Qu. Disp. De Malo Qu.8 Art.2


Secundo quaeritur de superbia: utrum sit speciale peccatum

Et videtur quod non.

1. Omne enim speciale peccatum, corrumpit determinatam virtutem et potentiam animae. Sed superbia corrumpit omnes virtutes et omnes potentias animae; dicit enim Gregorius xxxiv moralium: superbia nequaquam unius virtutis extinctione contenta, per cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit; et isidorus dicit in libro de summo bono quod est ruina omnium virtutum. Ergo superbia non est speciale peccatum.
2. Praeterea, praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est superbire. Sed quicumque peccat mortaliter, praefert voluntatem suam voluntati superioris, scilicet Dei. Ergo superbit. Omne ergo peccatum est superbia, et sic non est speciale peccatum.
3. Sed dicendum, quod superbia, in quantum est amor propriae excellentiae, sic est speciale peccatum in quantum autem importat contemptum Dei, sic est generale peccatum.- sed contra, omne peccatum speciale habet propriam materiam, sicut gula cibos, luxuria venerea, avaritia divitias. Sed superbia, inquantum est amor propriae excellentiae non habet propriam materiam; quia, sicut Gregorius dicit XXXV moralium, alter erigitur auro, alter colloquio, alter infimis et terrenis, alterque caelestibus virtutibus. Ergo superbia secundum quod est amor propriae excellentiae, non est speciale peccatum.
4. Item, videtur quod nec sit generale, secundum quod importat Dei contemptum. Quicumque enim peccat ex infirmitate vel ignorantia non peccat ex contemptu. Sed multi ex ignorantia vel infirmitate peccantes mortaliter peccant. Non ergo omne peccatum mortale est ex contemptu: et ita superbia, secundum quod importat contemptum Dei, non est generale peccatum.
5. Praeterea, generali malo non opponitur speciale bonum, sed generale. Sed contemptui Dei opponitur speciale bonum quod est reverentia Dei, pertinens specialiter ad donum timoris. Ergo contemptus Dei non est generale peccatum, et per consequens neque superbia, secundum quod importat Dei contemptum; et sic praedicta distinctio cessat.
6. Praeterea, illud quod perficit omnia peccata in ratione malitiae, est generale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, ut Gregorius dicit super Ezech.. ergo Superbia est generale peccatum.
7. Praeterea, peccata distinguuntur secundum obiecta, sicut et virtutes. Sed superbia habet idem obiectum cum aliis peccatis: puta cum invidia, quae dolet de bono alieno, quaerens excellentiam propriam, et cum inani gloria, quae appetit excellentiam in favore humano, et cum ira, quae appetit vindictam pertinentem ad quamdam excellentiam victoriae. Ergo superbia non est speciale peccatum ab aliis distinctum.
8. Praeterea, illud sine quo nullum peccatum esse potest, est generale omnibus peccatis. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in lib. De natura et gratia, quod sine superbiae appellatione nullum peccatum invenies; et prosper dicit in lib. De vita contemplativa, quod nullum peccatum absque superbia potest vel potuit esse aut poterit. Ergo superbia est peccatum generale.
9. Praeterea, illud quod convertitur cum omni peccato, est peccatum generale. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in libro de natura et gratia, quod tam superbire peccare est, quam peccare superbia. Ergo superbia est generale peccatum.
10. Praeterea, super illud Eccli. x, 14: initium peccati hominis apostatare a Deo, dicit Glossa: non est maior apostasia quam recedere a Deo, quae merito superbia dicitur. Sed quicumque peccat mortaliter, recedit a Deo. Ergo superbit; et sic superbia est generale peccatum.
11. Praeterea, in eodem capitulo dicit alia Glossa: caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum. Ergo superbia non est peccatum speciale ab aliis distinctum.
12. Praeterea, super illud Iob xxxiii, 17: ut avertat hominem ab iniquitate, dicit Glossa: contra conditionem superbire, est eius praecepta peccando transcendere. Sed quicumque peccat, transgreditur Dei praecepta; dicit enim Augustinus xxiii contra faustum, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Ergo quicumque peccat, superbit, et omne peccatum est superbia.
13. Praeterea, Anselmus dicit, quod anima ex necessitate appetit proprium bonum. Quod autem fit ex necessitate, non est peccatum. Ergo superbia non est peccatum; et ita non est speciale peccatum.
14. Praeterea, si esset speciale peccatum, esset unum de septem vitiis principalibus. Sed isidorus in lib. De summo bono, non ponit superbiam inter septem vitia principalia, sed loco eius ponit inanem gloriam. Ergo superbia non est speciale peccatum.
15. Praeterea, Augustinus dicit in lib. De libero arbitrio, quod superbia est amor proprii boni. Sed hoc est commune omni peccato; ergo superbia est generale peccatum.
16. Praeterea, illud quod est formale in omnibus peccatis, non est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: dicit enim Augustinus in lib. De libero arbitrio, quod peccare est, spreto bono incommutabili, bonis commutabilibus adhaerere. Quorum primum, scilicet spernere bonum incommutabile, pertinet ad aversionem, quae est formale in omni peccato; sicut conversio ad Deum quae est per caritatem, est formale in virtutibus. Spernere autem Deum ad superbiam pertinet. Ergo videtur quod superbia sit generale peccatum.
17. Praeterea, nihil quod est ex ordinatione divina, est peccatum. Sed superbia est ex ordinatione divina; dicitur enim is., lx, V. 15: ponam te in superbiam saeculorum: ubi Glossa hieronymi dicit, quod est superbia bona et mala. Et Prov. viii, 18, dicit sapientia: mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Ergo superbia non est speciale peccatum.

Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de natura et gratia: quaere et invenies, secundum legem Dei, superbiam esse peccatum, multum discretum ab aliis vitiis.
Praeterea, ibidem dicitur, quod multa peccata fiunt quae non fiunt superbe. Ergo superbia non est generale peccatum.
Praeterea, nullum peccatum generale habet aliud peccatum prius se. Sed superbia habet aliud peccatum prius se: dicitur enim Eccli. x, 14: initium superbiae hominis apostatare a Deo. Ergo superbia non est generale peccatum.
Praeterea, omne peccatum aliis condivisum est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: ut patet I ioan. ii, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Ergo superbia est speciale peccatum.
Praeterea, quodcumque peccatum habet specialem actum, est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, quia, ut Augustinus dicit in lib. De natura et gratia, superbia sola in bonis factis cavenda est; et Gregorius dicit quod superbia prima recedit a Deo, ultima redit. Ergo superbia est speciale peccatum.
Praeterea, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Sed superbia est maximum peccatum, ut Glossa dicit super illud Psalm. xviii, 14: emundabor a delicto maximo. Ergo superbia est speciale peccatum.

Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet videre quid sit peccatum superbiae, ut sic postmodum videri possit an sit speciale peccatum. Est ergo considerandum, quod omne peccatum fundatur in aliquo appetitu naturali; et quia homo quolibet naturali appetitu appetit divinam similitudinem, in quantum omne bonum naturaliter desideratum est quaedam similitudo bonitatis divinae, ideo Augustinus dicit in II confessionum Deo loquens: fornicatur anima, scilicet peccando, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Sed quia ad rationem pertinet dirigere appetitum, et praecipue secundum quod est lege Dei informata; ideo si appetitus feratur in aliquod bonum naturaliter desideratum secundum regulam rationis, erit appetitus rectus et virtuosus; si vero transcendat regulam rationis vel ab ea deficiat, erit utrobique peccatum. Sicut appetitus sciendi est homini naturalis; unde si scientiae intendat secundum quod recta ratio dictat, erit virtuosum et laudabile; si vero transcendat aliquis regulam rationis, erit peccatum curiositatis; si vero deficiat, erit peccatum negligentiae. Inter alia autem quae homo desiderat, unum est excellentia. Naturale enim est non solum homini, sed etiam unicuique rei, ut perfectionem in bono concupito desideret, quae in quadam excellentia consistit. Si quidem ergo appetitus excellentiam appetit secundum regulam rationis divinitus informatae, erit appetitus rectus et ad magnanimitatem pertinens, secundum illud apostoli II ad cor. x, 13: nos autem non in immensum gloriabimur quasi in aliena gloria, sed secundum regulam qua mensus est nobis Deus. Si autem aliquis ab hac regula deficiat, incurret pusillanimitatis vitium; si vero excedat, erit vitium superbiae, sicut ipsum nomen demonstrat; nam nihil aliud est superbire quam superexcedere propriam mensuram in excellentiae appetitu. Unde Augustinus dicit in XIV de civit. Dei, quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et quia non est eadem mensura omnium, ideo contingit quod aliquid non imputatur uni ad superbiam quod