Qu. Disp. De Veritate - 1 Qu.8 Art.8


Octavo quaeritur utrum angelus res materiales cognoscat per formas aliquas, an per essentiam sui cognoscentis

Et videtur quod per essentiam sui.

1. Unaquaeque enim res sufficienter cognoscitur in suo exemplari. Sed in cap. V de divinis nominibus inducitur clementis Philosophi opinio, qui dixit, quod superiora in entibus sunt inferiorum exemplaria; et sic essentia angeli est exemplar rerum materialium. Ergo angeli cognoscunt materialia per essentiam suam.
2. Praeterea, res materiales melius cognoscuntur in essentia divina quam in propriis naturis, quia clarius ibi relucent. Sed essentia angeli est propinquior divinae essentiae quam res materiales. Ergo melius possunt cognosci in essentia angeli quam in propriis naturis. Cum ergo eas nos in propriis naturis cognoscamus, multo fortius angeli essentiam suam intuentes, omnia materialia cognoscunt.
3. Praeterea, lumen intellectus angelici est perfectius quam lumen intellectus agentis qui est pars animae nostrae. Sed in lumine intellectus agentis omnia materialia cognoscimus, quia illud lumen est actus omnium intelligibilium. Ergo multo fortius angelus cognoscendo lumen suum, omnia materialia cognoscit.
4. Praeterea, cum angelus res materiales cognoscat, oportet quod eas vel per speciem vel per essentiam suam cognoscat. Sed non per speciem; quia neque per particularem, cum sit immunis a materia, neque per universalem, quia sic non haberet perfectam et propriam cognitionem de eis. Ergo per essentiam suam cognoscit res materiales.
5. Praeterea, si lux corporalis seipsam cognosceret, omnes colores ex hoc cognosceret, eo quod ipsa est actus omnium colorum. Cum igitur angelus sit lux spiritualis, cognoscendo seipsum, cognoscet omnia materialia.
6. Praeterea, intellectus angeli medius est inter intellectum divinum et humanum. Sed intellectus divinus omnia cognoscit per essentiam suam, intellectus autem humanus omnia per species. Ergo intellectus angelicus ad minus quaedam, cognoscendo essentiam suam, cognoscet.
7. Praeterea, Dionysius dicit, cap. Vii de divinis nominibus: angelos scire dicunt eloquia, scilicet sacra ea quae sunt in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam. Ergo videtur quod cognoscendo virtutem et naturam suam materialia cognoscant.
8. Praeterea, si speculum materiale cognoscitivum esset, cognosceret res materiales per essentiam suam, nisi a rebus species in ipsum resultarent. Sed in intellectu angeli non resultant species a rebus materialibus, ut patet per Dionysium, cap. Vii de divinis nominibus. Si ergo materialia cognoscat oportet quod per essentiam suam ea cognoscat, cum sit quoddam speculum, ut patet per Dionysium, cap. Iv de divinis nominibus.
9. Praeterea, potentia cognitiva in angelis est perfectior quam potentia naturalis rerum materialium. Sed multae potentiae materialium possunt per seipsas in sua obiecta, sine hoc quod aliquid eis superaddatur. Ergo multo fortius intellectus angelicus poterit cognoscere res materiales per essentiam suam sine aliquibus speciebus.
10. Praeterea, efficacior est angelus in cognoscendo quam ignis in comburendo. Sed ignis comburit sine hoc quod aliquid combustibile sit in ipso. Ergo et angelus cognoscit per se ipsum sine hoc quod aliqua species cognoscibilis sit in ipso.

Sed contra. Est quod dicitur in libro de causis, quod omnis intelligentia est plena formis; et in eodem libro dicitur, quod formae sunt in ea per modum intelligibilem. Ergo per huiusmodi formas intelligit res, et non per essentiam suam.
Praeterea, magis convenit essentia angeli cum alio angelo quam cum re materiali. Sed non potest angelus ex hoc quod cognoscit essentiam suam, alios angelos cognoscere. Ergo nec cognoscendo essentiam suam materialia cognoscet.
Praeterea, illud quod principium est unitatis, non potest esse principium distinctionis. Sed essentia angeli est principium unitatis ipsius, quia per eam angelus unus est. Ergo non potest esse principium distinctae cognitionis de rebus.
Praeterea, nihil praeter Deum est id quod habet. Sed angelus habet potentiam intellectivam. Ergo non est potentia intellectiva; ergo multo minus est id quo intelligit; ergo non intelligit res per essentiam suam.

