Missale 1962 4425

4425 Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo sapiens, et una de numero prudén-tum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 44, 12, 13 et 10

4426 Quia concupivit Rex speciem tuam. V. Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: fíliae regum in honore tuo. V. Ibid., 15-16 Adducentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi. V. Afferentur in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Haec est virgo 4427 sapiens, et una de numero prudéntum. Allelúia. V. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generatio cum claritáte! Allelúia.

Evangelium Simile est regnum caelórum thesauro abscondito, ut infra [36], vel Evangelium Simile erit regnum caelorum decem virginibus, ut supra [32].

Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 15-16 4428

Afferentur Regi virgines post eam: próximae eius afferentur tibi in laetítia et exsultatione: adducentur in templum Regi Domino. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Accepta tibi sit, Domine, sacrátae 4429 XJl plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem  Mt. 13, 45-46 4430

Simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, dedit ómnia sua, et comparavit eam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4431 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.


COMMUNE NON VIRGINUM

M Pro Mártyre non Virgine

Ant. ad Introitum Ps. 118, 95-96

4432 áWTe exspectaverunt peccatores, ut  perderent   me :

testimonia tua, Domine, ntelléxi: omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

4433 T^Veus, qui inter cetera potentiae tuae JL/ miracula etiam in sexu frágili victoriam martyrii contulísti: concede propitius; ut, qui beatae N. Martyris tuae natalícia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

4434 Eccli. 51, 1-8 et 12

Cnfitébor tibi, Domine Rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iníquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secúndum multitudinem misericordiae nominis tui a rugiéntibus, praeparátis ad escam, de manibus quaeréntium animam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuáta: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dóminum: quoniam éruis sustinentes te, et liberas eos de manibus gentium, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitá- 4435 tem. V. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie 4436 tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 4437 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cuius amore sanguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 5 Spe- 4438 cie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Allelúia.

4439 Lyj Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia ? Dicunt ei : Etiam. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

4440 Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4441 Oúscipe, Domine, munera, quae in O beatae N. Martyris tuae solemnitate deferimus: cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Ps 118,161-162
4442 Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum: laetabor ego super eloquia tua, quasi qui invenit spolia multa. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio
4443 A uxiliéntur nobis, Domine, sumpta mysteria: et, intercedente beata N. Mártyre tua, sempiterna faciant protectione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] PRO PLURIBUS MARTYRIBUS, quae non sint Virgines, dicatur Missa ut supra, cum orationibus ut infra:

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine Deus 4444 noster, sanctarum Martyrum tuarum N. et N. palmas incessábili devotione venerari: ut, quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentémus obsequiis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Intende, quaesumus, Domine, munera 4445 altaribus tuis pro sanctarum Martyrum tuarum N. et N. festivitate proposita: ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulísti ; ita nobis indulgentiam largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Praesta nobis, quaesumus, Domine: 4446 intercedentibus sanctis Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


II

Pro nec Virgine nec Mártyre

Ant. ad Introitum    Ps. n 8, 75 et 120

4447 f ^^ognóvi, Domine, quia aequitas i iudicia tua, et in veritate tua ^^mmS humiliasti me: confíge timore tuo carnes meas, a mandatis tuis tímui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via: qui ambulant in lege Dómini.

V. Glória Patri.

Oratio

4448 TH'xáudi nos, Deus salutaris noster: JLv ut, sicut de beatae N. festivitate gaudemus; ita piae devotionis erudiámur affectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Sapientiae.

4449 Prov. 31, 10-31

Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. Quaesívit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brácchium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit ínopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex cleméntiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicavérunt: vir eius, et laudavit eam. Multae fíliae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dóminum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.

Graduale Ps. 44, 3 et 5

Diffusa est gratia  in labiis tuis : 4450 propterea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 5 Specie 4451 tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Veni, Sponsa Christi, accipe coró- 4452 nam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4453 Allelúia, allelúia. V. Ps. 44, 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Allelúia. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Allelúia.

4454 t HT j Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Matthaeum.   Mt. 13, 44-52

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelórum homini negotiatori, quaerénti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit ómnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelórum sagena» missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum similis est homini patrifamílias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

4455 Ant. ad Offertorium Ps. 44, 3

Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saeculum saeculi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

/Recepta tibi sit, Domine, sacrátae ple- 4456 xV bis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognoscit auxilium. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 44, 8

Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitá- 4457 tem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Satiasti, Domine, familiam tuam mu- 4458 néribus sacris : eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum.

•f Item altera Epistola pro Vidua:

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Timotheum.        1 Tim. 5, 3-10

Críssime: Viduas honora, quae ve- 4459 re víduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.


COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIAE

Festum Dedicationis ecclesiae est festum Domini

Ant. ad Introitum Gen. 28, 17

4460 1P"«P*^ erríbilis est locus iste: hic do-I       mus Dei est, et porta caeli: I       et vocabitur aula Dei. (T. P. JL.     Allelúia, allelúia.) Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit, et deficit anima mea in atria Dómini. V. Glória Patri. 1 In anniversario Dedicationis Oratio

446lT*Veus, qui nobis per síngulos annos jl/ huius sancti templi tui consecrationis réparas diem, et sacris semper mysteriis repraeséntas incolumes: exaudi preces populi tui, et praesta; ut, quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse laetetur. Per Dóminum.

2 In ipso die Dedicationis

4462 Oratio

Deus, qui invisibiliter ómnia confines, et tamen pro salute generis humáni signa tuae poténtiae visibiliter ostendis: templum hoc potentia tuae inhabitatiónis illustra, et concede; ut omnes, qui huc deprecatúri conveniunt, ex quacumque tribulatione ad te clamaverint, consolationis tuae beneficia consequantur. Per Dóminum.

