Missale 1962 1088

1088 Te ígitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, supplices rogamus ac petimus, osculatur altare et, iunctis manibus ante pectus, dicit: uti accepta habeas et benedicas signat ter super hostiam et calicem simul, dicens: haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata, extensis manibus prosequitur: in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificáre, custodire, adunáre et regere dignéris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et omnibus orthodóxis, atque cathólicae et apostólicae fidei cultoribus.

Commemoratio pro vivis


1089 Memento, Domine, famulorum famularúmque tuarum N. et N. iungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur: et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrifícium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
§ Pro Communicantes propr., ut infra 304.

Infra Actionem


1090 Communicántes, et memoriam venerántes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andréae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibúsque concedas, ut in ómnibus protectionis tuae muniámur auxilio. Iungit manus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

§ Pro Hanc ígitur propr., ut infra 305.
Tenens manus expansas super oblata, dicit:

1091 Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

1092 Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, signat ter super oblata, bene + dictam, adscríp + tam, ra + tam, rationabilem, acceptabilémque facere dignéris: signat semel super hostiam, ut nobis Cor + pus et semel super calicem, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui, iungit manus, Dómini nostri Iesu Christi.

§ Per annum, ut infra 306.

Infra Actionem


In NATIVITATE DOMINI et per octavam


1093 Communicantes, et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes, quo (qua) beatae Maríae intemeráta virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis eiusdem gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis eiusdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

In EPIPHANIA DOMINI


1094 Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum glória coaetérnus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis eiusdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

A MISSA VIGILIAE PASCHALIS usque ad sabbatum in albis


1095 Communicantes, et (noctem sacratissimam) diem sacratissimum celebrantes Resurrectionis    Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem: sed et memoriam venerantes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis eiusdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

In ASCENSIONE DOMINI


1096 Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dóminus noster, unigenitus Filius tuus, unitam sibi fragilitátis nostrae substantiam in glóriae tuae dextera collocavit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis eiusdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

A VIGILIA PENTECOSTES usque ad sequens sabbatum


1097 Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis innumeris linguis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetricis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +



+ sed et beáti Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum ; quorum meritis precibúsque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniámur auxilio. Iungit manus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Tenens manus expansas super oblata, dicit:


1098 Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

A  MISSA  VIGILIAE PASCHALIS usque ad sabbatum in albis et a VIGILIA PENTECOSTES usque ad sequens sabbatum.

1099 Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.



1100 Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, signat ter super oblata, bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, rationabilem, acceptabilémque facere dignéris: signat semel super hostiam, ut nobis Cor + pus et semel super calicem, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui, iungit manus, Dómini nostri Iesu Christi. Qui pridie, ut infra 306.

p. 306

1101 + Qui pridie quam pateretur, accipit hostiam, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevat oculos ad caelum, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, caput inclinat, tibi gratias agens, signat super hostiam, bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes.

Tenens ambabus manibus hostiam inter indices et pollices, profert verba consecrationis distincte et attente super hostiam, et simul super omnes, si plures sint consecrandae.


1102
Hoc est enim Corpus meum.


Quibus verbis prolatis, statim hostiam consecratam genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, reponit super corporale, et genuflexus iterum adorat: nec amplius pollices et indices disiungit, nisi quando hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum. Tunc, detecto calice, dicit:


1103 Símili modo postquam cenatum est, ambabus manibus accipit calicem, accipiens et hunc praeclárum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item caput inclinat, tibi gratias agens, sinistra tenens calicem, dextera signat super eum, bene + díxit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes.

Profert verba consecrationis super calicem attente et continuate,  tenens illum parum elevatum.


1104
Hic est enim Calix Sanguinis mei,

novi et aetérni testamenti:

mysterium fidei:

qui pro vobis et pro multis effundetur

in remissionem peccatorum.


Quibus verbis prolatis, deponit calicem super corporale, et dicens:


1105
Haec quotiescumque feceritis,

in mei memoriam facietis.


genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et genuflexus iterum adorat.
Deinde, disiunctis manibus, dicit:


1106 Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui, Dómini nostri, tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclárae maiestati tuae de tuis donis ac datis iungit manus, et signat ter super hostiam et calicem simul, dicens: hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, signat semel super hostiam, dicens: Panem + sanctum vitae aetérnae, et semel super calicem, dicens : et Calicem + salutis perpétuae.

Extensis manibus prosequitur:


1107 Supra quae propitio ac sereno vultu respicere dignéris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriárchae nostri Abrahae: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrifícium, immaculatam hostiam.

Profunde inclinatus, iunctis manibus et super altare positis, dicit:


1108 Supplices te rogamus, omnípotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae: ut, quotquot osculatur altare, ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui iungit manus, et signat semel super hostiam, et semel super calicem, Cor + pus et Sán + guinem sumpsérimus, seipsum signat, dicens: omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Iungit manus. Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Commemoratio pro defunctis


1109 Memento etiam, Domine, famulorum famularúmque tuarum N. et N., qui nos praecessérunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.

Iungit manus, orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit, deinde extensis manibus prosequitur:


Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quie-scéntibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. Iungit manus, et caput inclinat, dicens: Per eundem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Manu dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens:


1110 Nobis quoque peccatoribus extensis manibus ut prius, secrete prosequitur: famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare dignéris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus : cum Ioanne, Stephano, Matthía, Barnaba, Ignátio, Alexandro, Marcellíno, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Caecília, Anastásia, et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimátor meriti, sed véniae, quaesumus, largitor admitte. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum.

1111 Per quem haec ómnia, Domine, semper bona creas, signat ter super hostiam et calicem simul, dicens: sancti + ficas, vivi + ficas, benedi + dicis et praestas nobis.

Discooperit calicem, genufléctit, accipit hostiam inter pollicem et indicem manus dexterae: et tenens sinistra calicem, cum hostia signat ter a labio ad labium calicis, dicens:


1112 Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so, cum ipsa hostia signat bis inter se et calicem, dicens: est tibi Deo Patri + omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti, elevans parum calicem cum hostia, dicit: omnis honor, et glória.

Reponit hostiam, calicem palla cooperit, genufléctit, surgit, et dicit intellegibili voce vel cantat:


Per   omni- a   sae-cu- la sae-cu- ló- rum. R. Amen.

Iungit manus


1113 Oré-mus :      Prae- cép- tis    sa- lu- tá- ri- bus mó- ni- ti,         et   di- vi- na     insti- tu- ti-   ó- ne forma- ti,       au- dé-mus  di- ce- re :

Extendit manus


1114 Pa- ter noster,   qui   es   in caelis:     Sancti- fi- cé- tur  nomen tu- um :  Advé-ni- at regnum tu- um : Fi- at vo- lúntas tu- a,   sic- ut in cae-lo,    et  in terra. Pa-nem nostrum co-ti-di- á-num da no-bis hó-di- e: Et   di- mít- te   no- bis   dé- bi- ta   nostra, sic- ut et   nos   di- mít- ti- mus  de- bi- tó- ri- bus nostris. Et ne  nos   indú- eas   in ten-ta- ti-   ó- nem.
R. Sed lí- be- ra   nos   a ma- Io.

Sacerdos secrete dicit: Amen.

§ Sequens tonus adhibetur in feriis, in vigiliis II et III classis, in Missis votivis IV classis, et in Missis defunctorum.

Per  omni- a   sae-cu-la   sae-cu-ló- rum. R. Amen.

Iungit manus


1115
O- ré-mus:   Prae- cép-tis  sa- lu- tá- ri- bus mó- ni- ti,       et  di- ví-na    insti- tu- ti- ó-ne   forma- ti, au - dé-mus   di- ce- re:

Extendit manus


Pa-ter noster, qui  es    in caelis:     Sancti- fi- cé- tur nomen tu- um: Advé- ni-   at regnum tu- um: Fi- at vo-lúntas tu- a,    sic-ut in cae-lo, et   in terra. Pa-nem nostrum    co-ti- di- á-num da no-bis hó-di- e : Et   di- mít- te    no- bis   dé- bi- ta   nostra,       sic- ut et   nos   di- mít- ti-mus   de- bi- tó- ri- bus nostris. Et ne   nos    in-dú- eas    in   ten-ta- ti- ó- nem.
R. Sed lí- be- ra nos   a  ma- Io.

Sacerdos secrete dicit: Amen.

Deinde manu dextera accipit inter indicem et medium digitos patenam, quam tenens super altare erectam, dicit secrete:

117 Líbera nos, quaesumus Domine, ab ómnibus malis, praetéritis, praesentibus et futuris : et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice María, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et omnibus Sanctis, signat se cum patena a fronte ad pectus, da propitius pacem in diebus nostris: patenam osculatur, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi.

Submittit patenam hostiae, discooperit calicem, genufléctit, surgit, accipit hostiam, et eam super calicem tenens utraque manu, frangit per medium, dicens:


Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum.

Et mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super patenam. Deinde ex parte, quae in sinistra remanserat, frangit particulam, dicens:


Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Aliam mediam partem, quam in sinistra manu habet, adiungit mediae super patenam positae, et particulam parvam dextera retinens super calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit intellegibili voce vel cantat:


Per  omni- a   saecu-la   sae-cu-ló- rum. R. Amen.

1118
Cum ipsa particula signat ter super calicem, dicens:


Pax + Do- mi- ni    sit + semper    vo- bis + cum.

R. Et cum spí- ri- tu   tu- o.

Particulam ipsam immittit in calicem, dicens secrete:


1119 Haec commixtio, et consecratio Corporis et Sanguinis Dómini nostri Iesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam aeternam. Amen.

Cooperit calicem, genufléctit, surgit, et inclinatus Sacramento, iunctis manibus, et ter pectus percutiens, intellegibili voce dicit:

1120
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

miserere nobis.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

miserere nobis.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

dona nobis pacem.


§ In Missis defunctorum non dicitur miserere nobis, sed eius loco dona eis requiem, et in tertio additur sempiternam.


Deinde, iunctis manibus super altare, inclinatus dicit secrete sequentes orationes:


1121 Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclésiae tuae; eamque secúndum voluntatem tuam pacificáre et coadunare dignéris : Qui vivis et regnas Deus per ómnia saecula saeculorum. Amen.

Si danda est pax, osculatur altare et, dans pacem, dicit:


1122
Pax tecum. R. Et cum spiritu tuo.


In Missis defunctorum non datur pax, neque dicitur praecedens oratio.


1123 Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis : et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te numquam separari permíttas: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.

1124 Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, quod ego indignus sumere praesúmo, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per ómnia saecula saeculorum. Amen.

Genufléctit, surgit, et dicit:


1125 Panem caelestem accipiam, et nomen Dómini invocabo.

Deinde parum inclinatus, accipit ambas partes hostiae inter pollicem et indicem sinistrae manus, et patenam inter eundem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, ter dicit devote et humiliter:


1126 Domine, non sum dignus, et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

Postea, dextera se signans cum hostia super patenam, dicit:


1127 Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

Et, se inclinans, reverenter sumit ambas partes hostiae:  quibus  sumptis,  deponit patenam super corporale, et erigens se iungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione sanctissimi Sacramenti.


Deinde discooperit calicem, genufléctit, colligit fragmenta, si quae sint, extergit patenam super calicem, interim dicens:


1128 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Dómini invocabo. Laudans invocabo Dóminum, et ab inimicis meis salvus ero.

Accipit calicem manu dextera et, eo se signans, dicit:


1129 Sanguis Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

Et, sinistra supponens patenam calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. Quo sumpto, si qui sunt communicandi, eos communicet, antequam se purificet. Postea dicit:

1130 Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

Interim porrigit calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat: deinde prosequitur:


1131 Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhaereat visceribus meis: et praesta; ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem: extergit os et calicem, quem, plicato corporali, operit et collocat in altari ut prius: deinde prosequitur Missam.


Dicto, post ultimam orationem,


V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo,

1132 dicit Ite, missa est, vel, si qua liturgica pro cessio sequatur, Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.

In Missis defunctorum dicit


1133 V. Requiescant in pace.
R. Amen.

A Missa Vigiliae paschalis usque ad sabbatum in albis inclusive


1134 Missa I (VIII)
I - te, missa   est, al-le-lú-ia,     al-le-     lú- ia.

Ab octava Paschae ad sabbatum IV Temporum Pent. inclusive


(VII) i te, mis- sa est.

In festis I classis i et 2


Missae II et III

(V) Ite mis-     sa est.

In festis II classis i

Missa IV (I)

I - te, missa est.

In festis beatae Mariae Virginis 1 et 2

Missae IX et X (I)

I - te, missa est.

In dominicis per annum et tempore Septuagesimae


Missa XI (I)

Ite Missa est

In festis III classis I

Missa XII (VIII)

Ite,        mis- sa est.


In dominicis tempore Adventus, Quadragesimae et Passionis, in Missis de commemoratione in Officio occurrente, in omnibus feriis extra tempus paschale, in vigiliis II et III classis et in Missa Rogationum


(IV)
Ite, mis-sa est.

Hic tonus adhiberi potest ad libitum in omnibus Missis, in quibus cantatur Ite, missa est sine Allelúia.


Quando post Missam sequitur aliqua processio, loco Ite, missa est, cantatur:

1135 (V) Be-ne-di-camus Dó- mi- no.

vel ad libitum:
Be- ne- di- cá-mus Dó-mi- no.

In Missis defunctorum


1136 Requi-   é-scant in pa- ce.

Tunc celebrans inclinat se ante medium altaris, et, manibus iunctis super illud, dicit secrete:

1137 Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae: et praesta; ut sacrifícium, quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Deinde osculatur altare: et elevatis oculis, extendens, elevans et iungens manus caputque Cruci inclinans, dicit:


1138
Benedicat vos omnípotens Deus,

et versus ad populum, semel tantum benedicens, etiam in Missis solemnibus, prosequitur:
Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus. R. Amen.

§ In Missa pontificali ter benedicitur, ut in Pontificali habetur.

§ In Missis in quibus dictum est Benedicamus Domino vel Requiescant in pace, non datur benedictio, sed dicto Placeat et osculato altari, celebrans legit, si dicendum sit, Evangelium S. Ioannis.

Deinde sacerdos in latere Evangelii, iunctis manibus dicit:


V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Et signans signo crucis primum altare vel librum, deinde se in fronte, ore et pectore, dicit:

+ Initium sancti Evangelii secúndum Ioannem.

Vel si aliud Evangelium legendum sit: Sequentia sancti Evangelii etc.
R. Glória tibi, Domine.

Iunctis manibus prosequitur:

Jn 1,1-14

1139 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et ténebrae eam non comprehenderunt.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius : qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Genufléctit dicens: Et Verbum caro factum est, et surgens prosequitur : et habitavit in nobis: et vídimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum grátiae et veritatis.

R. Deo gratias.



DOMINICA RESURRECTIONIS

I classis cum octava I classis

Statio ad S. Mariam maiorem


Ant. ad Introitum Ps. 138, 18 et 5-6

1140 Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúia: posuisti super me manum tuam, allelúia: mirabilis facta est scientia tua, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitátis nobis aditum, devicta morte, reserásti: vota nostra, quae praeveniéndo aspiras, etiam adiuvando proséquere. Per eundem Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 5, 7-8

Patres: Expurgate vetus fermentum, 1142 ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Graduale Ps. 117, 24 et 1

Haec dies, quam fecit Dóminus: ex- 1143 sultémus, et laetemur in ea. V. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 5, 71144 Pascha nostrum immolatus est Christus.

Sequentia

Victimae paschali laudes immolent Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes. Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

•f Sequentia dicitur usque ad sabbatum in albis inclusive.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum.      Mare. 16, 1-7

In illo témpore: María Magdalene, et María Iacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Et valde mane una sabbatórum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab óstio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 75, 9-10

Terra tremuit, et quievit, dum re-1147 surgeret in iudicio Deus, allelúia.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, preces 1148 populi tui cum oblationibus hostiarum: ut paschalibus initiáta mysteriis, ad aeternitátis nobis medelam, teíoperánte, proficiant. Per Dóminum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: Te quidem, Domine, omni témpore, sed in hac potissimum die.

Infra Actionem Communicantes et Hanc ígitur propria.

Et sic dicitur usque ad sabbatum in albis inclusive.

Ant. ad Communionem   1 Cor. 5, 7-8

Pascha nostrum immolatus est Chri- 1149 stus, allelúia: itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, allelúia, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Spiritum nobis, Domine, tuae carita- 1150 tis infunde: ut, quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Post Dóminus vobiscum dicitur: Ite, missa est, allelúia, allelúia.

R. Deo gratias, allelúia, allelúia.

Et sic dicitur usque ad sabbatum in albis inclusive, in Missis de Tempore.


FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHAE

I classis Statio ad S. Petrum

Ant. ad Introitum Ex. 13, 5 et 9

ntrodúxit vos Dóminus in terram fluentem lac et mel, allelúia: et ut lex Dómini semper sit in ore vestro, allelúia, allelúia. Ps. 104, 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Glória Patri.

1152


D'

Oratio

^eus, qui solemnitate paschali mundo remedia contulísti: populum tuum, quaesumus, caelesti dono proséquere; ut et perfectam Ubertatem consequi mereatur, et ad vitam proficiat sempiternam. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 10, 37-43 1153 Tn diebus illis: Stans Petrus in medio JL plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam: incipiens enim a Galilaea, post baptismum, quod praedicávit Ioannes, Iesum a Nazareth: quómodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeórum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinátis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicáre populo, et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.

Graduale Ps. 117, 24 et 2

Haec dies, quam fecit Dóminus: ex-1154 sultémus, et laetémur in ea. V. Dicat nunc Israel, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

Allelúia, allelúia. V. Matth. 28, 2 An- H55 gelus Dómini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum.

Sequentia

Víctimae paschali laudes immolent 1156 Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes.

Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

í^Ti Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 24,13-35 1157 Tu illo témpore: Duo ex discipulis Ie-JL su ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis: óculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? Et respondens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo: et quómodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec ómnia, tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita . invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad ^os: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Móyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant: et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedíxit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt óculi eórum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eórum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant, dicentes: Quod surrexit Dóminus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via: et quómodo cognoverunt eum in fractione panis. Credo. Ant. ad Offertorium     Mt. 28, 2, 5 et 6

Angelus Dómini descendit de caelo, 1158 et dixit mulieribus: Quem quaeritis, surrexit, sicut dixit, allelúia.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, preces 1159 populi tui cum oblationibus hostiarum: ut paschalibus initiáta mysteriis, ad aeternitátis nobis medelam, te operante, proficiant. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem v   Luc. 24, 34

Surrexit Dóminus, et apparuit Petro, 1160 allelúia. Postcommunio

Spiritum nobis, Domine, tuae cari- 1161 tátis infunde: ut, quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dóminum ... in unitate eiusdem.

Feria III infra octavam Paschae

I classis

Statio ad

1162 Ant. ad Introitum       Eccli. 15, 3 et 4

A qua sapientiae potávit eos, allexi     lúia: firmabitur in illis, et ^¦^k   non flectetur, allelúia: exal-.JL   JL. tábit eos in aetérnum, allelúia, allelúia. Ps. 104, 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Glória Patri.

Oratio

1163 T\eus> *lu^ Ecclesiam tuam novo

semper fetu multiplicas: concede famulis tuis; ut sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt. Per Dóminum nostrum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 13, 16 et 26-33

1164 Tn diebus illis: Surgens Paulus, et ma-JL nu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est. Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius, ignorantes Iesum, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt: et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummassent ómnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui

S. Paulum

usque nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Iesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale Ps. 117, 24

Haec dies, quam fecit Dóminus: ex- 1165 sultémus, et laetémur in ea. V. Ps. 106, 2 Dicant nunc, qui redempti sunt a Domino: quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos.

Allelúia, allelúia. V. Surrexit Dómi- 1166 nus de sepulcro, qui pro nobis pependit in ligno.

Sequentia

Víctimae paschali laudes immolent 1167 Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidisti in via ? Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes. Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 24, 36-47

In illo témpore: Stetit Iesus in medio 1168 discipulorum suorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. Conturbáti vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes, quia ego ipse sum: palpate et vidéte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et cum manducásset coram eis, sumens reliquias, dedit eis. Et dixit ad eos: Haec sunt verba, quae locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri ómnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: et praedicári in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 17,14 et 16

Intonuit de caelo Dóminus, et Altís- 1169 simus dedit vocem suam: et apparuerunt fontes aquarum, allelúia.

Secreta

Suscipe, Domine, fidelium preces, 1170 cum oblationibus hostiarum: ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem      Col. 3,1-2

Si consurrexístis cum Christo, quae 1171 sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, allelúia: quae sursum sunt sapite, allelúia.

Postcommunio

oncéde, quaesumus, omnípotens U72 Deus: ut paschalis perceptio sa-

cramenti continua in nostris mentibus perseveret. Per Dóminum.

Feria IV infra octavam Paschae

I classis

Statio ad S. Laurentium extra muros

Ant. ad Introitum Matth. 25, 34

1173 *mmT   "?'eníte, benedicti Patris mei, percipite regnum, allelúia: quod vobis paratum est ab origine mundi, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 95, 1 Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra.

V. Glória Patri.

v Oratio

Deus, qui nos Resurrectionis do-1174 minicae annua solemnitate laetí-ficas: concede propitius; ut per temporalia festa, quae agimus, pervenire ad gaudia aeterna mereamur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 3, 13-15 et 17-19

1175 Tn diebus illis: Aperiens Petrus os JL suum, dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit Fílium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante fáciem Pilati, iudicante illo dimitti. Vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. Paenitemini ígitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra.

1176 Graduale Ps. 117, 24 et 16

Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultemus, et laetémur in ea. V. Dextera Dómini fecit virtutem, dextera Dómini exaltavit me.

1177 Allelúia, allelúia. V. Luc. 24, 34 Surrexit Dóminus vere: et apparuit Petro.

Sequentia

H78 T Tíctimae paschali laudes immolent V Christiani.

Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus.

Dic nobis, María, quid vidisti in via ?

Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes.

Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 21, 1-14

In illo témpore: Manifestavit se iterum 1179 Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et álii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto, stetit Iesus in litore: non tamen cognoverunt discipuli, quia Iesus est. Dixit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus, cum audisset quia Dóminus est, tunica succinxit se (erat enim nudus), et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat  discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dóminus est. Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Credo.

Ant. ad Offertorium       Ps. 77, 23-25

1180 Portas caeli aperuit Dóminus: et pluit illis manna, ut ederent: panem caeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo, allelúia.

Secreta

1181 Sacrificia, Domine, paschalibus gáu-O diis immolámus: quibus Ecclesia tua mirabiliter et pascitur et nutritur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem       Rom. 6, 9

Christus resurgens ex mortuis iam 1182 non moritur, allelúia: mors illi ultra non dominabitur, allelúia, allelúia.

Postcommunio Ab omni nos, quaesumus, Domine, 1183 XjL vetustate purgatos: sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam: Qui vivis et regnas.

Feria V infra octavam Paschae

I classis

Statio ad Ss. duodecim Apostolos

rviiL. au. xiii

V Ant. ad Introitum Sap. 10, 20-21

1184 "W "V ictrícem manum tuam, Domine, laudaverunt pariter, allelúia: quia sapientia aperuit os mutum, et linguas

infantium fecit disertas, allelúia, allelúia. Ps. 79, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

Oratio

1185 T^Veus, qui diversitatem gentium in JlJ confessione tui nominis adunásti: da, ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium, et pietas actionum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 8, 26-40

In diebus illis: Angelus Dómini Io- H86 cútus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam: haec est deserta. Et surgens abiit. Et ecce vir AEthiops eunuchus, potens Candacis reginae AEthíopum, qui erat super omnes gazas eius, venerat adorare in Ierusalem: et revertebatur sedens super currum suum, le-génsque Isaiam prophetam. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adiunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne, intellegis, quae legis? Qui ait: Et quómodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum, ut ascenderet, et sederet secum. Locus autem Scriptúrae, quam legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius? Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait: Credo, Fílium Dei esse Iesum Christum. Et iussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Dómini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azóto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis (donec veniret Caesaréam) nomen Dómini Iesu Christi.

1187 Graduale Ps. 117, 24 et 22-23

Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultemus, et laetémur in ea. V. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Dó-, mino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.

1188 Allelúia, allelúia. V. Surrexit Christus, qui creavit ómnia: et misertus est humano generi.

Sequentia

Victimae paschali laudes immolent U89 Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes. Surrexit Christus spes mea: praecedet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 20, u-18

In illo témpore: María stabat ad mo- 1190 numéntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dóminum meum: et nescio, ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Iesus: María. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit María Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dóminum, et haec dixit mihi. Credo. Ant. ad Offertorium Exodi 13, 5

1191 in die solemnitatis vestrae, dicit Dóminus, inducam vos in terram fluentem lac et mel, allelúia.

Secreta

1192 Qjúscipe, quaesumus, Domine, munera O populorum tuorum propitius: ut, confessione tui nominis et baptismate renováti, sempiternam beatitudinem consequantur. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem     1 Petri 2, 9

Populus   acquisitionis,   annuntiate H93 virtutes eius, allelúia: qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, allelúia.

Postcommunio

Exaudi, Domine, preces nostras: ut H94 redemptionis nostrae sacrosancta commercia, et vitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient. Per Dóminum.

Feria VI infra octavam Paschae

I classis

Statio ad S. Mariam ad Martyres

Ant. ad Introitum Ps. 77, 53

1195       ^ duxit eos Dóminus in spe, allelúia: et inimicos eórum operuit mare, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

E Oratio

1196 /^Vmnípotens sempitérne Deus, qui V>/ paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulísti: da mentibus nostris; ut, quod professione celebramus, imitemur effectu. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 3, 18-22

1197 /Carissimi: Christus semel pro pec-

eatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit: qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma: non carnis depositio sordium, sed consciéntiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi Dómini nostri, qui est in dextera Dei.

Graduale Ps. 117, 24 et 26-27

Haec dies, quam fecit Dóminus: ex- 1198 sultémus, et laetémur in ea. V. Benedíctus, qui venit in nomine Dómini: Deus Dóminus, et illuxit nobis.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 95, 10 Dici- U99 te in gentibus: quia Dóminus regnavit a ligno.

Sequentia

1200 X Tíctimae paschali laudes immolent V Christiani.

Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus.

Dic nobis, María, quid vidisti in via ?

Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgéntis.

Angelicos testes, sudarium et vestes.

Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 28,16-20 1201 T"n illo témpore: Undecim discipuli JL abierunt in Galilaeam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare ómnia, quaecúmque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Credo. Ant. ad Offertorium       Exodi 12, 14

Erit vobis haec dies memorialis, alle- 1202 lúia: et diem festum celebrabitis so-lémnem Domino in progenies vestras: legitimum sempiternum diem, allelúia, allelúia, allelúia.

Secreta

Hostias, quaesumus, Domine, placá- 1203 tus assume: quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus, et pro acce-leratióne caelestis auxilii. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem    Mt. 28,18-19

Data est mihi omnis potestas in cae- 1204 Io et in terra, allelúia: euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Respice, quaesumus, Domine, pópu- 1205 Ium tuum: et, quem aetérnis dignatus es renovare mysteriis, a temporalibus culpis dignánter absólve. Per Dóminum nostrum.

Sabbato in albis

I classis Statio ad S. Ioannem in Laterano

Ant. ad Introitum Ps. 104, 43

1206 "^¦"^^l duxit Dóminus populum suum in exsultatione,  allelúia: et electos suos in laetítia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. Y. Glória Patri.

E Oratio

Concede, quaesumus, omnípotens 1207 Deus: ut, qui festa paschália venerando egimus, per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli, i Petri 2, i-io

1208 /Carissimi: Deponentes ígitur om-V-^ nem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et ho-norificátum: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificámini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum. Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. Vobis ígitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam,

;v - nunc autem misericordiam consecuti*

.*\ Ab hac die usque ad sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes inclusive, in omnibus Missis, non dicitur graduale, «ed s   quatuor -Allelúia cum duobus versibus, ' - ^ordine infrascripto ; in vigilia autem Pentecostes et post quamlibet lectionem in sabbato Quatuor Temporum" eiusdem, unum " *     Allelúia dicitur cum unico versu.

1209 Allelúia, allelúia. V. Ps. 117, 24 Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultemus, et laetémur in ea. Allelúia. V. Ps. 112, 1 Laudate, pueri, Dóminum, laudate nomen Dómini.

Sequentia

Víctimae paschali laudes immolent 1210 Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Mors et vita duéllo conflixére mirando: dux vitae mortuus regnat vivus. Dic nobis, María, quid vidisti in via ? Sepulcrum Christi viventis: et gloriam vidi resurgentis.

Angelicos testes, sudarium et vestes. Surrexit Christus spes mea: praecédet vos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexísse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 20, 1-9

In illo témpore: Una sabbati, María 1211 Magdalene venit mane, cum adhuc ténebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dóminum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, ét vidit linteamina posita, et Sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 117, 26-27

1212 Benedíctus, qui venit in nomine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini: Deus Dóminus, et illuxit nobis, allelúia, allelúia.

Secreta

1213 /Concede, quaesumus, Domine, sem-

per nos per haec mysteria paschália gratulari: ut continua nostrae reparatiónis operatio perpétuae nobis fiat causa laetitiae. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschae.

Ant. ad Communionem       Gal. 3, 27

Omnes, qui in Christo baptizati 1214 estis, Christum induistis, allelúia.

Postcommunio

Redemptionis nostrae munere vege- 1215 táti, quaesumus, Domine: ut hoc perpétuae salutis auxilio fides semper vera proficiat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


DOMINICA IN ALBIS

in octava Paschae

I classis Statio ad S. Pancratium

Ant. ad Introitum 1 Petri 2, 2

uasi modo geniti infantes, allelúia : rationabile, sine dolo lac concupiscite, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 80,2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

^ Dicitur Glória in excelsis in hac et sequentibus dominicis post Pascha, etiam quando infra hebdomadam adhibetur Missa dominicae praecedentis.

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, qui paschália festa perégimus, haec, te largiente, moribus et vita teneamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 5, 4-10

Carissimi: Omne, quod natum est 1218 ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est Filius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cae-

Io: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est: quoniam testificatus est de Filio suo. Qui credit in Fílium Dei, habet testimonium Dei in se.

1219 Allelúia, allelúia. V. Matth. 28, 7 In die resurrectionis meae, dicit Dóminus, praecédam vos in Galilaeam. Allelúia. V. Ioann. 20, 26 Post dies octo, ianuis clausis, stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dixit: Pax vobis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 20, 19-31

1220 "Tn illo témpore: Cum sero esset die X. illo, una sabbatórum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeórum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei álii discipuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixú-ram clavorum, et mittam dígitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus, ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deínde dicit Thomae: Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidélis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus, et Deus meus. Dixit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beáti, qui non viderunt, et crediderunt. Multa quidem et ália signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius. Credo.

Antiphona ad Offertorium Matth. 28, 2, 5 et 6 Angelus Dómini 1221 descendit de caelo, et dixit mulieribus: Quem quaeritis, surrexit, sicut dixit, allelúia.

Secreta

Suscipe  munera,  Domine, quaesu- 1222 mus, exsultantis Ecclésiae: et, cui causam tanti gaudii praestitísti, perpétuae fructum concede laetitiae. Per Dóminum nostrum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriósius praedicáre.

Ant. ad Communionem       Io. 20, 27

Mitte manum tuam, et cognosce loca 1223 clavorum, allelúia: et noli esse incredulus, sed fidélis, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Quaesumus, Domine Deus noster: ut 1224 sacrosancta mysteria, quae pro re-paratiónis nostrae munimine contulísti: et praesens nobis remedium esse facias, et futurum. Per Dóminum.

DOMINICA SECUNDA post Pascha

II classis

1225

1226

Am. aa intro

M Ant. ad Introitum Ps. 32, 5-6

isericórdia Dómini plena est terra, allelúia: verbo Dómini caeli firmati sunt, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti: fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam; ut, quos perpétuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias perfrui sempiternis. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 2, 21-25

1227 /Carissimi: Christus passus est pro V-^ nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non maledicébat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustítiae vivamus: cuius livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

1228 Allelúia, allelúia. V. Luc. 24, 35 Cognoverunt discipuli Dóminum Iesum in fractione panis. Allelúia. V. Io. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Allelúia.

lTjSequentia sancti Evangelii secún-dum Ioannem.       Io. 10, 11-16

In illo témpore: Dixit Iesus phari- 1229 saeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovíle, et unus pastor. Credo.

Ant. ad Offertorium        Ps. 62, 2 et 5

Deus, Deus meus, ad te de luce vi- 1230 gilo: et in nomine tuo levabo manus meas, allelúia.

Secreta

Benedictionem nobis, Domine, cón-1231 ferat salutarem sacra semper oblatio: ut, quod agit mysterio, virtute perficiat. Per Dóminum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriósius praedicare.

Ant. ad Communionem        Io. 10, 14

Ego sum pastor bonus, allelúia: et 1232 cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, omnípotens 1233 Deus: ut, vivificatiónis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur. Per Dóminum.

DOMINICA TERTIA post Pascha

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 65, 1-2

Iubilate Deo, omnis terra, allelúia: psalmum dicite nomini eius, allelúia : date gloriam laudi eius, al. lelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 3 Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentiéntur tibi inimici tui. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire iustítiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis, qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini; et ea, quae sunt apta, sectari. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 2, 11-19

Carissimi: Obsecro vos tamquam advenas, et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Subiecti ígitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi, quasi praecellenti: sive ducibus, tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: quia sic est volúntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia: in Christo Iesu Domino nostro.

Allelúia, allelúia. V. Ps. no, 9 Red- 1237 emptionem misit Dóminus populo suo. Allelúia. V. Luc. 24, 46 Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis: et ita intrare in gloriam suam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 16, 16-22

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1238 lis suis: Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Modicum? nescimus, quid loquitur. Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressúrae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Credo.

1239 Ant. ad Offertorium Ps. 145, 2

Lauda, anima mea, Dóminum: laudabo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quamdiu ero, allelúia.

Secreta

1240 T Tis nobis, Domine, mysteriis con-XTX feratur, quo, terrena desideria mitigántes, discamus amáre caelestia. Per Dóminum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriósius praedicare.

1241 Ant. ad Communionem        Io. 16, 16

Modicum, et non videbitis me, allelúia: iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem, allelúia, allelúia.

Postcommunio

1242 Qjacraménta quae sumpsimus, quaesu-O mus, Domine: et spiritualibus nos instaurent aliméntis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per Dóminum.

DOMINICA QUARTA post Pascha

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 97, 1 et 2

1243 > ^Ni antáte Domino canticum novum, allelúia: quia mirabilia fecit Dóminus, allelúia: ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Salvavit sibi dextera eius: et brácchium sanctum eius.

V. Glória Patri.

j\nx. au u

C Oratio

Deus, qui fidelium mentes unius éfficis voluntatis: da populis tuis id amáre quod praecipis, id desiderare quod promíttis ; ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 1, 17-21

erissimi: Omne datum optimum, 124^ et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Propter quod abicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 117, 16 1246 Dextera Dómini fecit virtutem: dextera Dómini exaltavit me. Allelúia. V. Rom. 6, 9 Christus resurgens ex mortuis iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Allelúia.

iTjSequentia sancti Evangelii secún-r Jl.1 dum Ioannem.        Io. 16, 5-14

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1247 lis suis: Vado ad eum, qui misit me: et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Sed quia haec locútus sum yo-bis, tristitia implevit cor vestrum. Sed t ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si eninnrion abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum "de peccato, et de iustitia, et de iudicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me:

de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me: de iudicio autem, quia princeps huius mundi iam iudicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quaecúmque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Credo.

Ant. ad Offertorium   Ps. 65, 1-2 et 16

1248 Iubilate Deo, universa terra, psalmum dicite nomini eius: venite, et audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Deum, quanta fecit Dóminus animae meae, allelúia.

Secreta

1249 T^\eus» *lu* nos> Per nums sacrificii ve-jLJ neránda commercia, unius summae divinitatis partícipes effecísti: praesta, quaesumus; ut, sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis moribus assequámur. Per Dóminum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriósius praedicare.

Ant. ad Communionem Io. 16, 8

1250 Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio, allelúia, allelúia.

Postcommunio

1251 Adesto nobis, Domine Deus noster: XJL ut per haec, quae fideliter sumpsimus, et purgemur a vitiis, et a periculis omnibus eruámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

DOMINICA QUINTA post Pascha

II classis

Ant. ad Introitum Isai. 48, 20

Vocem iucunditatis annuntia- 1252 te, et audiatur, allelúia: annuntiate usque ad extremum terrae : liberavit Dóminus populum suum, allelúia, allelúia. Ps. 65,1-2 Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, a quo bona cuncta procedunt, 1253 largire supplícibus tuis: ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt; et, te gubernante, eadem faciamus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 1, 22-27

eríssimi: Estote factores verbi, et l254 non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrénans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eórum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

1255 Allelúia, allelúia. V. Surrexit Christus, et illuxit nobis, quos redemit sanguine suo. Allelúia. V. Ioann. 16, 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúia.

1256 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Ioannem.       Io. 16, 23-30

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Haec in proverbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. In illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis ómnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 65, 8-9 et 20

1257 Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudite vocem laudis eius: qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me, allelúia.

Secreta

Suscipe,   Domine,   fidelium  preces 1258 cum oblationibus hostiarum: ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dóminum nostrum.

Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriósius praedicáre.

Ant. ad Communionem Ps. 95, 2

Cantate Domino, allelúia:  cantate 1259 Domino, et benedícite nomen eius: bene nuntiate de die in diem salutare eius, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Tribue nobis, Domine, caelestis men- 1260 sae virtute satiátis: et desiderare quae recta sunt, et desideráta percipere. Per Dóminum.

In Litaniis maioribus et minoribus

Litaniae maiores assignatae sunt diei 25 aprilis; si vero eo die occurrit dominica Paschatis vel feria II post Pascha, transferuntur in sequentem feriam III.

Litaniae minores seu Rogationes, per se, assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini. Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis oppor-tunos, iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem.

In Litaniis maioribus statio ad S. Petrum. Et in minoribus ante Ascensionem: feria II Rogationum, statio ad S. Mariam maiorem; feria III, statio ad S. Ioannem in Laterano; feria IV, statio ad S. Petrum.

Iuxta ecclesiarum et locorum consuetudines et condiciones, cuius rei iudex est Ordinarius loci, his diebus fit processio, in qua dicuntur Litaniae Sanctorum (quae tamen non duplicantur) cum suis precibus.

Si autem processio fieri nequeat, locorum Ordinarii peculiares supplicationes instituant, in quibus dicantur Litaniae Sanctorum et aliae preces in processione fieri solitae.

In Litaniis tam maioribus quam minoribus, in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus.

Missa Rogationum, vel Missa diei quae locum tenet Missae votivae impeditae, habetur tamquam pars totius actionis liturgicae, et dicitur regulariter expleta processione. Gonvenit autem ut Missa de Rogationibus dicatur etiam post peculiares supplicationes, quae locum tenent processionis, etsi horis vespertinis peragantur.

*] In Missa, quae processionem vel alias supplicationes sequitur, omittuntur psalmus Iudica me, Deus cum sua antiphona, necnon confessio cum absolutione, versibus sequentibus atque orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine. Celebrans igitur, cum ad altare accesserit, statim illud ascendit et osculatur in medio.

Aliae Missae de Rogationibus prohibentur.

Ant. ad Introitum Ps. 17, 7

1261 v exaudivit de templo sancto suo 14 vocem meam: et clamor meus m\imt9* in conspectu eius, introivit in

aures eius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2- j Diligam te, Domine, virtus mea: Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Glória Patri.

*] In hac Missa non dicitur Glória in excelsis.

Oratio

1262 t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus; contra adversa ómnia, tua semper protectione muniá-mur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 5, 16-20

Carissimi: Confitemini alterutrum i26 peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvémini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Elías homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 78, 9-10 Pro- 126< pítius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia. V. Ps. 30, 8 Exsultabo et laetábor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam: salvasti de necessitatibus animam meam. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 43, 8-9

Liberasti nos, Domine, ex affligén- 1265 tibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 78, 9-10 Pro- 1266 pítius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4

De necessitatibus meis éripe me, Dó- 1267

mine: vide humilitatem meam, et la-

bórem meum: et dimitte ómnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.

r 1268 ,     |Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. ii, 5-13

n illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amíce, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere, et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

1269 Ant. ad Offertorium      Ps. 108, 30-31

Confitebor Domino nimis in ore meo : et in medio multorum laudabo eum, qui astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Haec munera, quaesumus, Domine, 1270 et vincula nostrae pravitátis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona concílient.  Per   Dóminum nostrum Iesum Christum.

Ant. ad Communionem  Luc. 11, 9-10

Petite, et accipietis: quaerite, et in- 1271 venietis: pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Vota nostra, quaesumus, Domine, 1272 pio favore proséquere: ut, dum dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. Per Dóminum.


IN VIGILIA ASCENSIONIS

II classis

Ant. ad Introitum Isai. 48, 20

Vocem iucunditatis annuntia- 1273 te, et audiatur, allelúia: annuntiate usque ad extremum terrae: liberavit Dóminus populum suum, allelúia, allelúia. Ps. 65, 1-2 Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, a quo bona cuncta procedunt, 1274 largire supplícibus tuis: ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt; et, te gubernante, eadem faciamus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Eph. 4, 7-13

1275 TH'ratres: Unicuique nostrum data est JL gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

1276 Allelúia, allelúia. V. Surrexit Christus, et illuxit nobis, quos redemit sanguine suo. Allelúia. V. Ioann. 16, 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 17, 1-11

1277 T n illo témpore: Sublevatis Iesus oculis JL in caelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Fílium tuum, ut Filius tuus clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritáte, quam habui priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia ómnia, quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exívi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.

Ant. ad Offertorium   Ps. 65, 8-9 et 20

Benedícite, gentes, Dóminum Deum 1278 nostrum, et obaudite vocem laudis eius: qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me, allelúia.

Secreta

Suscipe, Domine, fidelium preces cum 1279 oblationibus hostiarum: ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dóminum.

Praefatio paschalis.

Ant. ad Communionem        Ps. 95, 2

Cantate Domino, allelúia: cantate 1280 Domino, et benedícite nomen eius: bene nuntiate de die in diem salutare eius, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Tribue nobis, Domine, caelestis men- 1281 sae virtute satiátis: et desiderare quae recta sunt, et desideráta percipere. Per Dóminum.


ALLELUIA

TEMPUS ASCENSIONIS

IN ASCENSIONE DOMINI

I classis Statio ad S. Petrum

Ant. ad Introitum

Act. i, ii

iri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? allelúia: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 46,2 Omnes gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. V. Glória Patri.

Oratio

1283 /""Concede, quaesumus, omnípotens V-^ Deus: ut, qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ; ipsi quoque mente in caeléstibus habitémus. Per eundem Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 1, i-n

Primum quidem sermonem feci de 1284 omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem, qua, praecípiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: quibus et praebuit seípsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in témpore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eórum. Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. m$ Allelúia, allelúia. V. Ps. 46, 6 Ascendit Deus in iubilatióne, et Dóminus in voce tubae. Allelúia. V. Ps. 67, 18-19 Dóminus in Sina in sancto, ascendens in altum, captivam duxit captivitatem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum. Mc. 16, 14-20 1286 T n illo témpore : Recumbentibus únde-JL cim discipulis, apparuit illis Iesus: et exprobravit incredulitatem eórum, et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicáte Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dóminus quidem

Iesus, postquam locútus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

T Dicto Evangelio, exstinguitur cereus paschalis.

Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 46, 6

Ascendit Deus in iubilatióne, et Dó- 1287 minus in voce tubae, allelúia.

Secreta

Suscipe, Domine, munera, quae pro 1288 Filii tui gloriosa Ascensione deferimus: et concede propitius; ut a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam perveniamus aeternam. Per eundem Dóminum.

Praefatio de Ascensione Domini, quae dicitur tamquam propria in Missa de Ascensione Domini, et tamquam de Tempore a feria VI post Ascensionem usque ad feriam VI ante vigiliam Pentecostes, in Missis quae praefatione propria carent.

Communicantes vero proprium de Ascensione Domini dicitur tantum in ipso die festo Ascensionis.

Ant. ad Communionem   Ps. 67, 33-34

Psallite Domino, qui ascendit super 1289 caelos caelórum ad Orientem, allelúia.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, omnípotens 1290 et misericors Deus: ut, quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu. Per Dóminum nostrum.

•f Diebus a feria VI post Ascensionem usque ad feriam VI ante vigiliam Pentecostes inclusive, dicitur Missa de festo Ascensionis, cum Glória et praefatione de Ascensione, sine Credo et Communicantes proprio.

DOMINICA post Ascensionem

II classis

1291 Ant. ad Introitum       Ps. 26, 7, 8 et 9

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te, allelúia: tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: ne avertas fáciem tuam a me, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Dóminus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? V. Glória Patri.

Oratio

1292 ^Vmnípotens sempitérne Deus: fac V^7 nos tibi semper et devotam gerere voluntatem; et maiestati tuae sincero corde servire. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 4, 7-11

1293 /Carissimi: Estote prudentes, et vigi-V-^ late in orationibus. Ante ómnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmuratione: unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis grátiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificétur Deus per Iesum Christum Dóminum nostrum.

1294 Allelúia, allelúia. V. Ps. 46, 9 Regnavit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúia. V. Ioann. 14, 18 Non vos relinquam orphanos: vado, et venio ad vos, et gaudebit cor vestrum. Allelúia.

lt" j Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Ioannem.

Ioann. 15, 26-27 et 16, 1-4

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1295 suis: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibébitis, quia ab initio mecum estis. Haec locútus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestáre Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. Sed haec locútus sum vobis: ut, cum venerit hora eórum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 46, 6

Ascendit Deus in iubilatióne, et Dó- 1296 minus in voce tubae, allelúia.

Secreta

Sacrificia nos, Domine, immaculata 1297 purificent: et mentibus nostris supernae grátiae dent vigorem. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ascensione.

Antiphona ad Communionem Ioann. 17, 12-13 et *5 Pater, cum 1298 essem cum eis, ego servabam eos, quos dedisti mihi, allelúia: nunc autem ad te venio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Repléti, Domine, muneribus sacris: 1299 da, quaesumus; ut in gratiarum semper actione maneamus. Per Dóminum nostrum.

Sabbato in vigilia Pentecostes

I classis Statio ad S. Ioannem in Laterano

Antiphona ad Introitum Ezech. 36, 23, 24 et 25-26

um sanctificatus fúero in vobis, ' congregabo vos de universis terris: et effundam super vos aquam mundam, et munda-

bimini ab omnibus inquinamentis vestris: et dabo vobis spiritum novum, allelúia, allelúia. Ps. 33, 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

1301 t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat; et lux tuae lucis corda eórum, qui per gratiam tuam renati sunt, Sancti Spiritus illustratione confirmet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 19, 1-8

1302 Tn diebus illis: Factum est, cum Apól-JL Io esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate. Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo paeniténtiae populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Dómini Iesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Erant autem omnes viri fere duodecim. Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.

Allelúia. V. Ps. 106, 1 Confitemini 1303 Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

Non repetitur Allelúia, sed immediate sequitur

Tractus Ps. 116, 1-2

Laudate Dóminum, omnes gentes: et 1304 collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 14, 15-21

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis W> suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aetérnum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos: véniam ad vos. Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Non dicitur Credo.

1306 Ant. ad Offertorium      Ps. 103, 30-31

Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis fáciem terrae: sit glória Dómini in saecula, allelúia.

Secreta

1307 A Jl unera> quaesumus, Domine, oblata JLVJL sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum ... in unitate eiusdem.

Praefatio de Spiritu Sancto, quae dicitur tamquam propria in Missis de Tempore a vigilia Pentecostes usque ad subsequens sabbatum inclusive, necnon in Missis votivis de Spiritu Sancto; et tamquam de Tempore in ceteris Missis, quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.

Infra Actionem Communicantes et Hanc ígitur propria, quae item dicuntur usque ad sequens sabbatum inclusive.

Ant. ad Communionem     Io. 7, 37-39

Ultimo festivitatis die dicebat Iesus: 1308 Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum, allelúia, allelúia.

Postcommunio

ancti Spiritus, Domine, corda no- 1309 ' stra mundet infúsio: et sui roris

intima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.


DOMINICA PENTECOSTES

I classis cum octava I classis Statio ad S. Petrum

Ant. ad Introitum Sap. i, 7

1310 I ^mm%mmm*. I píritus Dómini replevit orbem terrarum, allelúia: et hoc quod continet ómnia, scientiam habet vocis, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 67,2

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

1311 THVeus, qui hodierna die corda fidé-JlJ lium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere ; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 2, 1-11

Cum complerentur dies Pentecostes, 1312 erant omnes discipuli pariter in eodem loco : et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis: et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt ? Et quómodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et AEla-mítae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, AEgyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et ádvenae Romani, Iudaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

1313 Allelúia, allelúia. V. Ps. 103, 30 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis fáciem terrae. Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

1314 Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum,  da perenne  gaudium. Amen. Allelúia.

T Et dicitur cotidie usque ad sequens sabbatum inclusive.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 14, 23-31

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1315 suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. Haec locútus sum vobis, apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit ómnia, et suggeret vobis ómnia, quaecúmque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. Iam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Credo.

Ant. ad Offertorium       Ps. 67, 29-30

Confirma hoc, Deus, quod operatus 1316 es in nobis: a templo tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera, allelúia.

Secreta

Munera, quaesumus, Domine, oblá-1317 ta sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad Communionem Act. 2, 2 et 4 1318 Factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes, allelúia: et repléti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Sancti Spiritus, Domine, corda nostra 1319 mundet infúsio: et sui roris intima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.


FERIA SECUNDA INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

I classis

Statio ad S. Petrum ad Vincula

Ant. ad Introitum

Ps. 80, 17

1320

ibávit eos ex ádipe frumenti, allelúia: et de petra, melle saturavit eos, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

1321 TTXeus, qui Apostolis tuis Sanctum JL-/ dedisti Spiritum: concede plebi tuae piae petitionis effectum ; ut, quibus dedisti fidem, largiáris et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 10, 34 et 42-48

1322 Tn diebus illis: Aperiens Petrus os JL suum, dixit: Viri fratres, nobis praecepit Dóminuspraedicárepopulo: et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? Et iussit eos baptizari in nomine Dómini Iesu Christi.

Allelúia, allelúia. V. Act. 2, 4 Lo-1323 quebántur variis linguis Apostoli magnalia Dei. Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte cae- 1324 litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.

Allelúia.

1325 lt j Sequentia sancti Evangelii secún-r AS* dum Ioannem. Io. 3, 16-21

In illo témpore: Dixit Iesus Nicodemo: Sic Deus dilexit mundum, ut Fílium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eórum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Credo.

Ant. ad Offertorium     Ps. 17, 14 et 16

Intonuit de caelo Dóminus, et Altís- 1326 simus dedit vocem suam: et apparuerunt fontes aquarum, allelúia.

Secreta

Propitius, Domine, quaesumus, haec 1327 dona sanctifica: et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aetérnum. Per Dóminum nostrum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígi- 1328 tur, ut in die Pentecostes.

Ant. ad Communionem       Io. 14, 26 Spiritus Sanctus docebit vos, allelúia: quaecúmque   dixero   vobis, allelúia, allelúia.

Postcommunio Adesto, quaesumus, Domine, populo 1329 Xi tuo: et, quem mysteriis caeléstibus imbuísti, ab hostium furore defénde. Per Dóminum.

Feria III infra octavam Pentecostes

I classis Statio ad S. Anastasiam

Ant. ad Introitum     4 Esdr. 2, 36 et 37

1330 A ccípite iucunditatem glóriae ve-

strae, allelúia: gratias agén-^^^L    tes Deo, allelúia: qui vos ad m\m\m caeléstia regna vocavit, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 77, 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

1331 Adsit nobis, quaesumus, Domine, Xl virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementer expúrget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 8, 14-17

1332 Tn diebus illis: Cum audissent Apósto-JL Ii, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Dómini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

1333 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 14, 26 Spiritus Sanctus docebit vos quaecumque dixero vobis. Allelúia. (Hic genunectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte eae-1334 litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum,  da perenne gaudium. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 10, 1-10

In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: 1335 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovíle ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et páscua inveniet. Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Credo.

1336 Ant. ad Offertorium        Ps. 77, 23-25 Portas caeli aperuit Dóminus: etpluit illis manna, ut ederent: panem caeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo, allelúia.

Secreta

Puríficet nos, quaesumus, Domine, 1337 muneris praeséntis oblatio: et dignos sacra participatione efficiat. Per Dóminum nostrum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Antiphona ad Communionem Io. 15, 26; 16, 14 Spiritus qui a Patre 1338 procedit, allelúia: ille me clarificabit, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Mentes nostras, quaesumus, Dómi-1339 ne, Spiritus Sanctus divinis répa-ret sacramentis: quia ipse est remissio omnium peccatorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Feria IV Quatuor Temporum Pentecostes

I classis Statio ad S. Mariam maiorem

1340 Ant. ad Introitum Ps. 67, 8 et 9

Deus, dum egredereris coram | populo tuo, iter faciens eis, f habitans in inis, allelúia: terra mota est, caeli distillaverunt, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius.

V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison dicitur Oremus, sine Flectamus génua.

Oratio

Mentes nostras, quaesumus, Dómi- 1341 ne, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuus promísit Filius, veritatem: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

^ Praecedens oratio sumitur ad commemorandam feriam IV Quatuor Temporum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 2, 14-21

1342 T n diebus illis: Stans Petrus cum ún-JL decim, levavit vocem suam, et locútus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos aestimatis, hi ébrii sunt, cum sit hora diei tertia: sed hoc est, quod dictum est per prophetam loël: Et erit in novissimis diebus (dicit Dóminus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et fíliae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem super servos meos et super ancillas meas, in diebus illis, effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fu-mi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Dómini magnus et manifestus. Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Dómini, salvus erit.

1343 Allelúia. V. Ps. 32, 6 Verbo Dómini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eórum.

Hic dicitur Glória in excelsis, et postea Dóminus vobiscum.

Oremus. Oratio

1344 T^raesta, quaesumus, omnípotens et JL misericors Deus: ut Spiritus Sanctus adveniens, templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perficiat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Et huic orationi additur altera oratio sub unica conclusione forte dicenda.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 5, 12-16

In diebus illis: Per manus autem Apo- 1345 stolórum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus. Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateas eicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberaréntur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.

Allelúia, allelúia. (Hic genuflectitur) 1346 V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte cae-1347 litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dé-vium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.

Allelúia.

1348 ^Jj Sequentia sancti Evangelii secún-dum Ioannem. Io. 6, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 118, 47-48

Meditabor in mandatis tuis, quae di-1349 léxi valde: et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi, allelúia.

Secreta

Recipe, quaesumus, Domine, munus 1350 JLJL oblatum: et dignánter operare; ut, quod mysteriis agimus, piis effectibus celebremus. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Ant. ad Communionem        Io. 14, 27 1351

Pacem relinquo vobis, allelúia: pacem meam do vobis, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Sumentes, Domine, caeléstia sacra-1352 ménta,   quaesumus clementiam tuam: ut, quod temporáliter gerimus, aetérnis gaudiis consequamur. Per Dóminum nostrum.

Feria V infra octavam Pentecostes

I classis

Statio ad S. Laurentium extra muros

1353 Ant, ad Introitum Sap. 1, 7

Spiritus Dómini replevit orbem terrarum, allelúia: et hoc quod continet ómnia, scientiam habet vocis, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 67, 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui hodierna die corda fide- 1354 lium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 8, 5-8

1355 Tn diebus illis: Philippus descendens JL in civitatem Samaríae, praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. Multi enim eórum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna, exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

Allelúia, allelúia. V. Ps.  103, 30

1356 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis fáciem terrae. Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen. Allelúia.

1357

lT"j Sequentia sancti Evangelii secún-n7 dum Lucam. Luc. 9, 1-6

In illo témpore: Convocatis Iesus duo- 1358 decim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super ómnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque perám, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. Credo.

Ant. ad Offertorium       Ps. 67, 29-30

Confirma hoc, Deus, quod operatus 1359 es in nobis: a templo tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera, allelúia.

Secreta

Munera, quaesumus, Domine, oblata 1360 sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum nostrum... in unitate eiusdem.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Ant. ad Communionem   Act. 2, 2 et 4 1361

Factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes, allelúia: et repléti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, allelúia, allelúia. Postcommunio

Sancti Spiritus, Domine, corda nostra 1362 mundet infúsio: et sui roris intima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.

Feria VI Quatuor Temporum Pentecostes

I classis Statio ad Ss. duodecim Apostolos

1363 Ant. ad Introitum Ps. 70, 8 et 23

Repleatur os meum laude tua, allelúia: ut possim cantare, allelúia: gaudebunt lábia mea, i> dum cantavero tibi, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1-2 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me. V. Glória Patri.

Oratio

1364 I Aa, quaesumus, Ecclésiae tuae, mi-JL>^ séricors Deus: ut, Sancto Spiritu congregata, hostili nullátenus incursió-ne turbetur. Per Dóminum nostrum... in unitate eiusdem.

Léctio Ioélis Prophetae. Ioël. 2, 23-24 et 26-27

1365 T Taec dicit Dóminus Deus: Exsultá-JL JL te, filii Sion, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustítiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. Et implebuntur áreae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. Et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum. Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dóminus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in aetérnum: ait Dóminus omnípotens.

1366 Allelúia, allelúia. V. Sap. 12,1 O quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis! Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

Veni, Sancte Spiritus, et emitte cae- 1367 litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 5, 17-26

In illo témpore: Factum est in una 1368 dierum, et Iesus sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem: et virtus Dómini erat ad sanandum eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerébant eum inferre et ponere ante eum. Et non invenientes, qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Iesum. Quorum iidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Ut cognovit autem Iesus cogitationes eórum, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge, et ámbula? Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico): Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum, in quo iacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repléti sunt timore, dicentes: Quia vídimus mirabilia hodie. Credo. Ant. ad Offertorium Ps. 145, 2

Lauda, anima mea, Dóminum: lau- 1369 dabo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu ero, allelúia. Secreta

Sacrificia, Domine, tuis oblata con- 1370 spéctibus, ignis ille divinus absumat, qui discipulorum Christi Filii tui per Spiritum Sanctum corda succendit. Per eundem Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Ant. ad Communionem        Io. 14,18 1371

Non vos relinquam orphanos: veniam ad vos iterum, allelúia: et gaudebit cor vestrum, allelúia.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, sacri dona my- 1572 stérii: humiliter deprecantes; ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas.

Sabbato

Quatuor Temporum Pentecostes

I classis Statio ad S. Petrum


FORMA MISSAE LONGIOR

^ Haec forma adhibenda est in Missa conventuali et in Missa in qua Ordines conferuntur ; in ceteris Missis adhiberi potest forma brevior, ut infra 370.

•f In sabbato Quatuor Temporum Missa in qua Ordines conferuntur dicenda est de sabbato, et in ea additur oratio ritualis «In collatione Ordinum » [ 721 sub unica conclusione cum oratione quae sequitur Pax vobis, et omittuntur omnes commemorationes.

Ant. ad Introitum Rom. 5, 5

Caritas Dei diffusa est in cordi- 1373 bus nostris, allelúia: per inhabitantem Spiritum eius in nobis, allelúia, allelúia. Ps. 102,1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison dicitur Oremus tantum, sine Flectamus génua, et similiter ad orationes sequentes.

Oratio

1374 A f entibus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cuius et sapientia conditi sumus, et providentia gubernámur. Per Dóminum ... in unitate eiusdem.

^ Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.

1375 Léctio Ioélis Prophetae.

loël. 2, 28-32

Haec dicit Dóminus Deus: Effundam Spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et fíliae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Dómini magnus et horribilis. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Dómini, salvus erit.

1376 Allelúia. V. Ioann. 6, 64 Spiritus est qui vivificat: caro autem non prodest quidquam.

Oremus. Oratio

1377 TUo nos igne, quaesumus, Domine, Spí-JL ritus Sanctus inflammet: quem Dóminus noster Iesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

1378 Léctio libri Levitici. Levit. 23, 9-11, 15-17 et 21

In diebus illis: Locútus est Dóminus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem: qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdómadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrifícium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Dómini. Et vocabitis hunc diem cele-bérrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris: dicit Dóminus omnípotens.

Allelúia. V. Iob 26, 13 Spiritus eius 1379 ornavit caelos.

Oremus. Oratio

Deus, qui, ad animarum medelam, 1380 ieiunii devotione castigárí corpora praecepísti: concede nobis propitius; et mente et corpore tibi semper esse devótos. Per Dóminum.

Léctio libri Deuteronómií. Deut. 26,1-n

In diebus illis: Dixit Moyses filiis 1381 Israel: Audi, Israel, quae ego praecipio tibi hodie. Cum intraveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dóminus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen eius: accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: et eduxit nos de AEgypto in manu forti, et bracchio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. Et idcírco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dóminus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Dómini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dóminus Deus tuus dederit tibi.

1382 Allelúia. V. Act. 2, 1 Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter sedentes.

Oremus. Oratio

1383 TJraesta, quaesumus,omnipotens Deus: JL ut salutaribus ieiuniis eruditi, ab omnibus etiam vitiis abstinéntes, propitiationem tuam facilius impetrémus. Per Dóminum.

Léctio libri Levitici. Levit. 26, 3-12

1384 Tn diebus illis: Dixit Dóminus adMóy-jL sen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem milia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus: dicit Dóminus omnípotens.

Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, 1385 Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Oremus. Oratio

iraesta, quaesumus, omnípotens Deus : 1386 sic nos ab epulis carnalibus absti-

nere; ut a vitiis irruéntibus pariter ieiunémus. Per Dóminum.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 3,47-5!

In diebus illis: Angelus Dómini de-1387 scéndit cum Azaria et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis, qui eam incendebant. Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstiae intulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificábant, et benedicebant Deum in fornace dicentes:

Hic non respondetur Deo gratias.

1388 Allelúia. V. Ibid., 52 Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula.

Finito versu, dicitur Glória in excelsis. Deinde V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

1389 t^\eus, qui tribus pueris mitigásti JL*S flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Et huic orationi additur altera oratio sub unica conclusione forte dicenda.

1390 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Romanos. Rom. 5, 1-5

Fatres: Iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe glóriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

1391 Tractus Ps. 116, 1-2 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum.

Sequentia

1392 x Teni, Sancte Spiritus, et emitte cae-

v   litus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo nomine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.

In fine non dicitur Allelúia.

iHT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 4, 38-44

In illo témpore: Surgens Iesus de syn- 1393 agóga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit fe-bri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3

1394 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine, allelúia.

Secreta

1395 T Tt accepta tibi sint, Domine, nostra KmJ ieiunia : praesta nobis, quaesumus ; huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

1396 Ant. ad Communionem Io. 3, 8

Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde veniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia.

Postcommunio

1397 TJraebeant nobis, Domine; divinum L. tua sancta fervorem: quo eórum pariter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.

FORMA MISSAE BREVIOR ^ Haec forma adhiberi potest extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.

Ant. ad Introitum Rom. 5, 5

1398 y paritas Dei diffusa est in cordibus nostris, allelúia: per inhabitantem Spiritum eius in nobis, allelúia, allelúia. Ps. 102,1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia quae intra me sunt, nomini sancto eius.

V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison dicitur Oremus tantum, sine Flectamus génua.

Oratio

C Mentibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cuius et sapientia con-

diti sumus, et providentia gubernámur. Per Dóminum .... in unitate eiusdem.

^ Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.

Léctio Ioélis Prophetae, loël. 2, 28-32

Haec dicit Dóminus Deus: Effundam 1400 Spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et fíliae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Dómini magnus et horribilis. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Dómini, salvus erit.

Allelúia. V. Ioann. 6, 64 Spiritus est 1401 qui vivificat: caro autem non prodest quidquam.

Hic dicitur Glória in excelsis. Deinde V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

Illo nos igne, quaesumus, Domine, Spí- 1402 ritus Sanctus inflammet: quem Dóminus noster Iesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 5, 1-5

Fratres: Iustificati ex fide, pacem ha- 1403 beámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Allelúia, allelúia. (Hic genuflectitur)

1404 V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Sequentia

1405 T Teni, Sancte Spiritus, et emitte cae-

V   litus lucis tuae radium.

Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.

In labore requies, in aestu temperies, in fletu solacium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo númine, nihil est in homine, nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frigidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenárium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium. Amen.

Allelúia.

1406 LTTJ Sequentia sancti Evangelii secún-rF dum Lucam. Luc. 4, 38-44

In illo témpore: Surgens Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3

Domine, Deus salutis meae, in die 1407 clamavi et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine, allelúia.

Secreta

Ut accepta tibi sint, Domine, nostra 1408 ieiunia: praesta nobis, quaesumus; huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per Dóminum.

Praefatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Ant. ad Communionem Io. 3, 8 1409

Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde veniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Praebeant nobis, Domine, divinum 1410 tua sancta fervorem: quo eórum pariter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.

*] Post Missam exspirat tempus paschale.

TEMPUS PER ANNUM v POST PENTECOSTEN


IN FESTO

SANCTISSIMAE TRINITATIS

I classis

1411 Ant. ad Introitum Tob. 12, 6

enedícta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas : confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Ps. 8, 2 Domine Dó-

minus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Glória Patri.

Oratio

1412 /"omnípotens sempitérne Deus, qui

dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aetérnae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut, eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniámur adversis. Per Dóminum. Et non fit commemoratio dominicae.

1413 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Romanos. Rom. 11, 33-36

Oaltitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Dómini ? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in saecula. Amen.

Graduale Dan. 3, 55-56 1414

Benedíctus es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedíctus es, Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 52 Benedic- 1415 tus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 1416 dum Matthaeum.    Mt. 28,18-20

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare ómnia quaecúmque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Credo. Ant. ad Offertorium Tob. 12, 6 1417

Benedíctus sit Deus Pater, unigeni-túsque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Secreta

Sanctifica, quaesumus, Domine Deus 1418 noster, per tui sancti nominis invocationem, huius oblationis hostiam: et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aetérnum. Per Dóminum. Et non fit commemoratio dominicae. Praefatio de Ssma Trinitate.

1419 Ant. ad Communionem      Tob. 12, 6

Benedicimus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Postcommunio

1420 TJrofíciat nobis ad salutem corporis et JL animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio: et sempitérnae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. Per Dóminum.

Et non fit commemoratio dominicae.


MISSA

DOMINICAE PRIMAE post Pentecosten

*] Haec Missa dicenda est diebus feriali-bus huius hebdomadae.

Ant. ad Introitum Ps. 12, 6

1421 ¦ ómine, in tua misericordia speravi: exsultavit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Ps. ibid., 1 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis fáciem tuam a me? V. Glória Patri. Non dicitur Glória in excelsis.

Oratio

1422 t^eusj m te sPerantmm fortitudo, Ji^/ adesto propitius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium grátiae tuae ; ut, in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione pla-ceámus. Per Dóminum.

^42) Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 4, 8-21

Carissimi: Deus caritas est. In hoc apparuit caritas  Dei in nobis, quoniam Fílium suum unigenitum mi

j\m. aa in

D sit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Fílium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vídimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Graduale Ps. 40, 5 et 2

Ego dixi: Domine, miserere mei: sa- 1424 na animam meam, quia peccavi tibi. V. Beatus qui intellegit super egenum

et pauperem: in die mala liberabit eum Dóminus.

1425 Allelúia, allelúia. V. Ps. 5, 2 Verba mea auribus percipe, Domine: intellege clamorem meum. Allelúia.

1426 iy j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.        Luc. 6, 36-42

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in óculo fratris tui, trabem autem, quae in óculo tuo est, non consideras? Aut quómodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine, eiciam festucam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypocrita, éice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspicies, ut educas festucam de óculo fratris tui. Non dicitur Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 5, 3-4 1427

Intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine.

Secreta

Hostias nostras, quaesumus, Dómi- 1428 ne, tibi dicátas placatus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum. Praefatio communis.

Ant. ad Communionem       Ps. 9, 2-3 1429

Narrabo ómnia mirabilia tua: laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime.

Postcommunio

Tantis, Domine, repléti muneribus: 1430 praesta, quaesumus ; ut et salutaria dona capiamus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.


FERIA QUINTA POST FESTUM SSMAE TRINITATIS

IN FESTO

SSMI CORPORIS CHRISTI

I classis

1431 Ant. ad Introitum Ps. 80, 17

ibávit eos ex ádipe frumenti, allelúia: et de petra, melle saturavit eos, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari ; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 1433 ad Corinthios.        1 Cor. n, 23-29

Fratres: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Dómini indígne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bi-bat. Qui enim mandúcat et bibit indigne, iudicium sibi mandúcat et bibit: non diiudicans corpus Dómini.

Graduale Ps. 144, 15-16

1434 Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 6, 56-57

1435 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo.

Sequentia

1436 Tauda, Sion, Salvatorem, lauda du-.l/ cem et pastorem in hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare súfficis.

Laudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponitur.

Quem in sacrae mensa cenae, turbae fratrum duodénae datum non ambígitur.

Sit laus plena, sit sonóra, sit iucunda, sit decora mentis iubilátio.

Dies enim solemnis agitur, in qua mensae prima recolitur huius institutio.

In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis Phase vetus terminat.

Vetustátem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat.

Quod in cena Christus gessit, faciendum hoc expressit in sui memoriam.

Docti sacris institutis, panem, vinum in salutis consecrámus hostiam.

Dogma datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem.

Quod non capis, quod non vides, animósa firmat fides, praeter rerum ordinem.

Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae.

Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus, sub utraque specie.

A suménte non concísus, non confractus, non divisus: integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumitur.

Sumunt boni, sumunt maii: sorte tamen inaequáli, vitae vel interitus.

Mors est malis, vita bonis: vide paris sumptiónis quam sit dispar exitus.

Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur.

Nulla rei fit scissura: signi tantum fit fractura: qua nec status nec statura signati minuitur.

Ecce panis Angelorum, factus cibus viatorum: vere panis filiorum, non mittendus canibus.

In figuris praesignátur, cum Isaac immolatur: agnus paschae deputátur: datur manna patribus.

Bone Pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere: tu nos pasce, nos tuére: tu nos bona fac videre in terra viventium.

Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis hic mortales: tuos ibi commen-sáles, coheredes et sodales fac sanctorum civium. Amen.

Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 1437 dum Ioannem.        Io. 6, 56-59

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum. Credo.

Ant. ad Offertorium Levit. 21, 6

1438 Sacerdotes Dómini incensum et panes offerunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius, allelúia.

Secreta

*439 T^cclésiae tuae, quaesumus, Domine, JLv unitatis et pacis propitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum. Praefatio communis.

1440 Antiphona ad Communionem

1 Cor. n, 26-27 Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini, allelúia.

Postcommunio

1441 t7ac nos» qu^s11111118* Domine, divini-JL tátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefi-gúrat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

^ Septem sequentibus diebus, ubi fit processio, permittuntur duae Missae de Ssma Eucharistia [58], ad modum Missae votivae II classis.

DOMINICA SECUNDA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 17, 19-20 1442

Factus  est Dóminus protector meus, et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me. Ps. ibid., 2-3 Diligam te, Domine, virtus mea: Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Glória Patri.

•[Dicitur Glória in excelsis in omnibus dominicis post Pentecosten; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando adhibetur Missa dominicae praecedentis.

Oratio

Sancti nominis tui, Domine, timó- 144) rem pariter et amorem fac nos habere perpetuum: quia numquam tua gubernatione destítuis, quos in soliditate tuae dilectionis instítuis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 3, 13-18

Carissimi: Nolite mirari, si odit vos 1444 mundus. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quómodo caritas Dei 378

manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Graduale Ps. 119, 1-2

1445 Ad Dóminum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. V. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

1446 Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 2 Domine Deus meus, in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Allelúia.

*] Sic dicitur Allelúia cum suo versu post graduale in omnibus dominicis post Pentecosten, etiam si Missa dominicae in feriis adhibetur.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 14, 16-24

1447 Tn illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis JL parabolam hanc: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt ómnia. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi: et ídeo non possum venire. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 6, 5 1448

Domine, convertere, et éripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.

Secreta

Oblatio nos, Domine, tuo nomini 1449 dicánda puríficet: et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 12, 6

Cantabo Domino, qui bona tribuit 1450 mihi:   et   psallam   nomini Dómini altissimi.

Postcommunio

lumptis muneribus sacris, quaesu- 145: l mus, Domine: ut, cum frequenta-

tione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per Dóminum.

omnia pacificans

per sanguinem

'crucis eius;

1iiLL


)PUS IUSTITIAE.' PAX

FERIA SEXTA POST DOMINICAM II POST PENTECOSTEN

IN FESTO

SACRATISSIMI CORDIS IESU

I classis

1452 Ant. ad Introitum       Ps. 32, 11 et 19 ogitatiónes Cordis eius in generatione et generationem: ut éruat a morte animas eórum, et alat eos in fame. Ps. ibid., 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

1453

Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulneráto peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largíri dignáris: concede, quaesumus; ut, illi devótum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios.

Ephes. 3, 8-12 et 14-19

Fratres : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi: et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit: ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei: secúndum praefi-nitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis 1454

paternitas in caelis et in terra nominatur: ut det vobis, secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati et fundati: ut possitis comprehendere, cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Graduale Ps. 24, 8-9

Dulcis et rectus Dóminus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. V. Diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.

Allelúia, allelúia. Y. Matth. 11, 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia.

L"Yj Sequentia sancti Evangelii secún-r 1 1 dum Ioannem.       Io. 19, 31-37

In illo témpore: Iudaei, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuétis ex eo. Et iterum ália Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 68, 21

Improperium exspectavit Cor meum 1458 et miseriam, et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; conso-lántem me quaesívi, et non inveni.

Secreta

Respice, quaesumus,- Domine,  ad 1459 ineffabilem Cordis dilecti Filii tui caritatem: ut quod offerimus sit tibi munus acceptum et nostrorum expiatio delictorum. Per eundem Dóminum. Praefatio de Ssmo Corde Iesu.

Ant. ad Communionem       Io. 19, 34 1460

Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

Postcommunio

Praebeant nobis, Domine Iesu, diví- 1461 num tua sancta fervorem: quo, dul-císsimi Cordis tui suavitate percepta; discamus terrena despicere, et amáre caeléstia: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

DOMINICA TERTIA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum       Ps. 24, 16 et 18

Respice in me, et miserere mei, 1462 Domine: quoniam unicus, et pauper sum ego: vide humi-m> litátem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea, Deus meus. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.

Oratio

1463 TJrotéctor in te sperantium, Deus, JL sine quo nihil est validum, nihil sanctum: multíplica super nos misericordiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittámus aeterna. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli, i Petri 5, 6-ii

1464 /Carissimi: Humiliamini sub potenti

manu Dei, ut vos exaltet in témpore visitationis: omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide: scientes eandem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis grátiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi glória et imperium in saecula saeculorum. Amen.

1465 Graduale Ps. 54, 23, 17 et 19

Iacta cogitatum tuum in Domino: et ipse te enutriet. V. Dum clamarem ad Dóminum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi.

1466 Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus iudex iustus, fortis et pátiens, numquid irascitur per síngulos dies ? Allelúia.

1467 Lyj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 15, 1-10

In illo témpore: Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant pharisaei et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanóvem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? Et cum invenerit eam, imponit in húmeros suos gaudens: et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat? Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paeniténtiam agente, quam super nonagintanóvem iustis, qui non indigent paeniténtia. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram ? Ita dico vobis: gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paeniténtiam agente. Credo.

Ant. ad Offertorium   Ps. 9, n-12 et 13 1468

Sperent in te omnes, qui noverunt nomen tuum, Domine: quoniam non derelínquis quaeréntes te: psallite Domino, qui habitat in Sion: quoniam non est oblitus orationem pauperum.

Secreta

Respice, Domine, munera supplicán- 1469 tis Ecclésiae: et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem     Luc. 15, 10

1470 Dico vobis: gaudium est Angelis Dei super uno peccatore paeniténtiam agente.

Postcommunio

1471 Oancta tua nos, Domine, sumpta viO víficent: et misericordiae sempitér-nae praeparent expiátos. Per Dóminum.

DOMINICA QUARTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 26,1 et 2

óminus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitae meae, a quo trepidabo? qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Ps. ibid., 3 Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum. V. Glória Patri.

1472

Ant. ad In

D Oratio

1473 1 Aa nobis, quaesumus, Domine: ut jLS et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur; et Ecclesia tua tranquilla devotione laetatur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 18-23

1474 t^ratres: Existimo quod non sunt JL condígnae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glóriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscet, et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 78, 9 et 10

Propitius esto, Domine, peccatis no-1475 stris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 9, 5 et 10 1476 Deus, qui sedes super thronum, et iudicas aequitátem: esto refugium pauperum in tribulatione. Allelúia.

i^T 1 Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Lucam. Luc. 5, 1-11

In illo témpore: Cum turbae irrúe- 1477 rent in Iesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant rétia. Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate rétia vestra in capturam. Et respondens Simon, dixit illi: Praecéptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo re-te. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rum-pebátur autem rete eórum. Et annuerunt sociis, qui erant in ália navi, ut venirent, et adiuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut paene mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad génua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant: similiter autem Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Credo.

1478 Ant. ad Offertorium Ps. 12, 4-5

Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Praeválui adversus eum.

Secreta

1479 /""Oblationibus   nostris, quaesumus,

Domine, placare susceptis: et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

1480 Ant. ad Communionem Ps. 17, 3

Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Deus meus, adiutor meus.

Postcommunio

1481 A yTystéria nos, Domine, quaesumus, JLVJL sumpta puríficent: et suo munere tueantur. Per Dóminum.

DOMINICA QUINTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 26, 7 et 9

1482 xáudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque   despicias   me, Deus

salutaris meus. Ps. ibid., 1 Dóminus

Ant. aa

E illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui diligentibus te bona in- 1483 visibilia praeparásti: infunde cordibus nostris tui amoris affectum; ut te in omnibus et super ómnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 3, 8-15

Carissimi: Omnes unanimes in ora- 1484 tióne estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum: vultus autem Dómini super facientes mala. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatóres fueritis? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beáti. Timorem autem eórum ne timueritis: et non conturbemini. Dóminum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.

Graduale Ps. 83, 10 et 9 1485

Protector noster, aspice, Deus, et respice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 1 Dó- 1486 mine, in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 20-24

1487 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipula lis suis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelórum. Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehénnae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. Credo.