alteri imputaretur; sicut episcopo non imputatur ad superbiam si exerceat ea quae ad propriam excellentiam pertinent: imputaretur autem hoc ad superbiam clerico, vel simplici sacerdoti, si ea quae sunt episcopi attentaret. Sic ergo excellentia habet propriam rationem cuiusdam determinati appetibilis, quamvis materialiter inveniatur in multis; unde manifestum est superbiam esse speciale peccatum. Actus enim et habitus distinguuntur specie secundum formales obiectorum rationes: unde et Augustinus, singillatim singulis peccatis propria obiecta attribuens, in quorum appetitu umbram quamdam divinae similitudinis imitantur, de superbia sic dicit loquens ad Deum: super celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Contingit tamen superbiam quodammodo esse generale peccatum dupliciter. Uno quidem modo per quamdam diffusionem, alio modo secundum suum effectum. Quantum ad primum considerandum est, quod, sicut Augustinus dicit XIV de civit. Dei, sicut amor Dei facit civitatem Dei, ita amor inordinatus sui facit civitatem babylonis; et sicut in amore Dei ipse Deus est ultimus finis, ad quem omnia ordinantur quae recto amore diliguntur, ita in amore suae excellentiae invenitur ultimus finis, ad quem omnia alia ordinantur. Nam qui quaerit abundare in divitiis vel in scientia vel honoribus vel quibuscumque aliis rebus, per omnia huiusmodi quamdam excellentiam intendit. Est autem hoc considerandum in omnibus actibus et habitibus operativis, quod ars vel habitus ad quem pertinet finis, per imperium movet artes vel habitus versantes circa ea quae sunt ad finem; sicut ars gubernatoria, ad quam pertinet usus navis, qui est finis eius, imperat navifactivae; et idem est videre in omnibus. Unde et caritas, quae est amor Dei, imperat omnibus aliis virtutibus; et sic quamvis sit specialis virtus si consideretur proprium obiectum, tamen secundum quamdam diffusionem sui imperii est communis omnibus virtutibus; unde dicitur forma et mater omnium virtutum. Et similiter superbia, quamvis sit speciale peccatum secundum rationem proprii obiecti, tamen secundum quamdam diffusionem proprii imperii est commune peccatum ad omnia; unde et dicitur radix et regina omnium peccatorum, ut patet per Gregorium XXXI moralium. Quantum vero ad secundum considerandum est, quod unumquodque peccatum considerari potest et secundum affectum et secundum effectum. Contingit enim quandoque esse aliquod peccatum secundum effectum, non tamen secundum affectum; sicut si aliquis occidat patrem putans occidere hostem, committit quidem peccatum patricidii secundum effectum, non autem secundum affectum; sicut et a quibusdam dictum est, quod milesii quidem stulti non sunt, operantur autem qualia stulti. Sic ergo si accipiatur peccatum superbiae secundum effectum, communiter invenitur in omni peccato; est enim quidam effectus superbiae, non subdi regulae superioris: quod facit quicumque peccat, in quantum non subditur legi Dei. Si vero consideretur quantum ad affectum, non semper in omni peccato est peccatum superbiae: quia non semper hoc aliquid agitur ex actuali contemptu Dei vel legis ipsius: sed quandoque ex ignorantia, quandoque vero ex infirmitate, sive ex aliqua passione; unde Augustinus in lib. De natura et gratia, dicit, peccatum superbiae esse ab aliis peccatis discretum.

