Qu. Disp. De Malo Qu.14

Et primo quaeritur utrum gula sit peccatum.
Secundo utrum gula sit peccatum mortale.
Tertio utrum convenienter assignentur species gulae.
Quarto utrum sit vitium capitale.



Articulus 1


Et primo quaeritur utrum gula semper sit peccatum

Et videtur quod non.

1. Nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut Augustinus dicit in III de libero arbitrio. Sed gulam nullus vitare potest: dicit enim Gregorius XXX moralium, quod per esum voluptas necessitati miscetur. Quid necessitas petat, et quid voluptas suppetat, ignoratur. Ergo gula non est peccatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit X confess.: quis est, domine, qui aliquantulum extra metas necessitatis cibum non sumat? Sed hoc ad gulam pertinet. Gula ergo non potest vitari. Non ergo gula est peccatum.
3. Praeterea, Augustinus dicit in II de libero arbit., quod ibi nulla culpa est, ubi natura et necessitas dominatur. Sed ad actum gulae natura et necessitas movet. Ergo videtur quod gula non sit peccatum.
4. Praeterea, sicut Philosophus dicit in II de anima, esuries est appetitus cibi. Ergo immoderata esuries est immoderatus appetitus cibi sumendi, in quo consistit ratio gulae. Sed non est in potestate nostra quin immoderate esuriamus. Ergo vitare gulam non est in potestate nostra. Non est ergo peccatum.
5. Praeterea, Augustinus dicit X confess.: hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed in sumptione medicamentorum non ponitur aliquod peccatum. Ergo videtur quod nec gula, quae consistit circa sumptionem alimentorum, sit peccatum.
6. Praeterea, omne peccatum opponitur alicui virtuti, sicut extremum medio, ut patet per Philosophum in II ethic.. Sed gula non opponitur temperantiae vel sobrietati sicut extremum medio, quia oporteret quod virtus corrumperetur per defectum sumptionis cibi; quod videtur esse falsum; quia hoc pertinet ad abstinentiam, ut patet in ieiuniis, et aliis huiusmodi. Gula ergo non est peccatum.

Sed contra, illud videtur esse peccatum per quod sicut per hostem a spirituali conflictu impedimur. Sed gula est huiusmodi; dicit enim Gregorius XXX moral., quod ad conflictum spiritualis agonis non assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, domatur.

Ergo gula est peccatum.

Respondeo. Dicendum quod, sicut Dionysius dicit iv cap. De divin. Nomin., malum animae est praeter rationem esse; unde in quibuscumque contingit a regula rationis discedere, in his contingit esse peccatum. Nihil enim est aliud peccatum quam actus inordinatus sive malus. Contingit autem a regula rationis discedere et in actionibus exterioribus et in interioribus animae passionibus, quae debent per regulam rationis ordinari. Unde tanto in aliquibus passionibus magis contingit esse peccatum, quanto huiusmodi passiones difficilius regulae rationis subduntur. Inter omnes autem passiones difficilius est delectationem secundum rationem ordinare, et maxime delectationes naturales, quae sunt contemporaneae vitae nostrae; et huiusmodi sunt delectationes in cibis et potibus, sine quibus humana vita transigi non potest; et ideo circa huiusmodi delectationes plurimum a regula rationis disceditur. Quando vero concupiscentia huiusmodi delectationum transcendit regulam rationis, est peccatum gulae; unde dicitur, quod gula est immoderatus appetitus edendi. Non autem peccatum gulae consistit circa exteriores actus, circa ipsam scilicet sumptionem, nisi ex consequenti, in quantum scilicet ex inordinata concupiscentia cibi procedit, sicut est in omnibus aliis vitiis quae sunt circa passiones. Unde Augustinus dicit in X confess.: non ego immoderantiam obsonii timeo, sed immoderantiam cupiditatis. Unde patet quod gula principaliter esse dicitur circa passiones: et opponitur temperantiae, prout est circa concupiscentias et delectationes quae sunt in cibis et potibus.

