Qu. Disp. De Malo Qu.13 Art.2


Secundo quaeritur utrum avaritia sit peccatum mortale

Et videtur quod sic.

1. Nihil enim excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed avaritia excludit a regno Dei; dicitur enim ephes., V, 5: omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Ergo avaritia est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne peccatum quod contrariatur caritati, est mortale: quia per caritatem est vita animae, secundum illud I ioan., cap. ii, 15: si quis diligit mundum non est caritas patris in eo. Sed avaritia contrariatur caritati: dicit enim Augustinus in libro lxxxiii quaestionum, quod venenum caritatis est cupiditas. Ergo avaritia, quae est idem cupiditati, est peccatum mortale.
3. Praeterea, I ioan., ii, 15, dicitur: si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo. Sed avaritia ex inordinato amore mundi procedit. Ergo avaritia excludit ab homine caritatem Dei; et ita est peccatum mortale.
4. Praeterea, illud quod contrariatur iustitiae, videtur esse peccatum mortale, eo quod iustitia habet rationem debiti, quod cadit sub praecepto. Sed avaritia contrariatur iustitiae; reservat enim aliqua quae possunt cedere in utilitatem proximorum. Dicit enim Basilius: est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot iniuriaris, quot exhibere valeres. Ergo avaritia est peccatum mortale.
5. Praeterea, donum Dei est aliquid perfectius virtute. Sed avaritia opponitur cuidam dono Dei, scilicet pietati, ut habetur in Glossa Lucae, ii. Ergo avaritia est peccatum mortale.
6. Praeterea, peccatum mortale est aversio a bono incommutabili, et conversio ad commutabile bonum. Sed hoc maxime est in avaritia, quae est inordinatus appetitus commutabilis boni. Ergo avaritia est peccatum mortale.
7. Praeterea, illud quod deprimit mentem ad terrena, ut ad superiora non possit consurgere, videtur esse peccatum mortale. Sed avaritia est huiusmodi; dicit enim Gregorius XIII moralium, quod avaritia mentem quam infecerit, ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli non possit. Ergo avaritia est peccatum mortale.
8. Praeterea, insanabilitas est conditio gravissimi peccati: nam peccatum in spiritum sanctum, quod est gravissimum, irremissibile dicitur. Sed avaritia est insanabilis, ut Philosophus dicit in iv ethic.. Ergo avaritia est peccatum mortale et gravissimum.

Sed contra. Est quod I ad cor. iii, 12, super illud: si quis aedificaverit super hoc fundamentum etc. Dicit Glossa, quod lignum, foenum et stipulam is superaedificat qui cogitat quae mundi sunt, quomodo mundo placeat; quod ad peccatum avaritiae pertinet. Sed per hoc non significatur peccatum mortale sed veniale; subditur enim quod salvus erit, sic quasi per ignem. Ergo avaritia non est peccatum mortale.
Praeterea, avaritia prodigalitati opponitur. Sed prodigalitas ex genere suo non est peccatum mortale. Ergo neque avaritia, cum contraria sint in eodem genere.
Praeterea, ad avaritiam proprie pertinet superflue temporalia congregare. Hoc autem non semper est peccatum mortale, cum non contrarietur alicui praecepto. Ergo avaritia non est peccatum mortale.
Praeterea, non accipere aliena videtur esse laudabile. Sed quandoque avari nolunt accipere aliena, ut Philosophus dicit in iv ethic.. Ergo avaritia quandoque non est malum, et per consequens nec peccatum mortale.

Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, avaritia dicitur dupliciter. Quandoque enim sumitur secundum quod est opposita iustitiae, et tunc semper est peccatum mortale; nisi forte propter imperfectionem actus, ut supra de aliis vitiis dictum est; sic enim ad avaritiam pertinet accipere vel retinere aliena iniuste. Et hoc semper est peccatum mortale; primi tamen motus in hoc genere non sunt peccata mortalia. Aliquando vero sumitur avaritia secundum quod opponitur liberalitati, quam Philosophus, in iv ethic., illiberalitatem nominat: et tunc ad avaritiam pertinet excedere in amore et desiderio pecuniarum et omnium quae per pecunias acquiri possunt; et sic cum communiter loquimur de desiderio et amore, non semper est avaritia peccatum mortale. Si autem loquamur de amore et desiderio stricte, sic avaritia semper est peccatum mortale. Cum enim amor et desiderium sit boni; bonum autem proprie et principaliter sit finis; id autem quod ad finem ordinatur, non habeat per se rationem boni nisi propter ordinem finis; inde est quod amor et desiderium proprie et principaliter est finis, secundario autem eorum quae sunt ad finem. Si ergo avaritia dicatur amor et desiderium temporalium bonorum, ita quod in eis finis constituatur, avaritia semper erit peccatum mortale; converti enim ad bonum creatum sicut ad finem, facit aversionem ab incommutabili bono, quod debet esse ultimus finis, eo quod non possunt esse plures ultimi fines. Si vero avaritia dicatur inordinatus amor vel desiderium rerum huius mundi communiter loquendo, sic non semper avaritia est peccatum mortale: quia, ut habetur in Glossa I ad cor., iii, 12, super illud: si quis superaedificat etc., quidam adhuc amant saecularia et negotiis terrenis implicati sunt; ita tamen ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil Christo praeponant.

