Qu. Disp. De Potentia Qu.10 Art.5


Quinto quaeritur utrum spiritus sanctus a filio remaneret distinctus, si ab eo non procederet

Et videtur quod sic.

1. Dicit enim richardus de sancto victore, quod personae secundum originem differunt, quod unus originem habet, alter origine caret: vel si originem habet, tamen origo unius differt ab origine alterius. Sed alia est origo spiritus sancti, alia est origo filii: nam spiritus sanctus procedit quasi spiratus, filius autem quasi genitus. Ergo spiritus sanctus personaliter differt a filio, etiam si ab eo non procederet, propter originem diversam.
2. Item, Anselmus dicit: habet utique a patre esse filius ac spiritus sanctus, sed diversimode; quia alter nascendo, alter procedendo, ut alii per hoc sint ad invicem; et postea subdit: nam si per aliud non essent plures filius et spiritus sanctus, per hoc solum essent diversi. Ergo etsi spiritus sanctus a filio non procederet, tamen remaneret personaliter distinctus a filio propter diversum originis modum.
3. Item, in divinis personae distinguuntur propter hoc quod una est ab alia secundum aliquem originis modum. Sed secundum unum originis modum una persona in divinis procedit. Ergo si sunt duo modi originis, erunt duae personae procedentes, etiam si una ab altera non procedat. Constat autem quod secundum alium modum originis procedit filius a patre, et secundum alium spiritus sanctus. Ergo filius et spiritus sanctus personaliter ab invicem distinguuntur, etiam dato quod unus ab alio non procedat.
4. Item, impossibile est quod aliqua hypostasis secundum unam naturam pluribus processionibus procedat, quia hypostasis per id quod procedit, naturam accipit; unde filius habet duas nativitates secundum duas naturas. Sed in divinis sunt duae processiones, una quae est per modum nativitatis, alia quae est per modum spirationis. Impossibile est ergo quod una et eadem persona his duabus processionibus procedat. Necessarium est ergo quod sint duae personae distinctae, quae his duabus processionibus procedant. Ergo spiritus sanctus remanet personaliter distinctus a filio, etiam si ab eo non procedat.
5. Item relationes aeternae in divinis non sunt accidentes neque assistentes, sed subsistentes personae. Illud ergo ad quod sequitur pluralitas relationum in divinis, sufficit ad personarum distinctionem. Sed diversitas actionum secundum speciem sufficit ad diversas relationes; ex hac enim actione quae est gubernatio, consequitur relatio dominii; ex illa vero actione quae est generatio, sequitur alia relatio, quae est paternitas: sicut etiam ad diversas quantitates secundum speciem consequuntur diversae relationes; ad binarium enim consequitur relatio dupli, et ad ternarium relatio tripli. Processiones autem in divinis significantur per modum actionum. Si ergo sunt duae processiones, oportet quod sint duae relationes consequentes processiones. Ergo oportet quod sint duae personae; et sic idem quod prius.
6. Item, processio perfectius invenitur in divinis quam in rebus creatis: unde Apostolus ad Ephes. iii, 15, dicit, quod ex patre caelesti omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. In rebus autem creatis processio sufficit ad distinguendum supposita procedentia: nam alia processione sive nativitate alius homo nascitur. Ergo in divinis processionis differentia sufficit ad distinguendum personas divinas, scilicet filium et spiritum sanctum.
7. Item, non est idem procedere per modum naturae quod procedere per modum amoris. Sed nomine filii designatur persona procedens per modum naturae: nomine autem spiritus sancti designatur persona procedens per modum amoris. Ergo spiritus sanctus distinguetur a filio, etiam si ab ipso non procedat per solam processionis differentiam.