4463 Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis

Apostoli. Apoc. 21, 2-5

In diebus illis: Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio ómnia.

Graduale

Locus iste a Deo factus est, inaesti 4464 mábile sacramentum, irreprehensíbilis est. V. Deus, cui astat Angelorum chorus, exaudi preces servorum tuorum.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 2 Ado- 4465 rábo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 124, 1-2

Qui confidunt in Domino, sicut 4466 mons Sion: non commovebitur in aetérnum, qui habitat in Ierusalem. V. Montes in circuitu eius, et Dóminus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 2 Ado 4467 rábo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo. Allelúia. V. Bene fundata est domus Dómini supra firmam petram. Allelúia.

4468 LTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.        Luc. 19, i-io

In illo témpore: Ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: et quaerebat videre Iesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecúrrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum; quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende ; quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset. Stans autem Zachaeus,dixit ad Dóminum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum fácere,quod perierat.

Credo, quoties festum gradu I vel II classis celebretur.

Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Antiphona ad Offertorium

4469 1 Paral. 29, 17 et 18 Domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa; et populum tuum, qui repertus est, vidi cum ingenti gaudio: Deus Israel, custodi hanc voluntatem, allelúia.

1 In anniversario Dedicationis In ecclesia ipsa dedicata

Secreta

4470 Annue, quaesumus, Domine, préci-XjL bus nostris: ut, quicumque intra templi huius, cuius anniversarium dedicationis diem celebramus, ambitum continémur, plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeá-mus ; ut, dum haec vota praesentia reddimus, ad aeterna praemia, te adiuvante, pervenire mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Extra ecclesiam ipsam dedicatam Secreta

Annue, quaesumus, Domine, preci- 4471 XjL bus nostris: ut, dum haec vota praesentia reddimus, ad aeterna praemia, te adiuvante, pervenire mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

2 In ipso die Dedicationis Secreta

Deus, qui sacrandórum tibi auctor 4472 es munerum, effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam: ut ab omnibus, in ea invocantibus nomen tuum, defensionis tuae auxilium sentiatur. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem      Mt. 21,13

Domus mea domus orationis vocá- 4473 bitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Allelúia.)

1 In anniversario Dedicationis

Postcommunio

Deus, qui de vivis et electis lapidi- 4474 bus aetérnum maiestati tuae prae-paras habitaculum: auxiliáre populo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiae tuae corporalibus proficit spátiis, spiritualibus amplificetur augméntis. Per Dóminum nostrum.

2 In ipso die Dedicationis Postcommunio 4475 /Quaesumus, omnípotens Deus : ut in hoc loco, quem nomini tuo indigni dedicávimus, cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. Per Dóminum.

•f Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae vel oratorii est pars totius ritus consecrationis; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquae Missae votivae I classis prohibentur.

In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.

Aliae Missae quae in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivae I classis.

¦f In solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.


COMMUNE FESTORUM B. MARIAE VIRGINIS

Ant. ac

S Ant. ad Introitum Sedulius

4476 ^->|alve, sancta parens, enixa puérpe-ra Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 44,2

Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

4477 /Concede nos famulos tuos, quaesu-

mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

4478

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16

saecula creata sum, usque aa futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta

Ab initio, et ante JiJL et usque ad

coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

Benedicta et venerabilis es, Virgo 4479 María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

Allelúia, allelúia. V. Post partum, 4480 Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

In Adventu, loco versus praecedentis, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 4481 María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4482 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabriélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata perman-sísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4483 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. i, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

L"Y" j Sequentia sancti Evangelii secún-rJL^ dum Lucam. Luc. u, 27-28 4484T n illo témpore: Loquente Iesu ad tur-JL bas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Credo, quoties festum gradu I vel II classis celebretur.

Ant. ad Offertorium   Luc. 1, 28 et 42 4485

Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beá- 4486 tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in festivitate.

Antiphona ad Communionem

Beata viscera Maríae Virginis, quae 4487 portaverunt aetérni Patris Fílium. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4488 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


MISSAE DE S. MARIA IN SABBATO

QUAE DICI ETIAM POSSUNT ALIIS DIEBUS UT VOTIVAE DE B. MARIA VIRGINE, IUXTA RUBRICAS VEL, EX INDULTO, PRO TEMPORUM DIVERSITATE

I TEMPORE ADVENTUS

4489 Ant. ad Introitum Isai. 45, 8

Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. »» Ps. 84, 2 Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Iacob. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4490 i "\eus, qui de beatae Maríae Virginis A>/ útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per eundem Dóminum.

Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 7, 10-15

4491 Tn diebus illis: Locútus est Dóminus JL ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dóminum. Et dixit: Audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet fílium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

Graduale Ps. 23, 7

Tollite portas, principes, vestras: et 4492 elevamini, portae aeternáles: et introibit Rex glóriae. V. Ibid., 3-4 Quis ascendet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde.

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 4493 María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 1, 26-38

In illo témpore: Missus est Angelus 4494 Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ant. ad Offertorium    Luc. i, 28 et 42

4495 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.

4496

Secreta

In mentibus nostris, quaesumus, Domine, verae fidei sacramenta confirma: ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur; per eius salutíferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Ant. ad Communionem       Isai. 7, 14

4497 Ecce Virgo concipiet et pariet fílium : et vocabitur nomen eius Emmanuel.

Postcommunio

4498 /*\ rátiam tuam, quaesumus, Domine, VT mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Dóminum nostrum.


