Missale Romanum 2002 continu 591

PREX EUCHARISTICA IV

116. Praefatio huius Precis eucharisticae mutare non licet ratione structurae ipsius Precis, quae summarium historiae salutis praebet.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum est tibi grátias ágere, vere iustum est te glorificáre, Pater sancte, quia unus es Deus vivus et verus, qui es ante saecula et pérmanes in aetérnum, inaccessíbilem lucem inhábitans; sed et qui unus bonus atque fons vitae cuncta fecísti, ut creatúras tuas benedictiónibus adimpléres multásque laetificáres tui lúminis claritáte. Et ídeo coram te innúmerae astant turbae angelórum, qui die ac nocte sérviunt tibi et, vultus tui glóriam contemplántes, te incessánter gloríficant. Cum quibus et nos et, per nostram vocem, omnis quae sub caelo est creatúra nomen tuum in exsultatióne confitémur, canéntes: Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

592 & 4 X

Pagina 592.

117. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Confitémur tibi, Pater sancte, quia magnus es et ómnia ópera tua in sapiéntia et caritáte fecísti. Hóminem ad tuam imáginem condidísti, eíque commisísti mundi curam univérsi, ut, tibi soli Creatóri sérviens, creatúris ómnibus imperáret. Et cum amicítiam tuam, non obo´ diens, amisísset, non eum dereliquísti in mortis império. Omnibus enim misericórditer subvenísti, ut te quaeréntes invenírent. Sed et fo´dera plúries homínibus obtulísti eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis. Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti, ut, compléta plenitúdine témporum, Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem. Qui, incarnátus de Spíritu Sancto et natus ex María Vírgine, in nostra condiciónis forma est conversátus per ómnia absque peccáto; salútem evangelizávit paupéribus, redemptiónem captívis, maestis corde laetítiam. Ut tuam vero dispensatiónem impléret, in mortem trádidit semetípsum ac, resúrgens a mórtuis, mortem destrúxit vitámque renovávit. Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus, sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit, a te, Pater, misit Spíritum Sanctum primítias credéntibus, qui, opus suum in mundo perfíciens, omnem sanctificatiónem compléret.

593 & 4 X

Pagina 593.

118. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Quaesumus ígitur, Dómine, ut idem Spíritus Sanctus haec múnera sanctificáre dignétur, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi iungit manus ad hoc magnum mystérium celebríndum, quod ipse nobis relíquit in fodus aetérnum.

119. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, cum hora venísset ut glorificarétur a te, Pater sancte, ac dilexísset suos qui erant in mundo, in finem diléxit eos: et cenántibus illis accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem, benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat. 120. Postea prosequitur: Símili modo accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum, grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

594 & 4 X

Pagina 594.

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

121. Deinde dicit: Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

595 & 4 X

Pagina 595.

122. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Unde et nos, Dómine, redemptiónis nostrae memoriále nunc celebrántes, mortem Christi eiúsque descénsum ad ínferos recólimus, eius resurrectiónem et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur, et, exspectántes ipsíus advéntum in glória, offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem, sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre. Réspice, Dómine, in Hóstiam, quam Ecclésiae tuae ipse parásti, et concéde benígnus ómnibus qui ex hoc uno pane participábunt et cálice, ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti, in Christo hóstia viva perficiántur, ad laudem glóriae tuae. Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., (*) et Episcopórum órdinis univérsi, sed et totíus cleri, et offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum, qui obiérunt in pace Christi tui, et ómnium defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti. Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde, ut caeléstem hereditátem cónsequi valeámus cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María, cum Apóstolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra,


596 & 4 X

Pagina 596.

a corruptióne peccáti et mortis liberáta, te glorificémus per Christum Dóminum nostrum, iungit manus, per quem mundo bona cuncta largíris.

123. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Tonus simplex in Appendice, p. 123 0. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

597 & 4 X

Pagina 597.

Ritus communionis

124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit: Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere: Extendit manus et, una cum populo, pergit: Alii toni in Appendice, pp. 124 2- 1243.

598 & 4 X

Pagina 598.

Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

125. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens: Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis, da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi. Iungit manus.

599 & 4 X

Pagina 599.

Populus orationem concludit, acclamans: Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in saecula.

126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit: Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta nostra, sed fidem Ecclésiae tuae; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris. Iungit manus. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Populus respondet: Amen.

