Missale Romanum 2002 continu 333

SABBATO SANCTO

1. Sabbato sancto Ecclesia ad sepulcrum Domini immoratur, passionem eius et mortem, necnon ad inferos descensum meditans et eius resurrectionem exspectans, in oratione et ieiunio.

2. A sacrificio Missae, sacra mensa denudata, Ecclesia abstinet, usque dum, post sollemnem Vigiliam seu nocturnam resurrectionis exspectationem, locus detur gaudiis paschalibus, quorum abundantia in quinquaginta dies exundat.

3. Sacra Communio hac die dari potest solummodo ad modum viatici.

334 & 4 X

Pagina 334.

335 & 4 X

Pagina 335.

&&TEMPUS PASCHALE

DOMINICA PASCHAE IN RESURRECTIONE DOMINI

Pagina 337.

VIGILIA PASCHALIS IN NOCTE SANCTA

1. Ex antiquissima traditione ista nox est observabilis Domini (Ex 12,42), ita ut fideles iuxta monitum Evangelii Lc 12,35-37) lucernas ardentes in manibus gestantes, similes sint hominibus exspectantibus Dominum, quando revertatur, ut, cum venerit, vigilantes eos inveniat et discumbere faciat ad mensam suam.

2. Vigilia huius noctis, quae est summa ac nobilissima omnium sollemnitatum, unica sit pro unaquaque ecclesia. Ita autem ordinatur, ut post lucernarium et praeconium paschale (quod est pars prima huius Vigiliae), sancta Ecclesia meditetur mirabilia, quae fecit Dominus Deus populo suo ab initio, confidens verbo eius et promisso (pars secunda seu liturgia verbi), usque dum, appropinquante die, cum novis membris in Baptismate renatis (pars tertia), vocatur ad mensam, quam Dominus populo suo praeparavit, memoriale mortis et resurrectionis suae, donec veniat (pars quarta).

3. Tota celebratio Vigiliae paschalis peragi debet noctu, ita ut vel non incipiatur ante initium noctis, vel finiatur ante diluculum diei dominicae.

4. Missa Vigiliae, etsi ante mediam noctem celebratur, est Missa paschalis dominicae Resurrectionis.

5. Qui participat Missam noctis, iterum communicare potest in Missa in die. Qui celebrat vel concelebrat Missam noctis, potest iterum Missam in die celebrare aut concelebrare. Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis.

6. Sacerdoti assistat de more diaconus. Eo vero absente, munera sui ordinis a sacerdote celebrante vel concelebrante assumuntur, exceptis iis quae infra indicantur. Sacerdos et diaconus induuntur, sicut ad Missam, paramentis albi coloris.

7. Parentur candelae pro omnibus participantibus Vigiliam. Luminaria vero ecclesiae exstinguuntur.

Pagina 338.
Pars prima:

Sollemne initium Vigiliae seu Lucernarium

Benedictio ignis et praeparatio cerei

8. Loco apto, extra ecclesiam, praeparatur rogus ardens. Populo ibi congregato, accedit sacerdos cum ministris, e quibus unus portat cereum paschalem. Crux processionalis ac luminaria non portantur. Ubi autem ignis extra ecclesiam accendi non potest, ritus peragitur ut infra, n. 13.

9. Sacerdos et fideles signant se dum ipse dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, ac dein populum congregatum de more salutat eumque breviter admonet de vigilia nocturna, his vel similibus verbis:

Fratres caríssimi, hac sacratíssima nocte, in qua Dóminus noster Iesus Christus de morte transívit ad vitam, Ecclésia invítat fílios dispérsos per orbem terrárum, ut ad vigilándum et orándum convéniant. Si ita memóriam egérimus Páschatis Dómini, audiéntes verbum et celebrántes mystéria eius, spem habébimus participándi triúmphum eius de morte et vivéndi cum ipso in Deo.

