Qu. Disp. De Malo Qu.12 Art.2


Secundo quaeritur utrum ira possit esse peccatum, vel non

Et videtur quod non.

1. Ira enim passio quaedam est. Sed passionibus non meremur neque demeremur, neque etiam laudamur aut vituperamur, ut patet per Philosophum in II ethic.. Ergo ira non est peccatum.
2. Praeterea, sicut homo claudus est homo, ita natura lapsa est natura. Sed irasci est naturae lapsae. Ergo irasci est aliquid conveniens naturae. Sed nullum tale est peccatum. Ergo ira non est peccatum.
3. Praeterea, illud quod de se est ordinabile ad bonum vel ad malum, non debet iudicari esse peccatum. Sed ira potest determinari vel ad bonum vel ad malum. Ergo ira non est secundum se peccatum.
4. Praeterea, actus proprii naturalium virium animae non sunt peccata; quia peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit in II lib.. Sed ira est actus potentiae irascibilis, quae est quaedam naturalis vis animae. Ergo ira non est peccatum.
5. Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed ira non est voluntaria, quia, ut Philosophus dicit in VII ethic., iratus cum tristitia operatur; tristitia autem est de his quae nobis nolentibus accidunt, ut Augustinus dicit XIV de civit. Dei. Ergo ira non est peccatum.
6. Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non est peccatum; nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut dicit Augustinus. Sed ira non est in potestate nostra: quia super illud Psalm. iv, 5: irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa, quod motus irae non est in potestate nostra. Ergo ira non est peccatum.
7. Praeterea, Philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis circa cor. Sed hoc non importat aliquod peccatum. Ergo ira non est peccatum.
8. Praeterea, Hieronymus dicit in epistola ad antonium monachum, quod irasci est hominis, sed non inferre iniuriam, est christiani. Sed illud quod est hominis in eo quod homo, non est peccatum. Ergo ira non est peccatum.
9. Praeterea, in omni peccato est conversio ad commutabile bonum. Sed in ira non est conversio ad commutabile bonum, sed magis ad malum, id est ad nocumentum proximo inferendum. Ergo ira non est peccatum.

Sed contra, est quod Apostolus dicit ad ephes., iv, 31: omnis... Indignatio et ira tollatur a vobis; quod non diceret, nisi ira esset peccatum. Ergo ira est peccatum.

Respondeo. Dicendum quod ira importat quemdam motum appetitus; non autem importat fugam sed prosecutionem; est enim appetitus alicuius rei consequendae. Et quia conveniens obiectum prosecutionis est bonum, non autem malum, ideo supra, dictum est quod omnes motus appetitivi quorum obiectum est malum, si ad prosecutionem pertinent, sunt mali, sicut amare vel concupiscere malum, et gaudere de malo. Ira autem importat quemdam appetitum alicuius mali, id est nocumenti, quod quaerit inferre proximo; non tamen appetit illud sub ratione mali, sed sub rationi boni, quod est iustum vindicativum; propter hoc enim iratus quaerit alium laedere, ut vindicet iniuriam sibi factam. Motus autem appetitivi magis diiudicantur secundum illud quod est formale in obiecto, quam secundum id quod est materiale in ipso; unde magis est dicendum quod ira sit prosecutio boni, quam quod sit prosecutio mali, quia id quod quaerit est malum materialiter, sed bonum formaliter. Quamvis autem omnis prosecutio mali sit mala, non tamen omnis prosecutio boni est bona; sed oportet considerare an illud bonum sit verum et simpliciter bonum, vel magis sit apparens et secundum quid bonum. Nam prosecutio eius quod est vere et simpliciter bonum, est bona; sicut amor et concupiscentia sapientiae, et gaudium de ipsa; sed prosecutio eius quod est bonum apparens et secundum quid, malum autem simpliciter et secundum rei veritatem, est mala; sicut patet in gula et luxuria, in quibus vituperatur concupiscentia apparentis et non veri boni. Sic ergo dicendum est in proposito, quod si ira sit appetitus vindictae secundum quod vere est iusta, tunc ira erit bona et virtuosa, et vocatur ira per zelum. Si autem sit vindictae quae est apparens iusta et non vere iusta, sic ira est peccatum, quam Gregorius in V moral., vocat iram per vitium. Est autem vindicta sic desiderata, apparens iusta propter praecedentem iniuriam quam ratio dictat esse vindicandam; non tamen est vere et simpliciter iusta, quia non servatur debitus ordo iustitiae quia forte aliquis quaerit maiorem vindictam quam debeat; vel quia quaerit se vindicare sua auctoritate, cum hoc ei non liceat; vel quia quaerit vindictam non debito fine; et ideo Philosophus dicit in VII ethic., quod iratus incipit quidem audire rationem, prout scilicet iudicat esse iniuriam vindicandam; non tamen perfecte audit eam, quia non attendit ut sequatur rectum ordinem vindictae secundum quod ratio dictat; unde comparat iram ministris festinantibus exequi mandatum, antequam totum audiant, et propter hoc offendunt.