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus non dicit quod omnis avarus simpliciter non habeat partem in regno Christi et Dei; sed addit, quod est idolorum servitus. Illa enim avaritia a regno Christi et Dei excludit quae comparatur idololatriae, eo quod honorem Deo debitum exhibet creaturae, in quantum in temporalibus bonis finem constituit, quod soli Deo debetur.
Ad secundum dicendum, quod cupiditas extinguens caritatem est illa quae finem constituit in temporalibus bonis; illa autem quae in eis finem non constituit, quamvis superexcedat debitum modum, non extinguit caritatem, sed impedit eam in suo actu.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod opponitur iustitiae; non tamen avaritia quae est idem quod illiberalitas, semper iustitiae opponitur; potest enim contingere quod aliquis illiberalis est in hoc quod non dat quod laudabile esset dare, quod tamen dare non est debitum: vel quia etiam illa quae dat, cum tristitia et parcitate dat. Basilius autem loquitur in casu illo quando aliquis tenetur bona sua pauperibus erogare, puta cum ei superfluum sit, secundum illud Luc. xi, 14: quod superest, date eleemosynam; et talis etiam avaritia contrariatur pietati, ut Glossa ibidem dicit.
Unde patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de avaritia secundum quod finem in temporalibus bonis constituit.
Et similiter dicendum ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod alio modo est insanabilis avaritia, et alio modo peccatum in spiritum sanctum. Peccatum enim in spiritum sanctum dicitur esse insanabile ex perfecta inhaesione voluntatis ad peccatum. Qui enim peccat per ignorantiam, non eligit peccatum nisi per accidens: eligit enim id quod est peccatum, quod tamen nescit esse peccatum. Qui vero peccat per infirmitatem, eligit quod est peccatum per se; sed tamen ex causa de facili transeunte, scilicet propter impetum passionis. Sed ille qui ex certa malitia peccat, eligit peccatum ut secundum se appetibile: et ideo talis insanabilitas pertinet ad gravitatem peccati. Sed avaritia dicitur esse insanabilis propter conditionem subiecti, quia humana vita continue vergit in defectum. Omnis autem defectus incitativus est ad avaritiam: propter hoc enim temporalia bona quaeruntur, ut subveniatur defectibus praesentis vitae.

Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod constituit finem in bonis temporalibus, quae inordinate amat vel cupit.
Ad secundum dicendum, quod avaritia sive illiberalitas magis opponitur virtuti liberalitatis quam prodigalitas, ut Philosophus probat in iv ethic.: et ita prodigalitas non ita de facili est peccatum mortale sicut illiberalitas vel avaritia.
Ad tertium dicendum, quod congregare temporalia bona contra iustitiam, semper est peccatum mortale; unde dicitur habacuc II, v. 6: vae ei qui multiplicat non sua. Similiter etiam congregare temporalia bona, etsi non sit contra iustitiam, constituendo tamen in eis finem, est peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod non accipere aliena secundum se consideratum, non habet rationem peccati; sed non accipere ea quae ab aliis dantur sub hac intentione ne ipsi aliis dare cogantur, est vituperabile.



Articulus 3


Tertio quaeritur utrum avaritia sit vitium capitale

Et videtur quod non.

1. Quia avaritia uno modo liberalitati opponitur, ut dictum est. Sed liberalitas non est virtus principalis. Ergo neque avaritia est vitium capitale.
2. Praeterea, vitium capitale, sicut supra, dictum est, dicitur illud ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Sed hoc non videtur avaritiae competere: quia pecunia, quae est avaritiae materia, non habet rationem finis, sed semper appetitur ut utile ad finem, ut Philosophus dicit in I ethic.. Ergo avaritia non est vitium capitale.
3. Praeterea, vitium capitale est ex quo alia oriuntur. Sed avaritia ex aliis vitiis oritur: dicit enim Gregorius lib. Xxxi moral., quod aliquando oritur per elationem, aliquando per timorem; dum enim quidam deficere sibi ad sumptum necessaria timent, mentem ad avaritiam relaxant; sunt alii qui dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Ergo avaritia non est vitium capitale.