971 10. Deinde sacerdos benedicit ignem, dicens, manibus extensis:
Orémus.
Deus, qui per Fílium tuum claritátis tuae ignem fidélibus contulísti, novum hunc ignem + sanctífica, et concéde nobis, ita per haec festa paschália caeléstibus desidériis inflammári, ut ad perpétuae claritátis puris méntibus valeámus festa pertíngere. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

972 Pagina 339.
11. Novo igne benedicto, unus ministrorum portat cereum paschalem ante sacerdotem, qui cum stilo incidit crucem in ipsum cereum. Deinde facit super eam litteram graecam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter brachia crucis quattuor numeros exprimentes annum currentem, interim dicens:

1. Christus heri et hódie (incidit hastam erectam);
2. Princípium et Finis (incidit hastam transversam);
3. Alpha (incidit supra hastam erectam litteram Alpha);
4. et Omega (incidit subtus hastam erectam litteram Omega).
5. Ipsíus sunt témpora (incidit primum numerum anni currentis in angulo superiore sinistro crucis);
6. et saecula (incidit secundum numerum anni currentis in angulo superiore dextro crucis).
7. Ipsi glória et impérium (incidit tertium numerum anni currentis in angulo inferiore sinistro crucis);
8. per univérsa aeternitátis saecula. Amen (incidit quartum numerum anni currentis in angulo inferiore dextro crucis).
A
2 0
1 3
W

12. Incisione crucis et aliorum signorum peracta, sacerdos infigere potest in cereum quinque grana incensi, in modum crucis, interim dicens:

973 1. Per sua sancta vúlnera
2. gloriósa
3. custódiat
4. et consérvet nos
5. Christus Dóminus. Amen.
1
425
3

13. Ubi propter difficultates forte occurrentes non accenditur rogus, benedictio ignis circumstantiis aptatur. Populo ut alias in ecclesia congregato, sacerdos cum ministris cereum paschalem deferentibus venit ad portam ecclesiae. Populus, quantum fieri potest, vertit se ad sacerdotem.

Pagina 340.

Fit salutatio et monitio, ut supra n. 9; deinde benedicitur ignis et praeparatur cereus, ut supra nn. 10-12. 14. De novo igne sacerdos accendit cereum paschalem, dicens:

974 Lumen Christi glorióse resurgéntis díssipet ténebras cordis et mentis.

Quoad elementa quae praecedunt, Conferentiae Episcoporum possunt etiam alias formas statuere, populorum ingenio magis accommodatas.

Processio

976 15. Cereo accenso, unus ex ministris assumit carbones ardentes de igne ac ponit eos in thuribulum et sacerdos, moro solito, incensum imponit. Diaconus vel, eo absente, alius minister idoneus, accipit a ministro cereum paschalem et ordinatur processio. Thuriferarius cum thuribulo fumiganti incedit ante diaconum vel alium ministrum, qui cereum paschalem defert. Sequuntur sacerdos cum ministris et populus, qui omnes candelas extinctas manu gestant. Ad portam ecclesiae, diaconus, stans et elevans cereum cantat:

Lumen Christi.

Et omnes respondent:

Deo grátias.

Pagina 341.

Sacerdos accendit candelam suam de igne cerei paschalis.

16. Deinde diaconus procedit ad medium ecclesiae et, stans et elevans cereum, iterum cantat:
Lumen Christi.

Et omnes respondent:
Deo grátias.

Omnes candelam accendunt de igne cerei paschalis et procedunt.

17. Diaconus, cum venerit ante altare, stans versus populum, elevat cereum et tertio cantat:

Lumen Christi.

Et omnes respondent:

Deo grátias.

Deinde diaconus cereum paschalem deponit super candelabrum magnum iuxta ambonem paratum, vel in medio presbyterii. Et accenduntur lampades per ecclesiam, exceptis cereis altaris.

Praeconium paschale

977 18. bCum ad altare pervenerit, sacerdos vadit ad sedem suam, candelam ministro tradit, imponit et benedicit thus sicut ad Evangelium in Missa. Diaconus adit sacerdotem et dicens: Iube, domne, benedícere, petit et accipit benedictionem a sacerdote dicente submissa voce:

Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis, ut digne et competénter annúnties suum paschále praecónium: in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.