Ad primum ergo dicendum, quod passiones neque dicuntur laudabiles neque vituperabiles; quia secundum se non important aliquid conveniens rationi vel rationi repugnans. Si tamen ad passionem addatur aliquid unde conveniat rationi, erit passio laudabilis; si vero addatur ei aliquid unde a ratione discordet, erit passio vituperabilis; et sic ira ponitur peccatum, in quantum rationem perfecte non audit, ut dictum est; et tamen ira dicitur esse peccatum non solum prout est passio, id est motus appetitus sensitivi, sed etiam prout nominat actum intellectivi appetitus, qui est voluntas, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod homini claudo potest aliquid convenire in quantum est homo; et hoc per se convenit homini, per accidens autem claudo. Potest etiam ei aliquid convenire in quantum est claudus quod per accidens se habet ad hominem. Et similiter naturae lapsae ira convenit in quantum natura est lapsa: ex hoc enim contingit quod motus irae discedit ab ordine rationis.
Ad tertium dicendum, sicut supra dictum est, quod quia vitium oppositum mansuetudini est innominatum, ideo nomen passionis, quae de se est indifferens, sumitur pro nomine vitii; et hoc modo dicimus iram esse peccatum. Sic autem non se habet nisi ad malum.
Et similiter dicendum ad quartum; sic enim ira nominat actum potentiae naturalis, secundum quod est passio quaedam indifferenter se habens ad bonum et malum.
Ad quintum dicendum, quod iratus operatur cum tristitia quae consequitur ex iniuria illata. Unde ex hoc non potest haberi quod ira sit involuntaria, sed quod aliquod involuntarium sit causa irae; nunquam enim aliquis irasceretur, nisi aliquid sibi fieret contra suam voluntatem.
Ad sextum dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira inordinata, secundum quod est in sensualitate, praeveniens plenam deliberationem rationis. Tales autem sensualitatis motus sunt quidem in potestate nostra in particulari, quia possumus unum motum impedire applicando cognitionem ad alia; non tamen possumus impedire quin aliquis motus inordinatus surgat.
Ad septimum dicendum, quod illa definitio irae datur secundum id quod est materiale in ipsa; pertinet enim ad transmutationem corporalem accensio sanguinis circa cor; sed talis corporalis commotio sequitur motum appetitivum, qui est formalis in ira, in quo consistit ratio peccati.
Ad octavum dicendum, quod quandoque nomen hominis accipitur pro infirmitate humana, sicut I ad cor. iii, 3: cum (adhuc) sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et hoc modo irasci inordinate, dicitur esse hominis; quia pertinet ad infirmitatem humanam.
Ad nonum dicendum, quod obiectum irae est malum sub ratione alicuius boni; et ita importat conversionem ad aliquod bonum.



Articulus 3


Tertio quaeritur utrum ira sit peccatum mortale

Et videtur quod sic.

1. Quia ad Ephes. iv, 26, super illud: sol non occidat super iracundiam vestram, dicit Glossa, quod Christus cum ira nunquam simul inhabitat. Sed solum peccatum mortale est illud quod Christus in anima non compatitur. Ergo ira est peccatum mortale.
2. Praeterea, Matth. v, 21-22, Dominus dicit: audistis quia dictum est antiquis: non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Ex quo patet quod eadem poena debetur irae in nova lege quae debebatur homicidio in veteri lege. Sed homicidium in veteri lege semper erat peccatum mortale. Ergo ira in nova lege est peccatum mortale.
3. Praeterea, omne id quod meretur damnationem aeternam, est peccatum mortale. Sed ira meretur damnationem aeternam; dicit enim Glossa, ibidem, quod his tribus, scilicet iudicio, concilio, gehenna, diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati singulariter exprimuntur. Ergo ira est peccatum mortale.
4. Praeterea, Gregorius dicit V moral.. Per iram iustitia relinquitur, concordia rumpitur, sancti spiritus splendor excutitur. Sed ista non fiunt nisi per peccatum mortale. Ergo ira est peccatum mortale.
5. Praeterea, omnis libidinosus appetitus quem sibi Christus retinuit, peccatum est mortale. Sed sicut Augustinus dicit XIV de civit. Dei, ira est libido ulciscendi. Vindictam autem sibi Christus retinuit, secundum illud Deut. xxxii, 35: mihi vindicta, et ego retribuam, secundum aliam litteram, ubi nos habemus: mea est ultio. Ergo ira est peccatum mortale.
6. Praeterea, illud quod facit augmentum scelerum, videtur esse scelus, id est peccatum mortale. Sed ira facit augmentum scelerum, ut Glossa dicit super illud Prov. xxix, V. 22: vir iracundus provocat rixas. Ergo ira est peccatum mortale.
7. Praeterea, nihil corrumpit intellectum nisi excellens peccatum: quia et sensum corrumpunt excellentiae sensibilium. Sed ira corrumpit intellectum: dicit enim Gregorius V moral., quod ira excaecat oculum rationis. Ergo ira est excellens peccatum, cuiusmodi est peccatum mortale.
8. Praeterea, illud quod est contra rationem, videtur esse peccatum mortale. Sed ira inordinata est contra iudicium rationis, ut ex supradictis, patet. Ergo ira est peccatum mortale.
9. Praeterea, illud quod est contra naturam hominis, est peccatum mortale. Sed ira est huiusmodi; homo enim est animal mansuetum natura: ira autem mansuetudini contrariatur. Ergo ira est peccatum mortale.
10. Praeterea, quidquid contrariatur actui caritatis, est peccatum mortale. Sed ira contrariatur actui caritatis, quae vult bonum proximo; ira autem vult proximo nocumentum. Ergo ira est peccatum mortale.
11. Praeterea, peccatum mortale dicitur ex eo quod spiritualiter occidit. Sed Iob v, 2, dicitur quod virum stultum interficit iracundia. Ergo ira est peccatum mortale.