Ad primum ergo dicendum, quod superbia extinguit omnes virtutes et corrumpit omnes potentias animae per quamdam diffusionem sui imperii, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est quidem actus superbiae: sed non semper ex affectu superbiae procedit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod superbia habet propriam materiam si accipiatur formalis ratio sui obiecti, sicut dictum est, licet illa formalis ratio in omnibus inveniri possit; sicut et magnanimitas, specialis virtus est, et tamen intendit magnum in operibus virtutum, ut Philosophus dicit in iv ethic..
Ad quartum dicendum, quod superbia secundum quod importat Dei contemptum secundum affectum, non potest esse peccatum generale; immo etiam est specialius quam superbia secundum quod significat appetitum perversae excellentiae: potest enim esse appetitus perversae excellentiae non solum si contemnatur Deus, sed etiam si contemnatur homo. Sed si accipiatur contemptus Dei secundum effectum, sic salvatur in omnibus peccatis, etiam quae ex infirmitate vel ignorantia committuntur, ut patet ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod sicut superbia per diffusionem et effectum invenitur in omnibus peccatis, quamvis sit speciale peccatum, ita etiam timor eisdem modis potest inveniri in omnibus actibus virtutum, quamvis sit speciale donum.
Ad sextum dicendum, quod superbia perficit omnia praedicta, ratione malitiae; non quia sit essentialiter omnis malitia, sed duobus modis praedictis.
Ad septimum dicendum, quod invidia, inanis gloria et ira non habent idem obiectum cum superbia; sed obiecta eorum ordinantur ad obiectum superbiae sicut ad finem; ideo enim invidia tristatur de bono proximi, et inanis gloria appetit laudem, et ira vindictam, ut per huiusmodi quaedam excellentia habeatur. Ex quo non potest concludi quod superbia sit idem cum eis, sed quod imperet eis, sicut patet ex dictis.
Ad octavum dicendum, quod auctoritates illae intelliguntur de superbia quantum ad effectum superbiae, sine quo nullum peccatum esse potest; non autem quantum ad superbiae affectum.
Et similiter dicendum ad nonum; sic enim superbire secundum effectum convertitur cum eo quod est peccare. Quamvis ad utrumque dici possit, quod Augustinus in lib. De natura et gratia, illa verba inducit non ex persona sua, sed ex persona alterius contra quem disputat; unde et postmodum improbat ea dicens, quod non semper ex superbia peccatur.
Ad decimum dicendum, quod recedere a Deo est superbia secundum effectum.
Et similiter dicendum ad undecimum; quia transgredi praecepta Dei peccando est superbire secundum effectum, non tamen semper secundum affectum.
Ad duodecimum dicendum, quod si accipiatur superbia prout secundum effectum est in omni peccato, sic superbia nihil est aliud quam aversio ab incommutabili bono; cupiditas autem conversio ad commutabile bonum; ex quibus duobus constituitur unum peccatum, sicut ex formali et materiali, eo quod omne peccatum est aversio ab incommutabili bono, et conversio ad commutabile bonum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in appetitu proprii boni contingit esse peccatum, si recedat a regula rationis, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam Gregorius XXXI moral., non ponit superbiam unum de vitiis principalibus sed reginam omnium et radicem, in quantum ad omnia peccata diffundit suum imperium. Sed per hoc non excluditur quin superbia sit speciale peccatum.
Ad decimumquintum dicendum, quod amor inordinatus proprii boni communiter convenit omni peccato; et sic etiam convenit superbiae secundum quod id quod est generis, convenit speciei. Potest tamen dici, quod superbia proprie sit amor proprii boni, si hoc quod dicitur proprii, sumatur cum quadam praecisione, ita scilicet quod aliquis amet bonum non quasi superioris bonum; quod proprie ad superbiam pertinet, ut scilicet bonum suum ab alio non recognoscat.
Ad decimumsextum dicendum, quod ratio illa procedit de superbia quantum ad effectum, sic enim incommutabile bonum spernitur in omni peccato: non autem semper quantum ad affectum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod superbia potest uno modo dici ex eo quod superexcedit regulam rationis; et sic semper superbia est peccatum; et ita communiter accipitur. Alio modo potest dici superbia ex eo quod superexcedit aliquid aliud: et sic potest esse superbia bona, ut Hieronymus dicit, sicut cum aliquis vult operari opera consiliorum, quae superexcedunt communia opera praeceptorum. Vel potest dici, quod cum dicitur: ponam te in superbiam saeculorum, accipitur superbia materialiter, id est, dabo tibi magnam excellentiam, de qua homines saeculi superbiunt. Et similiter potest intelligi quod dicitur. Opes superbae, id est de quibus solent homines superbire.



Articulus 3


Tertio quaeritur utrum superbia sit in vi irascibili

Et videtur quod non.