Ant. ad Offertorium        Ps. 15, 7 et 8

1488 Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intellectum: providebam Deum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Secreta

1489 TQropitiáre, Domine, supplicationibus JL nostris: et has oblationes famulorum famularúmque tuarum benignus assume; ut, quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

1490 Ant. ad Communionem Ps. 26, 4

Unam pétii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Dómini omnibus diebus vitae meae.

Postcommunio

Quos caelesti, Domine, dono satiá- 1491 sti: praesta, quaesumus; ut a nostris mundémur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

DOMINICA SEXTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 27, 8-9

Dóminus fortitudo plebis suae, 1492 i et protector salutarium Christi sui est: salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae, et rege eos usque in saeculum. Ps. ibid., 1 Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. V. Glória Patri.

Oratio

Deus virtutum, cuius est totum 1493 quod est optimum: ínsere pec-tóribus nostris amorem tui nominis, et praesta in nobis religionis augmentum ; ut, quae sunt bona, nútrias, ac pietatis studio, quae sunt nutrita, custodias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 6, 3-11

Fatres: Quicumque baptizati sumus 1494 in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quómodo Christus surrexit a

mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est: ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum Christo: scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Ps. 89, 13 et 1

1495 Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.

1496 Allelúia, allelúia. V. Ps. 30, 2-3 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me: inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eripias me. Allelúia.

lTjSequentia sancti Evangelii secún-r X 1 dum Marcum.        Mare. 8, 1-9

1497 Tn illo témpore: Cum turba multa es-jL set cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedíxit, et iussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem qui manducaverant quasi quatuor milia: et dimisit eos. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 16, 5 et 6-7 1498

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea: mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine.

Secreta

Propitiare, Domine, supplicationibus 1499 nostris, et has populi tui oblationes benignus assume: et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 26, 6 1500

Circuibo, et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.

Postcommunio

Repléti sumus, Domine, muneribus 1501 tuis: tribue, quaesumus; ut eórum et mundémur effectu, et muniámur auxilio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

O DOMINICA SEPTIMA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 46, 2

1502 ^0mmm*X%m. mnes gentes, plaudite manibus : iubilate Deo in voce exsultationis. Ps. ibid., 3 Quoniam   Dóminus excelsus,

terribilis: Rex magnus super omnem terram. V. Glória Patri.

Oratio

1503 TPXeus, cuius providentia in sui dis-JlJ positióne non fallitur: te supplices exorámus; ut noxia cuncta sub-móveas, et ómnia nobis profutura concedas. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 6, 19-23

1504 T^ratres: Humanum dico, propter JL infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustítiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustítiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 33, 12 et 6

1505 Venite, filii, audite me: timorem Dómini docebo vos. V. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 46, 2 Omnes 1506 gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. Allelúia.

CYiSequentia sancti Evangelii secún-"\^ dum Matthaeum.     Mt. 7, 15-21

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1507 lis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eórum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eórum cognoscetis eos. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelórum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelórum. Credo.

Ant. ad Offertorium Dan. 3, 40

Sicut in holocaustis arietum et tau-1508 rórum, et sicut in milibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quia non est confusio confidentibus in te, Domine.

Secreta

Deus, qui legálium differentiam ho-1509 stiárum unius sacrificii perfectione sanxísti: accipe sacrificium a devotis tibi famulis, et pari benedictione, sicut munera Abel, sanctifica ; ut, quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 30, 3

Inclina aurem tuam, accelera, ut eripias me.

Postcommunio

Tua nos, Domine, medicinális operatio, et a nostris perversitátibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta, perducat. Per Dóminum.

DOMINICA OCTAVA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 47, 10-11

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

Iargíre nobis, quaesumus, Domine, ^ semper spiritum cogitandi quae recta sunt, propitius et agendi: ut, qui sine te esse non possumus, secúndum te vivere valeamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 12-17

Fratres: Debitores sumus non carni, ut secúndum carnem vivamus. Si enim secúndum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba  (Pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.

Graduale Ps. 30, 3

Esto mihi in Deum protectórem, et 1515 in locum refugii, ut salvum me facias. V. Ps. 70, 1 Deus, in te speravi: Domine, non confundar in aetérnum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 47, 2 Ma- 1516 gnus Dóminus, et laudabilis valde: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 16, 1-9

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1517 lis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat víllicum: et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilhcatiónis tuae: iam enim non poteris villicáre. Ait autem víllicus intra se: Quid faciam, quia dóminus meus aufert a me villicatió-nem ? fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fúero a villicatióne, recipiant me in domos suas. Convocatis itaque singulis debitoribus dómini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados ólei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit dóminus víllicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defecéritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 17, 28 et 32

1518 Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis: quoniam quis Deus praeter te, Domine ?

Secreta

1519 Oúscipe, quaesumus, Domine, mú-O nera, quae tibi de tua largitate deferimus: ut haec sacrosancta mysteria, grátiae tuae operante virtute, et praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

1520 Ant. ad Communionem Ps. 33, 9

Gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus: beatus vir, qui sperat in eo.

Postcommunio

1521 Oit nobis, Domine, reparatio mentis O et corporis caeléste mysterium: ut, cuius exséquimur cultum, sentiamus effectum. Per Dóminum.

DOMINICA NONA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 53, 6-7

1522 "?"^ ccc Deus adiuvat me, et Dóminus susceptor est animae meae: averte mala inimicis meis, et in veritate tua disperde illos,

protector meus, Domine. Ps. ibid., 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera me. V. Glória Patri.

Ant. ad

E Oratio

Pateant aures misericordiae tuae, Dó- 1523 mine, precibus supplicántium: et, ut petentibus desideráta concedas; fac eos, quae tibi sunt placita, postulare. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 1524 ad Corinthios. 1 Cor. 10, 6-13

Fratres: Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eórum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eórum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem ómnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana: fidélis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Graduale Ps. 8, 2

Domine Dóminus noster, quam ad- 1525 mirabile est nomen tuum in universa terra! V. Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 1526 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 19, 41-47

1527 Tn illo témpore: Cum appropinquaret JL Iesus Ierusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo, et ementes, dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens cotidie in templo.

Credo.

Antiphona ad Offertorium

1528 Ps. 18, 9, 10, 11 et 12 Iustítiae Dómini rectae, laetificantes corda, et iudicia eius dulciora super mel et favum: nam et servus tuus custodit ea.

Secreta

1529 /"Concede nobis, quaesumus, Dómi-

ne, haec digne frequentare mysteria: quia, quoties huius hóstiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Io. 6, 57

1530 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.

Postcommunio

Tui nobis, quaesumus, Domine, com- 1531 munio sacramenti, et purificationem conferat, et tribuat unitatem. Per Dóminum nostrum.

DOMINICA DECIMA post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Ps. 54, 17, 18, 20 et 23

Cum clamarem ad Dóminum, 1532 exaudivit vocem meam, ab his qui appropinquant mihi: et humiliavit eos qui est ante saecula, et manet in aetérnum: iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui omnipotentiam tuam 1533 parcendo maxime et miserando maniféstas: multíplica super nos misericordiam tuam; ut, ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 12, 2-11

Fratres: Scitis quoniam cum gentes 1534 essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dóminus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur ómnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: álii autem sermo scientiae secúndum eundem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu: álii gratia sanitatum in uno Spiritu: álii operatio virtutum, álii prophetia, álii discretio spirituum, álii genera linguarum, álii interpretatio sermonum. Haec autem ómnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Graduale Ps. 16, 8 et 2

1535 Custodi me, Domine, ut pupillam óculi: sub umbra alarum tuarum protege me. V. De vultu tuo iudicium meum prodeat: óculi tui videant aequitátem.

1536 Allelúia, allelúia. V. Ps. 64, 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 18, 9-14 1537 Tn illo témpore: Dixit Iesus ad quos-X. dam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo. Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare:  sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 24, 1-3

Ad  te,   Domine,   levavi  animam 1538 meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.

Secreta

Tibi, Domine, sacrificia dicata red- 1539 dantur: quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestáres. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem       Ps. 50, 21 1540

Acceptabis sacrificium iustítiae, oblationes et holocausta, super altare tuum, Domine.

Postcommunio

Quaesumus, Domine Deus noster: 1541 ut, quos divinis reparare non dé-sinis sacramentis, tuis non destítuas benignus auxiliis. Per Dóminum.

DOMINICA UNDECIMA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum      Ps. 67, 6-7 et 36

Deus in loco sancto suo: Deus 1542 I qui inhabitare facit unáni-' mes in domo: ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ps. ibid., 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

1543 /'omnípotens sempitérne Deus, qui, v>/ abundantia pietatis tuae, et merita súpplicum excédis et vota: effunde super nos misericordiam tuam; ut dimittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesúmit. Per Dóminum nostrum.

1544 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios. i Cor. 15, 1-10

Fratres: Notum vobis facio Evangelium, quod praedicávi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini: qua ratione praedicáverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secúndum Scripturas: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secúndum Scripturas: et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. Deínde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deínde visus est Iacobo, deínde Apostolis omnibus: novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit.

1545 Graduale Ps. 27, 7 et 1

In Deo speravit cor meum, et adiutus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. V. Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas, ne discedas a me.

1546 Allelúia, allelúia. V. Ps. 80, 2-3 Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate

Deo Iacob: sumite psalmum iucundum cum cithara. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 1547 dum Marcum.     Mare. 7, 31-37

In illo témpore: Exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et unitum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et exspuens, tetigit linguam eius: et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. Et praecepit illis, ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiébat, tanto magis plus praedicabant: et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 29, 2-3

Exaltabo te, Domine, quoniam sus- 1548 cepisti  me,  nec  delectasti inimicos meos super me: Domine, clamavi ad te, et sanasti me.

Secreta

Respice, Domine, quaesumus, no- 1549 stram propitius servitutem: ut, quod offerimus, sit tibi munus acceptum, et sit nostrae fragilitátis subsidium. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Prov. 3, 9-10

Honora Dóminum de tua substantia, 1550 et de primitiis frugum tuarum: et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt.

D Postcommunio

1551 Oentiámus, quaesumus, Domine, tui O perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis: ut, in utroque salvati, caelestis remédii plenitudine gloriemur. Per Dóminum.

DOMINICA DUODECIMA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 69, 2-3

1552 ¦ eus, in adiutorium meum intende : Domine, ad adiuvandum me festina: confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Ps. ibid., 4 Avertantur retrorsum, et erubescant: qui cogitant mihi mala.

V. Glória Patri.

Oratio

1553 /^Vmnípotens et misericors Deus, de

cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter ser-viátur: tribue, quaesumus, nobis; ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 3, 4-9

1554 T^ratres: Fiduciam talem habemus JL per Christum ad Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed spiritu: littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in glória; ita ut non possent intendere filii Israel in fáciem Moysi, propter gloriam vultus eius, quae evacuatur: quómodo non magis ministratio Spiritus erit in glória? Nam si ministratio damnationis glória est: multo magis abundat ministerium iustítiae in glória.

Graduale Ps. 33, 2-3

Benedicam Dóminum in omni tém- 1555 pore: semper laus eius in ore meo. V. In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laeténtur.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 87, 2 Dó- 1556 mine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Allelúia.

L^ j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.       Luc. 10, 23-37

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1557 lis suis: Beáti óculi, qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Et ecce quidam legisperítus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. Ille autem volens iustificare seípsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Suscipiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt, semivivo relícto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera eius, infundens óleum et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter. Credo.

Antiphona ad Offertorium

1558 Exodi 32, n, 13 et 14 Precatus est Moyses in conspectu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Domine, irasceris in populo tuo ? Parce irae animae tuae : memento Abraham, Isaac, et Iacob, quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus factus est Dóminus de malignitate, quam dixit facere populo suo.

Secreta

1559 T Tóstias, quaesumus, Domine, propí-XTl tius intende, quas sacris altaribus exhibémus : ut, nobis indulgentiam lar-giéndo, tuo nomini dent honorem. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Antiphona ad Communionem

1560 Ps. 103, 13 et 14-15 De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra: ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis: ut exhílaret fáciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.

Postcommunio

Vivificet nos, quaesumus, Domine, 1561 huius participatio sancta mysterii: et pariter nobis expiationem tribuat, et munimen. Per Dóminum.

DOMINICA DECIMA TERTIA post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Ps. 73, 20, 19 et 23

Respice, Domine, in testamén- 1562 tum tuum, et animas pauperum tuorum ne derelinquas m in finem: exsurge, Domine, et iudica causam tuam, et ne obliviscaris voces quaeréntium te. Ps. ibid., 1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: iratus est furor tuus super oves páscuae tuae? V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, da 1563 nobis fidei, spei et caritatis augmentum:   et,  ut  mereamur assequi quod promíttis, fac nos amáre quod praecipis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 3, 16-22

Fratres: Abrahae dictae sunt promis- 1564 siónes, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid ígitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura ómnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Graduale Ps. 73, 20, 19 et 22

1565 Respice, Domine, in testamentum tuum: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. V. Exsurge, Domine, et iudica causam tuam: memor esto opprobrii servorum tuorum.

1566 Allelúia, allelúia. V. Ps. 89, 1 Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 17, 11-19

1567 Tn illo témpore: Dum iret Iesus in Ie--L rusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe; et levaverunt vocem dicentes: Iesu praecéptor, miserere nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, et céjidit in fáciem ante pedes eius, grá Mas agens: et hic erat Samaritanus.

Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit. Credo.

Ant. ad Offertorium       Ps. 30, 15-16 1568

In te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea.

Secreta

Propitiare, Domine, populo tuo, pro- 1569 pitiáre muneribus: ut, hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas,  et postulata concedas. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem     Sap. 16, 20

Panem de caelo dedisti nobis, Dómi- 1570 ne, habentem omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis.

Postcommunio

Sumptis, Domine, caeléstibus sacra- 1571 mentis: ad redemptionis aetérnae, quaesumus, proficiámus augmentum. Per Dóminum.

DOMINICA DECIMA QUARTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 83, 10-11

rotéctor noster, aspice, Deus, et 1572 respice in fáciem Christi tui: quia melior est dies una in atriis tuis super milia. Ps. ibid., 2-3

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

1573 /Custodi, Domine, quaesumus, Ec-

clésiam tuam propitiatióne perpetua: et quia sine te labitur humana mortalitas; tuis semper auxiliis et abstrahatur a nóxiis, et ad salutaria dirigatur. Per Dóminum.

1574 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Galatas. Gal. 5, 16-24

Fratres: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficiétis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecúmque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicítiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invídiae, homicidia, ebrietates, comes-satiónes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Graduale Ps. 117, 8-9

1575 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. V. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

1576 Allelúia, allelúia. V. Ps. 94, 1 Venite, exsultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 6, 24-33

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 157. suis: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammónae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum ? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate filia agri quómodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni glória sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem faenum agri, quod hodie est, et eras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim ómnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec ómnia adicientur vobis. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 33, 8-9

Immittet Angelus Dómini in circuitu 1578 timentium eum, et eripiet eos: gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus.

Secreta

1579 /""Concede nobis, Domine, quaesumus,

ut haec hostia salutaris, et nostrorum fiat purgátio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem        Mt. 6, 33

1580 Primum quaerite regnum Dei, et omnia adicientur vobis, dicit Dóminus.

Postcommunio

1581 TQuríficent semper et múniant tua sa-JL craménta nos, Deus: et ad perpétuae ducant salvatiónis effectum. Per Dóminum nostrum.

DOMINICA DECIMA QUINTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum        Ps. 85, 1 et 2-3

1582 "^Tnclína, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te: miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Ps. ibid., 4 Laetifica animam servi tui: quia ad te, Domine, animam meam levavi.

V. Glória Patri.

Oratio

1583 cclésiam tuam, Domine, miseratio JL> continuata mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consistere; tuo semper munere gubernétur. Per Dóminum.

Ant.

i Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas.     Gal. 5, 25-26; 6, 1-10

Fratres: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis glóriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare : Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes, non deficiámus: témpore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Graduale Ps. 91, 2-3

Bonum est confiteri Domino: et psal- 1585 lere nomini tuo, Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 94, 3 Quo- 1586 niam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus  super  omnem terram. Allelúia.

CTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 7, 11-16

In illo témpore: Ibat Iesus in civita-1587 tem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiósa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. Quam cum vidisset Dóminus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt). Et ait: Adulescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 39, 2, 3 et 4

1588 Exspectans exspectavi Dóminum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.

Secreta

1589 np*ua nos, Domine, sacramenta custó-

JL diant: et contra diabólicos semper tueantur incúrsus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Io. 6, 5 2

1590 Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita.

Postcommunio

1591 "\ f entes nostras et corpora possí-XVJL deat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio: ut non noster sensus in nobis, sed iugiter eius praevéniat effectus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

DOMINICA DECIMA SEXTA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 85, 3 et 5

Miserere mihi, Domine, quo- 1592 niam ad te clamavi tota die: quia tu, Domine, suavis ac mitis es, et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. Ps. ibid., 1 Inclina, Domine, aurem tuam mihi, et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego. V. Glória Patri.

Oratio

ria nos, quaesumus, Domine, gratia 1593 semper et praevéniat et sequatur: ac bonis operibus iugiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 3, 13-21

Patres: Obsecro vos, ne deficiatis in 1594 tribulationibus meis pro vobis: quae est glória vestra. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia facere superabundanter quam petimus, aut intellegimus, secúndum virtutem, quae operatur in nobis: ipsi glória in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

Graduale Ps. 101, 16-17

1595 Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. V. Quoniam aedificávit Dóminus Sion, et videbitur in maiestáte sua.

1596 Allelúia, allelúia. V. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit Dóminus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 14, 1-11

1597 Tn illo témpore: Cum intraret Iesus in JL domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legisperítos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. Et respondens ad illos, dixit: Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Et non poterant ad haec respondere illi. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quómodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amíce, ascende superius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbentibus: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Credo.

Ant. ad Offertorium    Ps. 39, 14 et 15

Domine, in auxilium meum respice: 1598 confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam: Domine, in auxilium meum respice.

Secreta

Munda nos, quaesumus, Domine, 1599 sacrificii praeséntis effectu: et perfice miseratus in nobis ; ut eius mereamur esse partícipes. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Antiphona ad Communionem Ps. 70, 16-17 et 18 Domine, memo-1600 rábor iustítiae tuae solius: Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.

Postcommunio

Purífica, quaesumus, Domine, mentes 1601 nostras benignus, et renova caeléstibus sacramentis: ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per Dóminum.

DOMINICA DECIMA SEPTIMA post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Ps. 118, 137 et 124

ustus es, Domine, et rectum iudí- 1602 cium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericordiam tuam. . Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in

via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

1605 T^a> quesumus> Domine, populo tuo K^J diabolica vitare contágia: et te solum Deum pura mente sectari. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

1604 ad Ephesios. Ephes. 4, 1-6

Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Qui est benedíctus in saecula saeculorum. Amen.

Graduale Ps. 32, 12 et 6

1605 Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eórum.

1606 Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Allelúia.

1607 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Matthaeum.   Mt. 22, 34-46

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum pharisaei : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

Hoc est maximum et primum mandatum. Secúndum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spiritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo filius eius est? Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Credo.

Antiphona ad Offertorium Dan. 9, 17, 18 et 19. Oravi Deum 1608 meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui: illumina fáciem tuam super sanctuarium tuum: et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus.

Secreta

Maiestatem tuam, Domine, supplí-16°9 citer deprecámur: ut haec sancta, quae gerimus, et a praetéritis nos delictis éxuant, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 75, 12-13

Vovete et reddite Domino Deo ve- 1610 stro, omnes, qui in circuitu eius affertis munera: terribili, et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud omnes reges terrae.

Postcommunio 1611 Sanctificationibus tuis, omnípotens O Deus, et vitia nostra curéntur, et remedia nobis aeterna provéniant. Per Dóminum nostrum.


FERIA QUARTA

Quatuor Temporum septembris II classis Statio ad S. Mariam maiorem

E Antiphona ad Introitum

Ps. 80, 2, 3, 4 et 5

1612 "^T-^ xsultáte Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob : sumite psalmum iucundum cum cithara: canite in initio mensis tuba, quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. Ps. ibid., 6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti: linguam, quam non noverat, audivit. V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

Misericordiae tuae remediis, quaesumus, Domine, fragílitas nostra subsistat: ut, quae sua condicione atteratur, tua clementia reparétur. Per Dóminum nostrum.

T Praecedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandam feriam IV Quatuor Temporum.

Léctio Amos Prophetae. Amos 9, 13-15 1614 T Taec dicit Dóminus Deus: Ecce dies JL JL veniunt: et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcédi

1613

nem, et omnes colles culti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel: et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eórum. Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis: dicit Dóminus Deus tuus.

Graduale Ps. 112, 5-7

Quis sicut Dóminus Deus noster, 1615 qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? V. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem.

Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.

Oremus. Oratio

Praesta, quaesumus, Domine, familiae 1616 tuae supplicánti: ut, dum a cibis corporalibus se abstinet, a vitiis quoque mente ieiúnet. Per Dóminum.

Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.

Léctio libri Esdrae. Neh. vel 2 Esdrae 8, 1-10

In diebus illis: Congregatus est omnis 1617 populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praecéperat Dóminus Israeli. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. Et legit in eo aperte in platea, quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum, et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant eréctae ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. Et aperuit librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. Et benedíxit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, Amen: elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. Porro levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte ad intellegendum: et intellexerunt cum legeretur. Dixit autem Nehemias, et Esdras, sacerdos et scriba, et levitae interpretántes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi: quia sanctus dies Dómini est, et nolite contristari: gaudium etenim Dómini est fortitudo nostra.

Graduale Ps. 32, 12 et 6

1618 Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eórum.

1619 ^TiSequentia sancti Evangelii secún-

dum Marcum.     Mare. 9, 16-28

In illo témpore: Respondens unus de turba, dixit ad Iesum: Magister, attuli fílium meum ad te, habentem spiritum mutum: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elísus in terram, volutabatur spumans. Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est, ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: et frequenter eum in ignem, et in aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Iesus autem ait illi: Si potes credere, ómnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam. Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecípio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit. Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eicere eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.

Ant. ad Offertorium   Ps. 118, 47 et 48

Meditabor in mandatis tuis, quae di- ^20 léxi valde: et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi.

Secreta

Haec hostia, Domine, quaesumus, 1621 emundet nostra delicta: et, ad sacrifícium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem   2 Esdr. 8, 10

1622 Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolite contristari: gaudium etenim Dómini est fortitudo nostra.

Postcommunio

1623 ^uméntes, Domine, dona caelestia, O suppliciter deprecámur: ut, quae sedula servitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per Dóminum.


FERIA SEXTA

Quatuor Temporum septembris II classis

Statio ad Ss. duodecim Apostolos

Ant. ad Introitum Ps. 104, 3-4

aetétur cor quaeréntium Dóminum: quaerite Dóminum, et confir-mámini: quaerite fáciem eius semper. Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Glória Patri.

1624

riLiii. au j

"J^aetél

Oratio

1625 T^raesta,quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, observationes sacras annua devotione recoléntes, et corpore tibi pla-ceámus et mente. Per Dóminum.

Léctio Osée Prophetae. Osee 14, 2-10 1626 T Taec dicit Dóminus Deus: Convér-X. JL tere, Israel, ad Dóminum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dóminum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli. Sanabo contritiones eórum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani. Ibunt rami eius, et erit quasi oliva glória eius: et odor eius ut Libani. Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vínea: memoriale eius sicut vinum Libani. Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. Quis sapiens, et intelleget ista? intellegens, et sciet haec? quia rectae viae Dómini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.

Graduale Ps. 89, 13 et 1

Convertere, Domine, aliquantulum, 1627 et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.

SY j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam.        Luc. 7, 36-50

In illo témpore: Rogabat Iesum qui- 1628 dam de pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod accubuísset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est. Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam foeneratóri: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: AEstimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

1629 Ant. ad Offertorium      Ps. 102, 2 et 5

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius: et renovabitur, sicut aquilae, iuventus tua.

Secreta

1630 A ccépta tibi sint, Domine, quaesu-xV mus, nostri dona ieiunii: quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Ps. 118, 22 et 24 Aufer a me oppró- 1631 brium et contemptum, quia mandata tua exquisivi, Domine: nam et testimonia tua meditatio mea est.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 1632 de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.


SABBATO

Quatuor Temporum septembris II classis

Statio ad S. Petrum

FORMA MISSAE LONGIOR

^ Haec forma adhibenda est in Missa conventuali et in Missa in qua Ordines conferuntur ; in ceteris Missis adhiberi potest forma brevior, ut infra.

^ In sabbato Quatuor Temporum Missa in qua Ordines conferuntur dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occur-rente, et in ea additur oratio ritualis «In collatione Ordinum» [72] sub unica conclusione cum oratione quae sequitur Dóminus vobiscum, et omittuntur omnes commemorationes, nisi sint privilegiatae.

Ant. ad Introitum Ps. 94, 6-7

eníte, adoremus Deum, et 1^33 procidamus   ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est

Dóminus Deus noster. Ps. ibid., 1 Venite, exsultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro. V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

1634 /'-"Omnípotens sempitérne Deus, qui Vy per continentiam salutarem corporibus medéris et mentibus: maiestatem tuam supplices exorámus; ut, pia ieiunántium deprecatione placatus, et praesentia nobis subsidia tribuas, et futura. Per Dóminum.

*] Praecedens oratio sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.

Léctio libri Levitici. Levit. 23, 26-32

1635 Tn diebus illis: Locútus est Dóminus JL ad Moysen, dicens: Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celebérrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non facietis in témpore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dóminus Deus vester. Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: et quae operis quidpiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 78, 9 et 10

1636 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

Da nobis, quaesumus, omnípotens 1637 Deus : ut ieiunándo tua gratia sa-tiémur; et abstinéndo, cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Léctio libri Levitici. Levit. 23, 39-43

In diebus illis: Locútus est Dóminus 1638 ad Moysen, dicens : A quintodécimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis férias Dómini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulchérrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabímini coram Domino Deo vestro. Celebrabitisque solemnitá-tem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus. Omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis: ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti. Ego Dóminus Deus vester.

Graduale Ps. 83, 10 et 9

Protector noster, aspice, Deus, et ré- 1639 spice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum.

Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

1640 rj""<uére, quaesumus, Domine, familiam

X tuam: ut salutis aetérnae remedia, quae te inspirante requirimus, te largiente consequamur. Per Dóminum.

Léctio Michaeae Prophetae. Mich. 7, 14, 16, et 18-20

1641 TPVómine Deus noster, pasce pópu-I, J Ium tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in sal-tu, iuxta dies antiquos. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reUquiárum hereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiciet in profundum maris ómnia peccata nostra. Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis: Domine Deus noster. Graduale Ps. 89, 13 et 1

1642 Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. V. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.

Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

1643 t^raesta, quaesumus, Domine, sic nos JL ab epulis abstinere carnalibus: ut a vitiis irruéntibus pariter ieiunamus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Zacharíae Prophetae. Zach. 8, 14-19

1644 T"n diebus illis: Factum est verbum J. Dómini ad me, dicens: Haec dicit Dóminus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam domui Iuda et Ierusalem: nolite timere. Haec sunt ergo verba, quae facietis: Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et iuramentum mendax ne diligatis: ómnia enim haec sunt quae odi, dicit Dóminus. Et factum est verbum Dómini exercituum ad me, dicens: Haec dicit Dóminus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et laetitiam, et in solemnitátes praecláras: veritatem tantum et pacem diligite: dicit Dóminus exercituum.

Graduale Ps. 140, 2

Dirigatur oratio mea sicut incensum 1645 in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrifícium vespertinum.

Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

Ut nobis, Domine, tríbuis solemne 1646 tibi deferre ieiunium: sic nobis, quaesumus, indulgentiae praesta subsidium. Per Dóminum.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 3,47-51

In diebus illis: Angelus Dómini de- 1647 scéndit cum Azaria et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis

quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis, qui eam incendebant. Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:

Hic non respondetur Deo gratias.

Hymnus Ibid., 52-56

Benedíctus  es,  Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod est sanctum. Et laudabile, et gloriosum in saecula.

Benedíctus es in templo sancto glóriae tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedíctus es super sceptrum divinitatis tuae. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedíctus es, qui sedes super Cherubim, intuens abyssos. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedíctus es, qui ambulas super pennas ventorum, et super undas maris. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedicant te omnes Angeli, et Sancti tui. Et laudent te, et glorificent in saecula.

Benedicant te caeli, terra, mare, et ómnia quae in eis sunt. Et laudent te, et glorificent in saecula.

Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et laudabili, et glorioso in saecula.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Et laudabili, et glorioso in saecula.

Benedíctus es, Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.

Oremus. Oratio

Deus, qui tribus pueris mitigásti 1649 flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exorat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 9, 2-12

Fratres: Tabernaculum factum est 1650 primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secúndum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tábulae testamenti, superque eam erant Cherubim glóriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compó-sitis; in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore  tabernaculo  habente statum.

Quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera et hóstiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et variis baptismátibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.

Tractus Ps. 116, 1-2

1651 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum.

1652 LTT"J Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam. Luc. 13, 6-17

In illo témpore: Dicebat Iesus turbis hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vínea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem víneae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: et si quidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eórum sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Respondens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.

Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3

Domine Deus salutis meae, in die cla- 1653 mávi, et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine.

Secreta

Concede, quaesumus, omnípotens 1654 Deus: ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae per-ennitátis acquirat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Levit. 23, 41 et 43 Mense septimo 1655 festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti, ego Dóminus Deus vester.

V Postcommunio 1656 "interficiant in nobis, Domine, quaesu-JL mus, tua sacramenta quod continent: ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dóminum nostrum.

FORMA MISSAE BREVIOR *] Haec forma adhiberi potest extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.

Ant. ad Introitum Ps. 94, 6-7

1657 "?'eníte, adoremus Deum, et procidamus ante Dóminum, plo-rémus ante eum, qui fecit

nos: quia ipse est Dóminus Deus noster. Ps. ibid., 1 Venite, exsultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro. V. Glória Patri.

Post Kyrie, eléison, dicitur: Oremus. Flectamus génua. — Levate.

Oratio

1658 /"""Omnípotens sempitérne Deus, qui V^>/ per continentiam salutarem corporibus medéris et mentibus: maiestatem tuam supplices exorámus; ut, pia ieiunántium deprecatione placatus, et praesentia nobis subsidia tribuas, et futura. Per Dóminum.

*] Procedens oratio sine Flectamus génua sumitur ad commemorandum sabbatum Quatuor Temporum.

Léctio libri Levitici. Levit. 23, 26-32

1659

us die

In diebus illis: Locútus est Dómin ad Moysen, dicens: Decimo c mensis huius septimi, dies expiationum erit cclcbérrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non facietis in témpore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dóminus Deus vester. Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: et quae operis quidpiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 78, 9 et 10

Propitius esto, Domine, peccatis no- 166( stris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Hic dicitur V. Dóminus vobiscum, sine Flectamus génua.

Oremus. Oratio

Da nobis, quaesumus, omnípotens 1661 Deus: ut ieiunándo, tua gratia satiémur; et abstinéndo, cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per Dóminum nostrum.

Et dicuntur aliae orationes forte occurrentes.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 9, 2-12

Fratres: Tabernaculum factum est 166^ primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secúndum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tábulae testamenti, superque eam erant Cherubim glóriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compó-sitis; in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera et hóstiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismátibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.

Tractus Ps. 116, 1-2

1663 Laudate Dóminum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Dómini manet in aetérnum;

1664 j Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Lucam. Luc. 13, 6-17

In illo témpore: Dicebat Iesus turbis hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vínea

sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem víneae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: et si quidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eórum sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Respondens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius : et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.

Ant. ad Offertorium Ps. 87, 2-3

Domine Deus salutis meae, in die cla- 1665 mávi, et nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, Domine.

Secreta

1666 /"Concede,   quaesumus, omnípotens

Deus: ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae per-ennitátis acquirat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem

1667 Levit. 23, 41 et 43 Mense septimo festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti, ego Dóminus Deus vester.

Postcommunio

1668 T^erfíciant in nobis, Domine, quaesu-JL mus, tua sacramenta quod continent: ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dóminum nostrum.

DOMINICA DECIMA OCTAVA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Eccli. 36, 18

1669 "V^^^a pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: exaudi preces servi tui, et plebis tuae

Israel. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. V. Glória Patri.

Ant. aa in

D Oratio

Dirigat corda nostra, quaesumus, Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 4-8

Fratres: Gratias ago Deo meo sem- 167 per pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Dómini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Dómini nostri Iesu Christi.

Graduale Ps. 121, 1 et 7

Laetátus sum in his, quae dicta sunt 167-mihi: in domum Dómini ibimus. V. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 16 Ti- 167-mébunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Allelúia.

í Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.        Mt. 9, 1-8

In illo témpore: Ascendens Iesus in l67 naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eórum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: Surge, et ámbula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Credo.

1675 Ant. ad Offertorium    Exodi 24, 4 et 5

Sanctificavit Moyses altare Domino, offerens super illud holocausta, et immolans victimas: fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel.

Secreta

1676 TTXeus, qui nos, per huius sacrificii jL*J veneranda commercia, unius summae divinitatis partícipes éfficis: praesta, quaesumus; ut, sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis moribus assequámur. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

1677 Ant. ad Communionem      Ps. 95, 8-9

Tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dóminum in aula sancta eius.

Postcommunio

1678 rátias tibi referimus, Domine, sacro vJJ munere vegetáti: tuam misericordiam deprecantes; ut dignos nos eius participatione perficias. Per Dóminum.

DOMINICA DECIMA NONA post Pentecosten

II classis

1679 Antiphona ad Introitum

Salus populi ego sum, dicit Dóminus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Dóminus in perpetuum. Ps. 77, 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens  et  misericors  Deus, 1680 universa nobis adversántia pro-pitiátus exclúde: ut mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt, liberis mentibus exsequámur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 23-28

Fratres: Renovámini spiritu mentis 1681 vestrae, et induite novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Graduale Ps. 140, 2

Dirigatur oratio mea sicut incén- 1682 sum in conspectu tuo, Domine. V. Elevatio  manuum  mearum sacrificium vespertinum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 104, 1 Con- l683 fitémini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. Allelúia.

L^T j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 22, 1-14

In illo témpore: Loquebatur Iesus 1684 principibus sacerdotum et pharisaeis in parabolis, dicens: Simile factum est

regnum caelórum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et ómnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem parátae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et implétae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi : Amíce, quómodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligátis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 137, 7

1685 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine: et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.

Secreta

1686 t Taec munera, quaesumus, Domine, JTX quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per

Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem    Ps. 118, 4-5

Tu mandasti mandata tua custodiri 1687 nimis: utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.

Postcommunio

Tua nos, Domine, medicinális ope- 1688 ratio, et a nostris perversitátibus clementer expediat, et tuis semper faciat inhaerére mandatis. Per Dóminum.

DOMINICA VIGESIMA post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Dan. 3,31,29 et 35

Omnia, quae fecisti nobis, Dó- 1689 i mine, in vero iudicio fe-' císti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non oboedivimus: sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secúndum multitudinem misericordiae tuae. Ps. n 8, 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

Largire, quaesumus, Domine, fideli- 1690 > bus tuis indulgentiam placatus et pacem: ut pariter ab omnibus mundantur offénsis, et secura tibi mente deserviant. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 5, 15-21

Fratres: Vidéte quómodo caute am- 1691 bulétis: non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies maii sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegentes quae sit volúntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino: gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Dómini nostri Iesu Christi, Deo et Patri. Subiecti invicem in timore Christi.

Graduale Ps. 144, 15-16

1692 Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.

1693 Allelúia, allelúia. V. Ps. 107, 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam tibi, glória mea. Allelúia.

1694 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Ioannem. Io. 4, 46-53

In illo témpore: Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus ad-veníret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret fílium eius: incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua mélius habuerit. Et dixerunt ei:

Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 136, 1

Super flumina Babylonis illic sedi- 1695 mus, et flevimus: dum recordaremur tui, Sion.

Secreta

laeléstem nobis praebeant haec my- 1696 ' stéria, quaesumus, Domine, me-

dicinam: et vitia nostri cordis expúr-gent. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 118,49-50

Memento verbi tui servo tuo, Dómi- 1697 ne, in quo mihi spem dedisti: haec me consolata est in humilitate mea.

Postcommunio

Ut sacris, Domine, reddámur digni 1698 muneribus: fac nos, quaesumus, tuis semper oboedíre mandatis. Per Dóminum nostrum.

DOMINICA VIGESIMA PRIMA post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Esth. 13, 9 et 10-11

n voluntate tua, Domine, universa 1699 sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae: tu enim . fecisti ómnia, caelum et terram, et

universa quae caeli ambitu continentur: Dóminus universorum tu es. Ps. 118, 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

1700 T7amu<iam tuam> quaesumus, Dómi-]0 ne, continua pietate custodi: ut a cunctis adversitátibus, te protegente, sit libera ; et in bonis actibus tuo nomini sit devota. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 6, 10-17

1701 TJratres: Confortamini in Domino, Jl et in potentia virtutis eius. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequítiae, in caeléstibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustítiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis ómnia tela nequissimi ígnea exstinguere: et galeam salutis assumite: et gladium spiritus, quod est verbum Dei.

Graduale Ps. 89, 1-2

1702 Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. V. Priusquam montes fierent, aut formarétur terra et orbis : a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.

1703 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 1 In exitu Israel de AEgypto, domus Iacob de populo barbaro. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 18, 23-35

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1704 lis suis parabolam hanc: Assimilatum est regnum caelórum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepísset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem milia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dóminus eius venumdari, et uxorem eius, et filios, et ómnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misertus autem dóminus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo ómnia quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dóminus eius, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Credo.

Ant. ad Offertorium Iob i

1705 Vir erat in terra Hus, nomine Iob: simplex et rectus, ac timens Deum: quem Satan petiit, ut tentaret: et data est ei potestas a Domino in facultates et in carnem eius: perdidítque omnem substantiam ipsius et filios: carnem quoque eius gravi ulcere vulneravit.

Secreta

1706 Suscipe, Domine, propitius hostias: O quibus et te placári voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Antiphona ad Communionem

1707 Ps. 118, 8i, 84 et 86 In salutari tuo anima mea, et in verbum tuum speravi: quando facies de persequentibus me iudicium? iniqui persecuti sunt me, adiuva me, Domine Deus meus.

Postcommunio

1708 Tmmortalitátis alimóniam consecuti, i» quaesumus, Domine: ut, quod ore percepimus, pura mente sectemur. Per Dóminum nostrum.

DOMINICA VIGESIMA SECUNDA post Pentecosten

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 129, 3-4

1709 iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est, Deus Israel. Ps. ibid., 1-2 De

profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. V. Glória Patri.

j\.m. ac

S Oratio

Deus, refugium nostrum et virtus: 1710 adesto piis Ecclésiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta: ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 1, 6-11

Fratres: Confidimus in Domino Ie- 1711 su, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi. Et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repléti fructu iustítiae per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

Graduale Ps. 132, 1-2

Ecce quam bonum, et quam iucún- 1712 dum, habitare fratres in unum! v. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 11 Qui 1713 timent Dóminum sperent in eo: adiutor et protector eórum est. Allelúia.

i^T a Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.    Mt. 22, 15-21

In illo témpore: Abeuntes pharisaei 1714 consilium inierunt ut caperent Iesum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non ? Cognita autem Iesus nequitia eórum, ait: Quid me tentatis, hypocritae ? Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus : Cuius est imago haec, et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari ; et quae sunt Dei, Deo. Credo.

Ant. ad Offertorium   Esth. 14,12 et 13

1715 Recordare mei, Domine, omni po-tentátui dominans: et da sermonem rectum in os meum, ut placeant verba mea in conspectu principis.

Secreta

1716 t^\a, misericors Deus: ut haec salu-

táris oblatio, et a propriis nos reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 16, 6

1717 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea.

Postcommunio

1718 Qjúmpsimus, Domine, sacri dona my-O stérii, humiliter deprecantes: ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

DOMINICA VIGESIMA TERTIA post Pentecosten

II classis

*] Si haec dominica a superveniente dominica ultima post Pentecosten impediatur, omittitur.

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14

Dicit Dóminus: Ego cogito eo-1719 I gitatiónes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

A bsólve, quaesumus, Domine, tuo-1720 XJL rum delicta populorum: ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fra-gilitáte contráximus, tua benignitate liberemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.

Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3

Fratres: Imitatores mei estote, et ob- 1721 servate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et glória in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dóminum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secúndum operationem, qua etiam possit subicere sibi ómnia. Itaque, fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

Graduale Ps. 43, 8-9

1722 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

1723 Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

1724 L"y j Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.     Mt. 9, 18-26

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, fília mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Iesus sequebatur eum, et discipuli eius. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se: Si tetígero tantum vestimentum eius, salva ero. At Iesus conversus et videns eam, dixit: Confide, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. Et cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius. Et surrexit puella. Et éxiit fama haec in universam terram illam. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

De profundis clamavi ad te, Domine: 1725 Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

Fo nostrae servitutis augmento sa- 1726 crifícium tibi, Domine, laudis offerimus : ut, quod immeritis contu-lísti, propitius exsequáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

Amen dico vobis, quidquid orantes 1727 petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 1728 quos divina tríbuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] Si dominicae post Pentecosten fuerint plures quam XXIV, tunc post XXIII resumuntur Missae dominicarum, quae superfuerunt post Epiphaniam, ut infra habentur, iuxta ordinem qui in rubricis invenitur. Et ultimo loco semper ponitur Missa dominicae XXIV, ut infra 422.

1729

ici

D DOMINICA TERTIA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, u, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

1730 /^^Vmnípotens sempitérne Deus, infir-Vy mitátem nostram propitius respice: atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 12, 16-21

1731 t^ratres: Nolite esse prudentes apud X7 vosmetipsos: nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: Non vosmetipsos de-fendéntes, carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dóminus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Graduale Ps. 43, 8-9

1732 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129,  1-2 1733 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

íSYj Sequentia sancti Evangelii secundi/ dum Matthaeum.       Mt. 8, 1-13

In illo témpore: Cum descendisset 1734 Iesus de monte, secútae sunt eum turbae multae : et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius. Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelórum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit

Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Credo.

1735 Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1736 TJaec hostia, Domine, quaesumus, JL JL emundet nostra delicta: et, ad sacrificium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

1737 Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

1738 ^Nuos tantis, Domine, largíris uti

mysteriis: quaesumus; ut effectibus nos eórum veraciter aptare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

DOMINICA QUARTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

1739

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, u, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

le

D Oratio

Deus, qui nos, in tantis periculis 1740 constitutos, pro humana scis fra-gilitáte non posse subsistere: da nobis salutem mentis et corporis; ut ea, quae pro peccatis nostris patimur, te adiuvante vincámus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 13, 8-10

Fratres: Nemini quidquam debeatis, 1741 nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam : Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Graduale Ps. 43, 8-9

Liberasti nos, Domine, ex affligén- 1742 tibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo  confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De 1743 profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-'JL^ dum Matthaeum.     Mt. 8, 23-27

In illo témpore: Ascendente Iesu in 1744 naviculam, secuti sunt eum discipuli eius : et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei? Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1745 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1746 /"Concede,   quaesumus, omnípotens

Deus: ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare. 11, 24

1747 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

1748 AEúnera tua nos, Deus, a delecta-XVJL tiónibus terrenis expediant: et caeléstibus semper instaurent aliméntis. Per Dóminum.

DOMINICA QUINTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

1749

Antiphona ad0 Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14 icit Dóminus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.


ICI

D Oratio

Pmíliam tuam, quaesumus, Domine, 1750 continua pietate custodi: ut, quae in sola spe grátiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Colossenses. Col. 3, 12-17

Fratres: Induite vos sicut electi Dei, 1751 sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dóminus donavit vobis, ita et vos. Super ómnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, ómnia in nomine Dómini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per Iesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale Ps. 43, 8-9

Liberasti nos, Domine, ex afHigén- 1752 tibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 1753 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

1754 Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-"J^" dum Matthaeum.   Mt. 13, 24-30

In illo témpore: Dixit Iesus turbis parabolam hanc: Simile factum est regnum caelórum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamílias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in témpore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1755 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1756 "T Tóstias tibi, Domine, placatiónis A JL offerimus: ut et delicta nostra miseratus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

1757 Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut ii- 1?58 líus salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per Dóminum.

DOMINICA SEXTA quae superfuit post Epiphaniam

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14

Dicit Dóminus: Ego cogito eo-1759 gitatiónes pacis, et non afflictionis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 1760 ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequantur et factis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

1 Thess. 1, 1-20

Fratres: Gratias agimus Deo sem- 1761 per pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinéntiae spei Dómini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram: quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut

scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Dómini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Dómini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quómodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Fílium eius de caelis (quem suscitavit ex mortuis) Iesum, qui eripuit nos ab ira ventura. Graduale Ps. 43, 8-9

1762 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

1763 Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 13, 31-35 1764 Jn illo témpore: Dixit Iesus turbis J. parabolam hanc: Simile est regnum caelórum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oléribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Aliam parabolam locútus est eis: Simile est regnum caelórum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farínae satis tribus, donec fermentatum est totum. Haec ómnia locútus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 129, 1-2

De profundis clamavi ad te, Dómi- 1765 ne: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

Haec nos oblatio, Deus, mundet, 1766 quaesumus, et renovet, gubernet et protegat. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare, n, 24

Amen dico vobis, quidquid orantes 1767 petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Caeléstibus, Domine, pasti deliciis: 1768 quaesumus; ut  semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus. Per Dóminum.

DOMINICA VIGESIMA QUARTA et ultima post Pentecosten

II classis

Antiphona ad Introitum Ierem. 29, n, 12 et 14

Dicit Dóminus: Ego cogito eo- 1769 i gitatiónes pacis, et non af-' flictiónis: invocabitis me, et ego exaudiam vos: et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

177^ ¦ Txcita, quaesumus, Domine, tuorum JL/ fidelium voluntates: ut, divini operis fructum propénsius exsequentes; pietatis tuae remedia maiora percipiant. Per Dóminum.

1771 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Colossenses. Col. i, 9-14

Fratres : Non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spiritali: ut ambuletis digne Deo per ómnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: in omni virtute confortati secúndum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum.

Graduale Ps. 43, 8-9

1772 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula.

177> Allelúia, allelúia. V. Ps. 129, 1-2 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. Allelúia.

iHTj Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 24, 15-35

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto: qui legit, intellegat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate autem, ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophétae: et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et pa-ret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelórum commovebuntur: et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Fílium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et maiestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna: et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelórum usque ad terminos eórum. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et fólia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec ómnia, scitote quia prope est in ianuis. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec ómnia haec fiant. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteríbunt. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 129, 1-2

1775 De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam: de profundis clamavi ad te, Domine.

Secreta

1776 T3r°pftms est°j Domine, supplicatió-JL nibus nostris : et, populi tui oblationibus precibúsque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte; ut, a terrenis cupiditatibus liberati, ad caelestia desideria transeamus. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Mare. 11, 24 1777

Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Postcommunio

Concede nobis, quaesumus, Domine: 1778 ut per haec sacramenta quae sumpsimus, quidquid in nostra mente vitiosum est, ipsorum medicatiónis dono curetur. Per Dóminum.


TABULA ORATIONUM

HEBDOMADA I ADVENTUS Oratio

1779 1 ^xcita, quaesumus, Domine, potén-JLy tiam tuam, et veni: ut ab immi-néntibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberánte salvari: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

1780 T Taec sacra nos, Domine, potenti JL JL virtute mundátos, ad suum faciant purióres venire principium. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

1781 Suscipiamus, Domine, misericordiam O tuam in medio templi tui: ut re-paratiónis nostrae ventura solémnia congruis honoribus praecedámus. Per Dóminum nostrum.

HEBDOMADA II ADVENTUS Oratio

1782 TJxcita, Domine, corda nostra ad prae-JL> parándas Unigeniti tui vias: ut, per eius adventum, purificátis tibi mentibus servire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

1783 T^lacáre, quaesumus, Domine, humili-JL tátis nostrae precibus et hostiis : et, ubi nulla súppetunt suffragia meritorum, tuis nobis succúrre praesídiis. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

1784 epléti cibo spiritualis alimóniae, XV supplices te, Domine, deprecámur: ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena despicere et amáre caeléstia. Per Dóminum.

HEBDOMADA III ADVENTUS Oratio

Aurem tuam, quaesumus, Domine, 1785 XJL precibus nostris accómmoda: et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

Devotionis nostrae tibi, quaesumus, 1786 Domine, hostia iugiter immolé-tur: quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum in nobis mirabiliter operetur. Per Dóminum. Postcommunio

Imploramus,   Domine,   clementiam 1787 tuam: ut haec divina subsidia, a vitiis expiátos, ad festa ventura nos praeparent. Per Dóminum.

HEBDOMADA IV ADVENTUS Oratio

Excita, quaesumus, Domine, potén- 1788 tiam tuam, et veni: et magna nobis virtute succúrre; ut per auxilium grátiae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis accéleret: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

Sacrificiis praesentibus, quaesumus, 1789 Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum.

Postcommunio

Sumptis muneribus, quaesumus, Dó- 1790 mine: ut, cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus. Per Dóminum.

DE SPIRITU SANCTO Oratio

1791 t^\eus, qui corda fidelium Sancti Spí-jlj ritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

Secreta

1792

Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

Postcommunio 1793 Oancti Spiritus, Domine, corda nostra O mundet infúsio: et sui roris intima aspersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitate eiusdem.

DE SANCTISSIMO SACRAMENTO Oratio

1794 THXeus, qui nobis sub Sacramento \>J mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta

1795 TTcclésiae tuae, quaesumus, Domine, JL-/ unitatis et pacis propitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum.

Postcommunio

1796 ¦ ^ac nos, quaesumus, Domine, divi-JL nitátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio praefigúrat. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

PRO PAPA Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 1797 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, placare 1798 muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Postcommunio

Haec nos, quaesumus, Domine, diví- 1799 ni sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti ; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.

PRO EPISCOPO Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 1800 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, pia- 1801 cáre  muneribus:  et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Postcommunio

1802 "T Taec nos, quaesumus, Domine, diví-XTjL ni sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege salvet semper et múniat. Per Dóminum.

PRO PACE Oratio

1803 TRVeus, a quo sancta desideria, recta VJ consilia et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem: ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formídine, tempora sint, tua protectione, tranquilla. Per Dóminum.

Secreta

1804 TTXeus, qui credentes in te populos jlJ nullis sinis concuti terroribus: dignare preces et hostias dicátae tibi plebis suscipere ; ut pax a tua pietate concessa, christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per Dóminum.

Postcommunio


D'

nosse vivere, cui servire regnare est: protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ; ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Dóminum.

PRO FIDEI PROPAGATIONE Oratio

Deus, qui omnes homines vis salvos 1806 fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni fiducia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificetur, et omnes gentes cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Potéctor noster, aspice, Deus, et 1807 respice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: et fac, ut ab ortu solis usque ad occasum magnificetur nomen tuum in gentibus, ac in omni loco sacrificatur et offeratur nomini tuo oblatio munda. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Redemptionis nostrae munere ve- 1808 getáti: quaesumus, Domine; ut, hoc perpétuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat. Per Dóminum.


PROPRIUM SANCTORUM

Missae, quae de singulis festis in hoc Proprio habentur, exceptis tamen Missis de peculiaribus mysteriis Domini aut de festis beatae Mariae Virginis pro quibus specialis non habeatur indicatio, necnon Missis de S. Ioseph ac de Ss. Petro et Paulo App., dicuntur etiam ut votivae ; sed in eis, nisi aliter suis locis habeatur, post Epistolam sumitur graduale cum versu sequenti aut cum suo tractu, vel, tempore paschali, Allelúia cum suis versibus, quae desint, de respectivo Communi. Pro Martyribus autem, tempore paschali, dicitur Missa Protexísti vel Sancti tui, prout casus ferat, et in ea dicuntur partes propriae, si habeantur. In singulis tamen orationibus omittuntur verba hodierna die, annua et similia, ubicumque habentur, et immutantur voces natális, natalícium, festivitas in commemoratio, memória. Itemque, loco antiphonae ad Introitum Gaudeamus, dicitur antiphona e respectivo Communi. Extra tempus paschale omittuntur Allelúia, quae in antiphona ad Introitum forte inveniuntur. Allelúia autem, quod aliquando exstat in antipho-nis ad Offertorium et ad Communionem, omittitur tantum a Septuagesima ad Pascha.

FESTA NOVEMBRIS Die 29 novembris

S. Saturnini Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra :

Oratio P

Deus, qui nos beáti Saturníni Martyris tui concédis natalicio perfrui: eius nos tribue meritis adiuvari. Per Dóminum.

Secreta P

Munera, Domine, tibi dicata sancti- 1810 fica: et, intercedente beáto Satur-níno Mártyre tuo, per haec eadem nos placatus intende. Per Dóminum.

Postcommunio P

Sanctificet nos, quaesumus, Domine, 1811 tui perceptio sacramenti: et intercessione Sanctorum tuorum tibi reddat accéptos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 30 novembris


S. ANDREAE APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

1812 1^      AE'ihi autem nimis honorati

Im 71 sunt amici tui, Deus: ni-I ^L/ i mis confortatus est prin-jl ? JL. cipátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

1813 "\ yfaiestátem tuam, Domine, supplí-JLVJL citer exorámus: ut, sicut Ecclésiae tuae beatus Andreas Apostolus exstitit praedicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpetuus intercéssor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 10, 10-18

1814 TJratres: Corde enim creditur ad iu-jl stítiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dóminus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quómodo credent ei, quem non audierunt? Quómodo autem audient sine praedicánte ? Quómodo vero praedicábunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eórum, et in fines orbis terrae verba eórum.

Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om-1815 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Allelúia, allelúia. V. Dilexit Andream 1816 Dóminus in odorem  suavitatis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 4,18-22

In illo témpore: Ambulans Iesus iux- 1817 ta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eórum, reficientes rétia sua: et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amí- 1818 ei tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

1819 Sacrificium nostrum tibi, Domine, O quaesumus, beáti Andréae Apostoli precatio sancta concíliet: ut, in cuius honore solemniter exhibetur, eius meritis efficiatur acceptum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem    Mt. 4, 19-20

1820 Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum: at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt Dóminum.

Postcommunio

1821 Sumpsimus, Domine, divina mysté-O ria, beáti Andréae festivitate laetantes: quae, sicut tuis Sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

^ In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur tractus Desiderium ex Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4].

Tempore autem paschali antiphonae ad Introitum et ad Offertorium sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], reliqua dicuntur ut supra; sed post Epistolam omittitur graduale, et eius loco dicitur:

1822 Allelúia, allelúia. V. Dilexit Andream Dóminus in odorem suavitatis. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

FESTA DECEMBRIS Die 2 decembris S. Bibianae Virg. et Mart.

III classis Missa Me exspectaverunt, de Communi Virginum II loco [30], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, omnium largitor bonorum, 1823 qui in famula tua Bibiána cum virginitatis flore martyrii palmam coniunxisti: mentes nostras eius intercessione tibi caritate coniúnge ; ut, amotis periculis, praemia consequamur aeterna. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit commemoratio feriae 425.

Secreta C

Hostias tibi, Domine, beatae Bibiá- 1824 nae Virginis et Martyris tuae dicá-tas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Divini muneris largitate satiati, quae- 1825 sumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Bibiána Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

Die 3 decembris

S. Francisci Xaverii Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 118, 46-47

Ioquébar de testimoniis tuis in 1826 conspectu regum, et non con-mJ fundébar: et meditábar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Ps. 116, 1-2 Laudate Dóminum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi: quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Dómini manet in aetérnum. V. Glória Patri.

Oratio

1827 T^eus, Ind*arum gentes beáti i J Francisci praedicatióne et miraculis Ecclésiae tuae aggregáre voluisti: concede propitius; ut, cuius gloriosa merita veneramur, virtutum quoque imitemur exempla. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 10, 10-18

1828 ¦ fratres: Corde enim creditur ad iu-JT stítiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dóminus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quómodo credent ei, quem non audierunt? Quómodo autem audient sine praedicánte? Quómodo vero praedicábunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eórum, et in fines orbis terrae verba eórum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

1829 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beá- 1830 tus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Ly j Sequentia sancti Evangelii secún-r^l^ dum Marcum.      Mc. 16, 15-18

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1851 suis: Euntes in mundum universum, praedicáte Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 1832 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Praesta nobis, quaesumus, omnípo- 1833 tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Et fit commemoratio feriae 425.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47

Beatus servus, quem, cum venerit 1834 dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio 1855 /^\uaesumus, omnípotens Deus: ut, \m qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Francísco Confessó-re tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum. Et fit commemoratio feriae 425.

Die 4 decembris S. Petri Chrysologi Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

I Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

1836 "Wn medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

1837 ipveus, qui beatum Petrum Chrysó-jLs logum Doctorem egregium, divinitus praemonstrátum, ad regendam et instruéndam Ecclesiam tuam eligi voluisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Deinde commemoratio S. Barbarae Virginis et Martyris:

Oratio

1838 TPXeus, qui inter cetera poténtiae JL>/ tuae miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae Bárbarae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et 1839 Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 1840 suis placuit Deo. V. Ibid,, 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es 1841 sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

st j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1842 Us suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscóndi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

1843 Iustus ut palma florebit : sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

1844 Qancti Petri Chrysólogi Pontificis tui O atque Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et fit commemoratio feriae 425.

Pro S. Barbara Secreta

1845 júscipe, Domine, munera, quae in O beatae Barbarae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem

1846 Matth. 25, 20 et 21 Domine, quinque talenta tradidisti mihi: ecce ália quinque  superlucratus  sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuisti fidélis, supra multa te constituam, intra in gaudium Dómini tui.

Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 1847 dent   salutem:   beatus Petrus Chrysólogus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Pro S. Barbara Postcommunio

Auxiliantur nobis, Domine, sump- 1848 ii. ta mysteria: et, intercedente beata Barbara Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum.

Eodem die 4 decembris S. Barbarae Virg. et Mart.

Commemoratio

Missa Loquebar, de Communi Virgi- 1848 A num I loco [28].

Die 5 decembris S. Sabbae Abbatis

Commemoratio

Missa Os iusti,  de Communi Abba-tum [27], cum orationibus ut infra:

Oratio C

Intercéssio nos, quaesumus, Domine, 1849 beáti Sabbae Abbatis comméndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

Sacris altaribus, Domine, hostias su- 1850 perpósitas sanctus Sabbas, quaesumus, in salutem nobis provenire de-póscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio P 1851 TJrótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Sabbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die 6 decembris

S. Nicolai Ep. et Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

[tátuit ei Dóminus testamentum pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

1852

Ant. i

S Oratio

D1 ficem innumeris decorásti miraculis: tribue, quaesumus; ut eius meritis et precibus a gehennae incéndiis liberemur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 13, 7-17

1854 T^ratres: Mementote praepositórum Jl vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus hcri et hodie: ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim

I gratia stabilíre cor, non escis, quae non

profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

I Quorum enim animalium infertur san-

guis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ígitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Oboedíte praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Graduale Ps. 88, 21-23

Inveni David servum meum, oleo 1855 sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus 1856 ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia.

lT^ 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.   Mt. 25, 14-23

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1857 suis parabolam hanc: Homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, álii autem duo, álii vero unum, unicuique secúndum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est ália quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est ália duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam dómini sui. Post multum vero temporis venit dóminus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit ália quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucratus sum. Ait illi dóminus eius: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuisti fidélis, super multa te constituam: intra in gaudium dómini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce ália duo lucratus sum. Ait illi dóminus eius: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuisti fidélis, super multa te constituam: intra in gaudium dómini tui. Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

1858 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

1859 Sanctifica, quaesumus, Domine Deus, O haec munera, quae in solemnitate sancti Antistitis tui Nicolái offerimus: ut per ea vita nostra inter adversa et prospera ubique dirigatur. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Ant. ad Communionem   Ps. 88, 36-38

1860 Semel iuravi in sancto meo: semen eius in aetérnum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aetérnum, et testis in caelo fidélis.

Postcommunio

1861 Sacrificia, quae sumpsimus, Domine, O pro solemnitate sancti Pontificis tui Nicolái, sempiterna nos protectione conservent. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Die 7 decembris

S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5 1862

In medio Ecclésiae aperuit os eius : et implevit eum Dóminus spiritu sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui populo tuo aetérnae salú- 1863 tis beatum Ambrosium ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, intercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et 1864 Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius.

Graduale Eccli. 44, 16

1865 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

1866 Alleluia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5,13-19

1867 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis Jl suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 1868 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Omnipotens sempitérne Deus, mú- 1869 nera tuae maiestati oblata, per intercessionem beáti Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis, ad perpetuam nobis fac provenire salutem. Per Dóminum nostrum.

Et tit commemoratio feriae 425.

Ant. ad Communionem   Ps. 88, 36-38

Semel iuravi in sancto meo: semen 1870 eius in aetérnum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aetérnum, et testis in caelo fidélis.

Postcommunio

Sacramenta salutis nostrae suscipién-1871 tes, concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut beáti Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis nos ubique oratio adiuvet; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Die 8 decembris


IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS

I classis

Ant. ad Introitum Isai. 61, io

audens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustítiae cir-

cumdedit me, quasi sponsam ornatam monilibus suis. Ps. 29, 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. V. Glória Patri.

Oratio

1873 T"Veus, qui per immaculatam Vírgi-JL>/ nis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus; ut, qui ex morte eiusdem Filii tui praevísa eam ab omni labe praeser-vásti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio libri Sapientiae. Prov. 8, 22-35

Dóminus possedit me in initio via- 1874 rum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fíeret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparábat caelos, aderam: quando certa lege et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et librábat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me: Beáti, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Graduale Iudith 13, 23

!875 Benedicta es tu, Virgo María, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. V. Ibid. 15, 10 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri.

1876 Allelúia, allelúia. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. Allelúia.

*]ln Missis votivis postSeptuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 86, 1-2

1877 Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernacula Iacob. V. Ibid., 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. V. Ibid., 5 Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

1878 Allelúia, allelúia. V. Iudith 15, 10 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. Allelúia. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 1, 26-28

In illo témpore: Missus est Angelus 1879 Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Credo.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae, Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Luc. 1, 28

Ave, María, gratia plena: Dóminus 1880 tecum: benedicta tu in mulieribus, allelúia.

Secreta

Salutarem hostiam, quam in solem- 1881 nitate (commemoratione) immaculatae Conceptionis beatae Virginis Maríae tibi, Domine, offerimus, suscipe et praesta: ut, sicut illam tua gratia praeveniente ab omni labe immunem profitemur; ita eius intercessione a culpis omnibus liberemur. Per Dóminum. Et fit commemoratio feriae 425. Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Conceptione immaculata.

Antiphona ad Communionem Gloriosa dicta sunt "de te, María: 1882 quia fecit tibi magna qui potens est.

Postcommunio

Sacramenta quae sumpsimus, Dómi- 1883 ne Deus noster : illius in nobis culpae vulnera réparent; a qua immaculatam beatae Maríae Conceptionem singulariter praeservásti. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Die 10 decembris

S. Melchiadis Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [i].

Oratio C 1

1884 /^>\ regem tuum, Pastor aetérne, placá-V^X tus intende : et per beatum Mel-chíadem, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C1

1885 /^Vblátis muneribus, quaesumus, Dó-

mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C1

1886 efectióne sancta enutrítam gubér-XV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 11 decembris

S. Damasi I Papae et Conf.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [i],et fit commemoratio feriae 425.

Oratio

Ci

1887 regem tuum, Pastor aetérne, placá-VJJ tus intende: et per beatum Damasum Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 1888 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C1

Refectione sancta enutrítam gubér- 1889 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 13 decembris

S. Luciae Virg. et Mart.

III classis Ant. ad Introitum Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti ini- 1890 quitátem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 1891 ut, sicut de beatae Lúciae Virginis et Martyris tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

2 Cor. 10, 17-18; 11, 1-2

Fratres : Qui gloriatur, in Domino 1892 glorietur. Non enim qui seípsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis

modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me: aemulor enim vos Dei aemulatióne. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Graduale Ps. 44, 8

1893 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

1894 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 3 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúia.

^ In Missis votivis, post Septuagesimam tractus, et tempore paschali Allelúia cum suis versibus, ex Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32].

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 13, 44- 52 1895 "Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis X. suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia, quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium    Ps. 44, 15 et 16

Afferentur Regi virgines post eam: 1896 proximae eius afferentur tibi in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino.

Secreta

Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 1897 Xl plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Antiphona ad Communionem Ps. 118, 161-162 Principes persecuti 1898 sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum: laetábor ego super eloquia tua, quasi qui invenit spolia multa.

Postcommunio

Satiasti,   Domine,   familiam   tuam 1899 muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum. Et fit commemoratio feriae 425.

Die 16 decembris

S. Eusebii Ep. et Mart.

III classis

Missa Sacerdotes Dei, de Communi unius Martyris II loco [5], et fit commemoratio feriae 425.

Oratio C

Deus, qui nos beáti Eusebii Márty- 1900 ris tui atque Pontificis annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalícia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Munera tibi, Domine, dicata sanctifica: et, intercedente beáto Eusé-bio Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Haec nos communio, Domine, pur-get a crimine: et, intercedente beáto Eusébio Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Die 21 decembris


S. THOMAE APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum

Ps. 138, 17

1903

M ihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid. 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

1904 TH\a nobis, quaesumus, Domine, beáti jl/ Apostoli tui Thomae solemnitáti-bus gloriari: ut eius semper et patrocí-niis sublevémur; et fidem congrua devotione sectemur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 2, 19-22

1905 "TH'ratres: Iam non estis hospites et jf ádvenae: sed estis cives sanctorum et domestici Dei: superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificámini in habitaculum Dei in Spiritu.

Graduale Ps. 138, 17-18

Nimis honorati sunt amici tui, Deus: 1906 nimis confortatus est principatus eórum. V. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 32, 1 Gau- 1907 déte, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. Allelúia.

.TiSequentia sancti Evangelii secún-rX1 dum Ioannem.       Io. 20, 24-29

In illo témpore: Thomas, unus ex 1908 duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei álii discipuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixúram clavorum, et mittam dígitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deínde dicit Thomae: Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidélis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beáti qui non viderunt, et crediderunt. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eó- 1909 rum: et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

1910 t^Vébitum tibi, Domine, nostrae réd-


I?

dimus servitutis, suppliciter ex-orántes: ut, suffragiis beáti Thomae Apostoli, in nobis tua munera tueáris, cuius honoranda confessione laudis tibi hostias immolámus. Per Dóminum. Et fit commemoratio feriae 425. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Io. 20, 27

1911 Mitte manum tuam, et cognosce loca clavorum: et noli esse incredulus, sed fidélis.

Postcommunio

1912 Adesto nobis, misericors Deus: et, X"jL intercedente pro nobis beáto Thoma Apostolo, tua circa nos propitiátus dona custodi. Per Dóminum.

Et fit commemoratio feriae 425.

^ In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

1913 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali antiphonae ad Introitum et ad Offertorium sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], reliqua dicuntur ut supra, sed post Epistolam omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V.  Ps.  32, 1

1914 Gaudete, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. Allelúia. Y. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia.


FESTA IANUARII POST TEMPUS EPIPHANIAE OCCURRENTIA

Die 14 ianuarii

S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22].

Oratio C

Deus, qui populo tuo aetérnae salú- 1915 tis beatum Hilarium ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio S. Felicis Presbyteri et Martyris:

Oratio

Concede, quaesumus, omnípotens 1916 Deus: ut ad meliorem vitam Sanctorum tuorum exempla nos provocent; quatenus, quorum solémnia agimus, etiam actus imitemur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C1

Sancti Hilárii Pontificis tui atque 1917 Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Felice Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti Fe-1918 lícis Martyris tui dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio

Ci

U t nobis, Domine, tua sacrificia dent salutem: beatus Hilárius Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Felice Postcommunio 1920 Quaesumus, Domine, salutaribus repléti mysteriis: ut, beáti Felicis Martyris tui, cuius solémnia celebramus, orationibus adiuvémur. Per Dóminum.

Eodem die 14 ianuarii

S. Felicis Presb. et Mart.

Commemoratio

Missa Laetabitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra :

Oratio    • P

1921 /"^toncéde,   quaesumus, omnípotens

Deus : ut ad meliorem vitam Sanctorum tuorum exempla nos provocent; quatenus, quorum solémnia agimus, etiam actus imitemur. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

1922 TTóstias tibi, Domine, beáti Felí-il cis Martyris tui dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio P

1925 /^^Uesumus> Domine, salutaribus re-pléti mysteriis: ut, beáti Felicis Martyris tui, cuius solémnia celebramus, orationibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die

15 ianuarii

S. Pauli primi Eremitae, Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 1924 drus Libani multiplicabitur: plan. tátus in domo Dómini : in atriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos beáti Pauli Confessó- 1925 ris tui annua solemnitate laetífi-cas: concede propitius; ut, cuius nata-lícia colimus, etiam actiones imitemur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Mauri Abbatis : Oratio

Intercéssio  nos,  quaesumus, Dó- 1926 mine, beáti Mauri Abbatis com-méndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequantur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 3, 7-12

Fatres: Quae mihi fuerunt lucra, 1927 haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius : configuratus morti eius: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

1928 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

1929 Allelúia, allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

lTj Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. n, 25-30

1930 t n illo témpore: Respondens Iesus, di-JL xit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suá-ve est, et onus meum leve.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

1931 In virtute tua, Domine, laetábitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei.

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 1932 / mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum. Pro S. Mauro Secreta

Sacris altaribus, Domine, hostias 1933 superpósitas sanctus Maurus Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, n

Laetábitur iustus in Domino, et spe- 1934 rábit in eo: et laudabuntur omnes recti corde.

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 1935 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum. Pro S. Mauro Postcommunio

Protegat nos, Domine, cum tui 1936 perceptione sacramenti beatus Maurus Abbas, pro nobis intercedén-do: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Eodem die 15 ianuarii S. Mauri Abbatis

Commemoratio

Missa Os iusti, de Communi Abba- 1936^ tum [27].

Die 16 ianuarii

S. Marcelli I Papae et Mart.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius 1936E aut plurium Summorum Pontificum [1], praeter orationem sequentem:

Oratio P 1937 T^reces populi tui, quaesumus, Dómi-JL ne, clementer exaudi: ut beáti Marcélli Martyris tui atque Pontificis meritis adiuvémur, cuius passione laetamur. Per Dóminum.

Secreta


C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gragis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

C 1

Refectione sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 17 ianuarii

S. Antonii Abbatis

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

ks iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

O Oratio

1941 Tntercéssio nos, quaesumus, Domine, í. beáti Antonii Abbatis comméndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 45, 1-6

Dilectus Deo et hominibus, cuius 1942 memória in benedictione est. Similem illum fecit in glória sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplinae.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in benedic-1945 tiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus 1944 ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia.

l^T a Sequentia sancti Evangelii secún-' jL" dum Lucam.        Luc. 12, 35-40

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 1945 lis suis: Sint lumbi vestri praecíncti, et lucérnae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecínget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

Ant. ad Offertorium        Ps. 20, 3 et 4

1946 Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudásti eum: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Secreta

1947 Sacris altaribus, Domine, hostias su-O perpósitas sanctus Antónius Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

1948 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

1949 t^rótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Antónius Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 18 ianuarii

S. Priscae Virg. et Mart.

Commemoratio

1949A Missa Me exspectaverunt, de Communi Virginum II loco [30], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Da, quaesumus, omnípotens Deus: !950 ut, qui beatae Priscae Virginis et Martyris tuae natalícia colimus; et annua solemnitate laetémur, et tantae fidei proficiámus exemplo. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

Haec hostia, quaesumus, Domine, 1951 quam Sanctorum tuorum natalícia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio P

Quaesumus, Domine, salutaribus re- 1952 pléti mysteriis: ut, cuius solémnia celebramus, eius orationibus adiuventur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Die 19 ianuarii

Ss. Marii, Marthae, Audifacis et Abachum Mm.

Commemoratio

Ant. ad Introitum Ps. 67, 4

Iusti epuléntur, et exsultent in con- 1955 spectu Dei, et delectentur in lae-. títia. Ps. ibid., 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi,   Domine,   populum   tuum 1954 cum Sanctorum tuorum patrocinio supplicántem: ut et temporalis vitae nos tribuas pace gaudere; et aetérnae reperire subsidium. Per Dóminum.

Deinde commemoratio S. Canuti Regis, Martyris:

Oratio

19^5 i Aeus, qui ad illustrandam Ecclé-jl-J siam tuam beatum Canútum regem martyrii palma et gloriosis miraculis decoráre dignatus es: concede propitius; ut, sicut ipse dominicae passionis imitátor fuit, ita nos, per eius vestigia gradientes, ad gaudia sempiterna pervenire mereamur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 10, 32-38

1956 T^fatres: Rememoramini pristinos JL dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit.

Graduale Sap. 3, 1, 2 et 3

1957 Iustorum animae in manu Dei sunt: et non tanget illos tormentum malitiae. V. Visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace.

1958 Allelúia, allelúia. V Ps. 67, 36 Mirabilis Deus noster in Sanctis suis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gaudio 1959 metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 24, 3-13

In illo témpore: Sedente Iesu super 1960 montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi ? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliorum. Vidéte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia, initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophétae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

Anima nostra, sicut passer, erepta 1961 est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

1962 T)reces» Domine, tuorum respice obla-JL tionésque fidelium: ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate Sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per Dóminum.

Pro S. Canuto

Secreta

1963 Accepta sit in conspectu tuo, Dó-xV mine, nostra devotio: et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4

1964 Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his, qui vos persequuntur.

Postcommunio

1965 Qjanctórum tuorum, Domine, inter-O cessióne placatus: praesta, quaesumus; ut, quae temporali celebramus actione, perpetua salvatióne capiamus. Per Dóminum.

Pro S. Canuto Postcommunio

1966 t) efécti participatione muneris sa-JLV cri, quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Canúto Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 19 ianuarii

S. Canuti Regis, Mart.

Commemoratio

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut infra:

Oratio P

1967 TPVeus, qui ad illustrandam Ecclé-JlJ siam tuam beatum Canútum regem martyrii palma et gloriosis miraculis decoráre dignatus es: concede propitius; ut, sicut ipse dominicae passionis imitátor fuit, ita nos, per eius vestigia gradientes, ad gaudia sempiterna pervenire mereamur. Per eundem Dóminum.

Secreta P Recepta sit in conspectu tuo, Dó- 1968 Xi mine, nostra devotio: et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio P

Refecti participatione muneris sacri, 1969 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Canúto Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 20 ianuarii Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Martyrum

III classis

Antiphona ad Introitum Ps. 78, n, 12 et 10

Intret in conspectu tuo, Domine, gé- 1970 mitus compeditorum: redde vicinis nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. V. Glória Patri.

Oratio

Infirmitatem nostram respice, omni- 1971 potens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beatorum Martyrum tuorum Fabiáni et Sebastiani in-tercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, ii, 33-39

1972 TTrafres: Sancti per fidem vicerunt re-JL gna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres : lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Exodi 15, n

1973 Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

1974 Allelúia, allelúia. V. Ps. 144, 10-11 Sancti tui, Domine, benedicent te : gloriam regni tui dicent. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

1975 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de 1976 monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat : Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis : quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11

Laetámini in Domino et exsultate, 1977 iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

Hostias tibi, Domine, beatorum Már- 1978 tyrum tuorum Fabiáni et Sebastiani dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Lc. 6, 18 et 19

Multitudo languentium, et qui vexa- 1979 bántur a spiritibus immundis, veniebant ad eum : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

Postcommunio T3 efécti participatione muneris sacri, JlV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Fabiá-no et Sebastiáno, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 21 ianuarii

S. Agnetis Virg. et Mart.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 118, 95-96

1981 mT r

jkv JK e exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia JLT JL. tua,Domine,intellexi: omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

1982 /^\mn*Potens sempitérne Deus, qui

infirma mundi éligis, ut fortia quaeque confundas : concede propitius ; ut, qui beatae Agnetis Virginis et Martyris tuae solémnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 51, 1-8 et 12

1983 /Confitebor tibi, Domine Rex, et col-V-^ laudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iníquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secúndum multitudinem misericordiae nominis tui a ru-giéntibus, praeparátis ad escam, de manibus quaeréntium animam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuáta: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dóminum: quoniam éruis sustinentes te, et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 44, 3

Diffusa est gratia in labiis tuis: prop- 1984 térea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Ibid., 5 Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Allelúia, allelúia. V. Matth. 25, 4 et 6 1985 Quinque prudentes virgines acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce Sponsus venit: exite obviam Christo Domino. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 1986 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Ibid., 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 25, 1-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 1987 suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelórum decem virginibus : quae accipientes lampades suas, exierunt óbviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum: prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus : et quae parátae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et réliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, áperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

Ant. ad Offertorium     Ps. 44, 15 et 16

1988 Afferentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino.

Secreta

1989 TJ óstias, Domine, quas tibi offerimus, JL JL propitius suscipe: et, intercedente beata Agnéte Virgine et Mártyre tua, vincula peccatorum nostrorum absólve. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem  Mt. 25, 4 et 6

1990 Quinque prudentes virgines acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit: exite obviam Christo Domino.

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 1991 noster, te supplices exorámus : ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 22 ianuarii

Ss. Vincentii et Anastasii Martyrum III classis

Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum I loco [10], cum orationibus ut infra :

Oratio P Adesto, Domine, supplicationibus I"2 Xl nostris: ut, qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beatorum Martyrum tuorum Vincentii et Anastasii intercessione liberemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Munera tibi, Domine, nostrae devo- 1993 tiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Postcommunio P

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, I"4 qui caeléstia alimenta percepimus, intercedentibus beátis Martyri-bus tuis Vincéntio et Anastasio, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 23 ianuarii

S. Raymundi de Penafort Confessoris

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P

1995 T"Veus, qui beatum Raymúndum pae-VJ niténtiae sacramenti insignem ministrum elegisti, et per maris undas mirabiliter traduxísti: concede ; ut eius intercessione dignos paeniténtiae fructus facere, et ad aetérnae salutis portum pervenire valeamus. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Emerentianae Virginis et Martyris:

Oratio

1996 Tndulgéntiam nobis, quaesumus, JL Domine, beata Emerentiána Virgo et Martyr implóret: quae tibi grata semper exstitit, et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

1997 "T audis tibi, Domine, hostias immo-JL/ lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Emerentiána Secreta

1998 TTóstias tibi, Domine, beatae Eme-L L rentiánae Virginis et Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio C

1999 efécti cibo potuque caelesti, Deus X\. noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Emerentiána Postcommunio

Divini muneris largitate satiati, 2000 quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Emerentiána Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 23 ianuarii

S. Emerentianae Virg. et Mart.

Commemoratio

Missa Me exspectaverunt, de Communi 2000 Virginum II loco [30].