Ad primum ergo dicendum, quod regula rationis haec est, ut homo sumat cibum secundum quod convenit sustentationi naturae, et bonae habitudini hominis, et conversationi eorum cum quibus vivit, ut dicitur in III ethicorum. Quando ergo secundum hanc regulam rationis appetit aliquis et sumit cibum, secundum necessitatem sumit; quando vero ultra hoc excedit, transcendit regulam rationis, a medio virtutis discedens, ut satisfaciat voluptati. Sed, sicut Philosophus dicit in II ethic., a medio virtutis quandoque quidem multum receditur, et istud de facili percipi potest; quandoque autem parum receditur, et istud est imperceptibile; unde parum habet de ratione peccati; et quantum ad hoc intelligendum est verbum gregorii.
Ad secundum dicendum, quod non quicumque sumit cibum extra metas necessitatis, peccat vitio gulae: potest enim contingere quod id quod credit sibi esse necessarium, sit superfluum; et tunc concupiscentia cibi non est immoderata, quia non recedit a regula rationis. Gula autem, sicut dictum est, non importat primo et per se immoderatam sibi sumptionem, sed immoderatam concupiscentiam sumptionis ipsius. Mensura autem ipsius sumptionis cibi sumitur secundum regulam naturae corporalis; unde magis potest esse cognita secundum artem medicinae quam secundum rationem prudentiae, secundum quam tamen potest diiudicari, utrum concupiscentia sit moderata vel immoderata; quamvis de facili nec hoc cognosci possit, ubi non multum a ratione disceditur, sicut dictum est. Sed hoc homo praecipue potest ex auxilio Dei. Et ideo Augustinus post verba inducta subdit: quisquis est, scilicet qui non sumit cibum extra metas necessitatis, magnus est, magnificet nomen tuum.
Ad tertium dicendum, quod ad sumendum cibum natura et necessitas inducit; sed in actu gulae transcenditur naturae necessitas, secundum quam ratio concupiscentiam moderatur.
Ad quartum dicendum, quod duplex est appetitus cibi. Unus quidem appetitus naturalis, secundum quod vis appetitiva, retentiva, digestiva et expulsiva deserviunt nutritivae, quae est potentia animae vegetabilis; et talis appetitus est esuries, quae non sequitur aliquam apprehensivam; sed sequitur naturae indigentiam: unde excessus esuriei non est peccatum moris; sed magis peccatum diminuit, vel totaliter excusat. Alius est appetitus sensitivus consequens apprehensionem, in quo sunt animae passiones; et huius appetitus immoderata concupiscentia in sumendis cibis habet rationem gulae; unde ratio procedebat ex aequivoco.
Ad quintum dicendum, quod alimenta conveniunt cum medicamentis in hoc quod utraque sumuntur contra defectus naturae corporalis, sed potest in eis attendi differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia medicamenta sumuntur secundum regulam artis medicinae; unde in sumptione medicamentorum si sit inordinatio, magis imputatur medico danti quam infirmo sumenti. Alimenta vero ut pluries sumit homo proprio arbitrio; et ideo sibi imputatur ad peccatum, si propter immoderatam concupiscentiam delectationis ciborum superflue cibum assumat. Secundo differunt, quia sumptio medicamentorum non est delectabilis, sicut sumptio alimentorum; et ita in sumendis medicamentis non est peccatum ex inordinata concupiscentia delectabilis, sicut est in sumptione ciborum. Tamen si quis infirmus de aliquo delectabili medicamento sumeret ultra debitum, contra consilium medici, propter concupiscentiam delectabilis, similiter peccaret vitio gulae.
Ad sextum dicendum, quod superfluum et diminutum et medium accipitur in virtute morali, non secundum quantitatem absolutam, sed secundum proportionem ad rationem rectam, secundum quam medium virtutis determinatur, ut patet ex ipsa definitione virtutis in II ethic.; et ideo contingit quod aliquando virtus tenet extremum secundum quantitatem absolutam quae tamen tenet medium secundum proportionem, ad rationem rectam, sicut in iv ethic. Philosophus dicit de magnanimo, quod magnitudine quidem est extremus, quia scilicet ad maxima tendit, eo autem quod ut oportet, medius. Sic ergo virginitas et paupertas et ieiunium, extremum tenent secundum quantitatem absolutam: quae tamen tenent medium secundum proportionem ad rationem rectam; a qua si quis deficiat etiam per superfluam abstinentiam, est peccatum. Unde et Gregorius dicit libro XXX moral.: plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum funditus suffocare festinat; et sic dum hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus.



Articulus 2


Secundo quaeritur utrum gula sit peccatum mortale

Et videtur quod sic.

1. Quia ad Hebr. xii, 16, super illud: ne quis fornicator aut profanus, ut esau, dicit Glossa, quod esau fuit profanus, quia gastrimargus, id est gulosus. Sed tamen nullus dicit profanus nisi propter peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.
2. Praeterea, virtutes non tolluntur nisi per peccatum mortale. Sed per gulam tolluntur virtutes; dicit enim Gregorius lib. Xxx moral.: dominante gulae vitio, omne quod fortiter egerunt, perdunt; et dum venter non restringitur simul cunctae virtutes obruuntur. Ergo gula est peccatum mortale.
3. Praeterea, omne quod corrumpit medium virtutis, corrumpit virtutem quae in medio consistit, et per consequens est peccatum mortale. Sed gula corrumpit medium virtutis, sicut dictum est. Ergo gula est peccatum mortale.
4. Praeterea, gravius peccatum est quod homo occidat seipsum, quam quod occidat alium; et similiter gravius peccatum esse videtur quod aliquis inferat nocumentum suo corpori quam corpori alterius. Sed per gulam infertur nocumentum proprio corpori; dicitur enim Eccli. xxxvii, 33-34: in multis escis erit infirmitas;... Et propter crapulam multi obierunt. Ergo gula est peccatum mortale, sicut et ira, quae tendit in nocumentum proximi.
5. Praeterea, sicut ordo praeceptorum apparet in bene factis, ita ordo prohibitionum apparet in peccatis. Sed prima prohibitio homini facta fuit de vitio gulae, ut patet Gen. cap. ii, 17, ubi Dominus praecepit adae ut de ligno scientiae boni et mali non ederet. Ergo peccatum gulae est primum et maximum, et ita videtur esse peccatum mortale.
6. Praeterea, peccatum mortale consistit in aversione a Deo. Sed gula avertit hominem a Deo quia facit hominem idololatrare, secundum illud Exod. xxxii, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, scilicet in honorem idoli. Facit etiam fornicari; dicitur enim Oseae iv, 10: comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt. Ergo gula est peccatum mortale.
7. Praeterea, Hieronymus dicit in lib. Contra iovinianum: ciborum aviditas, quae est avaritiae mater, quibusdam vinculis animam ligat. Sed anima non ligatur nisi per peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.
8. Praeterea, Hieronymus in eodem libro dicit, quod contra naturam est per voluptates defluere. Sed illud quod est contra naturam, est peccatum mortale: quia oportet quod etiam sit contra rationem. Ergo gula, quae consistit in quodam voluptatum fluxu, est peccatum mortale.
9. Praeterea, omne illud peccatum est peccatum mortale, cuius effectus etiam est peccatum mortale. Sed effectus gulae sunt peccata mortalia semper: quia super illud psalmistae: qui percussit aegyptum cum primogenitis eorum; dicit Glossa: luxus, superbia, avaritia sunt quae primo generat venter. Ergo gula est peccatum mortale.
10. Praeterea, Eccli. xxxix, 31-32, dicitur: initium rei necessariae vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, (et) lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum: haec omnia (sicut) sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. Glossa: peccatoribus, id est abutentibus, convertentur in mala, id est damnationem aeternam. Sed abusus illorum bonorum pluries fit per gulam. Ergo gula meretur damnationem aeternam; et ita est peccatum mortale.
11. Praeterea, illud quod facit hominem bestialem, est peccatum mortale et gravissimum. Sed intemperantia, cuius pars est gula, facit hominem bestialem, ut Philosophus dicit in III ethic.. Ergo gula est peccatum mortale.
12. Praeterea, idololatria est peccatum mortale. Sed gula est idololatria quaedam: dicitur enim Rom. xvi, 18, de quibusdam, quod Domino Christo non serviunt, sed suo ventri; et ad Philipp. iii, 18-19, dicitur: multi ambulant... Quorum finis interitus, quorum Deus venter est. Ergo gula est peccatum mortale.