Diaconus respondet:
Amen.

978 Quae benedictio omittitur, si praeconium annuntiatur ab alio qui non sit diaconus.

19. Diaconus, incensatis libro et cereo, annuntiat praeconium paschale in ambone vel ad legile, omnibus stantibus et candelas accensas in manibus tenentibus. Praeconium paschale annuntiari potest, absente diacono, ab ipso sacerdote vel ab alio presbytero concelebrante. Si vero, pro necessitate cantor laicus Praeconium annuntiat, omittit verba Quaprópter astántes vos usque ad finem invitationis, necnon salutationem Dóminus vobíscum. Praeconium forma etiam breviore (pp.
350 -355 ) cantari potest.

Pagina 342-346.
Praeconii paschalis forma longior

Pagina 347-349.
Textus sine cantu:
Praeconii paschalis forma longior

979 Exsúltet iam angélica turba caelórum: exsúltent divína mystéria: et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus: et, aetérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Laetétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus: et magnis populórum vócibus haec aula resúltet.
(Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi, ad tam miram huius sancti lúminis claritátem, una mecum, quaeso, Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte. Ut, qui me non meis méritis intra Levitárum númerum dignátus est aggregáre, lúminis sui claritátem infúndens, cérei huius laudem implére perfíciat).
(V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.)
V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque eius Unigénitum, Dóminum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre.

Qui pro nobis aetérno Patri Adae débitum solvit, et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit. Haec sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cuius sánguine postes fidélium consecrántur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israel edúctos de AEgypto, Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti. Haec ígitur nox est, quae peccatórum ténebras colúmnae illuminatióne purgávit. Haec nox est, quae hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis saeculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiae, sóciat sanctitáti. Haec nox est, in qua, destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit. Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuae pietátis dignátio! O inaestimábilis diléctio caritátis: ut servum redímeres, Fílium tradidísti! O certe necessárium Adae peccátum, quod Christi morte delétum est! O felix culpa, quae talem ac tantum méruit habére Redemptórem! O vere beáta nox, quae sola méruit scire tempus et horam, in qua Christus ab ínferis resurréxit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminábitur: et nox illuminátio mea in delíciis meis. Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat: et reddit innocéntiam lapsis et maestis laetítiam. Fugat ódia, concórdiam parat et curvat impéria.

In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, laudis huius sacrifícium vespertínum, quod tibi in hac cérei oblatióne sollémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia. Sed iam colúmnae huius praecónia nóvimus, quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit. Qui, licet sit divísus in partes, mutuáti tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósae huius lámpadis apis mater edúxit. O vere beáta nox, in qua terrénis caeléstia, humánis divína iungúntur!

Orámus ergo te, Dómine, ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis huius calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur. Flammas eius lúcifer matutínus invéniat: Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum: Christus Fílius tuus, qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit, et vivit et regnat in saecula saeculórum. R. Amen.

Pagina 350-353.
Praeconii paschalis forma brevior

Pagina 354.
Textus sine cantu:
Praeconii paschalis forma brevior

Exsúltet iam angélica turba caelórum: exsúltent divína mystéria: et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus: et, aetérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Laetétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus: et magnis populórum vócibus haec aula resúltet.
(V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo ) .
V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque eius Unigénitum, Dóminum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre. Qui pro nobis aetérno Patri Adae débitum solvit, et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit. Haec sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cuius sánguine postes fidélium consecrántur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israel edúctos de AEgypto, Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti. Haec ígitur nox est, quae peccatórum ténebras colúmnae illuminatióne purgávit. Haec nox est, quae hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis saeculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiae, sóciat sanctitáti.

Pagina 355.