II

A NATIVITATE DOMINI USQUE AD PURIFICATIONEM

Ant. ad Introitum  Ps. 44, 13, 15 et 16

Vultum tuum deprecabuntur 4499 omnes divites plebis: adducentur Regi virgines post eam: próximae eius adducentur tibi in laetítia et exsultatione. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Et in sabbato dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, qui salutis aetérnae, beatae Ma- 4500 ríae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitísti: tribue, quaesumus ; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam merúimus auctorem vitae suscipere, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Titum. Tit. 3, 4-7

Carissime : Apparuit benignitas et 4501 humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus iustítiae, quae fecimus nos, sed secúndum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Salvatorem nostrum: ut, iustificati gratia ipsius, heredes simus secúndum spem vitae aetérnae: in Christo Iesu Domino nostro. Graduale Ps. 44, 3

Speciosus forma prae filiis hominum: 4502 diffusa est gratia in labiis tuis. V. Ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi: lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

4503 Allelúia, allelúia. V. Post partum, Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4504 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata permansísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 15-20

4505 Tn illo témpore: Pastores loquebantur JL ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus ostendit nobis. Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesépio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. María autem conservabat ómnia verba haec, conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Antiphona ad Offertorium

4506 Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Secreta

4507 nr^ua, Domine, propitiatióne, et beatae

X.   Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem

haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4508 Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Haec nos communio, Domine, pur- 4509 get a crimine: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, caelestis remédii faciat esse consortes. Per eundem Dóminum.


III

A DIE 3 FEBRUARII USQUE AD FERIAM IV HEBDOMADAE SANCTAE

Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, eníxa puérpera 4510 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

Concede nos famulos tuos, quaesu- 4511 mus, -Domine Dejos, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum,4512 áCjl et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata

similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

4513 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

4514 Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4515 Gaude, María Virgo, cunctas haereses sola interemísti. V. Quae Gabriélis Archangeli dictis credidisti. V. Dum Virgo Deum et hominem genuisti: et post partum, Virgo, inviolata perman-sísti. V. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

4516 iTj Sequentia sancti Evangelii secún-r AS* dum Lucam.       Luc. ii, 27-28

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit : Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

Antiphona ad Offertorium

4517 Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Secreta

Tua, Domine, propitiatióne, et beatae 4518 Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum.

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4519 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4520 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.


IV

TEMPORE PASCHALI Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, enixa puérpera 4521 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum, allelúia, allelúia. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis. Oratio

Concede nos famulos tuos, quaesu- 4522 mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum, 4523 IV et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta

coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Allelúia, allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia. V. Luc. i, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

4525

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

In illo témpore : Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Antiphona ad Offertorium 6    Beata es, Virgo María, quae omnium portasti Creatorem: genuisti qui te fecit, et in aetérnum permanes Virgo, allelúia.

Secreta

rTHua, Domine, propitiatióne, et beá-JL tae Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum. Praefatio de B. Maria Virgine Et te in ve-

i      Antiphona ad Communionem

Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium, allelúia.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4529 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum.


A FESTO SS. TRINITATIS USQUE AD SABBATUM ANTE DOMINICAM I ADVENTUS

Ant. ad Introitum Sedulius

Salve, sancta parens, eníxa puérpera 4530 Regem: qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Et in sabbato dicitur Glória in excelsis. Oratio

Cncéde nos famulos tuos, quaesu- 4531 mus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Maríae semper Virginis intercessione, a praesénti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetítia. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 24, 14-16 Ab initio, et ante saecula creata sum, 4532 íV et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale

4533 Benedicta et venerabilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

4534 Allelúia, allelúia. V. Post partum, Virgo, inviolata permansísti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. Allelúia.

4535 L"Y" j Sequentia sancti Evangelii secún-rJL1 dum Lucam.        Luc. ii, 27-28

In illo témpore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et úbera, quae suxisti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

4536 Ant. ad Offertorium   Luc. 1, 28, et 42

Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta

nn'ua, Domine, propitiatióne, et beatae 4537 JL Maríae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate*

Praefatio de B. Maria Virgine Et te in veneratione.

Antiphona ad Communionem 4538 Beata viscera Maríae Virginis, quae portaverunt aetérni Patris Fílium.

Postcommunio

Sumptis, Domine, salutis nostrae sub- 4539 sídiis: da, quaesumus, beatae Maríae semper Virginis patrocíniis nos . ubique prótegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


MISSAE VOTIVAE

MISSAE VOTIVAE

DE MYSTERIIS DOMINI AUT DE ANGELIS VEL SANCTIS SINGULIS HEBDOMADAE DIEBUS DISPOSITAE

^ Sequentes Missae votivae, quamquam omnibus hebdomadae diebus non impeditis dici possunt, convenienter tamen, saltem in choro, dicuntur die assignato.

Feria II

Missa de Ssma Trinitate

4540 Ant. ad Introitum Tob. 12, 6

Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas: confitébi-| mur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 8, 2 Domine, Dóminus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Glória Patri.

4541 Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aetérnae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut, eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniámur adversis. Per Dóminum nostrum.

4542 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Corinthios.     2 Cor. 13, u et 13

Fratres: Gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Gratia Dómini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

Graduale Dan. 3, 55-56

Benedíctus es, Domine, qui intué- 4543 ris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedíctus es, Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.

Allelúia, allelúia. V. Ibid., 52 Bene- 4544 dictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

Te Deum Patrem ingenitum, te Fi- 4545 lium unigenitum, te Spiritum Sanctum Paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem, toto corde confitemur, laudamus atque benedicimus. V. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. V. Tibi laus, tibi glória, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, o beata Trinitas.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur: [50]

Missa votiva de Angelis

Í546 Allelúia, allelúia. V. Dan. 3, 52 Benedíctus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Allelúia. V. Benedicamus Patrem et Fílium cum Sancto Spiritu. Allelúia.

4547

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Ioann. 15, 26-27; 16, 1-4

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibébitis, quia ab initio mecum estis. Haec locútus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestáre Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. Sed haec locútus sum vobis, ut, cum venerit hora eórum, reminiscamini, quia ego dixi vobis.