Sed contra, est quod Gregorius lib. Xxxi moralium, computat avaritiam inter vitia capitalia.

Respondeo. Dicendum quod avaritia inter vitia capitalia computari debet. Cuius ratio est, quia, sicut supra dictum est, vitium capitale dicitur quod habet aliquem principalem finem, ad quem nata sunt alia multa ordinari, et sic secundum originem causae finalis ex tali vitio multa alia oriuntur. Finis autem totius humanae vitae est beatitudo, quam omnes appetunt; unde in quantum in rebus humanis est aliquid participans quamcumque beatitudinis conditionem vere vel apparenter, habet principalitatem quamdam in genere finium. Sunt autem tres conditiones felicitatis secundum Philosophum in I ethic.: scilicet quod sit quoddam perfectum bonum, et per se sufficiens, et cum delectatione. In tantum autem aliquod bonum videtur esse perfectum, in quantum excellentiam quamdam habet; et ideo excellentia videtur esse quoddam principaliter appetibile; et secundum hoc superbia vel inanis gloria ponitur vitium capitale. In rebus autem sensibilibus maxima delectatio est circa tactum in cibis et venereis; et ideo gula et luxuria ponuntur vitia capitalia. Sufficientiam autem temporalium bonorum maxime promittunt divitiae, ut Boetius dicit in II et III de consol. Unde etiam avaritia, quae est inordinatus appetitus divitiarum, debet poni vitium capitale. Cuius ponit Gregorius XXXI moralium, septem filias, quae sunt proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obduratio; quarum distinctio sic accipi potest. Ad avaritiam enim pertinent duo: quorum unum est superabundare in retinendo; et ex hac parte ex avaritia oritur obduratio contra misericordiam, sive inhumanitas, quia videlicet obdurat cor suum avarus, ne alicui misericorditer de rebus suis subveniat. Aliud autem ad avaritiam pertinens est, quod superabundat in accipiendo; et secundum hoc avaritia dupliciter considerari potest: primo quidem secundum quod est in corde avari; et sic ex ea oritur inquietudo, quia ingerit homini sollicitudines et curas superfluas; avarus enim non impletur pecunia, ut dicitur Eccle. v, 3. Secundo vero considerari potest, prout est in executione operis; et sic in acquirendo aliena utitur quandoque quidem VI, et sic sunt violentiae; quandoque autem dolo: qui quidem si fiat verbo, erit fallacia in simplici verbo, quo quis decipit alium ad lucrandum; in verbo vero iuramento confirmato erit periurium. Si autem dolus committatur in opere, sic in rebus quidem erit fraus; quantum ad personas autem proditio, sicut patet de Iuda, qui propter avaritiam factus est proditor Christi.

Ad primum ergo dicendum, quod virtus perficitur secundum rationem; vitium autem perficitur secundum inclinationem appetitus sensitivi; et ideo non oportet quod principale vitium opponatur principali virtuti; quia secundum aliud attenditur principalitas in vitio et virtute.
Ad secundum dicendum, quod pecunia, etsi habeat rationem utilis, quia tamen habet rationem universalis, eo quod pecuniae obediunt omnia, sicut dicitur Eccle. x, 19, ex hoc ipso habet quamdam similitudinem felicitatis; unde secundum hoc avaritia est vitium capitale, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet, vitium capitale, ex quo multa vitia ut plurimum oriuntur, quandoque etiam ab aliis vitiis oriri, ut supra dictum est.



Articulus 4


Quarto quaeritur utrum mutuare ad usuram sit peccatum mortale

Et videtur quod non.

