius est accidens; non enim si homo est magis albus, propter hoc fit magis homo. Ergo beatitudo, quae essentialiter consistit in fruitione summi boni, non intenditur per quodcumque bonum creatum additum.
6. Praeterea, cum bonum increatum in infinitum excedat bonum creatum, comparatur bonum creatum ad bonum increatum sicut punctus ad lineam. Sed linea non efficitur maior per adiectionem puncti. Ergo nec per additionem boni creati fit maior beatitudo, quae consistit in fruitione boni increati.
7. Sed dicendum, quod quamvis Deus sit bonum infinitum, tamen visio Dei non est bonum infinitum, quia Deus ab intellectu creato finite videtur; et ita qui privatur visione divina non privatur bono infinito.- sed contra, cuicumque subtrahitur sua perfectio, privatur sua perfectione. Sed visio est perfectio videntis. Ergo cuicumque subtrahitur visio, privatur ipso viso; et sic cum ipsum visum sit bonum infinitum, qui privatur Dei visione privatur bono infinito.
8. Praeterea, ipse Deus est hominis merces, qui ad abraham dixit: ego Dominus merces magna nimis, Gen. xv, 1. Ergo qui privatur ultima mercede, quae consistit in divina visione, privatur ipso Deo qui est bonum infinitum.
9. Praeterea, peccato originali debetur minor poena quam peccato veniali; alioquin poena peccati originalis non esset mitissima, ut dicit Augustinus. Sed peccato veniali debetur poena sensibilis, non autem carentia visionis divinae. Cum ergo indubitanter carentia visionis divinae sine poena sensus sit maior quam poena sensus sine carentia visionis divinae, videtur quod peccato originali non debeatur pro poena carentia visionis divinae.
10. Sed dicendum, quod peccato veniali debetur carentia divinae visionis ad tempus, sicut et poena sensus.- sed contra, aeternitas addita plus aggravat poenam carentiae visionis divinae quam poena sensibilis temporalis; unde nullus tam male dispositus est qui non vellet Potius quamcumque poenam temporalem subire quam perpetua visione divina carere. Si ergo peccatum originale punitur perpetua carentia visionis divinae, magis punitur quam peccatum veniale; et ita non est mitissima eorum poena.
11. Praeterea, secundum leges dicimus: dignus est misericordia qui alieno vitio laboravit. Sed ille qui punitur pro solo peccato originali, laboravit alieno vitio, scilicet primi parentis. Ergo dignus est misericordia. Non ergo ei debetur poena gravissima, quae est carentia visionis divinae.
12. Praeterea, Augustinus dicit in libro de duabus animabus: reum tenere quemcumque quia non fecit quod facere non potuit, summae iniustitiae et insaniae est. Sed nihil tale cadit in Deum. Cur ergo puer qui nascitur, vitare non potuerit originale peccatum, videtur quod ex hoc non incurrat reatum alicuius poenae.
13. Praeterea, peccatum originale est privatio originalis iustitiae, ut Augustinus dicit. Sed habenti originalem iustitiam, cum possit non habere gratiam, non debetur visio divina. Ergo nec peccato originali respondet perpetua carentia visionis divinae.
14. Praeterea, ut legitur Gen. iii, 12, adam se excusavit dicens: mulier quam dedisti mihi, dedit mihi et comedi: fuissetque sufficiens excusatio, et poenam non mereretur, si suggestioni mulieris resistere non potuisset. Sed Deus dedit carnem animae, cuius infectioni resistere non potest. Ergo non videtur quod ex hoc obligetur ad aliquam poenam.
15. Praeterea, homini in naturalibus constituto, etiam si nunquam peccasset deberetur ei carentia visionis divinae, ad quam pervenire non potuit nisi per gratiam. Sed poena proprie debetur peccato. Ergo carentia visionis divinae non potest dici poena peccati originalis.

Sed contra. Est quod Gregorius dicit in iv moralium: peregrina mens lucem, ut est, videre non valet, quia hanc ei captivitas suae damnationis abscondit.
Praeterea, innocentius III, dicit in decretalibus, quod originali peccato debetur pro poena carentia visionis divinae.