8. Item, in patre invenitur activa generatio et activa spiratio. Sed generare et spirare, in divinis distinguunt personas. Ergo sicut filius est a patre ut persona distincta per hoc quod a patre generatur; ita spiritus sanctus est a patre ut persona distincta, per hoc quod a patre spiratur. Sic ergo sunt tres personae in divinis, etiam si spiritus sanctus a filio non procedat.
9. Item, Anselmus in lib. De processione spiritus sancti, dicit, quod spiritus sanctus ita perfecte est a patre sicut a patre et filio. Sed a patre et a filio est sicut distinctus ab utroque. Ergo si a patre solo esset, remaneret ab utroque distinctus.
10. Item, pater est sufficiens et perfectum principium. Perfectum autem principium alicuius non indiget alio ad perfecte producendum id cuius est principium. Ergo pater non indiget filio ad hoc quod producat tertiam personam, scilicet spiritum sanctum: ergo dato quod spiritus sanctus non procederet a filio, adhuc essent tres personae distinctae in divinis.
11. Item, remoto posteriori non removetur de necessitate prius; sicut remoto homine non removetur animal. De personis autem divinis tria dicuntur, scilicet processio, communio et germanitas. Ratio autem processionis praecedit rationem communionis et etiam rationem germanitatis. In divinis autem non esset communio vel germanitas, nisi esset pluralitas personarum, quae per processionem multiplicantur. Ergo, remota communione et germanitate in divinis, adhuc remanet processio. Licet ergo patris et filii non sit communio ad spirandum spiritum sanctum, neque sit germanitas spiritus sancti ad filium in hoc quod ab ipso procedat, adhuc remanet processio spiritus sancti a patre; et ita remanent tres personae distinctae, scilicet duae procedentes, et una a qua procedit.
12. Item, in divinis dicuntur proprietates, relationes et notiones. Ratio autem proprietatis prius est quam ratio relationis vel notionis, quia prius est intelligere personas constitutas proprietatibus personalibus quam quod ad invicem referantur vel innotescant. Remotis etiam relationibus, adhuc remanent proprietates constituentes personas. Ergo quamvis spiritus sanctus non referatur ad filium ut ab eo existens, adhuc tamen filius et spiritus sanctus erunt personae distinctae per suas proprietates.
13. Item, filiatio est proprietas filii constituens personam ipsius; processio autem est proprietas spiritus sancti, eius personam constituens. Filiatio autem non est processio, nec ei opponitur relative. Ergo remota omni relatione spiritus sancti ad filium, adhuc remanebunt filius et spiritus sanctus personae distinctae.
14. Item, multi posuerunt spiritum sanctum a filio non procedere, qui tamen tres personas in divinis posuerunt, sicut patet de graecis. Ergo quamvis spiritus sanctus a filio non procedat, adhuc remanet a filio distinctus.
15. Item, Damascenus dicit: spiritum sanctum ex patre dicimus procedere; non autem ex filio, sed spiritum filii nominamus. Ergo quamvis a filio non procedat, adhuc remanet quod sit spiritus filii; et ita remanet quod sit ab eo distinctus.
16. Item, sancti graeci loquentes de filio et spiritu sancto secundum similitudinem corporalium, dicunt esse sicut duos radios paternae claritatis, et sicut duos rivos fontis divinitatis qui est in patre, et sicut duos flores paternae naturae. Sed radii, rivi et flores distinguuntur ab invicem, etiam si unus ab altero non sit. Ergo et filius et spiritus sanctus distinguuntur ab invicem.

Sed contra. Boetius dicit, quod in divinis sola relatio multiplicat trinitatem. Sed, si spiritus sanctus non procedit a filio, non erit aliqua relatio spiritus sancti ad filium. Ergo non distinguetur secundum numerum personae ab eo.
Item, Anselmus dicit, quod pater et filius in omnibus unum sunt, nisi in his in quibus distinguit inter eos relationis oppositio; et hoc propter essentiae unitatem. Sed similiter est una essentia filii et spiritus sancti. Ergo in omnibus unum sunt, nisi in his in quibus dividit inter eos relationis oppositio. Sed si spiritus sanctus non sit a filio, nullo modo dividit inter eos relationis oppositio. Ergo nullo modo erunt distincti ab invicem.