Responsio. Dicendum, quod omnis cognitio est per assimilationem; similitudo autem inter aliqua duo est secundum convenientiam in forma. Cum autem unitas effectus unitatem causae demonstret, et sic in genere cuiuslibet formae ad unum primum principium illius formae redire oporteat, impossibile est aliqua duo esse ad invicem similia, nisi altero duorum modorum: vel ita quod unum sit causa alterius, vel ita quod ambo ab una causa causentur, quae eamdem formam utrique imprimat; et secundum hoc diversimode ponimus angelos materialia cognoscere ab eo quod Philosophi posuerunt. Nos enim non ponimus, angelos esse causas materialium rerum, sed Deum creatorem omnium visibilium et invisibilium; et ideo non potest in angelo esse similitudo materialium rerum nisi ab eo qui est materialium rerum causa. Omne autem quod aliquid non habet a seipso, sed ab altero, est ei praeter essentiam suam. Et per hunc modum probat avicenna, quod esse cuiuslibet rei praeter primum ens est aliquid praeter essentiam ipsius, quia omnia ab alio esse habent. Unde oportet quod similitudines rerum materialium in angelo existentes, sint aliud ab essentia ipsius, impressae in ipsum a Deo. Rationes enim rerum materialium in mente divina existentes sunt quidem lux et vita; vita quidem sunt, inquantum procedunt ad rerum constitutionem in esse, sicut forma artis procedit in artificiatum; lux vero sunt, inquantum eaedem impressiones quasdam efficiunt sibi similes in mentibus angelorum. Philosophi autem posuerunt rerum materialium esse angelos creatores. Et tamen secundum eorum positionem, adhuc oportet quod res materiales non per essentiam suam, sed per formas superadditas cognoscant. Similitudines enim effectuum non sunt in causa nisi per modum quo in ea est virtus ad producendum effectum, ut autem habetur in libro de causis, intelligentia non dat esse rebus inferioribus nisi per virtutem divinam, quae est in ipsa; unde hanc eius operationem dicit divinam; et sic haec virtus est ei non ex principiis essentiae suae prodiens, sed ab alio accepta. Et sic huiusmodi virtus est ei praeter essentiam suam. Unde et similitudines materialium rerum si ponantur eius effectus, erunt praeter essentiam ipsius angeli. Et sic patet, quocumque modo ponatur, quod angelus non cognoscit res materiales per essentiam suam, sed per earum formas apud se existentes.

Ad primum igitur dicendum, quod exemplar, si proprie accipiatur, importat causalitatem respectu exemplatorum: quia exemplar est ad cuius imitationem fit aliud. Unde et Dionysius, ibidem, clementis sententiam improbat, volens exemplaria rerum dici rationes in Deo existentes. Si tamen exemplar large dicatur omne illud quod aliquo modo ab alio repraesentatur, sic etiam angelorum essentiae possunt dici exemplaria materialium rerum. Sed sicut essentia divina est proprium exemplar uniuscuiusque rei per rationem idealem eius, quam apud se habet; ita et essentia angeli est propria similitudo rei materialis secundum formam eius quam apud se habet, quamvis forma ista non sit idem quod essentia, sicut erat idea in Deo.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina est infinita; unde non determinatur ad aliquod genus, sed colligit in se perfectiones omnium generum, ut dicit Dionysius, ultimo cap. De divinis nominibus, et Philosophus, et commentator in V metaphysicorum. Et ita potest esse per seipsam propria rerum omnium similitudo, et sic per ipsam possunt omnia perfecte cognosci. Essentia autem angeli est determinata ad aliquod genus; unde non habet in se unde sit similitudo omnium materialium, nisi ei aliquid superaddatur, quo res in propria natura cognoscat.
Ad tertium dicendum, quod intellectu agente non cognoscuntur omnia quasi similitudine sufficiente ad omnia cognoscendum, eo quod non est actus omnium formarum intelligibilium inquantum est haec vel illa forma, sed inquantum solum sunt intelligibilia; sed per intellectum agentem dicuntur cognosci omnia sicut per principium cognitionis activum.
Ad quartum dicendum, quod angelus cognoscit res non per species particulares, neque universales eo modo quo formae universales sunt quae a sensibus abstrahuntur; sed sunt universalium et particularium similitudines, ut infra melius apparebit.
Ad quintum dicendum, quod lux corporalis si seipsam cognosceret, non propter hoc omnes colores determinate cognosceret, sed cognosceret eos solum inquantum sunt visibiles; alias oculus etiam videndo lucem, omnes colores videret, quod est manifeste falsum.
Ad sextum dicendum, quod intellectus angeli quantum ad hoc est medius inter intellectum humanum et divinum, quod res alias cognoscit per formas essentiae superadditas, in quo deficit ab intellectu divino; se autem cognoscit per essentiam suam, in quo excedit intellectum humanum.
Ad septimum dicendum, quod auctoritas dionysii non est intelligenda quasi virtus et natura angeli sit medium quo angelus alia cognoscit; sed quia modus cognitionis angelicae sequitur proprietatem naturae et virtutis ipsius, non autem proprietatem naturae rerum cognitarum; quod patet ex hoc, quia immaterialiter materialia cognoscit, et sensibilia sine sensu.
Ad octavum dicendum, quod speculum materiale, si seipsum cognosceret, nullo modo, cognoscendo essentiam suam, cognosceret res alias, nisi quatenus cognosceret formas resultantes in ipso; nec differret utrum formae illae essent acceptae a rebus, vel naturaliter inditae.
Ad nonum dicendum, quod potentia cognitiva angeli ordinatur ad nobiliorem actum quam potentia naturalis rei materialis; unde quamvis pluribus adminiculis indigeat, nihilominus perfectior et dignior remanet.
Ad decimum dicendum, quod cognoscens non se habet ad cognoscibile sicut comburens ad combustibile, quorum unum est agens et aliud patiens; sed cognoscens et cognoscibile se habent ut unum principium cognitionis, inquantum ex cognoscibili et cognoscente fit aliquo modo (unum), ut ex praedictis patet; et ideo ratio non sequitur.



Articulus 9


Nono quaeritur utrum formae per quas angeli cognoscunt res materiales, sint innatae, vel a rebus acceptae

Et videtur quod non sint innatae.