Ant. ad Offertorium Tob. 12, 6

4548 Benedíctus sit Deus Pater, unigeni-túsque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4549 Oanctífica, quaesumus, Domine Deus O noster, per tui sancti nominis invocationem, huius oblationis hostiam: et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aetérnum. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

4550 Ant. ad Communionem      Tob. 12, 6

Benedicimus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam. (T. F. Allelúia.)

Postcommunio

Pofíciat nobis ad salutem corporis 4551 et animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio: et sempiternae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria III

Missa de Angelis

Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

Benedícite Dóminum, omnes An- 4552 k geli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Et semper dicitur Glória in excelsis. Oratio

Deus, qui, miro ordine, Angelorum 4553 ministeria hominumque dispén-sas: concede propitius; ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper as-sístitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 5, 11-14

In diebus illis : Audivi vocem Angelorum multorum in circuitu throni, et 4554 animalium, et seniorum: et erat numerus eórum milia milium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accípere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitúdi-

Missa votiva de Angelis

[51]

nem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedénti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et glória, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et vigintiquátuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

Graduale Ps. 148, 1-2

4555 Laudate Dóminum de caelis: laudate eum in excelsis. V. Laudate eum, omnes Angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius.

4556 Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In conspectu Angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 20

4557 Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V Ibid., 21-22 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. V. Benedícite Domino, ómnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4558 Allelúia, allelúia. V. Ps. 137, 1-2 In conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allelúia. V. Matth. 28, 2 Angelus Dómini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Allelúia.

iJTiSequéntia sancti Evangelii secún- 4559 r      dum Ioannem. Io. 1, 47-51

In illo témpore: Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub fi-cu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub neu, credis: maius his videbis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, 4560 habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Hostias tibi, Domine, laudis offer i- 4561 mus, suppliciter deprecantes: ut easdem, angélico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem Angeli, Archangeli, Throni et Do- 4562 minatiónes, Principatus et Potestates, Virtutes   caelórum,  Cherubim atque Seraphim,   Dóminum   benedícite in aetérnum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4563 epléti, Domine, benedictione cae-A.V lésti, suppliciter imploramus: ut, quod frágili celebramus officio, sanctorum Angelorum atque Archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. Per Dóminum nostrum.

Feria IV Missa de S. Ioseph

4564 Ant. ad Introitum Ps. 32, 20-21

Adiutor et protector noster est Ámm\ Dóminus : in eo laetábitur cor JL JL nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 79, 2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

4565 T^Veus, qui ineffabili providentia beá-JLy tum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae sponsum eligere dignatus es: praesta, quaesumus ; ut, quem protectó-rem veneramur in terris, intercessórem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio libri Genesis. Gen. 49, 22-26

4566 TH'ílius accrescens Ioseph, filius accré-jl scens, et decorus aspectu: fíliae dis-currérunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invide-rúntque illi habentes iacula. Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula bracchiórum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est, lapis Israel. Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnípotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in benedic- 4567 tiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Allelúia, allelúia.      Fac nos innó- 4568 cuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocinio. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. in, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 4569 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. De quacumque 4570 tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero protector eórum semper. Allelúia. V. Fac nos innócuam, Ioseph, decurrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocinio. Allelúia.

j Sequentia sancti Evangelii secún-' 1 " dum Lucam. Luc. 3, 21-23

In illo témpore: Factum est autem 4571 cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum: et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph.

4572 Ant. ad Offertorium   Ps. 147, 12 et 13

Lauda, Ierusalem, Dóminum: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedíxit filiis tuis in te. (T. P.

AUelÚk-) Secreta

4573 Sanctissimae Genetricis tuae sponsi O patrocinio suffulti, rogamus, Domine, clementiam tuam: ut corda nostra facias terrena cuncta despicere, ac te verum Deum perfecta caritate diligere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Praefatio de S. Ioseph Et te in veneratione.

Ant. ad Communionem    Matth. 1,16

4574 Iacob autem genuit Ioseph virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4575 i "\ivini muneris fonte refecti, quaesu-jlJ mus, Domine Deus noster: ut, sicut nos facis beáti Ioseph protectione gaudere; ita, eius meritis et intercessione, caelestis glóriae facias esse partícipes. Per Dóminum.

Item feria IV

Missa

de Ss. Petro et Paulo App.

Extra tempus paschale

4576 Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, cuius dextera beatum Petrum 4577 ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, et coapóstolum eius Paulum, tertio naufragántem, de profundo pélagi liberavit: exaudi nos propitius, et concede; ut, ambórum meritis, aeternitátis gloriam consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 5, 12-16

In diebus illis: Per manus Apostolo- 4578 rum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus. Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateas eicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberaréntur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.

Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super om- 4579 nem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 138, 17 Ni- 4580 mis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

4581 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

4582 i Sequentia sancti Evangelii secún-

dum Matthaeum.   Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

4583 Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

4584 /^\fférimus tibi, Domine, preces et V^/ munera: quae ut tuo sint digna conspectu, Apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Apostolis.

4585 Ant. ad Communionem      Mt. 19, 28

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

(rótege, Domine, populum tuum: et 4586 Apostolorum tuorum Petri et Pauli

patrocinio confidéntem, perpetua defensione conserva. Per Dóminum.