Item, richardus de sancto victore dicit, quod non potest esse in trinitate nisi una sola persona quae sit ab una persona tantum. Si autem spiritus sanctus non sit a filio; sicut filius est ab una persona sola, scilicet a patre, ita et spiritus sanctus. Ergo et filius et spiritus sanctus erunt una sola persona.
Item, dicit, quod non potest in divinis esse nisi unus solus qui de se procedentem non habeat. Si autem spiritus sanctus a filio non procedit; sicut spiritus sanctus non habet de se procedentem, ita nec filius habebit. Ergo filius et spiritus sanctus erunt unus solus.
Item, ubicumque personae per relationes distinguuntur, oportet referri quod personaliter distinguitur. In divinis autem personae per relationes distinguuntur: non enim possunt per aliquod absolutum distingui. Ergo quod non refertur, non distinguitur. Sed si spiritus sanctus non procedit a filio, non refertur ad ipsum. Ergo non distinguitur personaliter ab eo.
Item, unum oppositorum non distinguit id cui inest, nisi ab eo in quo est reliquum oppositum; sicut per albedinem non distinguitur aliquid nisi ab eo in quo est nigredo. Ergo et relatio non distinguit id in quo est nisi ab eo in quo est opposita relatio. Propria autem relatio spiritus sancti, per quam personaliter distinguitur, est processio. Non ergo personaliter distinguitur nisi ab eo in quo est opposita relatio, quae est activa spiratio; quae non est in filio, si spiritus sanctus non sit a filio. Ergo si spiritus sanctus non sit a filio, non distinguitur personaliter ab eo.
Item, ad relationem pertinentia in divinis sunt duo in communi, a quo alius, et qui ab alio. Sed a quo alius non distinguitur personaliter per diversum modum originis: nam eadem persona patris est a qua est filius per generationem et spiritus sanctus per processionem. Ergo nec qui est ab alio per spirationem, scilicet spiritus sanctus, distinguitur ab eo qui est ab alio per generationem, scilicet a filio.
Item, richardus, assignans differentiam inter duas processiones filii et spiritus sancti, dicit: communio maiestatis fuit, ut sic dicam, causa originis unius, scilicet filii; communio amoris fuit causa originis alterius; scilicet spiritus sancti. Non esset autem processio spiritus sancti ex communione amoris, nisi pater et filius mutuo se amarent, et sic spiritus sanctus ab eis procederet. Ergo si spiritus sanctus a filio non procederet, non esset differentia inter processionem spiritus sancti et generationem filii, et sic neque personaliter spiritus sanctus esset a filio distinctus.