1. In hoc enim differt scientia speculativa a practica, quod practica est ad res, speculativa a rebus. Sed angeli non habent de rebus materialibus scientiam practicam, cum non sint earum factores, ut Damascenus dicit, sed speculativam tantum. Ergo scientia eorum est a rebus accepta, et non per species innatas.
2. Praeterea, Ephes. Cap. iii, 10, dicitur: ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus, per ecclesiam, multiformis sapientia Dei; unde accipit Hieronymus quod angeli mysterium incarnationis didicerunt ab apostolis. Sed scientia quae est per species innatas, non est ab aliis acquisita. Ergo scientia angelorum non est per species innatas.
3. Praeterea, species innatae angelis aequaliter se habent ad praesentia et futura. Scientia autem angelorum non se habet aequaliter ad utraque, cum sciant praesentia, ignorent autem futura. Ergo angelorum scientia non est per species innatas.
4. Praeterea, angeli rerum materialium cognitionem distinctam habent. Sed cognitio distincta de rebus haberi non potest nisi per hoc quod est distinctionis principium, cum sit idem principium essendi et cognoscendi. Principium autem distinctionis rerum materialium sunt formae quae sunt in eis. Ergo oportet quod scientia angelorum de rebus naturalibus sit per formas a rebus acceptas.
5. Praeterea, ea quae sunt innata vel naturaliter insunt, semper eodem modo se habent. Sed scientia angelorum non semper eodem modo se habet, quia nunc quaedam sciunt quae prius nescierunt: unde secundum Dionysium, a nescientia aliqui eorum purgantur. Ergo scientia eorum non est per formas innatas.
6. Praeterea, formae quae sunt in angelis, sunt universales. Sed universale nihil est, aut posterius, ut dicitur in I de anima. Ergo formae illae vel nihil sunt, vel sunt rebus posteriores, velut ab eis acceptae.
7. Praeterea, nihil cognoscitur nisi secundum quod est in cognoscente. Si ergo angelus cognoscit res materiales, oportet quod ipsae res materiales in intellectu angeli fiant per formas ab eis in intellectu angelico impressas.
8. Praeterea, lumen intellectuale in angelis est efficacius quam lumen animae humanae. Sed per lumen intellectus agentis in nobis abstrahuntur species a phantasmatibus. Ergo et multo magis intellectus angeli potest formas aliquas a rebus sensibilibus abstrahere.
9. Praeterea, quod potest virtus inferior, potest et superior. Sed anima nostra, quae est angelis inferior, potest seipsam conformare rebus, formando in se aliquas formas, quae neque ei innatae sunt, neque a rebus acceptae; sicut imaginatio format phantasma montis aurei, quem nunquam vidit. Ergo multo fortius angelus potest ad praesentiam rerum seipsum rebus conformare, et hoc modo res cognoscere; et sic non oportet quod per species innatas res materiales cognoscat, sed per eas quas faciet apud se.

In contrarium. Est quod Dionysius dicit, cap. Vii de divin. Nom., quod angeli non colligunt cognitionem ex sensibus aut ex rebus divisibilibus. Ergo non cognoscunt per formas a rebus acceptas.
Praeterea, angeli magis excedunt corpora omnia quam corpora superiora excedunt inferiora. Sed superiora propter sui nobilitatem non recipiunt aliquam impressionem a corporibus inferioribus. Ergo multo minus intellectus angelici aliquas formas a rebus corporalibus accipiunt, quibus intelligunt.

Responsio. Dicendum, quod supposito quod angeli non cognoscant res materiales per suam essentiam, sed per aliquas formas, de formis illis est triplex opinio. Quidam enim dicunt, quod formae illae per quas angeli cognoscunt, sunt a rebus materialibus acceptae. Sed hoc esse non potest. Intellectus enim qui recipit formas aliquas a rebus, dupliciter se habet ad res: ut agens scilicet, et ut patiens, largo modo actione et passione acceptis. Formae enim quae sunt in rebus materialibus aut in sensibus vel in phantasia, cum non sint omnino a materia depuratae, non sunt intelligibiles actu, sed potentia tantum; et ideo requiritur quod per actionem intellectus efficiantur actu intelligibiles: et haec est necessitas ponendi intellectum agentem in nobis. Formis autem intelligibilibus factis, nondum per eas res intelligeremus, nisi formae illae nostro intellectui unirentur, ut sic intelligens et intellectum sint unum. Et ita oportet quod intellectus formas huiusmodi recipiat; et sic a rebus quodammodo patitur, prout scilicet omne recipere, pati quoddam est. Sicut autem forma comparatur ad materiam ut actus ad potentiam, ita agens ad patiens; cum unumquodque agat inquantum est actu, patiatur vero inquantum est potentia. Et quia actus proprius propriam potentiam respicit, ideo et proprio agenti respondet determinatum patiens, et e converso, sicut se habet de forma et materia. Unde oportet quod agens et patiens sint unius generis, cum potentia et actus unumquodque genus entis dividant: non enim album patitur a dulci nisi per accidens, sed a nigro tantum. Res autem materiales et intelligibiles sunt omnino diversorum generum. Ea enim quae non communicant in materia, non communicant in genere, ut patet per Philosophum in V metaphysic., et in X. Unde non potest esse quod res materialis immediate patiatur ab intellectu aut agat in ipsum. Et ideo in nobis providit naturae conditor sensitivas potentias, in quibus formae sunt medio modo inter modum intelligibilem et modum materialem. Conveniunt siquidem cum formis intelligibilibus inquantum sunt formae sine materia; cum materialibus vero formis, inquantum nondum sunt a conditionibus materiae denudatae: et ideo potest esse actio et passio suo modo inter res materiales et potentias sensitivas, et similiter inter has et inter intellectum. Unde si angeli intellectus a rebus materialibus formas aliquas acciperet, oporteret habere angelum potentias sensitivas, et ita habere corpus naturaliter sibi unitum. Unde eiusdem sententiae esse videtur angelos esse animalia, ut quidam platonici posuerunt, et eos a rebus materialibus formas accipere; quod auctoritati sanctorum et rectae rationi repugnat. Et ideo alii dicunt, quod angelus non acquirit formas quibus cognoscit accipiendo a rebus, neque tamen intelligit per formas innatas; sed quod in potestate eius est conformare essentiam suam cuilibet rei apud eius praesentiam; et ex tali conformitate dicunt sequi rei cognitionem. Sed hoc iterum nihil esse videtur. Non enim potest aliquid alteri conformari nisi secundum quod forma eius apud ipsum fit. Nec potest dici quod ipsa essentia angeli, eo faciente, fiat forma rei materialis, quia essentia eius est semper unius rationis: unde oportet quod illa forma qua se rei conformat, sit addita essentiae, et quae fuerit primo in potentia in ipso angelo; non enim conformaret se, nisi prius conformabilis esset. Nihil autem reducitur de potentia in actum nisi per id quod est actu. Unde oporteret apud angelum praeexistere aliquas formas secundum quas esset potens se reducere de potentia conformabilitatis in actum conformationis, sicut videmus quod imaginatio nostra format novam speciem, ut montis aurei, ex speciebus quas prius apud se habebat, scilicet montis et auri: et similiter intellectus ex formis generis et differentiae format definitionem speciei. Unde oportet redire in hoc quod aliquae formae praeexistant in angelo; et has oportet esse vel acceptas a rebus, vel innatas. Et ideo dicendum videtur, secundum quod tertia opinio dicit, quae communior est et verior, quod angeli res materiales per formas innatas cognoscunt. Sicut enim ex rationibus aeternis in mente divina existentibus procedunt formae materiales ad rerum substantiam, ita procedunt a Deo formae rerum omnium in mentes angelicas ad rerum cognitionem; ut sic intellectus angeli nostrum intellectum excedat, sicut res formata excedit materiam informem. Unde intellectus noster comparatur tabulae in qua nihil est scriptum; intellectus autem angeli tabulae depictae, vel speculo, in quo rerum rationes resplendent.