Respondeo. Dicendum quod conveniens poena originalis peccati est carentia visionis divinae. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod cum ad perfectionem alicuius rei duo pertinere videantur; quorum primum est quod sit capax alicuius boni magni, vel actu habeat illud, aliud vero est quod exteriori auxilio non indigeat in nullo vel in paucis. Prima conditio praeponderat secundae: multo enim melius est quod est capax magni boni, quamvis ad illud obtinendum indigeat multis auxiliis, quam illud quod non est capax nisi parvi boni, quod tamen absque exteriori auxilio vel cum pauco auxilio consequi potest; sicut melius dispositum dicimus esse corpus alicuius hominis si possit consequi perfectam sanitatem, licet multis auxiliis medicinae, quam si possit consequi solum sanitatem quamdam imperfectam absque auxilio medicinae. Creatura ergo rationalis in hoc praeeminet omni creaturae, quod capax est summi boni per divinam visionem et fruitionem, licet ad hoc consequendum naturae propriae principia non sufficiant, sed ad hoc indigeat auxilio divinae gratiae. Sed circa hoc considerandum est, quod aliquod divinum auxilium necessarium est communiter omni creaturae rationali, scilicet auxilium gratiae gratum facientis, qua quaelibet creatura rationalis indiget, ut possit pervenire ad beatitudinem perfectam, secundum illud apostoli Rom. vi, 23: gratia Dei vita aeterna. Sed praeter hoc auxilium necessarium fuit homini aliud supernaturale auxilium, ratione suae compositionis. Est enim homo compositus ex anima et corpore, et ex natura intellectuali et sensibili; quae quodammodo si suae naturae relinquantur, intellectum aggravant et impediunt, ne libere ad summum fastigium contemplationis pervenire possit. Hoc autem auxilium fuit originalis iustitia, per quam mens hominis si subderetur Deo, ei subderentur totaliter inferiores vires et ipsum corpus, neque ratio impediretur quo minus posset in Deum tendere. Et sicut corpus est propter animam, et sensus propter intellectum; ita hoc auxilium, quo continetur corpus sub anima, et vires sensitivae sub mente intellectuali, est quasi dispositio quaedam ad illud auxilium quo mens humana ordinatur ad videndum Deum et ad fruendum ipso. Hoc autem auxilium originalis iustitiae subtrahitur per peccatum originale, ut supra ostensum est. Cum autem aliquis peccando abiicit a se illud per quod disponebatur ad aliquod bonum acquirendum, meretur ut ei subtrahatur illud bonum ad quod obtinendum disponebatur, et ipsa subtractio illius boni est conveniens poena eius: et ideo conveniens poena peccati originalis est subtractio gratiae, et per consequens visionis divinae, ad quam homo per gratiam ordinatur.