Respondeo. Dicendum quod, si quis recte consideret dicta graecorum, inveniet quod a nobis magis differunt in verbis quam in sensu. Non enim concedunt spiritum sanctum a filio procedere, vel propter ignorantiam vel proterviam seu calumniam, vel propter quamcumque aliam causam; concedunt tamen spiritum sanctum esse spiritum filii, et esse a patre per filium: quod non posset dici, si processio spiritus sancti omnino esset a filio absoluta. Unde datur intelligi quod etiam ipsi graeci processionem spiritus sancti aliquem ordinem ad filium habere intelligunt. Dico autem, quod si spiritus sanctus non sit a filio, nec aliquo modo filius sit principium processionis spiritus sancti, impossibile est quod spiritus sanctus a filio personaliter distinguatur, et etiam impossibile est quod processio spiritus sancti differat a filii generatione. Quod quidem manifestum est, si quis consideret ea ex quibus aliqui divinarum personarum distinctionem manifestant. Loquuntur enim quidam de distinctione personarum secundum relationes; alii vero secundum modos originis; quidam autem per comparationem ad essentialia attributa. Si ergo consideremus modum distinguendi personas per relationes, manifeste apparet quod spiritus sanctus personaliter a filio distingui non potest, si ab eo non procedat: primo quidem, quia distinctio aliquorum ab invicem non proprie potest esse nisi vel propter divisionem materialem seu quantitativam, vel propter divisionem formalem. Distinctio autem secundum materialem et quantitativam divisionem, invenitur in corporalibus rebus, in quibus eiusdem speciei sunt individua plura ex eo quod forma speciei in diversis partibus materiae secundum quantitatem divisionis invenitur: unde et si aliquod est individuum quod constat ex tota materia, in qua possibile est esse formam speciei, impossibile est quod illius speciei sint individua plura, sicut probat Aristoteles de mundo, in principio caeli et mundi. Hunc autem modum distinctionis omnino oportet a divinis removeri, cum in Deo non sit materia nec quantitas corporalis. Distinctio autem aliquorum habentium unam naturam saltem generis, per divisionem formalem esse non potest nisi ratione alicuius oppositionis. Unde invenimus quod cuiuslibet generis differentiae sunt oppositae. Et ideo in natura divina non potest nec esse nec intelligi aliqua distinctio, cum sit una non solum genere sed numero, nisi per aliquam oppositionem. Unde cum personae distinguantur in divinis, oportet quod hoc sit per aliquam oppositionem relativam, quia alia oppositio in divinis esse non potest: et hoc satis manifeste apparet. Nam quantumcumque aliqua dividantur secundum rationem diversam, sicut essentialia attributa, non distinguunt personas quia ad invicem non opponuntur. Sic etiam plures notiones inveniuntur in una persona divina, propter hoc quod oppositionem ad invicem non habent, sicut in patre: scilicet innascibilitas, paternitas, et spiratio activa. Ibi enim primo invenitur distinctio ubi primo occurrit oppositio relativa, sicut in hoc quod est esse patrem et filium. Ubi ergo non est oppositio relativa in divinis, non potest esse realis distinctio, quae est distinctio personalis. Si autem spiritus sanctus non procedit a filio, non erit oppositio aliqua inter filium et spiritum sanctum, et ita non distinguetur personaliter spiritus sanctus a filio. Nec potest dici, quod ad talem distinctionem faciendam sufficiat oppositio affirmationis et negationis; quia talis oppositio sequitur distinctionem, non autem distinctionem causat, cum existens ab altero distinguatur per aliquid sibi inhaerens substantialiter vel accidentaliter; quod autem hoc non sit hoc, sequitur ex hoc quod distincta sunt. Similiter etiam patet quod veritas cuiuslibet negativae in existentibus supra veritatem affirmativae fundatur: sicut veritas huius negativae aethiops non est albus, fundatur supra veritatem huius affirmativae aethiops est niger. Et ideo oportet omnem differentiam quae est per oppositionem affirmationis et negationis, reduci in differentiam alicuius affirmativae oppositionis. Unde non potest esse prima distinctionis ratio inter filium et spiritum sanctum ex hoc quod filius est genitus, non spiratus; alius spiratus, non genitus nisi praeintelligatur distinctio inter generationem