Ad primum igitur dicendum, quod differentia illa speculativae et practicae scientiae non est per se, sed per accidens, inquantum scilicet sunt humanae: homo enim de rebus quas ipse non facit, non habet cognitionem nisi per formas a rebus acceptas. Secus autem est de angelo, qui habet a sui creatione formas rerum sibi inditas.
Ad secundum dicendum, quod mysterium incarnationis primo est scitum ab angelis quam ab hominibus: unde et homines de ipso per angelos sunt docti, ut Dionysius dicit cap. Iv caelestis hierar.. Ipsi enim incarnationis mysterium in Deo absconditum a saeculis cognoverunt; et per angelorum ecclesiam, quae est in caelestibus, principibus et potestatibus huius mundi mysterium praedictum innotuit; et quod ibi dicitur de ecclesia, referendum est ad ecclesiam angelorum, ut Augustinus exponit, V super genesim ad litteram, quamvis Hieronymus contrarium dicere videatur. Sed tamen verba eius non sunt hoc modo intelligenda, quod angeli ab hominibus scientiam acceperint; sed quia apostolis praedicantibus res iam completas, quae prius fuerant per prophetas praedictae, angeli eas plenius cognoverunt, sicut plenius sciunt praesentia quam futura, ut infra, articulo 12 huius quaestionis, patebit.
Ad tertium dicendum, quod angeli, quamvis futura non cognoscant aliqua, quae tamen, dum sunt praesentia, sciant, non tamen sequitur ex hoc quod species aliquas a rebus accipiunt quas cognoscunt. Cum enim cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, hoc modo contingit novam cognitionem de aliquo accipere, quomodo contingit de novo aliquid alicui assimilari. Quod quidem contingit dupliciter: uno modo per motum suum; alio modo per motum alterius ad formam quam ipse iam habet. Et similiter aliquis incipit aliquid de novo cognoscere uno modo per hoc quod cognoscens de novo accipit formam cogniti, sicut in nobis accidit; alio modo per hoc quod cognitum de novo pervenit ad formam quae est in cognoscente. Et hoc modo angeli de novo cognoscunt praesentia quae prius fuerunt futura; ut puta si aliquid nondum erat homo, ei non assimilabatur intellectus angelicus per formam hominis quam habet apud se, sed cum incipit esse homo, secundum eamdem formam incipit intellectus angelicus sibi assimilari sine aliqua mutatione facta circa ipsum.
Ad quartum dicendum, quod sicut in intellectu non est ipsa forma qua res existit, sed similitudo eius: ita distincta cognitio aliquarum rerum non requirit ut apud cognoscentem sint ipsa distinctionis principia; sed sufficit quod apud ipsum sint eorum similitudines: nec differt, undecumque illae similitudines accipiantur, quantum ad cognitionem distinctam.
Ad quintum dicendum, quod intellectus angeli sine hoc quod acquirit novas formas intelligibiles, potest aliquid de novo intelligere dupliciter: uno modo per hoc quod aliquid de novo assimilatur illis formis, ut iam dictum est, in corp. Art.; alio modo per hoc quod intellectus confortatur aliquo fortiori lumine ad plures cognitiones ex eisdem formis eliciendas: sicut ex eisdem formis in phantasia existentibus, superveniente lumine prophetiae, aliqua cognitio accipitur, quae accipi non poterat per lumen naturale intellectus agentis.
Ad sextum dicendum, quod verbum Philosophi est intelligendum de universali, secundum quod est in comprehensione nostra, qua comprehendimus res naturales: hoc enim est a rebus naturalibus acceptum. Sed universale etiam in nostra comprehensione existens respectu artificialium non est posterius, sed prius, quia per formas artis universales apud nos existentes artificiata producimus. Et similiter per rationes aeternas Deus producit creaturas, a quibus effluunt formae in intellectu angelico. Unde non sequitur quod formae intellectus angelici sint posteriores rebus, sed quod sint posteriores rationibus aeternis.
Ad septimum dicendum, quod cognitum est in cognoscente similiter, sive forma cogniti in cognoscente existens sit a cognito accepta, sive non; et ideo ratio non est ad propositum.
Ad octavum dicendum, quod non est proportio inter lumen intellectus angelici et res sensibiles, ut per lumen praedictum efficiantur actu intelligibiles, ut ex praedictis patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod anima non format in seipsa aliquas formas nisi aliquibus formis praesuppositis in ipsa; et ideo, ut ex dictis patet, non cogit ratio.