Tempore paschali Missa ut supra, praeter sequentia:

Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

irotexísti me, Deus, a conventu 4587 malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem,

allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Post Epistolam: Allelúia, allelúia. 4588 V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Ant. ad Offertorium Ps. 88 , 6 4589

Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11 4590

Laetábitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Similiter feria IV

Missa de omnibus Ss. Apostolis

Extra tempus paschale Ant. ad Introitum Ps. 138, 17

ihi autem nimis honorati sunt 4591

amici tui, Deus: nimis con-. fortátus est principatus eó-

rum. Ps. ibid., 1-2 Domine, probasti

me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

V. Glória Patri.

Oratio

4592 T^Veus, qui nos per beatos Apostolos JL/ tuos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti: da nobis; eórum gloriam sempiternam et proficiéndo celebrare, et celebrando proficere. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 7-13

459) T^ratres: Unicuique nostrum data est X gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

4594 Graduale Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.

4595 Allelúia, allelúia. V. Ps. 138, 17 Nimis honorati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

Qui seminant in lacrimis, in gaudio 4596 metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. y. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Sequentia sancti Evangelii secún 4597 dum Matthaeum.    Mt. 19, 27-29

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce nos reliquimus ómnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 5

In omnem terram exivit sonus eórum: 4598 et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

Gloriam, Domine, sanctorum Apo- 4599 stolórum tuorum perpetuam venerantes: quaesumus; ut eam, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. Per Dóminum.

Praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Mt. 19, 28 4600

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Postcommunio

4601 T^ercéptis, Domine, sacramentis, sup-JL plíciter exorámus: ut, intercedentibus beátis Apostolis tuis; quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum nostrum.

Tempore paschali Missa ut supra, praeter sequentia:

4602 Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

Protexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia: a multitudine operantium iniquitatem, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

4603 Post Epistolam: Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ioann. 15, 16 Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Allelúia.

4604 Ant. ad Offertorium        Ps. 44, 17-18

Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione, allelúia, allelúia.

Ant. ad Communionem Ps. 18, 5

4605 In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum, allelúia, allelúia.

*] Praecedentes Missae, tum intra, tum extra tempus paschale, sumi etiam possunt pro votiva alicuius sancti Apostoli, de quo in Missale non habeatur Missa propria: orationes autem, in casu, dicuntur ut infra:

Oratio

Maiestatem tuam, Domine, supplí- 4606 citer exorámus: ut, sicut Ecclésiae tuae beatus N. Apostolus exstitit praedicátor et rector ; ita apud te sit pro nobis perpetuus intercéssor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Sacrificium nostrum tibi, Domine, 4607 quaesumus, beáti N. Apostoli precatio sancta concíliet: ut, in cuius honore solemniter exhibetur, eius meritis efficiatur acceptum. Per Dóminum.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, divina mysté- 4608 ria, beáti N. Apostoli memória laetantes: quae, sicut tuis Sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. Per Dóminum.

Feria V

Missa de Spiritu Sancto

Ant. ad Introitum Sap. 1, 7

Spiritus Dómini replevit orbem ter- 4609 rárum: et hoc, quod continet ómnia, scientiam habet vocis. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 67, 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui corda fidelium Sancti 4610 Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere ; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti Oratio

Deus, cui omne cor patet, et omnis volúntas loquitur, et quem nullum latet secretum: purífica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri; ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 8, 14-17

In diebus illis: Cum audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Dómini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Graduale Ps. 32, 12 et 6

Beata gens, cuius est Dóminus Deus eórum: populus, quem elegit Dóminus in hereditatem sibi. V. Verbo Dómini caeli firmati sunt: et Spiritu oris eius omnis virtus eórum.

Allelúia, allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 103, 30

5 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis fáciem terrae. V. O quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis ! (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 103, 30 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur:4616 et renovabis fáciem terrae. Allelúia. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 14, 23-31

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis4617 suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris. Haec locútus sum vobis, apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit ómnia, et suggeret vobis ómnia quaecúmque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut, cum factum fuerit, credatis. Iam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Sed ut cognó-

scat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.

*\ Post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

4618 Ant. ad Offertorium        Ps. 67, 29-30

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis: a templo tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera, allelúia.

Secreta

4619 "\ AE únera, quaesumus, Domine, oblata JLVJL sanctifica: et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emúnda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti Secreta

4620 T T aec oblatio, quaesumus, Domine, jLJL cordis nostri máculas emundet: ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Praefatio de Spiritu Sancto.

í *] Post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

4621 Ant. ad Communionem   Act. 2, 2 et 4

Factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes: et repléti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, allelúia.

Postcommunio

4622 ^ancti Spiritus, Domine, corda nostra I           O mundet infúsio: et sui roris intima 1            aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum:

Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Ad postulandam gratiam Spiritus Sancti

Postcommunio

Concede, quaesumus, omnípotens 4623 Deus, Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis: quatenus, eius gratia, et ab omnibus liberemur tentationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam percipere mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Item feria V Missa de sanctissimo Eucharistiae Sacramento

Ant. ad Introitum Ps. 80, 17

Cibavit eos ex ádipe frumenti: 4624 et de petra, melle saturavit eos. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nobis sub Sacramento mi- 4525 rábili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4626 ad Corinthios.        1 Cor. n, 23-29

Fratres: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indigne, iudicium sibi mandúcat et bibit: non diiudicans corpus Dómini.

4627 Graduale Ps. 144, 15-16

Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in témpore opportuno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.

4628 Allelúia, allelúia. V Ioann. 6, 56-57 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4629 Tractus Malach. 1, n

Ab ortu solis, usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. V. Et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus. V. Prov. 9, 5 Venite, comedite panem meum: et bibite vinum, quod miscui vobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 24, 3 5 Co- 4630 gnoverunt discipuli Dóminum Iesum in fractione panis. Allelúia. V. Ioann. 6, 56-57 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Allelúia.

lt" j Sequentia sancti Evangelii secún-" JL" dum Ioannem. Io. 6, 56-59

In illo témpore: Dixit Iesus turbis 4631 Iudaeórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum.