et spirationem, et inter filium et spiritum sanctum, per aliquam oppositionem duarum affirmationum. Secundo, quia, secundum Augustinum, in divinis quod dicitur absolute, est commune tribus personis. Unde relinquitur quod divinarum personarum distinctio esse non possit nisi secundum id quod ad aliquid dicitur; haec enim duo praedicamenta sunt in divinis. Prima autem distinctio quae in divinis secundum relationem invenitur, est per haec duo, a quo alius, et qui a nullo. Si autem alterum eorum subdistinguendum est, scilicet quod est ab alio, oportet quod subdistinguatur per ea quae sunt eiusdem rationis. Ut enim Philosophus docet, si quis in subdividendo utatur his quae sunt per accidens et non per se, non rectum divisionis ordinem sequitur; sicut si diceretur: animalium aliud est rationale aliud irrationale; irrationalium vero aliud album, aliud nigrum; non esset recta divisio, quia cum ex his quae sunt per accidens, non fiat unum simpliciter, ultima species, ex differentiis multis constituta, non esset unum simpliciter. Oportet ergo, si in divinis qui est ab alio distinguatur vel subdividatur, quod hoc sit per differentias eiusdem rationis, ut videlicet eorum quae sunt ab alio, unus eorum ab eorum altero sit; et hoc importat differentia processionum, quae significatur cum dicitur quod unus procedit per generationem, alius per spirationem. Unde richardus hoc modo distinguit procedentem ab alio, quod unus habeat alium de se procedentem, alius vero non. Tertio, quia cum in patre sint duae relationes, scilicet paternitas et activa spiratio, sola paternitas constituit personam patris: unde dicitur proprietas sive relatio personalis; spiratio vero activa est relatio personae non personalis, quasi personae iam constitutae superveniens. Ex quo patet quod generatio activa, sive paternitas, secundum ordinem intelligendi, praesupponitur ad spirationem. Oportet ergo quod similiter filiatio, quae paternitati per oppositionem respondet, secundum aliquem ordinem praesupponatur ad spirationem passivam, quae est processio spiritus sancti. Aut ergo ita quod spiratio passiva intelligatur supervenire filiationi in eadem persona, sicut spiratio activa paternitati: et sic erit in eadem persona spirati et nati, sicut generantis et spirantis; aut oportet quod aliquem alium ordinem habeat filiatio ad spirationem passivam. Non est autem ordo in divinis nisi naturae, secundum quod aliquis est ab aliquo, ut dicit Augustinus. Unde relinquitur quod vel sit una persona filii et spiritus sancti spirati, vel quod spiritus sanctus sit a filio. Si quis autem distinctionem divinarum personarum per ipsam originem consideret, non per relationes originis, idem sequitur; sicut ex his quae dicentur apparebit. Primo quidem, quia si quis proprietatem divinae naturae consideret, impossibile est in Deo esse pluralitatem personarum nisi per hoc quod una ab alia oriatur, nullo autem modo per hoc quod duae oriuntur ab una. Quod patet, si quis consideret qualiter in diversis rebus distinctio invenitur. In rebus enim materialibus, in quibus possibile est fieri multiplicationem per divisionem materiae et quantitatis, ut dictum est, possibile est duo individua unius speciei ex aequo se habere, sicut et duae partes quantitatis ex aequo se habent; ubi autem invenitur prima differentia secundum formam, ibi impossibile est quod aliquo duo se habeant ex aequo. Ut enim Philosophus dicit, formae rerum sunt sicut numeri, in quibus variantur species per unitatis additionem vel subtractionem: et formales rerum differentiae consistunt in quodam perfectionis ordine. Nam planta specie differt a lapide in hoc quod superaddit vitam; animal vero brutum a planta in hoc quod superaddit sensum: homo vero a bruto in hoc quod superaddit rationem. Et ideo in rebus immaterialibus, in quibus non potest esse multiplicatio secundum divisionem materiae, impossibile est quod sit pluralitas nisi cum ordine quodam. In substantiis quidem immaterialibus creatis est ordo perfectionis, secundum quod unus angelus est perfectioris naturae quam alius. Et quia quidam Philosophi crediderunt quod omnis natura imperfecta crearetur a perfectiori, ideo dixerunt quod in substantiis separatis non potest esse multiplicatio nisi per causam et causatum: quod tamen recta fides