Sed contra. Nullum peccatum mortale invenitur in sanctis viris. Sed gula aliquando in sanctis viris invenitur; dicit enim Augustinus in X confess.: crapula nonnunquam surrepsit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Crapula autem ad gulam pertinet. Ergo gula non est peccatum mortale.
Praeterea, omne peccatum mortale alicui praecepto legis contrariatur. Sed gula non contrariatur alicui praecepto legis, ut patet discurrenti per singula praecepta decalogi. Ergo gula non est peccatum mortale.
Praeterea, Gregorius dicit X moral. Exponens illud Iob xi, 11: ipse enim novit hominum vanitatem: ex vanitate ad iniquitatem ducimur, cum prius per levia delicta defluimus, ut usu cuncta levigante nequaquam post committere etiam graviora timeamus; et inter alia exemplificat de gula subdens: dum gulae incumbitur ad levitatis protinus insaniam proditur, et sic gula inter levia delicta computatur. Sed peccata mortalia non dicuntur levia. Ergo gula non est peccatum mortale.
Praeterea, Augustinus dicit in sermonibus de purgatorio: quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est ad minuta peccata noverit pertinere. Sed plus accipere cibo vel potu quam necesse sit, pertinet ad gulam. Ergo gula non est peccatum mortale.

Respondeo. Dicendum quod cum quaeritur de aliquo peccato in generali: utrum sit mortale, debet intelligi quaestio utrum sit mortale ex suo genere, quia, sicut in superioribus multoties dictum est, in quolibet genere peccati mortalis, puta homicidii vel adulterii, potest inveniri aliquis motus qui est peccatum veniale; et similiter in quolibet genere peccati venialis potest inveniri aliquis actus qui est peccatum mortale; sicut in genere verbi otiosi, cum refertur ad finem peccati mortalis. Species autem moralis actus sumitur ex obiecto; unde si obiectum peccati alicuius contrariatur caritati, in qua vita spiritualis consistit, necesse est quod illud peccatum sit mortale ex suo genere, vel ex sua specie: sicut blasphemia ex suo obiecto contrariatur caritati quantum ad dilectionem Dei, et homicidium quantum ad dilectionem proximi, unde utrumque est peccatum mortale. Peccatum autem gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum. Ipsa autem ciborum delectatio secundum se considerata non contrariatur caritati neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi; sed secundum quod additur inordinatio potest quodammodo contrariari et quodammodo non contrariari. Concupiscentia enim huius delectabilis potest esse inordinata dupliciter. Uno modo sic quod excludat ordinem finis ultimi; quod contingit quando talem delectationem homo appetit ut finem ultimum, eo quod non est possibile unius hominis esse multos fines ultimos; et talis inordinatio repugnat caritati quantum ad dilectionem Dei, qui debet diligi ut finis ultimus. Alio modo concupiscentia potest esse inordinata secundum ea quae sunt ad finem, salvato ordine finis ultimi; puta, cum aliquis concupiscit nimium cibum vel potum, non tamen sic concupiscit ut propter hoc consequendum vellet transgredi divina praecepta; et talis inordinatio non repugnat caritati. Est autem de ratione gulae inordinatio concupiscentiae, non tamen est de ratione eius inordinatio tollens ordinem finis ultimi. Et ideo gula secundum rationem suae speciei non habet quod sit peccatum mortale, sed potest quandoque esse peccatum mortale et quandoque veniale, secundum iam dictos duos inordinationis modos.