600 & 4 X

Pagina 600.

127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit; Offérte vobis pacem. Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam aetérnam.

130. Interim cantatur vel dicitur: Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur.

601 & 4 X

Pagina 601.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.
Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

131. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto: Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerére mandátis, et a te numquam separári permíttas.

Vel: Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christe, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam.

132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, clara voce dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt. Et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub téctum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam. Et reverenter sumit Corpus Christi.

602 & 4 X

Pagina 602.

Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam. Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen. Et communicatur. Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.

136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.

137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto: Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus, et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud canticum laudis aut hymnus proferri potest.

139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, iunctis manibus, dicit:

Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam praecesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat: Amen.

603 & 4 X

Pagina 603.

Ritus conclusionis

140. Sequuntur, si necessariae sint, breves annuntiationes ad populum.

141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit: Dóminus vobíscum.

Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens: Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.

Populus respondet: Amen.

142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum (cf. pp. 606 ss.). 143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens manus, dicit:

604 & 4 X

Pagina 604.

Omnes respondent:
Celebrans dicit:
Omnes respondent:
Celebrans dicit:
Omnes respondent:
Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit: ter signum crucis super populum faciens, addit: Omnes:

605 & 4 X

Pagina 605.

Celebrans dicit: Dóminus vobíscum. Omnes respondent: Et cum spíritu tuo. Celebrans dicit: Sit nomen Dómini benedíctum. Omnes respondent: Ex hoc nunc et usque in saeculum. Celebrans dicit: Adiutórium nostrum in nómine Dómini, Omnes respondent: Qui fecit caelum et terram. Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit: Benedícat vos omnípotens Deus, ter signum crucis super populum faciens, addit: Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. Omnes: Amen.

144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, versus ad populum dicit: Ite, missa est.

Populus respondet: Deo grátias.

145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

146. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.

606 & 4 X

Pagina 606.

&&BENEDICTIONES IN FINE MISSAE &&ET ORATIONES SUPER POPULUM

BENEDICTIONES SOLLEMNES

Benedictiones sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missae, aut liturgiae verbi, aut Officii, aut Sacramentorum. Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit benedictionem, omnibus respondentibus: Amen.

I. In celebrationibus de tempore

1. In Adventu Omnípotens et miséricors Deus, cuius Unigéniti advéntum et praetéritum créditis, et futúrum exspectátis, eiúsdem advéntus vos illustratióne sanctíficet et sua benedictióne locuplétet. R. Amen. In praeséntis vitae stádio reddat vos in fide stábiles, spe gaudéntes, et in caritáte efficáces. R. Amen. Ut, qui de advéntu Redemptóris nostri secúndum carnem devóta mente laetámini, in secúndo, cum in maiestáte sua vénerit, praemiis aetérnae vitae ditémini. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Filii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

2. In Nativitate Domini Deus infinítae bonitátis, qui incarnatióne Fílii sui mundi ténebras effugávit, et eius gloriósa nativitáte

607 & 4 X

Pagina 607.

hanc noctem (diem) sacratíssimam irradiávit, effúget a vobis ténebras vitiórum, et irrádiet corda vestra luce virtútum. R. Amen. Quique eius salutíferae nativitátis gáudium magnum pastóribus ab Angelo vóluit nuntiári, ipse mentes vestras suo gáudio ímpleat, et vos Evangélii sui núntios effíciat. R. Amen. Et, qui per eius incarnatiónem terréna caeléstibus sociávit, dono vos suae pacis et bonae répleat voluntátis, et vos fáciat Ecclésiae consórtes esse caeléstis. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

3. Initio anni Deus, fons et orígo totíus benedictiónis, grátiam vobis concédat, benedictiónis suae largitátem infúndat, atque per totum annum vos salvos et incólumes prótegat. R. Amen. Custódiat fídei vobis integritátem, tríbuat spei longanimitátem, perseverántem usque ad finem cum sancta patiéntia caritátem. R. Amen. Dies et actus vestros in sua pace dispónat, preces hic et ubíque exáudiat, et ad vitam aetérnam felíciter vos perdúcat. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

608 & 4 X

Pagina 608.