Haec nox est, in qua, destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit. O mira circa nos tuae pietátis dignátio! O inaestimábilis diléctio caritátis: ut servum redímeres, Fílium tradidísti! O certe necessárium Adae peccátum, quod Christi morte delétum est! O felix culpa, quae talem ac tantum méruit habére Redemptórem! Huius igitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat: et reddit innocéntiam lapsis et maestis laetítiam. O vere beáta nox, in qua terrénis caeléstia, humánis divína iungúntur! In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, laudis huius sacrifícium vespertínum, quod tibi in hac cérei oblatióne sollémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia. Orámus ergo te, Dómine, ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis huius calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur. Flammas eius lúcifer matutínus invéniat: Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum: Christus Fílius tuus, qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit, et vivit et regnat in saecula saeculórum. R. Amen.

Pagina 356.

Pars secunda: Liturgia verbi

20. In hac Vigilia, matre omnium Vigiliarum, proponuntur novem lectiones, scilicet septem e Vetere Testamento et duae e Novo (Epistola et Evangelium), quae omnes legendae sunt ubicumque fieri potest, ut indoles Vigiliae, quae diuturnitatem exigit, servetur.

21. Attamen ubi graviores circumstantiae pastorales id postulent, minui potest numerus lectionum e Vetere Testamento; semper tamen attendatur lectionem verbi Dei esse partem fundamentalem huius Vigiliae paschalis. Legantur saltem tres lectiones e Vetere Testamento desumptae, et quidem ex Lege et Prophetis, et canantur respectivi Psalmi responsorii. Numquam autem omittatur lectio cap. 14 Exodi cum suo cantico.

22. Depositis candelis, omnes sedent. Antequam incipiantur lectiones, sacerdos populum admonet, his vel similibus verbis:

Vigíliam sollémniter ingréssi, fratres caríssimi, quiéto corde nunc verbum Dei audiámus. Meditémur, quómodo Deus pópulum suum elápsis tempóribus salvum fécerit, et novíssime nobis Fílium suum míserit Redemptórem. Orémus, ut Deus noster hoc paschále salvatiónis opus ad plenam redemptiónem perfíciat.

23. Deinde sequuntur lectiones. Lector ad ambonem pergit et lectionem profert. Postea psalmista seu cantor psalmum dicit, populo responsum proferente. Omnibus deinde surgentibus, sacerdos dicit Orémus, et, postquam omnes per aliquod tempus in silentio oraverint, dicit orationem lectioni respondentem. Loco psalmi responsorii servari potest spatium sacri silentii, omissa hoc in casu pausa post Orémus.

Pagina 357.

Orationes post lectiones

24. Post primam lectionem (De creatione: Gn 1,1-2,2 vel Gn 1,1 Gn 1,26-31a) et psalmum (Ps 103,1 vel Ps 32,1).

Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui es in ómnium óperum tuórum dispensatióne mirábilis, intéllegant redémpti tui, non fuísse excelléntius, quod inítio factus est mundus, quam quod in fine saeculórum Pascha nostrum immolátus est Christus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum. R. Amen.

981 Vel, De creatione hominis:
Deus, qui mirabíliter creásti hóminem et mirabílius redemísti, da nobis, quaesumus, contra oblectaménta peccáti mentis ratióne persístere, ut mereámur ad aetérna gáudia perveníre. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

25. Post secundam lectionem (De sacrificio Abrahae:
Gn 22,1-18; vel Gn 22,1-2 Gn 22,9-13 Gn 22,15-18) et psalmum (Ps 15,1).

Orémus. Deus, Pater summe fidélium, qui promissiónis tuae fílios diffúsa adoptiónis grátia in toto terrárum orbe multíplicas, et per paschále sacraméntum Abraham púerum tuum universárum, sicut iurásti, géntium éfficis patrem, da pópulis tuis digne ad grátiam tuae vocatiónis intráre. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pagina 358.

982 26. Post tertiam lectionem (De transitu Maris Rubri: Ex 14,15) et eius canticum (Ex 15,1).