Ad primum ergo dicendum, quod esau propter gulam dictus profanus est, quia in eo tanta fuit inordinatio concupiscentiae cibi, quod propter cibum primogenita vendidit; unde quodammodo videbatur delectationem cibi concupiscere tamquam finem.
Ad secundum dicendum, quod aliquod peccatum tollit virtutes dupliciter. Uno modo directe per contrarietatem ad virtutem; et sic tollit virtutes gula quae est peccatum mortale, sicut et cetera peccata mortalia. Alio modo dispositive; et sic etiam peccata venialia tollunt virtutes: quia, ut dicitur Eccli. cap. xix, 1: quis spernit modica, paulatim decidet.
Ad tertium dicendum, quod omne peccatum veniale et mortale corrumpit medium virtutis in actu; non enim esset peccatum, nisi a medio rationis discederetur; sed habitum virtutis non tollit nisi illud peccatum quod contrariatur caritati, a qua omnes virtutes dependent; et secundum hoc gula quae est peccatum veniale, non corrumpit medium virtutis in habitu, sed in actu.
Ad quartum dicendum, quod nocumentum proximi est per se obiectum irae: appetit enim ira vindictam iniustam, quae consistit in proximi nocumento; sed nocumentum proprii corporis non est proprium obiectum gulae, sed consequitur quandoque ad obiectum praeter intentionem; et tale nocumentum est praeter rationem gulae. Si quis tamen scienter propter immoderatam concupiscentiam cibi grave suo corpori nocumentum inferret, nimis comedendo, et nociva sumendo, non excusaretur a peccato mortali.
Ad quintum dicendum, quod illa prohibitio facta adae non fuit prohibitio vitii gulae: quia poterat absque omni vitio gulae pomum illud comedi, si prohibitio non intervenisset; sed illud fuit praeceptum disciplinae, ut scilicet homo experiretur quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum, sicut Augustinus dicit super Genes. ad Litteram. Unde primum peccatum hominis non fuit gula, sed inobedientia, sive superbia.
Ad sextum dicendum, quod gula dispositive inducit ad idololatriam et luxuriam; non autem ita quod haec duo sint de ratione gulae; unde non sequitur quod peccatum gulae sit peccatum mortale: quia etiam peccatum veniale potest disponere ad mortale.
Ad septimum dicendum, quod peccatum mortale simpliciter ligat animam, in quantum impedit eam ne per seipsam possit redire in ordinem caritatis; sed peccatum veniale ligat animam secundum quid, in quantum impedit virtutem in actu; et sic gula aliter ligat animam secundum quod est peccatum veniale, et aliter secundum quod est peccatum mortale.
Ad octavum dicendum, quod ratio hominis est natura, unde quidquid est contra rationem, est contra hominis naturam. Sic ergo effluere voluptatibus est contra naturam hominis in quantum transcendit regulam rationis, vel tollendo ordinem finis, quod est simpliciter esse contra rationem, vel tollendo ordinem eorum quae sunt ad finem, quod est esse contra rationem secundum quid, vel magis esse praeter rationem.
Ad nonum dicendum, quod illa tria dicuntur esse effectus gulae, in quantum gula ad illa vitia disponit; sed ex hoc non sequitur quod gula semper sit peccatum mortale.
Ad decimum dicendum, quod uti est referre aliquid in ultimum finem, qui nos beatos facit; unde proprie illi abutuntur rebus creatis qui in eis finem constituunt, non referendo eas in finem ultimum; et hoc meretur damnationem tam in gula quam in aliis peccatis, per quae homo sic abutitur rebus creatis.
Ad undecimum dicendum, quod Philosophus non dicit, quod intemperantia simpliciter faciat hominem bestialem; sed quia talibus delectationibus gaudere et maxime eas diligere est bestiale; et hoc ideo quia huiusmodi delectationes sunt in quibus cum bestiis communicamus. Aliae enim delectationes sunt propriae hominum. Ille autem maxime has delectationes diligit qui in eis finem constituit.
Ad duodecimum dicendum, quod illi serviunt ventri suo tamquam Deo, qui in delectationibus ciborum ad ventrem pertinentium finem constituunt, qui in solo Deo est constituendus.

Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet responsio: procedunt enim de gula secundum quod est veniale peccatum. Oportet autem respondere ad secundum, quod videtur ostendere quod gula nullo modo sit peccatum mortale, quia non contrariatur alicui praecepto. Dicendum est enim, quod praecepta decalogi praecipiunt et prohibent ea quae manifeste ratio naturalis habet ut fiant vel non fiant: cadunt enim in conceptione communi. Unde non omnia peccata mortalia directe contrariantur praeceptis decalogi, sed per quamdam reductionem; sicut prohibitio simplicis fornicationis reducitur ad hoc praeceptum: non moechaberis; et similiter prohibitio gulae, secundum quod est peccatum mortale, per reductionem contrariatur praecepto de sanctificatione sabbati, per quam intelligitur spiritualis quies quae impeditur per immoderantiam gulae.



Articulus 3


Tertio quaeritur de speciebus gulae, quas gregorius assignat xxx moral., dicens: quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando cibos lautiores quae

Videtur autem quod inconvenienter istae quinque species gulae distinguantur.

1. Differunt enim praedicti modi gulae secundum diversas circumstantias: quia praepropere respicit tempus, laute respicit substantiam cibi, et sic de aliis. Sed circumstantiae, cum sint accidentia actuum, non diversificant speciem. Ergo secundum praedicta quinque non debent distingui diversae species gulae.
2. Praeterea, in quolibet peccato contingit transgredi regulam secundum diversas circumstantias; sicut illiberalis accipit quando non oportet et ubi non oportet; et similiter secundum alias circumstantias: non tamen secundum hoc distinguuntur diversae illiberalitatis species. Ergo etiam neque sunt distinguendae diversae species gulae secundum praedicta quinque.
3. Praeterea, sicut tempus ponitur una circumstantia, ita etiam locus, et substantia peccantis. Si ergo secundum tempus accipitur una species gulae, debent etiam aliae species accipi secundum locum, et secundum septem alias circumstantias, et sint septem vel octo species gulae.
4. Praeterea, secundum Philosophum in III ethic., temperantia, cui opponitur gula, est circa delectationes gustus, non in quantum est gustus, sed in quantum est tactus. Sed laute et studiose videntur pertinere ad bonitatem saporis, qui est proprium obiectum gustus. Ergo inconvenienter secundum illa duo assignantur species gulae.
5. Praeterea, Augustinus dicit X confess., quod populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Deum murmuravit, meruit improbari. Sed Gregorius lib. Xxx moral., dicit, quod populus despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Ergo appetere lauta cibaria non videtur pertinere ad peccatum gulae; et sic videtur quod praedictae species gulae inconvenienter assignentur.