Ant. ad Offertorium Levit. 21, 6

Sacerdotes Dómini incensum et pa- 4632 nes offerunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

cclésiae tuae, quaesumus, Domine, 4633 1 unitatis et pacis propitius dona

concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 1 Cor. n, 26-27 Quotiescumque man- 4634 ducábitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiabitis, donec veniat: itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sanguinis Dómini. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4635 T^ac nos> qnaesumus, Domine, divini-X7 tátis tuae sempiterna fruitione repleri: quam pretiosi Corporis et Sanguinis tui temporalis perceptio prae-figúrat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Similiter feria V

Missa de D. N. Iesu Christo summo et aeterno Sacerdote

Ant. ad Introitum Ps. 109, 4

4636 "¥"Urávit Dóminus, et non paenitébit

I eum: Tu es sacerdos in aetérnum JL. secúndum ordinem Melchisedech. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Dixit Dóminus Domino meo: Sede a dextris meis. V. Glória Patri.

Oratio

4637 t^Veus, qui, ad maiestatis tuae gló-a\J riam et generis humáni salutem, Unigenitum tuum summum atque aetérnum constituisti Sacerdotem: praesta; ut, quos ministros et mysteriorum suorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-11

4638 1 fratres: Omnis pontifex ex homí-JT nibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam

Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit ut pontifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum secúndum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem, cum esset Filius Dei, didicit ex iis quae passus est, oboediéntiam : et consummatus, factus est, omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aetérnae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo et ininterpretabilis ad dicendum.

Graduale Luc. 4, 18

Spiritus Dómini super me: propter 4639 quod unxit me. V. Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde.

Allelúia, allelúia. V. Hebr. 7, 24 4^40 Iesus autem eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 9, 34-36

Exsurge, Domine Deus, exaltetur 4641 manus tua: ne obliviscaris pauperum. V. Vide quoniam tu laborem et dolorem consideras. V. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Hebr. 7, 24 4642 Iesus autem eo quod maneat in aetérnum, sempiternum habet sacerdotium. Allelúia. V. Luc. 4, 18 Spiritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. Allelúia.

4643 Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Lucam.       Luc. 22, 14-20

In illo témpore: Discubuit Iesus, et duodecim Apostoli cum eo. Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice, gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Ant. ad Offertorium     Hebr. 10,12-14

4644 Christus unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei: una enim oblatione consummavit in aetérnum sanctificatos. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4645 T T aec munera, Domine, mediator no-JL JL ster Iesus Christus tibi reddat accepta: et nos, una secum, hostias tibi gratas exhibeat: Qui tecum vivit.

Antiphona ad Communionem

4646 1 Cor. n, 24-25 Hoc Corpus, quod pro vobis tradetur: hic calix novi testamenti est in meo Sanguine, dicit Dóminus: hoc facite, quotiescumque súmitis, in meam commemorationem. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Vivificet nos, quaesumus, Domine, 4647 divina quam obtulimus et sumpsimus hostia: ut, perpetua tibi caritate coniuncti, fructum, qui semper maneat, afferamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Feria VI

Missa de sancta Cruce

Ant. ad Introitum Gal. 6, 14

Nos autem gloriari oportet in 4648 Cruce Dómini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 66, 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. V. Glória Patri.

Extra tempus paschale Oratio

Deus, qui unigeniti Filii tui pretio- 4649 so sanguine vivíficae Crucis vexillum sanctificare voluisti: concede, quaesumus; eos, qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore, tua quoque ubique protectione gaudere. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Tempore paschali Oratio

Deus, qui pro nobis Fílium tuum 4650 Crucis patíbulum subire voluisti, ut inimici a nobis expélleres potestatem: concede nobis, famulis tuis; ut resurrectionis gratiam consequamur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.       Philipp. 2, 8-11

4651 "TJratres: Christus factus est pro nobis X/ oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Graduale Ibid., 8-9

4652 Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

4653 Allelúia, allelúia. y. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum, et Dóminum. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus

4654 Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi: quia per Crucem tuam redemisti mundum. V. Tuam Crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recólimus passionem: miserere nostri, qui passus es pro nobis. V. O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare Regem caelórum, et Dóminum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4655 Allelúia, allelúia. Y. Ps. 95, 10 Dicite in gentibus, quia Dóminus regnavit a ligno. Allelúia, y. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelórum, et Dóminum. Allelúia.

l"t j Sequentia sancti Evangelii secún-r       dum Matthaeum.    Mt. 20, 17-19

In illo témpore: Assumpsit Iesus duo- 4656 decim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosólymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

Antiphona ad Offertorium Protege, Domine, plebem tuam, per 4657 signum sanctae Crucis, ab omnibus insidiis inimicorum omnium: ut tibi gratam exhibeamus servitutem, et acceptabile fiat sacrificium nostrum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Haec oblatio, Domine, quaesumus, 465g ab omnibus nos purget offénsis: quae in ara Crucis etiam totius mundi tulit offensam. Per eundem Dóminum. Praefatio de sancta Cruce.

Antiphona ad Communionem 4659 Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio Adesto nobis, Domine Deus noster: 4660 Xi et, quos sanctae Crucis laetári facis honore, eius quoque perpetuis de-fénde subsidiis. Per Dóminum.

Item feria VI

Missa de Passione Domini

Ant. ad Introitum        Philipp. 2, 8-9

Humiliavit semetipsum Dómi- 4661 nus Iesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est

super omne nomen. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 88, 2 Misericordias Dómini in aetérnum cantabo: in generationem et generationem. V. Glória Patri.

Oratio

4662 T"\ómine Iesu Christe, qui de caelis ad JLy terram de sinu Patris descendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudísti: te humiliter deprecámur; ut in die iudicii ad dexteram tuam audire mereamur: Venite, benedicti: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia.

Léctio Zacharíae Prophetae.