Die 24 ianuarii S. Tirnothei Ep. et Mart.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

Statuit ei Dóminus testamentum 2001 pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

Infirmitatem nostram respice, omnípo- 2002 tens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti Timothei Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.       1 Tim. 6, n-16

Críssime: Sectare iustitiam, pietá- 2003 tem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam

confessionem coram multis testibus. Praecípio tibi coram Deo, qui vivificat ómnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem: ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Dómini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dóminus dominantium: qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor et imperium sempiternum. Amen.

Graduale Ps. 88, 21-23

2004 Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.

2005 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

2006 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudá-sti eum. V. Quoniam praevenísti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 14, 26-33 2007 "Jn illo témpore: ^frixit Iesus turbis: Si JL quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum ; ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se ? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 2008 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti Timothei 2009 Martyris tui atque Pontificis di-cátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Ps. 88, 36 et 37-38 Semel iuravi in 2010 sancto meo: Semen eius in aetérnum manebit: et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aetérnum, et testis in caelo fidélis.

2012

S Postcommunio 2011 efécti participatione muneris sacri, IV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Timotheo Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

Die 25 ianuarii

In Conversione S. Pauli Ap.

III classis

Ant. ad Introitum 2 Tim. 1, 12

|cio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, iustus iudex. Ps. 138, 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

2013 in\eus, qui universum mundum beáti JL>/ Pauli Apostoli praedicatióne docuisti: da nobis, quaesumus; ut, qui eius hodie Conversionem colimus, per eius ad te exempla gradiamur.

Et fit commemoratio S. Petri Ap. sub unica conclusione:

Oratio

Deus, qui beáto Petro Apostolo tuo, collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

2014

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 9, 1-22 2015 "Tn diebus illis: Saulus, adhuc spirans JL minarum et caedis in discipulos Dómini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epístolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. Et cadens in terram, audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et tremens ac stupens, dixit : Domine, quid me vis facere ? Et Dóminus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit. Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dóminus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. Et Dóminus ad eum: Surge, et vade in vicum, qui vocatur Rectus: et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat. (Et vidit virum, Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus, ut visum recipiat). Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Ierusalem: et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum. Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.

Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dóminus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est. Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot. Et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ? Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

Graduale Gal. 2, 8 et 9

2016 Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes: et cognoverunt gratiam Dei, quae data est mihi. V. Gratia Dei in me vacua non fuit: sed gratia eius semper in me manet.

2017 Allelúia, allelúia. V. Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificándus, qui et meruit thronum duodécimum possidere. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

2018 Tu es vas electionis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. V. Praedicátor veritatis, et doctor gentium in fide et veritate. y. Per te omnes gentes cognoverunt gratiam Dei. V. Intercede pro nobis ad Deum, qui te elegit.

1 "T" j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad le- 2019 sum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amici 2020 tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

Apostoli tui Pauli precibus, Domine, 2021 jLJL plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gratióra fiant patrocinio supplicántis.

Pro S. Petro Secreta

Ecclésiae tuae, quaesumus, Domine, 2022 preces et hostias beáti Petri Apostoli comméndet oratio: ut, quod pro illius glória celebramus, nobis prosit ad veniam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem Mt. 19,2 8 et 29

Amen dico vobis: quod vos, qui re- 2023 liquístis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

Postcommunio

2024 Sanctificati, Domine, salutari mysté-O rio: quaesumus; ut nobis eius non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernári.

Pro S. Petro Postcommunio

2025 t aetíficet nos, Domine, munus oblá-JL/ tum : ut, sicut in Apostolo tuo Petro te mirabilem praedicámus; sic per illum tuae sumimus indulgéntiae largitatem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 26 ianuarii

S. Polycarpi Ep. et Mart. III classis

Ant. ad Introitum      Dan. 3, 84 et 87

2026 ^^acerdótes Dei, benedícite Dómi-

num: sancti et humiles corde, laudate Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia opera Dómini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. V. Glória Patri.

Oratio

2027 TP\eus, qui nos beáti Polycarpi Már-JL-/ tyris tui atque Pontificis annua solemnitate laetíficas: concede propitius ; ut, cuius natalícia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 3, 10-16

2028 v^aríssimi : Omnis qui non est iustus, V^x non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum?

Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius iusta. Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Graduale Ps. 8, 6-7

Glória et honore coronasti eum. V. Et 2029

constituisti eum super opera manuum

tuarum, Domine.

Allelúia, allelúia. V. Hic est sacerdos, 2030

quem coronavit Dóminus. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2031 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 10, 26-32

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2052 suis: Nihil est opertum, quod non revelabitur; et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et nolite timere «os qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 21-22 2033 Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

2°34 A r únera tibi, Domine, dicata sanctí-IVJL fica: et, intercedente beáto Poly-cárpo Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem Ps. 20, 4

2035 Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso.

Postcommunio 2°36 efécti participatione muneris sacri, JLv quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

Die 27 ianuarii

S. Ioannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

2037 "W"n mécKo Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sapientiae  et  intellectus : stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est

Alii

I confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Ecclesiam tuam, quaesumus, Domine, 2038 gratia caelestis amplificet: quam beáti Ioannis Chrysostomi Confessoris tui atque Pontificis illustrare voluisti gloriosis meritis et doctrinis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et 2039 Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 2040 suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

2041 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

2042 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicuntur Allelúia cum suis versibus, ex Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24].

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

2043

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub mó-dio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2044 drus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

Sancti Ioannis Chrysostomi Pontificis 2045 tui atque Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem con- 2046 stituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2047 dent salutem: beatus Ioannes Chrysostomus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 28 ianuarii

S. Petri Nolasci Conf.

III classis

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], cum orationibus ut infra:

Oratio P eus, qui in tuae caritatis exém- 2048

D pium ad fidelium redemptionem sanctum Petrum Ecclesiam tuam nova prole fecundáre divinitus docuisti: ipsius nobis intercessione concede; a peccati servitute solutis, in caelesti patria perpetua libertate gaudere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio S. Agnetis Virginis et Martyris secundo:

Oratio

2049 1 "^veiis, qui nos annua beatae Agné-Xy tis Virginis et Martyris tuae solemnitate laetíficas; da, quaesumus; ut, quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per Dóminum.

Secreta P

2050 T audis tibi, Domine, hostias immola lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Agnete Secreta 2°51 QJuper has, quaesumus, Domine, O hostias benedictio copiosa descendat: quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de Martyrum nos solemnitate laetificet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

2052 TTJ efécti cibo potuque caelesti, Deus Xv noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Agnete Postcommunio

2053 Oúmpsimus, Domine, celebritatis O annuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus ; ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant, et aetérnae. Per Dóminum.

Eodem die 28 ianuarii S. Agnetis Virg. et Mart. secundo

Commemoratio

Antiphona ad Introitum Ps. 44, 13, 15 et 16

Vultum tuum deprecabuntur 2°54 omnes divites plebis : adducentur Regi virgines post eam: próximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos annua beatae Agné- 2055 tis Virginis et Martyris tuae solemnitate laetíficas: da, quaesumus; ut, quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

2 Cor. 10, 17-18; 11, 1-2

Patres: Qui gloriatur,in Domino glo- 2056 riétur. Non enim qui seípsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipiéntiae meae, sed et supportate me: aemulor enim vos Dei aemulatióne. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Graduale Ps. 44, 5

Specie tua et pulchritudine tua in- 2057 ténde, prospere procede, et regna. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

2058 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15 et 16 Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 44, 11 et 12

2059 Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam: quia concupivit Rex speciem tuam. V. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: filiae regum in honore tuo. V. Ibid., 15-16 Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. V. Afferentur in laetítia, et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 13, 44-52 2060 tn illo témpore: Dixit Iesus discipula lis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini pa-trifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

Diffusa est gratia in labiis tuis: prop- 2061 térea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi.

Secreta

Super has, quaesumus, Domine, hó- 2062 stias benedictio copiosa descendat: quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de Martyrum nos solemnitate laetificet. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Mt. 13, 45-46

Simile est regnum caelórum homini 2063 negotiatori, quaerénti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, dedit ómnia sua, et comparavit eam. Postcommunio

Sumpsimus, Domine, celebritatis án- 2064 nuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus; ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant, et aetérnae. Per Dóminum nostrum.

Die 29 ianuarii

S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem.

Oratio P

Deus, qui ad animarum salutem 2065 beatum Francíscum Confessórem tuum atque Pontificem omnibus ómnia factum esse voluisti: concede propitius ; ut, caritatis tuae dulcedine perfusi, eius dirigéntibus monitis ac suffragán-tibus meritis, aeterna gaudia consequamur. Per Dóminum.

Secreta

Ci

2066 Qjancti Francisci Pontificis tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra con-cíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

2067

Postcommunio

Ci

Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent salutem: beatus Franciscus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 30 ianuarii

S. Martinae Virg. et Mart.

III classis

Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28].

Oratio C

2068 TPNeus, qui inter cetera poténtiae tuae jlJ miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius ; ut, qui beatae Martinae Virginis et Martyris tuae natalícia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2069 Qjúscipe, Domine, munera, quae in O beatae Martinae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

2070 Auxiliantur nobis, Domine, sumpta Ii. mysteria: et, intercedente beata Martína Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 31 ianuarii

S. Ioannis Bosco Confessoris

III classis

Ant. ad Introitum 3 Reg. 4, 29

Dedit illi Deus sapientiam et pru- 2071 déntiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. Ps. 112,1 Laudate, pueri, Dóminum: laudate nomen Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui sanctum Ioannem Confes- 2072 sórem tuum adulescentium patrem et magistrum excitásti, ac per eum, auxiliatrice Virgine María, novas in Ecclesia tua familias floréscere voluisti: concede, quaesumus; ut, eodem caritatis igne succensi, animas quaerere tibique soli servire valeamus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.        Philipp. 4, 4-9

Patres: Gaudete in Domino semper: 2073 iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dóminus prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras, in Christo Iesu. De cetero, fratres, quaecúmque sunt vera, quaecúmque pudica, quaecúmque iusta, quaecúmque sancta, quaecúmque amabilia, quaecúmque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec ágite: et Deus pacis erit vobiscum.

Graduale Ps. 36, 3-5

2074 Spera in Domino et fac bonitátem et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. V. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: revela Domino viam tuam et spera in eum, et ipse faciet.

2075 Allelúia, allelúia. V. Ps. 73, 21 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 60, 4-6

2076 Factus es spes mea, Domine: turris fortitudinis a facie inimici. V. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuárum.V. Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.

*l In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2077 Allelúia, allelúia. V. Ps. 73, 21 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Allelúia. V. Ps. 35, 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 18, 1-5

2078 Tn illo témpore: Accesserunt discipuli JL ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Ant. ad Offertorium Ps. 33, 12

Venite, filii, audite me: timorem Dó- 2079 mini docebo vos.

Secreta

Suscipe, Domine, oblationem mun- 2080 dam salutaris hostiae et praesta: ut, te in omnibus et super ómnia diligentes, in glóriae tuae laudem vivere mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Rom. 4, 18

Contra spem in spem credidit, ut 2081 fieret pater multarum gentium, secúndum quod dictum est ei.

Postcommunio

Corporis et Sanguinis tui, Domine, 2082 mysterio satiátis, concede, quaesumus; ut, intercedente sancto Ioanne Confessóre, in gratiarum semper actione maneamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

FESTA FEBRUARII Die 1 februarii

S. Ignatii Ep. et Mart.

III classis

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

Mihi autem absit gloriari nisi in 2083 Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus  est, et  ego mundo. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

2084 "T nfirmitátem nostram respice, omnípo-JL tens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti Ignatii Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 35-39

2085 XJratres: Quis nos separabit a caritate X/ Christi: tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius ? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis). Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura ália poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Eccli. 44, 16

2086 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Gal. 2, 19-20

2087 Christo confixus sum Cruci: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

2088 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenísti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Gal. 2, 19-20 Christo confixus sum Cruci: vivo 2089 ego, iam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Ly j Sequentia sancti Evangelii secundi/ dum Ioannem.       Io. 12, 24-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2090 suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

Ant. ad Offertorium Ps. 8, 6-7

Glória et honore coronasti eum: et 2091 constituisti eum super opera manuum tuarum, Domine.

Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti Ignatii 2092 Martyris tui atque Pontificis dicá-tas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Frumentum Christi sum: dentibus 2()93 bestiarum molar, ut panis mundus in-

Postcommunio 2094       efécti participatione muneris sacri, JlV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Ignátio Mártyre tuo atque

Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

Die 2 februarii


IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

II classis

*] Festum Purificationis beatae Maríae Virginis habetur tamquam festum Domini.

DE BENEDICTIONE CANDELARUM

Sacerdos indutus pluviali albo, vel sine casula, cum ministris similiter indutis, procedit ad benedicendas candelas, in medio ante altare, vel ad latus Epistolae positas, et ipse, ibidem stans versus ad altare, dicit manibus iunctis in tono feriali :

V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio 2095 -w^^ ómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus, qui ómnia ex nihilo creasti, et iussu tuo per opera apum hunc li-quórem ad perfectionem cérei venire fecisti: et qui hodierna die petitionem iusti Simeonis implesti: te humiliter deprecámur; ut has candélas ad usus hominum, et sanitatem corporum et animarum, sive in terra sive in aquis, per invocationem tui sanctissimi nominis, et per intercessionem beatae Maríae semper Virginis, cuius hodie festa devote celebrantur, et per preces omnium Sanctorum tuorum, bene ^dicere et sancti ^ficáre dignéris: et huius plebis

D tuae, quae illas honorifice in manibus desiderat portare, teque cantando laudare, exaudias voces de caelo sancto tuo et de sede maiestatis tuae: et propitius sis omnibus clamantibus ad te, quos redemisti pretioso Sanguine Filii tui: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus. Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui 2096 hodierna die Unigenitum tuum ulnis sancti Simeonis in templo sancto tuo suscipiendum praesentásti: tuam supplices deprecámur clementiam; ut has candélas, quas nos famuli tui, in tui nominis magnificentiam suscipientes, gestare cupimus luce accensas, bene ^dicere, et sanctificare, atque lumine supérnae benedictionis accendere dignéris: quatenus eas tibi Domino Deo nostro offerendo digni, et sancto igne dulcíssimae caritatis tuae succensi, in templo sancto glóriae tuae repraesentari mereamur. Per eundem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio

2097 "THVómine Iesu Christe, lux vera, quae \J illúminas omnem hominem venientem in hunc mundum: effunde bene \>f< dictionem tuam super hos céreos, et sancti ^ fi ea eos lumine grátiae tuae, et concede propitius ; ut, sicut haec luminaria igne visibili accensa noctúrnas depéllunt tenebras ; ita corda nostra invisibili igne, id est, Sancti Spiritus splendore illustrata, omnium vitiórum caecitáte careant: ut, purgato mentis óculo, ea cernere possimus, quae tibi sunt placita, et nostrae saluti utilia; quatenus, post huius saeculi caliginósa discrimina, ad lucem indeficientem pervenire mereamur. Per te, Christe Iesu, Salvator mundi, qui in Trinitate perfecta vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

Oremus. Oratio

2098 /^Vmnípotens sempitérne Deus, qui \*S per Moysen famulum tuum purissimum ólei liquórem ad luminaria ante conspectum tuum iugiter concinnanda praeparari iussisti: bene tji dictionis tuae gratiam super hos céreos benignus infunde; quatenus sic administrent lumen exterius, ut, te donante, lumen Spiritus tui nostris non desit mentibus interius. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Oremus. Oratio

2099 THVómine Iesu Christe, qui hodiér-1 J na die, in nostrae carnis substantia inter homines apparens, a parentibus in templo es praesentatus: quem Simeon venerabilis senex, lumine Spiritus tui irradiatus, agnovit, suscepit et benedíxit: praesta propitius; ut, eiusdem Spiritus Sancti gratia illuminati atque edocti, te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.

Finitis orationibus, celebrans ponit incensum in thuribulo : deinde ter aspergit can-delas aqua benedicta, dicendo antiphonam Asperges me, sine cantu et sine psalmo: et ter adolet incenso.


DE DISTRIBUTIONE CANDELARUM

Tum dignior ex clero accedit ad altare, et ab eo celebrans accipit candelam, non genuflectens. Postea celebrans stans in medio ante altare, versus ad populum, distribuit candelas, primum dignior i, a quo ipse acceperat ; deinde diacono et subdiacono paratis, et aliis clericis singulatim per ordinem, ultimo laicis: omnibus genuflectentibus, exceptis Praelatis, si adsint. Et cum inceperit distribuere candelas, a choro cantatur:

Antiphona Luc. 2, 32

Lumen ad revelationem gentium: et 2100 gloriam plebis tuae Israel.

Cantic. ibid., 29-31 Nunc dimittis 2101 servum tuum, Domine, * secúndum verbum tuum in pace.

Et repetitur ant.: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel.

Quia viderunt óculi mei * salutare tuum.

Et repetitur ant.: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel.

Quod parasti * ante fáciem omnium populorum.

Et repetitur ant.: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel.

Quae si non sufficiant, repetantur quousque distributio finiatur; et clauditur cum

Glória Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

Et repetitur ant.: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Et repetitur ant.: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel.

His expletis, sacerdos dicit: V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio

2102 "Claudi, quaesumus, Domine, plebem \Jj tuam: et, quae extrinsecus annua tríbuis devotione venerari, interius assequi grátiae tuae luce concede. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.


DE PROCESSIONE

Primo celebrans ponit incensum in thuribulo : postea diaconus, vertens se ad populum, dicit: Procedámus in pace.

2103 Et chorus respondet: In nomine Christi. Amen.

Praecedit thuriferarius cum thuribulo fu-migante: deinde subdiaconus paratus, deferens crucem, medius inter duos acoly-thos cum candelabris accensis: sequitur clerus per ordinem, ultimo celebrans cum diacono a sinistris, omnes cum candelis accensis in manibus: et cantantur antiphonae sequentes:

Antiph. Adórna thálamum tuum,

2104 Sion, et suscipe Regem Christum: am-pléctere Mariam, quae est caelestis porta: ipsa enim portat Regem glóriae novi luminis: subsistit Virgo, adducens manibus Fílium ante luciferum genitum: quem accipiens Simeon in ulnas suas, praedicávit populis, Dóminum eum esse vitae et mortis, et Salvatorem mundi.

Alia antiph. Luc. 2, 26, 27 et 28-29 Responsum accepit Simeon a Spiritu 2105 Sancto, non visurum se mortem, nisi videret Christum Dómini: et cum inducerent Puerum in templum, accepit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace. V. Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secúndum consuetudinem legis pro eo, ipse accepit eum in ulnas suas.

Et ingrediendo ecclesiam, cantatur: R. Obtulerunt pro eo Domino par 2106 turturum, aut duos pullos columbarum: * Sicut scriptum est in lege Dómini. V. Postquam impleti sunt dies purgationis Maríae secúndum legem Moysi, tulerunt Iesum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino. Sicut scriptum est in lege Dómini. V. Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut scriptum est in lege Dómini.

*] Si candelarum benedictio et processio, ob defectum ministrorum sacrorum, forma solemni fieri nequeat, licet formam simplicem adhibere, etiam absque cantu, dummodo tres saltem ministrantes celebranti inserviant.


DE MISSA

Finita processione, celebrans et ministri accipiunt paramenta pro Missa.

In Missa, quae benedictionem candelarum sequitur, omittuntur psalmus Iudica me, Deus cum sua antiphona, necnon confessio cum absolutione, versibus sequentibus atque orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine. Sacerdos igitur, cum ad altare accesserit, statim illud ascendit et osculatur in medio.

Candelae in manibus tenentur ad Evangelium et toto Canone.

Ant. ad Introitum Ps. 47, 10-11

2107 /^^uscépimus,  Deus, misericór-

diam tuam in medio templi 1 ^ tui: secúndum nomen tuum, Vh-X Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

2108 /^^\mníp°tens sempitérne Deus, ma-K^J iestátem tuam supplices exorá-mus: ut, sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentátus; ita nos facias purificátis tibi mentibus praesentari. Per eundem Dóminum.

Léctio Malachíae Prophetae. Malach. 3, 1-4

2109 T Taec dicit Dóminus Deus: Ecce ego JL JL mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante fáciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum: et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Et placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui: dicit Dóminus omnípotens.

2110 Graduale Ps. 47, 10-11 et 9

Suscepimus,   Deus, misericordiam tuam in medio templi tui: secúndum

nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. V. Sicut audivimus, ita et vídimus in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

Allelúia, allelúia. V. Senex Puerum 2111 portabat: Puer autem senem regebat. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Luc. 2, 29-32

Nunc dimittis servum tuum, Dó- 2112 mine, secúndum verbum tuum in pace. V. Quia viderunt óculi mei salutare tuum. V. Quod parasti ante fáciem omnium populorum. V. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 22-32

In illo témpore: Postquam impleti 2113 sunt dies purgationis Maríae, secúndum legem Moysi, tulerunt Iesum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Et ut darent hostiam secúndum quod dictum est in lege Dómini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Dómini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secúndum consuetudinem legis pro eo: et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secúndum verbum tuum in pace: Quia viderunt óculi mei salutare tuum: Quod parasti ante fáciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

2114 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi.

Secreta

2115 TJxáudi, Domine, preces nostras: et, Cj ut digna sint munera, quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis impende. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Nativitate.

Ant. ad Communionem      Luc. 2, 26

2116 Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi videret Christum Dómini.

Postcommunio

2117 /Quaesumus, Domine Deus noster: ut \mt sacrosancta mysteria, quae pro reparatiónis nostrae munimine contu-lísti, intercedente beata María semper Virgine, et praesens nobis remedium esse facias, et futurum. Per Dóminum.

Die 3 februarii S. Blasii Ep. et Mart.

Commemoratio

Missa  Sacerdotes  Dei,  de Communi unius Martyris II loco [5].

Oratio C

2118 THVeus, qui nos beáti Blasii Martyris I J tui atque Pontificis annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Munera tibi, Domine, dicata sane- 2119 tífica: et, intercedente beáto Blá-sio Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Haec nos communio, Domine, pur- 2120 get a crimine: et, intercedente beáto Blásio Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Die 4 februarii

S. Andreae Corsini Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui in Ecclesia tua nova sem- 2121 per instauras exempla virtutum: da populo tuo beáti Andreae Confessoris tui atque Pontificis ita sequi vestigia ; ut assequatur et praemia. Per Dóminum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2122 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2123 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Andréa Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.

Die 5 februarii

S. Agathae Virg. et Mart.

III classis Antiphona ad Introitum

2124 kTl^ audeámus omnes in Domino, ¦   -w diem festum celebrantes sub

honore beatae Agathae Virginis et Martyris: de cuius passione gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

2125 TPVeus, qui inter cetera poténtiae tuae JlJ miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulisti: concede propitius; ut, qui beatae Agathae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 26-31

2126 TTJratres: Vidéte vocationem vestram, Jl quia non multi sapientes secúndum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Graduale Ps. 45, 6

Adiuvabit eam Deus vultu suo: Deus 2127 in medio eius, non commovebitur. V. Ibid., 5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Allelúia, allelúia. V. Ps.  118, 46 Loquebar de testimoniis tuis in con- 2128 spectu regum, et non confundebat Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gáu- 2129 dio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 19, 3-12

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum 2130 pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia, qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerébit uxóri suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechátur: et qui dimissam duxerit, moechátur.

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxóre, non expedit nubere. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelórum. Qui potest capere, capiat.

2131 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 15

Afferentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi.

Secreta

2132 Suscipe, Domine, munera, quae in O beatae Agathae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum nostrum.

Antiphona ad Communionem

2133 Qui me dignatus est ab omni plaga curare, et mamíllam meam meo péctori restituere, ipsum invoco Deum vivum.

Postcommunio

2134 Auxiliantur nobis, Domine, sumpta Xl mysteria: et, intercedente beata Agatha Virgine et Mártyre tua, sempiterna protectione confírment. Per Dóminum nostrum.

Die 6 februarii

S. Titi Ep. et Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

jtátuit ei Dóminus testamentum pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

AUl. i

S Oratio

Deus, qui beatum Titum Confessó- 2136 rem tuum atque Pontificem apostolicis virtutibus decorásti: eius meritis et intercessione concede; ut, iuste et pie viventes in hoc saeculo, ad caelestem patriam pervenire mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio S. Dorotheae Virginis et Martyris:

Oratio

Indulgentiam nobis, quaesumus, 2137 Domine, beata Doróthea Virgo et Martyr implóret: quae tibi grata semper exstitit, et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 16-27 et 45, 3-20

Ecce sacerdos magnus, qui in die- 2138 bus suis placuit Deo, et inventus est iustus: et in témpore iracúndiae factus est reconciliátio. Non est inventus similis illi, qui conservavit legem Excelsi. Ideo iureiurando fecit illum Dóminus crescere in plebem suam. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput eius. Agnovit eum in benedictionibus suis: conservavit illi misericordiam suam: et invenit gratiam coram oculis Dómini. Magnificavit eum in conspectu regum: et dedit illi coronam glóriae. Statuit illi testamentum aetérnum, et dedit illi sacerdotium magnum: et beatificavit illum in glória. Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius: et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.

Graduale Eccli. 44, 16

2139 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

2140 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

2141 Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium       Ps. 88, 21-22

Inveni David servum meum, oleo 2143 sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2144 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Dorothea Secreta

Hostias tibi, Domine, beatae Do- 2145 rótheae Virginis et Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem con- 2146 stituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2147 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes,  intercedente beáto Tito Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.

Pro S. Dorothea Postcommunio

Divini muneris largitate satiati, 2148 quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Dorothea Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 6 februarii

S. Dorotheae Virg. et Mart.

Commemoratio

2148A    Missa Me exspectaverunt, de Communi Virginum n loco [30].

Die 7 februarii

S. Romualdi Abbatis III classis

Missa Os iusti, de Communi Abba-tum [27].

Oratio C

2149 Tntercéssio nos, quaesumus, Domine, JL beáti Romuáldi Abbatis commén-det: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2150 Qjacris altaribus, Domine, hostias su-O perpósitas sanctus Romuáldus Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum.

Postcommunio C

2151 TJrótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Romuáldus Abbas, pro nobis intercedén-do: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die 8 februarii

S. Ioannis de Matha Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P

2152 TRVeus, qui per sanctum Ioannem Or-X^/ dinem sanctíssimae Trinitatis ad redimendum de potestate Saracenorum captivos caelitus instituere dignatus es: praesta, quaesumus ; ut, eius suffragántibus meritis, a captivitate corporis et animae, te adiuvante, liberemur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 2153 j mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2154 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 9 februarii

S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Deus, qui beatum Cyrillum Confes- 2155 sórem tuum atque Pontificem divinae maternitatis beatíssimae Virginis Mariae assertórem invíctum effecísti: concede, ipso intercedente ; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, materna eiusdem protectione salvémur. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio S. Apolloniae Virginis et Martyris:

Oratio

Deus, qui inter cetera poténtiae 2156 tuae miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae Apolloniae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Secreta

Munera nostra, omnípotens Deus, benignus respice: et, intercedente beáto Cyríllo, praesta; ut unigenitum tuum Iesum Christum Dóminum nostrum, in tua tecum glória coaeternum, in cordibus nostris digne suscipere mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Apollonia Secreta

2158 Oúscipe, Domine, munera, quae in O beatae Apollóniae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Postcommunio P

2159 I "\ivinis, Domine, refecti mysteriis, jLs te supplices deprecámur: ut, exemplis et meritis beáti Cyrilli Pontificis adiuti, sanctíssimae Genetrici Unigeniti tui digne famulari valeamus: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Apollonia Postcommunio

2160 A uxiliéntur nobis, Domine, sumpta Ii. mysteria: et, intercedente beata Apollonia Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum.

Eodem die 9 februarii S. Apollóniae Virg. et Mart.

Commemoratio

2160A Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28].

Die 10 februarii

S. Scholasticae Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui animam beatae Virginis 2161 tuae Scholásticae ad ostendendam innocéntiae viam in colúmbae specie caelum penetrare fecisti: da nobis eius meritis et precibus ita innocénter vivere; ut ad aeterna mereamur gaudia pervenire. Per Dóminum.

Secreta C Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 2162 JljL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 2163 néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 11 februarii In Apparitione B. Mariae Virg. Immaculatae

III classis Ant. ad Introitum Apoc. 21, 2

Vidi civitatem sanctam, Ierusa- 2164 lem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per immaculatam Vírgi- 2165 nis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparásti: supplices a te quaesumus; ut, eiusdem Virginis Apparitiónem celebrantes, salutem mentis et corporis consequamur. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli.    Apoc, ii, 19; 12, 1 et 10

2166 Apertum est templum Dei in caelo: XJL et visa est arca testamenti eius in templo eius, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemótus, et grando magna. Et signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius.

Graduale Cant. 2, 12

2167 Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, vox turturis audíta est in terra nostra. V. Ibid., 10 et 14 Surge, amíca mea, speciosa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna macériae.

2168 Allelúia, allelúia. V. Ostende mihi fáciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Iudith 15, 10

2169 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. V. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude dignís-sima, quae serpentis caput virgineo pede contrivisti.

^ In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2170 Allelúia, allelúia. V. Iudith 15, 10 Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri. Allelúia. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, María: et macula originalis non est in te. Allelúia.

lT j Sequentia sancti Evangelii secún-' 1 " dum Lucam.         Luc. 1, 26-31

In illo témpore: Missus est Angelus 2171 Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.

Ant. ad Offertorium Luc. 1, 28

Ave, gratia plena: Dóminus tecum: 2172 benedicta tu in mulieribus.

Secreta

Hostia laudis, quam tibi, Domine, 2173 per merita gloriósae et immaculatae Virginis offerimus, sit tibi in odorem suavitatis, et nobis optatam conferat corporis et animae sanitatem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Conceptione immaculata.

Ant. ad Communionem       Ps. 64, 10

Visitasti terram et inebriasti eam, 2174 multiplicasti locupletare eam.

Postcommunio

Quos caelesti, Domine, aliménto sa- 217^ tiásti, súblevet dextera Genetricis tuae immaculatae: ut ad aeternam patriam, ipsa adiuvante, pervenire mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 12 februarii

Ss. septem Fundatorum Ord. Servorum B. Mariae V. Confessorum

III classis

Ant. ad Introitum Sap. 10, 20-21

2176 "Vusti decantaverunt, Domine, nomen

I sanctum tuum, et victricem ma-JL num tuam laudaverunt pariter: quoniam sapientia aperuit os mutum, et linguas infantium fecit disertas. Ps. 8, 2 Domine, Dóminus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

V. Glória Patri.

Oratio

2177 T^\ómine Iesu Christe, qui, ad re-JLy colendam memoriam dolorum sanctíssimae Genetricis tuae, per septem beatos Patres nova Servorum eius familia Ecclesiam tuam fecundásti: concede propitius; ita nos eórum consociari fletibus, ut perfruamur et gaudiis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 1-15

2178 t audemus viros gloriosos, et parentes JL/ nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dóminus magnificentia sua a saeculo. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperántes in praesénti populo, et virtute prudéntiae populis sanctissima verba. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eórum. Et sunt quorum non est memória: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt: cum semine eórum permanent bona, hereditas sancta nepotes eórum, et in testamentis stetit semen eórum: et filii eórum propter illos usque in aetérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet ecclesia.

Graduale Isai. 65, 23

Electi mei non laborabunt frustra, 2179 neque germinabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Dómini est, et nepotes eórum cum eis. V. Eccli. 44, 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15 Sapién- 2180 tiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet Ecclesia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in exsul- 2181 tatióne metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

2182 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44, 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet Ecclesia. Allelúia. V. Ps. 36, 28 Non derelinquet Dóminus Sanctos suos: in aetérnum conservabúntur. Allelúia.

lT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r k 1 dum Matthaeum.   Mt. 19, 27-29

2183 T*n illo témpore: Dixit Petrus ad Ie-JL sum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Isai. 56, 7

2184 Adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eórum, et victimae eórum placebunt mihi super altare meum.

Secreta

2185 Recipe, quaesumus, Domine, hostias XJL quas tibi offerimus: et praesta ; ut, intercedentibus Sanctis tuis, libera tibi mente serviamus, et perdoléntis Virginis Genetricis Filii tui amore inflam-mémur. Per eundem Dóminum.

Ant. ad Communionem       Io. 15,16

2186 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat.

Postcommunio

Caeléstibus refecti mysteriis te, Dó- 2187 mine, deprecámur: ut, quorum festa percólimus imitantes exempla; iuxta Crucem Iesu cum María Matre eius fideliter adstémus, et eiusdem redemptionis fructum percipere mereamur. Per eundem Dóminum.

Die 14 februarii

S. Valentini Presb. et Mart.

Commemoratio

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus : 2188 ut, qui beáti Valentini Martyris tui natalícia colimus, a cunctis malis imminéntibus, eius intercessione, liberemur. Per Dóminum.

Secreta P

Suscipe, quaesumus, Domine, múne- 2189 ra dignánter oblata: et, beáti Valentini Martyris tui suffragántibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dóminum.

Postcommunio P

Sit nobis, Domine, reparatio mentis 2190 et corporis caeléste mysterium: ut, cuius exséquimur actionem, intercedente beáto Valentíno Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 15 februarii

Ss. Faustini et Iovitae Mm. Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio C

2191 T\eus, qui nos annua sanctorum ÍlJ Martyrum tuorum Faustini et Iovítae solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

2192 Adesto, Domine, supplicationibus Xl nostris, quas in Sanctorum tuorum commemoratione deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eórum, qui tibi placuerunt, meritis adiuvémur. Per Dóminum.

Postcommunio P 2195 /^^uaesumus, Domine, salutaribus re-pléti mysteriis: ut, quorum so-lémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 18 februarii

S. Simeonis Ep. et Mart.

Commemoratio

Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4].

Oratio C 2194 Tnfirmitátem nostram respice, omní-JL potens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti Simeonis Martyris tui atque Pontificis intercessi© gloriosa nos protegat. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti Simeonis Martyris tui atque Pontificis dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Refecti participatione muneris sacri, 2196 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Simeone Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

Die 22 februarii


CATHEDRAE S. PETRI APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

Statuit ei Dóminus testamentum 2197 pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius.

V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beáto Petro Apostolo tuo, 2198 collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.

Et fit commemoratio S. Pauli Apostoli sub unica conclusione:

Oratio

Deus, qui multitudinem gentium 2199 beáti Pauli Apostoli praedicatióne docuisti: da nobis, quaesumus; ut, cuius commemorationem colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et fegnat in unitate.

Deinde, tempore quadragesima^ fit commemoratio feriae.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 1, 1-7

2200 T)etfus Apostolus Iesu Christi, electis JL advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae secúndum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in oboedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in témpore novissimo. In quo exsultábitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Iesu Christi Dómini nostri.

Graduale Ps. 106, 32 et 31

2201 Exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.

Tractus Matth. 16,18-19

2202 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. V Et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. V. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

*] In Missis votivis ante Septuagesi-mam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram 2203 aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

*] Tempore autem paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 15 Confiteantur Domino misericordiae 2204 eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 16, 13-19

In illo témpore: Venit Iesus in par- 2205 tes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Fílium hominis ? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Credo.

Ant. ad Offertorium       Mt. 16, 18-19

Tu es Petrus, et super hanc petram 2206 aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum.

Secreta

2207 TJcclésiae tuae, quaesumus, Domine, \2j preces et hostias beáti Petri Apostoli comméndet oratio: ut, quod pro illius glória celebramus, nobis prosit ad

Pro S. Paulo

Secreta

2208 Apostoli tui Pauli precibus, Dómi-JÍlL ne, plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gra-tióra fiant patrocinio supplicántis. Per Dóminum nostrum.

Deinde, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 16, 18

2209 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Postcommunio

2210 "T aetíficet nos, Domine, munus oblá-jl* tum: ut, sicut in Apostolo tuo Petro te mirabilem praedicámus; sic per illum tuae sumámus indulgéntiae largitatem.

Pro S. Paulo Postcommunio

2211 Qjanctificáti, Domine, salutari mysté-O rio: quaesumus; ut nobis eius non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernári. Per Dóminum.

Deinde, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Die 23 februarii

S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Concede nos, quaesumus, omnípo- 2212 tens Deus: beáti Petri Confessoris tui atque Pontificis monita et exempla sectari; ut per terrestrium rerum contemptum aeterna gaudia consequamur. Per Dóminum.

Secreta C1

Sancti Petri Pontificis tui atque Doc- 2213 tóris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concí-liet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C1

Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent 2214 salutem: beatus Petrus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 24 vel 25 februarii


S. MATTHIAE APOSTOLI

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati 2215 sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est princi-. pátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Matthiam Aposto- 2216 lorum tuorum collegio sociásti: tribue, quaesumus; ut, eius interventione, tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. i, 15-26

2217 Tn diebus illis exsurgens Petrus in JL medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedíxit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eórum qui comprehenderunt Iesum: qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt ómnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eórum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni témpore, quo intravit et exivit inter nos Dóminus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. Et statuerunt duos, Ioseph qui vocabatur Bár-sabas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accípere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Graduale Ps. 138, 17-18

2218 Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. V. Dinumerabo eos, et super

arenam multiplicabuntur.

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti ei: 2219 et voluntate labiorum eius non frau-dásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 11, 25-30

In illo témpore: Respondens Iesus, 2220 dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve. Credo. Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om- 2221 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Secreta

Hostias tibi, Domine, quas nomini 2222 tuo sacrándas offerimus, sancti Matthíae Apostoli tui prosequatur oratio: per quam nos expiari facias, et de-féndi. Per Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, iit commemoratio feriae.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28

2223 Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

2224 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut per haec sancta, quae sumpsimus, interveniente beáto Matthía Apostolo tuo, veniam consequamur et pacem. Per Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

•f In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, omisso tractu, post graduale dicitur:

2225 Allelúia, allelúia. V. Ps. 32, 1 Gaudete, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. Allelúia.

^ Tempore autem paschali, antiphona ad Introitum, Allelúia cum suis versibus post Epistolam, necnon antiphonae ad Offertorium et ad Communionem sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15]; reliqua dicuntur ut supra.

Die 27 vel 28 februarii

S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 11, 13

k cuius Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius ; et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. Ps. 72, 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

2227 t""Veus, qui beatum Gabriélem dul-jLJ císsimae Matris tuae dolores assidue recolere docuisti, ac per illam

2226

O sanctitatis et miraculorum glória subli-másti: da nobis, eius intercessione et exemplo; ita Genetricis tuae consociari fletibus, ut materna eiusdem protectione salvémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 2, 14-17

Carissimi: Scribo vobis, iuvenes, 2228 quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aetérnum.

Graduale Ps. 30, 20

Quam magna multitudo dulcedinis 2229 tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! V. Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Tractus Ps. 83, 6-7, 11 et 13

Beatus vir, cuius est auxilium abs 2230 te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimarum, in loco quem posuit. V. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. V. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

•f In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 8, 6-7 Mi- 2231 nuísti eum, Domine, paulo minus

ab Angelis: glória et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Allelúia.

*] Tempore autem paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

2232 Allelúia, allelúia. V. Ps. 8, 6-7 Minuisti eum, Domine, paulo minus ab Angelis: glória et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Allelúia. V. Eccli. u, 24 Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum.      Mc. 10, 13-21

2233 Tn illo témpore: Offerebant Iesu pár-JL vulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris. Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec ómnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

Ant. ad Offertorium      Ps. 115, 16-17

O Domine, quia ego servus tuus, et 2234 filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.

Secreta

Salutarem hostiam in memoriam 2235 sancti Gabrielis tibi, Domine, offerentes, fac nos sacrificium mortis tuae rite recolere, ac, meritis perdoléntis Virginis, eiusdem sacrificii fructum copiose percipere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus.

Ant. ad Communionem     Apoc. 3, 20

Ecce sto ad ostium et pulso : si 2236 quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrábo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.

Postcommunio

Quas tibi, Domine, in festivitate 2237 sancti Gabrielis Confessoris tui, pro collatis donis gratias agimus: suscipe propitius per manus gloriósae semper Virginis Maríae; ex qua carnem illam assumpsisti, cuius in hoc salutari convivio merúimus gustare dulcedinem: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

FESTA MARTII Die 4 martii

S. Casimiri Confessoris

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P 2238 T^Xeus, qui inter regales delicias et


D'

mundi illécebras sanctum Casi-mírum virtute constántiae roborasti: quaesumus; ut eius intercessione fideles tui terrena despiciant, et ad caeléstia semper aspírent. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Lucii I Papae et Martyris:

Oratio

2239 regem tuum, Pastor aetérne, pla-\JJ cátus intende: et per beatum Lúcium, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2240 J audis tibi, Domine, hostias immo-JL/ lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Lucio Secreta

2241 ^Vblátis muneribus, quaesumus, V->/ Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio

2242

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Lucio Postcommunio 2243    ^T\ efectióne sancta enutrítam gu-JlV bérna,   quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam; ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persístat. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 4 martii

S. Lucii I Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 2243 A aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 6 martii

Ss. Perpétuae et Felicitatis

Martyrum

III classis

Missa Me exspectaverunt, de Communi non Virginum I loco [35], cum orationibus ut infra:

Oratio C 2

Da nobis, quaesumus, Domine Deus 2244 noster, sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis palmam in-cessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum.

Secreta C 2

Intende, quaesumus, Domine, munera 2245 altaribus tuis pro sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio P

Mysticis, Domine, repléti sumus 2246 votis et gaudiis: praesta, quaesumus; ut intercessiónibus sanctarum Martyrum tuarum Perpétuae et Felicitatis, quae temporáliter agimus, spiritualiter consequamur. Per Dóminum.

Die 7 martii

S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sa. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti Thomae Confessoris tui mira eruditione claríficas, et sancta operatione fecúndas: da nobis, quaesumus; et quae docuit, intellectu conspícere, et quae egit, imitatione complere. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14

Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam Iutum aestimábitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetátus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplinae dona commendati.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2250 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2251 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 2252 lis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

2253 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

2254 ^ancti Thomae Confessoris tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2255 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

2256 T Tt nobis, Domine, tua sacrificia v.y dent salutem: beatus Thomas Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 8 martii

S. Ioannis a Deo Conf. III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

s iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

2258 t""Veus, qui beatum Ioannem, tuo JL>/ amore succensum, inter flammas innoxium incedere fecisti, et per eum Ecclesiam tuam nova prole fecundásti:

2257

O praesta, ipsius suffragántibus meritis; ut igne caritatis tuae vitia nostra curén-tur, et remedia nobis aeterna prové-niant. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine 2259 macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2260 drus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2261 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

i^Jj Sequentia sancti Evangelii secún-r Jl.1 dum Matthaeum.    Mt. 22, 34-46

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum 2262 pharisaei : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secúndum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spiritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo filius eius est? Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Ant, ad Offertorium Ps. 88, 25

2263 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

2264 "T audis tibi, Domine, hostias immola lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47

2265 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

2266 efécti cibo potuque caelesti, Deus XV noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.

Die 9 martii S. Franciscae Romanae Vid.

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui beatam Francíscam fá- 2267 mulam tuam, inter cetera grátiae tuae dona, familiari Angeli consuetudine decorásti: concede, quaesumus; ut, intercessionis eius auxilio, Angelorum consortium consequi mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C Recepta tibi sit, Domine, sacrátae 2268 jLJL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 2269 naribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 10 martii

Ss. Quadraginta Martyrum

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 33, 18

Clamaverunt iusti, et Dóminus 2270 exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

2271 T3raes*a» <li;i*sumus» omnípotens Deus : JL ut, qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, ii, 33-39

2272 t^ratres: Sancti per iidem vicerunt re-JF gna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 132, 1-2

2273 Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum ! V. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Tractus Ps. 125, 5-6

2274 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

iTjSequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de 2275 monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11

Laetámini in Domino et exsultate, 2276 iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

Preces, Domine, tuorum respice 2277 oblationésque fidelium: ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate Sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Ant. ad Communionem      Mt. 12, 50

Quicumque fecerit voluntatem Pa- 2278 tris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

2279 Sanctorum tuorum, Domine, inter-O cessióne placatus: praesta, quaesumus; ut, quae temporali celebramus actione, perpetua salvatióne capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 12 martii

S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], cum orationibus ut infra:

Oratio P

2280 THVeus, qui animae famuli tui Gregó-U rii aetérnae beatitudinis praemia contulísti: concede propitius; ut, qui peccatorum nostrorum pondere prémi-mur, eius apud te precibus subleventur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

2281 Annue nobis, quaesumus, Domine: ut XV. intercessione beáti Gregorii haec nobis prosit oblatio, quam immolándo totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

2282 T Aeus, qui beatum Gregórium Pon-

tíficcm Sanctorum tuorum mé-| ritis coaequasti: concede propitius; ut,

qui commemorationis eius festa per-cólimus, vitae quoque imitemur exempla. Per Dóminum.

Die 17 martii

S. Patricii Ep. et Conf. III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui ad praedicándam gentibus 2283 gloriam tuam beatum Patrícium Confessórem atque Pontificem mittere dignatus es: eius meritis et intercessione concede; ut, quae nobis agenda praecipis, te miserante adimplere possimus. Per Dóminum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2284 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

Paesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2285 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Patrício Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 18 martii

S. Cyrilli Ep. Hierosolymitana Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: 2286 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus : stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2287 T^Va nobis, quaesumus, omnípotens KJ Deus, beáto Cyríllo Pontifice intercedente: te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum ita cognoscere ; ut inter oves, quae vocem eius audiunt, perpetuo connumerari mereamur. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

2288 Tustus cor suum tradet ad vigilandum JL diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consiliábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

Graduale Ps. 36, 30-31

2289 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

2290 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 2291 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 16 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 10, 23-28

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2292 suis: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dóminus eius. Si patrem-famílias Beelzebub vocaverunt ; quanto magis domesticos eius? Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2293 drus, quae in Libano est, multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2294 éspice, Domine, immaculatam hó-XV stiam, quam tibi offerimus: et praesta; ut, meritis beáti Pontificis et Confessoris tui Cyrilli, eam mundo corde suscipere studeamus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2295 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sacramenta Corporis et Sanguinis 2296 tui, quae sumpsimus, Domine Iesu Christe, beáti Cyrilli Pontificis precibus, mentes et corda nostra sanctificent: ut divinae consortes naturae effici mereamur: Qui vivis et regnas.

Die 19 martii


S. IOSEPH SPONSI B. MARIAE V.

CONF. ET ECCLESIAE UNIVERSAE PATRONI

I classis

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

ustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur: plantatus in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia,

allelúia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

22 98 Sanctissimae Genetricis tuae Sponsi, O quaesumus, Domine, meritis adiuvémur: ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 45, 1-6

Dilectus Deo et hominibus, cuius 2299 memória in benedictione est. Similem illum fecit in glória sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram popule suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplinae.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in bene- 2300 dictiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Tractus Ps. iii, 1-3

2301 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur :

2302 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45,9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 1, 18-21

2303 /Cum esset desponsata mater Iesu V—' María Ioseph, antequam convenirent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Dómini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accípere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem fílium: et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eórum.

Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

2304 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Debitum tibi, Domine, nostrae réd- 2305 dimus servitutis, suppliciter ex-orántes: ut, suffragiis beáti Ioseph, Sponsi Genetricis Filii tui Iesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua munera tueáris, ob cuius venerandam festivitatem laudis tibi hostias immolámus. Per eundem Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Praefatio de S. Ioseph Et te in festivitate.

Ant. ad Communionem        Mt. 1, 20

Ioseph, fili David, noli timere accí- 2306 pere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio a désto nobis, quaesumus, misericors 2307 XjL Deus: et, intercedente pro nobis beáto Ioseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custodi. Per Dóminum nostrum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

*] Pro votiva de S. Ioseph dicitur Missa Adiutor, quae habetur inter Missas votivas circa finem Missalis [52].

Die 21 martii

S. Benedicti Abbatis

III classis

Missa  Os iusti, de Communi Abba-tum [27].

Oratio C

Intercéssio nos, quaesumus, Domine, 2308 beáti Benedicti Abbatis commén-det: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2309 r^jacris altaribus, Domine, hostias su-

0 perpósitas sanctus Benedíctus Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum.

Postcommunio C

2310 TJrótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Benedíctus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die 24 martii

S. Gabrielis Archangeli III classis

Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

2511 ¥ benedícite Dóminum, omnes An-geli eius: potentes virtute, qui m      facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

2312 THVeus, qui inter ceteros Angelos, ad

1 J annuntiandum incarnationis tuae mysterium, Gabriélem Archángelum elegisti: concede propitius; ut, qui festum (commemorationem) eius celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo.Patre in unitate.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 9, 21-26

2313 Tn diebus illis: Ecce vir Gabriel, quem JL videram in visione a principio, cito volans tetigit me in témpore sacrificii vespertini. Et docuit me, et locútus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intellegeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadvérte sermonem, et intellege visionem. Septuaginta hebdomades ab-breviátae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricátio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo, et animadvérte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Graduale Ps. 102, 20 et 1

Benedícite Dóminum, omnes Ange- 2314 H eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V. Benedic, anima mea, Dóminum, et ómnia interiora mea nomen sanctum eius.

Tractus Luc. 1, 28, 42, 31 et 35

Ave, María, gratia plena: Dóminus 2315 tecum. V. Benedicta tu in mulieribus: et benedíctus fructus ventris tui. V. Ecce concipies, et paries Fílium, et vocabis nomen eius Emmanuel. V. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. V. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

2316 Allelúia, allelúia. V. Ps. 103, 4 Qui facit Angelos suos spiritus: et ministros suos flammam ignis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

^ In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

2317 Allelúia, allelúia. V. Ps. 102, 21 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 2, 26-38

2318 Tn illo témpore: Missus est Angelus JL Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, 2319 habens thuribulum aureum in manu sua j et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Acceptum fiat in conspectu tuo, Dó- 2320 Zjl mine, nostrae servitutis munus, et beáti Archangeli Gabriélis oratio: ut, qui a nobis veneratur in terris, sit apud te pro nobis advocatus in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Dan. 3, 58

Benedícite, omnes Angeli Dómini, 2321 Dóminum: hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Corporis tui et Sanguinis sumptis 2322 mysteriis, tuam, Domine Deus noster, deprecámur clementiam: ut, sicut, Gabriéle nuntiante, incarnationem tuam cognovimus; ita, ipso adiuvante, incarnationis eiusdem beneficia consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 25 martii


IN ANNUNTIATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

I classis

Antiphona ad Introitum Ps. 44, 13, I5 et 16

2323 I q«9///L7LmwMBi lultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis : adducentur Regi virgines post eam: proximae eius adducentur tibi in laetitia

et exsultatione. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

2324 THVeus, qui de beatae Maríae Virginis JlJ útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Et, tempore quadragesimalis fit commemoratio feriae.

2325

I Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 7, 10-15 n diebus illis: Locútus est Dóminus

ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dóminum. Et dixit: Audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

Graduale Ps. 44, 3 et 5

Diffusa est gratia in labiis tuis: prop- 2326 térea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Tractus Ibid., 11 et 12

Audi, fília, et vide, et inclina aurem 2327 tuam: quia concupivit Rex speciem tuam. V. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: fíliae regum in honore tuo. V. Ibid., 15-16 Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. V. Adducentur in laetítia, et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 2328 Maria, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 1, 26-38

2329 Tn illo témpore: Missus est Angelus JL Gabriel a Deo in civitatem Galilaea?, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María : Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.

Ant. ad Offertorium      Lc. 1, 28 et 42

2330 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui. (T. P. Allelúia.)

Secreta

In mentibus nostris, quaesumus, Dó- 2331 mine, verae fidei sacramenta confirma: ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur; per eius salutiferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et, tempore quadragesimali, iit commemoratio feriae.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Annuntiatione.

Ant. ad Communionem       Isai. 7, 14

Ecce Virgo concipiet, et pariet fí- 2332 lium: et vocabitur nomen eius Emmanuel. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, 2333 mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Dóminum nostrum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Die 27 martii

S. Ioannis Damasceni Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 72, 24

ienuístimanum dexteram meam: 2334 et in voluntate tua deduxisti me, et cum glória suscepisti me.

(T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

2335 /^Vmnípotens sempitérne Deus, qui, V^/ ad cultum sacrarum imaginum asserendum, beatum Ioannem caelesti doctrina et admirabili spiritus fortitudine Ímbuísti: concede nobis eius intercessione et exemplo; ut, quorum colimus imagines, virtutes imitemur et patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-17

2336 Tustum deduxit Dóminus per vias rec-JL tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. Haec populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. Et reddidit iustis mercedem laborum suorum.

Graduale Ps. 17, 33 et 35

2337 Deus, qui praecinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam. V Qui docet manus meas ad proelium: et posuisti, ut arcum aereum, brácchia mea.

Tractus Ibid., 38, 39 et 50

Persequar inimicos meos, et com- 2338 prehéndam illos. V. Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. V. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. 1 Reg. 25, 26 2339 et 28 Dóminus salvavit manum tuam tibi: quia proelia Dómini tu proeliáris. Allelúia, y. Ps. 143, 1 Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. Allelúia.

^ In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Dedisti mihi 2340 protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 6, 6-11

In illo témpore: Factum est et in alio 2341 sabbato, ut intraret Iesus in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextera erat árida. Observabant autem scribae et pharisaei, si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum. Ipse vero sciebat cogitationes eórum. Et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius. Ipsi autem repléti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu.

Ant. ad Offertorium Iob 14, 7

2342 Lignum habet spem, si praecísum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2343 t Tt, quae tibi, Domine, offerimus, v-/ dona tuo sint digna conspectu: beáti Ioannis et Sanctorum, quos eius opera expósitos in templis colimus, pia suffragatio conspíret. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 36, 17

2344 Brácchia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dóminus (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2345 Qjumpta nos, quaesumus, Domine, O dona caeléstibus armis tueantur: et beáti Ioannis patrocinia circumdent Sanctorum unanimi suffragio cumulata; quorum imagines evícit in Ecclesia esse venerandas. Per Dóminum.

Die 28 martii

S. Ioannis de Capistrano Conf.

III classis

Ant. ad Introitum       Habac. 3, 18-19

2346 W ^g0 autem in Domino gaudebo: 1"^ et exsultabo in Deo Iesu meo: * tt4 Deus Dóminus fortitudo mea.

(T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 80, 2 Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

2347 i Aeus, qui per beatum Ioannem fi-JL>/ déles tuos in virtute sanctissimi nominis Iesu de Crucis inimicis trium-pháre fecisti: praesta, quaesumus; ut, spiritualium hostium, eius intercessione, superatis insidiis, coronam iustítiae a te accípere mereamur. Per eundem Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-14

Iustum deduxit Dóminus per vias rec- 2348 tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum.

Graduale Ps. 21, 24-25

Qui timetis Dóminum, laudate eum: 2349 universum semen Iacob, glorificate eum.  V. Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.

Tractus Exodi 15, 2 et 3

Fortitudo mea, et laus mea Dómi- 2350 nus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum. y. Dóminus quasi vir pugnator, omnípotens nomen eius. V. Iudith 16, 3 Dóminus conterens bella: Dóminus nomen est illi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 17 Ego 2351 autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia. V. Quia factus es susceptor

meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Allelúia.

*] In Missis votivis ante Septuagesimum vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

2352 Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 9, 1-6

2353 Tn illo témpore: Convocatis Iesus duó-JL decim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super ómnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique.

Ant. ad Offertorium Eccli. 46, 6

2354 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2355 Sacrificium, Domine, quod immolá-O mus, placatus intende: ut, intercedente beáto Ioanne Confessóre tuo, ad conteréndas inimicorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Sap. 10, 20

Decantaverunt,    Domine,    nomen 2356 sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Repléti alimonia caelesti et spirituali 2357 poculo recreati, quaesumus, omnípotens Deus: ut, intercedente beáto Ioanne Confessóre tuo, nos ab hoste maligno deféndas, et Ecclesiam tuam perpetua pace custodias. Per Dóminum.

Feria VI post dominicam I Passionis

Septem Dolorum beatae Mariae Virginis

Commemoratio

*] Hodie, ubi peculiaria pietatis exercitia in honorem beatae Mariae Virg. Matris do-lorosae peraguntur, permittuntur duae Missae festivae de septem Doloribus beatae Mariae Virginis.

Ant. ad Introitum Io. 19, 25

Stabant iuxta Crucem Iesu mater 2358 eius, et soror matris eius María Cléophae, et Salome, et María Magdalene. Ibid., 26-27 Mulier, ecce filius tuus: dixit Iesus; ad discipulum autem: Ecce mater tua. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, in cuius passione, secúndum 2359 Simeonis prophetiam, dulcissimam animam gloriósae Virginis et Matris Maríae doloris gladius pertransivit: concede propitius; ut, qui transfixió-nem eius et passionem venerando recó-limus, gloriosis meritis et precibus omnium Sanctorum Cruci fideliter astantium intercedentibus, passionis tuae effectum felicem consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate. Et fit commemoratio feriae.

Oratio

2360 /Cordibus nostris, quaesumus, Dó-

mine, gratiam tuam benignus infunde: ut, peccata nostra castigatione voluntaria cohibéntes, tempo-ráliter potius macerémur, quam suppliciis deputémur aetérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Iudith. Iudith 13, 22 et 23-25

2361 ""Oenedíxit te Dóminus in virtute sua, jD quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Benedicta es tu, fília, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creavit caelum et terram: quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenísti ruínae ante conspectum Dei nostri.

Graduale

2362 Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans iuxta Crucem Dómini Iesu Filii tui Redemptoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplicium, auctor vitae factus homo.

Tractus

2363 Stabat sancta María, caeli Regina et mundi Domina, iuxta Crucem Dómini nostri Iesu Christi dolorósa. V. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus.

Sequentia

Stabat Mater dolorósa Iuxta Crucem lacrimósa, Dum pendebat Filius.

Cuius animam geméntem, Contristátam et doléntem, Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti!

Quae maerébat, et dolébat, Pia Mater, dum videbat Nati poenas incliti.

Quis est homo, qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio?

Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari Doléntem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis Vidit Iesum in tormentis, Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum Moriendo desolatum, Dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum In amándo Christum Deum, Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati, Tam dignáti pro me pati, Poenas mecum divide.

Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.

Iuxta Crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero.

Virgo virginum praeclara, Mihi iam non sis amára: Fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem, Passionis fac consortem, Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerári, Fac me Cruce inebriari, Et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus, Per te, Virgo, sim defénsus In die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victóriae.

Quando corpus morietur, Fac, ut animae donetur Paradisi glória. Amen.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

2365 Tn illo témpore: Stabant iuxta Cru-JL cem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Ant. ad Offertorium       Ierem. 18, 20

2366 Recordare, Virgo Mater Dei, dum steteris in conspectu Dómini, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.

Secreta

Offerimus tibi preces et hostias, 2367 Domine Iesu Christe, humiliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spiritus beatae Maríae Matris tuae precibus recensemus ; suo suorumque sub Cruce Sanctorum consortium multiplicato piíssimo interventu, meritis mortis tuae, meritum cum beá-tis habeamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio feriae: Secreta

Praesta nobis, misericors Deus: 2368 ut digne tuis servire semper altaribus mereamur; et eórum perpetua participatione salvari. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Transfixióne.

Antiphona ad Communionem Felices sensus beatae Maríae Vírgi- 2369 nis, qui sine morte meruérunt martyrii palmam sub Cruce Dómini.

Postcommunio

Sacrificia, quae sumpsimus, Domine 2370 Iesu Christe, Transfixiónem Matris tuae et Virginis devote celebrantes: nobis impetrent apud clementiam tuam omnis boni salutaris effectum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio feriae: Postcommunio

Sumpti sacrificii, Domine, perpé- 2371 tua nos tuitio non derelinquat: et noxia semper a nobis cuncta de-péllat. Per Dóminum.

FESTA APRILIS Die 2 aprilis

S. Francisci de Paula Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 91,13-14

2372 'W'ustus ut palma florebit: sicut cedrus

I Libani multiplicabitur: plantatus JL in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2373 THVeus, humilium celsitudo, qui beá-JL/ tum Francíscum Confessórem Sanctorum tuorum glória sublimásti: tribue, quaesumus; ut, eius meritis et imitatione, promissa humilibus praemia felíciter consequamur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 3, 7-12

2374 t^ratres: Quae mihi fuerunt lucra, haec JF arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beatus 2375 vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2376 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2377 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 12, 32-34

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2378 suis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

In virtute tua, Domine, laetábitur 2379 iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Haec dona devótae plebis, Domine, quibus tua cumulámus altaria, beáti Francisci meritis tibi grata nobisque salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 2381 Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2382

Sumpta, Domine, sacramenta caelestia: beáto Francísco Confessóre tuo intercedente, precamur; ut et temporalis vitae subsidia nobis conferant et aetérnae. Per Dóminum.

Die 4 aprilis

S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22].

Oratio C 2383 1 Aeus, qui populo tuo aetérnae salú-jl/ tis beatum Isidórum ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Secreta


C 1

2384 O ancti Isidóri Pontificis tui atque Doc-O tóris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2385 dent salutem:  beatus Isidorus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 5 aprilis

S. Vincentii Ferrerii Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti 2386 Vincentii Confessoris tui meritis et praedicatióne illustrare dignatus es: concede nobis famulis tuis ; ut et ipsius instruámur exemplis, et ab omnibus eius patrocinio liberemur adversis. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 2387 ? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2388 noster, te supplices exorámus : ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 11 aprilis

S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio


C 1

2389 /Gregem tuum, Pastor aetérne, pla-\*J[ cátus intende: et per beatum Leonem Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Secreta

C 1

2390

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

2391 efectióne sancta enutrítam gubér-JLV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 13 aprilis

S. Hermenegildi Mart.

III classis Tempore paschali: Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

2392 W ^%rotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia : a multitudine operantium iniquitatem,

allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

2393 1 Aeus, qui beatum Hermenegildum JL>/ Mártyrem tuum caelesti regno terrenum postpónere docuisti: da, quaesumus, nobis ; eius exemplo cadúca despicere atque aeterna sectari. Per Dóminum nostrum.

nui. <tu

Pi

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia ad- 2394 versus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperátae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Con- 2395 fitebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

LT" j Sequentia sancti Evangelii secún-*T dum Lucam.       Luc. 14, 26-33

In illo témpore: Dixit Iesus turbis: Si 2396 quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se ? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

2397 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

2398 "V f unéribus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

2399 Laetábitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Postcommunio

2400 TH\a, quaesumus, Domine Deus no-jí^S ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Extra tempus paschale :

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum oratione et Evangelio ut in Missa praecedenti.

Die 14 aprilis

S. Iustini Martyris

III classis

Ant. ad Introitum      Ps. 118, 85 et 46 arravérunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua: ego autem loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non

jt\m. aa j

N confundebat (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via, qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per stultitiam Crucis emi- 2402 néntem Iesu Christi scientiam beatum Iustínum Mártyrem mirabiliter docuisti: eius nobis intercessione concede; ut, errorum circumventióne depúlsa, fidei firmitatem consequamur. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Tiburtii, Va-leriani et Maximi Mm. :

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens 2403 Deus: ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Tibúrtii, Valeriáni et Maximi solémnia colimus; eórum etiam virtutes imitemur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

1 Cor. 1, 18-25 et 30

Fratres: Verbum crucis pereuntibus 2404 quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicámus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Tempore paschali:

2405 Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 3, 19 et 20 Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Allelúia. V. Philipp. 3, 8 Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei. Allelúia.

Extra tempus paschale :

Graduale 1 Cor. 3, 19 et 20

2406 Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. V. Ibid. 1, 19 Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

Tractus 1 Cor. 2, 2 et 7-8

2407 Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. V. Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. V. Quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dóminum glóriae crucifixissent.

*] In Missis votivis ante Septuagesi-mam vel post Pentecosten, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur:

2408 Allelúia, allelúia. V. Philipp. 3, 8 Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 12, 2-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2409 suis: Nihil opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis, amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam; ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

Ant. ad Offertorium 1 Cor. 2, 2

Non enim iudicavi me scire aliquid 2410 inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munera nostra, Domine Deus, bení- 2411 gnus suscipe: quorum mirabile mysterium sanctus Martyr Iustinus adversum impiorum calumnias strenue defendit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus

Secreta

Haec hostia, quaesumus, Domine, quam sanctorum Martyrum tuorum natalicia recensentes offerimus: et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Ant. ad Communionem     2 Tim. 4, 8

2413 Reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2414 /Caelesti alimonia refecti, supplices

te, Domine, deprecámur: ut, beáti Iustíni Martyris tui monitis, de acceptis donis semper in gratiarum actione maneamus. Per Dóminum.

2415

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecámur: ut, quod débitae servitutis celebramus officio, salvatiónis tuae sentiamus augmentum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 14 aprilis

Ss. Tiburtii, Valeriani et Maximi Mm. Commemoratio

Tempore paschali, Missa Sancti tui, de Communi Martyrum II loco [17], cum Epistola et Evangelio ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], et cum orationibus ut infra.

Extra tempus paschale, Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [ii], cum orationibus pariter ut infra.

Oratio P

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2416 ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Tibúrtii, Valeriani et Maximi solémnia colimus; eórum etiam virtutes imitemur. Per Dóminum.

Secreta P

Haec hostia, quaesumus, Domine, 2417 quam sanctorum Martyrum tuorum natalicia recensentes offerimus: et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum.

Postcommunio P

Sacro munere satiati, supplices te, 2418 Domine, deprecámur: ut, quod débitae servitutis celebramus officio, salvatiónis tuae sentiamus augmentum. Per Dóminum.

Die 17 aprilis

j     S. Aniceti Papae et Mart.

j Commemoratio

i     Missa Si diligis me, de Communi unius I aut plurium Summorum Pontificum [i].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placá- 2419 tus intende: et per beatum Anicé-tum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione cu-; stódi; quem totius Ecclésiae praestitísti j esse pastorem. Per Dóminum.

j Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 2420 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C1

2421 efectióne sancta enutrítam gubér-jL\ na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 21 aprilis

S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22].

Oratio C

2422 THVeus, qui populo tuo aetérnae salú-JL-J tis beatum Ansélmum ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Secreta C 1

2423 Qjancti Ansélmi Pontificis tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

2424 t Tt nobis, Domine, tua sacrificia X^j dent salutem: beatus Anselmus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 22 aprilis

Ss. Soteris et Caii Summorum Pontificum et Mm.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C I

Gregem tuum, Pastor aetérne, pia- 2425 cátus intende: et per beatos So-térem et Caium, Martyres tuos atque Summos Pontifices, perpetua protectione custodi; quos totius Ecclésiae praestitísti esse pastores. Per Dóminum nostrum.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 2426 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubér- 2427 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 23 aprilis S. Georgii Martyris

Commemoratio Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

Protexísti me, Deus, a conventu 2428 malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos beáti Geórgii Márty- 2429 ris tui meritis et intercessione laetíficas: concede propitius; ut, qui tua per eum beneficia póscimus, dono tuae grátiae consequamur. Per Dóminum nostrum.

2430 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum.

2 Tim. 2, 8-10; 3, 10-12

Críssime: Memor esto, Dóminum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secúndum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo ómnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum glória caelesti. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dóminus. Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.

2431 Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

L"Y j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Ioannem. Io. 15, 1-7

2432 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis. Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur caeli mirabilia tua, 2433 Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Munera, Domine, oblata sanctifica: 2434 et, intercedente beáto Geórgio Mártyre tuo, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

Laetábitur iustus in Domino, et spe- 2435 rábit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Supplices te rogamus, omnípotens 2436 Deus: ut, quos tuis réficis sacramentis, intercedente beáto Geórgio Mártyre tuo, tibi etiam placitis moribus dignánter tribuas deservíre. Per Dóminum nostrum.

*] Pro votiva extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut supra.

Die 24 aprilis S. Fidelis de Sigmaringa Mart.

III classis

Missa Protexísti, de Communi Martyrum tempore paschali I loco [15], cum orationibus ut infra.

Oratio

Deus, qui beatum Fidelem, seráphi-co spiritus ardore succensum, in verae fidei propagatione martyrii palma et gloriosis miraculis decoráre dignatus es: eius, quaesumus, meritis et intercessione, ita nos per gratiam tuam in fide et caritate confirma; ut in servitio tuo fideles usque ad mortem inveniri mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 3

2438 IV A une*mus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C 3

2439 1 Aa, quaesumus, Domine Deus no-JL-/ ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gra-tulámur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Pro votiva extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum oratione ut supra.

Die 25 aprilis


S. MARCI EVANGELISTAE

II classis

Litaniae maiores

Statio ad S. Petrum

•f Ad processionem dicitur Missa de Ro-gationibus, ut habetur suo loco in Proprio de Tempore 348, et, si contingat transferri festum S. Marci, non tamen transfertur processio, nisi quando praedictum festum dominica Paschatis vel feria II post Pascha occurrit; tunc enim in feriam III sequentem transferatur.

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

Protexísti me, Deus, a conventu 2440 malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Marcum Evange- 2441 listam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimásti: tribue, quaesumus; eius nos semper et eruditione proficere, et oratione deféndi. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio Rogationum : Oratio

Praesta,   quaesumus,  omnípotens 2442 Deus: ut, qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus; contra adversa ómnia, tua semper protectione muniámur. Per Dóminum.

Léctio Ezechiélis Prophetae. Ezech. 1, 10-14

Similitudo vultus quatuor animalium: 2443 facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies áquilae desuper ipsorum quatuor. Facies eórum, et pennae eórum extentae desuper: duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eórum: et unumquodque eórum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et similitudo animalium, aspectus eórum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.

2444 Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 10, 1-9

2445 Tn illo témpore: Designavit Dóminus JL et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

2446 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Beáti Marci Evangelístae tui solem- 2447 nitate tibi munera deferentes, quaesumus, Domine: ut, sicut illum praedicátio evangelica fecit gloriosum; ita nos eius intercéssio et verbo et opere tibi reddat accéptos. Per Dóminum.

Pro Rogationibus Secreta

Haec munera, quaesumus, Dómi- 2448 ne, et vincula nostrae pravitátis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona concílient. Per Dóminum nostrum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

Laetábitur iustus in Domino, et spe- 2449 rábit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Tribuant nobis, quaesumus, Domine, 2450 continuum tua sancta praesídium: quo, beáti Marci Evangelístae tui precibus, nos ab omnibus semper tueantur adversis. Per Dóminum.

Pro Rogationibus Postcommunio

Vota nostra, quaesumus, Domine, 2451 pio favore proséquere: ut, dum dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. Per Dóminum.

*] Pro votiva extra tempus paschale, Missa ut in festo S. Lucae Ev., die 18 octobris 689, cum orationibus et Epistola ut supra.

Die 26 aprilis

Ss. Cleti et Marcellini Summorum Pontificum et Mm.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatos Cletum et Marcellínum, Martyres tuos atque Summos Pontifices, perpetua protectione custodi; quos totius Ecclésiae praestitisti esse pastores. Per Dóminum.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 27 aprilis

S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui ad tuendam catholicam fidem beatum Petrum Confessó-rem tuum virtute et doctrina roborasti: concede propitius; ut, eius exemplis et monitis, errantes ad salutem resipiscant, et fideles in veritatis confessione perseverent. Per Dóminum.

Secreta C 2

Sancti Petri Confessoris tui atque Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra

concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C 2

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2457 dent salutem: beatus Petrus Con-féssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 28 aprilis

S. Pauli a Cruce Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Gal. 2, 19-20

Christo confixus sum Cruci: vivo 2458 autem, iam non ego: vivit vero in me Christus: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 40, 2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dóminus. V. Glória Patri.

Oratio

Domine Iesu Christe, qui ad mysté- 2459 rium Crucis praedicándum sanctum Paulum singulari caritate donasti, et per eum novam in Ecclesia familiam floréscere voluisti: ipsius nobis intercessione concede; ut, passionem tuam iugiter recoléntes in terris, eiusdem fructum consequi mereamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 17-25

Fratres: Non misit me Christus bap- 2460 tizáre, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba ? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicámus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Tempore paschali:

2461 Allelúia, allelúia. V. 2 Cor. 5, 15 Pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Allelúia. V. Rom. 8, 17 Si filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Allelúia.

T In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

2462 Graduale Gal. 6, 14

Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. V. 1 Cor. 2, 2 Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.

2463 Allelúia, allelúia. V. 1 Petri 2, 21 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus 1 Petri 4, 1

Christo ígitur passo in carne, et 2464 vos eadem cogitatione armámini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis. V. 2 Cor. 4, 10 Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. V. Hebr. 12, 2 Aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

it",Sequentia sancti Evangelii secún-*       dum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus 2465 et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium Ephes. 5, 2

2466 Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2467 /Caelestem nobis, Domine, praebeant V-' mysteria haec passionis et mortis tuae fervorem: quo sanctus Paulus, ea offerendo, corpus suum hostiam viventem, sanctam, tibique placentem exhibuit: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Ant. ad Communionem   1 Petri 4, 13

2468 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione glóriae eius gaudeatis exsultantes. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2469 Sumpsimus, Domine, divinum sacra-O mentum, imménsae caritatis tuae memoriale perpetuum: tribue, quaesumus; ut, sancti Pauli meritis et imitatione, aquam de fontibus tuis hauriá-mus in vitam aeternam saliéntem, et tuam sacratissimam passionem cordibus nostris impréssam moribus et vita teneamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 29 aprilis

S. Petri Martyris

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

(rotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

2470

j\nz. a<

P Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2471 ut beáti Petri Martyris tui fidem congrua devotione sectemur; qui, pro eiusdem fidei dilatatione, martyrii palmam meruit obtinere. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.

2 Tim. 2, 8-10; 3, 10-12

Carissime: Memor esto, Dóminum 2472 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secúndum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo ómnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum glória caelesti. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Con- 2473 fitebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

lT^ 1 Sequentia sancti Evangelii secún-r^l^ dum Ioannem. Io. 15, 1-7

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2474 suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis. Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

2475 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

2476 TJreces, quas tibi, Domine, offerimus, JL intercedente beáto Petro Mártyre tuo, clementer intende: et propugna-tóres fidei sub tua protectione custodi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

2477 Laetábitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Fideles tuos, Domine, custodiant sa- 2478 craménta, quae sumpsimus: et, intercedente beáto Petro Mártyre tuo, contra omnes adversos tueantur incúr-sus. Per Dóminum.

^ Pro votiva extra tempus paschale, Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut supra.

Die 30 aprilis

S. Catharinae Senensis Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 2479 ut, qui beatae Catharínae Virginis tuae natalícia colimus ; et annua solemnitate laetémur, et tantae virtutis proficiámus exemplo. Per Dóminum.

Secreta P ascendant ad te, Domine, quas in 2480 XjL beatae Catharínae solemnitate offerimus, preces, et hostia salutaris, virgineo fragrans odóre. Per Dóminum.

Postcommunio P

AEternitátem nobis, Domine, cónfe- 2481 rat, qua pasti sumus, mensa caelestis: quae beatae Catharínae Virginis vitam etiam áluit temporalem. Per Dóminum nostrum.

FESTA MAII Die i maii


S. IOSEPH OPIFICIS

SPONSI B. MARIAE VIRG., CONFESSORIS

I classis

Ant. ad Introitum Sap. io, 17

apiéntia reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei et in luce

stellarum per noctem. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 126, 1 Nisi Dóminus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. V. Glória Patri.

Oratio

2483 erum conditor Deus, qui legem xv laboris humano generi statuisti: concede propitius; ut, sancti Ioseph exemplo et patrocinio, opera perficiá-mus quae praecipis, et praemia consequamur quae promittis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Colossenses.

Col. 3, 14-15, 17, 23-24

2484 t^ratres: Caritatem habete, quod est

vinculum perfectionis, et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, ómnia in nomine Dómini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. De quacumque 2485 tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero protector eórum semper. Allelúia. V. Fac nos innócuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocinio. Allelúia.

*] In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Ps. 127, 1-2

Beatus quicumque times Dómi- 2486 num, qui ambulas  in  viis eius. V. Laborem manuum tuarum manducabis et bene tibi erit.

Allelúia, allelúia. V. Fac nos innó- 2487 cuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo  semper tuta patrocinio. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir qui timet Dóminum, 2488 qui mandatis eius delectatur multum. V. Potens in terra erit semen eius; generationi rectorum benedicetur, y. Opes et divítiae erunt in domo eius, et munificentia eius manebit semper.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 13,54-58

2489 Tn illo témpore: Veniens Iesus in pá-JL triam suam, docebat eos in synagogis eórum, ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia haec et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur María, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt ? Unde ergo huic ómnia ista? Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 89, 17

2490 Bonitas Dómini Dei nostri sit super nos, et opus manuum nostrarum secunda nobis, et opus manuum nostrarum secunda. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2491 4^luas **ki> Domine, de operibus má-

nuum nostrarum offerimus hostias, sancti Ioseph interposito suffragio, pignus facias nobis unitatis et pacis. Per Dóminum.

Praefatio de S. Ioseph Et te in solemnitate.

Ant. ad Communionem Mt. 13, 54, 55

2492 Unde huic sapientia haec et virtutes ? Nonne hic est fabri filius ? Nonne mater eius dicitur María? (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 2495 T Taec sancta quae sumpsimus, Dó-jL JL mine: per intercessionem beáti Ioseph; et operationem nostram compleant, et praemia confirment. Per Dóminum nostrum.

Die 2 maii

S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: ^494 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi, quaesumus, Domine, preces 2495 nostras, quas in beáti Athanasii Confessoris tui atque Pontificis solemnitate deferimus: et, qui tibi digne meruit famulari, eius intercedentibus meritis, ab omnibus nos absólve peccatis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 4, 5-14

Fratres: Non nosmetipsos praedicá- 2496 mus, sed Iesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum: quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendéscere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Iesu. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deicimur, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestétur in corporibus nostris. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum: ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locútus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: scientes, quoniam qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit, et constituet vobiscum. Tempore paschali:

2497 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.V. Iac. 1,12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

T In Missis votivis extra tempus paschale dicitur

Graduale Eccli. 44, 16

2498 Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

2499 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 10, 23-28 2500 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis

X suis : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dóminus eius. Si patremfamílias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius? Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Ant. ad Offertorium       Ps. 88, 21-22

Inveni David servum meum, oleo 2501 sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Sancti Athanasii Confessoris tui atque 2502 Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concí-liet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Mt. 10, 27

Quod dico vobis in tenebris, dicite 2503 in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Deus, fidelium remunerator anima- 2504 rum: praesta; ut beáti Athanasii Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 3 maii

Ss. Alexandri, Eventii et Theoduli Mm. ac Iuvenalis Ep. et Conf.