In contrarium est auctoritas gregorii huiusmodi species distinguentis.

Respondeo. Dicendum quod in distinguendis speciebus moralium actuum, oportet praecipue attendere ad motiva quae sunt propria obiecta actuum voluntariorum, eo quod obiectum movens voluntatem est sicut forma ipsius; unde actus voluntarii distinguuntur secundum diversa motiva, sicut actus rerum naturalium secundum diversas formas agentium. Contingit autem quandoque quod idem motivum est causa quod homo transgrediatur medium virtutis secundum diversas circumstantias; et tunc secundum diversas circumstantias inordinatas non sumuntur diversae species peccati; sicut in avaritia movetur homo ad rapiendum aliena et in tempore in quo non debet, et in loco in quo non debet, et a personis a quibus non debet, propter unum et idem motivum, scilicet, ut congreget pecuniam; et ideo secundum hoc non diversificantur species avaritiae. Si vero essent diversa motiva ad peccandum, sic essent diversae species avaritiae; puta, si ad transgressionem quarumdam circumstantiarum inclinaretur propter defectum dationis, ad alias autem propter superabundantiam acceptionis. Sic ergo dicendum est, quod praedictae species gulae distinguuntur secundum diversa motiva; ut enim dictum est, peccatum gulae consistit in concupiscentia inordinata delectationis ciborum. Huiusmodi autem inordinatio potest referri vel ad delectationem, vel ad ipsam concupiscentiam. Causa autem delectationis potest esse vel naturalis vel artificialis. Naturalis quidem, sicut cum aliquis superflue quaerit delectari in esu pretiosarum et electarum rerum secundum illud Amos, vi, 4: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Causa autem artificialis delectationis, sicut cum aliquis superflue appetit cibos nimis delicate praeparatos. Quantum ergo ad primum modum dicitur laute, quantum ad secundum studiose. Ex parte vero concupiscentiae potest inordinatio diversificari secundum diversa motiva tripliciter. Concupiscentia enim est quidam motus appetitivae virtutis in delectationem tendens. Inordinata autem vehementia motus etiam in corporalibus secundum tria potest attendi. Primo quidem antequam perveniat ad terminum in quem tendit; et sic motus vehemens festinat ad terminum pervenire: similiter et concupiscentia, quando est inordinate vehemens, non potest pati dilationem cibi, sed ad esum festinat; et sic accipitur hoc quod dicitur praepropere. Secundo vehementia motus consideratur in ipsa perventione ad terminum; quia quod vehementer movetur corporaliter, inordinate coniungitur ei in quod tendit; et similiter quando concupiscentia cibi est vehemens, inordinate homo se habet circa cibi sumptionem; et ad hoc pertinet quod dicitur ardenter. Tertio consideratur inordinata vehementia motus corporalis postquam pervenerit ad id in quod tendit, quia non sistit in eo, sed ulterius procedit; et similiter quando aliquis immoderate concupiscit cibum, non sistit concupiscentia eius in cibo moderato, quem natura requirit, sed ulterius sumit; et ad hoc pertinet quod dicitur nimis.

Ad primum ergo dicendum, quod praedictae species non diversificantur propter diversas circumstantias, sed propter diversa motiva, ut dictum est.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum et tertium: quia non semper transgressio diversarum circumstantiarum habet diversa motiva.
Ad quartum ergo dicendum, quod gulosus non delectatur in cibis lautis et studiose praeparatis propter iudicium saporum, sicut faciunt qui vina probant, quod est proprium gustus in quantum est gustus: huius enim delectationis inordinatio magis pertinet ad curiositatem quam ad gulam; sed delectatur gulosus in ipsa sumptione cibi lauti et studiose praeparati; quae quidem sumptio est per quemdam tactum.
Ad quintum dicendum, quod comedere lauta cibaria non est peccatum, ut Augustinus dicit; sed concupiscentia inordinata lauti cibi potest esse peccatum, secundum intentionem gregorii.



Articulus 4


Quarto quaeritur utrum gula sit vitium capitale

Et videtur quod non.

1. Sicut enim contingit esse delectationem in sensu gustus et tactus, ita etiam in aliis sensibus. Sed circa delectationes aliorum sensuum non ponuntur aliqua vitia capitalia. Ergo neque gula, quae est circa delectationes gustus, debet poni vitium capitale.
2. Praeterea, superbia, secundum Gregorium XXXI moral., non ponitur vitium capitale, sed regina vitiorum, quia ex ea omnia vitia oriuntur. Sed ebrietas est radix omnium vitiorum dicitur enim in decr. Dist. 35: ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Ebrietas autem est quaedam species gulae. Ergo gula non debet poni inter vitia capitalia.
3. Praeterea, unum vitium capitale non numeratur inter filias alterius. Sed immunditia, quam Gregorius ponit XXXI moral., filiam gulae, pertinet ad luxuriam, secundum illud ephes., V, 3: omnis fornicatio et immunditia non nominetur in vobis. Ergo cum luxuria sit vitium capitale videtur quod gula non sit vitium capitale.
4. Praeterea, appetere laeta est proprie proprium superborum, ut bernardus dicit. Sed superbia non est filia alicuius vitii capitalis. Cum ergo inepta laetitia ponatur a gregorio filia gulae, videtur quod gula non sit vitium capitale.