Articulus 10


Decimo quaeritur utrum angeli superiores habeant cognitionem per formas magis universales quam inferiores

Et videtur quod non.

1. Superiorum enim angelorum cognitio perfectior est quam angelorum inferiorum. Sed quod cognoscitur in universali, imperfectius cognoscitur quam quod in particulari. Ergo superiores angeli non cognoscunt per formas magis universales.
2. Praeterea, si cognitio superiorum est universalior quam inferiorum; aut hoc est quantum ad cognitionem, aut quantum ad operationem. Non quantum ad operationem, quia non sunt operatores rerum, ut Damascenus dicit: similiter nec quantum ad cognitionem, quia omnes cognoscunt omnes res naturales, tam superiores quam inferiores. Ergo superiorum angelorum cognitio non est magis universalis.
3. Praeterea, si omnia quae cognoscunt inferiores angeli, etiam superiores cognoscunt, et tamen per formas magis universales, oportet quod forma quae est in intellectu superioris, ad plura se extendat. Sed idem non potest esse propria ratio plurium. Ergo angeli superiores non cognoscunt res in propria natura, et sic imperfectius cognoscent quam inferiores; quod est absurdum.
4. Praeterea, cognitio angelorum est secundum virtutem et naturam cognoscentis, ut dicit Dionysius, cap. Vii de divin. Nomin.. Sed natura superioris angeli est magis actualis quam natura inferioris; ergo et similiter cognitio. Sed cognitio universalis est in potentia, cognitio vero in particulari est actu. Ergo superiores angeli cognoscunt res per formas minus universales.

In contrarium. Est quod dicit Dionysius, cap. Xii caelestis hierarchiae, ubi dicit, quod superiores angeli, ut cherubim, habent scientiam altiorem et universaliorem; inferiores autem angeli habent particularem et subiectam scientiam.
Praeterea, in lib. De causis dicitur, quod intelligentiae superiores continent formas magis universales.
Praeterea, superiores angeli sunt simpliciores quam inferiores. Ergo et formae in eis sunt simpliciores; ergo et magis universales, quia quod est universalius est simplicius.

Responsio. Dicendum, quod potentia quae ad multa se habet, determinatur ad unum per actum; unde forma et actus invenitur esse principium unionis; sed potentia invenitur esse principium divisionis et multiplicationis. Et quia efficacia rei in operando est ex hoc quod est in actu, inde est quod omnis virtus quanto est magis unita, tanto est efficacior ad operandum; et ideo quanto aliqua virtus est altior, tanto invenitur ex paucioribus operari, quae tamen ad plura se extendunt. Et hoc videmus communiter in operativis et cognitivis virtutibus. Ars enim architectonica, utpote aedificatoris, per unam formam artis dirigitur in omnibus quae ad artem suam spectant; in quibus tamen inferiores artifices, utpote coementarii et caesores lignorum, et alii huiusmodi, per diversa artificia diriguntur. Similiter etiam in cognitivis aliquis qui est elevatioris intellectus, ex paucis principiis penes se retentis habet in promptu procedere ad varias conclusiones, ad quas pervenire non possunt qui sunt hebetioris ingenii, nisi per varias inductiones, et per principia particulariter coaptata conclusionibus. Unde, cum in Deo sit perfectissima virtus, et puritas actus, ipse per unum, quod est essentia sua, omnia operatur et omnia cognoscit efficacissime. Ab ipsa autem effluunt rationes rerum intelligibilium in angelis, ut ex dictis, art. Praeced., patet, non quidem ad causandum res, sed ad cognoscendum. Unde quanto in angelo fuerit plus de actu, et minus de potentia, tanto emanatio huiusmodi rationum minus in ipso multiplicatur, et virtus eius cognitiva, erit efficacior. Et secundum hoc superiores angeli cognoscunt res per formas magis universales quam inferiores.