Commemoratio

Missa Sancti tui, de Communi Martyrum tempore paschali II loco [17], cum orationibus ut infra :

Oratio P

2505 t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, qui sanctorum tuorum Alexandri, Evéntii, Theodúli atque Iuvenilis natalicia colimus; a cunctis malis im-minéntibus, eórum intercessiónibus, liberemur. Per Dóminum.

Secreta P

2506 Ouper has hostias, quaesumus, Dómi-O ne, benedictio copiosa descendat: quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de Sanctorum nos solemnitate laetificet. Per Dóminum.

Postcommunio P

2507 efécti participatione muneris sacri, X\. quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedentibus sanctis tuis Alexandro, Evén-tio, Theodúlo et Iuvenále, sentiamus effectum. Per Dóminum.

*] Pro votiva extra tempus paschale, Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [n], cum orationibus ut supra.

Die 4 maii

S. Monicae Viduae

III classis Antiphona ad Introitum Ps. 118, 75 et 120

2508 ^"^ognóvi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me: confíge timore

tuo carnes meas, a mandatis tuis tímui.

C (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri. Oratio

Deus, maeréntium consolator et in 2509 te sperantium salus, qui beatae Mónicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti: da nobis utriusque interventu; peccata nostra deplorare, et grátiae tuae indulgentiam invenire. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 5, 3-10

Carissime: Viduas honora, quae vere 2510 víduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 5 Spe- 25H cie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Allelúia.

L "Y" j Sequentia sancti Evangelii secún-r L1 dum Lucam. Luc. 7, 11-16

2512 Tn illo témpore: Ibat Iesus in civitá-JL tem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. Quam cum vidisset Dóminus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt). Et ait: Adulescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

2513 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2514 Accepta tibi sit, Domine, sacrátae XV plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Ps. 44, 8

2515 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2516 Oatiásti, Domine, familiam tuam mu-O néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 5 maii

S. Pii V Papae et Conf.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui, ad conteréndos Ecclésiae 2517 tuae hostes et ad divinum cultum reparándum, beatum Pium Pontificem maximum eligere dignatus es: fac nos ipsius deféndi praesidiis et ita tuis inhaerére obsequiis; ut, omnium hostium superatis insidiis, perpetua pace laetémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 2518 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubér- 2519 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 7 maii S. Stanislai Episcopi et Martyris

III classis

Missa Protexísti, de Communi Martyrum tempore paschali I loco [15], cum orationibus ut infra :

Oratio P

,eus, pro cuius honore gloriosus Pontifex Stanisláus gladiis im-

piorum occubuit: praesta, quaesumus; ut omnes, qui eius implorant auxilium, petitionis suae salutarem consequantur effectum. Per Dóminum.

Secreta C 2

2521 \ Jf únera tibi, Domine, dicata sanctí-JLVJL fica: et, intercedente beáto Sta-nisláo Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 2

2522 T Taec nos communio, Domine, pur-jL JL get a crimine: et, intercedente beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

^ Pro votiva extra tempus paschale, Missa Sacerdotes Dei, de Communi unius Martyris II loco [5], cum oratione ut supra.

Die 9 maii S. Gregorii Nazianzéni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

2525 "W"n medio Ecclésiae aperuit os eius: et I implevit eum Dóminus spiritu sa-JL. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2524 T^Veus, qui populo tuo aetérnae salú-JL/ tis beatum Gregórium ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, intercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

Iustus cor suum tradet ad vigilandum 2525 diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consi-liábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amá- 2526 vit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Extra tempus paschale : Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2527 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amá- 2528 vit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

2529 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

2530 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2531 Oiancti Gregorii Pontificis tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2532 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis iii témpore tritici mensuram. (T. P. \llelúia.)

Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2533 dent salutem: beatus Gregorius Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 10 maii

S. Antonini Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Sancti Antonini, Domine, Confessó- 2534 ris tui atque  Pontificis meritis adiuvémur: ut, sicut te in illo mirabilem praedicámus, ita in nos misericordem fuisse gloriemur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Gordiani et Epimachi Mm. :

Oratio

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 2535 ut, qui beatorum Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi so-lémnia colimus, eórum apud te inter-cessiónibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2536 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Hostias tibi, Domine, beatorum 2537 Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio C

2538 "T^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Antoní-no Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

2539 /Quaesumus, omnípotens Deus: ut, \m qui caeléstia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Gordiáno et Epíma-cho, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum.

Eodem die io maii

Ss. Gordiani et Epimachi Martyrum Commemoratio Tempore paschali : Ant. ad Introitum        Ps. 144,10-11

2540 /""^ancti tui, Domine, benedicent te: gloriam reg^i tui dicent, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Exaltabo te,

Deus meus Rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. V. Glória Patri.

Oratio

2541 T^Va, quaesumus, omnípotens Deus: y J ut, qui beatorum Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi solémnia colimus, eórum apud te intercessióni-bus adiuvémur. Per Dóminum.

S Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis 2542     Apostoli. Apoc. 19, 1-9

n diebus illis: Post haec ego Ioannes audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo, dicentium: Allelúia: sa-

r Ius, et glória, et virtus Deo nostro est: quia vera et iusta iudicia sunt eius, qui iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius. Et iterum dixerunt: Allelúia. Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. Et ceciderunt seniores vigintiquátuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Allelúia. Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius; et qui timetis eum, pusilli et magni. Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruórum magnorum, dicentium: Allelúia: quoniam regnavit Dóminus Deus noster omnípotens. Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparávit se. Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt Sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.

Allelúia, allelúia. V. Sancti tui, Dó- 2543 mine, florebunt sicut lilium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

CX 1 Sequentia sancti Evangelii secún-dum Ioannem. Io. 15, 5-11

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2544 suis: Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecépta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecépta servavi, et maneo in eius dilectione. Haec locútus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

Ant. ad Offertorium Ps. 31,11

2545 Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Secreta

2546 t t óstias tibi, Domine, beatorum Már-X. JL tyrum tuorum Gordiáni et Epimachi dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem        Ps. 32, 1

2547 Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: rectos decet collaudatio, allelúia.

Postcommunio

2548 /^^u^11111118, omnípotens Deus: ut,

qui caeléstia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis Martyri-bus tuis Gordiáno et Epímacho, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

"[ Extra tempus paschale, Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [n], cum orationibus ut supra.

Die 11 maii


SS. PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLORUM

II classis Tempore paschali :

Antiphona ad Introitum Neh. vel 2 Esdrae 9, 27

Clamaverunt ad te, Domine, 2549 in témpore afflictionis suae, et tu de caelo exaudisti eos, allelúia, allelúia. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos annua Apostolorum 2550 tuorum Philippi et Iacobi solemnitate laetíficas: praesta, quaesumus; ut, quorum gaudemus meritis, instruá-mur exemplis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia 2551 adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperátae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Con- 2552 fitebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ioann. 14, 9 Tan-

to témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 14, 1-13

2553

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. Et si abiero, et praeparávero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quómodo possumus viam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si cognovissétis me, et Patrem meum utique cognovissétis: et ámodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Iesus: Tanto témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur  caeli  mirabilia  tua, 2554 Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Munera, Domine, quae pro Aposto- 2555 lorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate deferimus, propitius suscipe: et mala ómnia, quae merémur, averte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum. Praefatio de Apostolis.

Antiphona ad Communionem Ioann. 14, 9 et 10 Tanto témpore 2556 vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúia: non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Allelúia, allelúia.

Postcommunio

Quaesumus,   Domine,   salutaribus 2557 repléti mysteriis: ut, quorum solémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum. Extra tempus paschale :

Antiphona ad Introitum Neh. vel 2 Esdrae 9, 27

Cimavérunt ad te, Domine, in témpore afflictionis suae, et tu de caelo exaudisti eos. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos Apostolorum tuorum 2559 Philippi et Iacobi solemnitate (commemoratione) laetíficas : praesta, quaesumus; ut, quorum gaudemus meritis, instruimur exemplis. Per Dóminum nostrum.

2558

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 7-13

2560 "T^ratres: Unicuique nostrum data est JP gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Graduale Ps. 44, 17-18

2561 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, propterea populi confitebuntur tibi.

2562 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 14, 9 Tanto témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

2563 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Evangelium Non turbetur, ut supra 525.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 15

In omnem terram exivit sonus eórum, 2564 et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

Munera, Domine, quae pro Aposto- 2565 lorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate (commemoratione) deferimus, propitius suscipe: et mala ómnia, quae merémur, averte. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Apostolis.

Antiphona ad Communionem Ioann. 14, 9 et 10  Tanto témpore 2566 vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum: non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est?

Postcommunio

Quaesumus, Domine, salutaribus re- 2567 pléti mysteriis: ut, quorum so-lémnia (memoriam) celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum.

Die 12 maii

Ss. Nerei, Achillei et Domitillae Virg. atque Pancratii Mm.

III classis Tempore paschali :

Antiphona ad Introitum Ps. 32, 18, 19 et 20

Ecce óculi Dómini super timentes 2568 eum, sperantes in misericordia eius, allelúia: ut eripiat a morte animas eórum : quoniam adiutor et protector noster est, allelúia, allelúia. Ps. ibid., i Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

2569 Qjemper nos, Domine, Martyrum tuó-O rum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii foveat, quaesumus, beata solemnitas: et tuo dignos reddat obsequio. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

2570 Otabunt iusti in magna constantia adO versus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

2571 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia. V. Te Martyrum candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 4, 46-53

2572 tfl illo témpore: Erat quidam régu-JL Ius, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus ad-veníret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret fílium eius: incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua mélius habuerit. Et dixerunt ei: Quiaheri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur  caeli mirabilia tua, 2573 Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Sanctorum Martyrum tuorum, quae- 2574 sumus, Domine, Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii sit tibi gra-ta confessio: quae et munera nostra comméndet, et tuam nobis indulgentiam semper implóret. Per^Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 32, 1

Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: 2575 rectos decet collaudatio, allelúia.

Postcommunio

Quaesumus, Domine: ut, beatorum 2576 Martyrum tuorum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii depre-catiónibus, sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant pla-catiónis augmentum. Per Dóminum.

Extra tempus paschale : Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

Salus autem iustorum a Domino: et 2^77 protector eórum est in témpore tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus, neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

2578 Qjemper nos, Domine, Martyrum tuó-O rum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii foveat, quaesumus, beata solemnitas: et tuo dignos reddat obsequio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 4, 13-19

2579 /Carissimi: Communicantes Christi

passionibus gaudete, ut et in revelatione glóriae eius gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beáti eritis: quoniam quod est honoris, glóriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetítor. Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eórum qui non credunt Dei Evangelio ? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parabunt ? Itaque et hi, qui patiuntur secúndum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefáctis.

Graduale Exodi 15, 11

2580 Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

2581 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caelestia. Allelúia.

Evangelium Erat quidam regulus, ut supra 527.

Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

Anima nostra, sicut passer, erepta est 2582 de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

Sanctorum Martyrum tuorum, quae- 2583 sumus, Domine, Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii sit tibi grata confessio: quae et munera nostra com-méndet, et tuam nobis indulgentiam semper implóret. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Matth. 25, 40 et 34 Amen dico vobis: 2584 quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi.

Postcommunio

Quaesumus, Domine: ut, beatorum 2585 Martyrum tuorum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii depre-catiónibus, sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placatiónis augmentum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 13 maii

S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doctoris

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: 2586 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ad errorum insidias repel-léndas et Apostolicae Sedis iura propugnánda beatum Robértum, Pontificem tuum atque Doctorem, mira eruditione et virtute decorásti: eius meritis et intercessione concede; ut nos in veritatis amore crescamus et errantium corda ad Ecclésiae tuae redeant unitatem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14

Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum, in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam Iutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetátus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Tempore paschali :

Allelúia, allelúia. V. Dan. 12, 3 Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Allelúia. V. Ibid. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitátes. Allelúia.

Extra tempus paschale : Graduale Eccli. 44,16 et 17

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 2590 suis placuit Deo, et inventus est iustus. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Dan. 12, 3 Qui 2591 docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 91, 2-5

Bonum est confiteri Domino et 2592 psallere nomini tuo, Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. V. Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.

iHT x Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 2593 lis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 72, 28

2594 Mihi autem adhaerére Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicatiónes tuas in portis fíliae Sion. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2595 T Tóstias tibi, Domine, in odorem JL JL suavitatis offerimus: et praesta; ut, beáti Roberti monitis et exemplis edocti, per semitam mandatorum tuorum dilatato corde curramus. Per Dóminum nostrum.

Antiphona ad Communionem

2596 Matth. 5, 14 et 16 Vos estis lux mundi: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2597 Sacraméata, quae sumpsimus, Dómi-O ne Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem: quo beatus Robér-tus vehementer accensus, pro Ecclesia tua se iugiter impendébat. Per Dóminum nostrum.

Die 14 maii

S. Bonifatii Mart. Commemoratio

Tempore paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum tempore paschali I loco [15], cum orationibus ut infra.

Extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris HI loco [6], item cum orationibus ut infra.

Oratio P

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 2598 ut, qui beáti Bonifatii Martyris tui solémnia colimus, eius apud te inter-cessiónibus adiuvémur. Per Dóminum.

Secreta C 3

Muneribus nostris, quaesumus, Dó- 2599 mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Postcommunio C 4

Refecti participatione muneris sacri, 2600 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Bonifátio Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 15 maii

S. Ioannis Baptistae de la Salle Confessoris

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, 2601 et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui, ad christianam pauperum 2602 eruditionem et ad iuvéntam in via veritatis firmandam, sanctum Ioannem Baptistam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclesia familiam collegisti: concede propitius; ut eius intercessione et exemplo, studio glóriae tuae in animarum salute ferventes, eius in caelis corónae partícipes fieri valeamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

2603 t">eátus vir, qui inventus est sine má-JLs cula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Tempore paschali:

2604 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Extra tempus paschale :

Graduale Ps. 91, 13 et 14

2605 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

2606 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 18, 1-5 2607 tn illo témpore: Accesserunt discipuli JL ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 2608 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immo- 2609 ? lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Antiphona ad Communionem Matth. 24, 46-47 Beatus servus, quem, 2610 cum venerit dóminus, invenerit vigilán-tem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2611 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 16 maii

S. Ubaldi Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P A uxílium tuum nobis, Domine, quae- 2612 XJL sumus, placatus impende: et, intercessione beáti Ubáldi Confessoris tui atque Pontificis, contra omnes diaboli nequitias dexteram super nos tuae propitiationis extende. Per Dóminum.

Secreta

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

2614 "t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Ubáldo Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 17 maii

S. Paschalis Baylon Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P

2615 TpVeus, qui beatum Paschalem Con-ÍlJ fessórem tuum mirifica erga Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria dilectione decorásti: concede propitius ; ut, quam ille ex hoc divino convivio spiritus percepit pinguedinem, eandem et nos percipere mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Secreta C

2616 "T audis tibi, Domine, hostias immola lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

2617 efécti cibo potuque caelesti, Deus XX. noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 18 maii S. Venantii Mart.

III classis

Tempore paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus ut infra.

Extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], item cum orationibus ut infra :

Oratio P

Deus, qui hunc diem beáti Venántii 2618 Martyris tui triumpho consecrá-sti: exaudi preces populi tui, et praesta; ut, qui eius merita veneramur, fidei constantiam imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Hanc oblationem, omnípotens Deus, 2619 beáti Venántii merita tibi reddant acceptam: ut, ipsius subsidiis adiuti, glóriae eius consortes efficiamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

Sumpsimus, Domine, aetérnae vitae 2620 sacramenta, te humiliter deprecantes: ut, beáto Venántio Mártyre tuo pro nobis deprecante, veniam nobis concílient et gratiam. Per Dóminum nostrum.

Die 19 maii

S. Petri Caelestini Papae et Confessoris

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], praeter orationem sequentem :

Oratio P 2621 i Aeus, qui beatum Petrum Caelesti-


D'

num ad summi pontificatus apicem sublimásti, quique illum humilitati postpónere docuisti: concede propitius; ut eius exemplo cuncta mundi despicere, et ad promissa humilibus praemia pervenire felíciter mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio S. Pudentianae Virginis :

Oratio

2622 T3'xau^ nos> Deus salutaris noster: \2j ut, sicut de beatae Pudentiánae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 1

2623 /^Vblátis muneribus, quaesumus, Dó-\J mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Pro S. Pudentiana Secreta

2624 A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae A. plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

2625 "T\ efectióne sancta enutrítam gubér-JLV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Pro S. Pudentiana Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam 2626 muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos ré-fove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 19 maii

S. Pudentiánae Virg.

Commemoratio

Missa Dilexisti, de Communi Virginum 2626A III loco [32].

Die 20 maii

S. Bernardini Senensis Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, 2627 et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Domine Iesu, qui beáto Bernardíno 2628 Confessóri tuo eximium sancti nominis tui amorem tribuisti: eius, quaesumus, meritis et intercessione, spiritum nobis tuae dilectionis benignus infunde: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine má- 2629 cula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probá-

tus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Tempore paschali:

2630 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 91, 13 et 14

2631 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

2632 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 19, 27-29

2633 Tn illo témpore: Dixit Petrus ad Ie-JL sum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 2634 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immo- 2635 s lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Matth. 24, 46-47 Beatus servus, quem, 2636 cum venerit dóminus, invenerit vigi-lántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2637 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 25 maii

S. Gregorii VII Papae et Conf.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, in te sperantium fortitudo, 2638 qui beatum Gregórium Confes-sórem tuum atque Pontificem, pro tuenda Ecclésiae libertate, virtute constantiae roborasti: da nobis, eius exemplo et intercessione, ómnia adversán-tia fortiter superare. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Urbani I Papae et Martyris:

Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam in apostolicae petrae soliditate fundatam, ab infernárum éruis terrore portarum: praesta, quaesumus ; ut, intercedente beáto Urbáno Mártyre tuo atque Summo Pontifice, in tua virtute persístens, continua securitate muniatur. Per Dóminum.

Secreta


C 1

2640 /^Vblátis muneribus, quaesumus, Dó-

o mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Urbano Secreta

2641 TL f únera, quae tibi, Domine, lae-IVJL tántes offerimus, suscipe benignus, et praesta: ut, intercedente beáto Urbáno, Ecclesia tua et fidei integritate laetétur, et temporum tranquillitate semper exsultet. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1

2642 efectióne sancta enutrítam gubér-JLV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Pro S. Urbano Postcommunio

2643 AE ultíplica, quaesumus, Domine, JLVJL in Ecclesia tua spiritum grátiae, quem dedisti: ut, beáti Urbani Martyris tui atque Summi Pontificis deprecatione, nec pastori oboediéntia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per Dóminum.

Eodem die 25 maii

S. Urbani I Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 2643A aut plurium Summorum Pontificum [1], cum orationibus II loco.

Die 26 maii

S. Philippi Nerii Conf.

III classis Ant. ad Introitum Rom. 5, 5

Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem Spiritum eius in nobis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 102, 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Philippum Con- 2645 fessórem tuum Sanctorum tuorum glória sublimásti: concede propitius; ut, cuius solemnitate laetámur, eius virtutum proficiámus exemplo. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Eleutherii Papae et Martyris :

Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, pia- 2646 cátus intende: et per beatum Eleuthérium, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14

Optavi, et datus est mihi sensus: et 2647 invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praepósui illam regnis et

sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam Iutum aestimábitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetátus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplinae dona commendati.

Tempore paschali:

2648 Allelúia, allelúia. V. Thren. 1, 13 De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Allelúia. V. Ps. 38, 4 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 33, 12 et 6

2649 Venite, filii, audite me: timorem Dómini docebo vos. V. Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.

2650 Allelúia, allelúia. V. Thren. 1, 13 De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 12, 35-40

2651 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipula lis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucérnae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecínget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

Ant. ad Offertorium Ps. 118, 32

Viam mandatorum tuorum cucúr- 2652 ri, cum dilatasti cor meum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Sacrificiis praesentibus, quaesumus, 2653 Domine, intende placatus: et praesta; ut illo nos igne Spiritus Sanctus inflammet, quo beáti Philippi cor mirabiliter penetravit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.

Pro S. Eleutherio Secreta

Oblatis muneribus, quaesumus, 2654 Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Ant. ad Communionem        Ps. 83, 3

Cor meum et caro mea exsultavé- 2655 runt in Deum vivum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2656 /Caeléstibus, Domine, pasti deliciis: V-^ quaesumus; ut, beáti Philippi Confessoris tui meritis et imitatione, semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus. Per Dóminum.

Pro S. Eleutherio Postcommunio

2657 efectióne sancta enutrítam gu-JLY bérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Eodem die 26 maii

S. Eleutherii Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 2657A aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 27 maii

S. Bedae Venerabilis Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

2658 THVeus, qui Ecclesiam tuam beáti Be-JL/ dae Confessoris tui atque Doctoris eruditione claríficas: concede propitius famulis tuis ; eius semper illustrari sapientia et meritis adiuvari. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio S. Ioannis I Papae et Martyris:

Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatum Ioannem, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 2

Sancti Bedae Confessoris tui atque 2660 Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra con-cíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Ioanne Secreta

Oblatis muneribus, quaesumus, 2661 Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuoi te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C 2

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2662 dent salutem: beatus Beda Con-féssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Pro S. Ioanne Postcommunio

Refectione sancta enutrítam gu- 2663 bérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa Ubertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Eodem die 27 maii

S. Ioannis I Papae et Mart. Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 2663 A aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 28 maii

S. Augustini Ep. et Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

2664 ^"^acerdótes tui, Domine, induant

iustitiam, et sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

2665 THV eus, qui Anglórum gentes, praeli/ dicatióne et miraculis beáti Augustini Confessoris tui atque Pontificis, verae fidei luce illustrare dignatus es: concede; ut, ipso interveniente, errantium corda ad veritatis tuae redeant unitatem, et nos in tua simus voluntate concordes. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

1 Thess. 2, 2-9

2666 TJratres: Fiduciam habuimus in Deo JL nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avarítiae: Deus testis est: nec quaeréntes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis: cum possemus vobis óneri esse ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.

Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicávimus in vobis Evangelium Dei.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iu- 2667 rávit Dóminus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 131, 16-17

Sacerdotes eius induam salutari: et 2668 sancti eius exsultatione exsultabunt. V. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iura- 2669 vit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus 2670 et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et, si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

2671 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2672 Sacrifícmm tibi offerimus, Domine, O in solemnitate beáti Augustini Pontificis et Confessoris tui, humiliter deprecantes: ut oves, quae perierunt, ad unum ovíle revérsae, hoc salutari pabulo nutriantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47

2673 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 26 74 t t óstia salutari refecti: te, Domine, X. JL supplices exorámus; ut eadem, beáti Augustini interveniente suffragio, in omni loco nomini tuo iugiter immo-létur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 29 maii

S. Mariae Magdalenae de Pazzis Virginis

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum

III loco [32], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, virginitatis amator, qui beá- 2675 tam Mariam Magdalénam Virginem, tuo amore succensam, caeléstibus donis decorásti: da; ut, quam festiva celebritate veneramur, puritate et caritate imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C Recepta tibi sit, Domine,  sacrátae 2676

IV plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 2677 néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 30 maii

S. Felicis I Papae et Martyris

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, pia- 2678 cátus intende: et per beatum Felicem, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta


C 1

2681

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

2680 "T) efectióne sancta enutrítam gubér-X\. na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 31 maii


BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE

II classis

Antiphona ad Introitum

audeámus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore beatae Maríae Virginis Reginae: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 44, 2 Effundit cor meum verbum bonum: dico ego carmen meum Regi. V. Glória Patri. *\ In Missis votivis : Ant. ad Introitum Sedulius

2682 QJalve, sancta parens, eníxa puér-O pera Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

2683 /Concede nobis, quaesumus, Dómi-

ne: ut, qui solemnitátem (commemorationem) beatae Maríae Virginis

Ant

G Reginae nostrae celebramus; eius muniti praesídio, pacem in praesénti et gloriam in futuro consequi mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Et fit commemoratio S. Petronillae Virginis :

Oratio

Exaudi nos, Deus, salutaris no- 2684 ster; ut, sicut de beatae Petronillae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiantur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 5 et 7, 9-11, 30-31

Ego ex ore Altissimi prodivi, primo- 2685 genita ante omnem creaturam; ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. In omni terra steti; et in omni populo, et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt; qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Beata es, Virgo 2686 María, quae sub Cruce Dómini sustinuisti. Allelúia. V. Nunc cum eo regnas in aetérnum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Apoc. 19, 16

Ipse habet in vestimento et in fé- 2687 more suo scriptum : Rex regum et Dóminus dominantium. V. Ps. 44, 10 Regina adstat ad dexteram eius, ornata auro ex Ophir.

2688 Allelúia, allelúia. V. Salve, Regina misericordiae, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

2689 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Ga-briélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 1, 26-33

2690 Tn illo témpore: Missus est Angelus JL Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis.

Credo.

Antiphona ad Offertorium

2691 Regali ex progenie Maria exorta refulget; cuius precibus nos adiuvari, mente et spiritu devotissime pósci-mus. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Accipe, quaesumus, Domine, munera 2692 JLJL lactantis Ecclésiae, et, beatae Virginis Maríae Reginae suffragántibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dóminum.

Pro S. Petronilla Secreta

Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 2693 1JL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum. Praefatio de beata Maria Virgine Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem Regina mundi digníssima,  María 2694 Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dóminum, Salvatorem omnium. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Clebrátis solémniis, Domine, quae 2695 pro sanctae Maríae Reginae nostrae festivitate (memória) perégimus: eius, quaesumus, nobis intercessione fiant salutaria; in cuius honore sunt exsultánter impleta. Per Dóminum.

Pro S. Petronilla Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam 2696 muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfo-ve, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 31 maii

S. Petronillae Virg.

Commemoratio

Missa Vultum tuum, de Communi Vir- 2696A ginum rV loco [33].

FESTA IUNII Die 1 iunii

S. Angelae Mericiae Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], cum orationibus ut infra:

Oratio P

2697 THVeus, qui novum per beatam Angeli Iam sacrarum Virginum collegium in Ecclesia tua floréscere voluisti: da nobis, eius intercessione, angelícis moribus vivere; ut, terrenis omnibus abdicátis, gaudiis perfrui mereamur aeternis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

2698 T T óstia, Domine, quam tibi beatae A. JL Angelae memoriam recoléntes offerimus, et nostrae pravitátis veniam implóret, et grátiae tuae nobis dona concíliet. Per Dóminum.

Postcommunio P

2699 /"Caelesti alimonia refecti, supplices KmS te, Domine, deprecámur: ut beatae Angelae precibus et exemplo, ab omni labe mundati, et corpore tibi pla-ceámus et mente. Per Dóminum.

Die 2 iunii

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm.

Commemoratio Extra tempus paschale: Ant. ad Introitum Ps. 33, 18

[lamavérunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dómi

Alii. í*«j

C num in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos annua beatorum Már- 2701 tyrum tuorum Marcellini, Petri atque Erásmi solemnitate laetíficas: praesta, quaesumus ; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 18-23

Fratres: Existimo quod non sunt 2702 condígnae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glóriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemíscit, et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 33, 18-19

Clamaverunt iusti, et Dóminus ex- 2703 audivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. V. Iuxta est Dóminus his, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et 2704 fructum afferatis ; et fructus vester maneat. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 21, 9-19

2705 Tn illo témpore: Dixit Iesus discípu-JL lis suis: Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Et terraemótus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Sed ante haec ómnia inicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditári quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, u

2706 Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

2707 TTaec hostia, quaesumus, Domine, XTJL quam sanctorum Martyrum tuorum natalícia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem

2708 Sap. 3, 1, 2 et 3 Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace.

Postcommunio

Sacro munere satiati, supplices te, 2709 Domine, deprecámur: ut, quod debitae servitutis celebramus officio, sal-vatiónis tuae sentiamus augmentum. Per Dóminum.

•f Tempore paschali, Missa Sancti tui, de Communi Martyrum II loco [17], cum orationibus et Epistola ut in Missa praecedenti, et post Epistolam dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16 2710 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis ; et fructus vester maneat. Allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

Die 4 iunii S. Francisci Caracciolo Confessoris

III classis

Antiphona ad Introitum Ps. 21, 15; 68, 10

Factum est cor meum tamquam 2711 cera liquescens in medio ventris mei: quoniam zelus domus tuae comedit me. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 72, 1 Quam bonus Israel Deus: his qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Francíscum, no- 2712 vi Ordinis institutórem, orandi studio et paeniténtiae amore decorásti: da famulis tuis in eius imitatione ita proficere ; ut, semper orantes et corpus in servitutem redigentes, ad caelestem gloriam pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 4, 7-14

2713 Tustus, si morte praeoccupatus fuerit, JL in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computáta: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. Consummatus in brevi explevit tempora multa, placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.

Graduale Ps. 41, 2

2714 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. V. Ps. ibid., 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum.

2715 Allelúia, allelúia. V. Ps. 72, 26 Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aetérnum. Allelúia.

Tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2716 Allelúia, allelúia. V. Ps. 64, 5 Beatus quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Allelúia. V. Ps. m, 9 Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Allelúia.

kJTj Sequentia sancti Evangelii secún-*^L" dum Lucam. Luc. 12, 35-40 2717 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis A. suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucérnae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut ce- 2718 drus Libani multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Da nobis, clementíssime Iesu: ut 2719 praeclara beáti Francisci merita recoléntes, eodem nos, ac ille, caritatis igne succensi, digne in circuitu sacrae huius mensae tuae esse valeamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Ant. ad Communionem       Ps. 30, 20

Quam magna multitudo dulcedinis 2720 tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sacrosancti sacrificii, quaesumus, Dó- 2721 mine, quod hodie in solemnitate beáti Francisci tuae obtulimus maiestati, grata semper in mentibus nostris memória perseveret, et fructus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 5 iunii

S. Bonifatii Ep. et Mart.

III classis

Ant. ad Introitum      Isai. 65, 19 et 23

2722 «  íxsultábo in Ierusalem, et gau-

débo in populo meo: et non e maS audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Dómini est, et nepotes eórum cum eis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 43, 2 Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri narraverunt opus, quod operatus es in diebus eórum. V. Glória Patri.

Oratio

2723 t^Veus, qui multitudinem populó-ÍlJ rum, beáti Bonifatii Martyris tui atque Pontificis zelo, ad agnitionem tui nominis vocare dignatus es: concede propitius; ut, cuius solémnia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 1-15

2724 t audemus viros gloriosos, et parentes JLs nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dóminus magnificentia sua a saeculo. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperántes in praesénti populo, et virtute prudéntiae populis sanctissima verba. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eórum. Et sunt quorum non est memória: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt, cum semine eórum permanent bona, hereditas sancta nepotes eórum, et in testamentis stetit semen eórum: et filii eórum propter illos usque in aetérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet ecclesia. Graduale 1 Petri 4, 13-14

Communicantes Christi passionibus 2?25 gaudete, ut in revelatione glóriae eius gaudeatis exsultantes. V. Si exprobramini in nomine Christi, beáti eritis: quoniam quod est honoris, glóriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescet.

Allelúia, allelúia. V. Isai. 66, 12 De- 2726 clinábo super eum quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam. Allelúia.

Tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Isai. 66, 10 et 14 Laetámini cum Ierusalem, et exsultate 2727 in ea, omnes qui diligitis Dóminum. Allelúia. V. Videbitis, et gaudebit cor vestrum: cognoscetur manus Dómini servis eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 5, 1-12 2728 Jn illo témpore: Videns Iesus turbas, JL ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens: Beáti pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beáti qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. Beáti qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beáti misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beáti mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beáti pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beáti qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Ant. ad Offertorium        Ps. 15, 7 et 8

2729 Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intellectum: providebam Deum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. (T. P.

AllelÚk-) Secreta

2730 ^Juper has hostias, Domine, quaesu-O mus, benedictio copiosa descendat: quae et sanctificationem nostram misericorditer operetur; et de sancti Bonifátii Martyris tui atque Pontificis faciat solemnitate gaudere. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem     Apoc. 3, 21

2731 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sanctificati, Domine, salutari mysté- 2732 rio: quaesumus; ut nobis sancti Bonifátii Martyris tui atque Pontificis pia non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 6 iunii

S. Norberti Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui beatum Norbértum Con- 2733 fessórem tuum atque Pontificem verbi tui praecónem eximium effecísti, et per eum Ecclesiam tuam nova pro-le fecundásti: praesta, quaesumus; ut, eiusdem suffragántibus meritis, quod ore simul et opere docuit, te adiuvante, exercere valeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2734 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2735 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Norbér-to Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.

2736

2737

Die 9 iunii

Ss. Primi et Feliciani Mm.

Commemoratio

Extra tempus paschale:

Antiphona ad Introitum Eccli. 44, 15 et 14 apiéntiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Pc nos, quaesumus, Domine, sanctorum Martyrum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari: quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. Per Dóminum.


S 2738

Iusti autem in perpetui apud Dóminum est n

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 16-20

um vivent, et pud uominum est merces eórum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Dómini: quoniam dextera sua teget eos, et brácchio sancto suo defendet illos. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro gálea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile, aequitátem.

Graduale Ps. 88, 6 et 2

2739 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. V. Misericordias tuas, Domine, in aetérnum cantabo: in generatione et progenie.

Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fra- 2740 térnitas, quae vicit mundi crimina ^Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

CT1 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.   Mt. 11, 25-30

In illo témpore: Respondens Iesus, di- 2741 xit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus 2742 Israel, ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúia.

Secreta

Fit tibi, quaesumus, Domine, hostia 2743 sacránda placabilis, pretiosi celebritate martyrii: quae et peccata nostra puríficet, et tuorum tibi vota concíliet famulorum. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Io. 15, 16

Ego vos elegi de mundo, ut eatis, 2744 et fructum afferatis; et fructus vester maneat.

Postcommunio

2745 /^^\tiaesumus, omnípotens Deus: ut \m sanctorum Martyrum tuorum Primi et Feliciani caeléstibus mysteriis celebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. Per Dóminum nostrum.

^ Tempore paschali, Missa Sancti tui, de Communi Martyrum II loco [17], cum orationibus et Evangelio ut in Missa praecedenti, et post Epistolam dicitur:

2746 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia. V. Te Martyrum candidatos laudat exercitus, Domine. Allelúia.

Die 10 iunii

S. Margaritae Reginae, Vid.

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P

2747 t^Veus, qui beatam Margarítam regiis nam eximia in pauperes caritate mirabilem effecísti: da; ut, eius intercessione et exemplo, tua in cordibus nostris caritas iugiter augeatur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2748 Recepta tibi sit, Domine, sacrátae XI plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

2749 Satiasti, Domine, familiam tuam mu-O néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 11 iunii

S. Barnabae Apostoli III classis Extra tempus paschale: Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt 2750 amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos beáti Bárnabae Apo- 2751 stoli tui meritis et intercessione laetíficas: concede propitius; ut, qui tua per eum beneficia póscimus, dono tuae grátiae consequamur. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 11, 21-26; 13, 1-3

In diebus illis: Multus numerus cre- 2752 dentium Antiochíae conversus est ad Dóminum. Pervenit autem sermo ad aures ecclésiae, quae erat Ierosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est multa turba Domino. Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochíae discipuli, Christiani. Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochíae, prophétae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Mánahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.

Graduale Ps. 18, 5 et 2

2753 In omnem terram exivit sonus eórum : et in fines orbis terrae verba eórum. V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16

2754 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat. Allelúia.

lHT i Sequentia sancti Evangelii secún-"Jl" dum Matthaeum.   Mt. 10, 16-22

2755 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut colúmbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quómodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Credo.

Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om- 2756 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Secreta

Munera, Domine, oblata sanctifica, 2757 et, intercedente beáto Barnaba Apostolo tuo, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per Dóminum nostrum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28

Vos, qui secuti estis me, sedebitis su- 2758

per sedes, iudicantes duodecim tribus

Israel.

Postcommunio

Supplices te rogamus, omnípotens 2759 Deus: ut, quos tuis réficis sacramentis, intercedente beáto Barnaba Apostolo tuo, tibi etiam placitis moribus dignánter tribuas deservíre. Per Dóminum nostrum.

T Tempore paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio, ut in Missa praecedenti.

Die 12 iunii

S. Ioannis de S. Facundo Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, auctor pacis et amator carita- 2760 tis, qui beatum Ioannem Confes-sórem tuum mirifica dissidéntes componendi gratia decorásti: eius meritis et intercessione concede; ut, in tua caritate firmati, nullis a te tentationibus separémur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Basilidis, Cy-rini, Naboris et Nazarii Mm. :

Oratio

2761 Sanctórurn Martyrum tuorum Ba-O sílidis, Cyríni, Náboris atque Nazarii, quaesumus, Domine, natalicia nobis votiva respléndeant: et, quod illis contulit excellentia sempiterna, fructibus nostrae devotionis accré-scat. Per Dóminum.

Secreta C

2762 t audis tibi, Domine, hostias immolá-JL/ mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

2763 T)f0 sanctorum tuorum Basilidis, JL Cyríni, Náboris atque Nazárii sanguine venerando, hostias tibi, Domine, solemniter immolámus, tua mirabilia pertractántes : per quem talis est perfecta victoria. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

2764

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio 2765 SemPer> Domine, sanctorum Már-O tyrum tuorum Basilidis, Cyríni, Náboris atque Nazárii solémnia celebrantes : praesta, quaesumus ; ut eórum patrocinia iugiter sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 12 iunii Ss. Basilidis, Cyríni, Naboris et Nazarii Mm. Commemoratio

Antiphona ad Introitum Ps. 78, n, 12 et 10

Intret in conspectu tuo, Domine, gé- 2766 mitus compeditorum: redde vicinis . nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. V. Glória Patri.

Oratio

Sanctorum Martyrum tuorum Basíli- 2767 dis, Cyríni, Náboris atque Nazárii, quaesumus, Domine, natalicia nobis votiva respléndeant: et, quod illis contulit excellentia sempiterna, fructibus nostrae devotionis accréscat. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 10, 32-38

Fratres: Rememoramini pristinos 2768 dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonprum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit.

Graduale Ps. 78, 10 et 2

2769 Vindica, Domine, sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. V. Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli: carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae.

2770 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44,14 Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eórum vivent in generationem et generationem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 24, 3-13 2771 Tn illo témpore: Sedente Iesu super JL montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliórum. Vidéte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 149, 5-6

Exsultabunt Sancti in glória, laeta- 2772 búntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum.

Secreta

Pro sanctorum tuorum Basilidis, Cy- 2773 ríni, Náboris atque Nazárii sanguine venerando, hostias tibi, Domine, solemniter immolámus, tua mirabilia pertractántes: per quem talis est perfecta victoria. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem   Ps. 78, 2 et 11

Posuerunt mortalia servorum tuo- 2774 rum, Domine, escas volatilibus caeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae: secúndum magnitudinem brácchii tui posside filios morte punitórum.

Postcommunio

Semper, Domine, sanctorum Márty- 2775 rum tuorum Basilidis, Cyríni, Náboris atque Nazárii solémnia celebrantes : praesta, quaesumus ; ut eórum patrocinia iugiter sentiamus. Per Dóminum.

Die 13 iunii S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Ecclesiam tuam, Deus, beáti Antonii 2776 Confessoris tui atque Doctoris solemnitas votiva laetificet: ut spiritualibus semper muniatur auxiliis et gaudiis perfrui mereatur aetérnis. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

2777 t^raesens oblatio fiat, Domine, populo JL tuo salutaris: pro quo dignatus es Patri tuo te viventem hostiam immolare: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia saecula saeculorum.

Postcommunio P

2778 TTXivínis, Domine, muneribus satiati: JLy quaesumus ; ut, beáti Antonii Confessoris tui atque Doctoris meritis et intercessione, salutaris sacrificii sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 14 iunii

S. Basilii Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

2779 TTn medio Ecclésiae aperuit os eius: et

I implevit eum Dóminus spiritu sa-3m. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2780 T^xáudi, quaesumus, Domine, preces JL/ nostras, quas in beáti Basilii Confessoris tui atque Pontificis solemnitate deferimus: et, qui tibi digne meruit famulari, eius intercedentibus meritis, ab omnibus nos absólve peccatis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

2781 /Carissime: Testificor coram Deo, et

Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius. Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2782 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius, et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 21 Inveni 2783 David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Allelúia.

LY j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam.       Luc. 14, 26-35

In illo témpore: Dixit Iesus turbis: Si 2784 quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare ? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur? Neque in terram, neque in sterquilinium útile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

2785 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

2786 QJancti Basilii Confessoris tui atque O Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2787 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

2788 i Aeus, fidelium remunerator animá-\*J rum: praesta ; ut beáti Basilii Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum nostrum.

Die 15 iunii Ss. Viti, Modesti atque Crescentiae Mm. Commemoratio

Ant. ad Introitum Ps. 33, 20-21

Multae tribulationes iustorum, 2789 et de his omnibus liberavit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conteretur. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

Da Ecclésiae tuae, quaesumus, Dómi- 2790 ne, sanctis Martyribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedentibus, superbe non sapere, sed tibi placita humilitate proficere: ut, prava despiciens, quaecúmque recta sunt, libera exerceat caritate. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 3, 1-8

Iustorum animae in manu Dei sunt, et 2791 non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimáta est afflictio exitus illorum: et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in témpore erit respectus illorum. Fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dóminus illorum in perpetuum.

Graduale Ps. 149, 5 et 1

2792 Exsultabunt Sancti in glória: laetabuntur in cubilibus suis. V. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum.

2793 Allelúia, allelúia. V. Ps. 144, 10-11 Sancti tui, Domine, benedicent te: gloriam regni tui dicent. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 10, 16-20

2794

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

2795 Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus.

Secreta

2796 ^Jicut gloriam divinae poténtiae mú-O nera pro Sanctis oblata testantur: sic nobis effectum, Domine, tuae salva-tiónis impendant. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem

2797 Sap. 3, 1-2 et 3 Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace.

Postcommunio

Repléti, Domine, benedictione so- 2798 lémni: quaesumus; ut, per intercessionem sanctorum Martyrum tuorum Viti, Modesti et Crescéntiae, medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die

17 iunii

S. Gregorii Barbadici Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [4], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui beatum Gregórium, Con- 2799 fessórem tuum atque Pontificem, pastorali sollicitudine et pauperum miseratione clarescere voluisti: concede propitius ; ut, cuius merita celebramus, caritatis imitemur exempla. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2800 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2801 ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Gregorio Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 18 iunii

S. Ephraem Syri Diac, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

2802 T"^Veus, qui Ecclesiam tuam beáti JL>/ Ephraem Confessoris tui et Doctoris mira eruditione et praeclaris vitae meritis illustrare voluisti: te supplices exorámus; ut, ipso intercedente, eam adversus erroris et pravitátis insidias perenni tua virtute deféndas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio Ss. Marci et Mar-celliani Martyrum:

Oratio

2803 X)raesta, quaesumus, omnípotens JL Deus: ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Marci et Marcelliáni natalícia colimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessióni-bus liberemur. Per Dóminum.

Secreta


C 2

2804

ue non

Sancti Ephraem Confessoris tui atq Doctoris nobis, Domine, pia n desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta 2805 "V Jf únera tibi, Domine, dicata sanc-JLVJL tífica: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Marco et Marcel-liáno, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio C 2

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2806 dent salutem: beatus Ephraem Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Salutaris tui, Domine, munere sa- 2807 tiáti, supplices exorámus: ut, cuius laetámur gustu, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Marco et Marcelliáno, renovemur effectu. Per Dóminum.

Eodem die 18 iunii Ss. Marci et Marcelliáni Martyrum

Commemoratio

Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

Salus autem iustorum a Domino: 2808 et protector eórum est in témpore tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Paesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2809 ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Marci et Marcelliáni natalícia colimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberemur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 5, 1-5

Fratres: Iustificati ex fide, pacem ha- 2810 beámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriafflur in spe glóriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Graduale Sap. 3, 1-2 et 3

2811 Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae. V. Visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace.

2812 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae numquam potuit vio-lári certamine: qui, effuso sanguine, secuti sunt Dóminum. Allelúia.

r Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 11, 47-51

2813 Tn illo témpore: Dicebat Iesus scribis et pharisaeis: Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eórum sepulcra. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur: ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

2814 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

Munera tibi, Domine, dicata sancti- 2815 fica: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Marco et Marcelliáno, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Antiphona ad Communionem Matth. 25, 40 et 34 Amen dico vobis, 2816 quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi.

Postcommunio

Salutaris tui, Domine, munere satiá- 2817 ti, supplices exorámus: ut, cuius laetámur gustu, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Marco et Marcelliáno, renovemur effectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 19 iunii S. Iulianae de Falconeriis Virginis

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui beatam Iuliánam Vírgi- 2818 nem tuam, extremo morbo laborantem, pretioso Filii tui Corpore mirabiliter recreáre dignatus es: concede, quaesumus; ut, eius intercedentibus meritis, nos quoque eodem in mortis agóne refecti ac roborati, ad caelestem patriam perducamur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio Ss. Gervasii et Protasii Martyrum:

Oratio

2819 TP\eus, qui nos annua sanctorum jl/ Martyrum tuorum Gervásii et Protasii solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

2820 Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 1JL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus Secreta

2821 /""Xblátis, quaesumus, Domine, pla-

cáre muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

2822 Satiasti, Domine, familiam tuam mu-O néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

2823 T Taec nos communio, Domine, -L X. purget a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Ger-vásio et Protásio, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 19 iunii

Ss. Gervasii et Protasii Martyrum

Commemoratio Ant. ad Introitum Ps. 84, 9

Ioquétur Dóminus pacem in plebem 2824 suam: et super sanctos suos, et mJ in eos, qui convertuntur ad ipsum. Ps. ibid., 2 Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos annua sanctorum 2825 Martyrum tuorum Gervásii et Protasii solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 4, 13-19

Críssimi: Communicantes Christi 2826 passionibus gaudete, ut et in revelatione glóriae eius gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beáti eritis: quoniam quod est honoris, glóriae et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetítor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eórum qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parébunt? Itaque et hi qui patiuntur secúndum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefáctis.

Graduale Exodi 15, n

2827 Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

2828 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 6, 17-23 2829 Tn illo témpore: Descendens Iesus de JL monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo. Ant. ad Offertorium Ps. 31, xi 28)0 Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde. Secreta

2831 /^Vblátis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Ps. 78, 2 et n Posuerunt mortalia ser- 2832 vórum tuorum, Domine, escas volatilibus caeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae: secúndum magnitudinem brácchii tui posside filios morte punitórum.

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 2833 get a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Gervásio et Protásio, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Die 20 iunii

S. Silverii Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placá- 2834 tus intende: et per beatum Silvé-rium, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 2835 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubér- 2836 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 21 iunii S. Aloisii Gonzagae Conf.

III classis

M Ant. ad Introitum Ps. 8, 6

28-^ Minuisti eum paulo minus ab

Angelis: glória et honore coronasti eum. Ps. 148, 2 Laudate Dóminum, omnes Angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius. V. Glória Patri.

Oratio

2838 /Caelestium   donorum distribútor,

Deus, qui in angélico iuvene Aloisio miram vitae innocentiam pari cum paeniténtia sociásti: eius meritis et precibus concede; ut, innocentem non secuti, paeniténtem imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

2839 T^eátus vir, qui inventus est sine má-±D cula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino.

Graduale Ps. 70, 5-6

2840 Domine, spes mea a iuventute mea: in te confirmatus sum ex útero: de ventre matris meae tu es protector meus. V. Ps. 40, 13 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aetérnum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 64, 5 Beá- 2841 tus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Allelúia.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 64, 5 Beá- 2842 tus quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Allelúia. V. Ps. 70, 18 Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Allelúia.

Post Septuagesimam autem, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur tractus Beatus vir, de Communi Confessoris non Pontificis [24].

LT j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.   Mt. 22, 29-40

In illo témpore: Respondens Iesus, ait 2843 sadducaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in caelo. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbae, mirabantur in doctrina eius. Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis, legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secúndum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae.

Ant. ad Offertorium Ps. 23, 3-4

2844 Quis ascendet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus, et mundo corde.

Secreta

2845 /Caelesti convivio fac nos, Domine, V> nuptiali veste indutos accumbere: quam beáti Aloísii pia praeparátio et iuges lácrimae inaestimabilibus ornabant margaritis. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem   Ps. 77, 24-25

2846 Panem caeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo.

Postcommunio

2847 Angelorum esca nutritos, angelícis ii etiam, Domine, da moribus vivere: et eius, quem hodie colimus, exemplo in gratiarum semper actione manere. Per Dóminum.

Die 22 iunii

S. Paulini Ep. et Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

[acerdótes tui, Domine, induant iustitiam, et sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui. Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

2849 1 Aeus, qui ómnia pro te in hoc saecula Io relinquéntibus, centuplum in futuro et vitam aeternam promisisti: concede propitius; ut, sancti Pontificis Paulini vestigiis inhaerentes, valeamus terrena despicere, et sola caelestia de sideráre: Qui vivis et regnas.

2848

S Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 8, 9-15

Fratres: Scitis gratiam Dómini nostri 2850 Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum facere, sed et velle coepístis ab anno priore: nunc vero et facto perficite: ut, quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accepta est, non secúndum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesénti témpore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.

Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in die- 2851 bus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu 2852 es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

CT i Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam.       Luc. 12, 32-34

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2853 suis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis; quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Ant. ad Offertorium        Ps. 88, 21-22

2854 Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

2855 TP\a nobis, Domine, perfectae caritá-JL>/ tis sacrificium, exemplo sancti Pontificis Paulíni, cum altaris oblatione coniungere: et beneficentiae studio sempiternam misericordiam promereri. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2856 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

2857 T^ríbue nobis per haec sancta, Dómi-

T ne, illum pietatis et humilitatis affectum, quem ex hoc divino fonte hausit sanctus Pontifex tuus Paulínus: et, ipsius intercessione, in omnes, qui te deprecantur, grátiae tuae divitias benignus effunde. Per Dóminum.

Die

23 iunii

In vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistae II classis

Antiphona ad Introitum Luc. 1, 13, 15 et 14 timeas, Zacharia, exaudita est oratio tua: et Elisabeth uxor tua pariet tibi fílium, et vocabis nomen eius Ioannem: et erit magnus coram Domino: et Spiritu Sancto


N';

replebitur adhuc ex útero matris suae: et multi in nativitate eius gaudebunt. Ps. 20, 2 Domine, in virtute tua laetábitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer. V. Glória Patri. Non dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Faesta, quaesumus, omnípotens Deus : 2859 ut familia tua per viam salutis in-cédat; et, beáti Ioannis Praecursóris hortamenta sectándo, ad eum, quem praedíxit, secura perveniat, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ierem. 1, 4-10

In diebus illis: Factum est verbum Dó- 2860 mini ad me, dicens: Priusquam te formarem in útero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Et dixi: A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dóminus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad ómnia, quae mittam te, ibis: et universa, quaecúmque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eórum: quia tecum ego sum, ut éruam te, dicit Dóminus. Et misit Dóminus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ioann. 1, 6-7

Fuit homo missus a Deo, cui nomen 2861 erat Ioannes. V. Hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, parare Domino plebem perfectam.

Initium sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 1, 5-17 2862 t^uit in diebus Herodis, regis Iudaeae, jl sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abía, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Dómini sine querela, et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secúndum consuetudinem sacerdotii, sorte éxiit ut incensum poneret, ingressus in templum Dómini: et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Apparuit autem illi Angelus Dómini, stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi fílium, et vocabis nomen eius Ioannem: et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex útero matris suae: et multos filiorum Israel convertet ad Dóminum Deum ipsorum: et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incrédulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.

Ant. ad Offertorium Ps. 8, 6-7

Glória et honore coronasti eum: et 2863 constituisti eum super opera manuum tuarum, Domine.

Secreta

Munera, Domine, oblata sanctifica: 2864 et, intercedente beáto Ioanne Baptista, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem        Ps. 20, 6

Magna est glória eius in salutari tuo: 2865 gloriam et magnum decorem impones super eum, Domine.

Postcommunio

Beáti Ioannis Baptístae nos, Domine, 2866 praeclara comitetur oratio: et, quem venturum esse praedíxit, poscat nobis fore placátum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 24 iunii


IN NATIVITATE

S. IOANNIS BAPTISTAE

I classis

Ant. ad Introitum Isai. 49, 1 et 2

e ventre matris meae vocavit me Dóminus nomine meo: et posuit os meum ut gladium acutum : sub tegumento manus suae

protexit me, et posuit me quasi sagittam electam. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2868 t^Veus, qui praesentem diem honorá-JlJ bilem nobis in beáti Ioannis nativitate fecisti: da populis tuis spiritualium gratiam gaudiórum; et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aetérnae. Per Dóminum.

Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 49, 1-3, 5, 6 et 7

2869 a udíte, ínsulae, et attendite, populi, de XjL longe: Dóminus ab útero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Et nunc dicit Dóminus, formans me ex útero servum sibi: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dóminum et sanctum Israel, qui elegit te.

Graduale Ierem. 1, 5 et 9

Priusquam te formarem in útero, no- 2870 vi te: et antequam exires de ventre, sanctificavi te. V. Misit Dóminus manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi.

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 76 Tu, 2871 puer,  propheta  Altissimi vocaberis: praeíbis ante Dóminum parare vias eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 1, 57-68

Elisabeth impletum est tempus pa- 2872 riéndi, et peperit fílium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dóminus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem, scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eórum: et super ómnia montana Iudaeae divulgabantur ómnia verba haec: et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Dómini erat cum illo. Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu Sancto, et prophetavit, dicens: Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. Credo.

2873 Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

2874 rr^ua, Domine, muneribus altaria cu-

JL mulámus: illius nativitatem honore debito celebrantes, qui Salvatorem mundi et cecinit adfuturum, et adesse monstravit, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

2875 Ant. ad Communionem      Luc. 1, 76

Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeíbis enim ante fáciem Dómini parare vias eius.

Postcommunio

2876 Oumat Ecclesia tua, Deus, beáti Ioán-

Sum; nií

nis Baptístae generatione laetitiam: per quem suae regenerationis cognovit auctorem, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

"f In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, cum orationibus tamen de vigilia; et post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur tractus

Desiderium, ex Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4].

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 76 2877 Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeíbis ante Dóminum parare vias eius. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium, et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Die 25 iunii S. Gulielmi Abbatis III classis

Missa Os iusti, de Communi Abbatum [27], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui infirmitati nostrae ad te- 2878 rendam salutis viam in Sanctis tuis exemplum et praesídium collocá-sti: da nobis, ita beáti Guliélmi Abbatis merita venerari ; ut eiusdem excipiá-mus suffragia, et vestigia prosequantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Sacris altaribus, Domine, hostias su- 2879 perpósitas sanctus Guliélmus Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

Protegat nos, Domine, cum tui per- 2880 ceptióne sacramenti beatus Guliélmus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die 26 iunii Ss. Ioannis et Pauli Mm.

III classis

2881 Ant. ad Introitum Ps. 33, 20-21

Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conteretur. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

2882 /^Nuaesumus, omnípotens Deus: ut

nos gemmata laetítia hodiérnae festivitatis excipiat, quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit; quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 10-15

2883 T Ti viri misericordiae sunt, quorum JL JL pietates non defuerunt: cum semine eórum permanent bona, hereditas sancta nepotes eórum, et in testamentis stetit semen eórum: et filii eórum propter illos usque in aetérnum manent: semen eórum, et glória eórum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eórum vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eórum nuntiet Ecclesia.

2884 Graduale Ps. 132, 1-2

Ecce quam bonum, et quam iucundum, habitare fratres in unum. V. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

2885 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina:

Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

i Sequentia sancti Evangelii secún-*JL) dum Lucam. Luc. 12,1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2886 suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt di-póndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

Ant. ad Offertorium Ps. 5, 12-13 2887

Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu, Domine, benedices iusto: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

Secreta

Hostias tibi, Domine, sanctorum 2888 Martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

2889 Antiphona ad Communionem Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.

Postcommunio

2890 O úmpsimus, Domine, sanctorum Már-O tyrum tuorum Ioannis et Pauli solémnia celebrantes, sacramenta caelestia: praesta, quaesumus; ut, quod tem-poráliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per Dóminum.

Die 28 iunii

In vigilia Ss. Petri et Pauli App.

II classis

Ant. ad Introitum Io. 21, 18-19

2891 V icit Dóminus Petro: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem

senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis: hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Ps. 18, 1 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

V. Glória Patri.

Non dicitur Glória in excelsis.

Oratio

2892 T)raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut nullis nos permíttas perturbationibus concuti; quos in apostólicae confessionis petra solidásti. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 3, 1-10

AUi. au .

D r.

debant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat

claudus ex útero matris suae, baiulabatur: quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ámbula. Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae. Et exsiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens, et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum. Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et éxtasi in eo quod contigerat illi.

Graduale Ps. 18, 5 et 2

In omnem terram exivit sonus eó- 2894 rum: et in fines orbis terrae verba eórum. V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

LHT1 Sequentia sancti Evangelii secún- 2895 "JL" dum Ioannem.       Io. 21, 15-19

In illo témpore: Dixit Iesus Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine, tu ómnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et du-cet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum.

2896 Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

Munus populi tui, quaesumus, Dó- 2897 mine, apostolica intercessione sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per Dóminum. Praefatio communis.

Antiphona ad Communionem 2898 Ioann. 21, 15 et 17 Simon Ioannis, diligis me plus his? Domine, tu ómnia nosti: tu scis, Domine, quia amo te.

Postcommunio

Quos caelesti, Domine, aliménto sa- 2899 tiásti: apostolicis intercessiónibus ab omni adversitáte custodi. Per Dóminum nostrum.

Die 29 iunii


SS. PETRI ET PAULI APP

I classis

Ant. ad Introitum Act. 12, 11

O n^^F^si^l unc scl° vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaeórum. Ps. 138, 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

V. Glória Patri.

Oratio

)1 TTXeus, qui hodiernam diem Apostoli lorum tuorum Petri et Pauli mar-tyrio consecrásti : da Ecclésiae tuae, eórum in omnibus sequi praeceptum; per quos religionis sumpsit exordium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 12, 1-11

In diebus illis: Misit Herodes rex ma- 2902 nus, ut affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit ut apprehendent et Petrum. Erant autem dies azymorum. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Et ecce Angelus Dómini astitit: et lumen refulsit in habitaculo : percussóque latere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius. Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per Angelum: existimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaeórum.

2903 Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

2904 Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

2905lTJSequentia sancti Evangelii secún-^JL" dum Matthaeum.    Mt. 16,13-19

In illo témpore: Venit Iesus in partes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Fílium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Credo.

Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18 2906

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Secreta

Hostias, Domine, quas nomini tuo 2907 sacrándas offerimus, apostolica prosequatur oratio: per quam nos expiari tribuas et deféndi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 16, 18 2908

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Postcommunio

Quos caelesti, Domine, aliménto sa- 2909 tiásti: apostolicis intercessiónibus ab omni adversitáte custodi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] Pro votiva Ss. Petri et Pauli sumitur Missa Mihi autem, quae habetur inter votivas [53]. Tempore autem paschali, dicitur Missa Protexisti, ut ibidem notatur [54].

Missa votiva de S. Petro Apostolo

xviii» au iii


M P

seorsim dicenda a S. Paulo Ap. Extra tempus paschale: Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

2910 |L i§ mi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

V. Glória Patri.

Tempore paschali: Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

2911 W ^%rotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem,

allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

2912 "TQraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut nullis nos permíttas perturbationibus concuti; quos in apostolicae confessionis petra solidásti.

Et fit commemoratio S. Pauli Ap. sub unica conclusione:

Oratio

2913 TT'Veus, qui multitudinem gentium JlJ beáti Pauli Apostoli praedicatióne docuisti: da nobis, quaesumus; ut, cuius commemorationem colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum.

Epistola et graduale, ut supra in festo Ss. Petri et Pauli 568-569.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Matth. 16, 18-19

Tu es Petrus, et super hanc petram 2914 aedificabo Ecclesiam meam. V. Et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. V. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 8 Con- 2915 fiteántur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

Evangelium, Venit Iesus, ut supra in festo Ss. Petri et Pauli 569.

Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18 2916

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munus populi tui, quaesumus, Dó- 2917 mine, apostolica intercessione sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda.

Pro S. Paulo Secreta

Apostoli tui Pauli precibus, Domine, 2918 Jl\, plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gra-tióra fiant patrocinio supplicántis. Per Dóminum nostrum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Mt. 16, 18 2919

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2920 /""Auos caelesti, Domine, aliménto sa-

tiásti: apostolicis intercessióni-bus ab omni adversitáte custodi.

Pro S. Paulo Postcommunio

2921 TJercéptis, Domine, sacramentis, beá-JL to Paulo Apostolo tuo interveniente, deprecámur: ut, quae pro illius celebrata sunt glória, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum.

T Item pro votiva de S. Paulo Ap. sumitur Missa ut in sequenti die, cum commemoratione S. Petri Ap.

Die 30 iunii

In Commemoratione S. Pauli Apostoli III classis

Ant. ad Introitum 2 Tim. 1,12

2922 i^^cio cui credidi, et certus sum, quia


S 2923

potens est depositum meum servare in illum diem, iustus iudex. Ps. 138, 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui multitudinem gentium beáti Pauli Apostoli praedicatióne docuisti: da nobis, quaesumus; ut, cuius natalícia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus.

Et fit commemoratio S. Petri Ap. sub unica conclusione:

Oratio

Deus, qui beáto Petro Apostolo tuo, collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 1, 11-20

Fatres: Notum vobis facio Evangé- 2925 lium, quod evangelizatum est a me, quia non est secúndum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetáneos meos in genere meo, abundantius aemulátor exsistens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex útero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Fílium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquiévi carni et sanguini, neque veni Ierosólymam ad antecessores meos Apostolos: sed ábii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum: deínde post annos tres veni Ierosólymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi- Iacobum fratrem Dómini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

Graduale Gal. 2, 8-9

Qui operatus est Petro in apostolá- 2926 tum, operatus est et mihi inter gentes: et cognoverunt gratiam Dei, quae data est mihi. V. 1 Cor. 15, 10 Gratia Dei in me vacua non fuit: sed gratia eius semper in me manet.

2927 Allelúia, allelúia. V. Sancte Paule Apóstole, praedicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

2928 Tu es vas electionis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. V. Praedicator veritatis et doctor gentium in fide et veritate. V. Per te omnes gentes cognoverunt gratiam Dei. V. Intercede pro nobis ad Deum, qui te elegit.

Tempore autem paschali, omittitur graduale, et eius loco dicitur :

2929 Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 8 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Sancte Paule, praedicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 10, 16-22 2930 t n illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut colúmbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quómodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17 2931

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

a póstoli tui Pauli precibus, Domine, 2932 jljL plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gra-tióra fiant patrocinio supplicántis.

Pro S. Petro Secreta

Ecclésiae tuae, quaesumus, Domine, 2933 preces et hostias beáti Petri Apostoli comméndet oratio: ut, quod pro illius glória celebramus, nobis prosit ad veniam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Apostolis.

Antiphona ad Communionem Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: 2934 quod vos, qui reliquistis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

Postcommunio

Perceptis, Domine, sacramentis : beáto 2935 Paulo Apostolo tuo interveniente, deprecámur; ut, quae pro illius celebrata sunt glória, nobis proficiant ad medelam.

Pro S. Petro Postcommunio

Laetificet nos, Domine, munus oblá- 2936 s tum: ut, sicut in Apostolo tuo Petro te mirabilem praedicámus; sic per illum tuae sumámus indulgéntiae largitatem. Per Dóminum.


FESTA IULII

Die i iulii

PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. L C.

I classis

2937 Ant. ad Introitum Apoc. 5, 9-10 edemísti nos, Domine, in Sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: et fecisti nos Deo nostro regnum.

Ps. 88, 2 Misericordias Dómini in aetérnum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

V. Glória Patri.

Oratio

2938 /*^\mnípotens sempitérne Deus, qui V-/ unigenitum Fílium tuum mundi Redemptorem constituisti, ac eius Sanguine placári voluisti: concede, quaesumus, salutis nostrae pretium (solemni cultu) ita venerari, atque a praeséntis vitae malis eius virtute deféndi in terris; ut fructu perpetuo laetémur in caelis. Per eundem Dóminum.

*] In Missis votivis omittantur verba solemni cultu.

2939 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Hebraeos. Hebr. 9, 11-15

Fratres: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis ; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Et ídeo novi testamenti mediator est: ut, morte intercedente, in redemptionem earum praevaricatiónum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aetérnae hereditatis: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale 1 Ioann. 5, 6 et 7-8 2940

Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. V. Tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 9 Si testi- 2941 mónium hominum accipimus, testimonium Dei maius est. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ephes. 1, 6-8

2942 Gratificavit nos Deus in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per Sanguinem eius. V. Remissionem peccatorum, secúndum divitias grátiae eius, quae superabundavit in nobis. V. Rom. 3, 24-25 Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu. V. Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in Sanguine ipsius.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2943 Allelúia, allelúia. V. Apoc. 5, 9 Dignus es, Domine, accípere librum et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in Sanguine tuo. Allelúia. V. Exodi 12,13 Erit autem sanguis vobis in signum: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens. Allelúia.

2944 j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Ioannem.       Io. 19, 30-35

In illo témpore: Cum accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Iudaei ergo (quoniam Parasceve erat), ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Credo.

Ant. ad Offertorium       1 Cor. 10, 16 2945

Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio Sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Dómini est ?

Secreta

Per haec divina mysteria, ad novi, 2946 quaesumus, testamenti mediatorem Iesum accedamus: et super altaria tua, Domine virtutum, aspersionem Sanguinis mélius loquentem, quam Abel, innovemus. Per eundem Dóminum. Praefatio de sancta Cruce.

Ant. ad Communionem     Hebr. 9, 28 2947

Christus semel oblatus est ad multorum exhauriénda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

Postcommunio Ad sacram, Domine, mensam ad- 2948 XJL missi, háusimus aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: Sanguis eius fiat nobis, quaesumus, fons aquae in vitam aeternam salientis: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 2 iulii


IN VISITATIONE B. MARIAE VIRGINIS

II classis

Ant. ad Introitum Sedulius

alve, sancta parens, eníxa puer- 2949 pera Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum

verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

2950 Tumulis tuis, quaesumus, Domine, X/ caelestis grátiae munus impertire: ut, quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium; Visitationis eius votiva solemnitas pacis tribuat incrementum. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Processi et Martiniani Mm.:

Oratio

2951 T^Veus, qui nos sanctorum Márty-jLJ rum tuorum Processi et Martiniani gloriosis confessionibus cir-cúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatione proficere, et intercessione gaudere. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Cant. 2, 8-14

2952 T"^cce iste venit saliens in montibus, JLv transiliens colles: similis est dilectus meus cápreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amíca mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audíta est in terra nostra: ficus protulit grossos suos: víneae florentes dederunt odorem suum. Surge, amíca mea, speciosa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna macériae, ostende mihi fáciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Graduale

2953 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

Allelúia, allelúia. V. Felix es, sacra 2954 Virgo María, et omni laude dignís-sima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster. Allelúia.

Lj Sequentia sancti Evangelii secún- 2955 dum Lucam. Luc. 1, 39-47

In illo témpore: Exsurgens María abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda: et intravit in domum Zacharíae, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Maríae Elisabeth, exsultavit infans in útero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Dómini mei ad me ? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in útero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait María: Magnificat anima mea Dóminum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Credo.

Antiphona ad Offertorium 2956 Beata es, Virgo María, quae omnium portasti Creatorem: genuisti qui te fecit, et in aetérnum permanes Virgo.

Secreta

Unigeniti tui, Domine, nobis suc- 2957 currat humanitas: ut, qui, natus de Virgine, matris integritatem non minuit, sed sacravit ; in Visitationis eius solémniis, nostris nos piaculis exuens, oblationem nostram tibi faciat acceptam Iesus Christus Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus

Secreta

2958 Oúscipe, Domine, preces et mú-O nera: quae ut tuo sint digna conspectu, Sanctorum tuorum precibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Visitatione.

2959 Antiphona ad Communionem Beata viscera Maríae Virginis, quae

portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

2960 Oúmpsimus, Domine, celebritatis án-O nuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus ; ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aetérnae. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

2961 /Corporis sacri et pretiosi Sángui-

nis repléti libamine, quaesumus, Domine Deus noster: ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 2 iulii

Ss. Processi et Martiniani Martyrum Commemoratio

Antiphona ad Introitum Eccli. 44, 15 et 14 2962 Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Ex


S'

sultáte, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos sanctorum Martyrum 2963 tuorum Processi et Martiniani gloriosis confessionibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatione proficere, et intercessione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 10, 32-38

Fratres: Rememoramini pristinos 2964 dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit.

Graduale Ps. 123, 7-8

Anima nostra, sicut passer, erepta 2965 est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 67, 4 Iusti 2966 epuléntur, et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetítia. Allelúia.

2967 JT,Sequentia sancti Evangelii secún-' 1 " dum Matthaeum.    Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

*] In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

2968 Ant. ad Offertorium Ps. 149, 5-6

Exsultabunt Sancti in glória, laetabuntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum, allelúia.

Secreta

2969 Oúscipe, Domine, preces et munera: O quae ut tuo sint digna conspectu, Sanctorum tuorum precibus adiuvémur. Per Dóminum.

2970 Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4

Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his, qui vos persequuntur.

Postcommunio

2971 /Corporis sacri et pretiosi Sanguinis V-^ repléti libamine, quaesumus, Domine Deus noster: ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 3 iulii

S. Irenaei Ep. et Mart.

III classis

Ant. ad Introitum Malach. 2, 6 2972

tveritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius: in pace et in aequitáte ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Ps. 77, 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beáto Irenaeo Mártyri tuo 2973 atque Pontifici tribuisti, ut et veritate doctrinae expugnaret haereses, et pacem Ecclésiae felíciter confirmaret: da, quaesumus, plebi tuae in sancta religione constantiam; et pacem tuam nostris concede temporibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.

2 Tim. 3, 14-17; 4, 1-5

Críssime: Permane in iis quae di- 2974 dicísti et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Testificor coram Deo et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum  eius :  praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple.

Graduale Ps. 121, 8

2975 Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. V. Ps. 36, 37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

2976 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 6, 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitut

Tractus Ps. 36, 23 et 30-31

2977 Apud Dóminum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet. V. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

2978 Allelúia, allelúia. V. Ps. 36, 37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Allelúia. V. Eccli. 6, 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Allelúia.

lJTjSequentia sancti Evangelii secún- 2979 rI7 dum Matthaeum.   Mt. 10, 28-33

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.

Ant. ad Offertorium        Eccli. 24, 44 2980

Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.

Secreta

Deus, qui credentes in te populos 2981 nullis sinis concuti terroribus: dignare preces et hostias dicátae tibi plebis suscipere; ut pax, a tua pietate concessa, christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem   Eccli. 24, 47 2982

Vidéte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. Postcommunio

Deus, auctor pacis et amator, quem 2983 nosse vivere, cui servire regnare est: protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ; ut, qui in defensione tua confidimus, beáti Irenaei Martyris tui atque Pontificis intercessione, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Dnum.

Die 5 iulii

S. Antonii Mariae Zaccaria Confessoris

III classis

2984 Ant. ad Introitum 1 Cor. 2, 4

Sermo meus et praedicátio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Ps. 110, 1 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione. V. Glória Patri.

Oratio

2985 T7ac nos> Domine Deus, supereminén-JT tem Iesu Christi scientiam, spiritu Pauli Apostoli, ediscere: qua beatus Antónius María mirabiliter eruditus, novas in Ecclesia tua clericorum et virginum familias congregavit. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 4, 8-16

2986 /Carissime: Pietas ad ómnia utilis est:

promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Fidélis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledícimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec et doce. Nemo adulescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae. Noli neglegere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

Graduale Philipp. 1, 8-9

Testis mihi est Deus, quo modo 2987 cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi. Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu. V. Ibid., 10 Ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., n Repléti 2988 fructu iustítiae per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus 2 Cor. 10, 17-18

Qui gloriatur, in Domino glorié- 2989 tur: non enim qui seípsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. V. Gal. 6,14 Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. V. Philipp. 1, 21 Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. 2 Cor. 7, 4 2990 Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Allelúia. V. Ibid., 6, 13 Tamquam filiis dico: dilatamini et vos. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 2991 dum Marcum.      Mc. 10, 15-21

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in

illud. Et complexans parvulos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec ómnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

992 Ant. ad Offertorium Ps. 137, 1-2

In conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.

Secreta

993 Ad mensam caelestis convivii fac nos, Ii, Domine, eam mentis et corporis puritatem afferre, qua beatus Antónius María, hanc sacratíssimam hostiam offerens, mirifice ornatus enítuit. Per Dóminum nostrum.

'994 Ant. ad Communionem Philipp. 3, 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

Postcommunio 995 /Caelesti dape, qua pasti sumus, Dó-\s mine Iesu Christe, eo corda nostra caritatis igne flamméscant: quo beatus Antónius María salutaris hóstiae vexillum, contra Ecclésiae tuae hostes, extulit ad victoriam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 7 iulii Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc.

III classis Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

|acerdótes tui, Domine, induant 2996 I iustitiam, et Sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non

avertas fáciem Christi tui. Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui 2997 Slavóniae gentes per beatos Con-fessóres tuos atque Pontifices Cyrillum et Methódium ad agnitionem tui nominis venire tribuisti: praesta; ut, quorum festivitate gloriamur, eórum consortio copulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 7, 23-27

Fratres: Plures facti sunt sacerdotes, 2998 idcírco quod morte prohiberéntur permanere: Iesus autem, eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deínde pro populi: hoc enim fecit semel, seípsum offerendo, Iesus Christus Dóminus noster.

2999 Graduale Ps. 131, 16-17

Sacerdotes eius induam salutari: et Sancti eius exsultatione exsultabunt. V. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

3000 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

3001 Tractus Ps. in, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3002 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

3003 ^t,Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36 30

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus.

Secreta

Preces nostras, quaesumus, Domine, 30C et tuorum respice oblationes fidelium: ut tibi gratae sint in tuorum festivitate Sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem      Mt. 10, 27 300

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 300 qui nobis munera dignáris praebere caeléstia, intercedentibus sanctis tuis Cyríllo et Methódio, despicere terrena concedas. Per Dóminum.

Die 8 iulii

S. Elisabeth Reginae, Vid.

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P 3008 /dementíssime Deus, qui beatam Elisabeth reginam, inter ceteras egrégias dotes, béllici furoris sedándi praerogativa decorásti: da nobis, eius intercessione ; post mortalis vitae, quam suppliciter petimus, pacem, ad aeterna gaudia pervenire. Per Dóminum.

Secreta C Recepta tibi sit, Domine, sacrátae 1JL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

3009

3010

Postcommunio C Domine, familiam tuam mu-sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Satiasti, Dói néribus !

Die 10 iulii

Ss. septem Fratrum Mm., ac Rufinae et Secundae Vv. et Mm.

III classis

Ant. ad Introitum        Ps. 112, 1 et 9 3011 "TTaudáte, pueri, Dóminum, laudate nomen Dómini: qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetántem. Ps. ibid., 2 Sit nomen Dómini benedíctum: ex hoc nunc et usque in saeculum. V. Glória Patri.

t Oratio

Praesta,quaesumus, omnípotens Deus : 3012 ut, qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Prov. 31, 10-31

Mulierem fortem quis inveniet ? Pro- 3013 cui, et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. Quaesívit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brácchium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit ínopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex cleméntiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam. Multae fíliae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dóminum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.

Graduale Ps. 123, 7-8

3014 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

3015 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3016 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia. V. Te Martyrum candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

3017 Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Matthaeum.   Mt. 12, 46-50

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaeréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaeréntes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea et qui sunt fratres mei ? Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.

Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

Anima nostra, sicut passer, erepta 3018 est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

Sacrificiis  praesentibus, quaesumus, 3019 Domine, intende placatus: et, intercedentibus Sanctis tuis, devotioni nostrae proficiant et saluti. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Mt. 12, 50 3020

Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 3021 intercedentibus Sanctis tuis, illius salutaris capiamus effectum; cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per Dóminum nostrum.

Die n iulii

S. Pii I Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placá- 3022 tus intende: et per beatum Pium, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 3023 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1

3024 efectióne sancta enutrítam gubér-jLV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 12 iulii

S. Ioannis Gualberti Abb.

III classis Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

3025 f iusti meditabitur sapientiam,

O et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

3026 Tntercéssio nos, quaesumus, Domine, JL beáti Ioannis Abbatis comméndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio Ss. Naboris et Felicis Martyrum:

Oratio

3027 T^raesta, quaesumus, Domine: ut, JL sicut nos sanctorum Martyrum tuorum Náboris et Felicis natalícia celebranda non déserunt; ita iugiter suffragiis comiténtur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 45, 1-6

3028 I "Xiléctus Deo et hominibus, cuius i J memória in benedictione est. Similem illum fecit in glória sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.

Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplinae. Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in benedic- 3029 tiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus 3030 ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia.

i^TjSequentia sancti Evangelii secún-rr dum Matthaeum.     Mt. 5, 43-48

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 3031 suis: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt ? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Ant. ad Offertorium        Ps. 20, 3 et 4 3032

Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudásti eum: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Festa iulii (12, 14)

585

Secreta

3033 acris altaribus, Domine, hostias su-O perpósitas sanctus Ioannes Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3034 "\ jCúnera plebis tuae, quaesumus, JLVJL Domine, sanctorum Martyrum tuorum Náboris et Felicis fiant grata suffragiis: et, quorum triúmphis tuo nomini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et meritis. Per Dóminum nostrum.

3035 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

3036 T)rótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Ioannes Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

3037 XTatalíciis Sanctorum tuorum, JLN quaesumus, Domine: ut, sacramenti munere vegetáti, bonis, quibus per tuam gratiam nunc fovémur, perfruamur aetérnis. Per Dóminum.

Eodem die 12 iulii

Ss. Naboris et Felicis Martyrum

Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Praesta, quaesumus, Domine: ut, sic- 3038 ut nos sanctorum Martyrum tuorum Náboris et Felicis natalicia celebranda non déserunt; ita iugiter suffragiis comiténtur. Per Dóminum.

Secreta P

Munera plebis tuae, quaesumus, Dó- 3039 mine, sanctorum Martyrum tuorum Náboris et Felicis fiant grata suffragiis: et, quorum triúmphis tuo nomini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et meritis. Per Dóminum.

Postcommunio P

Nataliciis Sanctorum tuorum, quae- 3040 sumus, Domine: ut, sacramenti munere vegetáti, bonis, quibus per tuam gratiam nunc fovémur, perfruamur aetérnis. Per Dóminum.