1. Cum enim irascibilis sit quaedam pars sensibilis appetitus, oportet quod quilibet motus irascibilis sit quaedam passio, quia passiones animae sunt motus appetitus sensitivi. Sed superbia non videtur consistere in aliqua passione ad irascibilem pertinente, neque in timore, neque in audacia, neque in spe aut desperatione, neque in ira. Ergo superbia non est in irascibili.
2. Praeterea, cum irascibilis sit in parte sensitiva animae, obiectum irascibilis non potest esse nisi aliquod bonum sensibile. Sed superbia quaerit excellentiam non solum in bonis sensibilibus, sed etiam in rebus spiritualibus et intelligibilibus, ut Gregorius dicit in xxxiv moralium. Ergo superbia non potest esse in irascibili sicut in subiecto.
3. Praeterea, in daemonibus non est sensitiva pars animae, cum sint incorporei. Si ergo superbia esset in irascibili, sequeretur quod superbia non potest esse in daemonibus, quod patet esse falsum.
4. Praeterea, superbia proprie est contemptus Dei. Sed irascibilis non potest attingere ad hoc obiectum quod est Deus, cum sit potentia animae sensitivae. Ergo superbia non est in irascibili sicut in subiecto.
5. Praeterea, avicenna notificat vim irascibilem per hoc quod movetur ad repellendum nocivum vel corrumpens cum appetitu vincendi. Sed hoc non pertinet ad superbiam; non enim intendit repellere nocivum, sed magis excellere in bono. Ergo superbia non est in irascibili.
6. Praeterea, superbia est causa invidiae. Invidia autem est in concupiscibili, cum sit in odium felicitatis alienae. Ergo superbia non est in irascibili.
7. Praeterea, videtur quod non sit in irascibili sed magis in rationali. Gregorius enim xxiii moralium, assignans quatuor species superbiae, dicit: quatuor quippe sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur; cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe coniectant se habere quod non habent, aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod habent. Sed omnia ista pertinent ad rationem, scilicet aestimare, putare, credere, enuntiare, et se aliis comparare. Ergo superbia est in ratione.
8. Praeterea, Prov. xi, 2, dicitur: ubi humilitas, ibi sapientia. Sed sapientia est in ratione. Ergo et humilitas; ergo et superbia; quae humilitati contrariatur; contraria enim nata sunt esse in eodem.
9. Praeterea, bernardus dicit in lib. De XII gradibus humilitatis, quod perfectio humilitatis est cognitio veritatis. Sed cognitio veritatis pertinet ad rationem. Ergo humilitas est in ratione; ergo et superbia.
10. Praeterea, Philosophus dicit in III ethic., quod superbus est fictor fortitudinis. Sed fictio pertinet ad rationem; fingere enim est repraesentare; quod est rationis solius, ut dicit Philosophus in sua poetica. Ergo superbia est in ratione.
11. Praeterea, habacuc, II, 5, super illud: quomodo vinum decipit bibentem, dicit Glossa, quod superbia primum credere altiora de se facit. Sed credere est actus rationis. Ergo primus actus superbiae est in ratione; ergo ipsa superbia est in ratione.
12. Praeterea, Ambrosius dicit super beati immaculati, quod lex Dei sola est quae vires superbiae potest repellere. Sed lex Dei est in ratione. Ergo et superbia quae per eam repellitur.
13. Praeterea, Gregorius dicit XXXI moral., quod superbia est regina omnium vitiorum. Sed regere ad rationem pertinet. Ergo superbia est in ratione.
14. Praeterea, ieremiae, xlix, 16, super illud: superbia tua, et arrogantia tua, etc., dicit Glossa: haereticum non facit error, sed superbia. Sed haeresis est in ratione; ergo et superbia.
15. Praeterea, Augustinus dicit in XII de Trin., quod in inferiori ratione est peccatum, in quantum non cohibetur a superiori ratione, vel in quantum etiam superior ratio consentit; et sic videtur quod primum peccatum sit in superiori ratione. Sed superbia est primum peccatum. Ergo superbia est in superiori ratione.
16. Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in decretis, 15, quaest. 1, quod superbia est motus ad consequendum quod iustitia vetat. Sed iustitia ad rationem pertinet, quia per eam hominis est alteri debitum reddere. Superbia est ergo in ratione.
17. Praeterea, Augustinus dicit et habetur in decr., 23, quaest. 4: vasis irae nunquam Deus redderet interitum nisi inveniret in eis spontaneum delictum. Spontaneum autem dicitur aliquid quod subiacet imperio rationis. Cum ergo maxime reddatur interitus vasis irae propter superbiam, videtur quod superbia pertineat ad rationem.
18. Praeterea, seneca dicit in quadam epistola, quod summum bonum hominis est in rationali. Hoc autem est virtus, quam corrumpit superbia, ut dictum est. Ergo etiam superbia est in ratione, et non in irascibili.
19. Praeterea, videtur quod sit in voluntate, et non in irascibili. Quia super illud matth., cap. III, 13: sic decet nos implere omnem iustitiam, dicit Glossa, id est perfectam humilitatem. Sed iustitia est in voluntate. Ergo et humilitas.
20. Praeterea, ad superbiam praecipue videtur pertinere appetitus honoris. Sed appetere honores est voluntatis. Ergo superbia est in voluntate.
21. Praeterea, superbire est super ire; et sic videtur quod maxime pertineat ad superiorem potentiam, quae super alias vadit. Haec autem est voluntas, quae movet omnes alias potentias. Ergo superbia videtur ad voluntatem pertinere, et non ad irascibilem.
22. Praeterea, videtur quod sit in concupiscibili. Dicitur enim in libro sententiarum prosperi quod superbia est amor propriae excellentiae. Sed amor est in concupiscibili. Ergo et superbia.
23. Praeterea, ad superbiam secundum Augustinum, pertinet appetere laeta et fugere tristia. Sed hoc pertinet ad concupiscibilem. Ergo superbia est in concupiscibili.
24. Praeterea, ad superbiam pertinet delectari de bono proprio. Sed hoc est concupiscibilis. Ergo superbia videtur esse in concupiscibili, et non in irascibili.