Ad primum ergo dicendum, quod homo frustra et vane factus esset, si beatitudinem consequi non posset, sicut quaelibet res quae non potest consequi ultimum finem. Unde ne homo frustra et vane factus esset, cum peccato originali nascens, a principio humani generis proposuit Deus homini remedium, per quod ab hac vanitate liberaretur, scilicet ipsum mediatorem Deum et hominem Iesum Christum per cuius fidem impedimentum peccati originalis subtrahi posset. Unde in Psalm. lxxxviii, 48, dicitur: memorare quae mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Quod exponens Glossa, dicit, quod david petit incarnationem filii, qui de sua substantia carnem assumpturus erat, et per ipsum homines erant a vanitate liberandi.
Ad secundum dicendum, quod anima huius pueri qui sine baptismo decedit, non punitur carentia visionis divinae propter peccatum adae, secundum quod fuit personale peccatum eius; sed punitur pro infectione originalis culpae, quam incurrit ex unione ad corpus quod a primo parente traducitur secundum seminalem rationem. Iniustum enim esset ut derivaretur reatus poenae nisi et derivaretur infectio culpae; unde Apostolus, Rom. v, 12, praemittit derivationem culpae derivationi poenae, dicens: per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors.
Ad tertium dicendum, quod gravitas alicuius poenae potest attendi dupliciter. Uno modo ex parte ipsius boni quod privatur per malum poenae; et sic carentia visionis divinae et fruitionis Dei, est gravissima poenarum. Alio modo per comparationem ad eum qui punitur; et sic tanto est gravior poena, quanto id quod subtrahitur est magis proprium et connaturale ei cui subtrahitur; sicut magis diceremus puniri hominem si auferretur ei patrimonium suum, quam si impediretur ne perveniret ad regnum quod ei non debetur. Et per hunc modum dicitur esse mitissima omnium poenarum sola carentia visionis divinae, in quantum visio divinae essentiae est quoddam bonum omnino supernaturale.
Ad quartum dicendum, quod bonum creatum additum bono increato non facit maius bonum, nec magis beatum. Cuius ratio est, quia si duo participantia coniungantur, augeri potest in eis id quod participatur; sed si participans addatur ei quod est per essentiam tale, non facit aliquid maius; sicut duo calida adiuncta ad invicem, possunt facere magis calidum; sed si esset aliquid quod esset calor per essentiam suam subsistens, ex nullius calidi additione intenderetur. Cum ergo Deus sit ipsa essentia bonitatis, ut Dionysius dicit in lib. De divin. Nomin., omnia autem alia sint bona per participationem, ex nullius boni additione fit Deus magis bonus; quia cuiuslibet rei alterius bonitas continetur in ipso. Unde cum beatitudo nihil sit aliud quam adeptio boni perfecti, quodcumque aliud bonum superaddatur divinae visioni aut fruitioni, non faciet magis beatum; alioquin Deus esset factus beatior condendo creaturas. Nec tamen est eadem ratio de beatitudine et miseria; quia sicut beatitudo consistit in coniunctione ad Deum, ita miseria consistit in recessu a Deo; a cuius quidem similitudine et participatione recedit quis per cuiuslibet boni privationem; unde quodlibet bonum privatum facit magis miserum, licet non quodlibet bonum additum faciat magis beatum; quia per bonum additum homo non magis Deo adhaeret quam si ei immediate coniungatur; sed per bonum subtractum magis ab eo elongatur.
Ad quintum dicendum, quod additio praemii accidentalis non facit magis beatum; quia praemium accidentale attenditur secundum aliquod bonum creatum, vera autem beatitudo hominis attenditur solum secundum bonum increatum. Sed sicut bonum creatum est quaedam similitudo et participatio boni increati, ita adeptio boni creati est quaedam similitudinaria beatitudo, per quam tamen vera beatitudo non augetur.
Ad sextum dicendum, quod sicut punctum non auget lineam, ita bonum creatum non auget beatitudinem.
Septimum et octavum concedimus: qui enim divina visione et fruitione privatur, ipso Deo privatur.
Ad nonum dicendum, quod peccatum veniale originali comparatum, quodammodo est maius, et quodammodo est minus. Peccatum enim veniale comparatum huic personae vel illi, magis habet de ratione peccati quam peccatum originale; quia peccatum veniale est peccatum voluntarium voluntate huius personae, non autem peccatum originale. Sed originale peccatum comparatum ad naturam est gravius; quia privat naturam maiori bono quam peccatum veniale privet personam, scilicet bono gratiae; et propter hoc debetur ei carentia visionis divinae; quia ad visionem divinam non pervenitur nisi per gratiam, quam veniale peccatum non excludit.
Ad decimum dicendum, quod perpetuitas poenae consequitur perpetuitatem culpae, quae provenit ex carentia gratiae; quia culpa non potest remitti nisi per gratiam. Et quia per peccatum originale excluditur gratia, non autem per peccatum veniale: ideo peccato originali debetur poena perpetua, non autem peccato veniali.
Ad undecimum dicendum, quod iste puer decedens sine baptismo, laboravit quidem vitio alieno quantum ad causam, quia scilicet peccatum ab alio traxit; laboravit tamen vitio proprio, in quantum a primo parente culpam contraxit; et ideo dignus est misericordia diminuente, non tamen totaliter relaxante.
Ad duodecimum dicendum, quod puer iste sine baptismo decedens non habet reatum ex hoc quod non fecit aliquid, hoc enim esset peccatum omissionis; sed habet reatum ex eo quod infectionem culpae originalis contraxit.
Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit secundum opinionem ponentium quod gratia gratum faciens non includatur in ratione originalis iustitiae; quod tamen credo esse falsum, quia cum originalis iustitia primordialiter consistat in subiectione humanae mentis ad Deum, quae firma esse non potest nisi per gratiam, iustitia originalis sine gratia esse non potuit. Et ideo habenti originalem iustitiam debebatur visio divina. Sed tamen praedicta opinione supposita, adhuc ratio non concludit, quia, licet originalis iustitia gratiam non includeret, tamen erat quaedam dispositio quae praeexigebatur ad gratiam: et ideo quod contrariatur originali iustitiae, contrariatur etiam gratiae sicut quod contrariatur iustitiae naturali, contrariatur gratiae, ut furtum, homicidium et alia huiusmodi.
Ad decimumquartum dicendum, quod si vir non potuisset resistere persuasioni mulieris, sufficienter excusatus fuisset a peccato actuali, quod propria voluntate committitur; et sic etiam anima huius pueri excusata est a reatu actualis peccati, non autem a reatu originalis, cuius infectionem contrahit per unionem ad carnem.
Ad decimumquintum dicendum, quod homo in solis naturalibus constitutus careret quidem visione divina, si sic decederet; sed tamen non competeret ei debitum non habendi. Aliud est enim non debere habere, quod non habet rationem poenae, sed defectus tantum; et aliud debere non habere, quod habet rationem poenae.