Die 14 iulii

S. Bona venturae Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: et 3041 implevit eum Dóminus spiritu sa. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui populo tuo aetérnae salú- 3042 tis beatum Bonaventúram ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, intercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

3043 /Carissime: Testificor coram Deo, et

Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

3044 Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

3045 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

L*y j Sequentia sancti Evangelii secún-rjmm^ dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

3046 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3047

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Sancti Bonaventúrae Confessoris tui 3048 atque Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placa-tiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 3049

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Deus, fidelium remunerator anima- 3050 rum: praesta; ut beáti Bonaventúrae Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum.

Festa iulii (15, 16)

587

Die 15 iulii

S. Henrici Imperatoris, Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P 3051 I Aeus, qui hodierna die beatum Hen-

D rícum Confessórem tuum e terreni culmine imperii ad regnum aetérnum transtulisti: te supplices exorámus ; ut, sicut illum, grátiae tuae ubertate praeventum, illécebras saeculi superare fecisti, ita nos facias, eius imitatione, mundi huius blandiménta vitare, et ad te puris mentibus pervenire. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

3052 T audis tibi, Domine, hostias immolá-JL/ mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

3053 efécti cibo potuque caelesti, Deus JlV noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 16 iulii

Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo

Commemoratio

*] Si Commemoratio B. Mariae Virg. de Monte Carmelo venerit in sabbato, Missa dici potest aut de sancta Maria in sabbato, aut propria de Commemoratione B. Maríae Virg. de Monte Carmelo.

Antiphona ad Introitum

Gaudeamus omnes in Domino, 3054 • diem festum celebrantes sub honore beatae Maríae Virginis: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. *] In Missis votivis:

Salve, sancta parens, eníxa puer- 3055 pera Regem : qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. Y. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatíssimae semper Vírgi- 3056 nis et Genetricis tuae Maríae singulari titulo Carmeli Ordinem decorá-sti: concede propitius; ut, cuius hodie Commemorationem solemni celebramus officio, eius muniti praesidiis, ad gaudia sempiterna pervenire mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31

Ego quasi vitis fructificávi suavitá- 3057 tem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui

4) - Mutato RomanMm

edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Graduale

3058 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

3059 Allelúia, allelúia. V. Per te, Dei Genetrix, nobis est vita perdita data: quae de caelo suscepisti prolem, et mundo genuisti Salvatorem. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

3060 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Ga-briélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3061 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 11, 27-28

3062 Tn illo témpore: Loquente Iesu adtur-JL bas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit,,et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Ant. ad Offertorium       Ierem. 18, 20 3063

Recordare, Virgo mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.

Secreta

Sanctifica, Domine, quaesumus, oblá- 3064 ta libamina: et, beatae Dei Genetricis Maríae salubérrima intercessione, nobis salutaria fore concede. Per eundem Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in commemoratione.

Antiphona ad Communionem 3065 Regina mundi digníssima, María, Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dóminum Salvatorem omnium.

Postcommunio Adiuvet nos, quaesumus, Domine, 3066 IX gloriósae tuae Genetricis semperque Virginis Maríae intercéssio veneranda: ut, quos perpetuis cumulavit beneficiis, a cunctis periculis absolutos, sua faciat pietate concordes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 17 iulii

S. Alexii Conf.

Commemoratio Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

s iusti meditabitur sapientiam, 3067 I et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde

ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

3068 TPXeus, qui nos beáti Alexii Confes-JL/ sóris tui annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalicia colimus, etiam actiones imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 6, 6-12

3069 /Carissime: Est quaestus magnus píe-V-^ tas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

3070 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

3071 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3072 ' dum Matthaeum.    Mt. 19, 27-29

In illo témpore : Dixit Petrus ad Iesum : Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3073

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 3074 ? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47 3075

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 3076 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.

Die 18 iulii

S. Camilli de Lellis Conf.

III classis

3077 Ant. ad Introitum Io. 15, 13

Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ps. 40, 2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dóminus. V. Glória Patri.

Oratio

3078 TP\eus, qui sanctum Camíllum, ad JLy animarum in extremo agóne luc-tántium subsidium, singulari caritatis praerogativa decorásti: eius, quaesumus, meritis, spiritum nobis tuae dilectionis infunde; ut in hora exitus nostri hostem vincere, et ad caelestem mereamur coronam pervenire. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio Ss. Symphorosae et septem filiorum eius Martyrum:

Oratio

3079 TP\eus, qui nos concédis sanctó-WJ rum Martyrum tuorum Symphorosae et filiorum eius natalícia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli. 1 Ioann. 3, 13-18

3080 /Carissimi: Nolite mirari, si odit vos

mundus. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quómodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Graduale Ps. 36, 30-31 3081

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beá- 3082 tus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún-3083 dum Ioannem.       Io. 15, 12-16

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecípio vobis. Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dóminus eius. Vos autem dixi amicos: quia ómnia quaecúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3 3084

In virtute tua, Domine, laetábitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei.

Festa iulii (18, 19)

591


M'

3085 Secreta

Hostia immaculata, qua illud Dómini nostri Iesu Christi imménsae caritatis opus renovámus, sit, Deus Pater omnípotens, sancto Camíllo intercedente, contra omnes corporis et animae infirmitates salutare remedium, et in extremo agóne solacium et tutela. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

3086 Pro Ss. Martyribus Secreta únera tibi, Domine, nostrae devotionis offerimus: quae et pro

tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

3087 Antiphona ad Communionem Matth. 25, 36 et 40 Infirmus fui, et visitastis me. Amen, amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

3088 Postcommunio

Per haec caeléstia alimenta, quae, sancti Camilli Confessoris tui solémnia celebrantes, pia devotione suscepimus: da, quaesumus, Domine; ut, in hora mortis nostrae sacramentis refecti et culpis omnibus expiati, in sinum misericordiae tuae laeti suscipi mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

3089 Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: intercedentibus sanctis Martyribus tuis Symphorósa et filiis eius; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 18 iulii Ss. Symphorosae et septem filiorum eius Mm.

Commemoratio

Missa Clamaverunt, ut in festo Ss. duodecim Fratrum Mm., die 1 sept. 646, cum orationibus ut infra :

Oratio

Deus, qui nos concédis sanctorum 3090 Martyrum tuorum Symphorosae et filiorum eius natalicia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum.

Secreta

Munera tibi, Domine, nostrae devo- 3091 tiónis offerimus : quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: W2 intercedentibus sanctis Martyribus tuis Symphorósa et filiis eius ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum.

Die 19 iulii S. Vincentii a Paulo Confessoris

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14 3093

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur : plantatus . in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

394 I Acus, qui, ad evangelizandum pauli péribus et ecclesiastici ordinis decorem promovendum, beatum Vincentium apostolica virtute roborasti: praesta, quaesumus; ut, cuius pia merita veneramur, virtutum quoque instruantur exemplis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 4, 9-14

095 T^ratres: Spectaculum facti sumus jl mundo, et Angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledícimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 36, 30-31

096 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

097 Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

098 l^T j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem

civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3 3099

In virtute tua, Domine, laetábitur iustus: et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei.

Secreta

Praesta nobis, quaesumus, omnípo- 3100 tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Antiphona ad Communionem 3101 Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis ómnia et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

3102 Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Vincéntio Confes-sóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 20 iulii

S. Hieronymi AEmiliani Confessoris III classis

3103 Ant. ad Introitum Thren. 2, 11

Effusum est in terra iecur meum super contritione fíliae populi mei, 1 cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. Ps. 112, 1 Laudate, pueri, Dóminum: laudate nomen Dómini. V. Glória Patri.

3104 Oratio

Deus, misericordiarum pater, per merita et intercessionem beáti Hieronymi, quem orphanis adiutorem et patrem esse voluisti: concede; ut spiritum adoptionis, quo filii tui nominamur et sumus, fideliter custodiamus. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Margaritae Virginis et Martyris:

3105 Oratio

Indulgentiam nobis, quaesumus, Domine, beata Margarita Virgo et Martyr impleret: quae tibi grata semper exstitit et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per Dóminum.

3106 Léctio Isaíae Prophetae.

Isai. 58, 7-11

Haec dicit Dóminus: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagósque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit fáciem tuam iustitia tua, et glória Dómini colliget te. Tunc invocabis, et Dóminus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum; si abstuleris de medio tui catenam et desieris extendere dígitum, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repléveris, orietur in tenebris lux tua, et ténebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dóminus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.

Graduale Prov. 5, 16 310

Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. V. Ps. iii, 5-6 Iucundus homo, qui miseretur, et commodat: disponet sermones suos in iudicio, quia in aetérnum non commovebitur.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 9 Disper- 310 sit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Allelúia.

^ In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i 310 Beatus vir, qui timet Dóminum, in mandatis eius cupit nimis. Allelúia. V. Ibid., 9 Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 311* dum Matthaeum.   Mt. 19, 13-21

In illo témpore : Oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelórum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adulescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea: quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

3111 Ant. ad Offertorium Tob. 12,12

Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquébas prandium tuum, et mortuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos: ego obtuli orationem tuam Domino.

Secreta

3112 /Clementíssime Deus, qui, veteri hó-

mine consúmpto, novum secúndum te in beáto Hieronymo creare dignatus es: da, per merita ipsius; ut nos, pariter renováti, hanc placatiónis hostiam in odorem tibi suavissimum offeramus. Per Dóminum.

3113 Pro S. Margarita Secreta

Hostias tibi, Domine, beatae Margaritae Virginis et Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Iac. 1, 27 3114

Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eórum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

Postcommunio angelorum pane refecti te, Domine, 3115 XjL suppliciter deprecámur: ut, qui annuam beáti Hieronymi Confessoris tui memoriam celebrare gaudemus; eiusdem etiam et exemplum imitemur, et amplissimum in regno tuo praemium obtinere valeamus. Per Dóminum.

Pro S. Margarita      Postcommunio 3116

Divini muneris largitate satiati, quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Margarita Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 20 iulii

S. Margaritae Virg. et Mart.

Commemoratio

Missa Me exspectaverunt, de Communi 3116A Virginum II loco [30].

Die 21 iulii

S. Laurentii de BrundusÍo Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui ad ardua quaeque pro 3117 nominis tui gloriam et animarum salute beáto Lauréntio, Confes- | sóri tuo atque Doctori, spiritum sa- í piéntiae et fortitudinis contulísti: da

nobis in eodem spiritu et agenda cognoscere, et cognita, eius intercessione, perficere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio S. Praxedis Virg.:

3118 Oratio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: ut, sicut de beatae Praxedis Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3119 Secreta C

Sancti Laurentii Confessoris tui atque Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum.

3120 Pro S. Praxede Secreta

A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae Xl plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

3121 Postcommunio C

Ut nobis, Domine, tua sacrificia dent salutem: beatus Laurentius Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

3122 Pro S. Praxede Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos ré-fove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 21 iulii S. Praxedis Virg.

Commemoratio

Ant. ad Introitum        Ps. 118, 46-47 3123

Xoquébar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundé-nm4 bar: et meditábar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 3124 ut, sicut de beatae Praxedis Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 7, 25-34

Fratres: De virginibus praeceptum 3125 Dómini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidélis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxóri? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxóre? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: et qui fient, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxor e est, sollicitus est quae Dómini sunt, quómodo placeat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollicitus est quae sunt mundi, quómodo placeat uxóri, et divisus est. Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Dómini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 44, 8

3126 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

3127 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

3128 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3 3129

Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi.

Secreta

Recepta tibi sit, Domine, sacrátae 3130 JLx. plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem   Mt. 13,45-46 3131

Simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, dedit ómnia sua, et comparavit eam.

Postcommunio 3132

Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 22 iulii

S. Maríae Magdalenae Paenitentis

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 118, 95-96 3133

Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua \ Domine, intellexi: omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via : qui ambulant in lege Dómini. Y. Glória Patri.

3134 Oratio

Beatae Maríae Magdalénae, quaesumus, Domine, suffragiis adiuvémur: cuius precibus exorátus, quatri-duánum fratrem Lazarum vivum ab inferis resuscitásti: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

3135 Cant. 3, 2-5 ; 8, 6-7

Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesívi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Adiuro vos, fíliae Ierusalem, per capreas cervósque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brácchium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulátio: lampades eius lampades ignis atque flammárum. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

3136 Graduale Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

3137 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 3 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúia.

lT íSequentia sancti Evangelii secún- 3138 r JL1 dum Lucam. Luc. 7, 36-50

In illo témpore: Rogabat Iesum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuísset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est. Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam foeneratóri: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: AEsti-mo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

3139 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 10

Fíliae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis in vestitu deau-ráto, circumdata varietate.


M'

Secreta

3140 A jfnnera nostra, quaesumus, Domine, beatae Maríae Magdalénae gloriosa merita tibi reddant accepta: cuius oblationis obsequium unigenitus Filius tuus clementer suscepit impénsum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3141 Antiphona ad Communionem Ps. 118, 121, 122 et 128 Feci iudicium, et iustitiam, Domine, non calumnientur mihi superbi: ad ómnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui.

Postcommunio

3142 Oumpto, quaesumus, Domine, unico O ac salutari remedio, Corpore et Sanguine tuo pretioso: ab omnibus malis, sanctae Maríae Magdalénae patrocíniis, eruámur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 23 iulii

S. Apollinaris Ep. et Mart.

III classis

3143 Ant. ad Introitum      Dan. 3, 84 et 87

Sacerdotes Dei, benedícite Dóminum: sancti, et humiles corde, laudate Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia opera Dómini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, fidelium remunerator anima-3144 rum, qui hunc diem beáti Apollinaris Sacerdotis tui martyrio consecrá-sti: tribue nobis, quaesumus, famulis tuis ; ut, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus eius indulgentiam consequamur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Liborii Ep. et Confessoris :

Oratio

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 3145 ut beáti Libórii Confessoris tui atque Pontificis veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 5, 1-11

Carissimi : Seniores, qui in vobis 3146 sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quae in futuro revelanda est, glóriae communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coácte, sed spontanee secúndum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glóriae coronam. Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem in-sinuáte: quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini ígitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in témpore visitationis: omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem dévoret: cui resistite fortes in fide: scientes eandem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis grátiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi glória et imperium in saecula saeculorum. Amen.

3147 Graduale Ps. 88, 21-23

Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.

3148 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum: tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

3149 lIT j Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Lucam.       Luc. 22, 24-30

In illo témpore: Facta est contentio inter discipulos, quis eórum videretur esse maior. Dixit autem eis Iesus: Reges gentium dominantur eórum; et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecéssor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos, iudicantes duodecim tribus Israel.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3150

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Respice, Domine, propitius super 3151 haec munera: quae pro beáti Sacerdotis et Martyris tui Apollinaris commemoratione deferimus, et pro nostris offensionibus immolámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Liborio Secreta 3152

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 3153 Matth. 25, 20 et 21 Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucratus sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuisti fidélis, supra multa te constituam: intra in gaudium dómini tui.

Postcommunio

Tua sancta sumentes, quaesumus, 3154 Domine, ut beáti Apollinaris nos foveant continuata praesidia: quia non désinis propitius intueri, quos talibus auxiliis concésseris adiuvari. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Liborio Postcommunio 3155

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Liborio Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumá-mus. Per Dóminum.

Eodem die 23 iulii

S. Liborii Ep. et Conf.

Commemoratio

3155A    Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19].

Die 24 iulii

S. Christinae Virg. et Mart.

Commemoratio

Missa Me exspectaverunt, de Communi Virginum II loco [30].

Oratio C

3156 Tndulgéntiam nobis, quaesumus, Dó-JL mine, beata Christína Virgo et Martyr implóret: quae tibi grata semper exstitit, et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per Dóminum.

Secreta C

3157 T Tóstias tibi, Domine, beatae Chri-X. JL stínae Virginis et Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Postcommunio

3158

Divini muneris largitate satiati, quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Christína Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

Die 25 iulii


S. IACOBI APOSTOLI

II classis

^159 Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est princi-. pátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me:

tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Esto, Domine, plebi tuae sanctificator 3160 et custos: ut, Apostoli tui Iacobi munita praesídiis, et conversatione tibi placeat, et secura mente deserviat. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio S. Christophori Martyris :

Oratio

Paesta,   quaesumus,   omnípotens 3161 Deus: ut, qui beáti Christophori Martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 4, 9-15 3162

Fatres: Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledícimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Nam si decem milia paedagogórum habeatis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.

3163 Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

3164 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat. Allelúia.

3165 JTj Sequentia sancti Evangelii secún-* JL" dum Matthaeum.   Mt. 20, 20-23

n illo témpore: Accessit ad Iesum

I mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Credo.

3166 Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.

3167 Secreta

Oblationes populi tui, quaesumus, Domine, beáti Iacobi Apostoli passio beata concíliet: et, quae nostris non aptae sunt meritis, fiant tibi pláci-tae eius deprecatione. Per Dóminum.

Pro S. Christophoro Secreta

3168 A jrunéribus nostris, quaesumus, iv JL Domine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28 3169

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

Beáti Apostoli tui Iacobi, quaesumus, 3170 Domine, intercessione nos adiuva: pro cuius festivitate (commemoratione) percepimus tua sancta laetántes. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Christophoro Postcommunio

Da, quaesumus, Domine Deus no- 3171 ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetemur aspectu. Per Dóminum.

T In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti 3172 ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam prae venisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali, Missa Protexi sti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra; sed post Epistolam dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16 3173 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat. Allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine:

etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia.

Eodem die 25 iulii S. Christophori Mart.

Commemoratio

3173 A   Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6].

Die 26 iulii


S. ANNAE MATRIS B. M. V.

II classis

3174 Antiphona ad Introitum

Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub * honore beatae Annae: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

3175 1 Aeus, qui beatae Annae gratiam con-JLx ferre dignatus es, ut Genetricis unigeniti Filii tui mater effici mererétur: concede propitius; ut, cuius solémnia celebramus, eius apud te patro-cíniis adiuvémur. Per eundem Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Prov. 31, 10-31

3176 TyyCulíerem fortem quis inveniet? JLV1. Procul, et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum omnibus diebus vitae suae. Quaesívit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brácchium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit ínopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicavérunt: vir eius, et laudavit eam. Multae fíliae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dóminum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.

Graduale Ps. 44, 8 3177

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 3 Diffusa 3178 est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúia.

3179 tJTjSequentia sancti Evangelii secún-"jL* dum Matthaeum.    Mt. 13,44- 5 2

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

3180 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 10

Fíliae regum in honore tuo, astitit regina a dextris tuis in vestitu deau-ráto, circumdata varietate.

Secreta

3181 Qjacrifíciis praeséntibus, quaesumus, O Domine, placatus intende: ut per intercessionem beatae Annae, quae Genetricis Filii tui Dómini nostri Iesu Christi mater exstitit, et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem        Ps. 44, 3 3132

Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi.

Postcommunio

Cdéstibus sacramentis vegetáti, 3183 quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercessione beatae Annae, quam Genetricis Filii tui matrem esse voluisti, ad aeternam salutem pervenire mereamur. Per eundem Dóminum.

^ In Missis votivis antiphona ad Introitum sumitur ex Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], et ex ea post Septuagesimam sumitur etiam graduale cum tractu ; tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 3 Dif- 3184 fúsa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúia. V. Ibid., 5 Specie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Die 27 iulii

S. Pantaleonis Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8].

Oratio C

Paesta, quaesumus, omnípotens Deus: 3185 ut, intercedente beáto Pantaleóne Mártyre tuo, et a cunctis adversitáti-bus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Secreta C Accepta sit in conspectu tuo, Dómi- 3186 ii ne, nostra devotio: et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per Dóminum.

Postcommunio C

3187 ta efécti participatione muneris sacri, JLV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Pantaleóne Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 28 iulii

Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papae et Mart. ac Innocentii I Papae et Conf.

III classis

Antiphona ad Introitum Ps. 78, n, 12 et 10

3188 "TFntret in conspectu tuo, Domine, gé-

I nutus compeditorum: redde vicinis JL. nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. V. Glória Patri.

Oratio

3189 Oanctórum tuorum nos, Domine, Na-O zárii, Celsi, Victoris et Innocentii confessio beata commúniat: et fragili-táti nostrae subsidium dignánter exó-ret. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 17-20

3190 ta éddidit Deus iustis mercedem labó-X\. rum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: transtulit illos per Mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter, Domine Deus noster.

Graduale Exodi 15, n

Gloriosus Deus in Sanctis suis: mi- 3191 rábilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44,14 Cor- 3192 pora Sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eórum vivent in generationem et generationem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3193 dum Lucam. Luc. 21, 9-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Sed ante haec ómnia inicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

*] In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

3194 Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúia.

Secreta

3195 /Concede nobis, omnípotens Deus:

ut his muneribus, quae in sanctorum tuorum Nazárii, Celsi, Victoris et Innocentii honore deferimus, et te pla-cémus exhíbitis, et nos vivificémur acceptis. Per Dóminum.

3196 Antiphona ad Communionem Sap. 3,4, 5 et 6 Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.

Postcommunio

3197 Oanctórum Nazárii, Celsi, Victoris et O Innocentii, Domine, intercessione placatus: praesta, quaesumus; ut, quod temporali celebramus actione, perpetua salvatióne capiamus. Per Dóminum.

Die 29 iulii

S. Marthae Virg.

III classis

3198 Ant. ad Introitum Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Oratio

3199 TJxáudi nos, Deus salutaris noster: JC/ ut, sicut de beatae Marthae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Felicis, Simplícii, Faustini et Beatrícis Martyrum:

Oratio

Praesta, quaesumus, Domine: ut, 3200 sicut populus christianus Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna ; et, quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

2 Cor. 10, 17-18; 11, 1-2

Fatres : Qui gloriatur, in Domino 3201 glorietur. Non enim qui seípsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipiéntiae meae, sed et supportate me: aemulor enim vos Dei aemulatióne. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Graduale Ps. 44, 5

Specie tua, et pulchritudine tua in 3202 ténde, prospere  procede, et regna. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15-16 Ad- 3203 ducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia.

LT j Sequentia sancti Evangelii secún- 3204 "X." dum Lucam.       Luc. 10, 38-42

In illo témpore: Intravit Iesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam: et huic erat soror nomine María, quae etiam sedens secus pedes Dómini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministérium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adiuvet. Et respondens, dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

3205 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 10

Fíliae regum in honore tuo, astitit regina a dextris tuis in vestitu deauráto, circumdata varietate.

Secreta

3206 A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae ple-XI bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3207 t t óstias tibi, Domine, pro sanctó-JL JL rum Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratione deferimus: suppliciter deprecantes; ut indulgentiam nobis pariter conferant, et salutem. Per Dóminum.

3208 Ant. ad Communionem   Mt. 25,4 et 6

Quinque prudentes virgines acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce Sponsus venit: exite obviam Christo Domino.

Satiasti, Domine, familia] naribus sacris: eius,

Postcommunio

familiam tuam mu-quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus   Postcommunio 3210

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut sanctorum Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis caeléstibus mysteriis celebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 29 iulii

Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatrícis Martyrum

Commemoratio

Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [11], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Praesta, quaesumus, Domine: ut, sic- 3211 ut populus christianus Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna ; et, quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per Dóminum.

Secreta P

Hostias tibi, Domine, pro sancto- 3212 rum Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratione deferimus: suppliciter deprecantes ; ut indulgentiam nobis pariter conferant, et salutem. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio P

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: 3213 ut sanctorum Martyrum tuorum Felicis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis caeléstibus mysteriis celebrata solemnitas, indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. Per Dóminum.

Die 30 iulii Ss. Abdon et Sennen Mm.

Commemoratio

3214 Antiphona ad Introitum

Ps. 78, u, 12 et 10

Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum: redde vicinis .nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. V. Glória Patri.

3215 Oratio

Deus, qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus grátiae contulísti: da famulis tuis suorum veniam peccatorum; ut, Sanctorum tuorum intercedentibus meritis, ab omnibus mereantur adversitátibus liberari. Per Dóminum nostrum.

3216 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios. 2 Cor. 6, 4-10

Fratres : Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustítiae a dextris et a sinistris: per gloriam et ignobilitatem: per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces: sicut qui ignoti, et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et ómnia possidentes.

Graduale Exodi 15, n 3217

Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. Y. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

Allelúia, allelúia. V. Sap. 3,1 Iustorum 3218 animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3219 dum Matthaeum.       Mt. 5, 1-12

In illo témpore: Videns Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens: Beáti pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beáti qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. Beáti qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beáti misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beáti mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beáti pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beáti qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me: gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36 3220

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus.

Secreta

3221 TJaec hostia, quaesumus, Domine, JL JL quam sanctorum Martyrum tuorum natalicia recensentes offerimus: et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum.

3222 Ant. ad Communionem   Ps. 78, 2 et 11

Posuerunt mortalia servorum tuorum, Domine, escas volatilibus caeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae: secúndum magnitudinem brácchii tui posside filios morte punitórum.

Postcommunio

3223 T)er huius, Domine, operationem my-JL stérii, et vitia nostra purgentur: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Abdon et Sennen, iusta desideria compleantur. Per Dóminum.

Die 31 iulii

S. Ignatii Conf.

III classis

3224 Ant. ad Introitum     Philipp. 2, 10-n

In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernó-. rum: et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris. Ps. 5, 12-13 Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum: quoniam tu benedices iusto. V. Glória Patri.

Oratio

3225 TPVeus, qui ad maiorem tui nominis jl/ gloriam propagándam, novo per beatum Ignátium subsidio militantem Ecclesiam roborasti: concede; ut, eius auxilio et imitatione certántes in terris, coronári cum ipso mereamur in caelis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.

2 Tim. 2, 8-10; 3, 10-12

Carissime: Memor esto, Dóminum 3226 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secúndum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo ómnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum glória caelesti. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochíae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Graduale Ps. 91, 13 et 14 3227

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus 3228 vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3229 dum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego

mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta: et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

3230 Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

3231 Adsint, Domine Deus, oblationibus XJL nostris sancti Ignatii benigna suffragia: ut sacrosancta mysteria, in quibus omnis sanctitatis fontem constituisti, nos quoque in veritate sanctificent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3232 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 49

Ignem veni mittere in terram: et quid volo, nisi ut accendatur?

Postcommunio

3233 t audis hostia, Domine, quam pro

sancto Ignátio gratias agentes obtulimus: ad perpetuam nos maiestatis tuae laudationem, eius intercessione, perducat. Per Dóminum.

FESTA AUGUSTI Die 1 augusti

Ss. Machabaeorum Mm.

Commemoratio

Ant. ad Introitum Ps. 33, 18 3234

Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

Fraterna  nos,  Domine, Martyrum 3235 tuorum corona laetificet: quae et fidei nostrae praebeat incrementa virtutum ; et multiplici nos suffragio consoletur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3236 ad Hebraeos. Hebr, n, 33-39

Fratres: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae.

Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

3237 Graduale Ps. 132, 1-2

Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum ! V. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

3238 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

3239 L^T 1 Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Lucam. Luc. 12, 1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt di-póndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

^ In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium        Ps. 149, 5-6 3240

Exsultabunt Sancti in glória, laetabuntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum, allelúia.

Secreta

Mysteria tua, Domine, pro sancto- 3241 rum Martyrum tuorum honore, devota mente tractemus: quibus et praesídium nobis crescat et gaudium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4 3242

Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his, qui vos persequuntur.

Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus : 3243 ut, quorum memoriam sacramenti participatione recólimus, fidem quoque proficiéndo sectemur. Per Dóminum.

Die 2 augusti

S. Alfonsi Mariae de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Luc. 4, 18 3244

Spiritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. Ps. 77, 1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per beatum Alfónsum 3245 Mariam Confessórem tuum atque Pontificem, animarum zelo succensum, Ecclesiam tuam nova prole fecundásti: quaesumus ; ut, eius salutaribus monitis edocti et exemplis roborati, ad te pervenire felíciter valeamus. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Stephani I Papae et Martyris:

3246 Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatum Stephanum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi ; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

3247 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum. 2 Tim. 2, 1-7

Carissime: Confortare in gratia, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saeculáribus: ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agóne, non coronatur, nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellege quae dico: dabit enim tibi Dóminus in omnibus intellectum.

3248 Graduale Ps. 118, 52-53

Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum: defectio tenuit me pro peccatoribus derelin-quéntibus legem tuam. V. Ps. 39, 11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.

3249 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 49, 3-4 Ipse est directus divinitus in paenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis: et gubernavit ad Dóminum cor ipsius: et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. Allelúia.

T In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 34, 13 3250

Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio: humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur. V. Ps. 22, 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me: impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclárus est ! V. 1 Cor. 9,22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia, V. Ps. 132, 1-2 3251 Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Allelúia. Y. Ioann. 15, 16 Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3252 dum Lucam. Luc. 10, 1-9

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

5253 Ant. ad Offertorium    Prov. 3, 9 et 27 Honora Dóminum de tua substán-» tia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.

Secreta

254 /Caelesti, Domine Iesu Christe, sacri-fícii igne corda nostra in odorem suavitatis exúre: qui beáto Alfónso Maríae tribuisti et haec mysteria celebrare, et per eadem hostiam tibi sanctam seípsum exhibere: Qui vivis et regnas.

5255    Pro S. Stephano Secreta

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

3256 Antiphona ad Communionem Eccli. 50, 1 et 9 Sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum, quasi ignis effulgens et thus ardens in igne.

Postcommunio

3257 *T\eus, qui beatum Alfónsum Marí-I J am Confessórem tuum atque Pontificem fidelem divini mysterii dispensatorem et praecónem effecísti: eius meritis precibúsque concede; ut fideles tui et frequenter percipiant, et percipién-do sine fine collaudent. Per Dóminum.

Pro S. Stephano      Postcommunio 3258

Refectione sancta enutrítam gubér-. na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Eodem die 2 augusti

S. Stephani I Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 3258A aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 4 augusti

S. Dominici Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31 3259

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti Do- 3260 mínici Confessoris tui illuminare dignatus es meritis et doctrinis: concede; ut eius intercessione temporalibus non destituátur auxiliis, et spiritualibus semper proficiat incrementis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3261 ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius

et regnum eius: praedica verbum, in-sta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

3262 Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. Y. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

3263 Allelúia, allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

3264 Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Lucam.       Luc. 12, 35-40

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucérnae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecínget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3265

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Munera tibi, Domine, dicata sancti- 326 fica: ut meritis beáti Dominici Confessoris tui nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 3267

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Concede, quaesumus, omnípotens 326e Deus: ut, qui peccatorum nostrorum pondere prémimur, beáti Dominici Confessoris tui patrocinio subleventur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 5 augusti

In Dedicatione S. Mariae ad Nives III classis

Missa Salve, de Communi festorum B. 326Í Mariae Virginis [41], et non dicitur Credo.

Praefatio de beata Maria Virgine Et te in festivitate.

Die 6 augusti IN TRANSFIGURATIONE D. N. I. C.

II classis

3269 Ant. ad Introitum Ps. 76, 19

Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra. Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

3270 T""\eus, qui fidei sacramenta in Uni-jl/ geniti tui gloriosa Transfigura-tióne patrum testimonio roborasti, et adoptionem filiorum perfectam, voce delápsa in nube lucida, mirabiliter prae-signásti: concede propitius; ut ipsius Regis glóriae nos coheredes effícias, et eiusdem glóriae tribuas esse consortes. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Xysti II Papae, Felicissimi et Agapiti Martyrum :

Oratio

3271 TPVeus, qui nos concédis sanctó-jLJ rum Martyrum tuorum Xysti, Felicissimi et Agapiti natalícia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 2 Petri 1, 16-19

3272 /Carissimi: Non doctas fabulas secuti

notam fecimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtutem et praeséntiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delápsa ad eum huiuscemodi a magnifica glória:

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui bene facitis attendentes, quasi lucérnae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.

Graduale Ps. 44, 3 et 2 3273

Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis. Y. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.

Allelúia, allelúia. V. Sap. 7, 26 Can- 3274 dor est lucis aetérnae, speculum sine macula, et imago bonitatis illius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3275 dum Matthaeum.      Mt. 17, 1-9

In illo témpore: Assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elías cum eo loquentes. Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Et audientes discipuli, ceciderunt in fáciem suam, et timuerunt valde. Et accessit Iesus, et tetigit eos, dixitque eis: Súrgite, et nolite timere. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. iii, 3

3276 Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi, allelúia.

Secreta

3277 /^"Xbláta, quaesumus, Domine, múne-V>/ ra gloriosa Unigeniti tui Transfi-guratióne sanctifica: nosque a peccatorum maculis, splendoribus ipsius illustratiónis, emúnda. Per eundem Dóminum nostrum.

3278 Pro Ss. Martyribus Secreta únera tibi, Domine, nostrae devotionis offerimus: quae et pro

tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.


M'

3279 Ant. ad Communionem        Mt. 17, 9

Visionem, quam vidistis, nemini dixeritis, donec a mortuis resurgat Filius hominis.

3280 Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut sacrosancta Filii tui Transfigu-ratiónis mysteria, quae solemni celebramus officio, purificátae mentis intellegentia consequamur. Per eundem Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: intercedentibus sanctis Martyribus tuis Xysto, Felicíssimo et Aga-píto ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum.

Eodem die 6 augusti

Ss. Xysti II Papae, Felicissime et Agapiti Mm.

Commemoratio

Missa Sapientiam, de Communi pluri-3281A morum Martyrum II loco [n].

Die 7 augusti

S. Caietani Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31 3282

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beáto Caietáno Confessóri 3283 tuo apostolicam vivendi formam imitari tribuisti: da nobis, eius intercessione et exemplo, in te semper confidere, et sola caeléstia desiderare. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio S. Donati Ep. et Martyris :

Oratio

Deus, tuorum glória sacerdotum: 3284 praesta, quaesumus; ut sancti Martyris tui et  Episcopi Donati, cuius festa gerimus, sentiamus auxilium. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine má- 3285 cula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probátus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

3286 Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. Y. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

3287 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

3288 l"TjSequentia sancti Evangelii secún-" 1 " dum Matthaeum.     Mt. 6, 24-33

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammónae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate fília agri quómodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni glória sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem faenum agri, quod hodie est, et eras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim ómnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec ómnia adicientur vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3289

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Praesta nobis, quaesumus, omnípotens 3290 Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Donato Secreta 3291

Paesta, quaesumus, Domine: ut sancti Martyris tui et Episcopi Donati intercessione, quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, piae nobis fructus devotionis accréscat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47 3292

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio 3293

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Caietáno Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

3294 Pro S. Donato Postcommunio

Omnípotens et misericors Deus, qui nos sacramentorum tuorum et partícipes éfficis et ministros: praesta, quaesumus; ut, intercedente beáto Donáto Mártyre tuo atque Pontifice, eiusdem proficiá-mus et fidei consortio et digno servitio. Per Dóminum.

Eodem die 7 augusti

S. Donati Ep. et Mart.

3295 Commemoratio

Ant. ad Introitum     Dan. 3, 84 et 87

Sacerdotes Dei, benedícite Dóminum: sancti et humiles corde, laudate Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia opera Dómini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. V. Glória Patri.

3296 Oratio

Deus, tuorum glória sacerdotum: praesta, quaesumus ; ut sancti Martyris tui et Episcopi Donati, cuius festa gerimus, sentiamus auxilium. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli.

3297 Iac. 1, 2-12

Carissimi: Omne gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis: scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos faeni transibit: exortus est enim sol cum ardore, et arefecit faenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

Graduale Ps. 36, 30-31 3298

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Iustus non con- 3299 turbabitur, quia Dóminus firmat manum eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3300 dum Marcum.      Mc. 13, 33-37

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vidéte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vígilet. Vigilate ergo, (nescitis enim quando dóminus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane) ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Ant. ad Offertorium       Ps. 88, 21-22

Inveni David servum meum, oleo 3301 sancto meounxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

3302 TAraesta, quaesumus, Domine: ut sancti JL Martyris tui et Episcopi Donati intercessione, quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, piae nobis fructus devotionis accréscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3303 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

3304 /"omnípotens et misericors Deus, qui V^>/ nos sacramentorum tuorum et partícipes éfficis et ministros: praesta, quaesumus; ut, intercedente beáto Do-náto Mártyre tuo atque Pontifice, eiusdem proficiámus et fidei consortio et digno servitio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 8 augusti

S. Ioannis Mariae Vianney Confessoris

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P

3305 ^\mnípotens et misericors Deus, qui

sanctum Ioannem Mariam pastorali studio et iugi orationis ac paeniténtiae ardore mirabilem effecísti: da, quaesumus ; ut, eius exemplo et intercessione, animas fratrum lucrari Christo, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm.:

Oratio

Deus, qui nos annua sanctorum 3306 Martyrum tuorum Cyriaci, Largi et Smaragdi solemnitate laetíficas: concede propitius ; ut, quorum natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 330/

Laudis tibi, Domine, hostias immolá-j mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Accepta sit in conspectu tuo, Dó- 330Í X3L mine, nostra devotio: et eórum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum solemnitate defertur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 3305 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Refecti participatione muneris sa- 331( cri, quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedentibus sanctis Martyribus Cyríaco, Largo et Smaragdo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Eodem die 8 augusti Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum

3311 Commemoratio

Aut. ad Introitum Ps. 33, 10-n

Timete Dóminum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum: divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dóminum non deficient omni bono. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

3312 Oratio

Deus, qui nos annua sanctorum Martyrum tuorum Cyriaci, Largi et Smaragdi solemnitate laetíficas: concede propitius ; ut, quorum natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

3313 1 Thess. 2, 13-16

Fatres: Gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis: qui et Dóminum occiderunt Iesum, et prophetas: et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.

Graduale Ps. 33, 10 et 113314

Timete Dóminum, omnes sancti eius: quoniam nihil deest timentibus eum. V. Inquirentes autem Dóminum, non deficient omni bono.

Allelúia, allelúia. V. Sap. 3, 7 Fui-3315 gébunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent in aetérnum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún-3316 dum Marcum.    Mare. 16, 15-18

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Euntes in mundum universum, praedicáte Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, n 3317

Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

Accepta sit in conspectu tuo, Dómi- 3318 XJL ne, nostra devotio: et eórum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum solemnitate defertur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem 3319 Mare. 16, 17 et 18 Signa autem eos, qui in me credunt, haec sequentur: daemonia eicient: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Postcommunio

3320 efécti participatione muneris sacri, jlV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedentibus sanctis Martyribus tuisCyría-co, Largo et Smaragdo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

*\ In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3321 Allelúia, allelúia. V. Sap. 3, 7 Fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent in aetérnum. Allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia.

Die 9 augusti

In vigilia S. Laurentii Mart.

III classis

3322 Ant. ad Introitum Ps. in, 9

Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi: cornu eius exaltabitur 1 in glória. Ps. ibid., 1 Beatus vir, qui

timet Dóminum: in mandatis eius cupii nimis. V. Glória Patri. Non dicitur Glória in excelsis.

Oratio

3323 Adesto, Domine, supplicationibus no-XJL stris: et intercessione beáti Lau-

I réntii Martyris tui, cuius praevenímus

festivitatem; perpetuam nobis miseri-

J córdiam benignus impende. Per Dó-

minum nostrum.

Et fit commemoratio S. Romani MarI tyris : J Oratio j         3324   t^raesta, quaesumus, omnípotens JL    Deus: ut, intercedente beáto Romano Mártyre tuo, et a cunctis

adversitátibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundé-mur in mente. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 51, 1-8 et 12

Confitebor tibi, Domine Rex, et col- 3325 laudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iníquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secúndum multitudinem misericordiae nominis tui a rugiéntibus, praeparátis ad escam, de manibus quaeréntium animam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuátus: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dóminum: quoniam éruis sustinentes te, et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. in, 9 et 2 3326

Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.

j Sequentia sancti Evangelii secún-3327 dum Matthaeum.    Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

3328 Ant. ad Offertorium Iob 16, 20

Oratio mea munda est: et ídeo peto, ut detur locus voci meae in caelo: quia ibi est iudex meus, et conscius meus in excelsis: ascendat ad Dóminum deprecatio mea.

3329 Secreta

Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius suscipe: et, intercedente beáto Lauréntio Mártyre tuo, vincula peccatorum nostrorum absólve. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3330 Pro S. Romano Secreta unéribus  nostris, quaesumus,

Domine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum.

3331 Ant. ad Communionem      Mt. 16, 24

Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me.

3332 Postcommunio

Da, quaesumus, Domine Deus noster: ut, sicut beáti Laurentii Martyris tui commemoratione, temporali gratulámur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.


M'

Pro S. Romano       Postcommunio 3333

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Romano Mártyre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Eodem die 9 augusti

S. Romani Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra:

Oratio C

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 3334 ut, intercedente beáto Romano Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundémur in mente. Per Dnum.

Secreta P

Muneribus nostris, quaesumus, Dó- 3335 mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos  munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Postcommunio P

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 3336 qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Romano Mártyre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 10 augusti


S. LAURENTII MARTYRIS

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 95, 6

Confessio et pulchritudo in con- 3337 spectu eius: sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Ps. ibid., 1 Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra. V. Glória Patri.

Oratio

3338 T^\a nobis, quaesumus, omnípotens jl/ Deus: vitiórum nostrorum flammas exstinguere; qui beáto Lauréntio tribuisti tormentorum suorum incén-dia superare. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 9, 6-10

3339 TJratres: Qui parce seminat, parce et JL metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum praestábit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustítiae vestrae. Graduale Ps. 16, 3

3340 Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. V. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

3341 Allelúia, allelúia. V. Levita Laurentius bonum opus operatus est: qui per signum crucis caecos illuminavit. Allelúia.

3342

Sequentia sancti Evangelii secún-

1n illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

Ant. ad Offertorium Ps. 95, 6

Confessio et pulchritudo in conspéc- 3343 tu eius: sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

Secreta

Recipe, quaesumus, Domine, múne- 3344 ii ra dignánter oblata: et, beáti Laurentii suffragántibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Io. 12, 26 3345

Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi ego sum, illic et minister meus erit.

Postcommunio

Sacro munere satiati, supplices te, 3346 Domine, deprecámur: ut, quod débitae servitutis celebramus officio, intercedente beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuae sentiamus augmentum. Per Dóminum.

*] In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4 3347

Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3348 Allelúia, allelúia. V. Levita Laurentius bonum opus operatus est: qui per signum crucis caecos illu-minávit. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Die n augusti

Ss. Tiburtii et Susannae Virg., Martyrum

3349 Commemoratio

Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

Salus autem iustorum a Domino: et protector eórum est in témpore tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

3350 Oratio

Sanctorum Martyrum tuorum Tiburtii et Susánnae nos, Domine, foveant continuata praesidia: quia non désinis propitius intueri; quos talibus auxiliis concésseris adiuvari. Per Dóminum nostrum.

3351 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Hebraeos. Hebr. 11, 33-39

Fratres: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 33, 18-19

Clamaverunt iusti, et Dóminus ex- 3352 audivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. V. Iuxta est Dóminus his, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.

Allelúia, allelúia. V. Te Martyrum 3353 candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 12, 1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 3354 lis suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis* quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.

Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

*] In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

3355 Ant. ad Offertorium    Sap. 3, 1, 2 et 3

Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace, allelúia.

Secreta

3356 a désto, Domine, precibus populi tui, X3L adesto muneribus: ut, quae sacris sunt oblata mysteriis, tuorum tibi placeant intercessione Sanctorum. Per Dóminum nostrum.

'357 Ant. ad Communionem      Mt. 10, 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta.

Postcommunio 3358 Oúmpsimus, Domine, pignus red-O emptionis aetérnae: quod sit nobis, quaesumus, interveniéntibus sanctis Martyribus tuis, vitae praeséntis auxilium pariter et futurae. Per Dóminum.

Die 12 augusti

S. Clarae Virginis

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32].

Oratio C 5359 T^xáudinos, Deus salutaris noster: ut, JC/ sicut de beatae Clarae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum.

Secreta C Recepta tibi sit, Domine, sacrátae 3360 iV plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C 3361

Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 13 augusti

Ss. Hippolyti et Cassiam Mm.

Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P 3362

Da, quaesumus, omnípotens Deus: ut beatorum Martyrum tuorum Hippolyti et Cassiáni veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P 3363

Respice, Domine, munera populi tui, Sanctorum festivitate votiva : et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per Dóminum.

Postcommunio P 3364

Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet: et in tuae veritatis luce confirmet. Per Dóminum nostrum.

Die 14 augusti In vigilia Assumptionis B. Mariae Virg.

II classis

3365 Antiphona ad Introitum

Ps. 44, 13 et 15-16

Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: adducentur Regi virgines post eam: proximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Non dicitur Glória in excelsis.

3366 Oratio

Deus, qui virginalem aulam beatae Maríae, in qua habitares, eligere dignatus es: da, quaesumus; ut, sua nos defensione munítos, iucúndos facias suae interesse festivitáti: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio S. Eusebii Confessoris :

Oratio

3367 t"Xeus, qui nos beáti Eusebii Con-JlJ fessóris tui annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut cuius natalícia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae.

3368 Eccli. 24, 23-31

Ego quasi vitis fructificávi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Graduale

Benedicta et venerabilis es, Virgo 336 María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

[Sequentia sancti Evangelii secún- 337! ' dum Lucam.        Luc. n, 27-28

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera., quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Antiphona ad Offertorium 337 Beata es, Virgo María, quae omnium portasti Creatorem: genuisti qui te fecit, et in aetérnum permanes Virgo.

Secreta

Munera nostra, Domine, apud cle- 337 méntiam tuam Dei Genetricis comméndet oratio: quam idcírco de praesénti saeculo transtulisti; ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Eusebio Secreta

3373 t audis tibi, Domine, hostias immo-JL/ lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio communis.

3374 Antiphona ad Communionem Beata viscera Maríae Virginis, quae

portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

3375 /Concede, misericors Deus, fragilitáti V-x nostrae praesidium: ut, qui sanctae Dei Genetricis festivitatem praevení-mus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Dóminum.

Pro S. Eusebio        Postcommunio 3376

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.

Eodem die 14 augusti

S. Eusebii Conf. Commemoratio

Missa Iustus, ut in festo S. Pauli primi Eremitae, die 15 ianuarii 443, praeter orationem sequentem:

Oratio

Deus, qui nos beáti Eusebii Con- 3377 fessóris tui annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Die 15 augusti


IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

I classis

3378 Ant. ad Introitum

Apoc. 12, 1

ígnum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

3379 Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculatam Virginem Mariam, Filii tui Genetricem, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpsisti: concede, quaesumus; ut, ad superna semper intenti, ipsius glóriae mereamur esse consortes. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Iudith. Iudith 13, 22-25; I5> 10

Benedíxit te Dóminus in virtute sua, 3380 quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Benedicta es tu, fília, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creavit caelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum; quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenísti ruínae ante conspectum Dei nostri. Tu glória Ierusalem, tu laetítia Israel, tu honorificéntia populi nostri.

3381 Graduale Ps. 44, 11-12 et 14

Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam, et concupiscet Rex pulchritudinem tuam. V. Tota decora ingreditur fília Regis, texturae aureae sunt amictus eius.

3382 Allelúia, allelúia. V. Assumpta est María in caelum: gaudet exercitus Angelorum. Allelúia.

3383 LT j Sequentia sancti Evangelii secún-rjj dum Lucam.        Luc. 1, 41-50

In illo témpore: Repleta est Spiritu Sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat mater Dómini mei ad me ? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in útero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait María: Magnificat anima mea Dóminum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Credo.

3384 Ant. ad Offertorium Gen. 3, 15

Inimicitias ponam inter te et Mulierem, et semen tuum et Semen illius.

Secreta

3385 Ascendat ad te, Domine, nostrae de-XJL votiónis oblatio, et, beatissima Virgine María in caelum assumpta intercedente, corda nostra, caritatis igne succensa, ad te iugiter adspírent. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Assumptione.

Ant. ad Communionem   Luc. 1,48-49 3386

Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutaribus sacra- 3387 mentis: da, quaesumus; ut, meritis et intercessione beatae Virginis Mariae in caelum assúmptae, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Dóminum.

Die 16 augusti

S. IOACHIM PATRIS BEATAE MARIAE VIRGINIS Confessoris

II classis

Ant. ad Introitum Ps. in, 9 3388

Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum [saeculi: cornu eius exaltabitur in glória. Ps. ibid., 1 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Glória Patri.

Oratio 3389

Deus, qui prae omnibus Sanctis tuis beatum Ioachim Genetricis Filii tui patrem esse voluisti: concede, quaesumus ; ut, cuius festa (memoriam) veneramur, eius quoque perpetuo patrocinia sentiamus. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. 3390 Eccli. 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.

Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

3391 Graduale Ps. in, 9 et 2

Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.

3392 Allelúia, allelúia. V. O Ioachim, sanctae coniux Annae, pater almae Virginis, hic famulis ferto salutis opem. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

3393 Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3394 Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, 2 Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. Allelúia. V. O Ioachim, sanctae coniux Annae, pater almae Virginis, hic famulis ferto salutis opem. Allelúia.

3395 lT 1 Initium sancti Evangelii secún-'JL^ dum Matthaeum.       Mt. 1, 1-16

Liber generationis Iesu Christi filii j David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob.

Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uríae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abíam. Abías autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Ozíam. Ozías autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Elíacim. Elíacim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sa-doc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Ma-than. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph, virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

Ant. ad Offertorium Ps. 8, 6-7 3396

Glória et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum, Domine.

Secreta

3397 Qjúscipe, clementíssime Deus, sacrifí-O cium in honorem sancti Patriarchae Ioachim, patris Maríae Virginis, maiestati tuae oblatum: ut, ipso cum coniuge sua et beatissima prole intercedente, perfectam consequi mereamur remissionem peccatorum et gloriam sempiternam. Per Dóminum.

3398 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis iri témpore tritici mensuram.

Postcommunio /^\tiaesumus, omnípotens Deus: ut per haec sacramenta, quae sumpsimus, intercedentibus meritis et precibus beáti Ioachim patris Genetricis dilecti Filii tui Dómini nostri Iesu Christi, tuae grátiae in praesénti et aetérnae glóriae in futuro partícipes esse mereamur. Per eundem Dóminum.

Die 17 augusti

S. Hyacinthi Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24].

Oratio C

3400 TP\eus, qui nos beáti Hyacinthi Con-WJ fessóris tui annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalicia colimus, etiam actiones imitemur. Per Dóminum.

3401 Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immolá-? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 3402 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 18 augusti

S. Agapiti Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus et Evangelio ut infra:

Oratio P 3403

Laetétur Ecclesia tua, Deus, beáti Aga-/ píti Martyris tui confisa suffragiis: atque, eius precibus gloriosis, et devota permaneat, et secura consistat. Per Dóminum nostrum.

LT/ a Sequentia sancti Evangelii secún-3404 dum Ioannem.       Io. 12, 24-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

Secreta P 3405

Suscipe, Domine, munera, quae in eius tibi solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum nostrum.

3406 Postcommunio P

Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 19 augusti

S. Ioannis Eudes Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

3407 Oratio P

Deus, qui beatum Ioannem, Consessorem tuum, ad cultum sacrorum Cordium Iesu et Maríae rite promovendum, mirabiliter inflammá-sti, et per eum novas in Ecclesia tua familias congregare voluisti: praesta, quaesumus; ut, cuius pia merita veneramur, virtutum quoque instruámur exemplis. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3408 Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immolá-? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3409 Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 20 augusti

S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5 3410

In medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sa. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui populo tuo aetérnae salutis 3411 beatum Bernárdum ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

Iustus cor suum tradet ad vigilandum 3412 diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperuit os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consiliábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

3413 Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

3414 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45,9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

3415 lHTj Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub mó-dio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

3416 Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

3417 QJancti Bernardi Confessoris tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 3418

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 3419 dent salutem: beatus Bernardus Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 21 augusti

S. Ioannae Franciscae Frémiot de Chantal Vid.

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], cum orationibus ut infra :

Oratio P 3420

Omnípotens et misericors Deus, qui beatam Ioánnam Francíscam, tuo amore succensam, admirabili spiritus fortitudine per omnes vitae semitas in via perfectionis donasti, quique per illam illustrare Ecclesiam tuam nova prole voluisti: eius meritis et precibus concede; ut, qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus, caelestis grátiae auxilio cuncta nobis adver-sántia vincámus. Per Dóminum.

Secreta P 3421

Illo nos amoris igne, quaesumus, Domine, haec hostia salutaris inflammet: quo beatae Ioánnae Franciscae cor vehementer incendit, et flammis adús-sit aetérnae caritatis. Per Dóminum.

3422 Postcommunio P

Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde: ut, quos caelestis panis virtute satiasti, beata Ioanna Fran-císca intercedente, facias terrena despicere, et te solum Deum pura mente sectari. Per Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.

Die 22 augusti


IMMACULATI CORDIS B. MARIAE VIRGINIS

3423 II classis

Ant. ad Introitum Hebr. 4, 16

A deámus cum fiducia ad thro-A% num grátiae, ut misericór-% diam consequamur, et grá-+w\n* mwmm» tiam inveniamus in auxilio opportuno. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

3424 Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beatae Maríae Virginis dignum Spiritus Sancti habitaculum praeparásti: concede propitius; ut, eiusdem immaculati Cordis festivitatem (commemorationem) devota mente re-coléntes, secúndum Cor tuum vivere valeamus. Per Dóminum nostrum ... in unitate eiusdem.

Et fit commemoratio Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Martyrum:

3425 Oratio

Auxilium tuum nobis, Domine, JlX quaesumus, placatus impende: et, intercedentibus beátis Martyribus tuis Timotheo, Hippólyto et Sympho-riáno, dexteram super nos tuae propitiationis extende. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31

Ego quasi vitis fructificávi suavitá-3426 tem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Graduale Ps. 12, 6 3427

Exsultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Dómini altissimi. V. Ps. 44, 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aetérnum.

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 46-47 342g Magnificat anima mea Dóminum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Prov. 8, 32, 35 3429

Nunc ergo, filii, audite me: Beáti, qui custodiunt vias meas. V. Audite disciplinam et estote sapientes, et nolite abicere eam. V. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei. V. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3430 Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 46-48 Magnificat anima mea Dóminum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Allelúia. V. Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

3431 Tn illo témpore: Stabant iuxta Crucem JL Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Credo.

3432 Ant. ad Offertorium    Luc. 1, 47 et 49

Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Secreta

3433 a yCaiestáti tuae, Domine, Agnum im-JLVJL maculátum offerentes, quaesumus: ut corda nostra ignis ille divinus accendat, qui Cor beatae Maríae Virginis ineffabiliter inflammavit. Per eundem Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3434 Accepta tibi sit, Domine, sacrátae XjL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Praefatio de beata Maria Virgine Et te in festivitate.

Ant. ad Communionem   Io. 19, 26-27 3435

Dixit Iesus matri suae: Mulier, ecce filius tuus: deínde dixit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Postcommunio

Divinis refecti muneribus te, Dó- 3436 mine, suppliciter exorámus: ut beatae Maríae Virginis intercessione, cuius immaculati Cordis solémnia (memoriam) venerando egimus, a praesentibus periculis liberati, aetérnae vitae gaudia consequamur. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Divini muneris largitate satiati, 3437 quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Timotheo, Hippólyto et Symphoriáno, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

Eodem die 22 augusti

Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Mm.

Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P auxilium tuum nobis, Domine, quae- 3438 XjL sumus, placatus impende: et, intercedentibus beátis Martyribus tuis Timotheo, Hippólyto et Symphoriáno, dexteram super nos tuae propitiationis extende. Per Dóminum.

Secreta P A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae ple- 3439 XjL bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio P

3440 THVivíni muneris largitate satiati, quae-JL-x sumus, Domine Deus noster: ut, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Timotheo, Hippólyto et Symphoriáno, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 23 augusti

S. Philippi Benitii Conf.

III classis

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], praeter orationem sequentem:

Oratio P

3441 THVeus, qui, per beatum Philippum LJ Confessórem tuum, eximium nobis humilitatis exemplum tribuisti: da famulis tuis prospera mundi ex eius imitatione despicere, et caeléstia semper inquirere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

3442 TJraesta nobis, quaesumus, omnípotens 1» Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

3443 /Quaesumus, omnípotens Deus: ut,

qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Philippo Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 24 augusti


S. BARTHOLOMAEI AP.

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17 3444

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui 3445 huius diei venerandam sanctamque laetitiam in beáti Apostoli tui Bartholomaei festivitate (commemoratione) tribuisti: da Ecclésiae tuae, quaesumus; et amáre quod credidit, et praedicáre quod docuit. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3446 ad Corinthios.        1 Cor. 12, 27-31

Fratres: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deínde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur ? AEmulámini autem charismata meliora.

Graduale Ps. 44, 17-18 3447

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Allelúia, allelúia. V. Te gloriosus

3448 Apostolorum chorus laudat, Domine. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 6, 12-19

3449 t n illo témpore : Exiit Iesus in mon-JL tem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariótem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17

3450 Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

3451 ta eáti Apostoli tui Bartholomaei so-J3 lémnia (memoriam) recensentes, quaesumus, Domine: ut eius auxilio tua beneficia capiamus, pro quo tibi laudis hostias immolámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28 3452

Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel, dicit Dóminus.

Postcommunio

Sumptum, Domine, pignus redemp- 3453 tiónis aeternae: sit nobis, quaesumus; interveniente  beáto Bartholo-maeo Apostolo tuo, vitae praeséntis auxilium pariter et futurae. Per Dóminum.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti 3454 ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

*] Tempore autem paschali, Missa Pro-texísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.

Die 25 augusti S. Ludovici Regis, Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31 3455

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

3456 T*"Veus, qui beatum Ludovícum Con-WJ fessórem tuum de terreno regno ad caelestis regni gloriam transtulisti: eius, quaesumus, meritis et intercessione; Regis regum Iesu Christi Filii tui facias nos esse consortes: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-14

3457 "Tustum deduxit Dóminus per vias rec-JL tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam, Dóminus Deus noster.

3458 Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

3459 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3460 dum Lucam.       Luc. 19, 12-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accípere sibi regnum, et reverti. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini, dum venio. Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est ut rediret, accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fuisti fidélis, eris potestatem habens super decem civitates. Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: tímui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens, cum usuris utique exegissem illam? Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

3461 Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

3462 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : i. ut, sicut beatus Ludovícus Conféssor tuus, spretis mundi oblectamén-tis, soli Regi Christo placere studuit; ita eius oratio nos tibi reddat accéptos. Per eundem Dóminum.

3463 Antiphona ad Communionem Matth. 24, 46-47 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigi-lántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

3464 T^\eus, qui beatum Confessórem JL-/ tuum Ludovícum mirificásti in terris, et gloriosum in caelis fecisti: eundem, quaesumus, Ecclésiae tuae constitue defensorem. Per Dóminum.

Die 26 augusti

S. Zephyrini Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum fi].

Oratio C

3465 regem tuum, Pastor aetérne, placavi tus intende: et per beatum Ze-phyrínum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi ; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C

3466 /^Xblátis muneribus, quaesumus, Dó-Vi mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Refectione sancta enutrítam gubér- 3467 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 27 augusti

S. Iosephi Calasanctii Conf. III classis

Ant. ad Introitum Ps. 33, 12

Venite, filii, audite me: timorem 3468 Dómini docebo vos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per sanctum Iosephum 3469 Confessórem tuum, ad erudién-dam spiritu intellegentiae ac pietatis iuventutem, novum Ecclésiae tuae subsidium providere dignatus es: praesta, quaesumus ; nos, eius exemplo et intercessione, ita facere et docere, ut praemia consequamur aeterna. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-14

Iustum deduxit Dóminus per vias rec- 3470 tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam, Dóminus Deus noster.

3471 Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

3472 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 18, 1-5

3473

In illo témpore: Accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Ant. ad Offertorium Ps. 9, 17

3474 Desiderium pauperum exaudivit Dóminus: praeparatiónem cordis eórum audivit auris tua.

Secreta

A ltáre tuum, Domine, muneribus 3475 XJL cumulámus oblatis: ut eius nobis fiant supplicatione propitia, cuius nos donasti patrocinio adiuvari. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Mare. 10, 14 3476

Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum Dei.

Postcommunio

Sanctificati, Domine, salutari mysté- 3477 rio: quaesumus; ut, intercedente sancto  Iosepho Confessóre  tuo, ad maius semper proficiámus pietatis incrementum. Per Dóminum.

Die 28 augusti

S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: et 3478 implevit eum Dóminus spiritu sa. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

A désto supplicationibus nostris, om- 3479 ii nípotens Deus: et, quibus fiduciam sperándae pietatis indúlges, intercedente beáto Augustino Confessóre tuo atque Pontifice, consuétae misericordiae tribue benignus effectum. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio S. Hermetis Martyris :

Oratio

3480 TH\eus, qui beatum Hermétem Már-JL/ tyrem tuum virtute constántiae in passione roborasti: ex eius nobis imitatione tribue ; pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3481 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

Carissime: Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, in-sta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

Graduale Ps. 36, 30-31

3482 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 21 Inveni 3483 David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3484 dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13 3485

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

Sancti Augustini Pontificis tui atque 3486 Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3487 Pro S. Hermete Secreta

Sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus in tuorum commemoratione Sanctorum: da, quaesumus; ut, quod illis contulit gloriam, nobis prosit ad salutem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3488 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

3489 T Tt nobis, Domine, tua sacrificia

u dent salutem: beatus Augustinus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Hermete Postcommunio

3490 epléti, Domine, benedictione cae-jLV lésti, quaesumus clementiam tuam: ut, intercedente beáto Hermete Mártyre tuo, quae humiliter gerimus, salubriter sentiamus. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 28 augusti S. Hermetis Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra:

Oratio P

3491 T"Veus, qui beatum Hermétem Már-jLJ tyrem tuum virtute constántiae in passione roborasti: ex eius nobis imitatione tribue; pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per Dóminum.

Secreta P

Sacrificium tibi, Domine, laudis offé- 3492 rimus in tuorum commemoratione Sanctorum: da, quaesumus ; ut, quod illis contulit gloriam, nobis prosit ad salutem. Per Dóminum.

Postcommunio P

Repléti, Domine, benedictione caelé- 3493 sti, quaesumus clementiam tuam: ut, intercedente beáto Hermete Mártyre tuo, quae humiliter gerimus, salubriter sentiamus. Per Dóminum.

Die 29 augusti

In Decollatione S. Ioannis Baptistae III classis

Ant. ad Introitum Ps. 118, 46-47 3494

Ioquébar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confun-mmJ débar: et meditábar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Sancti Ioannis Baptístae Praecursóris )495 et Martyris tui, quaesumus, Domine, veneranda festivitas : salutaris auxilii nobis praestet effectum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio S. Sabinae Mart. :

Oratio

Deus, qui inter cetera poténtiae 3496 tuae miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae Sabinae Martyris tuae natalícia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ier. 1, 17-19

3497 Tn diebus illis: Factum est verbum Dó-JL mini ad me, dicens: Accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad Iuda ómnia, quae ego praecípio tibi. Ne formides a facie eórum: nec enim timere te faciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te, et non praevalébunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut liberem te.

3498 Graduale Ps. 91, 13 et 14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

3499 Allelúia, allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

3500 lTj Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Marcum.     Mare. 6, 17-29

In illo témpore: Misit Herodes, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat. Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natális sui cenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. Cumque introisset fília ipsius

Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puéllae : Pete a me quod vis, et dabo tibi. Et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Quae cum exiisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptístae. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo, ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae. Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare: sed, misso spiculatore, praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere. Et attulit caput eius in disco: et dedit illud puéllae, et puella dedit matri suae. Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

In virtute tua, Domine, laetábitur 3501 iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei.

Secreta

Munera, quae tibi, Domine, pro 3502 sancti Martyris tui Ioannis Baptístae passione deferimus: quaesumus; ut eius obtentu nobis proficiant ad salutem. Per Dóminum.

Pro S. Sabina Secreta 3503

Hostias tibi, Domine, beatae Sabinae Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Ps. 20, 4 3504

Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso.

3505 Postcommunio

Conferat nobis, Domine, sancti Ioannis Baptistae solemnitas: ut et magnifica sacramenta, quae sumpsimus, significata veneremur, et in nobis potius edita gaudeamus. Per Dóminum nostrum.


D'

3506 Pro S. Sabina Postcommunio l i vini muneris largitate satiati,

quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Sabina Mártyre tua, ia eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

Eodem die 29 augusti

S. Sabinae Mart. Commemoratio

Missa Me exspectaverunt, de Communi non Virginum I loco [35], cum orationibus ut infra:

Oratio C

3507 TRVeus, qui inter cetera poténtiae tuae JlJ miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulisti: concede propitius; ut, qui beatae Sabínae Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum.

3508 Secreta P

Hostias tibi, Domine, beatae Sabínae Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum.

3509 Postcommunio P

ivíni muneris largitate satiati, quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata Sabina Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

D Die 30 augusti

S. Rosae Limanae Virginis

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem:

Oratio P 3510

Bonorum omnium largítor, omnípotens Deus, qui beatam Rosam, caelestis grátiae rore praevéntam, virginitatis et patiéntiae decore Indis floréscere voluisti: da nobis famulis tuis; ut, in odorem suavitatis eius currentes, Christi bonus odor effici mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio Ss. Felicis et Adaucti Martyrum:

Oratio

Maiestatem tuam, Domine, súp- 3511 plices exorámus: ut, sicut nos iugiter Sanctorum tuorum commemoratione laetíficas; ita semper supplicatione deféndas. Per Dóminum.

Secreta C Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 3512 XJL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Hostias, Domine, tuae plebis in- 3513 ténde: et, quas  in honore Sanctorum tuorum devota mente celebrat, proficere sibi sentiat ad salutem. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 3514 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

3515 Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Repléti, Domine, muneribus sacris: quaesumus; ut, intercedentibus Sanctis tuis, in gratiarum semper actione maneamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 30 augusti

Ss. Felicis et Adaucti Mm.

Commemoratio

3516 Ant. ad Introitum      Eccli. 44,15 et 14

Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

3517 A f aiestátem tuam, Domine, súppli-JLVJL ces exorámus: ut, sicut nos iugiter Sanctorum tuorum commemoratione laetíficas; ita semper supplicatione deféndas. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 17-20

3518 "T") éddidit Deus iustis mercedem labó-X\. rum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: transtulit illos per Mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter, Domine Deus noster.

Graduale Sap. 3, 1-2 et 3 3519

Iustorum animae in manu Dei sunt,

et non tanget illos tormentum malitiae.

V. Visi sunt oculis insipientium mori:

illi autem sunt in pace.

Allelúia, allelúia. Y. Sap. 3, 7 Fulgé- 3520

bunt iusti, et tamquam scintíllae in

arundineto   discurrent  in aetérnum.

Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3521 dum Lucam.        Luc. 10, 16-20

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis : Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, n

Laetámini in Domino et exsultate, 3522 iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta

Hostias, Domine, tuae plebis intén- 3523 de: et, quas in honore Sanctorum tuorum devota mente celebrat, proficere sibi sentiat ad salutem. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Mt. 10, 27 3524

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta.

Postcommunio

3525 epléti, Domine, muneribus sacris: JLv quaesumus; ut, intercedentibus Sanctis tuis, in gratiarum semper actione maneamus. Per Dóminum.

Die 31 augusti S. Raymundi Nonnati Conf.

III classis

3526 Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui in liberándis fidelibus tuis ab impiorum captivitate beatum Raymúndum Confessórem tuum mirabilem effecísti: eius nobis intercessione concede; ut, a peccatorum vinculis absoluti, quae tibi sunt placita, liberis mentibus exsequámur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

3527 T audis tibi, Domine, hostias immolá-JL/ mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

3528 Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus : ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.


FESTA SEPTEMBRIS

Die 1 septembris S. AEgidii Abbatis

Commemoratio

Missa Os iusti, de Communi Abba-tum [27].

Oratio C

Intercéssio nos, quaesumus, Domine, 3529 beáti AEgidii Abbatis comméndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. (Per Dóminum nostrum.)

Deinde commemoratio Ss. duodecim Fratrum Martyrum:

Oratio 3530

Fraterna nos, Domine, Martyrum tuorum corona laetificet: quae et fidei nostrae praebeat incrementa virtutum, et multiplici nos suffragio consoletur. Per Dóminum.

Secreta C

Sacris altaribus, Domine, hostias su- 3531 perpósitas sanctus AEgídius Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Martyribus Secreta 3532

Mysteria tua, Domine, pro sanctorum Martyrum tuorum commemoratione devota mente tractemus: quibus nobis et praesídium crescat, et gaudium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Protegat nos, Domine, cum tui per- 3533 ceptióne sacramenti beatus AEgídius Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Martyribus    Postcommunio 3534

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut, quorum memoriam sacramenti participatione recólimus, fidem quoque proficiéndo sectemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die i septembris Ss. duodecim Fratrum Martyrum

Commemoratio

3535 Ant. ad Introitum Ps. 33, 18

Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

3536 TJratérna nos, Domine, Martyrum tuó-Jl rum corona laetificet : quae et fidei nostrae praebeat incrementa virtutum, et multiplici nos suffragio consoletur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, u, 33-39

3537 T^ratres: Sancti per fidem vicerunt re-JT gna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 132, 1-2

Ecce quam bonum, et quam iucún- 3538 dum habitare fratres in unum! V. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fra- 3539 térnitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3540 dum Lucam. Luc. 12, 1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11 3541

Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde.

3542 Secreta

Mysteria tua, Domine, pro sanctorum Martyrum tuorum commemoratione devota mente tractemus: quibus nobis et praesidium crescat, et gaudium. Per Dóminum.

3543 Ant. ad Communionem       Mt. 12, 50

Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

3544 Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, quorum memoriam sacramenti participatione recólimus, fidem quoque proficiéndo sectemur. Per Dóminum nostrum.

Die 2 septembris

S. Stephani Regis, Conf.

3545 III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

3546 Oratio

Concede, quaesumus, Ecclésiae tuae, omnipotens Deus: ut beatum Stephanum Confessórem tuum, quem re-gnántem in terris propagatórem habuit, propugnatorem habere mereatur gloriosum in caelis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae.

3547 Eccli. 31, 8-11

Beatus vir, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Graduale Ps. 91, 13 et 14 3548

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus 3549 vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 19, 12-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 3550 suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accípere sibi regnum, et reverti. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini, dum venio. Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est, ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fuisti fidélis, eris potestatem habens super decem civitates. Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: tímui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens, cum usuris utique exegissem illam? Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

3551 Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

3552 T") éspice, quas offerimus, hostias, om-JLv nípotens Deus: et praesta; ut, qui passionis dominicae mysteria celebramus, imitemur quod agimus. Per eundem Dóminum.

3553 Antiphona ad Communionem Matth. 24, 46-47 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigi-lántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

3554 "TT^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut beáti Stephani Confessoris tui fidem congrua devotione sectemur; qui, pro eiusdem fidei dilatatione, de terreno regno ad caelestis regni gloriam meruit pervenire. Per Dóminum.

Die 3 septembris S. Pii X Papae et Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 88, 20-22 3555

Extuli electum de populo, oleo sancto meo unxi eum: ut manus 1 mea sit semper cum eo, et brác-chium meum confirmet eum. Ps. ibid., 2 Gratias Dómini in aetérnum cantabo: per omnes generationes annuntiabo fidelitatem tuam ore meo. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui, ad tuendam catholicam 3556 fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium Summum Pontificem caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti: concede propitius; ut, eius instituta et exempla sectantes, praemia consequamur aeterna. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.

1 Thess. 2, 2-8

Fratres: Fiduciam habuimus in Deo 3557 nostro, loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo; sed, sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur ; non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avarítiae, Deus testis est, nec quaeréntes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis. Cum possemus vobis óneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.

3558 Graduale Ps. 39, 10-11

Annuntiavi iustitiam in coetu magno ; ecce lábia mea non cohibui: Domine, tu nosti. V. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo; fidelitatem tuam et auxilium tuum narravi.

3559 Allelúia, allelúia. V. Ps. 22, 5-6 Paras mihi mensam, inúngis oleo caput meum, calix meus uberrimus est. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur :

Tractus Ps. 131, 16-18

3560 Sacerdotes eius induam salute, et sancti eius exsultantes exsultabunt. V. Illic David suscitabo cornu, parabo lucernam uncto meo. V. Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem fulgebit diadema meum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3561 Allelúia, allelúia. V. Ps. 22, 5-6 Paras mihi mensam, inúngis oleo caput meum, calix meus uberrimus est. Allelúia. V. Ps. 25, 8 Domine, diligo habitaculum domus tuae et locum tabernaculi glóriae tuae. Allelúia.

3562 l^Tj Sequentia sancti Evangelii secún-r^l^ dum Ioannem.       Io. 21, 15-17

In illo témpore: Dixit Iesus Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu

scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu ómnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.

Ant. ad Offertorium Ps. 33, 12 3563

Venite, filii, audite  me; timorem Dómini docebo vos.

Secreta 3564

Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, benigne susceptis, da nobis, ut haec divina mysteria, sancto Pio Summo Pontifice intercedente, sinceris tractemus obsequiis et fideli mente sumámus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Io. 6, 56-57 3555

Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.

Postcommunio

Mensae caelestis virtute refecti, quae- 3566 sumus, Domine Deus noster: ut, interveniente sancto Pio Summo Pontifice; fortes efficiamur in fide, et in tua simus caritate concordes. Per Dóminum nostrum.

Die 5 septembris

S. Laurentii Iustiniani Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19].

Oratio C

3567 TP\a, quaesumus, omnipotens Deus: JlJ ut beáti Laurentii Confessoris tui atque Pontificis veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

3568 O aucti tui, quaesumus, Domine, nos O ubique laetíficent : ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

3569 T)raesta, quaesumus, omnípotens Deus: JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Laurén-tío Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 8 septembris


EN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS

II classis

3570 Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, enixa puér-pera Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

3571 TJámulis tuis, quaesumus, Domine, JL caelestis grátiae munus impertire: ut, quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium; Nativitatis eius votiva solemnitas pacis tribuat incrementum. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Hadriani Mar- 3572 tyris :

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Hadriáni Martyris tui natalícia colimus, intercessione eius, in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Prov. 8, 22-35

Dóminus possedit me in initio via- 3573 rum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fíeret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparábat caelos, aderam: quando certa lege et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et li-brábat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me: Beáti, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

3574 Graduale

Benedicta et venerabilis es, Virgo Maria: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

3575 Allelúia, allelúia. V. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssi-ma: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster. Allelúia.

i^T" j Initium sancti Evangelii secún-fjLJ dum Matthaeum.      Mt. i, 1-16

3576 t iber generationis Iesu Christi filii Da-

vid, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron, Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uríae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abíam, Abías autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Ozíam. Ozías autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Elíacim. Elíacim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. Credo.

Antiphona ad Offertorium 3577 Beata es, Virgo María, quae omnium portasti Creatorem: genuisti qui te fecit, et in aetérnum permanes Virgo. Secreta

Unigeniti tui, Domine, nobis suc- 3578 currat humanitas: ut, qui natus de Virgine, matris integritatem non minuit, sed sacravit; in Nativitatis eius solémníis, nostris nos piaculis exuens, oblationem nostram tibi faciat acceptam Iesus Christus Dóminus noster; Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Hadriano Secreta

Muneribus  nostris, quaesumus, 3579 Domine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Nativitate.

Antiphona ad Communionem 3580 Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, celebritatis án- y$%\ nuae votiva sacramenta; praesta, quaesumus; ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeterna;. Per Dóminum nostrum.

47 - MissaU Romanum

D 3582 Pro S. Hadriano Postcommunio ia,  quaesumus,   Domine Deus

noster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulámur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Eodem die 8 septembris

S. Hadriani Mart. Commemoratio

3582A    Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6],

Die 9 septembris

S. Gorgonii Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra :

Oratio P

3583 Oanctus tuus, Domine, Gorgónius O sua nos intercessione laetificet: et pia faciat solemnitate gaudere. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

3584 rata tibi sit, Domine, nostrae servi-vJX tútis oblatio: pro qua sanctus Gorgónius Martyr intervéntor exsistat. Per Dóminum.

Postcommunio P

3585 i familiam tuam, Deus, suavitas aetér-JL na contingat et végetet: quae in Mártyre tuo Gorgónio Christi Filii tui bono iugiter odóre pascatur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 10 septembris S. Nicolái de Tolentino Conf.

III classis

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25].

Oratio C A désto, Domine, supplicationibus no- 353^ Xjl stris, quas in beáti Nicolái Confessoris tui solemnitate deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eius, qui tibi placuit, precibus adiuvémur. Per Dóminum.

Secreta C

Praesta nobis, quaesumus, omnípotens 3587 Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum.

Postcommunio C

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 3588 qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Nicoláo Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die n septembris

Ss. Proti et HyacÍnthi Martyrum

Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Beatorum Martyrum tuorum Proti et 3589 Hyacínthi nos, Domine, foveat pretiosa confessio: et pia iugiter intercessi© tueatur. Per Dóminum.

Secreta P

Pro sanctorum Martyrum tuorum 3590 Proti et Hyacínthi commemoratione munera tibi, Domine, quae debemus, exsolvimus: praesta, quaesumus; ut remedium nobis perpétuae salutis operentur. Per Dóminum.

3591 Postcommunio P

Ut percepta nos, Domine, tua sancta puríficent: beatorum Martyrum tuorum Proti et Hyacinthi, quaesumus, impleret oratio. Per Dóminum nostrum.

Die 12 septembris

Ssmi Nominis Mariae III classis

Ant. ad Introitum    Ps. 44,13,15 et 16

3592 ^B"  "T'ultum   tuum deprecabuntur

% / omnes divites plebis : adducén-T tur Regi virgines post eam: próximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

3593 /"Concede, quaesumus, omnípotens V-^ Deus: ut fideles tui, qui sub sanctíssimae Virginis Maríae Nomine et protectione laetántur; eius pia intercessione, a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in caelis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31

3594 T7 go quasi vitis fructificávi suavitá-n-j tem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Graduale 3595 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

Allelúia, allelúia. V. Post partum, 3596 Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

*\ In Missis votivis tempore Adventus, loco versus praecedentis, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 3597 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Post Septuagesimam autem, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Gaude, María Virgo, cunctas hae- 3598 reses sola interemísti. V. Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore vero paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse 3599 floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 1, 26-38

3600 T n illo témpore: Missus est Angelus I» Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis; quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ant. ad Offertorium    Luc. 1, 28 et 42

3601 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta

3602 HHua, Domine, propitiatióne, et beá-

X  tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de beata Maria Virg. Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem 3603 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 3604 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 14 septembris


IN EXALTATIONE S. CRUCIS

II classis

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

os autem gloriari oportet in 3605 Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra:

per quem salvati et liberati sumus. Ps. 66, 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos hodierna die Exalta 3606 tiónis sanctae Crucis annua solemnitate laetíficas: praesta, quaesumus; ut, cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelo mereamur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 2, 5-11

3607 TH'ratres: Hoc enim sentite in vobis, JL quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum: et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Graduale Ibid., 8-9

3608 Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem Crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

3609 Allelúia, alleluia. V. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum et Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 12, 31-36

3610 t n illo témpore: Dixit Iesus turbis Iu-JL daeórum: Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eicietur foras. Et ego si exaltatus fúero a terra, ómnia traham ad meipsum. (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aetérnum: et quómodo tu dicis: Oportet exaltari Fílium hominis? Quis est iste Filius hominis? Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos ténebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Credo.