non tenet, quia credimus, ex ordine divinae sapientiae, differentes ordines substantiarum immaterialium productos esse. Cum autem in divinis non possit esse ordo perfectionis, ut ariani posuerunt,- dicentes patrem filio esse maiorem, et utrumque spiritu sancto,- relinquitur quod pluralitas in divinis personis esse non potest nec intelligi nisi secundum ordinem originis solum, ut scilicet filius sit a patre, et spiritus sanctus a filio. Si enim spiritus sanctus non esset a filio, ex aequo respiceret patrem quantum ad originem; unde vel non essent duae personae; vel esset ordo inter eos perfectionis secundum arianos; vel esset inter eos materialis divisio; quod est impossibile. Et hanc rationem sequens Hilarius dicit, quod ponere in divinis duos ingenitos, id est non ab aliquo existentes, est ponere duos deos; quia si non sit multiplicatio per originis ordinem, oportet quod sit per ordinem naturarum. Et ideo eadem est ratio, si inter filium et spiritum sanctum originis ordo non ponatur. Secundo, quia quod procedit ab uno naturaliter, oportet esse unum: natura enim semper ad unum se habet; sed quae procedunt ab aliquo per voluntatem operantem, possunt esse plura, licet sint ab uno: sicut ab uno Deo diversae creaturae processerunt secundum voluntatem ipsius. Constat autem quod filius procedit a patre naturaliter et non per voluntatem, ut ariani dixerunt; et hoc ideo quia Hilarius dicit: quod naturaliter procedit ab aliquo, est tale quale est ipsum a quo procedit; quod autem procedit ab aliquo secundum voluntatem agentem, non est tale quale est illud a quo procedit, sed quale vult esse illud. Filius autem talis est qualis est pater; creaturae vero sunt tales quales Deus voluit eas esse. Unde filius est a patre naturaliter, creaturae autem ab eo per voluntatem. Similiter autem et spiritus sanctus talis est qualis est pater; non enim est creatura, ut arius et macedonius dixerunt. Unde oportet quod naturaliter a patre procedat; propter quod dicitur ab athanasio et aliis sanctis esse naturalis spiritus patris et filii. Impossibile est ergo quod filius et spiritus sanctus procedant a patre nisi hoc modo quod a solo patre procedit unus solus, scilicet filius; et a patre et filio, in quantum unum sunt, unus spiritus sanctus. Tertio, quia, sicut richardus probat, impossibile est quod in divinis sit mediata processio. Cum enim quaelibet divina persona sit in alia, oportet quod quaelibet divina persona immediate ad aliam ordinetur. Si autem filius et spiritus sanctus essent a patre absque hoc quod spiritus sanctus esset a filio, spiritus sancti ad filium non esset immediatus ordo: non enim ordinaretur ad invicem nisi mediante uno a quo existerent, sicut duo fratres ab uno patre geniti. Unde impossibile est quod filius et spiritus sanctus hoc modo sint a patre, sicut duae personae distinctae, quod unus eorum non sit ab alio. Si vero aliquis consideret distinctionem personarum per ordinem ad attributa essentialia, patet etiam quod idem sequitur. Primo quidem, quia secundum hoc dicitur, quod filius procedit per modum naturae, spiritus autem sanctus per modum voluntatis. Nam semper processio naturae est principium et origo cuiuslibet alterius processionis; omnia enim quae per artem et voluntatem vel intellectum fiunt, procedunt ab his quae secundum naturam sunt. Et ideo richardus dicit, quod inter omnes procedendi modos constat primum locum tenere et ceteris principaliorem esse illum modum procedendi qui est filii a patre. Nam nisi iste praecesserit, ceterorum nullus existendi locum habebit omnino. Secundo manifestum est si dicatur, quod filius procedit processione intellectuali ut verbum, spiritus autem sanctus processione voluntatis ut amor. Non enim potest esse nec intelligi quod amor sit alicuius quod non est in intellectu praeconceptum: unde quilibet amor est ab aliquo verbo, loquendo de amore in intellectuali natura. Tertio idem apparet, si spiritum sanctum dicamus esse vivificum quoddam spiramen divinitatis, ut dicit Athanasius. Omnis enim motus et actio vitae ordinatur per intellectum, nisi ex imperfectione naturae contrarium accidat. Unde ex omnibus supradictis datur intelligi, quod nec spiritus sanctus esset alius a filio si ab eo non procederet, nec spiratio esset aliud a generatione.