Sed contra. Super illud Psalm. iv, 5: irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa: venialis est ira quae non perducitur in effectum. Sed ea quae sunt secundum genus suum peccata mortalia, etiam antequam perducantur ad effectum, nunquam sunt venialia secundum solum consensum. Ergo ira ex genere suo non est peccatum mortale.
Praeterea, peccatum operis non est minus quam peccatum cordis. Sed opus irae non semper est peccatum mortale, sicut quando aliquis per iram alicui modica nocumenta infert, vel leviter impellendo eum, vel obiurgando ipsum, vel aliquid huiusmodi faciendo. Ergo etiam neque ira ex genere suo est peccatum mortale.
Praeterea, Augustinus dicit ix de civit. Dei, quod in disciplina christiana non consideratur an aliquis irascatur, sed magis unde pius animus irascitur. Sed nullum peccatum mortale potest esse simul cum pietate. Ergo ira non est peccatum mortale.
Praeterea, est quaedam ira quae est virtuosa, ut supra, habitum est; et quaedam ira quae est peccatum mortale. Ergo etiam est quaedam media, quae est peccatum veniale.
Praeterea, nullum peccatum mortale potest esse cum spiritu sancto. Sed ira potest esse cum spiritu sancto: legitur enim iv reg. II, 15, quod requievit spiritus eliae super eliseum, et tamen maledixit statim postea pueris; et egressi duo ursi de saltu laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros: quod videtur ad maximam iram pertinere. Ergo ira non est peccatum mortale.
Praeterea, in lege nova nullum peccatum mortale permittitur. Sed ira permittitur, ut patet in Glossa ad ephes., iv, 26, super illud: irascimini, et nolite peccare. Ergo ira non est peccatum mortale.
Praeterea, secundum Philosophum in VII ethic., concupiscentia est turpior quam ira. Sed concupiscentia non est semper peccatum mortale. Ergo etiam neque ira.
Praeterea, peccatum mortale non est aliquis motus appetitus, praeveniens completam deliberationem rationis. Sed ira semper praevenit completam deliberationem rationis: quia nunquam perfecte audit rationem, ut in VII ethic. Dicitur. Ergo ira non est peccatum mortale.

Respondeo. Dicendum quod cum actus morales ex obiectis speciem trahant, secundum eorum obiecta considerari debent, utrum ex genere suo sint boni vel mali; et si mali, utrum mortalia vel venialia peccata. Dictum est autem, quod obiectum irae, secundum quod est peccatum, est vindicta iniusta, quae nihil aliud est quam nocumentum illatum proximo contra iustitiae debitum; hoc autem de sui ratione importat peccatum mortale. Quia enim debitum iustitiae cadit sub praecepto, quidquid est contra rationem debiti iustitiae, contrariatur praecepto; unde est peccatum mortale. Unde ira per vitium ex suo genere est peccatum mortale, cum nihil aliud sit quam voluntas nocendi proximo iniuste propter aliquam offensam praecedentem. Sed in aliis peccatis, sicut dictum est, contingit aliquod peccatum ex genere suo esse mortale quod tamen propter imperfectionem actus est veniale. Dictum est autem supra, quod actus hominis potest esse imperfectus dupliciter. Uno modo ex parte agentis; et sic imperfectus actus hominis est qui solius est sensualitatis, praeveniens iudicium rationis, quae est proprium principium activum in homine; et secundum hoc motus sensualitatis ad quodcumque peccatum mortale, etiam ad adulterium vel homicidium perpetrandum, est peccatum veniale. Alio modo dicitur actus imperfectus ex parte obiecti, quod propter sui parvitatem quasi nihil habetur. Nam ratio id quod est modicum, accipit quasi nihil, ut Philosophus dicit in III polit.: et secundum hoc quamvis accipere rem alienam sit peccatum mortale ex genere suo, tamen accipere aliquid modicum, quod quasi nullius est pretii vel momenti, non est peccatum mortale; puta, si aliquis acciperet unum modicum racemum de vinea alicuius. Utroque autem modo contingit in genere peccati irae inveniri aliquod peccatum veniale. Uno modo sicut subitus motus irae cui ratio non consentit, et est peccatum veniale; alio modo propter parvitatem nocumenti: puta, si aliquis irascitur contra aliquem puerum, volens eum parum trahere per capillos, vel per aurem, aut aliquid aliud leve facere in sui vindictam. Sed quando aliquis appetit se vindicare non servata iustitia, inferendo aliquod grave nocumentum, cum consensu deliberatae rationis, talis ira semper est peccatum mortale. Et quia quaedam ira est peccatum mortale, et quaedam veniale, ad utrasque rationes respondendum est.

Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira per vitium, quando motus irae est perfectus et ex parte agentis et ex parte obiecti; sic enim est semper peccatum mortale, ut dictum est.
Et similiter dicendum ad secundum et ad tertium et ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod circa vindictam Deus aliquid sibi soli retinuit. Inferre enim vindictam in manifestis delictis, aliis commisit qui constituuntur in ordine alicuius potestatis: dicitur enim de homine pietatem habente, Rom. xiii, 4, quod est vindex (dei) in iram ei, qui malum agit. De occultis vero sibi soli iudicium et vindictam reservavit, secundum illud I ad cor. iv, 5: nolite ante tempus iudicare. Sibi etiam soli reservavit Deus, ut propter seipsum vindicaretur: homo enim non debet vindicari propter seipsum sed propter culpam in seipso commissam, quae est Dei offensa. Quando ergo aliquis quaerit vindictam propter seipsum, vel praeter ordinem iudiciariae potestatis, usurpat sibi quod Dei est; et ideo peccat mortaliter, nisi sit actus imperfectus, ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod crementum scelerum potest fieri non solum per additionem sceleris ad scelus, sed etiam per occasionem; et hoc modo ira quae est peccatum veniale, potest facere crementum scelerum.
Ad septimum dicendum, quod intellectum vel rationem potest aliquid dupliciter corrumpere. Uno modo per se et directe per quamdam contrarietatem; et sic solum peccatum mortale corrumpit iudicium rationis. Alio modo indirecte et per accidens, in quantum impeditur usus rationis per quamdam corporalem commutationem: et hoc modo etiam ira quae est peccatum veniale, potest impedire usum rationis; non tamen proprie dicitur excaecare, nisi quando rationem ducit in consensum peccati.
Ad octavum dicendum, quod ratio dirigit omnia ex fine. Illud ergo directe contrariatur rationi quod excludit debitum finem; et hoc non fit nisi per peccatum mortale. Si autem sit inordinatio circa ea quae sunt ad finem non excluso fine, non est proprie contra rationem, sed praeter eam; et est peccatum veniale.
Ad nonum dicendum, quod ira est contra naturam hominis, qui est animal rationale, in quantum contrariatur rationi; et hoc convenit soli irae quae est peccatum mortale.
Ad decimum dicendum, quod caritas vult proximo bonum sub ratione boni, et ideo proprie caritati contrariatur odium. Ira autem appetit malum proximi non in quantum malum, sed sub ratione iusti vindicativi, ut dictum est: et ideo ex parte obiecti, quod non est vere iustum sed apparens, contrariatur iustitiae; ex parte vero passionis contrariatur mansuetudini, quae tenet medium in ira.
Ad undecimum dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de perfecto motu irae per vitium.

Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira quae est in sola sensualitate, quae dicitur ad effectum perducere, non solum in exteriori opere, sed etiam per interiorem consensum, qui apud Deum pro facto reputatur.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de ira per zelum, quae est imperfecta ex parte obiecti.
Ad tertium dicendum, quod pius animus irascitur ira per zelum, quae est virtuosa, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod inter vindictam iustam et iniustam nihil est medium; et ideo etiam nec inter iram virtuosam et iram quae est peccatum mortale, nisi forte ira imperfecta, quae est venialis.
Ad quintum dicendum, quod eliseus non maledixit pueris ex ira vitiosa, quasi propter livorem vindictae, sed ex zelo divinae iustitiae.
Ad sextum dicendum, quod Apostolus permittit motum irae imperfectae, quae in sola sensualitate consistit.
Ad septimum dicendum, quod si illa concupiscentia est perfecta eius, quod ex genere suo est peccatum mortale, ipsa etiam est peccatum mortale; si tamen sit imperfecta, est peccatum veniale sicut et de ira dictum est.
Ad octavum dicendum, quod ira non perfecte audit rationem dissuadentem; audit tamen quandoque perfecte rationem consentientem.



Articulus 4


Quarto quaeritur utrum ira sit levius peccatum odio et invidia et aliis huiusmodi

Et videtur quod non.