Antiphona ad Offertorium 3611 Protege, Domine, plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium: ut tibi gratam exhibeamus servitutem, et acceptabile fiat sacrificium nostrum, allelúia.

Secreta

Iesu Christi Dómini nostri Corpore 3612 et Sanguine saginándi, per quem Crucis est sanctificatum vexillum: quaesumus, Domine Deus noster; ut, sicut illud adorare merúimus, ita perenniter eius glóriae salutaris potiámur effectu. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de sancta Cruce.

Antiphona ad Communionem 3613 Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster.

Postcommunio Adesto nobis, Domine Deus noster:3614 Xy et, quos sanctae Crucis laetári facis honore, eius quoque perpetuis defénde subsidiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

•f Pro Missa votiva de sancta Cruce sumitur Missa Nos autem, quae habetur inter votivas circa finem Missalis [61].

Die 15 septembris


SEPTEM DOLORUM BEATAE MARIAE VIRGINIS

II classis

3615 Ant. ad Introitum Io. 19, 25

Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et Salome, et María Magdalene. Ibid., 26-27 Mulier, ecce filius tuus: dixit Iesus; ad discipulum autem: Ecce mater tua. V. Glória Patri.

Oratio

3616 TPXeus, in cuius passione, secúndum JlJ Simeonis prophetiam, dulcissimam animam gloriósae Virginis et Matris Maríae doloris gladius pertransivit: concede propitius ; ut, qui dolores eius venerando recólimus, passionis tuae effectum felicem consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio S. Nicomedis Martyris :

Oratio

3617 Adesto, Domine, populo tuo: ut, JLjl beáti Nicomedis Martyris tui merita praeclara suscipiens, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrocíniis adiuvetur. Per Dóminum nostrum.

«[ In Missis votivis dicitur sequens

Oratio

3618 Tntervéniat pro nobis, quaesumus, L- Domine Iesu Christe: nunc, et in hora mortis nostrae, apud tuam clementiam beata Virgo María Mater tua; cuius sacratissimam animam in hora tuae passionis doloris gladius pertransivit: Qui vivis.

Léctio libri Iudith. Iudith 13, 22 et 23-25

Benedíxit te Dóminus in virtute sua, 3619 quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Benedicta es tu, fília, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creavit caelum et terram: quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenísti ruínae ante conspectum Dei nostri.

Graduale 3620 Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans iuxta Crucem Dómini Iesu, Filii tui, Redemptoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplicium, auctor vitae factus homo.

Allelúia, allelúia. V. Stabat sancta 3621 María, caeli Regina et mundi Domina, iuxta Crucem Dómini nostri Iesu Christi dolorósa.

*] In Missis votivis additur Allelúia. Post Septuagesimam autem, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Stabat sancta María, caeli Regina, 3622 et mundi Domina, iuxta Crucem Dómini nostri Iesu Christi dolorósa. V. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus.

Tempore vero paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Stabat sancta 3623 María, caeli Regina et mundi Dómina, iuxta Crucem Dómini nostri Iesu Christi dolorósa. Allelúia. V. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus. Allelúia.

3624 Sequentia

(in Missis votivis omittenda)

Stabat Mater dolorósa Iuxta Crucem lacrimósa, Dum pendebat Filius.

Cuius animam geméntem, Contristátam et doléntem, Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti!

Quae maerébat, et dolébat, Pia Mater, dum videbat Nati poenas incliti.

Quis est homo, qui non fleret, Matrem Christi si videret In tanto supplicio?

Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari Doléntem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis Vidit Iesum in tormentis, Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum Moriendo desolatum, Dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum In amándo Christum Deum, Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi íige plagas Cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati, Tam dignáti pro me pati, Poenas mecum divide.

Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.

Iuxta Crucem tecum stare, Et me tibi sociare In planctu desidero.

Virgo virginum praeclara, Mihi iam non sis amára: Fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem, Passionis fac consortem, Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerári, Fac me Cruce inebriari, Et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus, Per te, Virgo, sim defénsus In die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victóriae.

Quando corpus morietur, Fac, ut animae donetur Paradisi glória. Amen. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- %25 dum Ioannem.        Io. 19, 25-27

In illo témpore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Credo.

3626 Ant. ad Offertorium        Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater Dei, dum steteris in conspectu Dómini, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.

Secreta

3^27 ^\fférimus tibi preces et hostias, Vy Domine Iesu Christe, humiliter supplicamus: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spiritus beatae Maríae Matris tuae precibus recensemus; suo suorumque sub Cruce Sanctorum consortium multiplicato piíssimo interventu, meritis mortis tuae, meritum cum beá-tis habeamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Pro S. Nicomede Secreta

3628 Oúscipe, Domine, munera propí-O tius oblata: quae maiestati tuae beáti Nicomedis Martyris commén-det oratio. Per Dóminum. Praefatio de beata Maria Virg. Et te in

Transfixióne.

3629 Antiphona ad Communionem Felices sensus beatae Maríae Virginis,

qui sine morte meruérunt martyrii palmam sub Cruce Dómini.

Postcommunio

3630 Sacrificia, quae sumpsimus, Domine O Iesu Christe, Transfixiónem Matris tuae et Virginis devote celebrantes: nobis impetrent apud clementiam tuam omnis boni salutaris effectum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Pro S. Nicomede Postcommunio >631 TJuríficent nos, Domine, sacra-x merita quae sumpsimus; et, intercedente beáto Nicomede Mártyre tuo, a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per Dóminum.

Eodem die 15 septembris

S. Nicomedis Mart.

Commemoratio

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut infra :

Oratio P 3632

Adesto, Domine, populo tuo: ut, ii beáti Nicomedis Martyris tui merita praeclara suscipiens, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrocíniis adiuvetur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P 3633

Suscipe, Domine, munera propitius oblata: quae maiestati tuae beáti Nicomedis Martyris comméndet oratio. Per Dóminum.

Postcommunio P 3634

Puríficent nos, Domine, sacramenta quae sumpsimus: et, intercedente

beáto Nicomede Mártyre tuo, a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per Dóminum nostrum.

Die 16 septembris Ss. Cornelii Papae et Cypriani Ep., Mm.

III classis

Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum I loco [10].

Oratio C 3635

Beatorum Martyrum pariterque Pontificum Cornelii et Cypriani nos, quaesumus, Domine, festa tueantur: et eórum comméndet oratio veneranda.

Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Euphemiae Virg., Luciae et Geminíani Martyrum:

Oratio

3636 TJraesta, Domine, precibus nostris JL cum exsultatione proventum: ut sanctorum Martyrum Euphémiae, Lú-ciae et Geminiáni, quorum diem passionis annua devotione recólimus, etiam fidei constantiam subsequentur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

3637 Adesto, Domine, supplicationibus XJL nostris, quas in Sanctorum tuorum commemoratione deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eórum, qui tibi placuerunt, meritis adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3638 X Tota populi tui, quaesumus, Dó-

V mine, propitius intende: et, quorum nos tríbuis solémnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum; Qui tecum.

3639 Postcommunio C

Quaesumus, Domine, salutaribus repléti mysteriis: ut, quorum solémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum.

3640 Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Exaudi, Domine, preces nostras : et sanctorum Martyrum tuorum Euphémiae, Lúciae et Geminiáni, quorum festa solemniter celebramus, continuis foveámur auxiliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 16 septembris Ss. Euphémiae Virg., Luciae et Geminiáni Mm.

Commemoratio

Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum I loco [io], cum orationibus et Evangelio ut infra:

Oratio P 3641

Praesta, Domine, precibus nostris cum exsultatione proventum: ut sanctorum Martyrum Euphémiae, Lúciae et Geminiáni, quorum diem passionis annua devotione recólimus, etiam fidei constantiam subsequámur. Per Dóminum nostrum.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de 3642 monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei.

Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Secreta P

3643 T Tota populi tui, quaesumus, Dómi-

V ne, propitius intende: et, quorum nos tríbuis solémnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per Dóminum.

Postcommunio P

3644 | exaudi, Domine, preces nostras: et JU> sanctorum Martyrum tuorum Euphémiae, Lúciae et Geminiáni, quorum festa solemniter celebramus, continuis foveámur auxiliis. Per Dóminum.

Die 17 septembris

Impressionis Ss. Stigmatum S. Francisci Conf.

Commemoratio

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

hi autem absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 141, 2 Voce mea ad Dóminum clamavi: voce mea ad Dóminum deprecatus sum. V. Glória Patri.

3645

.fviu. au ini

M Oratio

3646 T^Xómine Iesu Christe, qui, frige-j\^J scénte mundo, ad inflammán-dum corda nostra tui amoris igne, in carne beatissimi Francisci passionis tuae sacra Stigmata renovásti: concede propitius; ut eius meritis et precibus crucem iugiter feramus, et dignos fructus paeniténtiae faciamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 6, 14-18

3647 T^ratres : Mihi autem absit gloriari, JT nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praepútium, sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Dómini Iesu in corpore meo porto. Gratia Dómini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 3648 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Franciscus pau-3649 per et humilis caelum dives ingreditur, hymnis caeléstibus honoratur. Allelúia.

lt j Sequentia sancti Evangelii secún- 3650 dum Matthaeum.    Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3651

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

3652 Secreta

Munera tibi, Domine, dicata sanctifica: et, intercedente beáto Fran-císco, ab omni nos culparum labe pu-rífica. Per Dóminum.

3653 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

3654 Postcommunio

Deus, qui mira Crucis mysteria in beáto Francísco Confessóre tuo multiformiter demonstrasti: da nobis, quaesumus; devotionis suae semper exempla sectari, et assidua eiusdem Crucis meditatione muníri. Per Dóminum nostrum.

Die 18 septembris

S. Iosephi de Cupertino Conf. III classis

Ant. ad Introitum        Eccli. 1, 14-15

3655 W "^iléctio Dei honorabilis sapién-I 1 tia: quibus autem apparuerit m\ . X in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. Ps. 83, 2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Dómini.

V. Glória Patri.

Oratio

3656 I Aeus, qui ad unigenitum Fílium JLy tuum exaltatum a terra ómnia trahere disposuisti: perfice propitius; ut, meritis et exemplo seráphici Confessoris tui Ioséphi, supra terrenas omnes cupiditates elevati, ad eum pervenire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 13, 1-8

Fatres: Si linguis hominum loquar 3^57 et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria ómnia et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ár-deam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas pátiens est, benigna est: caritas non aemulátur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sustinet. Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in bene- 3658 dictiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. n, 13 3659 Oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius. Allelúia.

*[ In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. n, 13366O Oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius,

et exaltavit caput eius. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

3661 L "t" j Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 22, 1-14

In illo témpore: Loquebatur Iesus principibus sacerdotum et pharisaeis in parabolis, dicens: Simile factum est regnum caelórum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et ómnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem parátae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et implétae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligátis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Ant. ad Offertorium Ps. 34, 13 3662

Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immo-3553 4 lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 68, 30-31 3664

Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude.

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 3665 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 19 septembris

Ss. Ianuarii Ep. et Sociorum Martyrum

III classis ; Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

[alus autem iustorum a Domino: 3666 i et protector eórum est in témpo-' re tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli

aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

3667 Oratio

Deus, qui nos annua sanctorum Martyrum tuorum Ianuarii et Sociorum eius solemnitate laetíficas: concede propitius ; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dnum.

3668 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Hebraeos. Hebr, io, 32-38

Fratres : Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit. Graduale Ps. 33, 18-19

3669 Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. V. Iuxta est Dóminus his qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.

3670 Allelúia, allelúia. V. Te Martyrum candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

3671 JT,Sequentia sancti Evangelii secún-* Jl   dum Matthaeum.     Mt. 24, 3-13

In illo témpore: Sedente Iesu super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus : et multos seducent. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Vidéte, ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae, Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium    Sap. 3, 1, 2 et 3 3672

Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace, allelúia.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, placá- 3673 re muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Ianuario et Sociis eius, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Mt. 10, 27 3674

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta.

3675 Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur-get a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Ianuario et Sociis eius, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Die 20 septembris

Ss. Eustachii et Sociorum Mm.

Commemoratio

Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [ii].

Oratio C )676 ip\eus, qui nos concédis sanctorum JL>^ Martyrum tuorum Eustachii et Sociorum eius natalicia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum.

Secreta C

3677 A yTúnera tibi, Domine, nostrae devo-JlVJL tiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Postcommunio C

3678 TJraesta nobis, quaesumus, Domine: JL intercedentibus sanctis Martyribus tuis Eustáchio et Sociis eius; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum.

Die 21 septembris


S. MATTHAEI AP. ET EV.

II classis

3679 Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

05 iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium : lex Dei eius in corde ipsius. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Beáti Apostoli et Evangelístae Mat- 3680 thaei, Domine, precibus adiuvémur: ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.

Léctio Ezechiélis Prophetae. Ezech. 1, 10-14

Similitudo vultus quatuor animalium : 3681 facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies áquilae desuper ipsorum quatuor. Facies eórum, et pennae eórum exténtae desuper: duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eórum: et unumquodque eórum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et similitudo animalium, aspectus eórum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.

Graduale Ps. in, 1-2 3682

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.

Allelúia, allelúia. V. Te gloriosus 3683 Apostolorum chorus laudat, Domine. Allelúia.

3684 L^y j Sequentia sancti Evangelii secún-r 1 1 dum Matthaeum.      Mt. 9, 9-13

In illo témpore: Vidit Iesus hominem sedentem in telónio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus mandúcat Magister vester? At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Credo.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae, Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 4-5

3685 Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso: vitam petiit a te, et tribuisti ei, allelúia.

Secreta

3686 Supplicationibus beáti Matthaei Apó-W stoli et Evangelístae, quaesumus, Domine, Ecclésiae tuae commendetur oblatio: cuius magníficis praedicationibus eruditur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.

Praefatio de Apostolis.

3687 Ant. ad Communionem Ps. 20, 6

Magna est glória eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum, Domine.

Postcommunio

lercéptis, Domine, sacramentis, beá- 3688 to Matthaeo Apostolo tuo et Evan-

gelista interveniente, deprecámur: ut, quae pro eius celebrata sunt glória, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et, in Quatuor Temporibus, fit commemoratio feriae.

¦f In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti 3689 ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali Missa Prote-xísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.

Die 22 septembris

S. Thomae de Villanova Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [20], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Deus, qui beatum Thomam Pontif!- 3690 cem insignis in pauperes misericordiae virtute decorásti: quaesumus; ut, eius intercessione, in omnes qui te deprecantur, divitias misericordiae tuae benignus effundas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio Ss. Mauritii et Sociorum Martyrum:

Oratio

3691 Annue, quaesumus, omnípotens XjL Deus: ut sanctorum Martyrum tuorum Mauritii et Sociorum eius nos laetíficet festiva solemnitas; ut, quorum suffragiis nitimur, eórum nataliciis gloriemur. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

3692 Oancti Thomae Confessoris tui atque O Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3693 TJ aspice, quaesumus, Domine, mú-JLv nera, quae in sanctorum Martyrum tuorum Mauritii et Sociorum eius commemoratione deferimus: et praesta; ut, quorum honore sunt grata, eórum nobis fiant intercessione perpetua. Per Dóminum.

Postcommunio P

3694 T^Veus, fidelium remunerator animá-x\J rum: praesta; ut beáti Thomae Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

3695 /Caeléstibus refecti sacramentis et V-^ gaudiis: supplices te rogamus, Domine; ut, quorum gloriamur triúmphis, protegantur auxiliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 22 septembris Ss. Mauritii et Sociorum Martyrum

Commemoratio

Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum I loco [10], cum orationibus et Epistola ut infra:

Oratio P 3696

A nnue, quaesumus, omnípotens Deus : XjL ut sanctorum Martyrum tuorum Mauritii et Sociorum eius nos laetíficet festiva solemnitas; ut, quorum suffragiis nitimur, eórum nataliciis gloriemur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 7, 13-17

In diebus illis: Respondit unus de se- 3697 nioribus, et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo eius: et qui sedet in throno, habitabit super illos: non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum: et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eórum.

Secreta P

Respice, quaesumus, Domine, mú-3698 nera, quae in sanctorum Martyrum tuorum Mauritii et Sociorum eius commemoratione deferimus: et praesta; ut, quorum honore sunt grata, eórum nobis fiant intercessione perpetua. Per Dóminum nostrum.

3699 Postcommunio P

Cléstibus refecti sacramentis et gaudiis: supplices te rogamus, Domine ; ut, quorum gloriamur triúmphis, protegámur auxiliis. Per Dóminum nostrum.

Die 23 septembris

S. Lini Papae et Mart.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [i].

Oratio C 1

3700 regem tuum, Pastor aetérne, pla-V-J cátus intende: et per beatum Linum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Theclae Virginis et Martyris:

Oratio

3701 "T\a, quaesumus, omnípotens Deus : JlJ ut, qui beatae Theclae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus ; et annua solemnitate laetémur, et tantae fidei proficiámus exemplo. Per Dóminum nostrum.

Secreta C 1

3702 /"Nblátis muneribus, quaesumus, Dó-V»x mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Pro S. Thecla Secreta

3703 Oúscipe, Domine, munera, quae in O beatae Theclae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubér-3704 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Thecla Postcommunio

Auxiliantur nobis, Domine, sump- 3705 jLJl ta mysteria: et, intercedente beata Thecla Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 23 septembris

S. Theclae Virg. et Mart.

Commemoratio

Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 3706 ut, qui beatae Theclae Virginis et Martyris tuae natalicia colimus; et annua solemnitate laetémur, et tantae fidei proficiámus exemplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 24 septembris

Beatae Mariae Virginis a Mercede

Commemoratio

Missa Salve, de Communi festorum beatae Mariae Virginis [41], praeter orationem sequentem; et non dicitur Credo.

Oratio P

3707 T^Veus, qui per gloriosíssimam Filii ly tui Matrem, ad liberandos Christi fideles a potestate paganórum, nova Ecclesiam tuam prole amplificáre dignatus es: praesta, quaesumus; ut, quam pie veneramur tanti operis insti-tutrícem, eius pariter meritis et intercessione, a peccatis omnibus et captivitate daemonis liberemur. Per eundem Dóminum.

Secreta C

3708 '""p'ua, Domine, propitiatióne, et beá-

JL tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Postcommunio C

3709 Sumptis, Domine, salutis nostrae sub-O sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.

Die 26 septembris

Ss. Cypriani et Iustinae Virg., Martyrum

Commemoratio

Missa Salus autern, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P 3710 eatórum Martyrum Cypriani et Iu-JLJ stínae nos, Domine, foveant continuata praesídia: quia non désinis propitius intueri, quos talibus auxiliis con-césseris adiuvari. Per Dóminum.

Secreta P

Munera tibi, Domine, nostrae de- 3711 votiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Postcommunio P

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 3712 intercedentibus sanctis Martyribus tuis Cypriáno et Iustína; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum.

Die 27 septembris

Ss. Cosmae et Damiani Martyrum

III classis

Ant. ad Introitum    Eccli. 44, 15 et 14 3713

Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 3714 ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Cosmae et Damiani natalícia colimus, a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus, liberemur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 16-20

Iusti autem in perpetuum vivent, et 3715 apud Dóminum est merces eórum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Dómini: quoniam dextera sua teget eos, et brácchio

sancto suo defendet illos. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro gálea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile, aequitatem.

Graduale Ps. 33, 18-19

3716 Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. V. Iuxta est Dóminus his, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.

3717 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia.

3718 iJT, Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Ant. ad Offertorium Ps. 5, 12-13 3719

Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum: quoniam tu, Domine, benedices iusto: Domine, ut scu-to bonae voluntatis tuae coronasti nos.

Secreta

Sanctorum tuorum nobis, Domine, 3720 pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Ps. 78, 2 et 11 3721

Posuerunt mortalia servorum tuorum, Domine, escas volatilibus caeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae: secúndum magnitudinem brácchii tui posside filios morte punitórum.

Postcommunio

Protegat, quaesumus, Domine, pópu- 3722 Ium tuum et participatio caelestis indulta convivii, et deprecatio collata Sanctorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 28 septembris

S. Wenceslai Ducis, Mart.

III classis

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui beatum Wencesláum per 3723 martyrii palmam a terreno principatu ad caelestem gloriam transtulisti: eius precibus nos ab omni adversi-táte custodi; et eiusdem tribue gaudere consortio. Per Dóminum.

Secreta

3724

Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Postcommunio C

Da, quaesumus, Domine Deus no- 3725 ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Die 29 septembris


IN DEDICATIONE

S. MICHAËLIS ARCHANGELI

I classis

3727

3726 Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

enedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui, miro ordine, Angelorum ministeria hominumque dispén-sas: concede propitius; ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper as-sístitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Dóminum.

3728 Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 1, 1-5

In diebus illis: Significavit Deus quae oportet fieri cito, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni, qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecúmque vidit. Beatus qui legit, et audit verba prophetiae huius: et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt: et a Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Graduale Ps. 102, 20 et 1 3729

Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V. Benedic, anima mea, Dóminum, et ómnia interiora mea nomen sanctum eius.

Allelúia, allelúia. V. Sancte Michael 3730 Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereamus in tremendo iudicio. Allelúia.

lTj Sequentia sancti Evangelii secún- 3731 "^L" dum Matthaeum.     Mt. 18, 1-10

In illo témpore: Accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum? Et ádvocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aetérnum. Et si oculus tuus scandalizat te, érue eum et proice abs te: bonum tibi est cum óculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Vidéte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia Angeli eórum in caelis semper vident fáciem Patris mei, qui in caelis est. Credo.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae, Allelúia omittitur.

3732 Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei, allelúia.

3733 Secreta

Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes : ut easdem, angélico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Dan. 3, 58 3734

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula.

Postcommunio

eáti Archangeli tui Michaelis inter- 3735 * cessióne suffulti: supplices te, Do-

mine, deprecámur; ut, quod ore prosequimur, contingámus et mente. Per Dóminum nostrum.

^ In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam dicitur

Graduale Ps. 148, 1-2

Laudate Dóminum de caelis: lau- 3736 date eum in excelsis. V. Laudate eum, omnes Angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius.

Tractus Ps. 102, 20

Benedícite Dóminum, omnes An- 3737 geli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V. Ibid., 21-22 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. V. Benedícite Domino, ómnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Sancte Mí-3738 chaël Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereamus in tremendo iudicio. Allelúia. V. Concussum est mare et contremuit terra, ubi Archangelus Michael descendit de caelo. Allelúia.

Die 30 septembris S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.

• III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P

3739 T"^\eus, qui Ecclésiae tuae in exponén-JLy dis sacris Scripturis beatum Hieronymum, Confessórem tuum, Doctorem maximum providere dignatus es: praesta, quaesumus ; ut, eius suffragán-tibus meritis, quod ore simul et opere docuit, te adiuvante, exercere valeamus. Per Dóminum.

Secreta P

3740 TH\onis caeléstibus da nobis, quaesu-V-J mus, Domine, libera tibi mente servire: ut munera, quae deferimus, interveniente beáto Hieronymo Confessóre tuo, et medelam nobis operentur, et gloriam. Per Dóminum.

Postcommunio P

3741 D epléti alimonia caelesti, quaesumus, XV Domine: ut, interveniente beáto Hieronymo Confessóre tuo, misericordiae tuae gratiam consequi mereamur. Per Dóminum.

FESTA OCTOBRIS Die 1 octobris

S. Remigii Ep. et Conf.

Commemoratio

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19].

Oratio C 3742 T^\a, quaesumus, omnípotens Deus: LJ ut beáti Remigii Confessoris tui atque Pontificis veneranda solemnitas,

et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum.

Secreta C 3743

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C 3744

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Remí-gio Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 2 octobris

Ss. Angelorum Custodum

III classis Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

Benedícite Dóminum, omnes An- 3745 I geli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ineffabili providentia sane- 3746 tos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignáris: largire sup-plícibus tuis; et eórum semper protectione deféndi, et aeterna societate gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Léctio libri Exodi. Exodi 23, 20-23

Haec dicit Dóminus Deus : Ecce ego 3747 mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et intro-

ducat in locum, quem paravi. Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem eius, et feceris ómnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te: praecedétque te Angelus meus.

3748 Graduale Ps. 90, n-12

Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. V In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum.

3749 Allelúia, allelúia. V. Ps. 102, 21 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 20

3750 Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V. Ibid., 21-22 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. V. Benedícite Domino, ómnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3751 Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allelúia. V. Matth. 28, 2 Angelus Dómini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 18, 1-10

In illo témpore: Accesserunt discipuli 3752 ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aetérnum. Et si oculus tuus scandalizat te, érue eum et proice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Vidéte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in caelis semper vident fáciem Patris mei, qui in caelis est.

Ant. ad Offertorium   Ps. 102, 20 et 21 3753

Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: ministri eius, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius.

Secreta

3754 0úscipe, Domine, munera, quae pro O sanctorum Angelorum tuorum veneratione deferimus: et concede propitius; ut, perpetuis eórum praesídiis, a praeséntibus periculis liberemur, et ad vitam perveniamus aeternam. Per Dóminum nostrum.

3755 Ant. ad Communionem      Dan. 3, 58

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula.

Postcommunio

3756 S úmpsimus, Domine, divina mysté-O ria, sanctorum Angelorum tuorum festivitate laetántes: quaesumus; ut eórum protectione ab hostium iugiter liberemur insidiis, et contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 3 octobris

S. Teresiae a Iesu Infante Virg.

III classis

3757 Ant. ad Introitum Cant. 4, 8-9

Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni: vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum. Ps. 112, 1 Laudate, pueri, Dóminum: laudate nomen Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

3758 Tnvómine, qui dixisti: Nisi efficiámi-JL>/ ni sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum: da nobis, quaesumus; ita sanctae Terésiae Virginis in humilitate et simplicitate cordis vestigia sectari, ut praemia consequamur aeterna: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Isaíae Prophetae. 3759 Isai. 66, 12-14

Haec dicit Dóminus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad úbera portabimini, et super génua blandientur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Dómini servis eius.

Graduale Matth, n, 25 3750

Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. V. Ps. 70, 5 Domine, spes mea a iuventute mea.

Allelúia, allelúia. Eccli. 39, 17-19 3761 Quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificáte: quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et fron-déte in gratiam, et collaudate canticum, et benedícite Dóminum in operibus suis. Allelúia.

"f In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Cant. 2, n-i2 3762

Iam hiems transiit, imber abiit, et recessit. V. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audíta est in terra nostra. V. Ier. 31, 3 In caritate perpetua dilexi te: ídeo attraxi te, miserans tui.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3763 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 39,17-19 Quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificáte: quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et fron-déte in gratiam, et collaudate canticum, et benedícite Dóminum in operibus suis. Allelúia. y. Ps. 33, 9; 99, 5 Gustate, et vidéte quoniam suavis est Dóminus: in aetérnum misericordia eius. Allelúia.

3764

Sequentia sancti Evangelii secún-

In illo témpore: Accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum.

Antiphona ad Offertorium

3765 Luc. 1, 46-48 et 49 Magnificat anima mea Dóminum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae: fecit mihi magna qui potens est.

3766 Secreta

Sacrifícium nostrum tibi, Domine, quaesumus, sanctae Terésiae Virginis tuae precatio sancta concíliet: ut, in cuius honore solemniter exhibetur, eius meritis efficiatur acceptum. Per Dóminum nostrum.

3767 Antiphona ad Communionem Deut. 32, 10-12 Circumduxit eam, et docuit: et custodivit quasi .pupillam

óculi sui. Sicut aquila expandit alas suas, et assumpsit eam, atque portavit in humeris suis. Dóminus solus dux eius fuit.

Postcommunio

Illo nos, Domine, amoris igne caeléste 3768 mysterium inflammet: quo sancta Terésia Virgo tua se tibi pro hominibus caritatis victimam devovit. Per Dóminum nostrum.

Die 4 octobris

S. Francisci Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

Mihi autem absit gloriari, nisi 3769 in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 141, 2 Voce mea ad Dóminum clamavi: voce mea ad Dóminum deprecatus sum. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti 3770 Francisci meritis fetu novae prolis amplificas: tribue nobis; ex eius imitatione, terrena despicere, et caelestium donorum semper participatione gaudere. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3771 ad Galatas. Gal. 6, 14-18

Fratres: Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praepútium, sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericórdia, et super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Dómini Iesu in corpore meo porto. Gratia Dómini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

3772 Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

3773 Allelúia, allelúia. V. Franciscus pauper et humilis caelum dives ingreditur, hymnis caeléstibus honoratur. Allelúia.

*] In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3774 Allelúia, allelúia. V. Franciscus pauper et humilis caelum dives ingreditur, hymnis caeléstibus honoratur. Allelúia. V. Ps. iii, i Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. n, 25-30 3775 Tn illo témpore: Respondens Iesus, JL dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 3776

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Munera tibi, Domine, dicata sancti- 3777 fica: et, intercedente beáto Fran-císco, ab omni nos culparum labe pu-rífica. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 3778

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

Ecclesiam tuam, quaesumus, Dómi- 3779 ne, gratia caelestis amplificet: quam beáti Francisci Confessoris tui illuminare voluisti gloriosis meritis et exemplis. Per Dóminum.

Die 5 octobris

Ss. Placidi et Sociorum Martyrum

Commemoratio

Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum III loco [12], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Deus, qui nos concédis sanctorum 3780 Martyrum tuorum Placidi et Sociorum eius natalicia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum.

Secreta P

Munera tibi, Domine, nostrae devo- 3781 tiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

3782 Postcommunio P

Paesta nobis, quaesumus, Domine: intercedentibus sanctis Martyribus tuis Plácido et Sociis eius ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 6 octobris

S. Brunonis Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], cum orationibus ut infra:

3783 Oratio P

Sancti Brunónis Confessoris tui, quaesumus, Domine, intercessiónibus adiuvémur: ut, qui maiestatem tuam graviter delinquéndo offendimus, eius meritis et precibus, nostrorum delictorum veniam consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3784 Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immo-> lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3785 Postcommunio P

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Brunóne Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 7 octobris


BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO

II classis Antiphona ad Introitum

Gaudeamus omnes in Domino, 3786 diem festum celebrantes sub honore beatae Maríae Virginis : de  cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

*\ In Missis votivis:

Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, eníxa puer- 3787 pera Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, cuius Unigenitus per vitam, 3788 mortem et resurrectionem suam nobis salutis aetérnae praemia comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sacratissimo beatae Maríae Virginis Rosário recoléntes, et imitemur quod continent, et quod promíttunt, assequámur. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio S. Marci Papae et Confessoris:

Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, pia- 3789 cátus intende: et per beatum Marcum Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Prov. 8, 22-24 et 32-35

3790 TPXóminus possedit me in initio viá-jl/ rum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fíeret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Nunc ergo, filii, audite me: Beáti, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes óstii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Graduale Ps. 44, 5, n et 12

3791 Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. V. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: quia concupivit Rex speciem tuam.

3792 Allelúia, allelúia. V. Solemnitas gloriosae Virginis Maríae ex semine Abrahae, ortae de tribu Iuda, clara ex stirpe David. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

3793 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3794 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3795 dum Lucam. Luc. 1, 26-38

In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum. Credo.

3796 Antiphona ad Offertorium Eccli. 24, 25 ; 39,17 In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis: ego quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificávi.

3797 Secreta

Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari: et per sacratissimi Rosárii mysteria sic vitam, passionem et gloriam Unigeniti tui recolere; ut eius digni promissionibus efficiamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Marco Secreta

3798 /^\blátis muneribus, quaesumus,

Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

3799 Ant. ad Communionem   Eccli. 39, 19

Florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et frondéte in gratiam, collaudate canticum, et benedícite Dóminum in operibus suis.

3800 Postcommunio

Sanctíssimae Genetricis tuae, cuius Rosarium celebramus, quaesumus, Domine, precibus adiuvémur: ut et mysteriorum, quae colimus, virtus percipiatur ; et sacramentorum, quae sumpsimus, obtineatur effectus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

3801 Pro S. Marco Postcommunio efectióne sancta enutrítam gu-

bérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti

R moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 7 octobris

S. Marci Papae et Conf.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 3081A aut plurium Summorum Pontificum [1].

Die 8 octobris

S. Birgittae Vici. III classis Ant. ad Introitum    Ps. 118, 75 et 120

Cognovi, Domine, quia aequitas 3802 iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me: confíge timore tuo carnes meas, a mandatis tuis tímui. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. Y. Glória Patri.

Oratio

Domine Deus noster, qui beatae 3803 Birgittae per Fílium tuum unigenitum secreta caeléstia revelasti: ipsius pia intercessione da nobis famulis tuis ; in revelatione sempitérnae glóriae tuae gaudere laetántes. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Sergii, Bac-chi, Marcelli et Apuleii Martyrum:

Oratio

Sanctorum Martyrum tuorum nos, 3804 Domine, Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléii beata merita prosequantur: et tuo semper faciant amore ferventes. Per Dóminum.

3805 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum.        i Tim. 5, 3-10

Carissime: Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

Graduale Ps. 44, 3 et 5

3806 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

3807 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

3808 LT j Sequentia sancti Evangelii secún-r A,1 dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

Diffusa est gratia in labiis tuis: prop-3809 térea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi.

Secreta

A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae ple- 3810 Xl bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Maiestatem tuam nobis, Domine, 3811 quaesumus, haec hostia reddat immolánda placátam, tuorum digna postulatione Sanctorum. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem        Ps. 44, 8 3812

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

3813 Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

3814 Sacramentis, Domine, muniámur O acceptis: et sanctorum Martyrum tuorum Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléii intercessione, contra omnes nequitias irruentes, armis caeléstibus protegámur. Per Dóminum.

Eodem die 8 octobris

Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuléii Mm.

Commemoratio

Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [u], cum orationibus ut infra:

3815 Oratio P

Sanctorum Martyrum tuorum nos, Domine, Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléii beata merita prosequantur: et tuo semper faciant amore ferventes. Per Dóminum.

3816 Secreta P

Maiestatem tuam nobis, Domine, quaesumus, haec hostia reddat immolánda placátam, tuorum digna postulatione Sanctorum. Per Dóminum.

3817 Postcommunio P

Sacramentis, Domine, muniámur acceptis: et sanctorum Martyrum tuorum Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléii intercessione, contra omnes nequitias irruentes, armis caeléstibus protegámur. Per Dóminum.

Die 9 octobris

S. Ioannis Leonardi Conf. III classis

Ant. ad Introitum        Eccl. 42, 15-16 3818

In sermonibus Dómini opera eius: sol illuminans per ómnia respexit, . et glória Dómini plenum est opus eius. Ps. 95, 1 Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui beatum Ioannem Confes- 3819 sórem tuum ad fidem in gentibus propagándam mirabiliter excitare dignatus es, ac per eum in erudiendis fidelibus novam in Ecclesia tua familiam congregasti: da nobis famulis tuis, ita eius institutis proficere; ut praemia consequamur aeterna. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Dionysii Ep., Rustici et Eleutherii Martyrum :

Oratio

Deus, qui hodierna die beatum 3820 Dionysium, Mártyrem tuum atque Pontificem, virtute constantiae in passione roborasti, quique illi, ad praedicándum gentibus gloriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociare dignatus es: tribue nobis, quaesumus ; eórum imitatione, pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3821 ad Corinthios.

2 Cor. 4, 1-6 et 15-18

Fratres: Habentes administrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdi-cámus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum: in iis, qui pereunt, est opertum: in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii glóriae Christi, qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos praedicámus, sed Iesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum: quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendéscere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Iesu. Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesénti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aetérnum glóriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.

Graduale Ps. 72, 21 ; 68, 10

3822 Inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: zelus domus tuae comedit me. V. Isai. 49, 2 Posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam.

3823 Allelúia, allelúia. V. Ps. 70, 7 Tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimum, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 54, 3-4 et 17 3824

Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. V. Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi. V. Ego autem ad Deum clamavi: et Dóminus salvabit me.

Tempore autem  paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 51, 10 Sic- 3825 ut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aetérnum: et in saeculum saeculi. Allelúia. V. Ps. 61, 8 In Deo salutare meum et glória mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Allelúia.

1 Sequentia sancti Evangelii secún- 3826

In illo témpore: Designavit Dóminus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta: et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Ant. ad Offertorium Col. 1, 25

3827 Christi factus sum ego minister secúndum dispensationem Dei, quae data est mihi, ut impleam verbum Dómini.

Secreta

3828 ^úscípe, Domine, oblationem mun-O dam salutaris hóstiae : et praesta ; ut, intercedente beáto Ioanne Confessóre tuo, ubique gentium iugiter offeratur. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

3829 /'"Nbláta tibi, Domine, munera pó-X^J puli tui, pro tuorum honore Sanctorum, suscipe propitius, quaesumus: et eórum nos intercessione sanctifica. Per Dóminum.

3830 Ant. ad Communionem    Philipp. 3, 7

Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.

Postcommunio

3831 TJretiósi Corporis et Sanguinis tui sa-jL eris refecti mysteriis, Domine, ad-precámur: ut, beáti Ioannis Confessoris tui exemplo, studeamus confiteri quod credidit, et opere exercere quod docuit: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

3832 Oumptis, Domine, sacramentis, O quaesumus : ut, intercedentibus beátis Martyribus tuis Dionysio, Rustico et Eleuthério, ad redemptionis aetérnae proficiámus augmentum. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 9 octobris

Ss. Dionysii Ep., Rustici et Eleutherii Mm.

Commemoratio

Ant. ad Introitum    Eccli. 44, 15 et 14 3833

Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui hodierna die beatum Dio- 3834 nysium, Mártyrem tuum atque Pontificem, virtute constántiae in passione roborasti, quique illi, ad praedicandum gentibus gloriam tuam, Rústi-cum et Eleuthérium sociare dignatus es: tribue nobis, quaesumus; eórum imitatione, pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 17, 22-34

In diebus illis: Stans Paulus in medio 3835 Areopagi, ait: Viri Athenienses, per ómnia quasi superstitiosiores vos video. Praetériens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Deus, qui fecit mundum et ómnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dóminus, non in manufactis templis hábitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et ómnia: fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam fáciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eórum, quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimáre auro, aut argento, aut lapidi, sculptúrae artis et cogitationis hominis Divinum esse simile. Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant, eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in aequitáte, in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. Sic Paulus exivit de medio eórum. Quidam vero viri adhaeréntes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et álii cum eis.

Graduale Ps. 123, 7-8

3836 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

3837 Allelúia, allelúia. V. Ps. 67, 4 Iusti epuléntur, et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3838 1 dum Lucam. Luc. 12, 1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 149, 5-6 3839

Exsultabunt Sancti in glória, laetabuntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum, allelúia.

Secreta

Oblata tibi, Domine, munera populi 3840 tui, pro tuorum honore Sanctorum, suscipe propitius, quaesumus: et eórum nos intercessione sanctifica. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Festa octobris (io, ii)

685

3841 Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4

Dico autem vobis amicis meis : ne terreamini ab his qui vos persequuntur.

3842 Postcommunio

Sumptis, Domine, sacramentis, quaesumus: ut, intercedentibus beátis Martyribus tuis Dionysio, Rustico et Eleuthério, ad redemptionis aetérnae proficiámus augmentum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Die 10 octobris

S. Francisci Borgiae Conf.

III classis

Missa Os  iusti, de Communi Abba-tum [27], cum orationibus ut infra:

Oratio P

3843 ¦ ^ómine Iesu Christe, verae humili-JLy tátis et exemplar et praemium: quaesumus; ut, sicut beatum Francí-scum in terreni honoris contemptu imitatórem tui gloriosum effecísti, ita nos eiusdem imitationis et glóriae tribuas esse consortes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

3844 Secreta P Oacris altaribus, Domine, hostias su-O perpósitas sanctus Franciscus, quaesumus, in salutem nobis provenire de-póscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3845 Postcommunio P

Pótegat nos, Domine, cum tui perceptione sacramenti beatus Franciscus, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die n octobris MATERNITATIS BEATAE MARIAE VIRGINIS

II classis

Ant. ad Introitum Isai. 7, 14 3846

Ecce Virgo concipiet, et pariet fílium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui de beatae Maríae Virginis 3847 útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31

Ego quasi vitis fructificávi suavitá- 3848 tem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memória mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

3849 Graduale Isai. xi, 1-2

Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. V. Et requiescet super eum Spiritus Dómini.

3850 Allelúia, allelúia. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesimum, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

3851 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. Y. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3852 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

3853 LT j Sequentia sancti Evangelii secún-r Jl1 dum Lucam.        Luc. 2, 43-51

In illo témpore: Cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebátis? nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum quod locútus est ad eos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Credo.

Ant. ad Offertorium        Matth. 1, 18 3854

Cum esset desponsata mater eius María Ioseph, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto.

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beá- 3855 tae Maríae semper Virginis, Unigeniti tui Matris, intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per eundem Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem 3856 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 3857 get a crimine: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, caelestis remédii faciat esse consortes. Per eundem Dóminum.

Die 13 octobris

S. Eduardi Regis, Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

3858 Oratio P

Deus, qui beatum regem Eduár-dum Confessórem tuum aeternitátis glória coronasti; fac nos, quaesumus; ita eum venerari in terris, ut cum eo regnare possimus in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3859 Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immolá-? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

3860 Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 14 octobris S. Callisti I Papae et Mart.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], cum orationibus'ut infra:

3861 Oratio P

Deus, qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere: ad amorem tuum nos misericorditer per Sanctorum tuorum exempla restáura. Per Dóminum nostrum.

3862 Secreta P

Mystica nobis, Domine, prosit oblatio: quae nos et a reátibus nostris expediat, et perpetua salvatióne confirmet. Per Dóminum.

Postcommunio P

Quaesumus, omnípotens Deus: ut 3863 reatus nostros munera sacrata puríficent, et recte vivendi nobis operentur effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 15 octobris S. Teresiae Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 3864 ut, sicut de beatae Terésiae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita caelestis eius doctrinae pabulo nutriámur, et piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae ple- 3^5 jlV bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 3866 naribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 16 octobris

S. Hedwigis Viduae

III classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P

3867 T^\eus, qui beatam Hedwígem a sae-JLy culi pompa ad humilem tuae Crucis sequelam toto corde transire docuisti: concede; ut eius meritis et exemplo discamus peritúras mundi calcare delicias, et in ampléxu tuae Crucis ómnia nobis adversántia superare: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Secreta C

3868 Accepta tibi sit, Domine, sacrátae XjL plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

3869 Oatiásti, Domine, familiam tuam mu-O néribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 17 octobris

S. Margaritae Mariae Alacoque Virginis

III classis

Ant. ad Introitum Cant. 2, 3

3870 /^|ub umbra illius, quem desideráve-

S ram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri.

3871 T\ómine Iesu Christe, qui investigá-

Oratio

biles divitias Cordis tui beatae Margaritae Mariae Virgini mirabiliter revelasti: da nobis eius meritis et imitatione; ut, te in omnibus et super ómnia diligentes, iugem in eodem Corde tuo mansionem habere mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 3872 ad Ephesios.     Eph. 3, 8-9 et 14-19

Fratres: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Graduale Cant. 8, 7 3873

Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam. V. Ps. 72, 26 Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aetérnum.

Allelúia, allelúia. V. Cant. 7, 10 Ego 3874 dilecto meo, et ad me conversio eius. Allelúia.

T In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 83, 3-43875

Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. V. Etenim

passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. V. Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus.

Tempore  autem  paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3876 Allelúia, allelúia. V. Prov. 9, 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum, quod miscui vobis. Allelúia. V. Ps. 30, 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. n, 25-30

3877 Tn illo témpore: Respondens Iesus, JL dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Ant. ad Offertorium Zach. 9, 17

3878 Quid bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?

Secreta

3879 Recepta tibi sint, Domine, plebis tuae ii munera: et concede; ut ignis ille divinus nos inflammet, quo, de Corde Filii tui emísso, beata Margarita María vehementer aestuávit. Per eundem Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Cant. 6, 2 3880

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter filia.

Postcommunio

Corporis et Sanguinis tui, Domine 3881 Iesu, sumptis mysteriis: concede nobis, quaesumus, beata Margarita María Virgine intercedente; ut, superbis saeculi vanitatibus exutis, mansuetudinem et humilitatem Cordis tui induere mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 18 octobris


S. LUCAE EVANGELISTAE

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

ibi autem nimis honorati 3882 sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est princi-. pátus eórum. Ps. ibid., 1-2

Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Interveniat pro nobis, quaesumus, Dó- 3883 mine, sanctus tuus Lucas Evangelista: qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore, pro tui nominis honore, portavit. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 8, 16-24

Patres: Gratias ago Deo, qui dedit 3884 eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam exhortationem

quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias: non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Dómini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, sive pro Tito, qui est socius meus et in vos adiutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, glória Christi. Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae glóriae pro vobis, in illos ostendite in fáciem ecclesiarum.

Graduale Ps. 18, 5 et 2

3885 In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum. V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

3886 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 10, 1-9

3887 T n illo témpore: Designavit Dóminus JL et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 138, 17 3888

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum.

Secreta

Donis caeléstibus da nobis, quaesu- 3889 mus, Domine, libera tibi mente servire: ut munera quae deferimus, interveniente beáto Evangelista tuo Luca, et medelam nobis operentur et gloriam. Per Dóminum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28 3890

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 3891 ut, quod de sancto altari tuo accepimus, precibus beáti Evangelístae tui Lucae, sanctificet animas nostras, per quod tuti esse possimus. Per Dóminum.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omnia dicuntur ut supra, sed post graduale, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

3892 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali Missa Pro-texísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.

Die 19 octobris S. Petri de Alcantara Conf.

3893 III classis

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur: plan, tátus in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

3894 Oratio

Deus, qui beatum Petrum Consessorem tuum admirabilis paeniténtiae et altíssimae contemplationis munere illustrare dignatus es: da nobis, quaesumus; ut, eius suffragántibus meritis, carne mortificati, facilius caeléstia capiamus. Per Dóminum.

3895 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Philippenses.      Philipp. 3, 7-12

Fratres: Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 3896 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. in, 1 Beá- 3897 tus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3898 dum Lucam.       Luc. 12, 32-34

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3 3899

In virtute tua, Domine, laetábitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei.

Secreta

3900t)raesta nobis, quaesumus, omnípo-JL tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum.

3901 Antiphona ad Communionem Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

Postcommunio

3902 /°\uaesumus, omnípotens Deus: ut,

qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Petro Confes-sóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Die 20 octobris

S. Ioannis Cantii Conf. III classis

3903 Ant. ad Introitum       Eccli. 18, 12-13

Miseratio hominis circa proximum: misericordia autem Dei super omnem carnem. Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. Ps. 1, 1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. V. Glória Patri.

Oratio

3904 thv a, quaesumus, omnípotens Deus: jl/ ut, sancti Ioannis Confessoris exemplo in scientia Sanctorum profi-ciéntes atque aliis misericordiam exhibentes; eius meritis, indulgentiam apud te consequamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 2, 12-17

Carissimi: Sic loquimini, et sic facite 3905 sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexáltat autem misericordia iudicium. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum ? Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu cotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

Graduale Ps. 106, 8-9 3906

Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. Y. Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.

Allelúia, allelúia. V. Prov. 31, 20 Ma- 3907 num suam aperuit inopi: et palmas suas extendit ad pauperem. Allelúia.

T In Missis votivis tempore paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Prov. 31, 20 3908 Manum suam aperuit inopi: et palmas suas extendit ad pauperem. Allelúia. V. Ps. iii, 1 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

LT j Sequentia sancti Evangelii secún- 3909 *JL^ dum Lucam.       Luc. 12, 35-40

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectántibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecínget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

3910 Ant. ad Offertorium       Iob 29, 14-16

Iustitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum.

Secreta

3911 TJas, quaesumus, Domine, hostias JL JL sancti Ioannis Confessoris tui meritis benignus assume: et praesta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligentes, corde tibi et opere placeá-mus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Luc. 6, 38

3912 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

3913 Postcommunio

Pretiosi Corporis et Sanguinis tui, Domine, pasti deliciis, tuam supplices deprecámur clementiam : ut, sancti Ioannis Confessoris tui meritis et exemplis, eiusdem caritatis imitatores effecti, consortes simus et glóriae: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Die 21 octobris S. Hilarionis Abbatis Commemoratio

Missa Os iusti, de Communi Abba-tum [27].

Oratio C

Intercéssio nos, quaesumus, Domine, 3914 beáti Hilarionis Abbatis commén-det: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. (Per Dóminum nostrum.)

Deinde commemoratio Ss. Ursulae et Sociarum Virginum et Martyrum:

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine 3915 Deus noster, sanctarum Virginum et Martyrum tuarum Ursulae et Sociárum eius palmas incessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Sacris altaribus, Domine, hostias su- 3916 perpósitas sanctus Hilárion Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Virginibus et Martyribus Secreta

Intende, quaesumus, Domine, mú- 3917 nera altaribus tuis pro sanctarum Virginum et Martyrum tuarum Ursulae et Sociárum eius festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contu-lísti; ita nobis indulgentiam largioris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

3918 TJrótegat nos, Domine, cum tui perL. ceptióne sacramenti beatus Hilá-rion Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Virginibus et Martyribus Postcommunio

3919 TJraesta nobis, quaesumus, Domine: JL intercedentibus sanctis Virginibus et Martyribus tuis Ursula et So-ciábus eius; ut, quod ore contíngi-mus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 21 octobris

Ss. Ursulae et Sociarum Vv. et Mm.

Commemoratio

Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28], cum orationibus ut infra:

Oratio P

3920 t Aa nobis, quaesumus, Domine Deus i, V noster, sanctarum Virginum et Martyrum tuarum Ursulae et Sociárum eius palmas incessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem fre-quentémus obsequiis. Per Dóminum.

Secreta P

3921 Tnténde, quaesumus, Domine, múne-JL ra altaribus tuis pro sanctarum Virginum et Martyrum tuarum Ursulae et Sociárum eius festivitate proposita; ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum.

Postcommunio P

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 3922 intercedentibus sanctis Virginibus et Martyribus tuis Ursula et Sociábus eius; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 23 octobris

S. Antonii Mariae Claret Ep. et Conf.

III classis

Missa Sacerdotes tui, de Communi Confessoris Pontificis II loco [20], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui beatum Antónium Ma- 3923 ríam Confessórem tuum atque Pontificem, apostolicis virtutibus sub-limásti, et per eum novas in Ecclesia clericorum ac virginum familias collegisti: concede, quaesumus; ut, eius dirigéntibus monitis ac suffragántibus meritis, animarum salutem quaerere iugiter studeamus. Per Dóminum.

Secreta C

Sancti Antonii Maríae Confessoris tui 3924 atque Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae pla-catiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Postcommunio C

Deus, fidelium remunerator anima- 3925 rum: praesta; ut beáti Antonii Maríae Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum.

Die 24 octobris S. Raphaëlis Archangeli

III classis Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

^ ¥ jenedícite Dóminum, omnes An-|^ geli eius: potentes virtute, qui 1,-/ facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

3927 1 Aeus, qui beatum Raphaélem Arch-jl/ angelum Tobíae famulo tuo comitem dedisti in via: concede nobis famulis tuis ; ut eiusdem semper protegantur custodia, et muniámur auxilio. Per Dóminum.

Léctio libri Tobíae. Tob. 12, 7-15

3928 Tn diebus illis: Dixit Angelus Raphael JL ad Tobíam: Sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recón-dere: quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquébas prandium tuum, et mortuos abscondé-bas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.

Et nunc misit me Dóminus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemónio liberarent. Ego enim sum Raphael Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.

Graduale Tob. 8, 3

Angelus Dómini Raphael apprehen- 3929 dit et ligavit daemonem. V. Ps. 146, 5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In 3930 conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo, Domine. Allelúia.

*] In Missis votivis post Septuagesi-mam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 148, 2

Laudate Dóminum, omnes Angeli 3931 eius: laudate eum, omnes virtutes eius. V. Ps. 102, 21 Benedícite Dóminum, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Ps. 102, 1 Bé- 3932 nedic, anima mea, Dóminum: et ómnia interiora mea nomen sanctum eius. Allelúia. V. Tob. 3, 25; 5, n Missus est Angelus Dómini sanctus Raphael a Deo ad Tobíam, et salutavit eum, et dixit : Gaudium sit tibi semper. Allelúia.

iTjSequentia sancti Evangelii secún- 3933 rJL^ dum Ioannem. Io. 5, 1-4

In illo témpore: Erat dies festus Iudaeórum, et ascendit Iesus Ierosóly-mam. Est autem Ierosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum exspectántium aquae motum. Angelus autem Dómini descendebat secúndum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motiónem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebá-tur infirmitate.

3934 Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei.

Secreta

3935 T Tóstias tibi, Domine, laudis offéri--LJL mus, suppliciter deprecantes: ut easdem, angélico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Dan. 3, 58 3936

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula.

Postcommunio

Dirigere dignare, Domine Deus, in 3937 adiutorium nostrum sanctum Ra-phaélem Archángelum: et, quem tuae maiestati semper assistere credimus, tibi nostras exiguas preces benedicén-das assígnet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Dominica ultima octobris


D. N. IESU CHRISTI REGIS

I classis

3938 Ant. ad Introitum     Apoc. 5, 12; 1, 6

ignus est Agnus, qui occisus est, accípere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem. Ipsi glória et im-

perium in saecula saeculorum. Ps. 71, 1 Deus, iudicium tuum Regi da: et iustitiam tuam Filio Regis. V. Glória Patri.

Oratio

3939 /^^Vmnípotens sempitérne Deus, qui V>/ in dilecto Filio tuo, universorum Rege, ómnia instaurare voluisti: concede propitius; ut cunctae familiae gentium, peccati vulnere disgregátae, eius suavissimo subdántur imperio: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Et non fit commemoratio dominicae.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Colossenses. Col. 1, 12-20

Fitres: Gratias agimus Deo Patri, 3940 qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: ómnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclésiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitúdinem inhabitare: et per eum reconciliare ómnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt, in Christo Iesu Domino nostro.

3941 Graduale Ps. 71, 8 et 11

Dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. V. Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.

3942 Allelúia, allelúia. V. Dan. 7, 14 Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur. Allelúia.

¦[ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

3943 Tractus Ps. 88, 27-28 et 30

Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meae. V. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. V. Et ponam in saeculum saeculi semen eius: et thronum eius sicut dies caeli.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

3944 Allelúia, allelúia. V. Dan. 7, 14 Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur. Allelúia. V. Apoc. 19, 16 Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominantium. Allelúia.

3945 LT1 Sequentia sancti Evangelii secún-n7 dum Ioannem.        Io. 18, 33-37

In illo témpore: Dixit Pilatus ad Iesum: Tu es Rex Iudaeórum ? Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an álii dixerunt tibi de me? Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 2, 8

Postula a me, et dabo tibi gentes he- 3946 reditátem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Secreta 3947

Hostiam tibi, Domine, humanae reconciliationis offerimus: praesta, quaesumus ; ut, quem sacrificiis praesentibus immolámus, ipse cunctis gentibus unitatis et pacis dona concedat, Iesus Christus, Filius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Et non fit commemoratio dominicae. Praefatio propria.

Antiphona ad Communionem 3948 Ps. 28, 10 et 11 Sedebit Dóminus Rex in aetérnum: Dóminus benedicet populo suo in pace.

Postcommunio 3949

Immortalitatis alimóniam consecuti, quaesumus, Domine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militare gloriamur, cum ipso, in caelesti sede, iugiter regnare possimus: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et non fit commemoratio dominicae.

3950 Die 25 octobris

Ss. Chrysanthi et Dariae Mm.

Commemoratio Ant. ad Introitum    Ps. 78, u,12 et 10

Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum: redde vicinis . nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.

V. Glória Patri.

3951 Oratio

Beatorum Martyrum tuorum, Domine, Chrysanthi et Dariae, quaesumus, adsit nobis oratio: ut, quos veneramur obsequio, eórum pium iugiter experiamur auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3952 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios. 2 Cor. 6, 4-10

Fitres: Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustítiae a dextris et a sinistris: per gloriam et ignobilitatem: per infamiam et bonam famam: ut seductores, et veraces: sicut qui ignoti, et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et ómnia possidentes.

Graduale Exodi 15, u 3953

Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44,14 Cor- 3954 pora Sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eórum vivent in generationem et generationem. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 3955 dum Lucam.        Luc. n, 47-51

In illo témpore: Dicebat Iesus scribis et pharisaeis: Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eórum sepulcra. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharíae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus 3956 Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúia.

Secreta

3957 TJópuli tui, quaesumus, Domine, tibi JL grata sit hostia, quae in nataliciis sanctorum Martyrum tuorum Chrysanthi et Dariae solemniter immolatur. Per Dóminum.

3958 Antiphona ad Communionem Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.

3959 Postcommunio

Mysticis, Domine, repléti sumus votis et gaudiis: praesta, quaesumus; ut, intercessiónibus sanctorum Martyrum tuorum Chrysanthi et Dariae, quae temporáliter agimus, spiritualiter consequamur. Per Dóminum.

Die 26 octobris

S. Evaristi Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

3960

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatum Evarí-stum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta


C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C1

Refectione sancta enutrítam gubér- 5962 na quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 28 octobris

SS. SIMONIS ET IUDAE APOSTOLORUM II classis

Ant. ad Introitum Ps. 138, 17 3963

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est princi-, pátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos per beatos Apostolos 3964 tuos Simonem et Iudam ad agnitionem tui nominis venire tribuisti: da nobis eórum gloriam sempiternam et proficiéndo celebrare, et celebrando proficere. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 7-13

Fratres: Unicuique nostrum data est 3965 gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Graduale Ps. 44,17-18

3966 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

3967 Allelúia, allelúia. V. Ps. 138, 17 Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 15, 17-25

3968 Tq illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissétis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Sed haec ómnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me. Si non venissem et locútus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit. Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum : 3969 et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

Gloriam, Domine, sanctorum Apo- 3970 stolórum tuorum Simonis et Iudae perpetuam venerantes: quaesumus; ut eam, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. Per Dóminum. Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28 3971

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

:rcéptis, Domine, sacramentis, sup- 3972 plíciter exorámus: ut, interceden-

tibus beátis Apostolis tuis Simone et Iuda, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum.

*] In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gáu- 3973 dio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Tempore autem paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum II loco [17], cum orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.


FESTA NOVEMBRIS

Die i novembris

IN FESTO

OMNIUM SANCTORUM

I classis

3974 Antiphona ad Introitum

audeámus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Sanctorum omnium : de quorum solemnitate gaudent Angeli, et

collaudant Fílium Dei. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

3975 /""omnípotens sempitérne Deus, qui V^>/ nos omnium Sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari: quaesumus; ut desiderátam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicans intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 7, 2-12

In diebus illis: Ecce ego Ioannes vidi 3976 alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eórum. Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor milia signati, ex omni tribu filiorum Israel. Ex tribu Iuda duodecim milia signati. Ex tribu Ruben duodecim milia signati. Ex tribu Gad duodecim milia signati. Ex tribu Aser duodecim milia signati. Ex tribu Néphtali duodecim milia signati. Ex tribu Manasse duodecim milia signati. Ex tribu Simeon duodecim milia signati. Ex tribu Levi duodecim milia signati. Ex tribu Issachar duodecim milia signati. Ex tribu Zabulon duodecim milia signati. Ex tribu Ioseph duodecim milia signati. Ex tribu Beniamin duodecim milia signati. Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eórum: et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.

Graduale Ps. 33, 10 et 11

3977 Timete Dóminum, omnes Sancti eius : quoniam nihil deest timentibus eum. V. Inquirentes autem Dóminum, non deficient omni bono.

3978 Allelúia, allelúia. V. Matth. 11, 28 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 5, 1-12

3979 Tn illo témpore: Videns Iesus turbas, JL ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens: Beáti pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beáti qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Beáti qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beáti misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beáti mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beáti pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beáti qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Credo.

Ant. ad Offertorium    Sap. 3,1, 2 et 3

Iustorum animae in manu Dei sunt, 3980 et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace, allelúia.

Secreta

Munera tibi, Domine, nostrae devo- 3981 tiónis offerimus: quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Mt. 5, 8-10 3982

Beáti mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: beáti pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: beáti qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelórum.

Postcommunio

Da, quaesumus, Domine, fidelibus 3983 populis omnium Sanctorum semper veneratione laetari: et eórum perpetua supplicatione muniti. Per Dóminum nostrum.

Missa votiva de omnibus Sanctis

Extra tempus paschale: Ant. ad Introitum Sap. 3, 8

3984 njúdicant Sancti gentes, et dominantur

I populis: et regnabit Dóminus Deus JL illorum in perpetuum. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Vel tempore paschali:

Ant. ad Introitum        Ps. 144,10-n

3985 ^^ancti tui, Domine, benedicent te:

gloriam regni tui dicent, allelúia, \mJ allelúia. Ps. ibid., 1 Exaltabo te, Deus meus Rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. V. Glória Patri.

Oratio

3986 ^loncéde, quaesumus, omnipotens V*' Deus: ut intercéssio sanctae Dei Genetricis Maríae, sanctorumque omnium Apostolorum, Martyrum, Confessorum atque Virginum et omnium electorum tuorum, nos ubique laetíficet; ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per eundem Dóminum nostrum.

Epistola ut in festo 702.

Graduale Ps. 33, 10 et u

3987 Timete Dóminum, omnes Sancti eius : quoniam nihil deest timentibus eum. V. Inquirentes autem Dóminum, non deficient omni bono.

3988 Allelúia, allelúia. V. Matth, n, 28 Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos. Allelúia.

Post Scptuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gáu- 3989 dio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Sancti tui, Dó- 3990 mine, florebunt sicut lilium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

Evangelium ut in festo 703.

Post Septuagesimum, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium    Sap. 3,1, 2 et 3

Iustorum animae in manu Dei sunt, 3991 et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace, allelúia.

Tempore paschali dicitur sequens Ant. ad Offertorium Ps. 31, n

Laetámini in Domino et exsultate, 3992 iusti: et gloriamini, omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Secreta

Oblatis, Domine, placare muneri- 3993 bus: et, intercedente beata María semper Virgine cum omnibus Sanctis tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Mt. 5, 8-10 3994

Beáti mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: beáti pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: beáti qui persecutionem patiuntur propter iusti-

tiam, quoniam ipsorum est regnum caelórum.

Tempore paschali dicitur sequens 3995 Ant. ad Communionem        Ps. 32, 1 Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: rectos decet collaudatio, allelúia.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, beatae Mariae 3996 semper Virginis et omnium Sanctorum tuorum memoriam recoléntes, sacramenta caeléstia: praesta, quaesumus; ut, quod temporáliter gerimus, aetérnis gaudiis consequamur. Per Dóminum.

Die 2 novembris vel, si in dominicam inciderit, die 3 sequenti


IN COMMEMORATIONE

OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM

I classis

1 Hac die quivis sacerdos tres Missas celebrare potest. De agendis, si sacerdos duas vel tres Missas celebret, vide Ritum servandum in celebratione Missae, tit. XIV.

Qui unam dumtaxat Missam celebrat, primam legit: eandem adhibet qui Missam cum cantu celebrat, facta ei potestate anticipandae secundae ac tertiae.

Cum quis tres Missas sine intermissione celebrat, sequendam dicere debet tantum in Missa principali, secus in prima Missa; in ceteris Missis, nisi sint in cantu, eam omittere potest.

Ad primam Missam

3997 Ant. ad Introitum  4 Esdrae 2,34 et 35

Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Ps. 64,2-3 Te decet hym-^ nus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.

Deinde absolute repetitur Requiem aeternam usque ad psalmum.

Oratio

3998 TJidélium, Deus, omnium conditor et JT redemptor: animabus famulorum famularúmque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum; ut indulgentiam, quam semper optavérunt, piis supplicationibus consequantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.        1 Cor. 15, 51-57

Fatres: Ecce mysterium vobis dico: 3999 Omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu óculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

4000 Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

Tractus

4001 Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia

4002 t^\ies irae, dies illa,

JL>/ Solvet saeclum in favilla: Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus, Quando Iudex est venturus, Cuncta stricte discussúrus!

Tuba, mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, Cum resurget creatura, Iudicanti responsúra.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil multum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patrónum rogatúrus, Cum vix iustus sit securus?

Rex treméndae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus.

Iuste Iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicánti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequéstra, Statuens in parte dextra.

Confutátis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa, Qua resurget ex favilla Iudicándus homo reus:

Huic ergo parce, Deus. Pie Iesu Domine, Dona eis requiem.

Amen.

4003 1 IT i Sequentia sancti Evangelii secún-r )\ 1 dum Ioannem. Io, 5, 25-29

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Responsorium ad Offertorium

4004 Domine Iesu Christe, Rex glóriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus : fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius.

Secreta

4005 T Tóstias, quaesumus, Domine, quas JlJL tibi pro animabus famulorum fa-mularúmque tuarum offerimus, propitiato intende: ut, quibus fidei christianae meritum contulísti, dones et praemium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio defunctorum.

Responsorium ad Communionem 4006 4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine; * Cum Sanctis tuis in aetérnum; quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis, Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es,

Postcommunio A nimábus, quaesumus, Domine, fa- 4007 XJL mulórum famularúmque tuarum oratio proficiat supplicántium: ut eas et a peccatis omnibus éxuas, et tuae redemptionis facias esse partícipes ; Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

*] Debet sacerdos ante sequentes Missas confessionem dicere. In fine autem cuiuslibet Missae, dicto Dóminus vobiscum, dicitur: Requiescant in pace. R. Amen.

*] Et non datur benedictio : sed, dicto secreto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc,, et osculato altari, legitur Evangelium S. Ioannis In principio erat Verbum, etc, ut moris est.

Ad secundam Missam

Ant. ad Introitum  4 Esdrae 2, 34 et 35 4008

Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. m, Ps, 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.

Oratio

Deus, indulgentiarum Domine: da 4009 animabus famulorum famularúmque tuarum refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Machabaeórum. 2 Mach. 12, 43-46 4010 Tn diebus illis: Vir fortissimus Iudas,

1 facta collatione, duodecim milia drachmas argenti misit Ierosólymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis): et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

4011 Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

Tractus

4012 Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia Dies irae, ut supra 706.

4013 , "T" .Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Ioannem.        Io. 6, 37-40

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiciam foras: quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est autem volúntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Responsorium ad Offertorium Domine Iesu Christe, Rex glóriae, 4014 libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius.

Secreta

Fopitiáre, Domine, supplicationibus 4015 nostris, pro animabus famulorum famularúmque tuarum, pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis: ut eas Sanctorum tuorum consortio sociare dignéris. Per Dóminum. Praefatio defunctorum.

Responsorium ad Communionem 4016 4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.

Postcommunio aesta, quaesumus, Domine: ut áni- 4017 mae  famulorum famularúmque tuarum, his purgátae sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiant sempiternam. Per Dóminum.

P Ad tertiam Missam

Ant. ad Introitum 4 Esdrae 2, 34 et 35

4018 1 Requiem aeternam dona eis, Dómi-

ne: et lux perpetua luceat eis. JL ^ Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.

Oratio

4019 T^Xeus, véniae largitor et humanae K J salutis amator: quaesumus clementiam tuam; ut animas famulorum famularúmque tuarum, quae ex hoc saeculo transierunt, beata María semper Virgine intercedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpétuae beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 14, 13

4020 Tn diebus illis: Audivi vocem de caelo, JL dicentem mihi: Scribe: Beáti mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

4021 Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. V. Ps. in, 7 In memória aeterna erit iustus : ab auditione mala non timebit.

Tractus

4022 Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia Dies irae, ut supra 706.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.        Io. 6, 51-55

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iu- 4023 daeórum: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Responsorium ad Offertorium Domine Iesu Christe, Rex glóriae, 4024 libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum : sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus : fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius.

Secreta

Deus, cuius misericordiae non est 4025 numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae: et animabus omnium fidelium defunctorum, quibus tui nominis dedisti confessionem, per haec sacramenta salutis nostrae, cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per Dfium. Praefatio defunctorum.

4026 Responsorium ad Communionem

4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V» Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.

Postcommunio

4027 TJraesta, quaesumus, omnípotens et JL misericors Deus: ut animae famulorum famularúmque tuarum, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati; per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiátae, lucis perpétuae, te miserante, recipiant beatitudinem. Per Dóminum*

Die 4 novembris S, Caroli Ep. et Conf,

III classis

Missa Statuit» de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

4028 Tpcclésiam tuam, Domine, Sancti Cá-JLv roli Confessoris tui atque Pontificis continua protectione custodi: ut, sicut illum pastoralis sollicitudo gloriosum reddidit; ita nos eius intercéssio in tuo semper faciat amore ferventes» Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Vitalis et Agricolae Martyrum:

Oratio

4029

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Vitalis et Agrícolae so-lémnia colimus, eórum apud te in-tercessiónibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 4030 ubique laetíficent : ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, pia- 4031 care muneribus : et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Vitale et Agricola, a cunctis nos de-fénde periculis. Per Dóminum.

Postcommunio C

Praesta,quaesumus, omnípotens Deus : 4032 ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Cárolo Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

Haec nos communio, Domine, 4033 purget a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Vitale et Agricola, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Eodem die 4 novembris

Ss. Vitalis et Agricolae Martyrum

Commemoratio Ant. ad Introitum    Eccli. 44, 15 et 14

Sapientiam Sanctorum narrent pó- 4034 puli, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

403 5 TTJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Vitalis et Agrícolae solémnia colimus, eórum apud te intercessiónibus adiuvémur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 10, 32-38

4036 TJratres: Rememoramini pristinos JT dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit.

Graduale Ps. 123, 7-8

4037 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

4038 Allelúia, allelúia. V Ps. 67, 4 Iusti epuléntur, et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetítia. Allelúia.

4039 iYjSequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.   Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem

suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 149, 5-6

Exsultabunt Sancti in glória, laeta- 4040 búntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum, allelúia.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, placá- 4041 re muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Vitale et Agricola, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4

Dico autem vobis amicis meis: Ne 4042 terreamini ab his, qui vos persequuntur.

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 4043 get a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Vitale et Agricola, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 8 novembris

Ss. Quatuor Coronatorum Martyrum

Commemoratio

4044 Ant. ad Introitum Ps. 78,11,12 et 10

Intret in conspectu tuo, Domine, gemitus compeditorum: redde vicí-. nis nostris septuplum in sinu eórum: vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid., 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. V. Glória Patri.

Oratio

4045 TJraesta, quaesumus, omnipotens Deus : JL ut, qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, u, 33-39

4046 TJratres: Sancti per fidem vicerunt re-JL gna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: álii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Exodi 15, n

Gloriosus Deus in Sanctis suis: mi- 4047 rábilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

Allelúia, allelúia. Y. Eccli. 44,14 Cor- 4048 pora Sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eórum vivent in generationem et generationem. Allelúia.

iTT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Matthaeum.      Mt. 5, 1-12

In illo témpore: Videns Iesus turbas, 4049 ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum, docebat eos, dicens: Beáti pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Beáti qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. Beáti qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beáti misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beáti mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beáti pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. Beáti qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelórum. Beáti estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

*] In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Festa novembris (9, 10)

713

4050 Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúia.

Secreta

4051 T5. enedícúo tua> Domine, larga de-J3 scéndat: quae et munera nostra, deprecántibus sanctis Martyribus tuis, tibi reddat accepta, et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per Dóminum nostrum.

4052 Antiphona ad Communionem Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.

4053 Postcommunio

Caeléstibus refecti sacramentis et gaudiis: supplices te, Domine, de-precámur; ut, quorum gloriamur triúm-phis, protegámur auxiliis. Per Dóminum nostrum.

Die 9 novembris


IN

DEDIC. ARCHIBASILICAE SS.MI SALVATORIS

II classis

4053A Missa Terribilis, de Communi Dedicationis ecclesiae [39]. Et fit commemoratio S. Theodori Mart., ut in Missa sequenti; ac dicitur Credo.

Eodem die 9 novembris

S. Theodori Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Deus, qui nos beáti Theodori Már- 4054 tyris tui confessione gloriosa cir-cúmdas et prótegis: praesta nobis ex eius imitatione proficere, et oratione fulciri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Suscipe, Domine, fidelium preces 4055 cum oblationibus hostiarum : et, intercedente beáto Theodóro Mártyre tuo, per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 4056 intercedente beáto Theodóro Mártyre tuo ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 10 novembris

S. Andreae Avellini Conf. III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui in corde beáti Andréae 4057 Confessoris tui, per arduum cotidie in virtutibus proficiéndi votum, admirabiles ad te ascensiones disposuisti: concede nobis, ipsius meritis et intercessione, ita eiusdem grátiae partícipes fieri; ut, perfectióra semper exsequentes, ad glóriae tuae fastigium felíciter perducamur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Tryphonis, Respicit et Nymphíe Virg., Mm.:

Oratio

4058 TJac nos, quaesumus, Domine, sane-jt tórum Martyrum tuorum Tryphonis, Respícii et Nymphae semper festa sectari: quorum suffragiis, protectionis tuae dona sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

4059 T audis tibi, Domine, hostias immolá-.L mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus et futuris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus Secreta

4060 a yTúnera tibi, Domine, nostrae de-XVJL votiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Postcommunio C

4061 efécti cibo potuque caelesti, Deus JlV noster, te supplices exorámus : ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss, Martyribus Postcommunio

4062 TJraesta nobis, quaesumus, Domine : JL intercedentibus sanctis Martyribus tuis Tryphone, Respicio et Nympha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die io novembris Ss. Tryphonis, Respicit et Nymphae Virg., Mm.

Commemoratio Ant. ad Introitum Ps. 33, 18 4063

Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. Ps. ibid., 2 Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri,

Oratio

Fc nos, quaesumus, Domine, sancto- 4064 rum Martyrum tuorum Tryphonis, Respícii et Nymphae semper festa sectari: quorum suffragiis, protectionis tuae dona sentiamus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 8, 18-23

Fatres : Existimo quod non sunt 4065 condígnae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glóriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura in-gemíscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 78, 10 et 2 4066

Vindica, Domine, sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. V. Posuérunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli: carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae.

4067 Allelúia, allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

4068 iT j Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Lucam. Luc. 12, 1-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine dicantur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam» Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

4069 Ant. ad Offertorium Ps. 31,11

Laetamini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde. Secreta

4070

Munera tibi, Domine, nostrae devotionis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Mt. 12, 50 4071

Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

Paesta nobis, quaesumus, Domine: 4072 intercedentibus sanctis Martyribus tuis Tryphone, Respicio et Nym-pha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die n novembris S. Martini Ep. et Conf. III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30 4073

Statuit ei Dóminus testamentum pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui conspicis, quia ex nulla 4074 nostra virtute subsístimus: concede propitius; ut, intercessione beáti Martini Confessoris tui atque Pontificis, contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio S. Merui* Martyris i

Oratio

TJr/aesta, quaesumus, omnipotens 4075 JL   Deus: ut, qui beáti Mennae Martyris tui natalicia colimus, intercessione eius, in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum.

fi - MhsaU Romanum

4076 Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus: et in témpore iracúndiae factus est reconciliátio. Non est inventus similis illi, qui conservavit legem Excelsi. Ideo iureiurando fecit illum Dóminus crescere in plebem suam. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput eius. Agnovit eum in benedictionibus suis: conservavit illi misericordiam suam: et invenit gratiam coram oculis Dómini. Magnificavit eum in conspectu regum: et dedit illi coronam glóriae. Statuit illi testamentum aetérnum, et dedit illi sacerdotium magnum: et beatificavit illum in glória. Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.

4077 Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

4078 Allelúia, allelúia. V. Beatus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Episcopus, requievit: quem susceperunt Angeli atque Archangeli, Throni, Dominationes et Virtutes. Allelúia.

4079 '     ^ In Missis votivis tempore paschali

omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Beatus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Episcopus, requievit: quem susceperunt Angeli atque Archangeli, Throni, Dominationes et Virtutes. Allelúia. V. Hic est sacerdos, quem coronavit Dóminus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4080 dum Lucam.       Luc. 11, 33-36

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub módio: sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25 4081

Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Secreta

Sanctifica, quaesumus, Domine Deus, 4082 haec munera, quae in solemnitate sancti Antistitis tui Martini offerimus: ut per ea vita nostra inter adversa et prospera ubique dirigatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Menna Secreta

Muneribus  nostris, quaesumus, 4083 Domine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum. Ant. ad Communionem   Mt. 24,46-47 4084

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum.

Postcommunio

4085 "TTJraesta, quaesumus, Domine Deus JL noster: ut, quorum festivitate votiva sunt sacramenta, eórum intercessione salutaria nobis reddantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Menna Postcommunio

4086 T^\a> quaesumus, Domine Deus no-JL/ ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Eodem die 11 novembris

S. Mennae Mart.

Commemoratio

Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8], cum orationibus ut infra :

Oratio P

4087 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, qui beáti Mennae Martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

4088 a AEunéribus nostris, quaesumus, Dó-JLVI. mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Postcommunio P

4089 1 Aa? quaesumus, Domine Deus no-


D'

ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum, temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Die 12 novembris

S. Martini I Papae et Mart.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio C 1

Gregem tuum, Pastor aetérne, placá- 4090 tus intende: et per beatum Mar-tínum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Secreta C 1

Oblatis muneribus, quaesumus, Dó- 4091 mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

Refectione sancta enutrítam gubér- 4092 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 13 novembris

S. Didaci Conf.

III classis

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Omnípotens sempitérne Deus, qui 4093 dispositione mirabili infirma mundi éligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut, piis beáti Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimári mereamur. Per Dnum.

Secreta C

4094 TJraesta nobis, quaesumus, omnípo-JL tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum.

Postcommunio C

4095 /Quaesumus, omnípotens Deus: ut,

qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto Dídaco Con-fessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum,

Die 14 novembris

S. Iosaphat Ep, et Mart.

III classis Antiphona ad Introitum

4096 audeámus omnes in Domino, I diem festum celebrantes sub ^mm*** honore beáti Iosaphat Martyris: de cuius passione gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

4097 T7 xcita, quaesumus, Domine, in Ec-J-/ clésia tua Spiritum, quo repletus beatus Iosaphat Martyr et Pontifex tuus animam suam pro ovibus posuit: ut, eo intercedente, nos quoque eodem Spiritu moti ac roborati, animam nostram pro fratribus ponere non vereamur. Per Dóminum ... in unitate eiusdem Spiritus Sancti.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-6

4098 TP'ratres: Omnis pontifex ex homí-JL nibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit ut pontifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech.