4. In Epiphania Domini Deus, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, suam vobis benedictiónem benígnus infúndat, et corda vestra fide, spe et caritáte stabíliat. R. Amen. Et quia Christum sequímini confidénter, qui hódie mundo appáruit lux relúcens in ténebris, fáciat et vos lucem esse frátribus vestris. R. Amen. Quátenus, peregrinatióne perácta, perveniátis ad eum, quem magi stella praevia quaesiérunt, et gáudio magno, lucem de luce, Christum Dóminum invenérunt. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

5. De Passione Domini Deus, Pater misericordiárum, qui Unigéniti sui passióne tríbuit vobis caritátis exémplum, praestet ut, per servítium Dei et hóminum, percipiátis suae benedictiónis ineffábile donum. R. Amen. Ut ab eo sempitérnae vitae munus obtineátis, per cuius temporálem mortem, aetérnam vos evádere créditis. R. Amen. Quátenus, cuius humilitátis sequímini documénta, eius resurrectiónis possideátis consórtia. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

609 & 4 X

Pagina 609.

6. Tempore paschali Deus, qui per resurrectiónem Unigéniti sui dignátus est vobis bonum redemptiónis adoptionísque conférre, sua benedictióne vos tríbuat congaudére. R. Amen. Et quo rediménte percepístis donum perpétuae libertátis, eo largiénte hereditátis aetérnae consórtes éffici valeátis. R. Amen. Et cui resurrexístis in baptísmate iam credéndo, adiúngi mereámini in pátria caelésti nunc recte vivéndo. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

7. In Ascensione Domini Benedícat vos omnípotens Deus, cuius Unigénitus hodiérna die caelórum alta penetrávit, et vobis, ubi est ipse, ascendéndi áditum reserávit. R. Amen. Concédat ut, sicut Christus post resurrectiónem suam visus est discípulis maniféstus, ita vobis in iudícium véniens appáreat pro aeternitáte placátus. R. Amen. Et qui eum consedére Patri in sua créditis maiestáte, ipsum usque in finem saeculi vobíscum permanére secúndum eius promissiónem laeti valeátis experíre. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

610 & 4 X

Pagina 610.

8. De Spiritu Sancto Deus, Pater lúminum, qui discipulórum mentes Spíritus Parácliti infusióne dignátus est illustráre, sua vos fáciat benedictióne gaudére, et perpétuo donis eiúsdem Spíritus abundáre. R. Amen. Ignis ille, qui super discípulos mirándus appáruit, corda vestra ab omni malo poténter expúrget, et sui lúminis infusióne perlústret. R. Amen. Quique dignátus est in uníus fídei confessióne diversitátem adunáre linguárum, in eádem fide perseveráre vos fáciat, et per illam a spe ad spéciem perveníre concédat. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

9. Per annum, I Benedícat vobis Dóminus, et custódiat vos. R. Amen. Illúminet fáciem suam super vos, et misereátur vestri. R. Amen. Convértat vultum suum ad vos, et donet vobis suam pacem. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

10. Per annum, II Pax Dei, quae exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras in sciéntia et caritáte Dei, et Fílii sui, Dómini nostri Iesu Christi. R. Amen.

611 & 4 X

Pagina 611.

Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

11. Per annum, III Omnipotens Deus sua vos cleméntia benedícat, et sensum in vobis sapiéntiae salutáris infúndat. R. Amen. Fídei documéntis vos semper enútriat, et in sanctis opéribus, ut perseverétis, effíciat. R. Amen. Gressus vestros ad se convértat, et viam vobis pacis et caritátis osténdat. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

12. Per annum, IV Deus totíus consolatiónis dies vestros in sua pace dispónat, et suae vobis benedictiónis dona concédat. R. Amen. Ab omni semper perturbatióne vos líberet, et corda vestra in suo amóre confírmet. R. Amen. Quátenus donis spei, fídei et caritátis dívites, et praeséntem vitam transigátis in ópere efficáces, et possítis ad aetérnam perveníre felíces. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

612 & 4 X

Pagina 612.