Ad primum ergo dicendum, quod spiritus sanctus distinguitur substantialiter a filio in hoc quod origo unius differt ab origine alterius; sed ipsa differentia originis est per hoc quod filius est a patre solo, spiritus autem sanctus a patre et filio. Quod patet per richardum de sancto victore qui in II de Trin. Dicit: notandum, quod huiusmodi differentia proprietatum in solo consistit numero producentium; nam prima earum habet esse a nulla alia, altera ab una sola, tertia vero a gemina.
Ad secundum dicendum, quod id quod dicit Anselmus, quod filius et spiritus sanctus per hoc solum ad invicem distinguuntur quod diverso modo procedunt, est omnino verum; sed, sicut ostensum est, diverso modo procedere non possent, nisi spiritus sanctus a filio esset; unde remoto quod spiritus sanctus non sit a filio, omnino distinctio spiritus sancti removetur a filio. Est autem intentio anselmi prius ponere ea in quibus nos convenimus cum negantibus spiritum sanctum a filio esse, qui tamen spiritum sanctum a filio dicunt distingui. Unde verba praedicta anselmi inducta sunt magis ut disputativa suppositio quam veritatis definitio.
Ad tertium dicendum, quod bene sequitur si sunt duo modi originis in divinis, quod sunt duae personae procedentes; sed duo modi originis esse non possunt nisi per hoc quod spiritus sanctus procedit a filio, ut ostensum est.
Et similiter dicendum ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quod tot sint personae subsistentes in divinis, quot sunt relationes: nam in una persona patris sunt duae relationes, scilicet paternitas, per quam refertur ad filium, et communis spiratio, per quam refertur ad spiritum sanctum: paternitatis enim relatio constituit personam subsistentem; sed relatio communis spirationis non est proprietas personam constituens, sed relatio personae subsistenti inhaerens. Unde non sequitur, si ex generatione et processione consequuntur duae relationes, quod propter hoc sint tantum duae personae subsistentes. Potest etiam responderi, quod non sunt duae processiones nisi unus procedentium sit ab alio, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod illud quod procedit per modum amoris, oportet quod procedat ab eo quod procedit per modum naturae, ut ex dictis patet.
Ad octavum dicendum, quod spiratio distinguit spiritum sanctum a spirante, sicut generatio generatum a generante; non tamen ex hoc sequitur quod spiratus a generato distinguatur, cum et spirans et generans sint idem. Nec propter hoc quod idem non potest duabus processionibus diversis procedere: sed processiones in divinis non possunt esse diversae, nisi per hoc quod unus procedentium est ab alio, ut ostensum est.
Ad nonum dicendum, quod spiritus sanctus ita perfecte est a patre, sicut a patre et filio; non tamen propter hoc quod est a patre, a filio distinguitur, sed propter hoc quod est a filio.
Ad decimum dicendum, quod pater est sufficiens principium spiritus sancti, nec indiget alio principio ad spirationem spiritus sancti; filius enim non est aliud principium spiritus sancti a patre, sed unum principium cum ipso.
Ad undecimum dicendum, quod licet processio sit prius per intellectum quam communio, sicut commune quam proprium, tamen talis processio,- scilicet spiritus sancti, qui procedit quasi amor et communio et nexus patris et filii,- non est prius secundum intellectum quam communio. Unde non oportet quod, remota communione, remaneat processio; sicut animal est prius secundum rationem quam homo, non autem animal rationale.