984 Orémus. Deus, cuius antíqua mirácula étiam nostris tempóribus coruscáre sentímus, dum, quod uni pópulo a persecutióne Pharaónis liberándo déxterae tuae poténtia contulísti, id in salútem géntium per aquam regeneratiónis operáris, praesta, ut in Abrahae fílios et in Israelíticam dignitátem totíus mundi tránseat plenitúdo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Vel: Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et plebs a servitúte liberáta christiáni pópuli sacraménta praeférret, da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútae, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

27. Post quartam lectionem (De nova Ierusalem:
Is 54,5-14) et psalmum (Ps 29,1).

Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, multíplica in honórem nóminis tui quod patrum fídei spopondísti, et promissiónis fílios sacra adoptióne diláta, ut, quod prióres sancti non dubitavérunt futúrum, Ecclésia tam magna ex parte iam cognóscat implétum. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Vel alia ex orationibus, quae sequuntur lectiones forte omissas.

Pagina 359.

28. Post quintam lectionem (De salute omnibus gratuito oblata: Is 55,1-11) et canticum (Is 12,1).

Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, spes única mundi, qui prophetárum tuórum praecónio praeséntium témporum declarásti mystéria, auge pópuli tui vota placátus, quia in nullo fidélium nisi ex tua inspiratióne provéniunt quarúmlibet increménta virtútum. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

29. Post sextam lectionem (De fonte sapientiae: Ba 3,9-15 Ba 3,31 - Ba 4,4) et psalmum (Ps 18,1).

Orémus. Deus, qui Ecclésiam tuam semper géntium vocatióne multíplicas, concéde propítius, ut, quos aqua baptísmatis ábluis, contínua protectióne tueáris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

30. Post septimam lectionem (De corde novo et spiritu novo: Ez 36,16-28) et psalmum (Ps 41-42).

Orémus. Deus, incommutábilis virtus et lumen aetérnum, réspice propítius ad totíus Ecclésiae sacraméntum, et opus salútis humánae perpétuae dispositiónis efféctu tranquíllius operáre; totúsque mundus experiátur et vídeat deiécta érigi, inveteráta renovári et per ipsum Christum redíre ómnia in íntegrum, a quo sumpsére princípium. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum. R. Amen.

Pagina 360.


Vel: Deus, qui nos ad celebrándum paschále sacraméntum utriúsque Testaménti páginis ínstruis, da nobis intellégere misericórdiam tuam, ut ex perceptióne praeséntium múnerum firma sit exspectátio futurórum. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

31. Post ultimam lectionem e Vetere Testamento cum suo psalmo responsorio et sua oratione, accenduntur cerei altaris, et sacerdos intonat hymnum Glória in excélsis Deo, quem omnes prosequuntur, dum pulsantur campanae, iuxta locorum consuetudines. Tonus integer in Graduali romano invenitur.

1001 32. Expleto hymno, sacerdos dicit collectam, more solito.

Orémus.
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem glória domínicae resurrectiónis illústras, éxcita in Ecclésia tua adoptiónis spíritum, ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhibeámus servitútem. Per Dóminum.

1002 33. Deinde lector profert lectionem de Apostolo.

1003 34. Lecta Epistola, omnibus surgentibus, sacerdos ter sollemniter intonat, vocem gradatim elevando Allelúia, quod omnes repetunt. Si necesse est, psalmista Allelúia intonat. Deinde psalmista vel cantor profert psalmum 117, populo respondente Allelúia.

1005 35. Sacerdos, more solito, imponit incensum et diacono benedicit. Ad Evangelium non portantur luminaria, sed tantum incensum.

36. Post Evangelium homilia, etsi brevis, ne omittatur.

Pagina 361.
Pars tertia: Liturgia baptismalis

37. Post homiliam proceditur ad liturgiam baptismalem. Sacerdos cum ministris vadit ad fontem baptismalem, si hic est in conspectu fidelium. Secus ponitur vas cum aqua in presbyterio.

38. Vocantur, si adsunt, catechumeni, qui praesentantur a patrinis, vel, si sunt parvuli, portantur a parentibus et patrinis, in faciem ecclesiae congregatae.