Ad primum igitur dicendum, quod cognoscere aliquid in universali, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut referatur ad cognitionem ex parte cogniti; et sic cognoscere aliquid in universali est cognoscere naturam universalem cogniti. Et sic propositio veritatem habet, quia quando cognoscitur de aliquo natura universalis tantum, imperfectius cognoscitur quam si cognoscantur cum hoc propria ipsius. Alio modo ut referatur ad cognitionem ex parte eius quo cognoscitur; et sic cognoscere aliquid in universali, id est per medium universale, est perfectius dummodo cognitio usque ad propria deducatur.
Ad secundum dicendum, quod dicuntur esse formae magis universales quantum ad cognitionem, non quia plurium rerum cognitionem causent, sed quia per pauciores formas ad eadem cognoscenda superior intellectus perficitur, et etiam ad perfectius cognoscendum; utpote si superior angelus per unam formam animalis omnes species animalium cognoscat, inferior autem non nisi per multas species. Et praeter hoc superior angelus plures rationes intelligibiles ex eisdem rebus cognoscat.
Ad tertium dicendum, quod id quod est unum, non potest esse propria ratio plurium, si sit eis adaequatum. Sed si sit superexcedens, potest esse plurium propria ratio, quia continet in se uniformiter propria utriusque quae in eis divisim inveniuntur. Et hoc modo essentia divina est propria ratio rerum omnium, quia in ipsa uniformiter praeexistit quidquid divisim in omnibus creaturis invenitur, ut Dionysius dicit. Et similiter, cum formae intellectus angelici sint excellentiores rebus ipsis, utpote divinae essentiae propinquiores, non est inconveniens, si una forma intellectus angelici sit ratio propria plurium secundum diversas eius habitudines ad diversas res, sicut et divina essentia est propria ratio plurium secundum diversas habitudines eius ad res, ex quibus habitudinibus consurgit pluralitas idearum. Sed formae intellectus nostri accipiuntur ex rebus; unde non sunt superexcedentes rebus, sed quasi adaequatae quantum ad repraesentationem, licet sint excedentes quantum ad modum essendi, inquantum habent esse immateriale. Unde una forma intellectus nostri non potest esse ratio propria plurium.
Ad quartum dicendum, sicut ad primum.



Articulus 11


Undecimo quaeritur utrum angelus cognoscat singularia

Et videtur quod non.

1. Quia, ut dicit Boetius, universale est dum intelligitur, singulare dum sentitur. Sed angelus non cognoscit nisi per intellectum. Ergo non cognoscit singularia.
2. Sed dicebat, quod auctoritas intelligitur de intellectu nostro, non autem de angelo.- sed contra, intellectui nostro convenit non intelligere singularia, ratione suae immaterialitatis. Unde cognitivae potentiae materiales in nobis existentes singularia cognoscunt, ut sensus et imaginatio. Sed intellectus angeli est immaterialior quam humanus. Ergo non cognoscit singularia.
3. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Sed intellectus angeli non potest assimilari singulari inquantum est singulare; quia singulare est singulare per materiam, intellectus autem angeli est omnino separatus a materia et condicionibus materiae. Ergo intellectus angeli non cognoscit singularia in sua singularitate.
4. Praeterea, idem est principium essendi et cognoscendi, secundum Philosophum. Sed forma individuata est principium essendi singulari. Ergo ipsa est principium cognoscendi singulare. Sed intellectus angelicus accipit sine materia et conditionibus materiae, ex quibus formae individuantur. Ergo accipit universale tantum, et non singulare.
5. Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum recipientis. Sed intellectus angeli est simplex et immaterialis. Ergo similitudines particularium in eius intellectu existentes sunt in eo immaterialiter et simpliciter, et ita universaliter; et sic per eas singularia non cognoscit.
6. Praeterea, diversa, inquantum diversa, non per idem proprie medium cognoscuntur, sed per aliud et aliud, quia cognitio aliquorum per medium commune est eorum inquantum sunt unum. Sed quaelibet forma a materia abstracta, est communis multis particularibus. Ergo non potest esse quod per eam diversa particularia in propria natura proprie cognoscantur. Sed in intellectu angeli non est aliqua forma nisi immaterialis. Ergo nullo modo potest cognoscere singularia.
7. Praeterea, universale contra singulare distinguitur, per hoc quod universale est in intellectu, singulare autem extra intellectum. Sed universale nunquam est extra intellectum. Ergo nec singulare unquam est in intellectu; et sic non potest per intellectum cognosci.
8. Praeterea, nulla potentia extenditur ultra suum obiectum. Sed quidditas depurata a materia est obiectum intellectus, ut dicitur in III de anima. Ergo cum essentia singularis sit concreta cum materia sensibili, non potest per intellectum cognosci.
9. Praeterea, quod per certitudinem cognoscitur, non potest aliter se habere, quia intellectus est similiter absentium et praesentium. De his autem quae possunt aliter se habere, non est certitudo, cum fiant absentia, ut dicitur in VII metaphysic.. Sed singularia possunt aliter se habere, cum sint motui et variationi subiecta. Ergo non possunt per intellectum cognosci; et sic idem quod prius.
10. Praeterea, forma intellectus est simplicior intellectu, sicut perfectio perfectibili. Sed intellectus angeli est immaterialis. Ergo et formae ipsius sunt immateriales. Sed formae non sunt individuae nisi sint materiales. Ergo formae illae, sunt universales; et ita non sunt principium cognoscendi particulare.
11. Praeterea, mensura, quia est principium cognoscendi mensuratum, debet esse homogenea mensurato, ut dicitur in X metaph.. Ergo et species, quae est principium cognoscendi, debet esse homogenea rei quae per ipsam cognoscitur. Sed forma intellectus angelici non est homogenea singulari, cum sit immaterialis. Ergo per eam non potest angelus singularia cognoscere.
12. Praeterea, potestas gloriae excedit potestatem naturae. Ergo cognitio intellectus humani glorificati excedit cognitionem angeli naturalem. Sed intellectus hominis glorificati non cognoscit singularia quae hic sunt, quia ut dicit Augustinus in libro de cura pro mortuis agenda, nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi, etiam eorum filii. Ergo nec angeli singularia cognoscere possunt cognitione naturali.
13. Praeterea, si angelus singularia cognoscit; aut hoc est per species singulares, aut per universales. Sed non per singulares, quia oporteret quod tot essent apud ipsum species, quot sunt singularia. Singularia autem sunt in potentia infinita. Quod praecipue apparet, si ponatur quod mundus in posterum non deficiat ab hoc statu; quod constat Deo esse possibile. Et sic essent infinitae formae in intellectu angeli; quod est impossibile. Similiter nec per universales, quia sic non haberet distinctam cognitionem de singularibus, et hoc esset cognoscere singularia imperfecte, quod non est angelis attribuendum. Ergo angeli nullo modo singularia cognoscunt.