Articulus 2


Secundo quaeritur utrum peccato originali debeatur poena sensus

Et videtur quod sic.

1. Dicit enim Augustinus in hypognost., quod parvuli decedentes sine baptismo experientur gehennam. Sed gehenna nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
2. Praeterea, Augustinus dicit in lib. De fide ad petrum: firmiter tene et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos. Sed supplicium nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
3. Praeterea, Gregorius dicit in ix moral., super illud Iob: multiplicabit vulnera mea sine causa, quod a culpa originali sacramenta non liberant; et licet ex proprio nihil egerint, tamen illuc ad tormenta perveniunt. Sed tormentum nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
4. Praeterea, peccatum originale huius pueri videtur esse eiusdem speciei cum peccato actuali primi parentis, cum procedat ab eo sicut effectus a propria causa. Sed peccato actuali primi parentis debetur poena sensus. Ergo et peccato originali huius pueri.
5. Praeterea, agens coniunctum passibili inducit poenam sensus. Sed animae puerorum sunt passibiles, et etiam corpora post resurrectionem; cum non habeant dotem impassibilitatis. Ergo ad praesentiam ignis poenam sensus patientur.
6. Praeterea, post iudicium poena peccatorum consummabitur. Sed poena puerorum sine baptismo decedentium, qui pro solo originali puniuntur, non posset post iudicium consummari, nisi carentiae visionis divinae, quam nunquam non sustinent, aliqua poena sensus adderetur. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
7. Praeterea, poena debetur culpae. Sed causa peccati originalis est caro. Cum ergo carni non debeatur aliqua poena nisi sensus, videtur quod peccato originali debeatur maxime poena sensus.
8. Praeterea, si aliquis decedat cum peccato originali et veniali simul, patietur perpetuo poenam sensus. Sed poena perpetua non debetur peccato veniali. Ergo debetur peccato originali poena sensibilis perpetua.

Sed contra. Est quod bernardus dicit, quod sola propria voluntas ardet in inferno. Sed originale peccatum non est peccatum propriae voluntatis, immo consequitur ex voluntate aliena. Ergo peccato originali non debetur poena sensus.
Praeterea, innocentius III dicit in decretali, quod poena sensus debetur peccato actuali. Sed originale peccatum non est actuale. Ergo ei poena sensus non debetur.

Respondeo. Dicendum quod communiter dicitur: peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis divinae. Et hoc videtur esse rationabile propter tria. Primo quidem, quia persona quaelibet est alicuius naturae suppositum; et ideo ad ea quae sunt naturae, per se et immediate ordinatur; ad ea vero quae sunt supra naturam, ordinatur mediante natura. Quod ergo detrimentum aliquod patiatur aliqua persona in his quae sunt supra naturam, potest contingere vel ex vitio naturae, vel ex vitio personae; quod autem detrimentum patiatur in his quae sunt naturae, hoc non videtur posse contingere nisi propter vitium proprium personae. Ut autem ex praemissis patet, peccatum originale est vitium naturae, peccatum autem actuale est vitium personae. Gratia autem et visio divina sunt supra naturam humanam; et ideo privatio gratiae et carentia visionis divinae debentur alicui personae non solum propter actuale peccatum, sed etiam propter originale. Poena autem sensus opponitur integritati naturae et bonae eius habitudini, et ideo poena sensus non debetur alicui nisi propter peccatum actuale. Secundo, quia poena proportionatur culpae et ideo peccato actuali mortali, in quo invenitur aversio ab incommutabili bono et conversio ad bonum commutabile debetur et poena damni, scilicet carentia visionis divinae respondens aversioni et poena sensus respondens conversioni. Sed in peccato originali non est conversio, sed sola aversio, vel aliquid aversioni respondens, scilicet destitutio animae a iustitia originali: et ideo peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis divinae. Tertio, quia poena sensus nunquam debetur habituali dispositioni: non enim aliquis punitur ex hoc quod est habilis ad furandum, sed ex hoc quod actu furatur; sed habituali privationi absque omni actu debetur aliquod damnum; puta, qui non habet scientiam litterarum ex hoc ipso indignus est promotione ad episcopalem dignitatem. In peccato autem originali invenitur quidem concupiscentia per modum habitualis dispositionis, quae parvulum facit habilem ad concupiscendum, ut Augustinus dicit, adultum autem actu concupiscentem. Et ideo parvulo defuncto cum originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni: quia scilicet non est idoneus perduci ad visionem divinam propter privationem originalis iustitiae.