1. Quia ut Augustinus dicit in enchir. Malum dicitur quia nocet. Ergo quanto aliquod peccatum maius nocumentum affert, tanto gravius est. Sed ira maius nocumentum infert homini quam invidia; dicit enim hugo de sancto victore lib. De septenariis, quod superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum. Ergo invidia non est gravius peccatum quam ira.
2. Praeterea, effectus assimilatur suae causae. Sed effectus invidiae est ira, ut hugo dicit. Ergo ira non est minus peccatum quam invidia.
3. Item, videtur quod non sit minus peccatum quam odium. Quia gravitas peccatorum attenditur secundum effectum. Sed idem est effectus odii et irae, scilicet inferre nocumentum proximo. Ergo odium non est gravius peccatum quam ira.
4. Item, videtur quod sit gravius peccatum quam concupiscentia carnis. Quia secundum Philosophum in III topic., si summum huius praeeminet summo illius, hoc praeeminet illi. Sed summum peccatum in genere irae, scilicet homicidium, praeeminet in gravitate cuicumque peccato in genere concupiscentiae carnis. Ergo ira est simpliciter gravius peccatum quam concupiscentia carnis.
5. Praeterea, quanto aliquod peccatum est gravius, tanto maiorem poenitudinem inducit. Sed poenitentia magis est adiuncta irae quam concupiscentiae carnis: quia, sicut Philosophus dicit in VII ethic., qui irascitur cum tristitia peccat; concupiscens autem, sine tristitia. Ergo ira est gravius peccatum quam concupiscentia.
6. Praeterea, Ezech. xvi, 44, dicitur: sicut mater, ita et filia. Sed blasphemia, quae est filia irae secundum Gregorium, est gravius peccatum omnibus aliis vitiis.

Sed contra, est quod Augustinus in regula, comparat iram festucae, odium vero trabi.

Respondeo. Dicendum quod ibi quaerenda est differentia, ubi aliqua convenientia invenitur. Peccatum autem irae convenit cum tribus peccatis in obiecto. Est enim obiectum irae, sicut dictum est, malum aliquod inferendum sub ratione cuiusdam boni. Ex parte ergo mali convenit cum odio quod appetit malum alicuius, et cum invidia quae dolet de bono; ex parte vero boni desiderati convenit cum concupiscentia, quae etiam est inordinatus appetitus boni. Sed absolute loquendo ira deficit in gravitate a tribus praedictis vitiis. Nam odium quaerit malum proximi sub ratione mali, et invidia contrariatur bono proximi sub ratione boni; ira autem non quaerit malum proximi nec impedit bonum eius nisi sub ratione boni quod est iustum vindicativum; et ita illud quod facit odium et invidia per se intendens ad malum vel ad impedimentum boni, hoc facit ira per se intendens ad bonum, per accidens autem ad malum. Semper autem id quod est per se, Potius est eo quod est per accidens: et ideo invidia et odium excedunt in malitia peccatum irae. Similiter etiam peccatum concupiscentiae est hoc quod tendit in bonum quod est delectabile secundum sensum: ira autem tendit inordinate in bonum quod est apparens iustum, quod est secundum rationem. Et ideo cum bonum rationis sit melius quam bonum sensus, motus irae magis accedit ad virtutem quam motus concupiscentiae; et ideo simpliciter loquendo est minus peccatum. Unde Philosophus dicit in VII ethic., quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae. Et haec quidem comparatio attenditur secundum ipsa genera peccatorum; nihil enim prohibet secundum aliquas supervenientes circumstantias iram esse aliis graviorem.

Ad primum ergo dicendum, quod invidia aufert homini proximum per quamdam contrarietatem ad ipsum; sic autem ira non aufert homini seipsum, sed indirecte, in quantum per corporalem commotionem irae impeditur usus rationis, per quam homo non est compos sui ipsius.
Ad secundum dicendum, quod ira, secundum Philosophum, ex tristitia causatur: et ita cum invidia sit quaedam tristitia, contingit ex invidia iram causari. Non tamen oportet quod ira sit aequalis invidiae, quia non semper effectus adaequatur suae causae quamvis aliquam similitudinem eius habeat.
Ad tertium dicendum, quod ira et odium diversimode procedunt ad inferendum nocumentum proximo; et haec quidem diversitas potest attendi secundum plura, ut Philosophus dicit in II rhet.: primo quidem, quia ira non intendit nocumentum nisi sub ratione iusti vindicativi, unde non quaerit nocere nisi illis qui nos laeserunt vel aliquos ad nos pertinentes, ut fiat quaedam retributio; sed odium potest esse ad quoscumque extraneos, qui nihil unquam nos laeserunt, propter hoc quod eorum dispositio contrariatur nostro affectui. Secundo, quia ira est semper ad aliquas singulares personas, quia causatur ex aliquibus iniuriosis actibus, actus autem sunt singularium; odium autem potest esse ad aliquid commune, sicut homo habet odio totum latronum genus. Tertio, quia iratus non quaerit nocumentum proximi nisi usque ad illam mensuram quae requiritur secundum quod ei videtur vindicativa iustitia; quo quidem adepto quietatur ira, sed odium de quocumque malo non saturatur; quaerit enim malum proximi secundum se. Quarto, quia iratus hoc appetit, ut ille cui nocumentum infert, hoc sentiat, quod propter iniuriam illatam hoc malum sibi evenit; odiens autem non curat qualitercumque immerito malum veniat. Ex quibus etiam patet quod odium est gravius peccatum quam ira.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procederet, si homicidium esset species irae; non est autem species irae, sed effectus. Contingit autem quod ex minori malo consequitur quandoque maius malum.
Ad quintum dicendum, quod concupiscentia magis est poenitibilis quam etiam ira, eo quod ira plus habet de ratione. Tristitia autem quae coniungitur irae, non pertinet ad poenitentiam, quia non est de actu irae, sed de causa provocante ad iram, scilicet de iniuria illata.
Ad sextum dicendum, quod quia malum nihil causat nisi virtute boni, in processu peccatorum proceditur ab eo quod habet magis speciem boni; et ideo plerumque ex minoribus peccatis homo perducitur in maiora. Unde non oportet quod ira sit tantae quantitatis sicut blasphemia.