Sed contra. Est quod Gregorius in II moralium, ponit contra superbiam donum timoris.
Praeterea, Augustinus dicit in XIV de civit. Dei, quod superbia est appetitus perversae celsitudinis. Sed arduum est subiectum irascibilis. Ergo superbia est in irascibili.
Praeterea, pusillanimitas videtur esse vitium oppositum superbiae. Pusillanimitas autem est in irascibili, sicut et magnanimitas. Ergo et superbia est in irascibili.

Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis evidentiam oportet primo considerare, in qua potentia animae possit esse peccatum vel virtus, ut sic considerari possit, in qua VI animae sit superbia tamquam in subiecto. Est ergo considerandum quod omnis actus virtutis seu peccati est voluntarius. Sunt autem in nobis duo principia voluntarii actus, scilicet ratio sive intellectus, et appetitus; haec enim sunt duo moventia, ut dicitur in III de anima, et praecipue quantum ad actus proprios hominis. Ratio autem, cum sit vis apprehensiva, differt a VI appetitiva in hoc quod operatio rationis et cuiuslibet virtutis apprehensivae perficitur in hoc quod apprehensum est in apprehendente; intellectus enim in actu est intellectum in actu, et sensus in actu est sensatum in actu. Operatio autem appetitivae consistit in hoc quod appetens movetur ad rem appetitam. Manifestum est autem quod hoc proprie ad superbiam pertinet quod aliquis inordinate tendat in propriam excellentiam, quasi magnificando seipsum, secundum illud Psalm. ix, V. 18: iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Unde manifestum est quod superbia ad vim appetitivam pertinet. Sed cum vis appetitiva moveatur quodammodo a VI apprehensiva in quantum bonum apprehensum movet appetitum, necesse est quod secundum diversam rationem apprehensionis distinguatur vis appetitiva; eo quod passiva sunt proportionata activis et motivis, et potentiae distinguuntur secundum obiecta. Est autem quaedam vis apprehensiva universalium, scilicet intellectus vel ratio; quaedam autem vis apprehensiva singularium, scilicet sensus vel phantasia; unde consequenter est duplex appetitiva: una quae est in parte rationali, quae vocatur voluntas; alia quae est in sensitiva, quae vocatur sensualitas, sive appetitus sensitivus. Appetitus ergo rationalis, qui est voluntas, habet pro propria ratione obiecti bonum universale; et ideo non dividitur in plures potentias. Sed appetitus sensitivus non attingit ad universalem rationem boni, sed ad quasdam particulares rationes boni sensibilis vel imaginabilis; unde oportet quod secundum diversas particulares rationes huiusmodi boni, distinguatur appetitus sensitivus; habet enim aliquid rationem appetibilis ex eo quod est delectabile secundum sensum, et secundum hanc rationem boni est obiectum concupiscibilis; habet etiam aliquid aliud rationem appetibilis ex hoc quod habet quamdam altitudinem imaginatam ab animali, ut possit repellere omnia nociva, et potestative uti proprio bono. Quod quidem bonum est absque omni delectatione sensus, et interdum cum aliquo dolore sensibili, sicut cum animal pugnat ad vincendum; et secundum hanc rationem boni imaginati accipitur obiectum irascibilis. Manifestum est autem quod omne particulare continetur sub universali, sed non convertitur; unde in quodcumque potest ferri irascibilis vel concupiscibilis, potest etiam ferri voluntas, et in multa alia. Sed voluntas fertur in suum obiectum absque passione, eo quod non utitur organo corporali, irascibilis autem et concupiscibilis cum passione; et ideo motus omnes qui sunt in irascibili et concupiscibili cum passione, ut amoris, gaudii, spei et huiusmodi, possunt esse in voluntate sine passione. Manifestum est autem ex supradictis quod superbiae obiectum est excellentia sensibilis. Si ergo sola excellentia sensibilis vel imaginabilis ad superbiam pertinet, oportet superbiam solum in irascibili ponere. Sed quia superbia est etiam circa excellentiam intelligibilem, quae est in spiritualibus bonis, et, quod plus est, invenitur etiam in substantiis spiritualibus, in quibus non invenitur appetitus sensitivus; ideo necesse est dicere quod superbia etiam sit in irascibili in quantum respicit excellentiam sensibilem vel imaginabilem; et sic etiam est in voluntate, prout respicit excellentiam intelligibilem, et secundum quod invenitur in daemonibus.