39. Tunc, si processio ad baptisterium vel ad fontem habenda sit, ea statim ordinatur. Praecedit minister cum cereo paschali, eumque sequuntur baptizandi cum patrinis, deinde ministri, diaconus et sacerdos. Durante processione, canuntur litaniae (n. 43). Expletis litaniis, sacerdos facit monitionem (n. 40).

40. Si autem liturgia baptismalis in presbyterio peragitur, sacerdos statim monitionem introductoriam facit, his vel similibus verbis:

Si adsunt baptizandi:
Précibus nostris, caríssimi, fratrum nostrórum beátam spem unánimes adiuvémus, ut Pater omnípotens ad fontem regeneratiónis eúntes omni misericórdiae suae auxílio prosequátur.

Si benedicendus est fons, sed non adsunt baptizandi:

Pagina 362.

Dei Patris omnipoténtis grátiam, caríssimi, super hunc fontem súpplices invocémus, ut qui ex eo renascéntur adoptiónis fíliis in Christo aggregéntur.

991 41. Et canuntur litaniae a duobus cantoribus, omnibus stantibus (propter tempus paschale) et respondentibus. Si autem habenda sit longior processio ad baptisterium, litaniae cantantur durante processione; quo in casu baptizandi vocantur ante processionem, et fit processio praecedente cereo paschali, quem sequuntur catechumeni cum patrinis, deinde ministri, diaconus et sacerdos. Monitio autem fiat ante benedictionem aquae.

42. Si non adsunt baptizandi, neque benedicendus est fons, omissis litaniis, statim proceditur ad benedictionem aquae (n. 54).

43. In litaniis addi possunt aliqua nomina Sanctorum, praesertim vero Titularis ecclesiae vel Patronorum loci et eorum qui sunt baptizandi.

Kyrie, eléison. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Kyrie, eléison.

Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis.
Sancte Míchael, ora pro nobis.
Sancti Angeli Dei, oráte pro nobis.
Sancte Ioánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Ioseph, ora pro nobis.
Sancti Petre et Paule, oráte pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Ioánnes, ora pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Ignáti Antiochéne, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sanctae Perpétua et Felícitas, oráte pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Sancte Athanási, ora pro nobis.
Sancte Basíli, ora pro nobis.
Sancte Martíne, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancti Francísce et Domínice, oráte pro nobis.
Sancte Francísce (Xavier), ora pro nobis.
Sancte Ioánnes María (Vianney), ora pro nobis.
Sancta Catharína (Senénsis), ora pro nobis.
Sancta Terésia a Iesu, ora pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, oráte pro nobis.

1000 Propítius esto, líbera nos, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos, Dómine.
A morte perpétua, líbera nos, Dómine.
Per incarnatiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per mortem et resurrectiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per effusiónem Spíritus Sancti, líbera nos, Dómine.
Peccatóres, te rogámus, audi nos.

Si adsunt baptizandi
Ut hos eléctos per grátiam Baptísmi regeneráre dignéris, te rogámus, audi nos.

Si non adsunt baptizandi
Ut hunc fontem, regenerándis tibi fíliis, grátia tua sanctificáre dignéris, te rogámus, audi nos.

Iesu, Fili Dei vivi, te rogámus, audi nos.
Christe, audi nos.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Christe, exáudi nos.

Si adsunt baptizandi, sacerdos, extensis manibus, dicit hanc orationem:

992 Omnípotens sempitérne Deus, adésto magnae pietátis tuae sacraméntis, et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte, ut, quod nostrae humilitátis gérendum est mystério, virtútis tuae impleátur efféctu. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pagina 364.

Benedictio aquae baptismalis

44. Deinde sacerdos benedicit aquam baptismalem dicens, extensis manibus, hanc orationem:
...
Pagina 365-366
Et immittens, pro opportunitate, cereum paschalem in aquam semel vel ter, prosequitur: et tenens cereum in aqua prosequitur:
...
45. Deinde tollitur cereus de aqua, populo acclamante:
...