Ad primum ergo dicendum, quod nomen tormenti, supplicii, gehennae, et cruciatus, vel si quid simile in dictis sanctorum inveniatur est large accipiendum pro poena, ut ponatur species pro genere. Ideo autem sancti tali modo loquendi usi sunt, ut detestabilem redderent errorem pelagianorum, qui asserebant in parvulis nullum peccatum esse, nec eis aliquam poenam deberi.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium et ad omnia similia.
Ad quartum dicendum, quod in uno peccato primi parentis omnes peccaverunt, ut Apostolus dicit Rom. v, 12, sed ad illud unum peccatum non omnes eodem modo se habent; pertinet enim illud peccatum ad adam per propriam voluntatem, et est eius actuale peccatum: et ideo ei pro huiusmodi peccato poena actualis debebatur, sed ad alios pertinet per originem, et non per actualem voluntatem; et ideo aliis pro huiusmodi peccato non debetur poena sensus.
Ad quintum dicendum, quod in statu futurae vitae, ignis et alia huiusmodi activa non agunt in animas aut in corpora hominum secundum necessitatem naturae, sed magis secundum ordinem divinae iustitiae: quia ille status est recipiendi pro meritis. Unde cum divina iustitia non exigat quod pueris, qui cum solo originali peccato decedunt, poena sensus debeatur, nihil ab huiusmodi activis tales patientur.
Ad sextum dicendum, quod poena puerorum cum originali decedentium, post iudicium consummabitur in quantum ipsi qui punientur hac poena, consummati erunt per corporum resumptionem.
Ad septimum dicendum quod quamvis peccatum originale per carnem derivetur ad animam, non tamen habet rationem culpae nisi secundum quod pertingit ad animam; et ideo poena non debetur dispositioni carnis; et si aliquando caro puniatur, hoc est propter animae culpam.
Ad octavum dicendum, quod haec positio non videtur multis esse possibilis, quod aliquis decedat cum peccato originali et veniali tantum: quia defectus aetatis quamdiu excusat a peccato mortali, multo magis excusat a peccato veniali propter defectum usus rationis. Postquam vero usum rationis habent, tenentur salutis suae curam agere: quod si fecerint, iam absque peccato originali erunt, gratia superveniente: si autem non fecerint, talis omissio est eis peccatum mortale. Si tamen esset possibile quod aliquis cum peccato originali et veniali decederet, dico quod puniretur poena sensus aeterna. Aeternitas enim poenae, ut dictum est, concomitatur carentiam gratiae, ex qua provenit aeternitas culpae. Et inde est quod peccatum veniale in eo qui decedit cum mortali, quia nunquam remittitur, aeterna poena punitur propter gratiae carentiam. Et similis ratio esset, si quis decederet cum originali et veniali peccato.



Articulus 3


Tertio quaeritur utrum patiantur afflictionem interioris doloris qui cum solo originali decedunt

Et videtur quod sic.

1. Omne enim quod naturaliter desideratur, si non habeatur quando est tempus habendi, causat afflictionem et dolorem; sicut patet, si quis cibum non habeat quando est naturae necessarius. Sed homo naturaliter appetit beatitudinem: tempus autem habendi ipsam est post hanc vitam. Cum ergo illi qui cum peccato originali decedunt, beatitudinem non consequantur, quia carent visione divina, videtur quod afflictionem patiantur.
2. Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati se habent ad demeritum adae. Sed pueri baptizati gaudent propter meritum Christi. Ergo pueri non baptizati dolent propter demeritum adae.
3. Praeterea, de ratione poenae est quod sit contraria voluntati. Sed omne quod est contrarium voluntati est contristans, ut auctor est Philosophus in V metaphys.. Ergo si patiuntur aliquam poenam, oportet quod inde tristentur.
4. Praeterea, in perpetuum separari ab eo quem quis amat est maxime afflictivum. Sed pueri naturaliter Deum amant. Ergo cum sciant se ab eo in perpetuum separatos, videtur quod hoc non possit esse sine afflictione.

Sed contra, dolor poenae, seu afflictio poenae debetur delectationi culpae secundum illud Apoc. xviii, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Sed in peccato originali nulla fuit delectatio. Ergo neque in poena erit aliquis dolor sive afflictio.