Articulus 5


Quinto quaeritur utrum ira sit vitium capitale

Et videtur quod non.

1. Capitis enim non est caput. Sed ira habet aliud caput, causatur enim ex tristitia, ut etiam Philosophus dicit. Ergo ira non est vitium capitale.
2. Praeterea, omne vitium capitale est speciale peccatum. Sed ira videtur esse generale; quia non contrariatur uni soli virtuti, sed pluribus; contrariatur enim et caritati et iustitiae et mansuetudini. Ergo ira non est vitium capitale.
3. Praeterea, aliis vitiis capitalibus quaedam alia vitia opponuntur, sicut superbiae pusillanimitas, accidiae vana laetitia. Sed irae non opponitur aliud vitium. Ergo non est vitium capitale.

Sed contra, est quod prov., xxix, super illud: vir iracundus provocat rixas, dicit Glossa: ianua omnium vitiorum est iracundia, qua clausa virtutibus intrinsecus debetur quies; aperta, ad omne facinus armabitur animus.

Respondeo. Dicendum quod sicut supra, dictum est, vitium capitale est ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Contingit autem, ut in pluribus, ad finem iracundiae, id est ad vindictam sumendam, multa inordinate fieri, quae quidem inordinate facta sunt quaedam peccata; et ideo ira est vitium capitale, et ponit Gregorius XXXI mor., sex filias eius, quae sunt rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemia. Et huius ratio est quia ira potest considerari tripliciter: uno modo secundum quod est in corde, alio modo secundum quod est in ore, tertio modo secundum quod procedit usque ad opus. Secundum autem quod est in corde, unum quidem vitium oritur ex parte suae causae, quae est iniuria illata: non enim nocumentum illatum provocat ad iram nisi in quantum consideratur sub ratione iniusti: sic enim ei debetur vindicta. Quanto autem aliqua persona est vilior vel magis obnoxia alteri, tanto iniustius est quod ei nocumentum inferat; et ideo iratus considerans nocumentum sibi illatum, magnificat in animo suo iniustitiam, et ex hoc procedit ad vindicandum indignitatem personae inferentis nocumentum, et haec est proprie indignatio. Aliud autem vitium causatur ex ira in corde existente ex parte eius quod iratus appetit. Excogitat enim iratus diversas vias et modos per quos possit se vindicare, et talibus cogitationibus quodammodo inflatur animus eius, secundum illud Iob xv, V. 2: numquid sapiens... Implebit ardore stomachum suum? Et sic ex ira oritur tumor mentis. Procedit etiam ira in locutionem, et contra Deum qui permittit iniuriam inferri, et sic ex ira causatur blasphemia; et contra proximum, qui infert: et sic sunt duo gradus irae qui tanguntur matth., V, 22. Quorum unum est cum aliquis prorumpit in verba inordinata sine expressione specialis iniuriae, ut qui dixerit fratri tuo, racha, quae est interiectio irascentis, et sic ex ira oritur clamor, id est inordinata et confusa locutio indicans motum irae. Alius gradus irae est cum aliquis prorumpit usque ad verba iniuriosa; sicut cum quis dixerit fratri suo, fatue, ad quod pertinet contumelia. Secundum autem quod ira procedit in actum, sic causantur rixae, in quibus includuntur omnia consequentia, sicut vulnerationes, homicidia, et huiusmodi.