In contrarium est quod Gregorius moral. Xxx, ponitur gulam inter alia vitia capitalia.

Respondeo. Dicendum quod, sicut in praecedentibus quaestionibus dictum est, vitium capitale dicitur ex quo alia oriuntur secundum rationem causae finalis, in quantum scilicet obiectum alicuius vitii est multum a pluribus appetibile, et praecipue in quantum habet aliquam similitudinem cum felicitate, quam omnes naturaliter appetunt. Una autem de conditionibus felicitatis est delectatio, sine qua felicitas esse non potest: et ideo peccatum gulae, quod est circa unam maximarum delectationum in cibis et potibus consistentem, est vitium capitale. Oriuntur autem ex gula vitia quaedam quae eius filiae dicuntur secundum ea quae consequi possunt ad immoderatam delectationem in cibis et potibus. Quod quidem considerari potest vel ex parte corporis, et sic ponitur gulae filia immunditia, cuius pollutio de facili sequitur ex nimia cibi sumptione. Vel potest considerari ex parte animae, cuius est regere corpus, et eius regimen impeditur multipliciter propter immoderatam delectationem in cibis et potibus. Et primo quidem quantum ad rationem, cuius acies hebetatur ex nimia sumptione cibi vel sollicitudine circa sumptionem ipsius; quia perturbatis inferioribus viribus corporalibus per inordinatam cibi sumptionem, ipsa ratio per consequens impeditur, et sic ponitur filia gulae hebetudo sensus circa intelligentiam. Secundo sequitur inordinatio in affectu, qui consopito gubernaculo rationis inordinate afficitur, et sic est inepta laetitia. Tertio sequitur inordinatio locutionis; et sic est multiloquium: quia dum ratio verba non ponderat, consequens est ut homo ad verba superflua dilabatur. Quarto sequitur inordinatio operis; et sic est scurrilitas, id est iocularitas quaedam in exterioribus gestibus, proveniens ex defectu rationis, cuius erat exteriora membra componere. Sic ergo est gula vitium capitale, et eius filiae sunt quinque, ut Gregorius dicit moral. Xxxi, scilicet inepta laetitia, scurrilitas, multiloquium, immunditia, et hebetudo sensus circa intelligentiam.

Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum consequuntur coniunctionem rei delectabilis secundum solam similitudinem, sed delectationes tactus consequuntur coniunctionem rei delectabilis corporalem; et ideo circa delectationes tactus, sicut circa principaliores et maiores, ponuntur vitia capitalia, et non circa delectationes aliorum sensuum, nisi gustus, secundum quod est tactus quidam.
Ad secundum dicendum, quod ex ebrietate sequuntur omnia peccata, non secundum originem causae finalis, sed secundum prohibentis remotionem, in quantum scilicet removet iudicium rationis per quod homo a peccato cohibetur; unde non sequitur quod gula vel ebrietas sit caput omnium vitiorum sicut superbia; sed quorumdam specialiter quae directe ex gula oriuntur sicut proprii eius effectus.
Ad tertium dicendum, quod pollutio corporis potest provenire ex causa animali, puta ex concupiscentia delectationis apprehensae; et hoc principaliter pertinet ad luxuriam: vel ex causa corporali et intrinseca, scilicet ex superfluo humore interius abundante, ex quo stimulatur homo ad corporis pollutionem; et secundum hoc immunditia ponitur filia gulae.
Ad quartum dicendum, quod superbiae est appetere laeta; sed gulae est ut ex ea laetitia inepta sequatur propter rationem impeditam, ut dictum est.



QUAESTIO 15

Et primo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum.
Secundo utrum omnis actus luxuriae sit peccatum mortale.
Tertio utrum species luxuriae convenienter distinguantur.
Quarto utrum luxuria sit vitium capitale.



Articulus 1


Et primo quaeritur utrum omnis actus luxuriae sit peccatum

Et videtur quod non.