13. Per annum, V Omnípotens Deus univérsa a vobis advérsa semper exclúdat, et suae super vos benedictiónis dona propitiátus infúndat. R. Amen. Corda vestra effíciat divínis inténta elóquiis, ut repléri possint gáudiis sempitérnis. R. Amen. Quátenus, quae bona et recta intellegéntes, viam mandatórum Dei inveniámini semper curréntes, et cívium supernórum efficiámini coherédes. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

14. Per annum, VI Benedícat vos Deus omni benedictióne caelésti, sanctósque vos et puros in conspéctu suo semper effíciat; divítias glóriae suae in vos abundánter effúndat, verbis veritátis ínstruat, Evangélio salútis erúdiat, et caritáte fratérna semper locuplétet. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

II. In celebrationibus de Sanctis

15. De beata Maria Virgine Deus, qui per beátae Maríae Vírginis partum genus humánum sua vóluit benignitáte redímere, sua vos dignétur benedictióne ditáre. R. Amen.

613 & 4 X

Pagina 613.

Eiúsque semper et ubíque patrocínia sentiátis, per quam auctórem vitae suscípere meruístis. R. Amen. Et qui hodiérna die devótis méntibus convenístis, spiritálium gaudiórum caelestiúmque praemiórum vobíscum múnera reportétis. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

16. De sanctis Petro et Paulo Benedícat vos omnípotens Deus, qui in beáti Petri confessióne vos salubérrima stabilívit, et per eam in Ecclésiae soliditáte fídei fundávit. R. Amen. Et quos beáti Pauli instrúxit indeféssa praedicatióne, suo semper exémplo dóceat Christo fratres lucrifácere. R. Amen. Ut Petrus clave, Paulus verbo, ope intercessiónis utérque in illam pátriam nos certent indúcere, ad quam meruérunt illi, alter cruce, alter gládio, felíciter perveníre. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

17. De Apostolis Deus, qui vos in apostólicis tríbuit consístere fundaméntis, benedícere vobis dignétur beatórum Apostolórum N. et N. (beáti Apóstoli N.) méritis intercedéntibus gloriósis. R. Amen.

614 & 4 X

Pagina 614.

Et apostólicis praesídiis vos pro cunctis fáciat testes veritátis, qui vos eórum munerári documéntis vóluit et exémplis. R. Amen. Ut eórum intercessióne ad aetérnae pátriae hereditátem perveníre possítis, per quorum doctrínam fídei firmitátem possidétis. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

18. De omnibus Sanctis Deus, glória et exsultátio Sanctórum, benedícat vos benedictióne perpétua, qui vobis tríbuit exímiis suffrágiis roborári. R. Amen. Eórum intercessióne a praeséntibus malis liberáti, et exémplis sanctae conversatiónis instrúcti, in servítio Dei fratrúmque inveniámini semper inténti. R. Amen. Quátenus cum iis ómnibus valeátis illíus pátriae vos gáudia possidére, in qua fílios suos supérnis coniúngi cívibus in pace perpétua sancta laetátur Ecclésia. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

III. Aliae benedictiones

19. In dedicatione ecclesiae Deus, Dóminus caeli et terrae, qui vos hódie ad huius domus dedicatiónem adunávit, ipse vos caelésti benedictióne fáciat abundáre. R. Amen.

615 & 4 X

Pagina 615.

Concedátque vobis fíeri templum suum et habitáculum Spíritus Sancti, qui omnes fílios dispérsos vóluit in Fílio suo congregári. R. Amen. Quátenus felíciter emundáti, habitatórem Deum in vobismetípsis possítis habére, et aetérnae beatitúdinis hereditátem cum ómnibus Sanctis possidére. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

20. In celebrationibus pro defunctis Benedícat vos Deus totíus consolatiónis, qui hóminem ineffábili bonitáte creávit, et in resurrectióne Unigéniti sui spem credéntibus resurgéndi concéssit. R. Amen. Nobis, qui vívimus, véniam tríbuat pro peccátis, et ómnibus defúnctis locum concédat lucis et pacis. R. Amen. Ut omnes cum Christo sine fine felíciter vivámus, quem resurrexísse a mórtuis veráciter crédimus. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

616 & 4 X

Pagina 616.

ORATIONES SUPER POPULUM

Orationes sequentes adhiberi possunt, ad libitum sacerdotis, in fine celebrationis Missae, aut liturgiae verbi, aut Officii, aut Sacramentorum. Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem, vel aliis verbis expressum. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit orationem, omnibus respondentibus: Amen. Post orationem, sacerdos semper subdit: Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

1. Esto, Dómine, propítius plebi tuae, et temporáli consolatióne non déseras, quam vis ad aetérna conténdere. Per Christum.