Ad duodecimum dicendum, quod eaedem secundum rem in divinis sunt proprietates et relationes et notiones; nisi quod proprietates sunt solum tres, scilicet paternitas, filiatio et processio. Relationes autem sunt quatuor, addita praedictis proprietatibus tribus communi spiratione, quae relatio quidem est, non tamen proprietas, quia non uni personae convenit, sed duabus. Notiones vero sunt quinque, addita innascibilitate; quae non est relatio, sed notio, quia per eam pater innotescit; est etiam proprietas, quia convenit soli patri; non tamen proprietas personalis, quia non constituit personam patris. Quantum ergo ad rem, ordinem habere non possunt proprietates, relationes et notiones, cum idem sub tribus contineatur. Si autem eorum ordo quantum ad proprias rationes requiratur, tunc notio prior est relatione secundum ordinem quo aliquid dicitur prius quoad nos; relatio autem et proprietas secundum ordinem quo aliquid prius est secundum rem. Si autem relationis et proprietatis ordinem requiramus, in rebus creatis non est eorum ordinem assignare. Nam aliqua proprietas est relatio, sed non omnis; similiter et aliqua relatio est proprietas, sed non omnis. Si tamen proprietas ab aliquo absoluto sumatur, sic proprietas primum est eo ordine quo absolutum est prius relato. In divinis autem personis oportet quod relationis ratio rationem proprietatis praecedat; nam cum proprium sit quod uni soli convenit, ratio proprietatis distinctionem praesupponit. In divinis autem non potest esse aliquid distinctum, nisi per hoc quod est ad aliquid. Unde relatio, quae est distinctionis principium in divinis, secundum rationem prior est proprietate. Sciendum tamen est, quod neque proprietas neque relatio, secundum quod huiusmodi, habent rationem constituendi personam. Nam cum persona sit rationalis naturae individua substantia, id quod est extra substantiam, personam constituere non potest; unde in rebus creatis proprietates et relationes non sunt constituentes, sed magis advenientes constitutis personis. In divinis autem ipsa relatio, quae est etiam proprietas, est divina essentia; et ex hoc habet quod id quod per eam constitutum est, sit persona: nisi enim paternitas esset divina essentia, nullatenus hoc nomen pater significaret personam, sed solum accidens relativum personae, sicut patet in personis humanis. Paternitas ergo, in quantum est divina essentia, constituit hypostasim subsistentem in divina natura; in quantum vero est relatio, distinguit; in quantum vero est proprietas, convenit uni personae, et non alii; in quantum vero est notio, est principium innotescendi personam. Sic ergo secundum ordinem intellectus, primum est quod sit personam constituens; secundum quod sit distinguens; tertium quod sit proprietas; quartum quod sit notio.
Ad decimumtertium dicendum est, quod licet filiatio non opponatur relative processioni, tamen procedens opponitur relative filio; et per hoc processio a filiatione distinguitur.
Ad decimumquartum dicendum, quod licet graeci non confiteantur spiritum sanctum a filio procedere, confitentur tamen filium esse aliquo modo principium originis spiritus sancti; quod patet ex hoc quod dicunt spiritum sanctum a patre esse per filium, et spiritum sanctum esse filii. Nihilominus tamen aliquid implicite contradictionem implicat, quod nihil prohibet ab alio explicite nesciente concedi; et sic aliquis non intelligens potest dicere, spiritum sanctum non esse a filio, licet a filio sit distinctus.
Ad decimumquintum dicendum, quod in hoc quod Damascenus spiritum sanctum esse filii confitetur, dat intelligere quod origo spiritus sancti aliquo modo sit a filio.
Ad decimumsextum dicendum, quod spiritus sanctus et filius dicuntur esse duo rivi in quantum procedunt ambo a patre; dicitur tamen et a graecorum doctoribus, quod filius sit fons spiritus sancti, sed quod spiritus sanctus non est a filio; et idem potest dici de aliis similitudinibus.




Qu. Disp. De Potentia Qu.10 Art.5