1. Fornicatio enim est actus luxuriae. Sed ipsa connumeratur quibusdam quae non sunt peccata, sed secundum se licita: dicitur enim act., XV, 28-29: visum est spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere oneris vobis quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Sed nullus cibi esus secundum se est peccatum, secundum illud I ad tim., iv, 4: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Ergo neque fornicatio est peccatum; et ita non omnis actus luxuriae est peccatum.
2. Praeterea, cognoscere mulierem est actus naturalis; et ita quantum est de se non est peccatum, sicut nec videre ipsam, cum utrumque sit actus cuiusdam naturalis potentiae. Sed videre mulierem non suam, non est peccatum. Ergo neque cognoscere non suam.
3. Praeterea, si fornicatio est peccatum, aut hoc est ratione potentiae a qua egreditur actus, aut ratione materiae, aut ratione finis. Sed fornicatio non est peccatum ratione potentiae, quia potentia a qua egreditur actus, naturalis est: neque etiam ratione materiae, quia materia est femina ad hunc usum a Deo creata, secundum illud gen., II, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi; potest etiam contingere quod nec ratione finis, puta, si aliquis fornicando intendat generare prolem ad cultum Dei nutriendam. Ergo videtur quod non omnis fornicatio sit peccatum.
4. Praeterea, secundum Philosophum in XV de animalibus, semen est superfluum alimenti. Sed alia superflua licitum est qualitercumque emittere, et hoc fit absque peccato. Ergo videtur quod similiter hoc contingit in emissione seminis. Non ergo omnis actus luxuriae est peccatum.
5. Praeterea, illud quod est peccatum ex genere, non licet fieri quocumque bono fine, secundum illud rom., III, 8: non sicut quidam dicunt nos dicere: faciamus mala, ut veniant bona. Sed sicut dicit commentator V ethic., epices, idest vir virtuosus, committit adulterium cum uxore tyranni, ut tyrannum interficiens liberet patriam. Ergo et adulterium non est secundum se peccatum. Multo ergo minus alii fornicationis actus.
6. Praeterea, nullus actus iusti, in quantum iustus est, est peccatum. Sed fornicatio videtur esse actus iustitiae: dicitur enim gen., cap. Xxxviii, 26, quod iudas dixit de thamar cum qua fornicatus fuerat: iustior me est, vel iustificata est ex me, sicut hebraica veritas habet, ut Hieronymus dicit. Ergo fornicatio non est peccatum.
7. Praeterea, Augustinus dicit VII de civit. Dei, quod omne vitium est contra naturam. Sed fornicatio non est contra naturam: quia super illud rom., I, 26: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, dicit Glossa: naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant. Ergo non est peccatum.
8. Praeterea, nullum peccatum committitur secundum praeceptum Dei. Sed fornicatio quandoque commissa est secundum praeceptum Dei; dicitur enim Oseae, i, 2: dixit Dominus ad oseam: vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum. Ergo fornicatio secundum se non est peccatum.
9. Praeterea, cuilibet vitio quod in superabundantia consistit, opponitur virtus in diminutione consistens. Sed luxuria importat quamdam superfluitatem circa concupiscentias delectationum in venereis; opposita autem diminutio, quae est virginitas, vel perpetua continentia, non est peccatum, sed laudabile aliquid. Ergo neque luxuria semper est peccatum.

Sed contra. Est quod dicitur hebr., XIII, V. 4: (sit) honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sed illud pro quo homo subiicitur divino iudicio, est peccatum. Ergo fornicatio et adulterium et omnes huiusmodi actus luxuriae sunt peccata.
Praeterea, Tobiae, iv, 13, dicitur: attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. Sed actus luxuriae dicuntur qui sunt praeter legitimae uxoris connubium. Ergo omnis luxuriae actus est peccatum.

Respondeo. Dicendum quod luxuria est quoddam vitium temperantiae oppositum, prout moderatur concupiscentias delectabilium tactus circa venerea; sicut gula opponitur temperantiae, in quantum est moderativa concupiscentiarum circa delectabilia tactus in cibis et potibus. Unde luxuria quidem principaliter importat inordinationem quamdam circa concupiscentias delectationum in venereis secundum superabundantiam. Huiusmodi autem inordinatio potest esse vel in solis interioribus passionibus, vel etiam ulterius in ipso exteriori actu, qui est inordinatus secundum seipsum, et non solum propter inordinatam concupiscentiam a qua procedit. Ad inordinatam enim concupiscentiam pertinet ut propter concupiscentiam delectabilis aliquis actum exerceat qui secundum se est inordinatus; sicut patet circa concupiscentias pecuniarum: potest enim esse inordinata concupiscentia acquirendi vel retinendi pecunias suas sibi debitas; et tunc talis acquisitio vel retentio pecuniae non est vitiosa secundum se, sed solum secundum quod ex immoderata concupiscentia provenit; quandoque vero ex inordinata concupiscentia pecuniarum provenit quod homo etiam velit accipere vel retinere aliena; et tunc ipsa acceptio vel retentio secundum se inordinata est, et non solum secundum quod ex inordinata concupiscentia procedit, et utrumque pertinet ad vitium illiberalitatis, ut patet per Philosophum in iv ethic.. Similiter etiam dicendum est de luxuria: quia quandoque quidem importat solam inordinationem interioris concupiscentiae; sicut patet in eo qui ex immoderata concupiscentia accedit ad uxorem suam; tunc enim ipse actus non est inordinatus secundum se, sed solum secundum quod procedit ex inordinata concupiscentia; quandoque vero cum inordinatione concupiscentiae est etiam inordinatio ipsius actus exterioris secundum seipsum; sicut contingit in omni usu genitalium membrorum praeter matrimonialem actum. Et quod omnis talis actus sit inordinatus secundum seipsum, apparet ex hoc quod omnis actus humanus dicitur esse inordinatus qui non est proportionatus debito fini; sicut comestio est inordinata, si non proportionetur corporis salubritati, ad quam ordinatur sicut ad finem. Finis autem usus genitalium membrorum est generatio et educatio prolis; et ideo omnis usus praedictorum membrorum qui non est proportionatus generationi prolis et debitae eius educationi, est secundum se inordinatus. Quicumque autem actus praedictorum membrorum praeter commixtionem maris et feminae, manifestum est quod non est accommodus generationi prolis. Omnis vero commixtio maris et feminae praeter legem matrimonii est improportionata debitae prolis educationi: est enim lex matrimonii instituta ad excludendum vagos concubitus, qui contrariantur certitudini prolis. Si enim quilibet posset indifferenter ad quamlibet accedere, quae non esset sibi determinata, tolleretur certitudo prolis, et per consequens sollicitudo patris circa educationem filiorum; et hoc est contra id quod convenit humanae naturae: quia naturaliter homines sunt solliciti de prolis certitudine, et de educatione suorum filiorum. Magis etiam hoc pertinet ad patres quam ad matres: quia educatio ad matres pertinens est circa infantilem aetatem; postea autem ad patrem pertinet educare filium, et instruere eum, et thesaurizare ei in totam vitam. Sic autem videmus et in aliis animalibus, quod in quacumque specie animalis proles nata indiget communi educatione maris et feminae, ibi non est vagus coitus, sed maris ad aliquam femellam determinate, ut patet in omnibus avibus simul nidificantibus. Unde manifestum est quod omnis commixtio maris et feminae, praeter legem matrimonii excludentem vagos concubitus, est de se inordinata. Non autem nunc agitur, utrum ista determinatio fiat ad unam habendam, vel ad plures, vel divisibiliter, vel indivisibiliter: haec enim ad quaestionem de matrimonio pertinent. Sed qualitercumque hoc sit, oportet quod omnis commixtio maris et feminae praeter matrimonii legem sit inordinata. Sic ergo omnis luxuriae actus est peccatum vel propter inordinationem actus, vel etiam propter inordinationem solius concupiscentiae; quae inordinatio primo et per se ad luxuriam pertinet: dicit enim Augustinus XIII de civit. Dei, quod luxuria non est vitium pulchrorum suaviumque corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates neglecta temperantia, qua rebus turpia turpioribus, suavia suavioribusque aptamus.