Sed contra. Nullus custodit illud quod ignorat. Sed angeli custodiunt singulares homines, ut patet in Psal. xc, 11: angelis suis Deus etc.; ergo ipsi singularia cognoscunt.
Praeterea, amor non est nisi cogniti, ut patet per Augustinum in libro de Trin.. Sed angeli, cum habeant caritatem, amant singulares homines, etiam quantum ad sensibilia corpora, quae sunt ex caritate diligenda. Ergo et eos cognoscunt.
Praeterea, Philosophus dicit in libro posteriorum, quod sciens universale, scit particulare, sed non convertitur. Sed angeli sciunt universales rerum causas. Ergo et singularia cognoscunt.
Praeterea, quidquid potest virtus inferior potest et superior, ut Boetius dicit in lib. De consol.. Sed vis sensitiva et imaginativa hominis singularia cognoscit. Ergo multo fortius vis intellectiva ipsius angeli.

Responsio. Dicendum, quod quidam circa hoc erraverunt, dicentes, angelos singularia non cognoscere. Sed haec positio et a fide est aliena, quia removet ministeria angelorum circa homines, et etiam rectae rationi repugnat; quia si angeli ignorant ea quae nos cognoscimus, ad minus quantum ad hoc imperfectior est eorum cognitio: sicut et Philosophus dicit in I de anima, quod accideret Deum insipientissimum esse, si discordiam nesciret, quam alii sciunt. Unde hoc errore excluso, quatuor modi inveniuntur assignati a diversis, quibus angeli singularia cognoscant. Quidam enim dicunt quod singularia cognoscunt, singularium species ab eis abstrahendo, sicut et nos ea per sensus cognoscimus. Sed ista positio est omnino irrationabilis. Primo, quia angeli non habent cognitionem a rebus acceptam, ut patet per Dionysium, et per Augustinum in II super Gen. ad Litteram, et ex his quae supra dicta sunt. Secundo, quia dato quod a rebus acciperent, formae tamen receptae essent in intellectu angelico immaterialiter per modum intellectus recipientis: et sic eadem difficultas remaneret qualiter per eas possent singularia cognosci, quae ex materia individuantur. Alius modus est quem avicenna ponit in sua metaphysica, dicens, quod Deus et angeli singularia cognoscunt universaliter, et non singulariter; ut intelligatur aliquid singulariter cognosci quando cognoscitur prout est hic et nunc et secundum omnes conditiones individuantes; universaliter vero quando cognoscitur secundum principia et causas universales; sicut singulariter cognoscit aliquis hanc eclypsim cum eam sensu percipit, universaliter vero cum ex motibus caelestibus eam praenuntiat. Et sic ab angelis singularia universaliter cognoscuntur, inquantum cognitis causis omnibus universalibus, nihil remanet ignoratum in singularibus effectibus. Sed hic modus cognitionis non videtur sufficere. Ponimus enim, angelos singularia cognoscere etiam secundum ea quae ad eorum singularitatem pertinent, sicut quod cognoscunt singulares hominum actus, et alia huiusmodi quae spectant ad officium custodiae. Unde tertius modus assignatur a quibusdam, scilicet qui dicunt, quod angeli habent penes se formas universales totius ordinis universi a creatione sibi inditas, quas applicant ad hoc vel illud singulare, et sic ex universalibus formis singularia cognoscunt. Sed hic modus etiam non videtur conveniens, quia non potest aliquid ad alterum applicari nisi illud alterum sit aliquo modo praecognitum; sicut nos universalem cognitionem singularibus applicamus, quae in cognitione nostra sensitiva praeexistunt. In angelis autem non est alia cognitio quam intellectiva, in qua singularium cognitio praeexistat, ut sic universales formae intellectus ipsorum possint singularibus applicari. Unde patet quod applicatio universalis ad particulare, praeexigit cognitionem intellectualem singularium in angelis, et non est causa ipsius. Et ideo quarto modo probabilius dicitur quod formae quae sunt in intellectu angeli, sunt efficaces ad causandum cognitionem non solum universalium, sed etiam particularium nulla applicatione praesupposita; quamvis non sit ita de formis nostri intellectus, quae se habent ad res dupliciter: uno modo ut causae rerum, sicut formae practici intellectus; alio modo ut causatae a rebus, sicut formae intellectus speculativi, quo naturalia speculamur. Per formas autem practici intellectus artifex non operatur nisi formam; unde forma illa est similitudo solius formae. Et quia omnis forma, inquantum huiusmodi, est universalis, ideo per formam artis non habet artifex cognitionem de artificiato nisi universalem; sed cognitionem illius in singulari acquirit per sensum, sicut et quilibet alius. Si autem per formas artis faceret materiam et formam, tunc forma illa esset exemplar formae et materiae; et sic per illam formam cognosceretur res artificiata non solum in universali, sed etiam in singulari, quia principium singularitatis est materia. Formae autem quae sunt in intellectu speculativo, fiunt in nobis quodammodo ex actione ipsarum rerum. Omnis autem actio est a forma; et ideo, quantum ex virtute est agentis, non fit aliqua forma a rebus in nobis nisi quae sit similitudo formae. Sed per accidens contingit ut sit etiam similitudo materialium dispositionum, inquantum recipitur in organo materiali, quod materialiter recipit, et sic retinentur aliquae conditiones materiae. Ex quo contingit quod sensus et imaginatio singularia cognoscunt. Sed quia intellectus omnino immaterialiter recipit, ideo formae quae sunt in intellectu speculativo, sunt similitudines rerum secundum formas tantum. Rationes vero ideales in Deo existentes, sunt effectivae rerum non solum quantum ad formam, sed et quantum ad materiam, et ideo sunt similitudines rerum quantum ad utrumque. Et propter hoc per eas cognoscitur res a Deo non solum in natura universali ex parte formae, sed etiam in sua singularitate ex parte materiae. Sicut autem ab intellectu divino effluunt res naturales secundum formam et materiam ad essendum ex utraque, ita effluunt formae intellectus angelici ad cognoscendum utrumque; et ideo angeli per formas innatas cognoscunt res in sua singularitate et universalitate, inquantum sunt similes formis factivis, scilicet ideis in mente divina existentibus, quamvis ipsae non sint rerum factivae.