1. Nullum enim peccatum mortale est concessum in lege divina. Sed dare mutuum ad usuram est concessum in lege divina; dicitur enim Deut. xxiii, 19: non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.
2. Sed dicendum, quod hoc non est concessum illi populo, sed magis permissum propter eius duritiam, sicut et libellus repudii.- sed contra, illud quod permittitur tamquam malum non repromittitur ut praemium iustitiae: quod enim promittitur ut praemium, inducitur ut bonum et desiderandum. Sed dare mutuum ad usuram promittitur in lege Dei ut praemium iustitiae; dicitur enim Deut. cap. xxviii, 12: fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.
3. Praeterea, praetermittere consilium non est peccatum; quia, ut dicitur I ad cor. vii, V. 28, mulier non peccat si nubat, quamvis consilium virginitatis praetermittat. Sed dare mutuum absque usura, ponitur inter consilia; Luc. enim VI, 27, 35, dicitur: diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos,... Et date mutuum nihil inde sperantes; in quo prohibetur usura, ut multi exponunt. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.
4. Praeterea, sicut homo habet dominium suae domus aut equi, ita etiam habet dominium suae pecuniae. Sed homo potest locare domum suam aut equum pro pretio. Ergo pari ratione potest homo accipere praemium pro pecunia quam mutuat.
5. Praeterea, non videtur esse pactum illicitum, si aliquis ad hoc obligetur ad quod tenetur ex iure naturali; sed ex iure naturali tenetur homo ut aliquid recompenset ei qui sibi beneficium contulit. Ille autem qui pecuniam mutuat, aliquod beneficium confert; subvenit enim necessitati indigentis. Ergo si pro hoc beneficio, aliquo certo pacto obliget eum cui mutuat ad hoc quod aliquid sibi retribuat, non videtur esse pactum illicitum.
6. Praeterea, ius positivum a iure naturali derivatur, ut tullius dicit in sua rhetorica. Sed ius civile permittit usuras. Ergo non est contra ius naturale dare mutuum ad usuras. Ergo non est peccatum.
7. Praeterea, si dare mutuum ad usuram sit peccatum, oportet quod alicui virtuti opponatur; et cum in communicatione quadam consistat, scilicet in mutuo, videtur maxime iustitiae opponi, si peccatum sit: nam iustitia circa huiusmodi communicationes consistit, ut dicitur in V ethic.. Sed iustitiae non opponitur: non enim potest dici, quod ille qui solvit usuras, iniustum patiatur; neque enim patitur iniustum a seipso, quia nullus sibi ipsi facit iniustum, ut Philosophus probat in V ethic., neque etiam ab alio, quia nullus patitur ab alio iniustum nisi per dolum aut violentiam, quorum neutrum est in proposito; quia volens et sciens ille qui accipit mutuum, usuras solvit. Ergo nullo modo patitur iniustum; ergo nec usurarium facit iniustum; non ergo peccat.
8. Sed dicendum, quod est ibi violentum mixtum: vult enim ille qui accipit mutuum, usuras dare quasi coactus.- sed contra, violentum mixtum ibi habet locum ubi aliqua necessitas imminet, sicut patet in eo qui proiicit merces in mare ne periclitetur navis. Sed quandoque aliqui accipiunt mutuum ad usuram absque magna necessitate. Ergo ad minus in tali casu concedere mutuum ad usuram, non est peccatum mortale.
9. Praeterea, quilibet potest alienare illud cuius est Dominus. Sed ille qui dat usuram, est Dominus suae pecuniae, quam usurario dat. Ergo potest eam alienare; et ita usurarius qui recipit, potest eam licite retinere.
10. Praeterea, in contractu mutui duae personae concurrunt, scilicet debitoris et creditoris. Sed creditor potest dimittere de eo quod sibi debetur. Ergo et debitor potest absque peccato amplius dare.