Respondeo. Dicendum quod aliqui posuerunt quod pueri sentient aliquem dolorem vel afflictionem interiorem ex carentia visionis divinae, licet iste dolor non habeat in eis rationem vermis conscientiae: quia non sunt sibi conscii quod in eorum potestate fuerit culpam originalem vitare. Sed nulla ratio videtur esse quare subtrahatur eis exterior poena sensus, si attribuitur eis interior afflictio, quae est multo magis poenalis, et magis opponitur mitissimae poenae, quam Augustinus eis attribuit. Et ideo aliis videtur et melius, quod nullam afflictionem etiam interiorem sentiant. Et huius rationem aliqui diversimode assignant. Quidam enim dicunt, quod animae puerorum cum originali decedentium sunt in tantis tenebris ignorantiae constitutae quod nesciunt se ad beatitudinem esse factas, nec aliquid circa hoc cogitant, et ideo nullam patiuntur de hoc afflictionem. Sed hoc non videtur convenienter dici. Primo quidem, quia cum in pueris non sit peccatum actuale quod est proprie peccatum personale non debetur eis ut detrimentum aliquod patiantur in naturalibus bonis secundum rationem supra assignatam. Est autem naturale animae separatae, ut non minus, sed magis in cognitione vigeat quam animae quae sunt hic; et ideo non est probabile quod tantam ignorantiam patiantur. Secundo, quia secundum hoc illi qui sunt damnati in inferno, melioris conditionis essent quantum ad nobiliorem sui partem, scilicet intellectum, in minoribus ignorantiae tenebris existentes; et nullus est, ut Augustinus dicit, qui non mallet dolorem pati cum sana mente quam gaudere insanus. Et ideo alii assignant causam huius quod non affliguntur, ex dispositione voluntatis ipsorum. Non enim post mortem in anima mutatur dispositio voluntatis neque in bonum neque in malum. Unde cum pueri ante usum rationis non habeant actum inordinatum voluntatis, neque etiam post mortem habebunt. Non est autem absque inordinatione voluntatis quod aliquis doleat se non habere quod nunquam potuit adipisci; sicut inordinatum esset, si aliquis rusticus doleat de hoc quod non esset regnum adeptus. Quia ergo pueri post mortem sciunt se nunquam potuisse illam gloriam caelestem adipisci, ex eius carentia non dolebunt. Possumus tamen utrumque coniungentes mediam viam tenere, ut dicamus quod animae puerorum naturali quidem cognitione non carent, qualis debetur animae separatae secundum suam naturam, sed carent supernaturali cognitione, quae hic in nobis per fidem plantatur, eo quod nec hic fidem habuerunt in actu, nec sacramentum fidei susceperunt. Pertinet autem ad naturalem cognitionem quod anima sciat se propter beatitudinem creatam, et quod beatitudo consistit in adeptione perfecti boni; sed quod illud bonum perfectum, ad quod homo factus est, sit illa gloria quam sancti possident, est supra cognitionem naturalem. Unde Apostolus dicit, I ad cor. ii, 9, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se: et postea subdit: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: quae quidem revelatio ad fidem pertinet. Et ideo se privari tali bono, animae puerorum non cognoscunt, et propter hoc non dolent; sed hoc quod per naturam habent, absque dolore possident.

Ad primum ergo dicendum, quod animae puerorum in peccato originali decedentium cognoscunt quidem beatitudinem in generali secundum communem rationem, non autem in speciali; et ideo de eius amissione non dolent.
Ad secundum dicendum, quod, sicut Apostolus dicit rom., V, 15, maius est donum Christi quam peccatum adae; et ideo non oportet, si pueri baptizati gaudent propter meritum Christi, quod non baptizati doleant propter peccatum adae.
Ad tertium dicendum, quod poena non semper respondet actuali voluntati; puta, cum aliquis absens infamatur, aut etiam bonis suis spoliatur se ignorante: sed oportet quod poena semper sit vel contra actualem voluntatem, vel etiam habitualem, vel saltem contra inclinationem naturalem, ut supra, dictum est, cum de malo poenae ageretur.
Ad quartum dicendum, quod pueri in originali decedentes, sunt quidem separati a Deo perpetuo quantum ad amissionem gloriae quam ignorant, non tamen quantum ad participationem naturalium bonorum quae cognoscunt.



Articulus 4


Quarto quaeritur utrum mors et alii defectus huius vitae sint poena originalis peccati

Et videtur quod non.