Pagina 367.
Textus sine cantu

993 46. Deinde sacerdos benedicit aquam baptismalem, dicens, extensis manibus, hanc orationem:

Deus, qui invisíbili poténtia per sacramentórum signa mirábilem operáris efféctum, et creatúram aquae multis modis praeparásti, ut baptísmi grátiam demonstráret;
Deus, cuius Spíritus super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur, ut iam tunc virtútem sanctificándi aquárum natúra concíperet;
Deus, qui regeneratiónis spéciem in ipsa dilúvii effusióne signásti, ut uníus eiusdémque eleménti mystério et finis esset vítiis et orígo virtútum;
Deus, qui Abrahae fílios per Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti, ut plebs, a Pharaónis servitúte liberáta, pópulum baptizatórum praefiguráret;
Deus, cuius Fílius, in aqua Iordánis a Ioánne baptizátus, Sancto Spíritu est inúnctus, et, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere suo prodúxit, ac, post resurrectiónem suam, discípulis iussit: " Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti ":
réspice in fáciem Ecclésiae tuae, eíque dignáre fontem baptísmatis aperíre.
Sumat haec acqua Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto,
ut homo, ad imáginem tuam cónditus, sacraménto baptísmatis a cunctis squalóribus vetustátis ablútus, in novam infántiam ex aqua et Spíritu Sancto resúrgere meréatur.

Pagina 368.
Et immittens, pro opportunitate, cereum paschalem in aquam semel vel ter, prosequitur:

Descéndat, quaesumus, Dómine, in hanc plenitúdinem fontis per Fílium tuum virtus Spíritus Sancti,

et tenens cereum in aqua prosequitur:

ut omnes, cum Christo consepúlti per baptísmum in mortem, ad vitam cum ipso resúrgant. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum.
R. Amen.

47. Deinde tollitur cereus de aqua, populo acclamante:

Benedícite, fontes, Dómino, laudáte et superexaltáte eum in saecula.

48. Aquae baptismalis benedictione expleta et acclamatione populi prolata, sacerdos, stans, interrogat ad abrenuntiationem faciendam adultos atque parentes vel patrinos parvulorum, ut in respectivis Ordinibus Ritualis Romani determinatur. Si unctio cum oleo catechumenorum adultorum facta non sit antea, inter ritus immediate praeparatorios, fit hoc momento.

49. Deinde sacerdos singulos adultos de fide interrogat, atque, si de parvulis agitur, triplicem professionem fidei ab omnibus parentibus et patrinis simul requirit, ut in respectivis Ordinibus indicatur. Ubi hac nocte multi sunt baptizandi, ritum ordinari potest ita ut, statim post responsionem baptizandorum, patrinorum atque parentum, celebrans postulet ac recipiat renovationem promissionum baptismalium omnium adstantium.

50. Peractis interrogationibus, sacerdos baptizat electos adultos et parvulos.

51. Post baptismum sacerdos infantes ungit chrismate. Omnibus vero, sive adultis sive parvulis, vestis candida traditur. Deinde sacerdos vel diaconus accipit cereum paschalem de manu ministri atque cerei neophytorum accenduntur. Pro infantibus ritus Effetha omittitur.

997 52. Postea, nisi ablutio baptismalis aliique ritus explanativi, in presbyterio locum habuerint, fit reditus in presbyterium, processione ordinata uti antea, neophytis vel patrinis seu parentibus cereum accensum gestantibus. Durante processione canitur canticum baptismale Vidi aquam vel alius cantus aptus (n. 56).

53. Si adulti sunt baptizati, Episcopus vel, eo absente, presbyter qui baptismum contulit statim sacramentum Confirmationis eis ministret in presbyterio, ut in Pontificali aut Rituali Romano indicatur.

Pagina 369.
Benedictio aquae

54. Si vero non adsunt baptizandi, neque fons baptismalis benedicendus est, sacerdos ad aquam benedicendam fideles introducit, dicens:

Et post brevem pausam in silentio hanc orationem profert, extensis manibus:

Pagina 370-371.
Textus sine cantu:

Dóminum Deum nostrum, fratres caríssimi, supplíciter exorémus, ut hanc creatúram aquae benedícere dignétur, super nos aspergéndam in nostri memóriam baptísmi. Ipse autem nos renováre dignétur, ut Spirítui, quem accépimus, fidéles maneámus.