4663 Zach. 12, 10-11; 13, 6-7

Haec dicit Dóminus: Effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum grátiae et precum : et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, et dicetur: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eórum, qui diligebant me. Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaeréntem mihi, dicit Dóminus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: ait Dóminus omnípotens.

4664 Graduale Ps. 68, 21-22

Improperium exspectavit cor meum, et miseriam: et sustinui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit: conso-lántem me quaesívi, et non inveni. V. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me acéto.

Allelúia, allelúia. V. Ave, Rex noster: 4665 tu solus nostros es miseratus errores: Patri oboediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Isai. 53, 4-5

Vere languores nostros ipse tulit, et 4666 dolores nostros ipse portavit. V. Et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. V. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. V. Disciplina pacis nostrae super eum: et livore eius sanati sumus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ave, Rex noster : 4667 tu solus nostros es miseratus errores: Patri oboediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Allelúia. V. Tibi glória, hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 28-35

In illo témpore: Sciens Iesus, quia 4668 ómnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sítio. Vas ergo erat positum acéto plenum. Illi autem spongiam plenam acéto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt

Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius.

4669 Antiphona ad Offertorium Insurrexerunt in me viri iniqui: absque misericordia quaesierunt me interficere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lanceis suis vulneraverunt me, et concussa sunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúia.)

Secfeta

4670 /^"Xblátum tibi, Domine, sacrificium, V-x intercedente unigeniti Filii tui Passione, vivificet nos semper et mú-niat: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de sancta Cruce.

Ant. ad Communionem   Ps. 21, 17-18

4671 Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4672 t^Vómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, JlJ qui hora sexta pro redemptione mundi Crucis patíbulum ascendisti, et sanguinem tuum pretiosum in remissionem peccatorum nostrorum fudísti: te humiliter deprecámur ; ut, post obitum nostrum, paradisi ianuas nos gau-dénter introire concedas: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Similiter feria VI Missa de Ssmo Corde Iesu 4673

Ant. ad Introitum       Ps. 32, 11 et 19

Cogitationes Cordis eius in generatione et generationem: ut éruat a morte animas eórum, et alat eos in fame. Ps. ibid., 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio 4674

Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulneráto peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largíri dignáris: concede, quaesumus ; ut, illi devótum pietatis nostrae praestántes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4675 ad Ephesios. Ephes. 3, 8-19

Fatres: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi: et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui ómnia creavit: ut innotescat principatibus et potestatibus in caeléstibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei: secúndum prae-finitiónem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Huius rei gratia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur: ut det vobis secúndum divitias glóriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris:

in caritate radicati et fundati: ut possitis comprehendere, cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

4676 Graduale Ps. 24, 8-9

Dulcis et rectus Dóminus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. V. Diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.

4677 Allelúia, allelúia. V. Matth, n, 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4678 Tractus Ps. 102, 8-10

Misericors et miserator Dóminus, longanimis et multum misericors. V. Non in perpetuum irascetur, neque in aetérnum comminábitur. V. Non secúndum peccata nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitates nostras retribuit nobis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4679 Allelúia, allelúia. V. Matth, n, 29 et 28 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Allelúia. V. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Allelúia.

4680

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 31-37

In illo témpore: Iudaei, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eórum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuétis ex eo. Et iterum ália Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Ant. ad Offertorium Ps. 68, 21

Improperium exspectavit Cor meum 4681 et miseriam, et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit ; conso-lántem me quaesívi, et non inveni.

Tempore vero paschali sic mutatur:

Ant. ad Offertorium Ps. 39, 7-9

Holocaustum et pro peccato non 4682 postulasti; tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: Deus meus, volui et legem tuam in medio Cordis mei, allelúia.

Secreta

Respice, quaesumus, Domine, ad 4683 ineffabilem Cordis dilecti Filii tui caritatem: ut quod offerimus sit tibi munus acceptum et nostrorum expiatio delictorum. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de Ssrho Corde Iesu.

4684 Ant. ad Communionem       Io. 19, 34

Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Tempore autem paschali sic mutatur:

4685 Ant. ad Communionem Io. 7, 37

Si quis sitit, veniat ad me et bibat, allelúia, allelúia.

Postcommunio

Praebeant nobis, Domine Iesu, diví- 4686 num tua sancta fervorem: quo, dulcíssimi Cordis tui suavitate percepta, discamus terrena despicere et amáre caeléstia: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

^ In sabbato dicitur Missa de sancta Maria, ut supra post Commune festorum

eiusdem beatae Mariae Virginis habetur [43-48]. *] Quolibet die a rubricis non impedito dici possunt, cum in choro tum extra chorum, etiam aliae Missae, quae, iuxta rubricas, tamquam votivae permittuntur.


II

MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA

^vnt. a<

S i. Pro eligendo Summo Pontifice

Dicitur Missa de Spiritu Sancto ut supra [56], vel ut sequitur:

Ant. ad Introitum 1 Reg. 2, 35

4687 ?""Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet: et aedificábo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 131, 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius.

V. Glória Patri.

Oratio

4688 O úpplici, Domine, humilitate depósci-O mus: ut sacrosánctae Románae Ecclésiae concedat Pontificem illum tua immensa pietas; qui et pio in nos studio semper tibi plácitus, et tuo populo pro salubri regimine sit assidue ad gloriam tui nominis reverendus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos.       Hebr. 4, 16; 5, 1-7

Patres: Adeamus cum fiducia ad 4689 thronum grátiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit, ut pontifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Graduale Levit. 21, io

4690 Pontifex sacerdos magnus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis óleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus: debuit per ómnia fratribus similari. V. Hebr. 2, 17 Ut misericors fíeret, et fidélis pontifex ad Deum: ut repropitiaret delicta populi.