1. Dicit enim seneca: mors est hominis natura, non poena. Eadem ergo ratione nec alii defectus qui ad mortem ordinantur.
2. Praeterea, quidquid communiter invenitur in multis, convenit eis ratione alicuius quod in eis communiter invenitur. Sed mors et alii defectus ad ipsam ordinati, communes sunt homini et aliis animalibus. Ergo secundum aliquid commune inveniuntur in eis. Sed aliis animalibus non conveniunt ratione culpae, quae in eis esse non potest. Ergo nec hominibus; et sic non sunt poena originalis peccati.
3. Praeterea, poena debet esse proportionabilis peccato, Deut. xxv, 2: pro mensura delicti erit et plagarum modus. Sed culpa originalis est aequalis omnibus qui ex adam nascuntur; defectus autem praedicti non sunt aequales: quia quidam statim nascuntur aegrotativi, quidam diversimode laesi, quidam bene dispositi. Huiusmodi ergo defectus non sunt poena originalis peccati.
4. Praeterea, huiusmodi defectus sunt quaedam poena sensus. Sed poena sensus debetur peccato propter conversionem indebitam ad bonum commutabile: quae quidem conversio non est in originali peccato. Ergo huiusmodi defectus non respondet ei pro poena.
5. Praeterea, gravius puniuntur homines post hanc vitam quam in hac vita. Sed post hanc vitam non debetur peccato originali poena sensus, ut dictum est. Ergo nec in hac vita; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, poena respondet culpae. Sed culpa pertinet ad hominem in quantum est homo. Cum ergo mors et alia huiusmodi non sint hominis in eo quod homo, quia etiam aliis insunt; videtur quod huiusmodi defectus non sint poenae.
7. Praeterea, peccatum originale est privatio originalis iustitiae, quae inerat homini secundum animam. Sed huiusmodi defectus pertinent ad corpus. Non ergo respondent peccato originali pro poena.
8. Praeterea, si adam non peccasset, filii eius peccare potuissent; et si peccassent, morerentur. Sed non propter originale peccatum, quod in eis non fuisset. Ergo mors non est poena peccati originalis.

Sed contra. Est quod dicitur Rom. vi, V, 23: stipendia peccati mors; et Rom. cap. viii, 10: corpus mortuum est propter peccatum.
Praeterea, Gen. ii, 17, dicitur: quacumque die comederitis, morte moriemini.
Praeterea, Augustinus dicit in XIII de trinit., et XV de civit. Dei, et contra epistolam fundamenti, quod huiusmodi defectus veniunt de damnatione peccati. Isidorus etiam dicit in libro de summo bono, quod si homo non peccasset, nec eum aqua submergeret, nec ignis combureret, nec alia huiusmodi provenirent. Ergo omnes huiusmodi defectus sunt poena peccati originalis.

Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubio secundum fidem catholicam tenendum est, quod mors et omnes huiusmodi defectus praesentis vitae, sunt poena peccati originalis. Sed sciendum est, quod duplex est poena. Una quidem quasi taxata pro peccato, alia vero concomitans: sicut videmus quod iudex pro aliquo crimine facit aliquem hominem excaecari; sed ad caecitatem eius consequuntur multa incommoda, puta quod mendicat, et alia huiusmodi: sed ipsa caecitas est poena taxata pro peccato: ad hoc enim intendit iudex ut peccantem visu privet, sed defectus consequentes non ponderat; unde contingit quod si plures propter idem peccatum excaecentur, in uno consequuntur plura incommoda quam in alio. Nec tamen hoc redundat in iudicis iniustitiam: quia huiusmodi incommoda non erant ab eo pro peccato inflicta, sed consequebantur per accidens quantum ad eius intentionem. Et similiter potest dici in proposito. Nam homini in primordio suae conditionis fuerat a Deo datum quoddam auxilium originalis iustitiae, per quod praeservabatur ab omnibus huiusmodi defectibus: quo quidem auxilio privata est tota humana natura propter peccatum primi parentis, ut ex supradictis patet: ad cuius auxilii privationem consequuntur diversa incommoda, quae diversimode inveniuntur in diversis, licet habeant aequalem culpam originalis peccati. Hoc tamen interesse videtur inter Deum punientem et hominem iudicem, quod homo iudex non potest praevidere eventus sequentes, unde nec eos potest ponderare, dum infert poenam pro culpa; propter quod rationabiliter huiusmodi incommodorum inaequalitas, eius iustitiae non derogat; sed Deus omnes eventus futuros praenoscit, unde videretur ad eius iniustitiam pertinere, si aequaliter subiacentibus culpae, inaequaliter huiusmodi incommoda provenirent. Ad hanc ergo dubitationem tollendam posuit Origenes, quod animae antequam corporibus unirentur, diversa merita habuerunt, pro quorum diversitate consequuntur in corporibus quibus uniuntur, maiora vel minora incommoda; et inde est, ut ipse dicit, quod quidam mox nati vexantur a daemone, vel caeci nascuntur, vel aliqua huiusmodi incommoda patiuntur. Sed hoc repugnat apostolicae doctrinae; dicit enim Apostolus, Rom. ix, 11, de Iacob et esau loquens: cum nondum nati essent aut aliquid boni vel mali egissent, etc.. Eadem autem est ratio de omnibus. Unde non est dicendum, quod animae habuerint merita bona vel mala, antequam corporibus unirentur. Est etiam contra rationem. Nam cum naturaliter anima sit pars humanae naturae, imperfecta est sine corpore existens, sicut est quaelibet pars separata a toto. Inconveniens autem fuisset quod Deus ab imperfectis suam operationem inciperet; unde non est rationabile quod animam creaverit ante corpus, sicut neque quod manum formaverit extra hominem. Et ideo aliter est dicendum, quod huiusmodi diversitas quae circa hos defectus accidit in hominibus, est a Deo praevisa et ordinata, non quidem propter aliqua merita in alia vita existentia, sed quandoque quidem propter aliqua peccata parentum. Cum enim filius sit aliquid patris secundum corpus quod ab ipso trahit, non autem secundum animam, quae immediate a Deo creatur; non est inconveniens quod pro peccato patris filius corporaliter puniatur, licet non poena spirituali, quae pertinet ad animam, sicut etiam homo punitur in aliis rebus suis. Quandoque vero ordinantur huiusmodi defectus non ut poena peccati alicuius, sed ut remedium contra peccatum sequens, vel propter profectum virtutis, aut eius qui hoc patitur, aut alterius; sicut Dominus dicit, Ioan. cap. ix, 3, de caeco nato: neque hic peccavit neque parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in illo; quod expediens erat ad humanam salutem. Sed hoc ipsum quod homo talis conditionis est ut ei subveniatur, vel ad vitandum peccatum, vel ad profectum virtutis per huiusmodi incommoda sive defectus, ad infirmitatem humanae naturae pertinet, quae ex peccato primi parentis derivatur; sicut quod corpus hominis sit sic dispositum quod ad eum sanandum indigeat sectione, ad eius infirmitatem pertinet. Et ideo omnes isti defectus respondent peccato originali ut poena concomitans.