2. Da, quaesumus, Dómine, pópulis christiánis, et quae profiténtur agnóscere, et caeléste munus dilígere, quod frequéntant. Per Christum.

3. Plebs tua, Dómine, quaesumus, benedictiónis sanctae munus accípiat, per quod et nóxia quaeque declínet, et optáta repériat. Per Christum.

4. Pópulum tuum, Dómine, quaesumus, ad te toto corde convérte, quia, quos deféndis étiam delinquéntes, maióre pietáte tuéris sincéra mente devótos. Per Christum.

5. Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, propitiátus illústra, ut, beneplácitis inhaeréndo, cuncta quae bona sunt mereátur exercére. Per Christum.

6. Largíre, quaesumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem, ut pariter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. Per Christum.


617 & 4 X

Pagina 617.

7. Subiéctum tibi pópulum, quaesumus, Dómine, propitiátio caeléstis amplíficet, et tuis semper fáciat servíre mandátis. Per Christum.

8. Propitiáre pópulo tuo, Deus, ut, ab omni malo liberátus, et toto tibi corde desérviat, et sub tua semper protectióne consístat. Per Christum.

9. Família tua, Deus, et de celebrátis mystériis suae redemptiónis iúgiter collaetétur, et eius dona perseveránter acquírat. Per Christum.

10. Dómine Deus, de abundántia misericordiárum tuárum fámulos praesta locuplétes, praesta secúros, ut, confirmáti benedictiónibus tuis, in omni gratiárum actióne semper abúndent, teque perpétua exsultatióne benedícant. Per Christum.

11. Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Christum.

12. Fidéles tuos, quaesumus, Dómine, córpore páriter et mente purífica, ut, tua inspiratióne compúncti, nóxias delectatiónes vitáre praeváleant, atque tua semper suavitáte pascántur. Per Christum.

13. Adsit, Dómine, fidélibus tuis sacrae benedictiónis efféctus, qui mentes ómnium spiritáli vegetatióne dispónat, ut ad ópera sua exercénda virtúte caritátis tuae roboréntur. Per Christum.


618 & 4 X

Pagina 618.

14. Auxílium tuum, Dómine, nómini tuo súbdita poscunt corda fidélium, ut quia sine te nihil possunt implére quod iustum est, tua misericórdia largiénte, et quae recta sunt apprehéndant et ómnia sibi profutúra percípiant. Per Christum.

15. Succúrre, Dómine, quaesumus, pópulo fidéli deprecánti et opem tríbue benígnus fragilitáti humánae, ut sincéra tibi mente devótus et praeséntis vitae remédiis gáudeat et futúrae. Per Christum.

16. Réspice, Dómine, propítius famíliam tuam et perpétuam largíre misericórdiam supplicánti; ut sine qua nihil potest a te dignum prorsus effícere, per eam salutária tua praecépta mereátur implére. Per Christum.

17. Grátiam caeléstem, Dómine, super fidéles tuos multíplica: quorum laudent te ora, laudet ánima, laudet et vita, et quia tui múneris est quod sumus, tuum sit omne quod vivémus. Per Christum.

18. Pópulum tuum, Dómine, quaesumus, caeléstibus ínstrue disciplínis, ut, ómnia vitándo quae mala sunt et bona cuncta sectándo, non indignátionem tuam, sed iúgiter misercórdiam consequátur. Per Christum.

19. Adésto, Dómine, supplícibus tuis, et spem suam in tua misericórdia collocántes tuére propítius, ut in sancta conversatióne fidéles permáneant et, consequéntes sufficiéntiam temporálem, promissiónis tuae perficiántur herédes in aetérnum. Per Christum.


619 & 4 X

Pagina 619.

20. Tuae largíre pietátis grátiam, Dómine, pópulo tuo supplicánti, ut qui te factóre cónditus, te est reparátus auctóre, te iúgiter operánte salvétur. Per Christum.

21. Profíciat, quaesumus, Dómine, fidélis pópulus tuae pietátis instínctu et, salúbri compunctióne motus, gratánter quae praecipis exsequátur, ut quae promíttis accípiat. Per Christum.

22. Móveat pietátem tuam, quaesumus, Dómine, fragílitas plebis tibi devótae et misericórdiam tuam supplicátio fidélis obtíneat, ut quod méritis non praesúmit, indulgéntiae tuae largitáte percípiat. Per Christum.