Et post brevem pausam in silentio hanc orationem profert, extensis manibus:

Dómine Deus noster, pópulo tuo hac nocte sacratíssima vigilánti adésto propítius: et nobis, mirábile nostrae creatiónis opus, sed et redemptiónis nostrae mirabílius, memorántibus, hanc aquam benedícere tu dignáre. Ipsam enim tu fecísti, ut et arva fecunditáte donáret, et levámen corpóribus nostris munditiámque praebéret. Aquam étiam tuae minístram misericórdiae condidísti: nam per ipsam solvísti tui pópuli servitútem illiúsque sitim in desérto sedásti; per ipsam novum fodus nuntiavérunt prophétae, quod eras cum homínibus initúrus; per ipsam dénique, quam Christus in Iordáne sacrávit, corrúptam natúrae nostrae substántiam in regeneratiónis lavácro renovásti. Sit ígitur haec aqua nobis suscépti baptísmatis memória, et cum frátribus nostris, qui sunt in Páschate baptizáti, gáudia nos tríbuas sociáre. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Renovatio promissionum baptismalium

999 55. Ritu baptismi (et confirmationis) expleto, vel si hic non habuit locum, post benedictionem aquae, omnes, stantes et candelas accensas in manibus gestantes, promissionem fidei baptismalis, una cum baptizandis, renovant, nisi iam locum habuerit, (cf. n. 48).

Pagina 372.
Sacerdos fideles alloquitur, his vel similibus verbis:
Per paschále mystérium, fratres caríssimi, in baptísmo consepúlti sumus cum Christo, ut cum eo in novitáte vitae ambulémus. Quaprópter, quadragesimáli observatióne absolúta, sancti baptísmatis promissiónes renovémus, quibus olim Sátanae et opéribus eius abrenuntiávimus, et Deo in sancta Ecclésia cathólica servíre promísimus.
Quaprópter:

Sacerdos: Abrenuntiátis Sátanae?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Et ómnibus opéribus eius?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Et ómnibus pompis eius?
Omnes: Abrenúntio.

Vel:
Sacerdos: Abrenuntiátis peccáto, ut in libertáte filiórum Dei vivátis?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Abrenuntiátis seductiónibus iniquitátis, ne peccátum vobis dominétur?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Abrenuntiátis Sátanae, qui est auctor et princeps peccáti?
Omnes: Abrenúntio.

Si casus fert, haec altera formula aptari potest a Conferentiis Episcoporum, iuxta locorum necessitates. Deinde sacerdos prosequitur:

Sacerdos: Créditis in Deum Patrem omnipoténtem, creatórem caeli et terrae?
Omnes: Credo.
Sacerdos: Créditis in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, natum ex María Vírgine, passum et sepúltum, qui a mórtuis resurréxit et sedet ad déxteram Patris?
Omnes: Credo.
Sacerdos: Créditis in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem et vitam aetérnam?
Omnes: Credo.
Et sacerdos concludit: Et Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui nos regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique nobis dedit remissiónem peccatórum, ipse nos custódiat grátia sua, in Christo Iesu Dómino nostro, in vitam aetérnam.
Omnes: Amen.

56. Sacerdos aspergit populum aqua benedicta, omnibus cantantibus:

Antiphona Ant. Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia; et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt et dicent: Allelúia, allelúia.

Cantari potest etiam alius cantus indolem baptismalem prae se ferens.

Pagina 374.
57. Interim neophyti deducuntur ad locum suum inter fideles. Si benedictio aquae baptismalis facta non est in baptisterio, diaconus et ministri reverenter portant vas aquae ad fontem. Si benedictio fontis locum non habuit, aqua benedicta reponitur loco convenienti.

58. Aspersione facta, sacerdos redit ad sedem, ubi, omisso symbolo, moderatur orationem universalem, quam neophyti primum participant.



Missale Romanum 2002 continu 333