Ad primum ergo dicendum, quod illud auxilium datum homini a Deo, scilicet originalis iustitia, fuit gratuitum; unde per rationem considerari non potuit; et ideo seneca et alii gentiles Philosophi non consideraverunt huiusmodi defectus sub ratione poenae.
Ad secundum dicendum, quod aliis animalibus non fuit huiusmodi auxilium collatum, nec per culpam aliquid ante perdiderunt, unde huiusmodi incommoda sequerentur, sicut est in hominibus; et ideo non est similis ratio; sicut in eo qui cespitat propter caecitatem in qua natus est huiusmodi cespitatio non habet rationem poenae quantum ad iustitiam humanam, sed naturalis defectus; in eo autem qui caecatus est propter crimen, habet rationem poenae.
Ad tertium dicendum, quod huiusmodi defectus non sunt poena taxata pro peccato, sed poena concomitans, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod poena sensus taxata non debetur nisi conversioni actuali; sed alia ratio est de poena concomitante.
Ad quintum dicendum, quod post mortem non est status proficiendi ad virtutem, vel deficiendi per peccatum; sed recipiendi pro meritis; unde omnes defectus qui sunt post mortem, taxantur pro culpa; non autem ordinant vel ad profectum virtutis vel ad evitationem peccati; et inde est quod pueris post mortem non debetur poena sensus.
Ad sextum dicendum, quod aliquid quod in homine habet rationem culpae, ut occidere hominem, potest quidem esse in aliis animalibus, non tamen habens rationem culpae, quae consistit in hoc quod sit secundum voluntatem, quae in brutis esse non potest; et similiter defectus qui sunt communes homini et aliis animalibus, in homine habent rationem poenae, quae consistit in hoc quod sit contra voluntatem, non autem in aliis animalibus. Nam ratio poenae et culpae est hominis secundum quod homo.
Ad septimum dicendum, quod per iustitiam originalem conservabatur debita habitudo corporis sub anima, quamvis ipsa in anima esset; et ideo convenienter ad peccatum originale, quo privatur originalis iustitia, sequuntur defectus corporales.
Ad octavum dicendum, quod secundum quosdam, si adam non peccasset tentatus, statim confirmatus fuisset in iustitia, et omnes posteri eius confirmati in iustitia nascerentur; et secundum hoc obiectio locum non habet. Sed hoc credo esse falsum; quia corporis conditio in primo statu respondebat conditioni animae; unde quamdiu corpus erat animale, et anima erat mutabilis nondum perfecte spiritualis effecta. Generare autem pertinet ad animalem vitam; unde sequitur quod filii adam non nascerentur in iustitia confirmati. Si ergo aliquis ex posteris adam peccasset, eo non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum actuale sicut adam mortuus fuit; sed posteri eius morerentur propter peccatum originale.



Articulus 5


Qu. Disp. De Malo Qu.5