Graduale Ps. 88, 21-23 4099

Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.

Allelúia, allelúia. V. Hic est sacerdos, 4100 quem coronavit Dóminus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4101 dum Ioannem.       Io, 10, n-16

In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit et dispergit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovíle et unus pastor.

Ant, ad Offertorium Io, 15, 13

4102 Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis

suis- Secreta

4103 /^lementíssime Deus, munera haec V-^ tua benedictione perfúnde, et nos in fide confirma: quam sanctus Iosaphat Martyr et Pontifex tuus, effuso sanguine, asseruit. Per Dóminum.

4104 Ant. ad Communionem       Io. 10, 14

Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.

Postcommunio

4105 ^piritum, Domine, fortitudinis haec O nobis tribuat mensa caelestis: quae sancti Iosaphat Martyris tui atque Pontificis vitam pro Ecclésiae honore iugiter áluit ad victoriam. Per Dóminum.

¦f In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, cum antiphona ad Introitum tamen, et, post Septuagesimam, tractu Desiderium, e Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4]; tempore autem paschali omnia item ut supra, sed cum antiphona ad Introitum et Allelúia cum suis versibus post Epistolam e Missa Pro-texísti, de Communi Martyrum I loco [15].

Die 15 novembris

S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:

Oratio P

4106 t^Veus, qui beatum Albértum, Pon-

D tíficem tuum atque Doctorem, in humana sapientia divinae fidei sub-

iciénda magnum effecísti: da nobis, quaesumus; ita eius magisterii inhae-rére vestigiis, ut luce perfecta fruamur in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Sacrificiis praesentibus, Domine, quae- 4107 sumus, intende placatus: ut quod Passionis Filii tui Dómini nostri mysterio gerimus, beáti Albérti intercessione et exemplo, pio consequamur affectu. Per eundem Dóminum.

Postcommunio P

Per haec sancta quae sumpsimus, ab 4108 hostium nos, Domine, impugnatió-ne defénde; et, intercedente beáto Al-bérto Confessóre tuo atque Pontifice, perpetua pace respiráre concede. Per Dóminum nostrum.

Die 16 novembris S. Gertrudis Virg.

III classis

Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [3a], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui in corde beatae Gertrú- 4109 dis Virginis iucundam tibi mansionem praeparásti: ipsius meritis et intercessione; cordis nostri máculas clementer abstérge, et eiusdem tribue gaudere consortio. Per Dóminum.

Secreta C Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 4110 ii plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio C

4111 Oatiásti, Domine, familiam tuam mu-O néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

Die 17 novembris

S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf.

III classis Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

4112 ^tátuit ei Dóminus testamentum

pacis, et principem fecit eum: ut KmJ sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

4113 T"Xa, quaesumus, omnípotens Deus: I,y ut beáti Gregorii Confessoris tui atque Pontificis veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20

4114 T^cce sacerdos magnus, qui in diebus jLJj suis placuit Deo, et inventus est iustus: et in témpore iracundiae factus est reconciliátio. Non est inventus similis illi, qui conservavit legem Excelsi. Ideo iureiurando fecit illum Dóminus crescere in plebem suam. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput eius. Agnovit eum in benedictionibus suis: conservavit illi misericordiam suam: et invenit gratiam coram oculis Dómini. Magnificavit eum in conspectu regum : et dedit illi coronam glóriae. Statuit illi testamentum aetérnum, et dedit illi sacerdotium magnum: et beatificavit illum in glória. Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.

Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 4115 suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es 4116 sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4117 dum Marcum.      Mc. 11, 22-24

In illo témpore: Respondens Iesus discipulis suis, ait illis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitáverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecúmque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

Ant. ad Offertorium        Ps. 88, 21-22 4118

Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

Secreta

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 4119 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 4120

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram.

Postcommunio

4121 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Gregorio Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 18 novembris In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App.

III classis

Missa Terribilis, de Communi Dedicationis ecclesiae [39]. Et non dicitur Credo.

Die 19 novembris

S. Elisabeth Vid.

HI classis

Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], praeter orationem sequentem :

Oratio P

4122 rT^uórum corda fidelium, Deus mise-

JL rátor, illustra: et, beatae Elisabeth precibus gloriosis; fac nos prospera mundi despicere, et caelesti semper consolatione gaudere. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Pontiani Papae et Martyris:

Oratio

4123

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatum Pontiánum, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi ; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Secreta C 4124   A ccépta tibi sit, Domine, sacrátae ple-XI bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Pontiano Secreta

Oblatis muneribus, quaesumus, 4125 Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio C

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4126 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

R Pro S. Pontiano Postcommunio

efectióne sancta enutrítam gu- 4127 bérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persístat. Per Dóminum nostrum.

Eodem die 19 novembris

S. Pontiani Papae et Mart.

Commemoratio

Missa Si diligis me, de Communi unius 4127A aut plurium Summorum Pontificum [i].

Die 20 novembris

S. Felicis de Valois Conf.

III classis

Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], praeter orationem sequentem:

Oratio P 4128 Tp^eus, qui beatum Felicem Confes-3LJ sórem tuum ex eremo ád munus redimendi captivos caelitus vocare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per gratiam tuam ex peccatorum nostrorum captivitate, eius intercessione, liberati, ad caelestem patriam perducamur» Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 4iá9 Yjraesta nobis, quaesumus, omnípo-JL tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet, Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum i Qui tecum vivit et regnat m unitate.

Postcommunio C ^ l^uésumus, omnipotens Deus* ut, caelesti* alimenta percipimus, intercedente beáto felice Con-fessóre tuo, per haec contra Ómnia adversa muniámur. Fer Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum i Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 2i novembris Iii Praesentatione beatae Mariae Virginis

III classis

Missa Salve, de CtoMmitíil festorum 11, Mariae Virg. (at], praéteí «Nationem %eqU'én*ett*s et non difcitu* €*c&»,

Oratio P 4t3i T^yeus, qui beatam Mariam semper JL/ Virginem, Spiritus Sanati habitaculum, hodierna die in templo pt<*>

sentári voluisti: praesta, quaesumus; ut, eius intercessione, in templo glóriae tuae praesentari mereamur. Per Dóminum ,»» in unitate eiusdem Spiritus Sancti»

Secreta C

Tua, Domine, propitktióne, et beatae 4132 Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum i Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B, Maria Virg, Et te in Pias tentatione*

Postcommunio C

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4BI sidiisi da, quésumus, beatae Maríae semper Virginis patrocmiis nos ubique protegit in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die aa novembris S» Oaeciliae Virg* et Mart*

III classis Ant ad Introitum        Ps, t tS, 46*47

Ioquébar de testimoniis tuis in con- m spectu regum, et non confun-me débarí et meditábar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Ps. ibid,, t Beáti immaculati in viai qui ambulant in lege Dómini, ¥. Glória Patri,

C^atio

Deus, qui nos annua beatae Caecíliae 4115 Virginis et Martyris tuae solem* nitate laetíficas: da, ut> quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per Dóminum*

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 51, 15-17

4136 TpYómine Deus meus, exaltasti super LtJ terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecata sum» invocavi Dominum, Patrem Dómini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in témpore superborum sine adiutorio» Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea. Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de témpore iniquo» Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, Domine Deus noster»

Graduale Ps. 44, n et 12

4137 Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam; quia concupivit Rex speciem tuam» V» Ibid., 5 Specie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna»

mt Allelúia, allelúia» Y. Matth, 25, 4 et 6 Quinque prudentes virgines acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus» media autem nocte clamor factus tití Ecce sponsus venit; exite obviam Christo Domino. Alleluia*

41)* i Xj Sequentia sancti Evangelii secán-rjj dum Matthaeum»    Mt» 25, i-13

In illo témpore» Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc» Simile erit regnum caelórum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae» et quinque prudentes: sed quinque fatuae», acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum* prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, ápe-ri nobis. At ille respondens, ait» Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate Itaque, quia nescitis diem neque horam.

Ant. ad Offertorium    Ps. 44, 15 et 16 4140

Afferentur Regi virgines post eam: proxima eius afferentur tibi in laetitia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino»

Secreta

Haec hostia, Domine, placatio ni s et 4141 laudis, quaesumus: ut, intercedente beata Caeellia Virgine et Mártyre tua, nos propitiatiónc tua dignos semper efficiat. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 4142 Ps. ii 8, 78 et 80 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem in mandatis tuis exercebor, in tuis iustificationibus, ut non eoníúndar»

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam am- 414) neribus sacris i eius, quaesumus, semper interventione nos réíbve, cuius solémnia celebramus» Per Dóminum.

Die 23 novembris

S. Clementis I Papae et Mart.

III classis Ant. ad Introitum    Isai. 59, 21; 56, 7

4144 ¥ "^icit Dóminus: Sermones mei, I 1 <luos dedi in os tuum, non de-mX^y fícient de ore tuo: et munera

tua accepta erunt super altare meum. Ps. in, 1 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Glória Patri.

Oratio

4145 /Gregem tuum, Pastor aetérne, placá-VJJ tus intende: et per beatum Cle-méntem, Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Et fit  commemoratio  S. Felicitatis Martyris :

Oratio

4146 TJraesta, quaesumus, omnípotens JL Deus: ut, beatae Felicitatis Martyris tuae solémnia recensentes, meritis ipsius protegámur et precibus. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.

Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3

4147 T^ratres: Imitatores mei estote, et ob-Jl servate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et glória in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dóminum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secúndum operationem, qua etiam possit subicere sibi ómnia. Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea: sic state in Domino, carissimi. Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

Graduale Ps. 106, 32, 31

Exaltent eum in ecclesia plebis: et 4148 in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu 4149 es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4150 dum Matthaeum.   Mt. 16, 13-19

In illo témpore: Venit Iesus in partes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Fílium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

4151 Ant. ad Offertorium      Ierem. 1, 9-10

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedifices et plantes.

Secreta

4152 /^Vblátis muneribus, quaesumus, Dó-v^y mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Felicitate Secreta

4153 T Tota populi tui, Domine, propi-

V tiátus intende: et, cuius nos tríbuis solémnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per Dóminum.

4154 Ant. ad Communionem       Mt. 16, 18

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Postcommunio

4155 T^efectióne sancta enutrítam gubérna, JLv quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Pro S. Felicitate Postcommunio

4156 Qjúpplices te rogamus, omnípotens O Deus: ut, intercedentibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multiplices, et tempora nostra dispónas. Per Dóminum.

Eodem die 23 novembris S. Felicitatis Mart.

Commemoratio

Missa Me exspectaverunt, de Communi non Virginum I loco [35], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 4157 ut, beatae Felicitatis Martyris tuae solémnia recensentes, meritis ipsius protegámur et precibus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Vota populi tui, Domine, propitia- 4158 tus intende: et, cuius nos tríbuis solémnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per Dóminum.

Postcommunio P

Supplices te rogamus, omnípotens 4159 Deus: ut, intercedentibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multiplices, et tempora nostra dispónas. Per Dóminum nostrum.

Die 24 novembris

S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui sanctum Ioannem Con- 4160 fessórem tuum atque Doctorem perféctae sui abnegationis et Crucis amatorem eximium effecísti: concede; ut, eius imitationi iugiter inhaerentes, gloriam assequámur aeternam. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio S. Chrysogoni Martyris ;

Oratio

4161 Adesto, Domine, supplicationibus Xl nostris: ut, qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beáti Chrysogoni Martyris tui intercessione liberemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C 2

4162 Oancti Ioannis Confessoris tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Pro S. Chrysogono Secreta

4163 /^\blátis, quaesumus, Domine, pla-V-/ cáre muneribus: et, intercedente beáto Chrysogono Mártyre tuo, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 2

4164 T Tt nobis, Domine, tua sacrificia \J dent salutem: beatus Ioannes Conféssor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Chrysogono Postcommunio 4165   rtnui, Domine, perceptione sacra-JL  menti, et a nostris mundémur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per Dóminum.

Eodem die 24 novembris S. Chrysogoni Mart.

Commemoratio

4165A Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum orationibus ut supra.

Die 25 novembris S. Catharinae Virg. et Mart.

III classis

Missa Loquebar, de Communi Virginum I loco [28], praeter orationem sequentem:

Oratio P

Deus, qui dedisti legem Moysi in 4166 summitate montis Sínai, et in eodem loco per sanctos Angelos tuos corpus beatae Catharínae Virginis et Martyris tuae mirabiliter collocásti: praesta, quaesumus ; ut, eius meritis et intercessione, ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta C

Suscipe, Domine, munera, quae in 4167 beatae Catharínae Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C Auxiliantur nobis, Domine, sumpta 4168 Xi. mysteria: et, intercedente beata Catharína Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum.

Die 26 novembris S. Silvestri Abbatis

III classis

Missa Os iusti, de Communi Abbatum [27], cum orationibus ut infra:

Oratio P

Clementíssime Deus, qui sanctum 4169 Silvestrum Abbátem, saeculi huius vanitatem in aperto túmulo pie medi-tántem, ad eremum vocare et praeclaris vitae meritis decoráre dignatus es:

te supplices exorámus; ut, eius exemplo terrena despiciéntes, tui consortio perfruamur aeterno. Per Dóminum.

Et fit commemoratio S. Petri Alexandrini Episcopi et Martyris:

Oratio

4170 Tnfirmitátem nostram respice, om-JL nípotens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti Petri Martyris tui atque Pontificis intercessi© gloriosa nos protegat. Per Dóminum nostrum.

Secreta P

4171 /Quaesumus, Domine: ut, dum haec r*t, munera divinae maiestati tuae reverenter offerimus; pia mentis praeparatione et cordis puritate, beáti Silvestri Abbatis imitatores effecti, Corpus et Sanguinem Filii tui sancte percipere mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro S. Petro Secreta

4172 T Tóstias tibi, Domine, beáti Petri JL JL Martyris tui atque Pontificis dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

Divina dape refectis tribue, quaesu- 4173 mus, Domine: sancti Silvestri Abbatis vestigiis ita inhaerere; ut copiosam mercedem in regno glóriae tuae cum Sanctis habeamus. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Petro Postcommunio

Refecti participatione muneris sa- 4174 cri, quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Petro Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Eodem die 26 novembris

S. Petri Alexandrini Ep. et Mart.

Commemoratio

Missa Statuit, de Communi unius Mar- 4174A tyris I loco [4].


COMMUNE SANCTORUM

*] In singulis Communibus, Epistolae et Evangelia quae habentur, sive in ipsis Missis, sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi, dummodo tamen certa Missa, dicenda in casu prouti iacet, vel certa Epistola aut certum Evangelium in Missali non fuerit assignata.

*] Pro Communi unius aut plurium Summorum Pontificum, Confessorum Pontificum et non Pontificum, Doctorum, Abbatum, Virginum et non Virginum, Dedicationis ecclesiae, et festorum beatae Mariae Virginis, necnon in omnibus Missis votivis, nisi aliter suo loco notetur, tempore paschali omnia dicuntur ut reliquo anni tempore, addito tamen duplici Allelúia antiphonae ad Introitum et uno Allelúia antiphonis ad Offertorium et ad Communionem, ubi non habetur. Post Epistolam vero omittitur graduale, et eius loco dicuntur Allelúia cum suis versibus, ut singulis locis notatur.

COMMUNE UNIUS AUT PLURIUM SUMMORUM PONTIFICUM

Ant. ad Introitum Io. 21, 15-17

4175 diligis me, Simon Petre, pasce

agnos meos, pasce oves meas. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 29,1 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. V. Glória Patri.

rvm. ai

S Pro uno Summo Pontifice i Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, placá- 4176 tus intende : et per beatum N. (Mártyrem tuum atque) Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum.

ra

Commune unius aut plurium Summorum Pontificum

Eadem oratio in plurali Oratio

Gregem tuum, Pastor aetérne, placatus intende: et per beatos N. et N» (Martyres tuos atque) Summos Pontifices perpetua protectione custodi; quos totius Ecclésiae praestitisti esse pastores. Per Dóminum,

2 Altera oratio : Si agenda sit commemoratio alterius Summi Pontificis

Deus, qui Ecclesiam tuam, in apostolicae petrae soliditate fundatam, ab internarum éruis terrore portarum: praesta, quaesumus; ut, intercedente beáto N. (Mártyre tuo atque) Summo Pontifice, in tua veritate persístens, continua securitate muniatur. Per Dóminum. Eadem oratio in plurali Oratio

Deus, qui Ecclesiam tuam, in apostolicae petrae soliditate fundatam, ab infernorum éruis terrore portarum: praesta, quaesumus; ut, intercedentibus beátis N, et H, (Martyribus tuis atque) Summis Pontificibus, in tua veritate persístens, continua securitate muniatur. Per Dóminum,

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli, i Petri 5, 1-4 et xo-xt

Carissimi: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, glóriae communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coácte, sed spontanee secúndum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et, cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glóriae coronam. Deus autem omnis grátiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi glória et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Graduale Ps. 106, 32, 31

Exaltent eum in ecclesia plebis: et 4181 in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius; et mirabilia eius filiis hominum.

Allelúia, allelúia, V. Matth. 16, 18 4182 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam, Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 39, 10-11

Annuntiavi iustitiam tuam in ecclé- 4183 sia magna, ecce lábia mea non prohibebo: Domine, tu scisti, K Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi, V. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur c

Allelúia, allelúia, V. Matth. 16, 18 4184 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. Allelúia. Ps, 44,17, 1B Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4185 dum Matthaeum.   Mt, 16»13-19

In illo témpore: Venit Iesus in partes Caesaréae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicetis: Quem dicunt homines esse Fílium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

4186 Ant. ad Offertorium      Ierem, i, 9-10

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedifices et plantes, (T. P. Allelúia.)

1 Secreta

4187 ^\blátis muneribus, quaesumus, Dó-v/ mine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

2 Altera secreta

Pro commemoratione alterius vel aliorum Summorum Pontificum

4188 yfúnera, quae tibi, Domine, laetantes XV X. offerimus, suscipe benignus, et praesta: ut, intercedente beáto N. (intercedentibus beátis N. et N.), Ecclesia tua et fidei integritate laetetur, et temporum tranquillitate semper exsultet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Mt, 16, 18 4189

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, (T. P. Allelúia.)

1 Postcommunio

Refectione sancta enutrítam gubér-4190 na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam : ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

2 Altera postcommunio

Pro commemoratione alterius Summi Pontificis

Multíplica, quaesumus, Domine, in 4191 Ecclesia tua spiritum grátiae, quem dedisti: ut, beáti N, (Martyris tui atque) Summi Pontificis deprecatione, nec pastori oboediéntia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per Dóminum. Eadem postcommunio in plurali Postcommunio

Multíplica, quaesumus, Domine, in 4192 Ecclesia tua spiritum grátiae, quem dedisti: ut, beatorum N. et N. (Martyrum tuorum atque) Summorum Pontificum deprecatione, nec pastori oboediéntia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per Dóminum,


COMMUNE UNIUS MARTYRIS

EXTRA TEMPUS PASCHALE

i Pro Mártyre Pontifice

4193 Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

Statuit ei Dóminus testamentum pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

4194 Tnfirmitátem nostram respice, omní-X. potens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti N. Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 1, 12-18

4195 /Carissimi: Beatus vir, qui suffert V-x tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentátor malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deínde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.

Graduale Ps. 88, 21-23

Inveni David servum meum, oleo 4196 sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu 4197 es sacerdos in aetérnum secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

Desiderium animae eius tribuisti ei: 4198 et voluntate labiorum eius non fraudá-sti eum. V. Quoniam praevenísti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 14, 26-33

In illo témpore: Dixit Iesus turbis: Si 4199 quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum ; ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea, quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

4200 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

4201 Secreta

Hostias tibi, Domine, beáti N. Martyris tui atque Pontificis dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

4202 Antiphona ad Communionem Ps. 88, 36 et 37-38 Semel iuravi in sancto meo: Semen eius in aetérnum manebit: et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aetérnum, et testis in caelo fidélis.

Postcommunio

4203 "T\ efécti participatione muneris sacri, JLv quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.


II

Pro Mártyre Pontifice Altera Missa Ant. ad Introitum      Dan. 3, 84 et 87

[acerdótes Dei, benedícite Dómi- 4204 i num: sancti et humiles corde, laudate Deum. Ibid., 57 Benedí-

cite, ómnia opera Dómini, Domino: laudate et superexaltate cum in saecula. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos beáti N. Martyris tui 4205 atque Pontificis annua solemnitate laetíficas : concede propitius ; ut, cuius natalícia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 1, 3-7

Fratres: Benedíctus Deus et Pater 4206 Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolámur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis: in Christo Iesu Domino nostro»

4207 Graduale Ps. 8, 6-7

Glória et honore coronasti eum. ¥. Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Domine.

4208 Allelúia, allelúia. V. Hic est sacerdos, quem coronavit Dóminus. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

4209 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens iii terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

ijT.Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Matthaeum.   Mt. 16, 24-27

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secúndum opera eius.

4211 Ant. ad Offertorium        Ps. 88, 21-22 Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum.

4210

Secreta

Munera tibi, Domine, dicata sane-4212 tífica: et, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 20, 4 4213

Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso»

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur-4214 get a crimine: et, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.


III

Pro Mártyre non Pontifice

Ant. ad Introitum Ps. 20, 2-3

In virtute tua, Domine, laetábitur iu- 4215 stus: et super salutare tuum exsul-. tábit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. Ps. ibid., 4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 4216 ut, qui beáti N. Martyris tui natalicia colimus, intercessione eius, in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-14

Iustum deduxit Dóminus per vias rec- 4217 tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumveniéntium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret, quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam, Dóminus Deus noster.

4218 Graduale Ps. iii, 1-2

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur,

4219 Allelúia, allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4

4220 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudá-sti eum. V. Quoniam praevenísti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso,

4221 LHf j Sequentia sancti Evangelii secún-"X' dum Matthaeum.   Mt. 10, 34-42

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis, domestici eius. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frígidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Ant. ad Offertorium Ps. 8, 6-7

Glória et honore coronasti eum: et 4222 constituisti eum super opera manuum tuarum, Domine.

Secreta

unéribus nostris, quaesumus, Dó- 4223 . mine, precibúsque Susceptis: et

caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Mt. 16, 24 4224

Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Postcommunio

Da, quaesumus, Domine Deus no- 4225 ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratu-lámur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

i:

iv

Pro Mártyre non Pontifice Altera Missa

Ant. ad Introitum Ps. 63, 11

4226 Waetábitur iustus in Domino, et sperabit  in eo :  et laudabuntur omnes recti corde. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. v. Glória Patri.

Oratio

422 7 t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, intercedente beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.

2 Tim. 2, 8-10; 3, 10-12 4228 /Clarissime: Memor esto, Dóminum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secúndum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo ómnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum glória caelesti. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochíae, Iconii et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.

Graduale Ps. 36, 24

Iustus cum ceciderit, non collidetur: 4229 quia Dóminus supponit manum suam. V. Ibid., 26 Tota die miseretur, et commodat: et semen eius in benedictione erit.

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 8, 12 Qui 4230 sequitur me, non ambulat in tenebris: sed habebit lumen vitae aetérnae. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4231 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

iHT i Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 10, 26-32

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4232 suis: Nihil est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 4-5

4233 Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso: vitam petiit a te, et tribuisti ei, allelúia.

Secreta

4234 A ccépta sit in conspectu tuo, Dómi-XI ne, nostra devotio: et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

4235 Ant. ad Communionem       Io. 12, 26

Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit.

Postcommunio

4236 "T^ efécti participatione muneris sacri, JlV quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto N. Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

^ Item aliae Epistolae et alterum Evangelium de Communi unius Martyris extra tempus paschale:

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 1, 2-12

Carissimi: Omne gaudium existimá- 4237 te, cum in tentationes varias incideritis: scientes, quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua : dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos faeni transibit: exortus est enim sol cum ardore, et arefecit faenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

Epistola Communicantes Christi passionibus, ut pro Ss. Gervasio et Protasio Mm., die 19 iunii.

Evangelium Nisi granum frumenti, ut in festo S. Laurentii Mart., die 10 augusti.


COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM

EXTRA TEMPUS PASCHALE

i Pro pluribus Martyribus

Ant, ad Introitum    Ps. 78,11,12 et 10 4238^rntret in conspectu tuo, Domine, I   gemitus compeditorum; redde viI  cinis nostris septuplum in sinu eó-JLm rum; vindica sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. Ps. ibid,, 1 Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam, % Glória Patri. Oratio

4239 "TQ eatórum Martyrum pariterque Pon-JLJ tíficum N. et N, nos, quaesumus, Domine, festa tueantur: et eórum comméndet oratio veneranda. Per Dóminum nostrum.

•[ Si non fuerint Pontifices, dicitur oratio ut in sequenti Missa.

Léctio libri Sapientiae. Sap, 3, 1,8

4240 Tustórum animae in manu Dei sunt, et JL non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimáta est afflictio exitus illorum: et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in témpore erit respectus illorum. Fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dóminus illorum in perpetuum. Graduale Exodi 15, 11 4241

Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V, Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 44,14 Cor- 4242 pora Sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eórum vivent in generationem et generationem, Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6 4243

Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent, V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V, Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 21, 9-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4244 suis: Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Sed ante haec ómnia inicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiarn, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: et eritis odio omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36

4245 Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúia.

Secreta

4246 Adesto, Domine, supplicationibus jljL nostris, quas in Sanctorum tuorum commemoratione deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eórum, qui tibi placuerunt, meritis adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

4247 Antiphona ad Communionem Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.

Postcommunio

Quaesumus, Domine, salutaribus re- 4248 pléti mysteriis: ut, quorum solémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum.


II

Pro pluribus Martyribus

Altera Missa

Ant. ad Introitum    Eccli. 44, 15 et 14 4249

Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eórum nuntiet ecclesia: nomina autem eórum vivent in saeculum saeculi. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio.

V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos concédis sanctorum 4250 Martyrum tuorum N. et N. natalícia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum.

^ Si fuerint Pontifices, dicatur oratio praecedentis Missae; quod et in sequentibus servetur.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 16-20

Iusti autem in perpetuum vivent, et 4251 apud Dóminum est merces eórum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Dómini: quoniam dextera sua teget eos, et brácchio sancto suo defendet illos. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro gálea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile, aequitátem.

Graduale Ps. 123, 7-8

4252 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

4253 Allelúia, allelúia. V. Ps. 67, 4 Iusti epuléntur, et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetítia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

4254 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

4255 Ly Á Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam. Luc. 6, 17-23

In illo témpore: Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerébat eum tangere: quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beáti pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beáti eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium Ps. 149, 5-6 4256

Exsultabunt Sancti in glória, laetabuntur in cubilibus suis: exaltationes Dei in faucibus eórum, allelúia.

Secreta

Munera tibi, Domine, nostrae devo- 4257 tiónis offerimus : quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per "Dóminum.

Ant. ad Communionem      Luc. 12, 4 4258

Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui vos persequuntur.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 4259 intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum.


III

Pro pluribus Martyribus Tertia Missa

Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

Salus autem iustorum a Domino: et 4260 protector eórum est in témpore tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Deus,  qui nos annua sanctorum 426I Martyrum tuorum N. et N. solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendámur exemplis. Per Dóminum.

4262 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Hebraeos. Hebr, io, 32-38

Patres : Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem meus ex fide vivit. Graduale Ps. 33, 18-19

4263 Clamaverunt iusti, et Dóminus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eórum liberavit eos. V. Iuxta est Dóminus his, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.

4264 Allelúia, allelúia. V. Te Martyrum candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

4265 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

1 Sequentia sancti Evangelii secún-r X 1 dum Lucam. Luc. 12, 1-8

4266 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis i suis: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam ; ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipundio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium    Sap. 3, 1, 2 et 3

Iustorum animae in manu Dei sunt, 4267 et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace, allelúia.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, placá- 4268 re muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem       Mt. 10, 27 4269

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dóminus: et quod in aure auditis, praedicáte super tecta.

Postcommunio

4270 TTaec nos communio. Domine, pur-JLjL get a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis n. et n., caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

f Item aliae Epistolae et alia Evangelia pro pluribus Martyribus:

Epistola Reddidit Deus iustis mercedem laborum suorum, ut in festo Ss. Nazarii et Sociorum Mm., die 28 iulii.

Epistola Iustificati ex fide, ut pro Ss. Marco et Marcelliano Mm., die 18 iunii.

Epistola Existimo quod non sunt condignae passiones, ut pro Ss. Tryphone et Sociis Mm., die 10 novembris.

Epistola Exhibeamus nosmetipsos, ut pro Ss. Abdon et Sennen Mm., die 30 iulii.

Epistola Sancti per fidem, ut in festo Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Mm., die 20 ianuarii.

Epistola Respondit unus de senioribus, ut pro Ss. Mauritio et Sociis Mm., die 22 septembris.

4271 j Sequentia sancti Evangelii secún-" J^" dum Matthaeum.     Mt. 24, 3-13

In illo témpore: Sedente Iesu super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Vidéte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca. Haec autem ómnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Evangelium Videns Iesus turbas, ascendit, ut in festo Omnium Sanctorum, die 1 novembris.

Evangelium Confiteor tibi, Pater, ut in festo S. Francisci Conf., die 4 octobris.

Evangelium Vae vobis, qui aedificatis, ut pro Ss. Marco et Marcelliano Mm., die 18 iunii.

Evangelium Qui vos audit, me audit, ut pro Ss. Vito et Sociis Mm., die 15 iunii.


COMMUNE MARTYRUM

TEMPORE PASCHALI

4272

P Pro uno Mártyre

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

krotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

1 Pro Mártyre Pontifice Oratio

427) Tnfirmitátem nostram respice, omní-JL potens Deus: et, quia pondus propriae actionis gravat, beáti N. Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos protegat. Per Dóminum.

4274 2 Item altera oratio

Deus, qui nos beáti N. Martyris tui atque Pontificis annua solemnitate laetíficas: concede propitius ; ut, cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dóminum. 3 Pro Mártyre tantum Oratio

4275 T)raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, qui beáti N. Martyris tui natalicia colimus, intercessione eius, in tui nominis amore roborémur. Per Dóminum nostrum.

4276 4 Item altera oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut, intercedente beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia ad- 4277 versus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperátae salutis, dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Vel Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Memor esto, ut in Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris IV loco [8].

Allelúia, aUelúia. V. Ps. 88, 6 Confi- 4278 tebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia Sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

CT j Sequentia sancti Evangelii secún-r^L.1 dum Ioannem. Io. 15, 1-7

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4279 suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet

eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis. Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

4280 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia Sanctorum, allelúia, allelúia.

1 Pro Mártyre Pontifice

Secreta

4281 T Tóstias tibi, Domine, beáti N. Már-XJL tyris tui atque Pontificis dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

2 Item altera secreta

4282 "\ f únera tibi, Domine, dicata sanc-JLVJL tinea: et, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum.

3 Pro Mártyre tantum

Secreta

4283 A jrunéribus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

4 Item altera secreta Recepta sit in conspectu tuo, Dómi- 4284 jLJL ne, nostra devotio: et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

Laetábitur iustus in Domino, et spe- 4285 rábit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

1 Pro Mártyre Pontifice Postcommunio

Refecti participatione muneris sacri, 4286 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dóminum nostrum.

2 Item altera postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 4287 get a crimine: et, intercedente beáto N. Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

3 Pro Mártyre tantum Postcommunio

Da, quaesumus, Domine Deus no- 4288 ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gra-tulámur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

4 Item altera postcommunio

Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster: 4289 ut, cuius exséquimur cultum; intercedente beáto N. Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

í Epistola prima et Evangelium quae pro uno Mártyre tempore paschali habentur, dici possunt etiam pro pluribus Martyribus, et vicissim ; dummodo tamen certa Missa vel certa Epistola aut Evangelium in Missali non fuerint assignata.


II

Pro pluribus Martyribus

Ant. ad Introitum Ps. 144, 10-11 4290 /"^ancti tui, Domine, benedicent te:

S 4291

gloriam regni tui dicent, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Exaltabo te, Deus meus Rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. V. Glória Patri.

1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus Oratio

Beatorum Martyrum pariterque Pontificum N. et N. nos, quaesumus, Domine, festa tueantur: et eórum comméndet oratio veneranda. Per Dóminum nostrum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum Oratio

4292 TT\eus, qui nos concédis sanctorum IlJ Martyrum tuorum N. et N. natalícia colere: da nobis in aeterna beatitudine de eórum societate gaudere. Per Dóminum nostrum.

4293

3 Item altera oratio

Deus, qui nos annua sanctorum Martyrum tuorum N. et N. solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, quorum gaudemus meritis, accendantur exemplis. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 4294 1 Petri 1, 3-7

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in témpore novissimo. In quo exsultábitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Iesu Christi Dómini nostri.

Allelúia, allelúia. V. Sancti tui, Dó- 4295 mine, florebunt sicut lilium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

CT 1 Sequentia sancti Evangelii secún-* 1 " dum Ioannem. Io. 15, 5-11

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Ego sum vitis, vos palmites: 4296 qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecépta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecépta servavi, et maneo in eius dilectione. Haec locútus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

Ant. ad Offertorium Ps. 31, 11

4297 Laetamini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde, allelúia, allelúia.

1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus Secreta

4298 Adesto, Domine, supplicationibus JLjL nostris, quas in Sanctorum tuorum commemoratione deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eórum, qui tibi placuerunt, meritis adiuvémur. Per Dóminum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum Secreta

4299 A yfúnera tibi, Domine, nostrae devo-JLVJL tiónis offerimus: quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

3 Item altera secreta

4300 /*^\blátis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum nostrum.

4301 Ant. ad Communionem

Ps. 32, 1

Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: rectos decet collaudatio, allelúia. 1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus Postcommunio 4302 /^|uaesumus, Domine, salutaribus re-pléti mysteriis: ut, quorum solémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 4303 intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3 Item altera postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 4304 get a crimine: et, intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N., caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum nostrum.

*] In Communi Martyrum tempore paschali altera Epistola et alterum Evangelium:

Epistola Post haec ego Ioannes, ut pro Ss. Gordiano et Epimacho Mm., die 10 maii.

iT i Sequentia sancti Evangelii secún- 4305 dum Ioannem.       Io. 16, 20-22

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressúrae propter gaudium: quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.


COMMUNE CONFESSORIS PONTIFICIS

I Pro Confessóre Pontifice

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

4306 tátuit ei Dóminus testamentum ^^j. pacis, et principem fecit eum: » ut sit illi sacerdotii dignitas in ^S aetérnum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius.

V. Glória Patri.

4307 Oratio

Da, quaesumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessoris tui atque Pontificis veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem. Per Dóminum nostrum.

4308 Léctio libri Sapientiae. Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus: et in témpore iracúndiae factus est reconciliátio. Non est inventus similis illi, qui conservavit legem Excelsi. Ideo iureiurando fecit illum Dóminus crescere in plebem suam. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput eius. Agnovit eum in benedictionibus suis: conservavit illi misericordiam suam: et invenit gratiam coram oculis Dómini. Magnificavit eum in conspectu regum: et dedit illi coronam glóriae. Statuit illi testamentum aetérnum, et dedit illi sacerdotium magnum: et beatificavit illum in glória. Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis. Graduale Eccli. 44, 16

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 4309 suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es 4310 sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3 4311

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Tu es 4312 sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Hic est sacerdos, quem coronavit Dóminus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.   Mt. 25, 14-23

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4313 suis parabolam hanc: Homo peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, álii autem duo, álii vero unum, unicuique secúndum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus

est ália quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est ália duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam dómini sui. Post multum vero temporis venit dóminus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit ália quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucratus sum. Ait illi dóminus eius: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuisti fidélis, super multa te constituam: intra in gaudium dómini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce ália duo lucratus sum. Ait illi dóminus eius: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuisti fidélis, super multa te constituam: intra in gaudium dómini tui.

Ant. ad Offertorium       Ps. 88, 21-22

4314 Inveni David servum meum, oleo sancto meounxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brácchium meum confortabit eum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4315 Oancti tui, quaesumus, Domine, nos O ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

4316 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4317 TJraesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto N. Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum.


II

Pro Confessóre Pontifice

Altera Missa Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

Sacerdotes tui, Domine, induant iu- 4318 stítiam, et Sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi, quaesumus, Domine, preces 4319 nostras, quas in beáti N. Confessoris tui atque Pontificis solemnitate deferimus: et, qui tibi digne meruit famulari, eius intercedentibus meritis, ab omnibus nos absólve peccatis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 7, 23-27

Fratres: Plures facti sunt sacerdotes, 4320 idcírco quod morte prohiberéntur permanere: Iesus autem, eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deínde pro populi: hoc enim fecit semel, seípsum offerendo, Iesus Christus Dóminus noster.

Graduale Ps. 131, 16-17

4321 Sacerdotes eius induam salutari: et Sancti eius exsultatione exsultabunt. V. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

4322 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

4323 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4324 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

4325 LT j Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.    Mt. 24, 42-47

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vigilate, quia nescitis qua hora Dóminus vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam, si sciret pater-famílias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati: quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. Quis, putas, est fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus suus super familiam suam, ut det illis cibum in témpore? Beatus ille servus, quem, cum venerit dóminus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super ómnia bona sua constituet eum.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea 4326 cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Sancti N. Confessoris tui atque Pon- 4327 tineis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptas: ut, per haec piae placatiónis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem Mt. 24, 46-47 4328

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Deus, fidelium remunerator anima- 4329 rum: praesta; ut beáti N. Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dóminum nostrum.

^ Item aliae Epistolae et alia Evangelia pro Confessore Pontifice:

Epistola Omnis pontifex, ut in anniversario Episcopi [71].

Epistola Mementote praepositórum, ut in festo S. Nicolái Ep. et Conf., die 6 decembris.

Evangelium Nemo lucernam accendit, ut in festo S. Martini Ep. et Conf., die n novembris.

Evangelium Vidéte, vigilate, et orate, ut in anniversario Episcopi [72].


COMMUNE DOCTORUM

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

4330 mmmfti medio Ecclésiae aperuit os eius:

I et implevit eum Dóminus spiritu I sapientiae et intellectus: stolam JL glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 1 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

4331 TAeus, qui populo tuo aetérnae salutis Ls beatum N. ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, interces-sórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum. 2 Tim. 4, 1-8

4332 /"Carissime: Testificor coram Deo, et V—' Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: árgue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelístae, ministerium tuum imple. Sobrius esto. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 4333 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: 4334 stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4335 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 4336 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4337 dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt

Commune Doctorum [23]

lucernam, et ponunt eam sub medio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

4338 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

1 Pro Doctore Pontifice Secreta

4339 Oancti N. Pontificis tui atque Doctó-O ris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

2 Pro Doctore non Pontifice Secreta

4340 Qancti N. Confessoris tui atque Doc-O tóris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

4341 Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam:

ut det illis in témpore tritici mensuram. (T. P. Allelúia.)

1 Pro Doctore Pontifice Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 4342 dent salutem: beatus N. Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

2 Pro Doctore non Pontifice Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 4343 dent salutem: beatus N. Confés-sor tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

*] Item altera Epistola pro Doctoribus :

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

Iustus cor suum tradet ad vigilandum 4344 diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis con-siliábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in seculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.


COMMUNE CONFESSORIS NON PONTIFICIS

i Pro Confessóre non Pontifice

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. (T. P. Allelúia, alle-

lúia.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

4346T^Veus, qui nos beáti N. Confessoris JLy tui annua solemnitate laetíficas: concede propitius; ut, cuius natalicia colimus, etiam actiones imitemur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

4347 T)eátus vir, qui inventus est sine LD macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14

4348 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo

Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beá- 4349 tus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4350 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beá- 4351 tus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún-dum Lucam.       Luc. 12, 35-40

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecíncti, et lucérnae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dóminum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beáti servi illi, quos, cum venerit dóminus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecínget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

4353 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4354 T audis tibi, Domine, hostias immolá-JL/ mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem   Mt. 24,46-47

4355 Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4356 T) efécti cibo potuque caelesti, Deus XA. noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.


II

Pro Confessóre non Pontifice

Altera Missa

4357 Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur : plantatus . in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia, allelúia.)

Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

Adesto, Domine, supplicationibus 4358 JljL nostris, quas in beáti N. Confessoris tui solemnitate deferimus: ut, qui nostrae iustítiae fiduciam non habemus, eius, qui tibi placuit, precibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 4, 9-14

Fratres : Spectaculum facti sumus 4359 mundo, et Angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledícimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 4360 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beá-4361 tus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et I versu sequenti, dicitur

4362 Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4363 Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium : et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

4364 JTj Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Lucam.       Luc. 12, 32-34

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

4365 In virtute tua, Domine, laetábitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Praesta nobis, quaesumus, omnípo- 4366 tens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente puríficet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis, 4367 quod vos, qui reliquistis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut, 4368 qui caeléstia alimenta percepimus, intercedente beáto N. Confessóre tuo, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

* Item altera Epistola et alterum Evangelium pro Confessóre non Pontifice:

Epistola Quae mihi fuerunt lucra, ut in festo S. Francisci de Paula Conf., die 2 aprilis.

Evangelium Homo quidam nobilis, ut in festo S. Ludovici Conf., die 25 augusti.


COMMUNE

ABBATUM

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

4369 s iusti meditabitur sapientiam,

O et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

4370 Tntercéssio nos, quaesumus, Domine, JL beáti N. Abbatis comméndet: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

4371 Eccli. 45, 1-6

Dilectus Deo et hominibus, cuius memória in benedictione est. Similem illum fecit in glória sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplinae.

Graduale Ps. 20, 4-5

4372 Domine, praevenísti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus 4373 ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4374 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus 4375 ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

iHTjSequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.    Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum : 4376 Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

4377 Ant. ad Offertorium       Ps. 20, 3 et 4

Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudásti eum: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4378 Qacris altaribus, Domine, hostias su-O perpósitas sanctus N. Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire de-póscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42 4379

Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis in témpore tritici mensuram. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Protegat nos, Domine, cum tui per-4380 ceptióne sacramenti beatus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.


COMMUNE VIRGINUM

I Pro Virgine et Mártyre

4381 Ant. ad Introitum Ps. 118, 46-47

Ioquébar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebat et meditábar in m%%\w mandatis tuis, quae dilexi nimis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

4582 t^eus' mter ce*era potentiae tuae M^y miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae N. Virginis et Martyris tuae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. 4383 Eccli. 51, 1-8 et 12

Confitebor tibi, Domine  Rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iníquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secúndum multitudinem misericordiae nominis tui a rugiéntibus, praeparátis ad escam, de manibus quaeréntium animam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuáta: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dóminum: quoniam éruis sustinentes te, et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 44, 8 4384

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15 et 16 4385 Adducentur Regi virgines post eam:

Commune Virginum [29]

proximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4386 Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4387 Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 15 et 16 Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia. V. Ibid., 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

4388 L"Y"j Sequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Matthaeum.     Mt. 25, 1-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelórum decem virginibus: quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fátuae, et quinque prudentes: sed quinque fátuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum: prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quae parátae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, áperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

Ant. ad Offertorium    Ps. 44, 15 et 16 4389

Afferentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Suscipe, Domine, munera, quae in 4390 beatae N. Virginis et Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Ps. 118, 78 et 80 Confundantur su- 4391 pérbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem in mandatis tuis exercebor, in tuis iustificationibus, ut non confundar. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio Auxiliantur nobis, Domine, sumpta 4392 11. mysteria: et, intercedente beata N. Virgine et Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum nostrum.


II

Pro Virgine et Mártyre Altera Missa 4393 Ant. ad Introitum        Ps. 118, 95-96

Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua, Domine, intellexi: omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

4394Tndulgéntiam nobis, quaesumus, Dó-JL mine, beata N. Virgo et Martyr impleret: quae tibi grata semper exstitit, et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 51, 13-17

4395 T""Xómine Deus meus, exaltasti super jLJ terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecata sum. Invocavi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in témpore superborum sine adiutorio. Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea. Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de témpore iniquo. Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, Domine Deus noster.

4396 Graduale Ps. 45, 6 et 5

Adiuvabit eam Deus vultu suo: Deus in medio eius, non commovebitur. V. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo 4397 sapiens, et una de numero prudén-tum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, 4398 quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo 4399 sapiens, et una de numero prudéntum. Allelúia. V. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generatio cum claritáte! Allelúia.

CTj Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4400 suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamí-lias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

4401 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

4402 Secreta

Hostias tibi, Domine, beatae N. Virginis et Martyris tuae dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum.

4403 Antiphona ad Communionem Ps. 118, 121, 122 et 128 Feci iudicium et iustitiam, Domine, non calumnientur mihi superbi: ad ómnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4404 T^Vivíni muneris largitate satiati, JL/ quaesumus, Domine Deus noster: ut, intercedente beata N. Virgine et Mártyre tua, in eius semper participatione vivamus. Per Dóminum.

4405 ^ Item alterum Evangelium : Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 19, 3-12

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia, qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerébit uxóri suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxóre, non expedit nubere. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelórum. Qui potest capere, capiat.

«J PRO PLURIBUS VIRGINIBUS MARTYRIBUS Missa dicitur ut supra, cum Epistola De virginibus ex Missa Vultum tuum, de Communi Virginum IV loco [33], et orationibus ut infra:

Oratio 4406

Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, sanctarum Virginum et Martyrum tuarum N. et N. palmas in-cessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

4407 Tnténde, quaesumus, Domine, múne-JL ra altaribus tuis pro sanctarum Virginum et Martyrum tuarum N. et N. festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

4408 XJraesta nobis, quaesumus, Domine: L intercedentibus sanctis Virginibus et Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum.


III

Pro Virgine tantum

Ant. ad Introitum Ps. 44, 8

4409 w "dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae

prae consortibus tuis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

4410T^xáudi nos, Deus salutaris noster: JLv ut sicut de beatae N. Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

2 Cor. 10, 17-18; 11, 1-2 4411 TTratres: Qui gloriatur, in Domino JL glorietur. Non enim qui seípsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipiéntiae meae, sed et

D supportate me: aemulor enim vos Dei aemulatióne. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Graduale Ps. 44, 5 4412

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 15 et 16 4413 Adducentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 44, 11 et 12 4414

Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: quia concupivit Rex speciem tuam. V. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: fíliae regum in honore tuo. V. Ibid., 15 et 16 Adducentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi. V. Afferentur in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 15 et 16 4415 Adducentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi in laetítia. Allelúia. V. Ibid., 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

iT i Sequentia sancti Evangelii secún-n7 dum Matthaeum.     Mt. 25, 1-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 4416 suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelórum decem virginibus: quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem

ex eis erant fátuae, et quinque prudentes: sed quinque fátuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum: prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et émi-te vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, áperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

4417 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 10

Fíliae regum in honore tuo, astitit regina a dextris tuis in vestitu deauráto, circumdata varietate. (T. P. Allelúia.) Secreta

4418 Recepta tibi sit, Domine, sacrátae Xl plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem   Mt. 25, 4 et 6

4419 Quinque prudentes virgines acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce Sponsus venit: exite obviam Christo Domino. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4420 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.


IV

Pro Virgine tantum

1    Altera Missa Ant. ad Introitum    Ps. 44,13,15 et 16 4421

Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: adducentur Regi virgines post eam: proximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 4422 ut, sicut de beatae N. Virginis tuae festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 7, 25-34

Fratres : De virginibus praeceptum 4423 Dómini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidélis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxóri ? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxóre ? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: et qui fient, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi.Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxóre est, sollicitus est quae Dómini sunt, quómodo placeat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollicitus est quae sunt mundi, quómodo placeat uxóri, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Dómini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: in Christo Iesu Domino nostro.

4424 Graduale Ps. 44, 12

Concupivit Rex decorem tuum, quoniam ipse est Dóminus Deus tuus. V. Ibid., 11 Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam.

4425 Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo sapiens, et una de numero prudén-tum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 44, 12, 13 et 10

4426 Quia concupivit Rex speciem tuam. V. Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: fíliae regum in honore tuo. V. Ibid., 15-16 Adducentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi. V. Afferentur in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo 4427 sapiens, et una de numero prudéntum. Allelúia. V. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generatio cum claritáte! Allelúia.

Evangelium Simile est regnum caelórum thesauro abscondito, ut infra [36], vel Evangelium Simile erit regnum caelorum decem virginibus, ut supra [32].

Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 15-16 4428

Afferentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 4429 XJl plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem  Mt. 13, 45-46 4430

Simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, dedit ómnia sua, et comparavit eam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4431 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.


COMMUNE NON VIRGINUM

M Pro Mártyre non Virgine

Ant. ad Introitum Ps. 118, 95-96

4432 áWTe exspectaverunt peccatores, ut  perderent   me :

testimonia tua, Domine, ntelléxi: omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

4433 T^Veus, qui inter cetera potentiae tuae JL/ miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae N. Martyris tuae natalícia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

4434 Eccli. 51, 1-8 et 12

Cnfitébor tibi, Domine Rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iníquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secúndum multitudinem misericordiae nominis tui a rugiéntibus, praeparátis ad escam, de manibus quaeréntium animam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuáta: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dóminum: quoniam éruis sustinentes te, et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitá- 4435 tem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie 4436 tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 4437 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 5 Spe- 4438 cie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Allelúia.

4439 Lyj Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia ? Dicunt ei : Etiam. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

4440 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4441 Oúscipe, Domine, munera, quae in O beatae N. Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

4442 Antiphona ad Communionem

Ps. 118, 161 -162 Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum: laetabor ego super eloquia tua, quasi qui invenit spolia multa. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio A uxiliéntur nobis, Domine, sumpta 4443 Ji \ mysteria: et, intercedente beata N. Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] PRO PLURIBUS MARTYRIBUS, quae non sint Virgines, dicatur Missa ut supra, cum orationibus ut infra:

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine Deus 4444 noster, sanctarum Martyrum tuarum N. et N. palmas incessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Intende, quaesumus, Domine, munera 4445 altaribus tuis pro sanctarum Martyrum tuarum N. et N. festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti ; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 4446 intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


II

Pro nec Virgine nec Mártyre

Ant. ad Introitum    Ps. n 8, 75 et 120

4447 f ^^ognóvi, Domine, quia aequitas i iudicia tua, et in veritate tua ^^mmS humiliasti me: confíge timore tuo carnes meas, a mandatis tuis tímui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini.

V. Glória Patri.

Oratio

4448 TH'xáudi nos, Deus salutaris noster: JLv ut, sicut de beatae N. festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

4449 Prov. 31, 10-31

Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. Quaesívit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brácchium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit ínopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex cleméntiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicavérunt: vir eius, et laudavit eam. Multae fíliae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dóminum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.

Graduale Ps. 44, 3 et 5

Diffusa est gratia  in labiis tuis : 4450 propterea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie 4451 tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 4452 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4453 Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Allelúia.

4454 t HT j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagena» missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

4455 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

/Recepta tibi sit, Domine, sacrátae ple- 4456 xV bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitá- 4457 tem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4458 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

•f Item altera Epistola pro Vidua:

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 5, 3-10

Críssime: Viduas honora, quae ve- 4459 re víduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.


COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIAE

Festum Dedicationis ecclesiae est festum Domini

Ant. ad Introitum Gen. 28, 17

4460 1P"«P*^ erríbilis est locus iste: hic do-I       mus Dei est, et porta caeli: I       et vocabitur aula Dei. (T. P. JL.     Allelúia, allelúia.) Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri. 1 In anniversario Dedicationis Oratio

446lT*Veus, qui nobis per síngulos annos jl/ huius sancti templi tui consecrationis réparas diem, et sacris semper mysteriis repraeséntas incolumes: exaudi preces populi tui, et praesta; ut, quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse laetetur. Per Dóminum.

2 In ipso die Dedicationis

4462 Oratio

Deus, qui invisibiliter ómnia confines, et tamen pro salute generis humáni signa tuae poténtiae visibiliter ostendis: templum hoc potentia tuae inhabitatiónis illustra, et concede; ut omnes, qui huc deprecatúri conveniunt, ex quacumque tribulatione ad te clamaverint, consolationis tuae beneficia consequantur. Per Dóminum.

4463 Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis

Apostoli. Apoc. 21, 2-5

In diebus illis: Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio ómnia.

Graduale

Locus iste a Deo factus est, inaesti 4464 mábile sacramentum, irreprehensíbilis est. V. Deus, cui astat Angelorum chorus, exaudi preces servorum tuorum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 2 Ado- 4465 rábo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 124, 1-2

Qui confidunt in Domino, sicut 4466 mons Sion: non commovebitur in aetérnum, qui habitat in Ierusalem. V. Montes in circuitu eius, et Dóminus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 2 Ado 4467 rábo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo. Allelúia. V. Bene fundata est domus Dómini supra firmam petram. Allelúia.

4468 LTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.        Luc. 19, i-io

In illo témpore: Ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: et quaerebat videre Iesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecúrrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum; quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende ; quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset. Stans autem Zachaeus,dixit ad Dóminum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum fácere,quod perierat.

Credo, quoties festum gradu I vel II classis celebretur.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Antiphona ad Offertorium

4469 1 Paral. 29, 17 et 18 Domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa; et populum tuum, qui repertus est, vidi cum ingenti gaudio: Deus Israel, custodi hanc voluntatem, allelúia.

1 In anniversario Dedicationis In ecclesia ipsa dedicata

Secreta

4470 Annue, quaesumus, Domine, préci-XjL bus nostris: ut, quicumque intra templi huius, cuius anniversarium dedicationis diem celebramus, ambitum continémur, plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeá-mus ; ut, dum haec vota praesentia reddimus, ad aeterna praemia, te adiuvante, pervenire mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Extra ecclesiam ipsam dedicatam Secreta

Annue, quaesumus, Domine, preci- 4471 XjL bus nostris: ut, dum haec vota praesentia reddimus, ad aeterna praemia, te adiuvante, pervenire mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

2 In ipso die Dedicationis Secreta

Deus, qui sacrandórum tibi auctor 4472 es munerum, effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam: ut ab omnibus, in ea invocantibus nomen tuum, defensionis tuae auxilium sentiatur. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Mt. 21,13

Domus mea domus orationis vocá- 4473 bitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Allelúia.)

1 In anniversario Dedicationis

Postcommunio

Deus, qui de vivis et electis lapidi- 4474 bus aetérnum maiestati tuae prae-paras habitaculum: auxiliáre populo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiae tuae corporalibus proficit spátiis, spiritualibus amplificetur augméntis. Per Dóminum nostrum.

2 In ipso die Dedicationis Postcommunio 4475 /Quaesumus, omnípotens Deus : ut in hoc loco, quem nomini tuo indigni dedicávimus, cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. Per Dóminum.

•f Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae vel oratorii est pars totius ritus consecrationis; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquae Missae votivae I classis prohibentur.

In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.

Aliae Missae quae in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivae I classis.

¦f In solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.


COMMUNE FESTORUM B. MARIAE VIRGINIS

Ant. ac

S Ant. ad Introitum Sedulius

4476 ^->|alve, sancta parens, enixa puérpe-ra Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 44,2

Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

4477 /Concede nos famulos tuos, quaesu-

mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

4478

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16

saecula creata sum, usque aa futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta

Ab initio, et ante JiJL et usque ad

coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

Benedicta et venerabilis es, Virgo 4479 María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

Allelúia, allelúia. V. Post partum, 4480 Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

In Adventu, loco versus praecedentis, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 4481 María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4482 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabriélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata perman-sísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4483 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. i, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

L"Y" j Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Lucam. Luc. u, 27-28 4484T n illo témpore: Loquente Iesu ad tur-JL bas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Credo, quoties festum gradu I vel II classis celebretur.

Ant. ad Offertorium   Luc. 1, 28 et 42 4485

Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beá- 4486 tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem

Beata viscera Maríae Virginis, quae 4487 portaverunt aetérni Patris Fílium. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4488 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


MISSAE DE S. MARIA IN SABBATO

QUAE DICI ETIAM POSSUNT ALIIS DIEBUS UT VOTIVAE DE B. MARIA VIRGINE, IUXTA RUBRICAS VEL, EX INDULTO, PRO TEMPORUM DIVERSITATE

I TEMPORE ADVENTUS

4489 Ant. ad Introitum Isai. 45, 8

Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. »» Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4490 i "\eus, qui de beatae Maríae Virginis A>/ útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per eundem Dóminum.

Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 7, 10-15

4491 Tn diebus illis: Locútus est Dóminus JL ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dóminum. Et dixit: Audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet fílium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

Graduale Ps. 23, 7

Tollite portas, principes, vestras: et 4492 elevamini, portae aeternáles: et introibit Rex glóriae. V. Ibid., 3-4 Quis ascendet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde.

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 4493 María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 1, 26-38

In illo témpore: Missus est Angelus 4494 Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ant. ad Offertorium    Luc. i, 28 et 42

4495 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.

4496

Secreta

In mentibus nostris, quaesumus, Domine, verae fidei sacramenta confirma: ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur; per eius salutíferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Ant. ad Communionem       Isai. 7, 14

4497 Ecce Virgo concipiet et pariet fílium : et vocabitur nomen eius Emmanuel.

Postcommunio

4498 /*\ rátiam tuam, quaesumus, Domine, VT mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Dóminum nostrum.


II

A NATIVITATE DOMINI USQUE AD PURIFICATIONEM

Ant. ad Introitum  Ps. 44, 13, 15 et 16

Vultum tuum deprecabuntur 4499 omnes divites plebis: adducentur Regi virgines post eam: próximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Et in sabbato dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, qui salutis aetérnae, beatae Ma- 4500 ríae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitísti: tribue, quaesumus ; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam merúimus auctorem vitae suscipere, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Titum. Tit. 3, 4-7

Carissime : Apparuit benignitas et 4501 humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus iustítiae, quae fecimus nos, sed secúndum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Salvatorem nostrum: ut, iustificati gratia ipsius, heredes simus secúndum spem vitae aetérnae: in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Ps. 44, 3

Speciosus forma prae filiis hominum: 4502 diffusa est gratia in labiis tuis. V. Ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi: lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

4503 Allelúia, allelúia. V. Post partum, Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4504 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 15-20

4505 Tn illo témpore: Pastores loquebantur JL ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus ostendit nobis. Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesépio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. María autem conservabat ómnia verba haec, conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Antiphona ad Offertorium

4506 Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Secreta

4507 nr^ua, Domine, propitiatióne, et beatae

X.   Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem

haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4508 Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 4509 get a crimine: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, caelestis remédii faciat esse consortes. Per eundem Dóminum.


III

A DIE 3 FEBRUARII USQUE AD FERIAM IV HEBDOMADAE SANCTAE

Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, eníxa puérpera 4510 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Concede nos famulos tuos, quaesu- 4511 mus, -Domine Dejos, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum,4512 áCjl et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata

similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

4513 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

4514 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4515 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabriélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata perman-sísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

4516 iTj Sequentia sancti Evangelii secún-r AS* dum Lucam.       Luc. ii, 27-28

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit : Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Antiphona ad Offertorium

4517 Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beatae 4518 Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4519 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4520 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.


IV

TEMPORE PASCHALI Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, enixa puérpera 4521 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum, allelúia, allelúia. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis. Oratio

Concede nos famulos tuos, quaesu- 4522 mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum, 4523 IV et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta

coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. i, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

4525

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore : Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Antiphona ad Offertorium 6    Beata es, Virgo María, quae omnium portasti Creatorem: genuisti qui te fecit, et in aetérnum permanes Virgo, allelúia.

Secreta

rTHua, Domine, propitiatióne, et beá-JL tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum. Praefatio de B. Maria Virgine Et te in ve-

i      Antiphona ad Communionem

Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium, allelúia.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4529 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum.


A FESTO SS. TRINITATIS USQUE AD SABBATUM ANTE DOMINICAM I ADVENTUS

Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, eníxa puérpera 4530 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis. Oratio

Cncéde nos famulos tuos, quaesu- 4531 mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum, 4532 íV et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

4533 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

4534 Allelúia, allelúia. V. Post partum, Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

4535 L"Y" j Sequentia sancti Evangelii secún-rJL1 dum Lucam.        Luc. ii, 27-28

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

4536 Ant. ad Offertorium   Luc. 1, 28, et 42

Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta

nn'ua, Domine, propitiatióne, et beatae 4537 JL Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate*

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4538 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4539 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos . ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


MISSAE VOTIVAE

MISSAE VOTIVAE

DE MYSTERIIS DOMINI AUT DE ANGELIS VEL SANCTIS SINGULIS HEBDOMADAE DIEBUS DISPOSITAE

^ Sequentes Missae votivae, quamquam omnibus hebdomadae diebus non impeditis dici possunt, convenienter tamen, saltem in choro, dicuntur die assignato.

Feria II

Missa de Ssma Trinitate

4540 Ant. ad Introitum Tob. 12, 6

Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas: confitébi-| mur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 8, 2 Domine, Dóminus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Glória Patri.

4541 Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aetérnae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut, eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniámur adversis. Per Dóminum nostrum.

4542 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios.     2 Cor. 13, u et 13

Fratres: Gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Gratia Dómini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

Graduale Dan. 3, 55-56

Benedíctus es, Domine, qui intué- 4543 ris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedíctus es, Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 52 Bene- 4544 dictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Te Deum Patrem ingenitum, te Fi- 4545 lium unigenitum, te Spiritum Sanctum Paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem, toto corde confitemur, laudamus atque benedicimus. V. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. V. Tibi laus, tibi glória, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, o beata Trinitas.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur: [50]

Missa votiva de Angelis

Í546 Allelúia, allelúia. V. Dan. 3, 52 Benedíctus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia. V. Benedicamus Patrem et Fílium cum Sancto Spiritu. Allelúia.

4547

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Ioann. 15, 26-27; 16, 1-4

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibébitis, quia ab initio mecum estis. Haec locútus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestáre Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. Sed haec locútus sum vobis, ut, cum venerit hora eórum, reminiscamini, quia ego dixi vobis.

Ant. ad Offertorium Tob. 12, 6

4548 Benedíctus sit Deus Pater, unigeni-túsque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4549 Oanctífica, quaesumus, Domine Deus O noster, per tui sancti nominis invocationem, huius oblationis hostiam: et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aetérnum. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

4550 Ant. ad Communionem      Tob. 12, 6

Benedicimus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. F. Allelúia.)

Postcommunio

Pofíciat nobis ad salutem corporis 4551 et animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio: et sempiternae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria III

Missa de Angelis

Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

Benedícite Dóminum, omnes An- 4552 k geli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Et semper dicitur Glória in excelsis. Oratio

Deus, qui, miro ordine, Angelorum 4553 ministeria hominumque dispén-sas: concede propitius; ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper as-sístitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 5, 11-14

In diebus illis : Audivi vocem Angelorum multorum in circuitu throni, et 4554 animalium, et seniorum: et erat numerus eórum milia milium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accípere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitúdi-

Missa votiva de Angelis

[51]

nem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedénti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et glória, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et vigintiquátuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

Graduale Ps. 148, 1-2

4555 Laudate Dóminum de caelis: laudate eum in excelsis. V. Laudate eum, omnes Angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius.

4556 Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In conspectu Angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 20

4557 Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V Ibid., 21-22 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. V. Benedícite Domino, ómnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4558 Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allelúia. V. Matth. 28, 2 Angelus Dómini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Allelúia.

iJTiSequéntia sancti Evangelii secún- 4559 r      dum Ioannem. Io. 1, 47-51

In illo témpore: Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub fi-cu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub neu, credis: maius his videbis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, 4560 habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Hostias tibi, Domine, laudis offer i- 4561 mus, suppliciter deprecantes: ut easdem, angélico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Angeli, Archangeli, Throni et Do- 4562 minatiónes, Principatus et Potestates, Virtutes   caelórum,  Cherubim atque Seraphim,   Dóminum   benedícite in aetérnum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4563 epléti, Domine, benedictione cae-A.V lésti, suppliciter imploramus: ut, quod frágili celebramus officio, sanctorum Angelorum atque Archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. Per Dóminum nostrum.

Feria IV Missa de S. Ioseph

4564 Ant. ad Introitum Ps. 32, 20-21

Adiutor et protector noster est Ámm\ Dóminus : in eo laetábitur cor JL JL nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 79, 2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

4565 T^Veus, qui ineffabili providentia beá-JLy tum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae sponsum eligere dignatus es: praesta, quaesumus ; ut, quem protectó-rem veneramur in terris, intercessórem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Genesis. Gen. 49, 22-26

4566 TH'ílius accrescens Ioseph, filius accré-jl scens, et decorus aspectu: fíliae dis-currérunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invide-rúntque illi habentes iacula. Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula bracchiórum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est, lapis Israel. Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnípotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in benedic- 4567 tiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia.      Fac nos innó- 4568 cuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocinio. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. in, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4569 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. De quacumque 4570 tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero protector eórum semper. Allelúia. V. Fac nos innócuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocinio. Allelúia.

j Sequentia sancti Evangelii secún-' 1 " dum Lucam. Luc. 3, 21-23

In illo témpore: Factum est autem 4571 cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum: et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph.

4572 Ant. ad Offertorium   Ps. 147, 12 et 13

Lauda, Ierusalem, Dóminum: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedíxit filiis tuis in te. (T. P.

AUelÚk-) Secreta

4573 Sanctissimae Genetricis tuae sponsi O patrocinio suffulti, rogamus, Domine, clementiam tuam: ut corda nostra facias terrena cuncta despicere, ac te verum Deum perfecta caritate diligere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Praefatio de S. Ioseph Et te in veneratione.

Ant. ad Communionem    Matth. 1,16

4574 Iacob autem genuit Ioseph virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4575 i "\ivini muneris fonte refecti, quaesu-jlJ mus, Domine Deus noster: ut, sicut nos facis beáti Ioseph protectione gaudere; ita, eius meritis et intercessione, caelestis glóriae facias esse partícipes. Per Dóminum.

Item feria IV

Missa

de Ss. Petro et Paulo App.

Extra tempus paschale

4576 Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, cuius dextera beatum Petrum 4577 ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, et coapóstolum eius Paulum, tertio naufragántem, de profundo pélagi liberavit: exaudi nos propitius, et concede; ut, ambórum meritis, aeternitátis gloriam consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 5, 12-16

In diebus illis: Per manus Apostolo- 4578 rum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus. Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateas eicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberaréntur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.

Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om- 4579 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 138, 17 Ni- 4580 mis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

4581 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

4582 i Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.   Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

4583 Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

4584 /^\fférimus tibi, Domine, preces et V^/ munera: quae ut tuo sint digna conspectu, Apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Apostolis.

4585 Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

(rótege, Domine, populum tuum: et 4586 Apostolorum tuorum Petri et Pauli

patrocinio confidéntem, perpetua defensione conserva. Per Dóminum.

Tempore paschali Missa ut supra, praeter sequentia:

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

irotexísti me, Deus, a conventu 4587 malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem,

allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Post Epistolam: Allelúia, allelúia. 4588 V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Ant. ad Offertorium Ps. 88 , 6 4589

Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11 4590

Laetábitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Similiter feria IV

Missa de omnibus Ss. Apostolis

Extra tempus paschale Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

ihi autem nimis honorati sunt 4591

amici tui, Deus: nimis con-. fortátus est principatus eó-

rum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti

me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

V. Glória Patri.

Oratio

4592 T^Veus, qui nos per beatos Apostolos JL/ tuos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti: da nobis; eórum gloriam sempiternam et proficiéndo celebrare, et celebrando proficere. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 7-13

459) T^ratres: Unicuique nostrum data est X gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

4594 Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

4595 Allelúia, allelúia. V. Ps. 138, 17 Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gaudio 4596 metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. y. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secún 4597 dum Matthaeum.    Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum: 4598 et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

Gloriam, Domine, sanctorum Apo- 4599 stolórum tuorum perpetuam venerantes: quaesumus; ut eam, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. Per Dóminum.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Mt. 19, 28 4600

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

4601 T^ercéptis, Domine, sacramentis, sup-JL plíciter exorámus: ut, intercedentibus beátis Apostolis tuis; quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum nostrum.

Tempore paschali Missa ut supra, praeter sequentia:

4602 Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

Protexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

4603 Post Epistolam: Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Allelúia.

4604 Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione, allelúia, allelúia.

Ant. ad Communionem Ps. 18, 5

4605 In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum, allelúia, allelúia.

*] Praecedentes Missae, tum intra, tum extra tempus paschale, sumi etiam possunt pro votiva alicuius sancti Apostoli, de quo in Missale non habeatur Missa propria: orationes autem, in casu, dicuntur ut infra:

Oratio

Maiestatem tuam, Domine, supplí- 4606 citer exorámus: ut, sicut Ecclésiae tuae beatus N. Apostolus exstitit praedicátor et rector ; ita apud te sit pro nobis perpetuus intercéssor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Sacrificium nostrum tibi, Domine, 4607 quaesumus, beáti N. Apostoli precatio sancta concíliet: ut, in cuius honore solemniter exhibetur, eius meritis efficiatur acceptum. Per Dóminum.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, divina mysté- 4608 ria, beáti N. Apostoli memória laetantes: quae, sicut tuis Sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. Per Dóminum.

Feria V

Missa de Spiritu Sancto

Ant. ad Introitum Sap. 1, 7

Spiritus Dómini replevit orbem ter- 4609 rárum: et hoc, quod continet ómnia, scientiam habet vocis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 67, 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui corda fidelium Sancti 4610 Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere ; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti Oratio

Deus, cui omne cor patet, et omnis volúntas loquitur, et quem nullum latet secretum: purífica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri; ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 8, 14-17

In diebus illis: Cum audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Dómini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Graduale Ps. 32, 12 et 6

Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et Spiritu oris eius omnis virtus eórum.

Allelúia, allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 103, 30

5 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis fáciem terrae. V. O quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis ! (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 103, 30 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur:4616 et renovabis fáciem terrae. Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 14, 23-31

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis4617 suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris. Haec locútus sum vobis, apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit ómnia, et suggeret vobis ómnia quaecúmque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut, cum factum fuerit, credatis. Iam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Sed ut cognó-

scat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.

*\ Post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

4618 Ant. ad Offertorium        Ps. 67, 29-30

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis: a templo tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera, allelúia.

Secreta

4619 "\ AE únera, quaesumus, Domine, oblata JLVJL sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti Secreta

4620 T T aec oblatio, quaesumus, Domine, jLJL cordis nostri máculas emundet: ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Praefatio de Spiritu Sancto.

í *] Post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

4621 Ant. ad Communionem   Act. 2, 2 et 4

Factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes: et repléti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, allelúia.

Postcommunio

4622 ^ancti Spiritus, Domine, corda nostra I           O mundet infúsio: et sui roris intima 1            aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum:

Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti

Postcommunio

Concede, quaesumus, omnípotens 4623 Deus, Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis: quatenus, eius gratia, et ab omnibus liberemur tentationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam percipere mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Item feria V Missa de sanctissimo Eucharistiae Sacramento

Ant. ad Introitum Ps. 80, 17

Cibavit eos ex ádipe frumenti: 4624 et de petra, melle saturavit eos. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nobis sub Sacramento mi- 4525 rábili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4626 ad Corinthios.        1 Cor. n, 23-29

Fratres: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indigne, iudicium sibi mandúcat et bibit: non diiudicans corpus Dómini.

4627 Graduale Ps. 144, 15-16

Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.

4628 Allelúia, allelúia. V Ioann. 6, 56-57 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4629 Tractus Malach. 1, n

Ab ortu solis, usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. V. Et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus. V. Prov. 9, 5 Venite, comedite panem meum: et bibite vinum, quod miscui vobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 24, 3 5 Co- 4630 gnoverunt discipuli Dóminum Iesum in fractione panis. Allelúia. V. Ioann. 6, 56-57 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Allelúia.

lt" j Sequentia sancti Evangelii secún-" JL" dum Ioannem. Io. 6, 56-59

In illo témpore: Dixit Iesus turbis 4631 Iudaeórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum.

Ant. ad Offertorium Levit. 21, 6

Sacerdotes Dómini incensum et pa- 4632 nes offerunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

cclésiae tuae, quaesumus, Domine, 4633 1 unitatis et pacis propitius dona

concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 1 Cor. n, 26-27 Quotiescumque man- 4634 ducábitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4635 T^ac nos> qnaesumus, Domine, divini-X7 tátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio prae-figúrat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Similiter feria V

Missa de D. N. Iesu Christo summo et aeterno Sacerdote

Ant. ad Introitum Ps. 109, 4

4636 "¥"Urávit Dóminus, et non paenitébit

I eum: Tu es sacerdos in aetérnum JL. secúndum ordinem Melchisedech. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Dixit Dóminus Domino meo: Sede a dextris meis. V. Glória Patri.

Oratio

4637 t^Veus, qui, ad maiestatis tuae gló-a\J riam et generis humáni salutem, Unigenitum tuum summum atque aetérnum constituisti Sacerdotem: praesta; ut, quos ministros et mysteriorum suorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-11

4638 1 fratres: Omnis pontifex ex homí-JT nibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam

Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit ut pontifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum secúndum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem, cum esset Filius Dei, didicit ex iis quae passus est, oboediéntiam : et consummatus, factus est, omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aetérnae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo et ininterpretabilis ad dicendum.

Graduale Luc. 4, 18

Spiritus Dómini super me: propter 4639 quod unxit me. V. Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde.

Allelúia, allelúia. V. Hebr. 7, 24 4^40 Iesus autem eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 9, 34-36

Exsurge, Domine Deus, exaltetur 4641 manus tua: ne obliviscaris pauperum. V. Vide quoniam tu laborem et dolorem consideras. V. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Hebr. 7, 24 4642 Iesus autem eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Allelúia. V. Luc. 4, 18 Spiritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. Allelúia.

4643 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.       Luc. 22, 14-20

In illo témpore: Discubuit Iesus, et duodecim Apostoli cum eo. Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice, gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Ant. ad Offertorium     Hebr. 10,12-14

4644 Christus unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei: una enim oblatione consummavit in aetérnum sanctificatos. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4645 T T aec munera, Domine, mediator no-JL JL ster Iesus Christus tibi reddat accepta: et nos, una secum, hostias tibi gratas exhibeat: Qui tecum vivit.

Antiphona ad Communionem

4646 1 Cor. n, 24-25 Hoc Corpus, quod pro vobis tradetur: hic calix novi testamenti est in meo Sanguine, dicit Dóminus: hoc facite, quotiescumque súmitis, in meam commemorationem. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Vivificet nos, quaesumus, Domine, 4647 divina quam obtulimus et sumpsimus hostia: ut, perpetua tibi caritate coniuncti, fructum, qui semper maneat, afferamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria VI

Missa de sancta Cruce

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

Nos autem gloriari oportet in 4648 Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 66, 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. V. Glória Patri.

Extra tempus paschale Oratio

Deus, qui unigeniti Filii tui pretio- 4649 so sanguine vivíficae Crucis vexillum sanctificare voluisti: concede, quaesumus; eos, qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore, tua quoque ubique protectione gaudere. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Tempore paschali Oratio

Deus, qui pro nobis Fílium tuum 4650 Crucis patíbulum subire voluisti, ut inimici a nobis expélleres potestatem: concede nobis, famulis tuis; ut resurrectionis gratiam consequamur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.       Philipp. 2, 8-11

4651 "TJratres: Christus factus est pro nobis X/ oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Graduale Ibid., 8-9

4652 Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

4653 Allelúia, allelúia. y. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum, et Dóminum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4654 Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi: quia per Crucem tuam redemisti mundum. V. Tuam Crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recólimus passionem: miserere nostri, qui passus es pro nobis. V. O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare Regem caelórum, et Dóminum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4655 Allelúia, allelúia. Y. Ps. 95, 10 Dicite in gentibus, quia Dóminus regnavit a ligno. Allelúia, y. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum, et Dóminum. Allelúia.

l"t j Sequentia sancti Evangelii secún-r       dum Matthaeum.    Mt. 20, 17-19

In illo témpore: Assumpsit Iesus duo- 4656 decim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosólymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

Antiphona ad Offertorium Protege, Domine, plebem tuam, per 4657 signum sanctae Crucis, ab omnibus insidiis inimicorum omnium: ut tibi gratam exhibeamus servitutem, et acceptabile fiat sacrificium nostrum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Haec oblatio, Domine, quaesumus, 465g ab omnibus nos purget offénsis: quae in ara Crucis etiam totius mundi tulit offensam. Per eundem Dóminum. Praefatio de sancta Cruce.

Antiphona ad Communionem 4659 Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio Adesto nobis, Domine Deus noster: 4660 Xi et, quos sanctae Crucis laetári facis honore, eius quoque perpetuis de-fénde subsidiis. Per Dóminum.

Item feria VI

Missa de Passione Domini

Ant. ad Introitum        Philipp. 2, 8-9

Humiliavit semetipsum Dómi- 4661 nus Iesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est

super omne nomen. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 88, 2 Misericordias Dómini in aetérnum cantabo: in generationem et generationem. V. Glória Patri.

Oratio

4662 T"\ómine Iesu Christe, qui de caelis ad JLy terram de sinu Patris descendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudísti: te humiliter deprecámur; ut in die iudicii ad dexteram tuam audire mereamur: Venite, benedicti: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia.

Léctio Zacharíae Prophetae.

4663 Zach. 12, 10-11; 13, 6-7

Haec dicit Dóminus: Effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum grátiae et precum : et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, et dicetur: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eórum, qui diligebant me. Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaeréntem mihi, dicit Dóminus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: ait Dóminus omnípotens.

4664 Graduale Ps. 68, 21-22

Improperium exspectavit cor meum, et miseriam: et sustinui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit: conso-lántem me quaesívi, et non inveni. V. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me acéto.

Allelúia, allelúia. V. Ave, Rex noster: 4665 tu solus nostros es miseratus errores: Patri oboediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Isai. 53, 4-5

Vere languores nostros ipse tulit, et 4666 dolores nostros ipse portavit. V. Et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. V. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. V. Disciplina pacis nostrae super eum: et livore eius sanati sumus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ave, Rex noster : 4667 tu solus nostros es miseratus errores: Patri oboediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Allelúia. V. Tibi glória, hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 28-35

In illo témpore: Sciens Iesus, quia 4668 ómnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sítio. Vas ergo erat positum acéto plenum. Illi autem spongiam plenam acéto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt

Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius.

4669 Antiphona ad Offertorium Insurrexerunt in me viri iniqui: absque misericordia quaesierunt me interficere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lanceis suis vulneraverunt me, et concussa sunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúia.)

Secfeta

4670 /^"Xblátum tibi, Domine, sacrificium, V-x intercedente unigeniti Filii tui Passione, vivificet nos semper et mú-niat: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de sancta Cruce.