23. Ad defensiónem filiórum, Dómine, quaesumus, déxteram tuae maiestátis exténde et patérnae voluntáti obodiéntes perpétua pietátis tuae protectióne muniántur. Per Christum.

24. Réspice, Dómine, famíliae tuae preces et opem tríbue supplíciter imploránti, ut cóngruis subsídiis roborátus in confessióne tui nóminis perséveret. Per Christum.

25. Consérva, Dómine, quaesumus, famíliam tuam et misericordiárum tuárum propítius ubertátem concéde, ut caeléstibus eruditiónibus multiplicétur et donis. Per Christum.


620 & 4 X

Pagina 620.

26. Laetétur, Dómine, quaesumus, pópulus fidélis déxtera tua sublevátus et christiána conversatióne profíciens, et praeséntibus gáudeat bonis et futúris. Per Christum.

In festis Sanctorum 27. Exsúltet, Dómine, pópulus christiánus de magnórum Fílii tui glorificatióne membrórum, et in quorum est celebritáte tibi devótus, partem acquírat in eórum sorte perpétua, atque de tua glória semper congáudeat. Per Christum.

28. Plebis tuae, quaesumus, Dómine, ad te semper corda convérte, et quam tantis facis patrocíniis adiuvári, perpétuis non désinas gubernáre praesídiis. Per Christum.


621 & 4 X

Pagina 621.

&&CANTUS AD PRECEM EUCHARISTICAM

622 & 4 X

Pagina 622.

623 & 4 X

Pagina 623.

PREX EUCHARISTICA I seu CANON ROMANUS

624 & 4 X

Pagina 624.

625 & 4 X

Pagina 625.

626 & 4 X

Pagina 626.

627 & 4 X

Pagina 627.

628 & 4 X

Pagina 628.

629 & 4 X

Pagina 629.

630 & 4 X

Pagina 630.

631 & 4 X

Pagina 631.

632 & 4 X

Pagina 632.


633 & 4 X

Pagina 633.

634 & 4 X

Pagina 634.

635 & 4 X

Pagina 635.

636 & 4 X

Pagina 636.

637 & 4 X

Pagina 637.

638 & 4 X

Pagina 638.

639 & 4 X

Pagina 639.

640 & 4 X

Pagina 640.

641 & 4 X

Pagina 641.

642 & 4 X

Pagina 642.

643 & 4 X

Pagina 643.

644 & 4 X

Pagina 644.

645 & 4 X

Pagina 645.

646 & 4 X

Pagina 646.

647 & 4 X

Pagina 647.

648 & 4 X

Pagina 648.

649 & 4 X

Pagina 649.

650 & 4 X

Pagina 650.

651 & 4 X

Pagina 651.

652 & 4 X

Pagina 652.

653 & 4 X

Pagina 653.

654 & 4 X

Pagina 654.

655 & 4 X

Pagina 655.

656 & 4 X

Pagina 656.

657 & 4 X

Pagina 657.

658 & 4 X

Pagina 658.

659 & 4 X

Pagina 659.

660 & 4 X

Pagina 660.

661 & 4 X

Pagina 661.

662 & 4 X

Pagina 662.

663 & 4 X

Pagina 663.

&&ORDO MISSAE &&CUIUS UNUS TANTUM MINISTER PARTICIPAT

664 & 4 X

Pagina 664.

665 & 4 X

Pagina 665.

Ritus initiales

1. Sacerdos ad altare cum ministro accedit et, facta cum eo profunda inclinatione, osculo altare veneratur et sedem petit. Tunc minister vel ipse sacerdos recitat antiphonam ad introitum. Deinde sacerdos et minister, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, versus ad ministrum, dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Minister respondet: Amen.

2. Tunc sacerdos, ad ministrum conversus et manus extendens, eum salutat, dicens: Dóminus vobíscum. Minister respondet: Et cum spíritu tuo.

Adhiberi possunt etiam aliae formulae salutationis, quae in Ordine Missae (pp. 503 -504 ) inveniuntur.

3. Postea sacerdos et minister formulam confessionis generalis perficiunt: Confíteor Deo omnipoténti et tibi, frater, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne: et, percutientes sibi pectus, dicunt: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Deinde prosequuntur: Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et te, frater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum. Sequitur absolutio sacerdotis: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.


Missale Romanum 2002 continu 591