11. Praeterea, multo gravius est occidere hominem quam accipere pretium pro pecunia mutuata. Sed occidere hominem in aliquo casu licet. Ergo multo magis dare pecuniam ad usuram in aliquo casu est licitum.
12. Praeterea, illud ad quod homo se obligat, licite potest ab eo exigi. Sed ille qui dat usuram, ad hoc se obligavit quando mutuum accepit. Ergo licite usurarius potest exigere.
13. Praeterea, simonia committitur quodcumque munus accipiatur sive a lingua, sive a manu, sive ab obsequio. Si ergo accipere munus a manu pro pecunia mutuata, esset peccatum mortale, pari ratione etiam videretur quod etiam quodcumque obsequium aliquis acciperet pro pecunia mutuata, esset peccatum mortale: quod videtur valde durum.
14. Praeterea, duplex est interesse. Quoddam quidem ex eo quod aliquid non adest, quia scilicet aliquis non acquisivit quod acquirere potuisset, et ad hoc interesse non obligatur aliquis. Aliud est interesse ex eo quod aliquid abest, quia scilicet aliquid subtractum est alicui de hoc quod habebat; et de tali interesse nascitur obligatio. Sed contingit quandoque quod ex pecunia mutuata aliquis damnificatur in eo quod habebat. Ergo videtur quod possit pro hoc interesse aliquid accipere absque peccato.
15. Praeterea, laudabilius videtur concedere alicui pecuniam pro aliqua utilitate quam pro sola ostentatione. Sed quando aliquis concedit alicui pecuniam suam causa ostentationis, ut ille divitem se demonstret, potest absque peccato pretium inde accipere. Ergo multo magis, si pro aliqua necessitate pecuniam suam concedat.
16. Praeterea, facta Christi nobis proponuntur in sacra scriptura ut ea imitemur, secundum illud Ioan. xiii, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sed Dominus de seipso dicit, Luc. xix, 23: ego veniens cum usuris utique exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo exigere usuras non est peccatum.
17. Praeterea, quicumque consentit alicui peccanti mortaliter, etiam ipse mortaliter peccat: dicitur enim rom., I, 32, quod digni sunt morte; et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Sed ille qui accipit mutuo pecuniam ad usuras, consentit accipienti usuras. Si ergo mutuare pecuniam ad usuras est peccatum mortale, etiam accipere mutuo pecuniam sub usuris, erit peccatum mortale; quod per contrariam consuetudinem multorum bonorum falsum esse videtur.
18. Praeterea, ille qui subministrat peccanti mortaliter, peccare videtur, sicut si quis mutuaret arma furenti, vel interficere volenti. Si ergo usurarius mortaliter peccat mutuans pecuniam ad usuras, videtur quod etiam illi qui apud eos deponunt pecunias mortaliter peccent.
19. Sed dicendum, quod si absque necessitate aliquis pecuniam accipiat mutuo sub usuris, aut apud usurarium deponat suam pecuniam mortaliter peccat; si vero ex necessitate, a peccato excusatur.- sed contra, necessitas accipiendi mutuum sub usuris, non potest esse nisi ad evitandum aliquod damnum temporale. Sed pro nullo temporali damno debemus consentire aut materiam ministrare alterius peccato; quia plus debemus diligere animam proximi quam omnia temporalia bona. Ergo pro tali necessitate non excusantur praedicti a peccato mortali.
20. Praeterea, maius peccatum videtur esse furtum quam dare pecuniam mutuo ad usuram; quia illud est omnino involuntarium, hoc autem est aliquo modo voluntarium, ex parte eius cuius pecunia accipitur. Sed furtum aliquando potest esse licitum, sicut patet de filiis Israel qui acceperunt ab aegyptiis mutuo vasa quae non reddiderunt, ut dicitur exod., XII, 35-36. Ergo multo magis mutuare pecuniam ad usuram, potest esse sine peccato.