Ad primum igitur dicendum, quod verbum boetii intelligitur de intellectu nostro, qui accipit formas ex rebus, non autem de angelico, qui accipit formas immediate a Deo; et hoc ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum, quod quia in intellectu angeli formae immaterialius recipiuntur quam in intellectu nostro, iam sunt efficaciores; et sic se extendunt ad repraesentandum rem non solum quantum ad principia formalia, sed etiam secundum materialia.
Ad tertium dicendum, quod inter cognoscens et cognitum non exigitur similitudo quae est secundum convenientiam in natura, sed secundum repraesentationem tantum. Constat enim quod forma lapidis in anima est longe alterius naturae quam forma lapidis in materia; sed inquantum repraesentat eam, sic est principium ducens in cognitionem eius. Unde, quamvis formae quae sunt in intellectu angeli, sint immateriales secundum sui naturam, nihil tamen prohibet quin per eas assimiletur rebus non solum secundum formam, sed etiam secundum materiam.
Ad quartum dicendum, quod non oportet formam, quae est principium essendi rem, esse principium cognoscendi rem secundum essentiam suam, sed solum secundum suam similitudinem. Forma enim qua lapis est, non est in anima, sed similitudo eius. Unde non oportet quod forma intellectus angelici, qua singulare cognoscit, sit individuata, sed solum quod sit formae individuatae similitudo.
Ad quintum dicendum, quod formae in intellectu angelico sunt immaterialiter, et tamen sunt similitudines rerum materialium, sicut et ideae in Deo existentes, quae sunt multo immaterialiores; et sic per eas possunt singularia cognosci.
Ad sextum dicendum, quod una species potest esse propria ratio diversorum inquantum est superexcedens, ut ex supra dictis patet. Per unum autem medium adaequatum non possunt diversa distincte cognosci.
Ad septimum dicendum, quod quamvis universale habeat esse in intellectu, tamen ens in intellectu est in plus quam universale; et ideo in processu est fallacia consequentis.
Ad octavum dicendum, quod per illam speciem a materia depuratam quam intellectus angeli penes se habet, intelligit etiam materiales conditiones rei, ut ex dictis, in corp. Art., patet.
Ad nonum dicendum, quod intellectus angeli per speciem quam apud se habet, cognoscit singulare non solum in sua substantia, sed etiam secundum omnia accidentia eius; et ideo cognoscit cuicumque accidenti singulare variatum subsit; et sic variatio singularis certitudinem cognitionis angelicae non tollit.
Ad decimum, patet responsio ex dictis.
Ad undecimum dicendum, quod mensura, inquantum est principium cognoscendi mensuratum est unius generis cum mensurato, sed non simpliciter; sicut patet quod ulna est mensura panni, et non convenit cum eo nisi in quantitate: sic enim est mensura eius. Sic etiam et forma intellectus angelici non oportet quod conveniat cum singulari extra animam existente, secundum modum existendi; cum singulare sit materialiter, et forma praedicta sit immaterialis.
Ad duodecimum dicendum, quod sancti qui sunt in gloria, cognoscunt in verbo ea quae hic aguntur, ut manifeste Gregorius dicit in moralibus; verbum autem Augustini intelligendum est quantum ad naturalem condicionem nec est simile de angelo et anima: quia angelus naturaliter habet formas sibi a creatione inditas, quibus singularia cognoscit.
Ad decimumtertium dicendum, quod formae intellectus angelici neque sunt singulares, sicut formae imaginationis vel sensus, cum sint penitus immateriales; neque sunt hoc modo universales sicut formae intellectus nostri, quibus non nisi natura universalis repraesentatur; sed in se immateriales existentes, exprimunt et demonstrant universalem naturam, et particulares conditiones.



Articulus 12


Qu. Disp. De Veritate - 1 Qu.8 Art.8