Ad primum ergo dicendum, quod tristitia, ex qua oritur, non est solum illa tristitia quae est vitium capitale; unde non continetur sub aliquo capitali vitio.
Ad secundum dicendum, quod ira est speciale vitium; opponitur tamen diversis virtutibus secundum diversas rationes. Nam quantum ad ipsam inordinationem passionis opponitur mansuetudini; quantum autem ad nocumentum quod intentat inferre, opponitur caritati; quantum autem ad rationem apparentis iustitiae, opponitur verae iustitiae: magis tamen opponitur mansuetudini quae est moderativa irae.
Ad tertium dicendum, quod etiam irae contrariatur aliquod vitium quod est inordinata remissio irae, de quo Chrysostomus dicit super illud matth., V, 22: qui irascitur fratri suo: patientia irrationalis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos sed etiam bonos invitat ad malum. Quia tamen illud vitium est innominatum, iracundiae non videtur opponi aliud vitium.



QUAESTIO 13

Et primo quaeritur utrum avaritia sit vitium speciale.
Secundo utrum avaritia sit peccatum mortale.
Tertio utrum sit vitium capitale.
Quarto utrum mutuare ad usuram sit peccatum mortale.



Articulus 1


Et primo quaeritur utrum avaritia sit vitium speciale

Et videtur quod non.

1. Omne enim vitium speciale habet materiam specialem: quia semper in moralibus species determinantur secundum obiecta. Sed avaritia non habet materiam specialem, sed generalem: dicit enim Augustinus III de lib. Arb.: avaritia quae graece philargyria dicitur non in solo argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae inordinate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisquam quam satis est. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
2. Praeterea, id quod continet sub se diversa genera peccatorum, non est speciale peccatum. Sed avaritia continet sub se diversa genera peccatorum: nam etiam sub avaritia continetur superbia, quae est appetitus inordinatus excellentiae: dicit enim Gregorius in homil. Super: ductus est Iesus etc.: avaritia non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
3. Praeterea, tullius dicit quod avaritia est immoderatus amor habendi. Sed omnia quae ad nos pertinent, habere dicimur, et partes nostrae substantiae, et qualitates et quantitates, et exteriora accidentia, ut dicit Philosophus in praedicamentis. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum speciale habet aliud peccatum sibi oppositum, ut dicitur in II ethic.. Sed avaritia non habet aliquod peccatum sibi oppositum, ut patet per Philosophum in V ethic.. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
5. Praeterea, illud quod se habet ad omnia genera peccatorum, non videtur esse speciale peccatum. Sed avaritia se habet ad omnia genera peccatorum: dicitur enim I ad tim., cap. vi, 10: radix omnium malorum est cupiditas, per quam avaritia intelligitur, ut Augustinus dicit XI super Genes. ad Litteram. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
6. Praeterea, si avaritia sit speciale peccatum, hoc maxime erit in quantum avaritia est inordinatus appetitus pecuniarum. Sed hoc etiam modo avaritia est peccatum generale; quia omne peccatum est per conversionem ad commutabile bonum, ut Augustinus dicit. Bona autem temporalia fere omnia per pecuniam possunt acquiri, secundum illud Eccle. x, 19: pecuniae obediunt omnia. Ergo avaritia nullo modo est speciale peccatum.
7. Praeterea, nullum speciale peccatum contrariatur diversis virtutibus, eo quod uni unum est contrarium, ut dicitur in X metaph.. Sed avaritia contrariatur diversis virtutibus: contrariatur enim caritati, ut Augustinus dicit super Genes. ad Litteram: contrariatur etiam liberalitati, secundum quod communiter dicitur: contrariatur etiam iustitiae, secundum quod est specialis virtus, ut dicit Chrysostomus exponens illud matth., V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; iustitia enim dicit vel universalem virtutem, vel particularem avaritiae contrariam. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
8. Praeterea, avaritiae proprium est ut retineat non retinenda. Sed spiritualia sunt specialiter non retinenda, quia communicata non minuuntur, sed crescunt. Ergo avaritia est circa spiritualia bona. Manifestum est autem quod est circa bona corporalia. Ergo universaliter circa omnia bona. Non ergo est vitium speciale sed generale.

Sed contra. Nullum generale dividitur contra specialia. Sed avaritia dividitur contra specialia peccata; Gregorius enim XXXI moral., distinguit avaritiam contra alia vitia capitalia. Genes. etiam III in Glossa dicitur quod diabolus tentavit primum hominem de gula, superbia et avaritia: et sic avaritia contra alia peccata dividitur. Ergo avaritia est speciale peccatum.
Praeterea, speciali virtuti peccatum speciale contrariatur. Sed avaritia contrariatur iustitiae secundum quod est virtus specialis, ut patet per auctoritatem chrysostomi inductam. Ergo avaritia est peccatum speciale.
Praeterea, radix habet rationem principii. Sed principium distinguitur ab his quorum est principium: quia nihil est principium vel causa sui ipsius. Cum ergo avaritia sit radix omnium malorum, ut Apostolus dicit, videtur quod avaritia sit peccatum distinctum ab aliis peccatis; et ita non est generale peccatum, sed speciale.