Sed contra. Est quod Gregorius nyssenus dicit: malignam fenoris excogitationem si quis appellaret furtum aut homicidium, non peccabit. Nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, an fenorum necessitate possidere illicita? Sed homicidium et furtum est peccatum mortale. Ergo etiam dare pecuniam mutuo ad usuram, est peccatum mortale.
Praeterea, si propositum in proposito, et oppositum in opposito, ut Philosophus dicit. Sed non dare pecuniam mutuo ad usuram, ducit homines ad vitam; dicitur enim ezech., xviii, 17, quod qui usuras non acceperit, vita vivet; et in Psalm. xiv, 5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram.... Hic accipiet benedictionem a Domino. Ergo accipere usuram ducit ad mortem, et aufert divinam benedictionem; est ergo peccatum mortale.
Praeterea, omne quod est contra praeceptum legis divinae, est peccatum mortale. Sed dare pecuniam ad usuram est contra praeceptum legis divinae; dicitur enim exod., cap. Xxii, 25: si pecuniam mutuam (ad usuram) dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Ergo dare pecuniam mutuo ad usuram, est peccatum mortale.

Respondeo. Dicendum quod dare pecuniam mutuo ad usuram est peccatum mortale. Nec ideo est peccatum quia est prohibitum; sed Potius ideo est prohibitum, quia est secundum se peccatum; est enim contra iustitiam naturalem. Et hoc patet, si quis recte consideret usurae rationem. Dicitur enim usura ab usu, eo scilicet quod pro usu pecuniae pretium quoddam accipitur, quasi ipse usus pecuniae mutuatae vendatur. Est autem considerandum quod diversarum rerum diversus est usus. Quaedam enim sunt quarum usus est consumptio substantiae ipsarum rerum, sicut proprius usus vini est ut bibatur, et in hoc consumitur vini substantia; et similiter proprius usus tritici aut panis est ut comedatur, quod est consumptio ipsius tritici vel panis; ita etiam proprius usus pecuniae est ut expendatur pro commutatione aliarum rerum. Sunt enim inventa numismata commutationis gratia, ut Philosophus dicit in VII politic.. Quaedam vero res sunt quarum usus non est consumptio substantiae ipsarum, sicut usus domus est inhabitatio; non est autem de ratione inhabitationis, quod domus diruatur; si autem contingat quod domus inhabitando in aliquo melioretur vel deterioretur, hoc est per accidens; et idem est dicendum de equo et veste, et aliis huiusmodi. Quia ergo huiusmodi res non consumuntur per usum per se loquendo, ideo seorsum potest concedi aut vendi aut res ipsa aut usus, vel simul utrumque; potest enim aliquis vendere domum, retinendo sibi usum domus ad tempus; et similiter potest aliquis vendere usum domus, retinendo sibi proprietatem et dominium domus. Sed in illis rebus quarum usus est consumptio, non est aliud usus rei quam ipsa res; unde cuicumque conceditur usus talium rerum, conceditur etiam et ipsarum rerum dominium, et e converso. Cum ergo aliquis pecuniam mutuat sub hoc pacto quod restituatur sibi pecunia integra, et ulterius pro usu pecuniae vult certum pretium habere, manifestum est quod vendit seorsum usum pecuniae, et ipsa pecuniae substantiam. Usus autem pecuniae, ut dictum est, non est aliud quam eius substantia; unde vel vendit id quod non est, vel vendit idem bis, ipsam scilicet pecuniam, cuius usus est consumptio eius; et hoc est manifeste contra rationem iustitiae naturalis. Unde mutuare pecuniam pro usura, est secundum se peccatum mortale: et eadem ratio est de omnibus aliis rebus quarum substantia per usum consumitur; sicut patet in vino, tritico, et aliis huiusmodi.