Ant. ad Communionem   Ps. 21, 17-18

4671 Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4672 t^Vómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, JlJ qui hora sexta pro redemptione mundi Crucis patíbulum ascendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudísti: te humiliter deprecámur ; ut, post obitum nostrum, paradisi ianuas nos gau-dénter introire concedas: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Similiter feria VI Missa de Ssmo Corde Iesu 4673

Ant. ad Introitum       Ps. 32, 11 et 19

Cogitationes Cordis eius in generatione et generationem: ut éruat a morte animas eórum, et alat eos in fame. Ps. ibid., 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio 4674

Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulneráto peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largíri dignáris: concede, quaesumus ; ut, illi devótum pietatis nostrae praestántes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4675 ad Ephesios. Ephes. 3, 8-19

Fatres: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi: et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit: ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei: secúndum prae-finitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur: ut det vobis secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris:

in caritate radicati et fundati: ut possitis comprehendere, cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

4676 Graduale Ps. 24, 8-9

Dulcis et rectus Dóminus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. V. Diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.

4677 Allelúia, allelúia. V. Matth, n, 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4678 Tractus Ps. 102, 8-10

Misericors et miserator Dóminus, longanimis et multum misericors. V. Non in perpetuum irascetur, neque in aetérnum comminábitur. V. Non secúndum peccata nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitates nostras retribuit nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4679 Allelúia, allelúia. V. Matth, n, 29 et 28 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia. V. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Allelúia.

4680

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 31-37

In illo témpore: Iudaei, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuétis ex eo. Et iterum ália Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Ant. ad Offertorium Ps. 68, 21

Improperium exspectavit Cor meum 4681 et miseriam, et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit ; conso-lántem me quaesívi, et non inveni.

Tempore vero paschali sic mutatur:

Ant. ad Offertorium Ps. 39, 7-9

Holocaustum et pro peccato non 4682 postulasti; tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: Deus meus, volui et legem tuam in medio Cordis mei, allelúia.

Secreta

Respice, quaesumus, Domine, ad 4683 ineffabilem Cordis dilecti Filii tui caritatem: ut quod offerimus sit tibi munus acceptum et nostrorum expiatio delictorum. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Ssrho Corde Iesu.

4684 Ant. ad Communionem       Io. 19, 34

Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Tempore autem paschali sic mutatur:

4685 Ant. ad Communionem Io. 7, 37

Si quis sitit, veniat ad me et bibat, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Praebeant nobis, Domine Iesu, diví- 4686 num tua sancta fervorem: quo, dulcíssimi Cordis tui suavitate percepta, discamus terrena despicere et amáre caeléstia: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

^ In sabbato dicitur Missa de sancta Maria, ut supra post Commune festorum

eiusdem beatae Mariae Virginis habetur [43-48]. *] Quolibet die a rubricis non impedito dici possunt, cum in choro tum extra chorum, etiam aliae Missae, quae, iuxta rubricas, tamquam votivae permittuntur.


II

MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA

^vnt. a<

S i. Pro eligendo Summo Pontifice

Dicitur Missa de Spiritu Sancto ut supra [56], vel ut sequitur:

Ant. ad Introitum 1 Reg. 2, 35

4687 ?""Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet: et aedificábo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius.

V. Glória Patri.

Oratio

4688 O úpplici, Domine, humilitate depósci-O mus: ut sacrosánctae Románae Ecclésiae concedat Pontificem illum tua immensa pietas; qui et pio in nos studio semper tibi plácitus, et tuo populo pro salubri regimine sit assidue ad gloriam tui nominis reverendus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos.       Hebr. 4, 16; 5, 1-7

Patres: Adeamus cum fiducia ad 4689 thronum grátiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit, ut pontifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Graduale Levit. 21, io

4690 Pontifex sacerdos magnus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis óleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus: debuit per ómnia fratribus similari. V. Hebr. 2, 17 Ut misericors fíeret, et fidélis pontifex ad Deum: ut repropitiaret delicta populi.

4691 Allelúia, allelúia. V. Levit. 21, 8 Sacerdos sit sanctus, sicut et ego sanctus sum, Dóminus, qui sanctifico vos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 131, 8-10

4692 Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. V. Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. V. Propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4693 Allelúia, allelúia. V. Levit. 21, 8 Sacerdos sit sanctus, sicut et ego sanctus sum, Dóminus, qui sanctifico vos. Allelúia. V. Ioann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 14, 15-21 4694 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aetérnum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Adhuc modicum; et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

Ant. ad Offertorium      3 Esdrae 5, 40

Non participéntur sancta, donec ex- 4695 surgat pontifex in ostensionem et veritatem. (T. P. Allelúia.)

Secreta

rTPuae nobis, Domine, abundantia pie- 4696 JL tátis indulgeat: ut per sacra munera, quae tibi reverenter offerimus, gratum maiestati tuae Pontificem sanctae matris Ecclésiae regimini praeesse gaudeamus. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Exodi 29, 29-30 Veste sancta utetur 4697 pontifex, qui fuerit constitutus, et ingredietur tabernaculum testimonii, ut ministret in sanctuario. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Petiósi Corporis et Sanguinis tui 4698 nos, Domine, sacramento reféctos, mirifica tuae maiestatis gratia de illius Summi Pontificis concessione laetíficet: qui et plebem tuam virtutibus instruat, et fidelium mentes spiritualium aromatum odóre perfúndat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

2. In die coronationis Papae

et in eius anniversario

^ In die coronationis Papae et in eius anniversario, pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegialis dicitur, tamquam votiva II classis, sequens Missa.

Praeterea una Missa permittitur, de consensu Ordinarii loci, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares aguntur celebrationes in honorem Summi Pontificis.

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

4699 /^tátuit ei Dóminus testamentum

pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 131,1 Memento, Domine, David : et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4700 "T\eus, omnium fidelium pastor et JL/ rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 1, 1-7

4701 TJetrus Apostolus Iesu Christi, electis JL advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadóciae, Asiae et Bithyniae, secúndum praesciéntiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in oboedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in témpore novissimo. In quo exsultábitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Iesu Christi Dómini nostri.

Graduale Ps. 106, 32 et 31 4702

Exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.

Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu 4703 es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Matth. 16, 18-19 4704

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. V. Et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. V. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 8 Con- 4705 fiteántur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 16,13-19

4706 Tn illo témpore: Venit Iesus in partes JL Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt rrótnines esse Fílium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Ant. ad Offertorium       Mt. 16, 18-19

4707 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4708 ^\blátis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Mt. 16, 18 4709

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Haec nos, quaesumus, Domine, di- 4710 vini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3. In consecratione Episcopi

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i* oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur ; infra Actionem dicitur Hanc ígitur, ut infra.

Oratio

Adesto supplicationibus nostris, 4711 Imm\ omnípotens Deus: ut, quod JL JL humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

CONSECRATO** dicit :

Suscipe, Domine, munera, quae tibi 4712 offerimus pro hoc famulo tuo: ut propitius in eo tua dona custodias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

CONSECRATUS vero dicit:

Suscipe, Domine, munera, quae tibi 4713 offerimus pro me famulo tuo: ut propitius in me tua dona custodias. Per Dóminum.

Infra Actionem CONSECRATO!*, dicit:

4714 T Tanc ígitur oblationem servitutis XJL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro hoc famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eo tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequátur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Si vero plures Episcopi sint consecrati, dicit :

4715 T Tanc ígitur oblationem servitutis X. A. nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro his famulis tuis, quos ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eis tua dona custodias: ut, quod divino munere consecuti sunt, divinis effectibus exsequantur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

CONSECRATUS vero dicit

(vel, si plures sint, singuli dicunt):

4716 T Tanc ígitur oblationem servitutis JL JL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro me famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in me tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus sum, divinis effectibus éxsequar: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

In solemnitate et per octavam Paschatis vel Pentecostes

CONSECRATOR dicit: 4717

Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro hoc famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eo tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequátur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

*] Si vero plures Episcopi sint consecrati, dicit :

Hanc ígitur oblationem servitutis 4718 nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro his famulis tuis, quos ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eis tua dona custodias: ut, quod divino mú-

nere consecuti sunt, divinis effectibus exsequantur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

CONSECRATUS vero dicit

(vel, si plures sint, singuli dicunt) :

4719 T Tanc ígitur oblationem servitutis A. JL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro me famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in me tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus sum, divinis effectibus éxsequar: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Postcommunio

4720 T)lenum, quaesumus, Domine, in no-JL bis remedium tuae miserationis operare: ac tales nos esse perfice propitius, et sic foveri; ut tibi in omnibus placere valeamus. Per Dóminum.

4. In anniversario Episcopi

f In anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab Episcopo eligendo), pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis dicitur, tamquam votiva II classis, sequens Missa.

Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

Sacerdotes tui, Domine, induant 4721 iustitiam, et sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 4722 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere ; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-4

Fratres: Omnis pontifex ex homini- 4723 bus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

Graduale Ps. 131, 16-17

Sacerdotes eius induam salutari: et 4724

sancti eius exsultatione exsultabunt.

V. Illuc producam cornu David: paravi

lucernam Christo meo.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 lurú 4725

vit Dóminus, et non paenitebit eum:

Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum

ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

4726 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4727 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum.    Mare. 13, 33-37

4728 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Vidéte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vígilet. Vigilate ergo, (nescitis enim quando dóminus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane) ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

Aat. ad Offertorium Ps. 88, 25

4729 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4730 /'"Ablatis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem  Mt. 24, 46-47 4731

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 4732

Haec nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti ; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.

5. In collatione Ordinum

^ In sabbatis Quatuor Temporum et in sabbato infra hebdomadam IV Quadragesimae, Missa dicitur de sabbato, in reliquis diebus de Officio diei; sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio 4733

Exaudi, quaesumus, Domine, súppli-cum preces, et devoto tibi pectore famulántes perpetua defensione custodi: ut, nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dóminum.

Secreta 4734

Tuis, quaesumus, Domine, operare mysteriis: ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio 4735

Quos tuis, Domine, réficis sacramentis, continuis attólle benignus auxiliis: ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus, et moribus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

6. In benedictione Abbatis

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio PONTIFEX dicit:

4736 /"Concede, quaesumus, Domine, huic

famulo tuo: ut, praedicándo et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos suorum instruat subiectorum; et aetérnae remunerationis mercedem a te piíssi-mo Pastore percipiat. Per Dóminum.

4737 ELECTUS dicit:

Concede, quaesumus, Domine, mihi famulo tuo: ut, praedicándo et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos meorum instruam subiectorum ; et aetérnae remunerationis mercedem a te piíssi-mo Pastore percipiam. Per Dóminum.

Secreta PONTIFEX dicit:

4738 "\ yf únera nostra, quaesumus, Dómi-jLVJL ne, suscipe placatus: et hunc famulum tuum semper et ubique misericorditer protege. Per Dóminum.

ABBAS dicit:

4739 a x" únera nostra, quaesumus, Dómi-JLV JL ne, suscipe placatus: et me famulum tuum semper et ubique misericorditer protege. Per Dóminum.

Postcommunio PONTIFEX dicit:

4740 T Taec nos communio, Domine, pur-

H get a crimine: et hunc famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

ABBAS dicit:

Haec nos communio, Domine, pur- 4741 get a crimine: et me famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

7. In benedictione Abbatissae

*\ Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio

Da, quaesumus, Domine, huic fá- 4742 mulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, 4743 praesenti fámulae tuae perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereatur intrare. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Respice, Domine, fámulae tuae tibi 4744 debitam servitutem: ut, inter humanae fragilitátis incerta, nullis ad-versitátibus opprimátur, quae de tua protectione confidit. Per Dóminum.

8. In benedictione et consecratione Virginum

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum 1" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

PRO PLURIBUS VIRGINIBUS Oratio

4745 T""\a, quaesumus, Domine, his famu-JLx lábus tuis, quas virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerant plenitudinem, initia sua perducere mereantur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

4746

4747

Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, praesentibus famulabus tuis perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereantur intrare. Per eundem Dóminum nostrum.

Postcommunio

Deus, qui habitaculum tuum in corde pudíco fundasti: respice super has famulas tuas ; et, quae castigationibus assiduis postulant, tua consolatione percipiant. Per Dóminum.

PRO UNA VIRGINE Oratio

4748 T^\a, quaesumus, Domine, huic fá-JL/ mulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

4749 /^\blátis hostiis, quaesumus, Domine, V^/ praesénti fámulae tuae perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereatur intrare. Per eundem Dóminum nostrum.

Postcommunio

Deus,  qui habitaculum tuum in 4750 corde pudíco fundasti: respice super hanc famulam tuam; et, quae castigationibus assiduis postulat, tua consolatione percipiat. Per Dóminum.

9. In benedictione coemeterii

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i1 oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio 4751

Deus, cuius miseratione animae fidelium requiescunt: huic coeme-tério, quaesumus, Domine, Angelum tuum sanctum députa custodem, et quorum quarumque corpora hic sepe-liúntur, animas eórum ab omnibus absólve vinculis delictorum; ut in te semper cum Sanctis tuis sine fine laeténtur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Secreta

Munera, Domine, oblata sanctifica: 4752 et, qui te ipsum in sepulcro poni voluisti, et exemplum resurgéndi fidelibus tuis largíri dignatus es, da, quaesumus, fidelium tuorum animabus hic in te quiescéntium veniam peccatorum; ut haec salutaris hostia sit remedium et requies animarum eórum et corporum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Postcommunio 4753

Muneribus sacris satiati, quaesumus, Domine Deus noster: ut plebs tua, quae in futuro a morte corporis resurrectúra creditur, te miserante, a morte animae resurgere mereatur. Per Dóminum nostrum.

io. In reconciliatione ecclesiae vel ccemeterii

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i3 oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio

4754 THXeus, qui dixisti: Domus mea do-I J mus orationis vocabitur: domum istam infidelium spurcítiis contaminatae! mundare et sanctificare dignéris ; et omnium preces et vota hoc in loco ad te clamantium clementer exaudias, et benignus suscipias. Per Dóminum.

Secreta

4755 "T Taec hostia, quaesumus, Domine, et V. JL locum istum ab omnibus immunditiis expúrget: et supplicationes nostras semper et ubique reddat tibi acceptas. Per Dóminum.

Postcommunio

4756 T^ercipiéntes, Domine, munera salú-JL tis aetérnae supplices exorámus: ut templum hoc et coemetérium, ab infidelium inquinamentis emundátum, benedictione tua maneat sanctificatum; et pectora nostra ab omni sorde vitiórum alienáta tibique devota semper exsistant. Per Dóminum.

ii. Pro sponsis

*] Si solemnis benedictio nuptiarum, intra Missam, facienda sit die dominico vel die I classis, dicitur Missa de Officio occurrente, cum commemoratione sequentis Missae pro sponsis, sub unica conclusione, etiam diebus in quibus commemoratio Missae votivae impeditae prohibetur; et in ea datur benedictio nuptialis more solito.

Si autem solemnis benedictio nuptiarum, intra Missam, facienda sit aliis diebus, dicitur sequens Missa votiva pro sponsis.

In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum et Triduo sacro prohibetur sive Missa votiva, sive eius commemoratio in Missa diei, sive benedictio nuptialis infra Missam.

Cum vero tam Missa pro sponsis quam benedictio nuptialis prohibetur, Missa una cum benedictione transferri potest in opportuniorem diem non impeditum, post celebratum matrimonium.

Ant. ad Introitum   Tob. 7, 15 et 8, 19

Deus Israel coniungat vos: et 4757 ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus únicis : et nunc, Domine, fac eos plenius benedicere te. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 127,1 Beáti omnes qui timent Dóminum: qui ambulant in viis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Exaudi nos, omnípotens et miseri- 4758 cors Deus: ut, quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 5, 22-33

Fratres: Mulieres viris suis súbditae 4759 sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclésiae: Ipse, salvator corporis eius. Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seípsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit,

seípsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerébit uxóri suae: et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam, sicut seípsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

4760 Graduale Ps. 127, 3

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. V. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4761 Allelúia, allelúia. V. Ps. 19, 3 Mittat vobis Dóminus auxilium de sancto: et de Sion tueatur vos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 127, 4-6

4762 Ecce^ sic benedicetur omnis homo, qui timet Dóminum. V. Benedicat tibi Dóminus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. V. Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4763 Allelúia, allelúia. V. Ps. 19, 3 Mittat vobis Dóminus auxilium de sancto: et de Sion tueatur vos. Allelúia. V. Ps. 133, 3 Benedicat vobis Dóminus ex Sion: qui fecit caelum et terram. Allelúia.

4764 L^T j Sequentia sancti Evangelii secún-*±* dum Matthaeum.       Mt. 19, 3-6

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam

quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerébit uxóri suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.

Ant. ad Offertorium       Ps. 30, 15-16 4765

In te speravi, Domine: dixi: Tu es Deus meus: in manibus tuis tempora mea. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, pro sa- 4766 cra connubii lege munus oblatum: et, cuius largitor es operis, esto dispó-sitor. Per Dóminum.

^ Dicto Pater noster, sacerdos, antequam dicat Libera nos, quaesumus, Domine, stans in latere Epistolae versus sponsos ante altare genuflexos, dicit super eos sequentes orationes:

Oremus. Oratio 4767

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humáni generis ordiná-sti, benignus assíste: ut, quod te auctore iungitur, te auxiliante servetur. Per Dóminum nostrum.

Oremus. 4768

Deus, qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti: qui, dispositis universitatis exordiis, homini, ad imaginem Dei facto, ídeo inseparábile mulieris adiutorium condidísti, ut femineo corpori de virili dares carne principium, docens, quod ex uno placuisset institui, numquam licere disiungi: Deus, qui tam excellénti mysterio coniugalem copulam consecrásti, ut Christi et Ecclésiae sacramentum praesigná-res in foedere nuptiarum: Deus, per quem mulier iungitur viro, et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur, quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententiam: respice propitius super hanc famulam tuam, quae, maritali iungenda consortio, tua se expetit protectione muniri: sit in ea iugum dilectionis et pacis: fidélis et casta nubat in Christo, imitatríxque sanctarum permaneat feminarum: sit amabilis viro suo, ut Rachel: sapiens, ut Rebecca: longaeva et fidélis, ut Sara: nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usúrpet: nexa fidei mandatísque permaneat: uni thoro iuncta, contactus illícitos fugiat: múniat infirmitatem suam robore disciplinae: sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caeléstibus erudita: sit fecunda in subole, sit probata et innocens: et ad beatorum requiem atque ad caeléstia regna perveniat: et videant ambo filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam generationem, et ad optatam perveniant senectutem. Per eundem Dóminum.

^ Tunc sacerdos reversus ad medium altaris dicat Libera nos, quaesumus, Domine, et reliqua more solito; et, postquam sumpserit Sanguinem, communicet sponsos: et prosequatur Missam.

4769 Ant. ad Communionem Ps. 127, 4 et 6

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dóminum: et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel. (T. P. Allelúia.)

4770 Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: instituta providentiae tuae pio favore comitáre; ut, quos legitima societate

connéctis, longaeva pace custodias. Per Dóminum nostrum.

^ Dicto Ite, missa est,sacerdos, antequam populo benedicat, conversus ad sponsos, dicat :

Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus 4771 Iacob sit vobiscum: et ipse adimpleat benedictionem suam in vobis: ut videatis filios filiorum vestrorum usque ad tertiam et quartam generationem, et postea vitam aeternam habeatis sine fine: adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

¦f Moneat eos sacerdos gravi sermone, ut, in Dei timore manentes et alterutrum diligentes, mutuam fidem et coniugalem castitatem servent, atque prolem in catholica religione sedulo instituant. Postea eos aspergat aqua benedicta, et, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, det benedictionem ; et legat, ut solitum est, initium Evangelii secundum Ioannem.

12. In 250 et 5o° anniversario a celebratione matrimonii

^ Pro gratiarum actione in 250 et 500 anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva II classis, Missa aut de Ssma Trinitate [49] aut de B. Maria Virgine, [43-48] addita oratione « pro gratiarum actione » [103] sub unica conclusione cum prima.

Diebus I classis et dominicis haec Missa votiva prohibetur; tunc enim oratio «pro gratiarum actione» addi potest Missae diei, modo ne occurrant festa Nativitatis et Epiphaniae Domini, Triduum sacrum, dominica Resurrectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Ssthae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.

T Missa finita, super coniuges dicuntur preces quae inveniuntur in Rituali romano.

13. In die professionis religiosorum

*] Sequens Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii; in ea adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 39, 8-9

4772 "Xn capite libri scriptum est de me, ut

I facerem voluntatem tuam: Deus JL, meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Exspectans exspectavi Dóminum, et intendit mihi.

V. Glória Patri.

Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4773 /^\mnípotens sempitérne Deus, qui V>/ famulos tuos, a mundi periculis eréptos, ad plenius sectanda Filii tui vestigia vocare dignatus es: praesta, quaesumus ; ut propositam sibi evangelicam perfectionem consequantur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses. Philipp. 3, 7-14 4774 TJratres: Quae mihi fuerunt lucra, JP haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei; propter quem ómnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu, quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius, configuratus morti eius; si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supérnae vocationis Dei, in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 65, 13-14 4775

Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea, quae distinxerunt lábia mea. V. Ibid., 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

Allelúia, allelúia. V. Gal. 6, 14 Mihi 4776 absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 62, 2

Deus, Deus meus, ad te de luce 4777 vigilo. V. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. V. Ps. 50,12 Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Tempore autem paschali omittitur gra- 4778 duale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Gal. 6, 14 Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Allelúia. V. Ps. 132, 4 Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum! Allelúia.

4779 lJTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Marcum.    Mare, io, 17-21

In illo témpore: Cum egressus esset Iesus in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec ómnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me.

4780 Antiphona ad Offertorium

1 Par. 29, 17-18 Domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa: Deus Israel, custodi hanc voluntatem. (T. P. Allelúia.)

4781 Secreta

Famulorum tuorum, Domine, sacrificium benignus accipias; et tibi paupertatem, castitatem et oboedientiam voventes, tua caritate confirmes. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Ps. 33, 9

4782 Gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus; beatus vir, qui sperat in eo. (T. P. Allelúia.)

4783 Postcommunio

Pretioso Corpore et Sanguine Filii tui refecti, te, Domine, deprecámur; ut, qui sacra vota te inspirante emisérunt, eadem te adiuvante custodiant. Per eundem Dóminum.

14. In die professionis religiosarum

*] Sequens Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii; in ea adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 44, n-12

A udi, fília, et vide, et inclina aurem 4784 lmm\ tuam, et obliviscere populum JL JL tuum et domum patris tui ; et concupiscet Rex decorem tuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, qui has famulas tuas, a saeculi 4785 vanitate conversas, ad supérnae vocationis bravium accendis: gratiam tuam eis infunde; ut professionis suae memores, quae te inspirante promít-tunt, te auxiliante perficiant. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

1 Cor. 7, 6-8, 25, 29-32, 34

Fratres: Hoc dico secúndum indui- 4786 géntiam, non secúndum imperium. Volo enim omnes vos esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis, et viduis: Bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. De virginibus autem praeceptum Dómini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidélis. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui fient, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Dómini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale

4787 Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi, propter amorem Dómini mei Iesu Christi: quem vidi, quem amávi, in quem credidi, quem dilexi. V. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi.

4788 Allelúia, allelúia. V. Cant. 2, 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lília. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur:

4789 Tractus Ps. 26, 7-8 10

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei et exaudi me. V. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; fáciem tuam, Domine, requiram. V. Adiutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4790 Allelúia, allelúia. V. Cant. 2, 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lília. Allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4791 dum Matthaeum.     Mt. 25, 1-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelórum decem virginibus: quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fátuae, et quinque prudentes: sed quinque fátuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum: prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quae parátae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et réliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, áperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Ant. ad Offertorium      Ps. 115, 16-17

Dirupisti, Domine, vincula mea ; tibi 4792 sacrificabo hostiam laudis, et nomen Dómini invocabo. (T. P. Allelúia.) Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, obla- 4793 tionem nostram: et has famulas tuas, quae se maiestati tuae in paupertate, castitate, oboediéntia devovent, benignus aspice, et ad praemia futura dispone. Per Dóminum.

4794 Ant. ad Communionem       Ps. 72, 28

Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4795 1 Aeus, qui ómnia pro te in hoc sae-JL-/ culo relinquéntibus aetérnum in caelis praeparas habitaculum: confirma corda famularum tuarum, et concede; ut ad caeléstes Agni nuptias pervenire mereantur. Per Dóminum.

15. Ad vocationes ecclesiasticas petendas

^ In hac Missa adhibetur color albus.

4796 Ant. ad Introitum Mt. 4, 18-19

Dóminus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocavit eos: Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 18, 2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.

Oratio

4797 A >fitte, quaesumus, Domine, operá-XVJL rios in messem tuam: ut Unigeniti Filii tui et praecépta iugiter serventur, et ubique sacrifícium innovetur: Qui tecum vivit et regnat.

4798 Léctio libri Regum.

1 Reg. 3, 1-10

In diebus illis: Ministrabat puer Samuel Domino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et óculi eius caligaverant, nec poterat videre: lucerna Dei antequam exstinguerétur, Samuel dormiebat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dóminus : Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego; vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi; revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. Et adiecit Dóminus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi; revertere, et dormi. Porro Samuel necdum sciebat Dóminum, neque revelatus fuerat ei sermo Dómini. Et adiecit Dóminus, et vocavit Samuelem tertio. Qui consurgens, abiit ad Heli, et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dóminus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade, et dormi; et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dóminus, et stetit, et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel! Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

Graduale Ps. 26, 4

Unam pétii a Domino, hanc requí- 4799 ram, ut inhabitem in domo Dómini omnibus diebus vitae meae. V. Ut videam voluptatem Dómini, et visitem templum eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti 4800 qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 83, 2-4

Quam dilecta tabernacula tua, Dó- 4801 mine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Dómini. V. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. V. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4802 Allelúia, allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia. V. Eccli. 39, 19 Florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et fron-déte in gratiam, collaudate canticum, et benedícite Dóminum in operibus suis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 1, 35-51

In illo témpore: Stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et vidéte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon, filius Iona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andréae et Petri. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Iesum, fílium Ioseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium Ps. 15, 5

Dóminus pars hereditatis meae et 4804 calicis mei: tu es qui restitues hereditatem meam mihi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munus quod offerimus, Domine, 4805 vitale populo tuo perfice sacramentum: ut in circuitu mensae tuae preces et hostias multiplicati tibi ministri committant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem       Ps. 65, 16 4806

Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. (T. P. Allelúia.)

4807 Postcommunio

Caeléstibus repléti mysteriis, quaesumus, omnípotens Deus: ut ministros tuos et numero áugeas et caritate sanctifices. Per Dóminum.

16. Ad vocationes ecclesiasticas servandas

*] In hac Missa adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 104, 3-4

4808 "TTaetétur cor quaeréntium Dóminum:

I quaerite Dóminum, et confirmá-* V mini: quaerite fáciem eius semper. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius : annuntiate inter gentes opera eius.

V. Glória Patri.

4809 Oratio

Excita, Domine, in Ecclesia tua spiritum pietatis et fortitudinis: qui dignos altaribus tuis ministros, et verbi tui strenuos assertores efficiat. Per Dóminum nostrum.

4810 Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli.

1 Ioann. 2, 14-17

Carissimi: Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aetérnum.

Graduale Ps. 72, 24 et 1 4811

Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum glória suscepisti me. V. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !

Allelúia, allelúia. V. Ps. 51, 10 Ego 4812 sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei in aetérnum et in saeculum saeculi. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 23, 3-5 4313

Quis ascendet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius? V. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo. V. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 51, 10 Ego 4814 sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei in aetérnum et in saeculum saeculi. Allelúia. V. Ps. 65, 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 15, 1-9

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 4815 lis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis.

Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ; quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

4816 Ant. ad Offertorium Ps. 91, 2

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4817 TTJlebis tuae, quaesumus, Domine, pre-JL ces et munera benignus intende: ut dispensatores mysteriorum tuorum multiplicentur, et in amore tuo iugiter perseverent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem

4818 Ioann. 17, n et 17 Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos: sanctifica eos in veritate. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4819 T^ac nos, quaesumus, Domine, recen-X7 sitis mysteriis respiráre: et, quos ministros Redemptionis elegeris, immensae tuae caritati pura mente servire. Per Dóminum.

17. Ad vocationes religiosas petendas et fovendas

*] In hac Missa adhibetur color albus. Ant. ad Introitum Ps. 79, 15-16

Respice de caelo et vide, et visita 4820 vineam istam: et perfice eam, *> quam plantavit dextera tua. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

Familiam tuam, quaesumus, Dómi- 4821 ne, propitius respice et nova prole semper amplífica: ut et filios suos ad propositam sanctitatem perducere, et aliorum salutem efficaciter valeat procurare. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios.       Eph. 4, 1-6; 23-24

Fratres: Obsecro vos ego vinctus 4822 in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Renovámini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

Graduale Ps. 99, 2-3 4823

Servite Domino in laetítia, introite in conspectu eius in exsultatione. V. Sci-

Missa votiva pro Fidei propagatione

[85]

tóte quoniam Dóminus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos.

4824 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4825 Tractus Ps. 121, 6, 8-9

Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te. V. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. V. Propter domum Dómini Dei nostri quaesívi bona tibi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4826 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Allelúia. V. Ps. 32, 12 Beata gens, cuius est Dóminus Deus, populus quem elegit in hereditatem sibi. Allelúia.

4827 lYj Sequentia sancti Evangelii secún-"jL   dum Lucam.        Luc. 9, 57-62

n illo témpore: Ambulantibus discipulis in via, dixit quidam ad Iesum: Sequar te quocumque ieris. Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

r Ant. ad Offertorium Ps. 42, 4

Introibo ad altare Dei: ad Deum qui 4828 laetificat iuventutem meam. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Sacrificium nostrae devotionis, quod 4829 tibi, Domine, offerimus, benignus assume: ut familia tua fideliter tibi servire mereatur, et nova semper accipiat incrementa. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 132,1 et 3 4830

Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; quoniam illic mandavit Dóminus benedictionem. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Huius, Domine, virtute sacramenti, 4831 da nobis, quaesumus, perseve-rántem in tua voluntate famulátum: ut in diebus nostris, et merito et numero, familia tibi serviens augeatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

18. Pro Fidei propagatione

Ant. ad Introitum Ps. 66, 2-3

Deus misereatur nostri, et be- 4832 nedícat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri : ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni fiducia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificetur, et omnes gentes cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum, Filium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit et regnat.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 36, 1-10 et 17-19

Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eórum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. Innova signa, et immúta mirabilia. Glorifica manum et brácchium dextrum. Excita furorem, et effunde iram. Tolle adversarium, et afflíge inimicum. Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicatiónes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi oratiónes servorum tuorum, secúndum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustítiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus conspéctor saeculorum.

Graduale Ps. 66, 6-8

Confiteantur tibi populi, Deus: con- 4835 fiteántur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. V. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 99, 1 Iubilate 4836 Deo, omnis terra: servite Domino in laetítia: introite in conspectu eius, in exsultatione. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 95, 3-5

Annuntiate inter gentes gloriam Dó- 4837 mini, in omnibus populis mirabilia eius. V. Quoniam magnus Dóminus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. V. Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dóminus autem caelos fecit.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 99, 1-2 Iubi- 4838 late Deo, omnis terra: servite Domino in laetítia: introite in conspectu eius, in exsultatione. Allelúia. V. Scitote quoniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 9, 35-38

In illo témpore: Circuibat Iesus omnes 4839 civitates et castella, docens in synagogis eórum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Ant. ad Offertorium Ps. 95, 7-9

4840 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dóminum in átrio sancto eius. (T. P. Allelúia.)

4841 Secreta

Protector noster, aspice, Deus, et respice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: et fac; ut ab ortu solis usque ad occasum magnificetur nomen tuum in gentibus, ac in omni loco sacrificatur et offeratur nomini tuo oblatio munda. Per eundem Dóminum.

4842 Ant. ad Communionem     Ps. 116, 1-2

Laudate Dóminum, omnes gentes: laudate eum, omnes populi: quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Dómini manet in aetérnum. (T. P. Allelúia.)

4843 Postcommunio

Redemptionis nostrae munere vegetáti: quaesumus, Domine; ut, hoc perpétuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat. Per Dóminum.

*] Item altera Epistola:

4844 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum. 1 Tim. 2, 1-7

Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, oratiónes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus: qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: in quo positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior), doctor gentium in fide et veritate.

19. Pro Ecclesiae defensione

Antiphona ad Introitum Ps. 43, 23-24 et 25-26

Exsurge, quare obdormis, Dómi- 4845 ne? exsurge, et ne repellas in 1 finem: quare fáciem tuam avertis, oblivisceris tribulationem nostram ? Adhaesit in terra venter noster: exsurge, Domine, adiuva nos, et libera nos. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis. V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, in 4846 cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum: respice in auxilium christianorum; ut gentes paganórum, quae in sua feritáte confidunt, dexterae tuae potentia conterantur. Per Dóminum.

Léctio libri Esther. Esth. 13, 8-11 et 15-17

In diebus illis: Oravit Mardochaeus ad 4847 Dóminum, dicens: Domine, Domine Rex omnípotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. Dóminus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. Et nunc, Domine Rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de AEgypto. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium, Domine Deus noster.

4848 Graduale  ^ Ps. 82, 19 et 14

Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus: tu solus Altissimus super omnem terram. V. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante fáciem venti.

4849 Allelúia, allelúia. V. Ps. 79, 3 Excita, Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 78, 9-11

4850 Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. V. Ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. V. Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est: intret in conspectu tuo gemitus compeditorum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 79, 3 Excita, 4851 Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos. Allelúia. V. Ibid., 15-16 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam: et perfice eam, quam plantavit dextera tua. Allelúia.

JTj Sequentia sancti Evangelii secún- 4852 rr dum Lucam. Luc. n, 5-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amíce, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Ant. ad Offertorium     Ps. 17, 28 et 32 4853

Populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis: quo-

Missa votiva pro Ecclesiae unitate [89]

niam quis Deus praeter te, Domine? (T. P. Allelúia.)

Secreta

4854 Oacrifícium, Domine, quod immolá-O mus, intende: ut propugnatóres tuos ab omni éruas paganórum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituas. Per Dóminum.

4855 Antiphona ad Communionem Ps. 118, 8i, 84 et 86 In salutari tuo anima mea, et in verbum tuum speravi: quando facies de persequentibus me iudicium? Iniqui persecuti sunt me, adiuva me, Domine Deus meus. (T. P. Allelúia.)

4856 Postcommunio

Protector noster, aspice, Deus: et propugnatóres tuos a paganórum defénde periculis; ut, omni perturbatione submóta, liberis tibi mentibus deserviant. Per Dóminum.

20. Pro Ecclesiae unitate

Ant. ad Introitum Ps. 105, 47

4857 ^^alvos nos fac, Domine Deus no-

ster, et congrega nos de natióni-bus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. V. Glória Patri.

Oratio

4858 I Aeus, qui errata corrigis, et dispersa JlJ congregas, et congregata consér-vas: quaesumus, super populum christianum tuae unionis gratiam clementer infunde ; ut, divisione reiecta, vero pastori Ecclésiae tuae se úniens, tibi digne valeat famulari. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4859 ad Ephesios.   Ephes. 4,1-7 et 13-21

Fratres: Obsecro vos, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secúndum mensuram donationis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secúndum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Hoc ígitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitátem cordis ipsorum, qui desperantes, semetípsos tradiderunt impudicítiae, in operationem immundítiae omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 121, 6-7

4860 Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. V. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

4861 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lau-da, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4862 Tractus Ps. 75, 2-4

Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. V. Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. V. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4863 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lauda, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia. V. Ibid., 14 Qui posuit fines tuos pacem, et ádipe frumenti satiat te. Allelúia.

4864 iHT j Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Ioannem.   Io. 17,1 et 11-23

In illo témpore: Sublevatis Iesus oculis in caelum, dixit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.

Ant. ad Offertorium        Rom. 15, 5-6

Det vobis Deus idipsum sapere in 4355 alterutrum: ut unanimes uno ore ho-norificétis Deum nostrum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munera haec pro unione populi 4866 christiani tibi, Domine, oblata sanctifica: per quae unitatis et pacis in Ecclesia tua nobis dona concedas. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem    1 Cor. 10,17

Unus panis, et unum corpus multi 4867 sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. (T.P. Allelúia.)

Postcommunio

Haec tua, Domine, sumpta sacra 4868 communio: sicut fidelium in te unionem praesígnat; sic in tua Ecclesia unitatis, quaesumus, operetur effectum. Per Dóminum.

21. Tempore belli

Ant. ad Introitum     Ps. 24, 6, 3 et 22

4869 T| eminíscere miserationum tuarum,

1-^ Domine, et misericordiae tuae, JL. quae a saeculo sunt: ne unquam dominentur nobis inimici nostri: libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.

4870 Oratio

Deus, qui conteris bella, et impu-gnatóres in te sperantium potentia tuae defensionis expúgnas: auxiliáre famulis tuis, implorántibus misericordiam tuam; ut, inimicorum suorum feritáte depréssa, incessábili te gratiarum actione laudemus. Per Dóminum.

4871 Léctio Ieremiae Prophetae.

Ierem. 42, 1, 2 et 7-12

In diebus illis: Accesserunt omnes principes bellatorum: dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum. Et factum est verbum Dómini ad Ieremiam. Vocavitque omnes principes bellatorum, et universum populum a minimo usque ad magnum. Et dixit ad eos: Haec dicit Dóminus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificábo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dóminus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et éruam de manu eius. Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 76, 15-164872

Tu es Deus, qui facis mirabilia solus: notam fecisti in gentibus virtutem tuam. V. Liberasti in brácchio tuo populum tuum, filios Israel et Ioseph.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 4873 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10

Domine, non secúndum peccata no- 4874 stra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 4875 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia. V. Ibid., 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.       Mt. 24, 3-8

In illo témpore: Accesserunt ad Ie- 4876 sum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummatio-

nis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Vidéte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia, initia sunt dolorum.

Ant. ad Offertorium    Ps. 17, 28 et 32

4877 Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis: quoniam quis Deus praeter te, Domine? (T. P. Allelúia.)

Secreta

4878 Oacrifícium, Domine, quod immolá-O mus, intende placatus: ut ab omni nos éruat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. Per Dóminum nostrum.

4879 Ant. ad Communionem Ps. 30, 3

Inclina aurem tuam: accelera, ut eripias nos. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4880 TP\eus, regnorum omnium regúm-jL-J que dominator, qui nos et percutiendo sanas et ignoscéndo consérvas: praeténde nobis misericordiam tuam; ut tranquillitate pacis, tua potestate servata, ad remedia correctionis utamur. Per Dóminum.

22. Pro pace

4881 Ant. ad Introitum Eccli. 36, 18

Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: exaudi preces servi tui, et plebis tuae Israel. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 121,1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, a quo sancta desideria, recta 4882 consilia et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formídine, tempora sint, tua protectione, tranquilla. Per Dóminum.

Léctio libri Machabaeorum. 2 Mach. 1, 1-5

Fratribus, qui sunt per AEgyptum, 4883 Iudaeis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudaei et qui in regione Iudaeae, et pacem bonam. Benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob, servorum suorum fidelium: et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem, corde magno et animo volenti. Adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis, et faciat pacem. Exaudiat oratiónes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in témpore malo, Dóminus Deus noster.

Graduale Ps. 121, 6-7

Rogate quae ad pacem sunt Ierusa- 4884 lem: et abundantia diligentibus te. V. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lau- 4885 da, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Missa votiva tempore mortalitatis

[93]

Tractus Ps. 75, 2-4

4886 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. V. Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. V. Ibi confregit potentias arcuum scutum, gladium, et bellum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4887 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lauda, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia. V. Ibid., 14 Qui posuit fines tuos pacem, et ádipe frumenti satiat te. Allelúia.

4888 iT" j Sequentia sancti Evangelii secún-r 11 dum Ioannem.       Io. 20, 19-23

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeórum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

4889 Ant. ad Offertorium      Ps. 134, 3 et 6

Laudate Dóminum, quia benignus est: psallite nomini eius, quoniam suavis est: ómnia quaecúmque voluit, fecit in caelo et in terra. (T. P. Allelúia.)

4890 Secreta

Deus, qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus: dignare preces et hostias dicátae tibi plebis suscipere; ut pax a tua pietate concessa christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Io. 14, 27 4891

Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis, dicit Dóminus. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Deus, auctor pacis et amator, quem 4892 nosse vivere, cui servire regnare est: protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos; ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Dóminum.

23. Tempore mortalitatis

Ant. ad Introitum 2 Reg. 24, 16

Recordare, Domine, testamenti tui, 4893 et dic Angelo percutienti: Ces-m set iam manus tua, et non desoletur terra, et ne perdas omnem animam viventem. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 79,2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui non mortem, sed paeni- 4894 tentiam desíderas peccatorum: populum tuum ad te revertentem propitius respice; ut, dum tibi devotus exsistit, iracúndiae tuae flagella ab eo clementer amóveas. Per Dóminum.

Léctio libri Regum. 2 Reg. 24, 15-19 et 25

In diebus illis: Immisit Dóminus pe- 4895 stiléntiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque ad Bersabee, septuaginta milia virorum. Cumque extendisset   manum   suam Angelus

Dómini super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dóminus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem Angelus Dómini iuxta aream Areuna Iebusaei. Dixitque David ad Dóminum, cum vidisset Angelum caedéntem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti, qui oves sunt, quid fecerunt ? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei. Venit autem Gad propheta ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebusaei. Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dóminus. Et aedificávit altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiátus est Dóminus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

Graduale Ps. 106, 20-21

4896 Misit Dóminus verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de morte eórum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

4897 Allelúia, allelúia. V. Ps. 68, 2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10

4898 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 68, 2 Salvum 4899 me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Allelúia. V. Zach. 8, 7 et 8 Salvabo populum meum Israel in die malo, et ero eis in Deum, in veritate et iustitia. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 4, 38-44

In illo témpore: Surgens Iesus de syn- 4900 agóga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit fe-bri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

Ant. ad Offertorium        Num. 16, 48 4901

Stetit pontifex inter mortuos et vi-vos, habens thuribulum aureum in manu sua: et offerens incensi sacrificium, placavit iram Dei, et cessavit quassatio a Domino. (T. P. Allelúia.)

4902 Secreta

Subvéniat nobis, quaesumus, Domine, sacrificii praeséntis oblatio: quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat, et a totius eripiat perditionis incúrsu. Per Dóminum.

4903 Antiphona ad Communionem Luc. 6, 17, 18 et 19 Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis, veniebant ad eum: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. (T. P. Allelúia.)

4904 Postcommunio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: et populum tuum ab iracúndiae tuae terroribus liberum, et misericordiae tuae fac largitate securum. Per Dóminum.

24. Pro remissione peccatorum

Antiphona ad Introitum Sap. n, 24, 25 et 27 iseréris omnium, Domine, et nihil odisti eórum, quae fecisti: dissimulans peccata hominum propter paeniténtiam, et parcens illis: quia tu es Dóminus Deus noster. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 56,2 Miserere mei,  Deus,  miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. V. Glória Patri.

Oratio

4906 TJxáudi, quaesumus, Domine, súp-JLv plicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem. Per Dóminum.

4905

c M

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 7, 22-25

Fratres: Condelector legi Dei se- 4907 cundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia Dei per Iesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale Ps. 78, 9-10

Propitius esto, Domine, peccatis 4908 nostris, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Ibid., 9 Adiuva nos, Deus salutaris noster : et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus 4909 iudex iustus, fortis et pátiens: numquid irascetur per singulos dies? Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 129, 1-4

De profundis clamavi ad te, Dó- 4910 mine: Domine, exaudi vocem meam. V. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Y. Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus 4911 iudex iustus, fortis et pátiens: numquid irascetur per singulos dies? Allelúia. V. Ps. 50, 10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. n, 9-13

4912

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Ant. ad Offertorium Ps. 101, 2

4913 Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4914 T Tóstias tibi, Domine, placatiónis JL JL et laudis offerimus: ut et delicta nostra miseratus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

4915 Ant. ad Communionem  Luc. n, 9-10

Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4916 T)raesta nobis, aetérne Salvator: ut, JL percipientes hoc munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

25. Pro peregrinantibus, iter agentibus et profugis

Ant. ad Introitum Ps. 25, 11-12

Redime me, Domine, et miserere 4917 mei: pes enim meus stetit in via m. recta: in ecclesiis benedicam Dóminum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor. V. Glória Patri.

Oratio

Adesto, Domine, supplicationibus 4918 h nostris: et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone; ut, inter omnes viae et vitae huius varietates, tuo semper protegantur auxilio. Per Dóminum.

Léctio libri Genesis. Gen. 28, 10-12, 13-15, 18 et 20-22

In diebus illis: Egressus Iacob de Ber- 4919 sabée, pergebat Haran. Cumque venisset ad quendam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. Viditque in somnis Dóminum dicentem sibi: Ego sum Dóminus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam nisi complevero universa quae dixi. Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit iri titulum: fundens óleum desuper. Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fúero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei: cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi.

Graduale Ps. 22, 4

4920 Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine. V. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

4921 Allelúia, allelúia. V. Ps. 118, 133 Gressus meos dirige secúndum eloquium tuum: ut non dominetur mei omnis iniustitia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 90, n-13

4922 Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. V. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. V. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4923 Allelúia, allelúia. V. Ps. 118, 133 Gressus meos dirige secúndum eloquium tuum: ut non dominetur mei omnis iniustitia. Allelúia. V. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. Allelúia.

i"T" j Sequentia sancti Evangelii secún- 4924 r JL1 dum Matthaeum.     Mt. 10, 7-14

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Euntes, praedicáte, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelórum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non pe-ram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

Ant. ad Offertorium     Ps. 16, 5 et 6-7 4925

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Propitiare, Domine, supplicationibus 4926 nostris, et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulis tuis, benignus assume: ut viam illorum et praecedente gratia tua dírigas, et subsequénte comitari dignéris ; ut de actu atque incolumi-táte eórum, secúndum misericordiae tuae praesídia, gaudeamus. Per Diium.

4927 Ant. ad Communionem    Ps. 118, 4-5

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4928 ^T^ua, Domine, sacramenta, quae súmp-

JL simus, famulos tuos in te sperantes custodiant: et contra omnes adversos tueantur incúrsus. Per Dóminum.

26. Pro infirmis

4929 Ant. ad Introitum Ps. 54, 2-3

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem ' meam: intende in me, et exaudi me. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 3-4 Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. V. Glória Patri.

Pro pluribus infirmis Oratio

4930 /^Vmnípotens sempitérne Deus, salus V^y aeterna credentium: exaudi nos pro famulis tuis infirmis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium; ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actiones. Per Dóminum.

Pro uno infirmo vel una infirma Oratio

4931 /^Vmnípotens sempitérne Deus, salus v/ aeterna credentium: exaudi nos pro famulo tuo infirmo, pro quo (famula tua infirma, pro qua) misericordiae tuae imploramus auxilium ; ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actiones. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 5, 13-16

Carissimi: Tristatur aliquis vestrum ? 4932 oret. AEquo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros Ecclésiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Dómini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dóminus: et si in peccatis sit, remitténtur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvémini.

Graduale Ps. 6, 3-4 4933

Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine. V. Conturbata sunt ómnia ossa mea: et anima mea turbata est valde.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Dó- 4934 mine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 30, 10-11

Miserere mei, Domine, quoniam trí- 4935 bulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. V. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. V. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Dó- 4936 mine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. Allelúia. V. Ps. 27, 7 In Deo speravit cor meum, et adiutus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Allelúia.

JTjSequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Matthaeum.       Mt. 8, 5-13

4937 Tn illo témpore: Cum introisset Iesus JL Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelórum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

Ant. ad Offertorium Ps. 54, 2-3

4938 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me. (T. P. Allelúia.)

Pro pluribus infirmis

Secreta

4939 T""\eus, cuius nutibus vitae nostrae mo-JLy ménta decurrunt: suscipe preces et hostias famulorum tuorum, pro quibus aegrotántibus misericordiam tuam imploramus; ut, de quorum periculo metúimus, de eórum salute laetémur. Per Dóminum.

Pro uno infirmo vel una infirma Secreta

Deus, cuius nutibus vitae nostrae 4940 momenta decurrunt: suscipe preces et hostias famuli tui, pro quo (fámulae tuae, pro qua) aegrotánte misericordiam tuam imploramus; ut, de cuius periculo metúimus, de eius salute laetémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 30, 17-18

Illumina fáciem tuam super servum 4941 tuum, et salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. (T. P. Allelúia.)

Pro pluribus infirmis Postcommunio ?

Deus, infirmitatis humanae singula- 4942 re praesídium: auxilii tui super infirmos famulos tuos ostende virtutem; ut, ope misericordiae tuae adiuti, Ecclésiae tuae sanctae incolumes repraesentari mereantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro uno infirmo vel una infirma Postcommunio

Deus, infirmitatis humanae singu- 4943 láre praesídium: auxilii tui super infirmum famulum tuum (infirmam famulam tuam) ostende virtutem; ut, ope misericordiae tuae adiutus (-a), Ecclésiae tuae sanctae incolumis repraesentari mereatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] Pro infirmo, qui proximus est morti, dicuntur sequentes orationes:

[100]

Missa votiva ad postulandam gratiam bene moriendi

Oratio

4944 /'"omnípotens et misericors Deus, qui V-/ humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius famulum tuum (famulam tuam) infirmitate corporis laborantem, et animam réfove, quam creasti ; ut, in hora exitus illius, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereatur. Per Dóminum.

Secreta

4945 Oúscipe, quaesumus, Domine, hó-O stiam, quam tibi offerimus pro famulo tuo (famula tua) in extremo vitae constituto (-a) : et concede, ut per eam universa illius purgentur delicta; ut, qui (quae) tuae dispositionis flagellis in hac vita attéritur, in futura requiem consequatur aeternam. Per Dóminum.

Postcommunio

4946 /^Xuaesumus clementiam tuam, omní-

potens Deus, ut per huius virtutem sacramenti famulum tuum (famulam tuam) gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis eius non praevaleat contra eum (eam) adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereatur ad vitam. Per Dóminum. *\ Eadem oratio in plurali: Oratio

4947 /^Vmnípotens et misericors Deus, qui V/ humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius famulos tuos infirmitate corporis laborantes, et animas réfove, quas creasti ; ut, in hora exitus earum, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereantur. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, hó- 4948 stiam, quam tibi offerimus pro famulis tuis in extremo vitae constitutis: et concede, ut per eam universa illorum purgentur delicta; ut, qui tuae dispositionis flagellis in hac vita atteruntur, in futura requiem consequantur aeternam. Per Dóminum.

Postcommunio

Quaesumus clementiam tuam, om- 4949 nípotens Deus, ut per huius virtutem sacramenti famulos tuos gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis eórum non praeváleat contra eos adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereantur ad vitam. Per Dóminum.

27. Ad postulandam gratiam bene moriendi

Ant. ad Introitum Ps. 12, 4

Illumina oculos meos, ne unquam 4950 obdormiam in morte, ne quando . dicat inimicus meus: Praeválui adversus eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis fáciem tuam a me? V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens et misericors Deus, qui 4951 humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius nos famulos tuos, et animas réfove, quas creasti ; ut, in hora exitus earum, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereantur. Per Dóminum.

Missa votiva ad postulandam gratiam bene moriendi

[101]

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 14, 7-12

4952 "TH'ratres: Nemo nostrum sibi vivit, et JT nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Graduale Ps. 22, 4

4953 Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es, Domine. V. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

4954 Allelúia, allelúia. V. Ps. 30, 2-3 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me: inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eripias me. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4

4955 De necessitatibus meis éripe me, Domine: vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 1 In 4956 exitu Israel de AEgypto, domus Iacob de populo barbaro. Allelúia.V. Ps. 107,2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam tibi, glória mea. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4957 dum Lucam.       Luc. 21, 34-36

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa: tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super fáciem omnis terrae. Vigilate itaque, omni témpore orantes, ut digni habeamini fugere ista ómnia, quae futura sunt, et stare ante Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium        Ps. 30, 15-16 4958

In te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, hó- 4959 stiam, quam tibi offerimus pro extremo vitae nostrae, et concede: ut per eam universa nostra purgentur delicta; ut, qui tuae dispositionis flagellis in hac vita attérimur, in futura requiem consequamur aeternam. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Ps. 70, 16-17 et 18 Domine, memorá- 4960 bor iustítiae tuae solius: Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 4961 /r'\uaesumus clementiam tuam, omní-potens Deus, ut per huius virtutem sacramenti nos famulos tuos gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis nostrae non praeváleat contra nos adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereamur ad vitam. Per Dóminum.

4962

S 28. Pro quacumque necessitate

Antiphona ad Introitum alus populi ego sum, dicit Dóminus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Dóminus in perpetuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 77,1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

4963 Tneffábilem misericordiam tuam, Dó-A. mine, nobis clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus éxuas ; et a poenis, quas pro his merémur, eripias. Per Dóminum.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ier. 14, 7-8 et 9

4964 Q[i iniquitates nostrae responderint O nobis: Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae: tibi peccavimus. Exspectatio Israel, salvator eius in témpore tribulationis. Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 43, 8-9

4965 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. y. Ps. 78, 9-10 4966 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4

De necessitatibus meis éripe me, Dó- 4967 mine: vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 78, 9-10 4968 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia. V. Ps. 30, 8 Exsultabo et laetábor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam: salvasti de necessitatibus animam meam. Allelúia.

iHT 1 Sequentia sancti Evangelii secún- 4969 rJL^ dum Marcum.    Mare, n, 22-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitáverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecúmque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. Ant. ad Offertorium Ps. 137, 7

4970 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine: et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4971 T)uríficet nos, Domine, quaesumus, JL muneris praeséntis oblatio: et dignos sacra participatione perficiat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Ps. 118,49-50

4972 Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti: haec me consolata est in humilitate mea. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4973 TJraesta, quaesumus, Domine: ut, ter-JL rénis afféctibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libá-vimus sancta, tendamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

29. Pro gratiarum actione

^ Dicitur Missa de Ssma Trinitate, vel de Spiritu Sancto, vel de beata Maria Virgine, aut de aliquo Sancto canonizato, in Martyrologio romano descripto, additis, sub unica conclusione, sequentibus orationibus :

Oratio

Deus, cuius misericordiae non est 4974 numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus: piíssimae maiestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorántes; ut, qui petentibus postulata concédis, eosdem non deserens, ad praemia futura dispónas. Per Dóminum.

Secreta

Odorem, Domine, sacrificii huius 4975 cum gratiarum actionibus suscipe, et praesta: ut, quos exaudire et incolumes servare dignatus es, ab omni in posterum adversitáte custodias; et in tuo servitio et amore concréscant. Per Dóminum.

Postcommunio

Deus, qui neminem, in te sperán- 4976 tem, nimium affligi permittis, sed pium precibus praestas auditum: pro postulationibus nostris votisque susceptis gratias agimus, te piissime deprecantes; ut per haec, quae sumpsimus, a cunctis eripi mereamur adversis. Per Dóminum.


ORATIONES DIVERSAE

AD POSCENDA SUFFRAGIA SANCTORUM

4977

Oratio

oncéde, quaesumus, omnípotens Deus : ut intercéssio sanctae Dei Genetricis Maríae, sanctorumque omnium Apostolorum, Martyrum, Confessorum atque Virginum, et omnium electorum tuorum, nos ubique laetíficet ; ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per eundem Dóminum.

C Secreta

4978 /^\blátis, Domine, placare munéri-V^S bus : et, intercedente beata María semper Virgine cum omnibus Sanctis tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum.

Postcommunio

4979 Oúmpsimus, Domine, beatae Maríae O semper Virginis et omnium Sanctorum tuorum memoriam recoléntes, sacramenta caeléstia: praesta, quaesumus; ut, quod temporáliter gerimus, aetérnis gaudiis consequamur. Per Dóminum nostrum.


2     ALTERA ORATIO UT SUPRA

*] In sequenti oratione et in eius post-communione, ad litteram N. sacerdos nominare potest, ad arbitrium suum: a) sive Titularem ecclesiae in qua celebrat; b) sive Patronum principalem nationis, vel regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, vel dioecesis, vel oppidi seu civitatis; c) sive, si est religiosus, Fundatorem canonizatum vel Titulum vel Patronum principalem Ordinis seu Congregationis aut Provinciae.

Titulus autem, sive ecclesiae sive Religionis, nominari nequit, si agatur de Persona divina vel Mysterio Domini. Insuper sive Titulus sive Patronus nominari nequit, si sit B. Maria Virgo, aut de ipso Titulo vel Patrono dicatur Missa, aut facta sit commemoratio, aut illius nomen in eadem oratione A cunctis expressum sit.

Nomina Angelorum aut S. Ioannis Baptistae, si fuerint Titulares aut Patroni, praeponuntur nomini S. Ioseph.

Si vero Missa vel commemoratio fuerint de S. Ioseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, verba quae eos respiciunt omittuntur.

Oratio

Acunctis nos, quaesumus, Domine, 4980 mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, de-strúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per eundem Dóminum.

Secreta

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 4981 ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesenti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Mundet et múniat nos, quaesumus, 4982 Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et per-versitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per eundem Dóminum.

*] Vel, si Missa aut commemoratio fuerint de B. Maria Virg.:

Oratio

4983   A   cunctis nos, quaesumus, Domine,

A mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per Dóminum.

Secreta

4984 TJxáudi nos, Deus salutaris noster: JL> ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesénti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

4985

Mundet et múniat nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per Dóminum.


3     PRO ECCLESIAE LIBERTATE

*] Dici nequit in Missa dominicae XXIII post Pentecosten.

Oratio

4986 i ecclésiae tuae, quaesumus, Domine, JLv preces placatus admitte: ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Protege nos, Domine, tuis mysté- 4987 riis servientes: ut, divinis rebus inhaeréntes, et corpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Quaesumus, Domine Deus noster: 4988 ut, quos divina tríbuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per Dóminum.

4    PRO OMNI GRADU ECCLESIAE Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, cu- 4989 ius Spiritu totum corpus Ecclésiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicántes ; ut, grátiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

Da famulis tuis, Domine, indulgën- 4990 tiam peccatorum, consolationem vitae, gubernationem perpetuam: ut, tibi servientes, ad tuam iugiter misericordiam pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Libera, quaesumus, Domine, a peccá- 4991 ? tis et hostibus famulos tuos, tibi supplicántes: ut, in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dóminum.

PRO PAPA Oratio

4992 TXeus, omnium fidelium pastor et


D'

rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

4993 /^"Oblatis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gu-bérna. Per Dóminum.

Postcommunio

4994 T Taec nos, quaesumus, Domine, diX JL vini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.


6 PRO PRAELATIS

ET CONGREGATIONIBUS EIS COMMISSIS

Oratio

4995 /'"Omnípotens sempitérne Deus, qui V>/ facis mirabilia magna solus: praetende super famulos tuos, et super congregationes illis commissas, spiritum grátiae salutaris; et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per Dóminum.

Secreta

4996

Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende: et, quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentiant ad medelam. Per Dóminum.

Postcommunio

Quos caelesti récreas munere, per- 4997 pétuo, Domine, comitáre praesidio: et, quos fovere non désinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per Dóminum.


7 PRO EPISCOPO

^ Dici nequit si oratio pro Papa recitata sit.

Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 4998 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta 4999

Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gu-bérna. Per Dóminum.

Postcommunio 5000

Haec nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.


8 PRO SEIPSO SACERDOTE

^ In anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missae, sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrant festa Nativitatis et Epiphaniae Domini, Triduum sacrum, dominica Resurrectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.

Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

Oratio

5001 /'"Omnípotens et misericors Deus, hu-militátis meae preces benignus intende: et me famulum tuum, quem, nullis suffragántibus meritis, sed immensa clementiae tuae largitate caeléstibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum ; ut, quod mea voce deprómitur, tua sanctificatione firmetur. Per Dóminum.

5002

Secreta

Huius, Domine, virtute sacramenti, peccatorum meorum máculas abstérge: et praesta; ut, ad exsequendum iniúncti officii ministerium, me tua gratia dignum efficiat. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5003 /^Omnípotens sempitérne Deus, qui V./ me peccatorem sacris altaribus astáre voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam: concede propitius, per huius sacramenti mysterium, meorum mihi veniam peccatorum; ut tuae maiestati digne mérear famulari. Per Dóminum nostrum.


9 PRO RES PUBLICAS

MODERANTIBUS

Oratio

5004 /^\mnípotens sempitérne Deus, in Vy cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et pátriae securitas indesinenter consistat. Per Dóminum.

Secreta

Propitiare, Domine, precibus et hó- 5005 stiis famulorum tuorum, et propter nomen tuum pátriae defénde rectores; ut salus servientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio

Protege, Domine, famulos tuos sub- 5006 sídiis pacis; et, corporis et spiritualibus enútriens aliméntis, a cunctis hostibus redde securos. Per Dóminum.

10


PRO REGE

Oratio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut 5007 famulus tuus N. rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa ; quibus decenter ornatus, et vitiórum monstra devitare, et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiósus valeat pervenire. Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Secreta

Munera, Domine, quaesumus, oblata 5008 sanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant ; et regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum iniunctum officium, te largiente, usquequaque proficiant. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Haec, Domine, oblatio salutaris fá- 5009 mulum tuum N. regem nostrum ab omnibus tueatur adversis: quatenus et ecclesiásticae pacis obtineat tranquillitatem; et, post huius temporis decursum, ad aeternam perveniat hereditatem. Per Dóminum.

11

PRO FAMILIA Oratio

5010

5011

Defénde, quaesumus,'Domine, beata María semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitáte familiam: et toto corde tibi prostrátam, ab hostium propitius tuére clementer insidiis. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, omnípotens Deus, oblationem nostrae devotionis: et, per virtutem huius sacramenti, famulos tuos a cunctis adversitátibus protege. Per Dóminum.

Postcommunio 5012 Oumptis redemptionis nostrae muné-O ribus: praesta, quaesumus, misericors Deus; eórum nobis celebratione, tuae protectionis contra omnes adversantes subsidium. Per Dóminum.

12

PRO CONCORDIA SERVANDA Oratio

5013 I Aeus, largítor pacis et amator cari-JLS tátis: da famulis tuis veram cum tua voluntate concordiam ; ut ab omnibus, quae nos pulsant, tentationibus liberemur. Per Dóminum.

Secreta

5014 T Tis sacrificiis, Domine, quaesumus, X. JL concede placatus: ut, qui propriis oramus absolvi delictis, non gravémur externis. Per Dóminum.

5015

Spiritum nobis, t tis infunde: ut,

Postcommunio

Domine, tuae caritá-quos uno pane caelesti satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

13


PRO

DEFENSIONE AB HOSTIBUS

Oratio

Hostium nostrorum, quaesumus, 5016 Domine, elíde superbiam: et eórum contumáciam dexterae tuae virtute prosterne. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Huius, Domine, virtute mysterii, et 5017 a propriis mundémur occultis, et ab inimicorum liberemur insidiis. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Fotéctor noster, aspice, Deus, et ab 5018 inimicorum nos defénde periculis: ut, omni perturbatione submóta, liberis tibi mentibus serviamus. Per Dóminum nostrum.


14 TEMPORE FAMIS

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine, piae 5019 supplicatiónis effectum: et famem propitiátus averte ; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.

Secreta

Deus, qui humáni generis utramque 5020 substantiam, praeséntium munerum et aliménto végetas et rénovas sacramento: tribue, quaesumus; ut eórum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per Dóminum.

Postcommunio

Gubérna, quaesumus, Domine, tem- 5021 porálibus aliméntis: quos digná-ris aetérnis informare mysteriis. Per Dóminum nostrum.

15


TEMPORE TERRAEMOTUS

Oratio

5022 /^\mnípotens sempitérne Deus, qui Vy respicis terram et facis eam tremere: parce metuentibus, propitiare supplícibus; ut, cuius iram terrae fundamenta concutiéntem expávimus, clementiam contritiones eius sanantem iugiter sentiamus. Per Dóminum.

Secreta

5023 T^\eus, qui fundasti terram super jl/ stabilitatem suam, suscipe oblationes et preces populi tui: ac, tremén-tis terrae periculis penitus amotis, divinae tuae iracúndiae terrores in humanae salutis remedia converte; ut, qui de terra sunt et in terram revertentur, gaudeant se fieri sancta conversatione caeléstes. Per Dóminum.

Postcommunio

5024 r I Tuére nos, Domine, quaesumus, tua

-L sancta sumentes: et terram, quam vídimus nostris iniquitatibus trementem, superno munere firma; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.

5025

16


AD PETENDAM PLUVIAM

Oratio

Deus, ii et su

in quo vivimus, movemur sumus: pluviam nobis tribue congruentem; ut, praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fi-duciálius appetamus. Per Dóminum.

Secreta

5026 /^\blátis, quaesumus, Domine, pla-cáre muneribus: et opportunum nobis tribue plúviae sufficientis auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio

Da nobis, quaesumus, Domine, plú- 5027 viam salutarem: et aridam terrae fáciem fluéntis caeléstibus dignánter infunde. Per Dóminum.


17 AD POSTULANDAM

SERENITATEM

Oratio

Ad te nos, Domine, clamantes exáu- 5028 XJL di: et aeris serenitátem nobis tribue supplicántibus ; ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua praeveniénte, clementiam sentiamus. Per Dóminum.

Secreta

Praevéniat nos, quaesumus, Domine, 5029 gratia tua semper et subsequatur: et has oblationes, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrándas deferimus, benignus assume; ut, per intercessionem Sanctorum tuorum, cunctis nobis proficiant ad salutem. Per Dóminum. Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus, cle- 5030 méntiam tuam: ut inundántiam coérceas ímbrium, et hilaritatem vultus tui nobis impertiri dignéris. Per Dóminum nostrum.


18 AD REFELLENDAS

TEMPESTATES

Oratio

Adorno tua, quaesumus, Domine, 5031 spiritales nequítiae repellántur: et aëreárum discedat malignitas tempestatum. Per Dóminum.

Secreta

/^^Xfférimus tibi, Domine, laudes et 5032 V>/ munera, pro concessis beneficiis gratias referéntes, et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5033 /'"Omnípotens sempitérne Deus, qui V>/ nos et castigándo sanas, et igno-scéndo consérvas: praesta supplícibus tuis ; ut et tranquillitátibus huius optatae consolationis laetémur, et dono tuae pietatis semper utamur. Per Dóminum.

19 TEMPORE PESTIS ANIMALIUM Oratio

5034 I Oeus, qui laboribus hominum etiam jlJ de mutis animalibus solacia sub-rogásti: supplices te rogamus; ut, sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5035 Sacrificiis, Domine, placatus oblatis: O opem tuam nostris temporibus clementer impende. Per Dóminum.

Postcommunio

5036 "Oenedictiónem tuam, Domine, pó-1/ pulus fidélis accipiat, qua corpore salvetur et mente: et congruam tibi exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per Dóminum nostrum.

20


PRO QUACUMQUE NECESSITATE

^ Dici nequit in Missa dominicae XXII post Pentecosten.

Oratio

5037 T"\eus, refugium nostrum et virtus:


D'

adesto piis Ecclésiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.

Secreta

5038 T^\a> misericors Deus: ut haec salu-JL/ táris oblatio, et a propriis nos reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, sacri dona my- 5039 stérii, humiliter deprecantes: ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

21


IN QUACUMQUE TRIBULATIONE

Oratio

Ne despicias, omnípotens Deus, pó- 5040 purum tuum in afflictione clamantem: sed propter gloriam nominis tui tribulátis succúrre placatus. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, Domine, propitius hostias, 5041 quibus et te placári voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per Dóminum.

Postcommunio

Tribulationem nostram, quaesumus, 5042 Domine, propitius respice: et iram tuae indignationis, quam iuste meré-mur, averte. Per Dóminum.

22


AD PETENDAM COMPUNCTIONEM CORDIS

Oratio

Omnípotens et mitíssime Deus, qui 5043 sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxísti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctió-tiis; ut peccata nostra plangere valeamus, remissionémque eórum, te miserante, mereamur accípere. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5044 T Tanc oblationem, quaesumus, Dó-JL X. mine Deus, quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus, propitius respice: et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammárum incéndia valeamus exstinguere. Per Dóminum.

Postcommunio

5045 /Gratiam Spiritus Sancti, Domine V.T Deus, cordibus nostris clementer infunde: quae nos gemitibus lacrimarum efficiat máculas nostrorum diligere peccatorum; atque optátae nobis, te largiente, indulgentiae praestet effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.


23 PRO

REMISSIONE PECCATORUM

Oratio

5046 TOeus, qui nullum réspuis, sed quan-JlJ túmvis peccantibus per paenitentiam pia miseratione placáris: respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et illumina corda nostra; ut tua valeamus implere praecépta. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5047 TJraesens sacrifícium, Domine, quod JL tibi pro delictis nostris offerimus, sit tibi munus acceptum: et tam viventibus quam defunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.

Postcommunio

5048 T7 xáudi preces familiae tuae, omnípo-JL> tens Deus: et praesta; ut sancta haec, quae a te sumpsimus, incorrupta in nobis, te donante, serventur. Per Dóminum nostrum.

24


PRO

TENTATIS ET TRIBULATIS

Oratio

Deus, qui iustíficas impium, et non 5049 vis mortem peccatoris, maiestatem tuam suppliciter deprecámur: ut famulos tuos de tua misericordia confidentes caelesti prótegas benignus auxilio, et assidua protectione conserves ; ut tibi iugiter famuléntur, et nullis tentationibus a te separentur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Huius, quaesumus, Domine, virtute 5050 mysterii, et a propriis nos munda delictis, et famulos tuos ab omnibus absólve peccatis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Puríficent nos, quaesumus, Domine, 5051 sacramenta quae sumpsimus: et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede ; ut, qui consciéntiae reátu constringantur, caelestis remédii plenitudine glorientur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


25 AD REFELLENDAS

MALAS COGITATIONES

Oratio

Omnípotens et mitíssime Deus, ré- 5052 spice propitius ad preces nostras : et libera corda nostra de malárum tentationibus cogitationum ; ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

5053 t Tas tibi, Domine, offerimus oblatió-JT1 nes pro salute nostra: quatenus animas nostras ab immundis cogitationibus purges, illaesásque custodias, et Sancti Spiritus gratia illuminare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Postcommunio

5054 TRVeus, qui illúminas omnem hómi-JL>/ nem venientem in hunc mundum: illumina, quaesumus, corda nostra grátiae tuae splendore; ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper et te sincere diligere valeamus. Per Dóminum.


26 AD POSTULANDAM

CONTINENTIAM

Oratio

5055 t Tre igne Sancti Spiritus renes no-

v-/ stros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

5056 t^Virúmpe, Domine, vincula pecca-JL-X tórum nostrorum: et, ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate ac munda mente possimus, retribue quae ante tribuisti; et salva nos per indulgentiam, quos dignatus es salvare per gratiam. Per Dóminum.

Postcommunio

5057 TPVómine, adiutor et protector no-jLy ster, adiuva nos: et reflóreat cor et caro nostra vigore pudicítiae et ea stimóniae novitate; ut per hoc sacrifí cium, quod tuae obtulimus pietati, ab omnibus tentationibus emundémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

27


AD POSTULANDAM HUMILITATEM

Oratio

Deus, qui superbis resistis et grá- 505g tiam praestas humilibus: concede nobis verae humilitatis virtutem, cuius in se formam fidelibus Unigenitus tuus exhibuit; ut numquam indignationem tuam provocémus eláti, sed potius grátiae tuae capiamus dona subiecti. Per eundem Dóminum.

Secreta

Haec oblatio, Domine, quaesumus, 5059 verae nobis humilitatis gratiam obtineat: simulque a cordibus nostris concupiscentiam carnis et oculorum atque ambitionem saeculi auferat; quatenus sobrie, iuste pieque viventes, praemia consequamur aeterna. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Huius, Domine, sacramenti percép- 506O tio peccatorum nostrorum má-culas abstérgat: et nos per humilitatis exhibitiónem ad caeléstia regna perducat. Per Dóminum.

28


AD POSTULANDAM PATIENTIAM

Oratio

Deus, qui Unigeniti tui patientia 506I antiqui hostis contrivisti superbiam: da nobis, quaesumus, quae idem pie pro nobis pertulit, digne recolere; sicque, exemplo eius, nobis adversán-tia aequanímiter tolerare. Per eundem Dóminum nostrum.

5062 Secreta

Munera nostrae oblationis, quaesumus, Domine, suscipe placatus: quae, ut nobis patiéntiae donum largíri dignéris, maiestati tuae devota offerimus actione. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

5063 "\ yfystéria, Domine, sacrosancta quae JLVJL sumpsimus, amissam nobis, quaesumus, reconcílient gratiam : atque munus patiéntiae in illátis omnibus, semper et ubique protegéndo, impertiant. Per Dóminum.


29 AD POSTULANDAM

CARITATEM

Oratio

5064 TP\eus, qui diligentibus te facis cuncta JLy prodesse: da cordibus nostris in-violábilem tuae caritatis affectum; ut desideria, de tua inspiratione concepta, nulla possint tentatione mutari. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5065 TH\eus, qui nos ad imaginem tuam YJ sacramentis rénovas et praeceptis: perfice gressus nostros in semitis tuis; ut caritatis donum, quod fecisti a nobis sperari, per haec, quae offerimus sacrificia, facias veraciter apprehendi. Per Dóminum.

Postcommunio

5066 Oancti Spiritus gratia, quaesumus, O Domine, corda nostra illuminet: et perféctae caritatis dulcedine abundanter refíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritu Sancti.


30 PRO DEVOTIS AMICIS

Oratio

Deus, qui caritatis dona per gratiam 5067 Sancti Spiritus tuorum fidelium cordibus infudísti: da famulis et famulabus tuis, pro quibus tuam deprecámur clementiam, salutem mentis et corporis; ut te tota virtute diligant et, quae tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

Miserere, quaesumus, Domine, fá- 5068 mulis et famulabus tuis, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati: ut, per haec sancta, supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aetérnae beatitudinis acquirant. Per Dóminum.

Postcommunio

Divina libántes mysteria, quaesu- 59^9 mus, Domine: ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem; pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.


31 PRO INIMICIS

Oratio

Deus, pacis caritatisque amator et 5070 custos: da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram; et cunctorum eis remissionem tribue peccatorum, nosque ab eórum insidiis potenter éripe. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, pia- 5071 cáre muneribus: et nos ab inimicis nostris clementer éripe, eisque indulgentiam tribue delictorum. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio 5072 T Taec nos communio, Domine, éruat X. JL a clelíctis: et ab inimicorum defendat insidiis. Per Dóminum.

32

PRO CAPTIVIS Oratio

5073 TT\eus, qui beatum Petrum Apósto-JL/ Ium, a vinculis absolutum, illae-sum abire fecisti: famulorum tuorum in captivitate positórum vincula ab-sólve; eosque ipsius meritis illaesos abire concede. Per Dóminum.

Secreta

5074 Super has, quaesumus, Domine, hó-O stias benedictio copiosa descendat: quae captivorum horum vincula solvat, et de eórum liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum.

Postcommunio

5075 TJreces nostras, quaesumus, Dómi-JL ne, clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulos tuos a vinculis eórum captivitatis ab-sólve. Per Dóminum.

EADEM ORATIO IN SINGULARI Oratio

5076 TP\eus, qui beatum Petrum Apósto-JLy Ium, a vinculis absolutum, illae-sum abire fecisti: famuli tui in captivitate positi vincula absólve; eumque ipsius meritis illaesum abire concede. Per Dóminum.

Secreta

5077 Super has, quaesumus, Domine, hó-O stias benedictio copiosa descendat: quae captivi huius vincula solvat, et de eius liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Preces nostras, quaesumus, Domine, 5078 clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulum tuum a vinculis suae captivitatis absólve. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


33 PRO NAVIGANTIBUS

Oratio

Deus, qui transtulisti patres nostros 5079 per Mare Rubrum, et transve-xísti eos per aquam nimiam, laudem tui nominis decantantes: te suppliciter deprecámur; ut in navi famulos tuos, repúlsis adversitátibus, portu semper optábili cursúque tranquillo tueáris. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, preces 5080 famulorum tuorum, cum oblationibus hostiarum: et eos, pro quibus tua mysteria celebramus, ab omnibus defénde periculis. Per Dóminum.

Postcommunio

Sanctificati divino mysterio, maiestá- 5081 tem tuam, Domine, suppliciter deprecámur et petimus: ut famulos tuos, quos donis facis caeléstibus memorari; per lignum sanctae Crucis, et a peccatis ábstrahas, et a periculis cunctis miseratus eripias. Per Dóminum.


34 PRO SALUTE VIVORUM

Oratio

5082 Praeténde,   Domine,  fidelibus  tuis dexteram caelestis auxilii: ut te toto corde perquírant, et, quae digne postulant, consequi mereantur. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5083 Propitiáre, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes fidelium tuorum, quas tibi pro incolumitáte eórum offerimus, benignus assume: et, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.

Postcommunio

5084 Da fidelibus tuis, quaesumus, Dómine, in tua fide et sinceritate constantiam: ut, in caritate divina firmati, nullis tentationibus ab eius integritate vellántur. Per Dóminum.

35     PRO vivis et defunctis

Oratio

5085 Omnípotens sempitérne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenó-scis: te supplices exorámus; ut, pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet, vel futurum iam exútos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dóminum.

Secreta

Deus, cui soli cognitus est numerus 5086 electorum in superna felicitate locándus: tribue, quaesumus; ut, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, universorum, quos in oratione commendatos suscepimus, et omnium fidelium nomina, beatae praedestinationis liber adscrípta retineat. Per Dóminum.

Postcommunio

Puríficent nos, quaesumus, omnípo- 5087 tens et misericors Deus, sacramenta quae sumpsimus: et, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, praesta; ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed intercéssio salutaris ad veniam: sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragílium, sit contra ómnia mundi pericula firmamentum: sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. Per Dóminum nostrum.


MISSAE DEFUNCTORUM

T IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM dicuntur Missae, uti habentur in Proprio Sanctorum ad diem 2 novembris.

^ Prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis ut infra inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur:

a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis;

b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.

In die obitus seu depositionis defuncti

^ Sequens Missa dicitur pro defunctis non sacerdotibus:

a) in Missa exsequiali;

b) in Missis pro die obitus;

c) in Missis post acceptum mortis nuntium;

d) in ultima defuncti sepultura;

e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.

Ant. ad Introitum    Esd 2,34-35
5088
Missale 1962 1088