Ad primum ergo dicendum, quod superbia est appetitus inordinatus excellentiae. Sic autem se habet spes ad bonum arduum futurum, sicut se habet desiderium ad bonum absolute sumptum. Unde manifestum est quod superbia est principaliter circa spem, quae est passio irascibilis: nam et praesumptio, quae est inordinata spes, maxime videtur ad superbiam pertinere.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, superbia quae respicit excellentiam intelligibilem non est in irascibili, sed in voluntate; et tamen ex excellentia intelligibili consequitur interdum aliquis effectus imaginatus, respectus cuius potest esse superbia in irascibili; sicut cum aliquis propter excellentiam scientiae laudatur, vel aliquem honorem sensibilem habet.
Ad tertium dicendum, quod superbia daemonum etsi non sit in irascibili, est tamen in voluntate, sicut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod duplex est obiectum. Unum quidem quod se habet per modum termini ad quem; et tale obiectum irascibilis non potest esse Deus. Alio modo per modum termini a quo; et sic illud quod contemnitur est obiectum irascibilis; et hoc modo nihil prohibet Deum esse obiectum irascibilis in quantum scilicet irascibilis fertur ad proprium obiectum, non refrenata per reverentiam Dei.
Ad quintum dicendum, quod vis irascibilis licet sit subiectum multarum passionum, denominatur tamen ab ira tamquam ab ultima; unde avicenna notificat vim irascibilem solum secundum passionem irae et non secundum alias passiones.
Ad sextum dicendum, quod invidia non est in irascibili, sed in concupiscibili, cum sit tristitia de alieno bono; tristitia autem est in concupiscibili, sicut et delectatio; et ad eamdem etiam vim pertinet odium, sicut et amor. Si tamen invidia esset in irascibili, non propter hoc prohiberetur superbia esse in concupiscibili quia est causa eius; nihil enim prohibet unum actum vel passionem alicuius potentiae esse causam alterius actus vel passionis eiusdem potentiae: sicut amor est causa desiderii, cum tamen utrumque sit in concupiscibili.
Ad septimum dicendum, quod aliquis actus potest ad aliquod vitium pertinere tripliciter: uno modo directe; alio modo antecedenter; et tertio modo consequenter: sicut ad iram directe quidem et essentialiter pertinet quod sit appetitus vindictae; antecedenter autem quod tristetur de aliqua iniuria illata; consequenter autem quod delectetur de punitione eius qui iniuriam intulit. Sic ergo ad superbiam pertinet directe quidem et quasi essentialiter immoderatus appetitus excellentiae; antecedenter autem quod aliquis aestimet se tantum cui talis excellentia competat; consequenter autem ut ex aestimatione et appetitu in verba et facta ostentationis prorumpat. Quorum trium primum pertinet ad irascibilem, alia vero duo ad rationem. Apprehensio enim rationis praecedit appetitivum motum; et imperium rationis de exteriori executione sequitur ipsum.
Ad octavum dicendum, quod humilitas et sapientia inveniuntur in eodem homine, in quantum humilitas ad sapientiam disponit: quia qui humilis est subiicit se sapientibus ad discendum, et non innititur sensui proprio. Non tamen oportet quod sapientia et humilitas sint in eadem parte animae, quia quod est in inferiori potest disponere ad quod est superioris; sicut bonitas imaginationis disponit ad scientiam.
Ad nonum dicendum, quod cognitio veritatis se habet ad humilitatem antecedenter; quia dum aliquis veritatem considerat, se ultra suam mensuram non offert.