Ad primum ergo dicendum, quod accipere ad usuram ab extraneis, non fuit concessum iudaeis quasi licitum, sed permissum, ut scilicet pro hoc non punirentur poena temporali. Cuius quidem permissionis fuit ratio, quia proni erant ad avaritiam: unde permissum fuit eis minus malum, scilicet accipere usuras a gentibus, ut vitaretur maius malum, scilicet accipere usuras a iudaeis Deum colentibus. Sed postmodum per prophetas admoniti sunt ut totaliter ab usuris abstinerent, ut patet per auctoritates in contrarium inductas.
Ad secundum dicendum, quod fenerare quandoque large accipitur pro mutuare, ut patet eccli., xxix, 10: multi vero causa nequitiae non fenerati sunt, idest non mutuaverunt. Mutuare autem pertinet ad eum qui superabundat: et ideo quod dicitur, fenerabis, intelligendum est, mutuabis; ut per hoc detur intelligi, quod in tantum affluerent temporalibus bonis, quod ipsi aliis possent mutuare, et a nullo mutuum indigerent accipere.
Ad tertium dicendum, quod secundum superficiem litterae evangelii potest esse sensus, quod dare mutuum sit consilium; sed si detur mutuum, quod detur absque spe usurarii lucri, hoc est praeceptum: et quantum ad primum ponitur cum consiliis. Vel potest dici, quod quaedam sunt secundum rei veritatem praecepta vel prohibitiones, quae tamen sunt supra praecepta secundum phariseorum intellectum; sicut matth., V, 22, super hoc praeceptum: non occides, quod pharisaei intelligebant de homicidio exteriori. Dominus superaddit: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Et hoc modo quantum ad pharisaeos existimantes non esse prohibitum universaliter pecuniam ad usuram dari, ponitur inter consilia ut detur mutuum absque spe usurarii lucri. Vel potest dici, quod non loquitur ibi de spe usurarii lucri, sed de spe quae ponitur in homine. Non enim debemus bona nostra facere, sperantes ab homine retributionem, sed a solo Deo.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod domus et equus deteriorantur per usum, et ideo pro recompensatione potest aliquid accipi; pecunia autem non deterioratur. Sed ista ratio nulla est, quia secundum hoc aliquis non posset iuste accipere maius pretium pro domo sua locata, quam domus inde deterioretur. Est ergo dicendum, quod venditur ipse usus domus licite; non autem pecuniae, propter rationem supradictam.
Ad quintum dicendum, quod, sicut Philosophus dicit in ix ethic., recompensatio beneficii accepti aliter fit in amicitia utilis et aliter in amicitia honesti: quia in amicitia utilis est mensuranda recompensatio secundum utilitatem quam consecutus est ille qui beneficium accipit; in amicitia autem honesti, est recompensatio mensuranda secundum affectum eius qui beneficium dedit. Obligare autem ex certo pacto ad beneficium recompensandum non competit amicitiae honesti: quia in tali amicitia amicus benefaciens affectum amici inclinat ut sibi gratis et liberaliter recompenset cum opportunitas fuerit. Sed obligare certo pacto ad recompensandum beneficium, est proprium in amicitia utilis: et ideo non debet obligari ad plus reddendum quam accepit. Non autem aliquis aliquid plus accepit quam ipsam quantitatem pecuniae, quia eius usus, qui est pecuniae consumptivus, non est aliud quam ipsa pecunia: et ideo non debet ad plus obligari quam ad restituendum pecuniam.
Ad sextum dicendum, quod ius positivum principaliter intendit bonum commune multitudinis. Contingit autem quandoque quod si impediatur aliquod malum, provenit maximum detrimentum communitati: et ideo quandoque ius positivum permittit aliquid dispensative, non quia sit iustum id fieri, sed ne communitas maius incommodum patiatur; sicut etiam Deus aliqua permittit mala fieri in mundo, ne impediantur bona quae ex his malis ipse elicere novit. Et hoc modo ius positivum permisit usuras propter multas commoditates quas interdum aliqui consequuntur ex pecunia mutuata, licet sub usuris.
Ad septimum dicendum, quod iste qui dat usuram, patitur iniustum non a seipso sed ab usurario: qui licet non inferat ei violentiam absolutam, infert tamen ei quamdam violentiam mixtam; quia scilicet necessitatem habenti accipere mutuum, gravem conditionem imponit, ut scilicet plus reddat quam sibi praestetur. Et est simile si quis alicui in necessitate constituto venderet rem aliquam multo amplius quam valeret: esset enim iniusta venditio, sicut et usurarii mutuatio est iniusta.
Ad octavum dicendum, quod duplex est necessarium, ut dicitur in V metaph.. Quoddam quidem sine quo res non potest esse, sicut cibus est necessarium; quoddam vero est necessarium sine quo res quidem potest esse, non tamen ita bene et commode: et secundum hoc omnia utilia necessaria dicuntur. Semper autem ille qui mutuum accipit, patitur necessitatem vel primo vel secundo modo.
Ad nonum dicendum, quod ille qui dat pecuniam suam usurario, non dat simpliciter voluntarius, sed quodammodo coactus, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod sicut creditor licite potest minus accipere sua propria voluntate, ita etiam debitor potest sua propria voluntate amplius dare et ille cui dat licite recipere; sed si hoc deducatur in pactum mutui, pactum est illicitum, et illicita est acceptio.
Ad undecimum dicendum, quod occidere non est communiter contra Deum, ut nec mutuare; et utrumque potest bene et male fieri: sed occidere innocentem, importat determinationem mali, et hoc nunquam potest bene fieri, sicut nec dare mutuum ad usuram.
Ad duodecimum dicendum, quod quando obligatio est licita, licite potest exigi ab homine id ad quod se obligavit; sed ipsa obligatio usuraria est naturaliter iniusta: unde non potest usurarius licite exigere id ad quod alium illicite obligavit.