Ad primum ergo dicendum, quod apostoli volentes in primitiva ecclesia conversos ex gentibus simul in unum convenire cum his qui ex iudaeis erant conversi, impedimenta huius unionis excluserunt, ex utraque parte amputantes id quod aliis onerosum esse posset, et ideo gentilibus interdixerunt quae iudaeis erant molesta, non sub hac consideratione an essent peccata vel non, sed solum quia scandalum faciebant. Gentiles enim existimabant omnem cibum secundum se licitum esse ad edendum, quod verum erat; sed iudaei hoc abhorrebant propter pristinam legis consuetudinem. Et ideo apostoli gentilibus interdixerunt, pro tempore illo, cibos maxime abominabiles iudaeis. E contrario vero gentiles falso existimabant fornicationem simplicem non esse peccatum, quam iudaei vere sicut peccatum abominabantur instructi per legem. Et ideo hoc etiam apostoli prohibuerunt tamquam peccatum, et cum hoc dissidium generans.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse meum ad videndum, quod tamen non est meum ad aliquem alium usum; sicut aurum quod in platea ponitur, est meum ad videndum, non autem ad possidendum. Similiter etiam mulier potest esse alicuius ad videndum, vel etiam ad possidendum, sicut ancilla; non tamen ad usum concubitus est sua, nisi secundum determinationem legis matrimonii.
Ad tertium dicendum, quod actus luxuriae est peccatum ratione potentiae, in quantum scilicet concupiscibilis non continetur sub ordine rationis; et ratione materiae, quia actus conveniens generationi et educationi prolis non solum requirit mulierem pro materia, sed etiam mulierem matrimonio determinatam, ut dictum est. Finis etiam ipsius actus secundum suam naturam est inordinatus, licet ex intentione agentis possit esse finis bonus, qui non sufficit ad excusationem actus, ut patet in eo qui furatur intendens eleemosynam dare.
Ad quartum dicendum, quod sicut Philosophus dicit in eodem libro, semen est superfluum quidem quantum ad actum nutritivae, sed quod indigetur ad generationem prolis; et ideo omnis voluntaria emissio seminis est illicita, nisi secundum convenientiam ad finem a natura intentum. Alia vero superflua, ut sudor, urina, et huiusmodi, sunt superflua quibus non indigetur; et ideo non refert qualitercumque emittantur.
Ad quintum dicendum, quod ille commentator in hoc non est sustinendus: pro nulla enim utilitate debet aliquis adulterium committere, sicut nec mendacium dicere debet aliquis propter utilitatem aliquam, ut Augustinus dicit in lib. Contra mendacium.
Ad sextum dicendum, quod thamar dicitur esse iustificata, non propter fornicationem quam commisit, sed quia ex alio genere sibi prolem non quaesivit quam ex eo unde sibi vir debebatur.
Ad septimum dicendum, quod actus luxuriae potest dici contra naturam dupliciter. Uno modo absolute, quia scilicet est contra naturam omnis animalis; et sic omnis actus luxuriae praeter commixtionem maris et feminae dicitur esse contra naturam, in quantum non est proportionatus generationi, quae in quolibet genere animalis fit ex commixtione utriusque sexus; et hoc modo loquitur Glossa. Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam, quia est contra naturam propriam hominis, cuius est ordinare generationis actum ad debitam educationem; et sic omnis fornicatio est contra naturam.
Ad octavum dicendum, quod sicut propter praeceptum Dei, in cuius potestate sunt omnia, id quod alias fuisset furtum, fuit non furtum filiis Israel aegyptios spoliantibus, ut dicitur Exod. xii, 35-36, ita et propter auctoritatem ipsius Dei, qui est supra legem matrimonii, concubitus ille non fuit fornicarius, qui alias fornicarius fuisset; unde dicitur uxor fornicationum, et fornicationum filii, non quia tunc esset fornicatio, sed quia alias fornicatio fuisset.
Ad nonum dicendum, quod virginitas, seu perpetua continentia, non opponitur luxuriae sicut extremum, sed sicut medium, eo quod medium in virtutibus non accipitur secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam, ut de magnanimo Philosophus dicit in iv ethic.. Extremum autem secundum diminutionem esset, si quis praeter rationem rectam a carnali commixtione abstineret; ut patet in eo qui debitum uxoris reddere contemnit, vel qui abstinet propter aliquam reverentiam daemonum, sicut nigromantici, et virgines vestales.



Articulus 2


Qu. Disp. De Malo Qu.14