Ad decimum dicendum, quod fictio se habet ad superbiam consequenter; ex hoc enim quod aliquis appetit excellentiam, consequitur quod talem exterius se exhibeat ut apud alios aliquo modo excellat.
Ad undecimum dicendum, quod sentire de se altiora dicitur esse primus actus superbiae, quia antecedit ad appetitum excellentiae.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio in quantum regit inferiores vires et movet eas, retrahit eas ab inordinatis motibus; unde lex Dei, secundum quod est in ratione, excludit superbiam, non quidem formaliter, sicut nigredo excludit albedinem (sic enim essent in eodem), sed effective, sicut pictor excludit nigredinem. Unde non oportet quod superbia sit in ratione, in qua est lex Dei.
Ad decimumtertium dicendum, quod superbia dicitur esse regina aliorum vitiorum, in quantum imperium suum diffundit ad omnia alia vitia, propter ordinem finis eius ad fines aliorum vitiorum, non propter hoc quod sit in ratione.
Ad decimumquartum dicendum, quod haeresis per illam auctoritatem probatur esse effectus superbiae. Nihil autem prohibet id quod est in una VI animae, habere effectum in alia VI animae.
Ad decimumquintum dicendum, quod primum peccatum dicitur esse in ratione antecedenter, in appetitu autem essentialiter, in quantum scilicet vis appetitiva tendit in aliquod illicitum, vel ab eo retardatur iudicio rationis.
Ad decimumsextum dicendum, quod peccatum est in inferiori VI animae, ex eo quod a rectitudine rationis recedit; unde non oportet si iustitia aliquo modo ad rationem pertinet, quod propter hoc omne peccatum essentialiter sit in ratione sicut in subiecto.
Ad decimumseptimum dicendum, quod peccatum dicitur esse voluntarium sive spontaneum, non solum quando actus eius a voluntate elicitur, sed etiam quando est imperatus ab ea, quae imperat actus inferiorum virium; unde nihil prohibet aliquod peccatum voluntarium in aliqua inferiori VI animae esse.
Ad decimumoctavum dicendum, quod socrates posuit omnes virtutes esse quasdam scientias, ut dicitur in VI ethic.; et ideo posuit ipse, et stoici in hoc eum sequentes, omnes virtutes esse in rationali per essentiam. Sed quia per virtutem moralem magis directe perficitur vis appetitiva quam ipsa ratio, ideo melius est dicendum secundum Aristotelem, quod virtutes morales sunt in VI appetitiva, quae est rationalis per participationem, in quantum movetur per imperium rationis.
Ad decimumnonum dicendum, quod omnis virtus quodammodo est iustitia, in quantum per rationem ordinatur ad obediendum legi, ut dicitur in V ethic.. Unde licet iustitia sit in voluntate, non tamen oportet quod omnes virtutes quae praedicto modo iustitiae nomen accipiunt, in ratione vel voluntate esse dicantur: quia ratio et voluntas possunt etiam alias vires movere.
Ad vicesimum dicendum, quod appetere honores sensibiles, vel imaginabiles, in quantum habent rationem ardui vel excellentis, non solum ad voluntatem, sed etiam ad irascibilem pertinet.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod superbire est super ire excedendo propriam mensuram, quod non solum ad superiorem, sed etiam ad inferiorem pertinere potest.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod omnes passiones irascibilis incipiunt ab amore, qui est passio concupiscibilis; et terminantur ad delectationem et tristitiam, quae etiam sunt in concupiscibili. Unde nihil prohibet, si ea quae pertinent ad concupiscibilem, attribuantur antecedenter vel consequenter superbiae, in irascibili existenti. Et per hoc patet solutio ad ea quae sequuntur.



Articulus 4


Qu. Disp. De Malo Qu.8 Art.2