Ad decimumtertium dicendum, quod munus aliquod vel a manu vel a lingua vel ab obsequio potest usurarius sperare ex mutuo quod concedit, dupliciter. Uno modo quasi debitum ex quadam obligatione tacita vel expressa: et sic quodcumque munus speret, illicite sperat. Alio modo potest aliquod munus sperare, non quasi debitum, sed quasi gratuitum et absque obligatione praestandum, et sic licite potest ille qui mutuat sperare aliquod munus ab eo cui mutuat; sicut qui facit servitium alicui, confidit de eo ut amicabiliter suo tempore servitium faciat. Alia tamen ratio est de simoniaco et de usurario: quia simoniacus non dat id quod est suum, sed id quod est Christi; et ideo non debet sperare aliquam recompensationem sibi fiendam, sed solum honorem Christi et utilitatem ecclesiae: sed usurarius nihil alteri praestat nisi quod suum est; unde potest aliquam amicabilem recompensationem sperare per modum praedictum.
Ad decimumquartum dicendum, quod ex pecunia mutuata potest ille qui mutuat, incurrere damnum rei iam habitae dupliciter. Uno modo, ex quo non redditur sibi pecunia statuto termino; et in tali casu ille qui mutuum accepit, tenetur ad interesse. Alio modo infra tempus deputatum; et tunc non tenetur ad interesse ille qui mutuum accepit. Debebat enim ille qui pecuniam mutuavit, sibi cavisse ne detrimentum incurreret. Nec ille qui mutuo accepit, debet damnum incurrere de stultitia mutuantis. Est etiam simile in emptione. Qui enim emit rem aliquam, tantum pro ea iuste dat quantum valet; non autem quantum ille qui vendit, ex eius carentia damnificatur.
Ad decimumquintum dicendum, quod sicut Philosophus dicit in I politic., duplex usus potest esse alicuius rei: unus proprius et principalis, alius secundarius et communis. Sicut calceamenti proprius et principalis usus est calceatio, secundarius autem commutatio. Pecuniae autem e converso principalis usus est commutatio; propter hanc enim pecunia facta est: secundarius autem usus pecuniae potest esse quicumque alius, puta quod ponatur in pignore, vel quod ostentetur. Commutatio autem est usus quasi consumens substantiam rei commutatae, in quantum facit eam abesse ab eo qui commutat. Et ideo si quis pecuniam suam alteri concedat ad usum commutationis, qui est proprius pecuniae, et pro hoc usu pretium aliud quaerat ultra sortem, erit contra iustitiam; si vero aliquis concedat alteri pecuniam suam ad usum alium quo pecunia non consumitur, erit eadem ratio quae est de rebus illis quae ipso usu non consumuntur, quae licite locantur et conducuntur. Unde si quis pecuniam signatam in sacculo concedat alicui ad hoc quod ponat eam in pignore, et exinde pretium accipiat, non est usura; quia non est ibi contractus mutui, sed magis locatio et conductio. Et eadem est ratio, si quis concedat alteri pecuniam ad usum ostentationis: sicut et converso si quis concedit alteri calceamenta ad usum commutationis, et ex hoc pretium quaereret ultra calceorum valorem, esset usura.
Ad decimumsextum dicendum, quod usurae ibi metaphorice dicuntur superexcrescentiae spiritualium bonorum, quas Deus requirit a nobis propter nostram utilitatem. Ex metaphoricis autem locutionibus non potest argumentatio trahi.
Ad decimumseptimum dicendum, quod, aliud est consentire alicui in malitia, aliud est uti malitia alicuius ad bonum. Ille enim alicui in malitia consentit cui placet ut ille malitiam exerceat, et ad hoc forte eum inducit: et hoc semper est peccatum. Utitur autem malitia alicuius qui hoc quod aliquis malum facit, retorquet ad aliquod bonum; et sic etiam Deus utitur peccatis hominum, ex eis eliciens aliquod bonum. Unde et homini licet uti peccato alterius in bonum. Et hoc patet per Augustinum qui publicolae quaerenti utrum liceret uti iuramento eius qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat, respondit, quod qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos falsos, et hoc non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se associat, quo per daemonia iuravit, sed pacto bono eius, qui fidem servavit. Si cui tamen placeret quod alius per falsos deos iuraret, et ad hoc eum induceret, peccaret. Similiter dicendum est in proposito, quod si aliquis propter aliquod bonum utatur malitia usurarii, accipiens ab eo mutuum ad usuram, non peccat; si vero persuaderet quod mutuaret suam pecuniam ad usuram ei qui mutuare ad usuram paratus non esset, absque dubio in omni casu peccaret, tamquam peccanti consentiens.
Ad decimumoctavum dicendum, quod si quis ea intentione pecuniam alicui usurario committeret, ut exinde lucrum usurarium quaereret, absque dubio peccaret tamquam consentiens in peccatum. Et idem videtur dicendum de eo qui concedit pecuniam suam scienter ei de quo credit quod utatur ea ad usurarium lucrum, quod alias exercere non posset. Si vero aliquis pecuniam suam usurario tradat alias usuras exercenti, non ut ille lucretur, sed propter suam necessitatem, magis utitur malitia eius, quam in peccatum ipsius consentiat vel materiam peccandi ei tradat; et ideo hoc absque peccato fieri potest.
Ad decimumnonum dicendum, quod pro nullo incommodo corporali vitando debet homo consentire in peccatum alterius; sed tamen pro aliquo incommodo vitando potest homo licite uti malitia alterius, vel materiam ei non subtrahere, sed praebere: sicut si latro aliquem iugulare vellet, et ad vitandum mortis periculum aliquis latroni thesaurum suum diripiendum detegeret, non peccaret, exemplo illorum decem virorum, qui dixerunt ad ismael: noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, ut habetur Ierem. cap. xli, 8.
Ad vicesimum dicendum, quod hoc quod filii Israel vasa mutuo accepta asportaverunt non fuit furtum, quia res illae in eorum dominium transierunt auctoritate eius qui est Dominus omnium.



QUAESTIO 14


Qu. Disp. De Malo Qu.13 Art.2