Respondeo. Dicendum quod avaritia, secundum quod est ex prima sui nominis impositione, significat inordinatam cupiditatem pecuniarum: dicitur enim avarus quasi avidus aeris, ut isidorus dicit in lib. Etymol., et huic consonat quod in graeco avaritia philargyria nominatur, quasi amor argenti. Unde cum pecunia sit quaedam materia specialis, avaritia videtur secundum primam nominis impositionem speciale quoddam vitium esse; sed secundum quamdam similitudinem ampliatum est hoc nomen ad significandum inordinatam cupiditatem quorumlibet bonorum. Et secundum hoc avaritia est generale peccatum, quia in omni peccato est conversio per appetitum inordinatum ad aliquod commutabile bonum, et ideo, Augustinus, XI super Genes. ad Litteram, dicit, quod est avaritia generalis, qua quis appetit aliquid plusquam oportet; et est avaritia specialis, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Et huius distinctionis ratio est, quia cum avaritia sit inordinatus amor habendi: sicut habere potest uno modo sumi communiter, et alio modo specialiter,- prout dicimur habere possessionem de qua possumus quod volumus facere,- ita etiam avaritia sumitur generaliter pro inordinato amore habendi quamcumque rem, et specialiter pro amore habendi possessiones, quae omnes sub nomine pecuniae intelliguntur, quia eorum pretium pecunia mensuratur, ut Philosophus dicit in iv ethic.. Sed quia peccatum virtuti opponitur, oportet considerare quod circa possessiones vel pecunias consistit et iustitia et liberalitas; aliter tamen et aliter. Ad iustitiam enim pertinet medium aequalitatis constitutae in ipsis rebus possessis, ut scilicet unusquisque habeat quod sibi debetur; liberalitas vero constituit medium in ipsis affectionibus animae, ut scilicet unusquisque non sit nimium amator vel cupidus pecuniae, et quod sit emissivus earum cum delectatione vel sine tristitia quando oportet et ubi oportet. Quidam ergo loquuntur de avaritia sicut de opposito liberalitatis: et secundum hoc avaritia importat quemdam defectum circa emissiones pecuniarum et quamdam superfluitatem circa acquisitionem et retentionem earum in superfluo amore pecuniae. Philosophus vero in V ethic., loquitur de avaritia sicut de opposito iustitiae: et secundum hoc avarus dicitur qui recipit vel retinet aliena contra debitum iustitiae. Liberalitati enim opponit non avaritiam sed illiberalitatem, ut patet in iv ethic., et huic etiam consonat auctoritas chrysostomi inducta, et etiam id quod dicitur ezech., XXII, V. 27: principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem,... Et avare ad lucra sectanda.

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de avaritia communiter dicta.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod habere specialiter dicimur possessiones, quarum omnino Domini sumus; unde cum tullius dicit, quod avaritia est inordinatus amor habendi, proprie intelligendum est secundum quod dicimur habere possessiones.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod opponitur iustitiae. Iustitia enim medium quid est inter superfluum et diminutum; sed non est medium inter duas malitias, sicut aliae virtutes, ut dicitur in V ethic.. Sed quod aliquid superabundet in accipiendo vel retinendo ultra debitum iustitiae, malitia quaedam est, et ad avaritiam pertinet. Quod autem aliquis minus habeat quam sibi debeatur, hoc non est iniustum facere, sed iniustum pati; quod magis est poena quam culpa; et secundum hoc avaritia opponitur alicui peccato.
Ad quintum dicendum, quod avaritia pertinet ad omnia peccata non sicut genus, sed sicut radix et principium: et ideo ex hoc non potest concludi quod avaritia sit generale peccatum, sed quod sit generalis quaedam causa peccatorum.
Ad sextum dicendum, quod quaedam acquiruntur pecunia, quae sunt secundum eamdem rationem appetibilia sicut et pecunia, in quantum scilicet sunt utilia ad necessitatem vitae; ut etiam omnia ista quae possessiones dicuntur, sub pecuniae nomine includantur: et sunt materia avaritiae specialiter dictae. Quaedam vero sunt quae possunt acquiri per pecuniam, et tamen habent aliam rationem appetibilitatis; et ista pertinent ad alia vitia specialia, sicut sublimitas honorum, quae pertinet ad ambitionem, et pravitas laudis, quae pertinet ad inanem gloriam, et delectatio ciborum, quae pertinet ad gulam, et venereorum, quae pertinet ad luxuriam.
Ad septimum dicendum, quod avaritia opponitur iustitiae et liberalitati secundum diversas acceptiones; caritati vero opponitur sicut et quodlibet peccatum mortale, in quantum constituit finem in bono creato.
Ad octavum dicendum, quod spiritualia bona non sunt retinenda, sed communicanda; non tamen est idem modus habendi aut communicandi ea, sicut habentur vel communicantur possessiones; unde non pertinent ad avaritiam proprie dictam.



Articulus 2


Qu. Disp. De Malo Qu.12 Art.2