4691 Allelúia, allelúia. V. Levit. 21, 8 Sacerdos sit sanctus, sicut et ego sanctus sum, Dóminus, qui sanctifico vos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 131, 8-10

4692 Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. V. Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. V. Propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4693 Allelúia, allelúia. V. Levit. 21, 8 Sacerdos sit sanctus, sicut et ego sanctus sum, Dóminus, qui sanctifico vos. Allelúia. V. Ioann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 14, 15-21 4694 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aetérnum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Adhuc modicum; et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

Ant. ad Offertorium      3 Esdrae 5, 40

Non participéntur sancta, donec ex- 4695 surgat pontifex in ostensionem et veritatem. (T. P. Allelúia.)

Secreta

rTPuae nobis, Domine, abundantia pie- 4696 JL tátis indulgeat: ut per sacra munera, quae tibi reverenter offerimus, gratum maiestati tuae Pontificem sanctae matris Ecclésiae regimini praeesse gaudeamus. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Exodi 29, 29-30 Veste sancta utetur 4697 pontifex, qui fuerit constitutus, et ingredietur tabernaculum testimonii, ut ministret in sanctuario. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Petiósi Corporis et Sanguinis tui 4698 nos, Domine, sacramento reféctos, mirifica tuae maiestatis gratia de illius Summi Pontificis concessione laetíficet: qui et plebem tuam virtutibus instruat, et fidelium mentes spiritualium aromatum odóre perfúndat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

2. In die coronationis Papae

et in eius anniversario

^ In die coronationis Papae et in eius anniversario, pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegialis dicitur, tamquam votiva II classis, sequens Missa.

Praeterea una Missa permittitur, de consensu Ordinarii loci, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares aguntur celebrationes in honorem Summi Pontificis.

Ant. ad Introitum Eccli. 45, 30

4699 /^tátuit ei Dóminus testamentum

pacis, et principem fecit eum: ut sit illi sacerdotii dignitas in aetérnum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 131,1 Memento, Domine, David : et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4700 "T\eus, omnium fidelium pastor et JL/ rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 1, 1-7

4701 TJetrus Apostolus Iesu Christi, electis JL advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadóciae, Asiae et Bithyniae, secúndum praesciéntiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in oboedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in témpore novissimo. In quo exsultábitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Iesu Christi Dómini nostri.

Graduale Ps. 106, 32 et 31 4702

Exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.

Allelúia, allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu 4703 es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Matth. 16, 18-19 4704

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. V. Et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. V. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 106, 8 Con- 4705 fiteántur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Allelúia. V. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.    Mt. 16,13-19

4706 Tn illo témpore: Venit Iesus in partes JL Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt rrótnines esse Fílium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, álii autem Elíam, álii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalébunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Ant. ad Offertorium       Mt. 16, 18-19

4707 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalébunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4708 ^\blátis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Mt. 16, 18 4709

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclesiam meam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Haec nos, quaesumus, Domine, di- 4710 vini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

3. In consecratione Episcopi

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i* oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur ; infra Actionem dicitur Hanc ígitur, ut infra.

Oratio

Adesto supplicationibus nostris, 4711 Imm\ omnípotens Deus: ut, quod JL JL humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

CONSECRATO** dicit :

Suscipe, Domine, munera, quae tibi 4712 offerimus pro hoc famulo tuo: ut propitius in eo tua dona custodias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

CONSECRATUS vero dicit:

Suscipe, Domine, munera, quae tibi 4713 offerimus pro me famulo tuo: ut propitius in me tua dona custodias. Per Dóminum.

Infra Actionem CONSECRATO!*, dicit:

4714 T Tanc ígitur oblationem servitutis XJL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro hoc famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eo tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequátur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Si vero plures Episcopi sint consecrati, dicit :

4715 T Tanc ígitur oblationem servitutis X. A. nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro his famulis tuis, quos ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eis tua dona custodias: ut, quod divino munere consecuti sunt, divinis effectibus exsequantur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

CONSECRATUS vero dicit

(vel, si plures sint, singuli dicunt):

4716 T Tanc ígitur oblationem servitutis JL JL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro me famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in me tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus sum, divinis effectibus éxsequar: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

In solemnitate et per octavam Paschatis vel Pentecostes

CONSECRATOR dicit: 4717

Hanc ígitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro hoc famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eo tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequátur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

*] Si vero plures Episcopi sint consecrati, dicit :

Hanc ígitur oblationem servitutis 4718 nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro his famulis tuis, quos ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eis tua dona custodias: ut, quod divino mú-

nere consecuti sunt, divinis effectibus exsequantur: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

CONSECRATUS vero dicit

(vel, si plures sint, singuli dicunt) :

4719 T Tanc ígitur oblationem servitutis A. JL nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ac etiam pro me famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in me tua dona custodias: ut, quod divino munere consecutus sum, divinis effectibus éxsequar: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Postcommunio

4720 T)lenum, quaesumus, Domine, in no-JL bis remedium tuae miserationis operare: ac tales nos esse perfice propitius, et sic foveri; ut tibi in omnibus placere valeamus. Per Dóminum.

4. In anniversario Episcopi

f In anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab Episcopo eligendo), pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis dicitur, tamquam votiva II classis, sequens Missa.

Ant. ad Introitum Ps. 131, 9-10

Sacerdotes tui, Domine, induant 4721 iustitiam, et sancti tui exsultent: propter David servum tuum, non avertas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 4722 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere ; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-4

Fratres: Omnis pontifex ex homini- 4723 bus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

Graduale Ps. 131, 16-17

Sacerdotes eius induam salutari: et 4724

sancti eius exsultatione exsultabunt.

V. Illuc producam cornu David: paravi

lucernam Christo meo.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 lurú 4725

vit Dóminus, et non paenitebit eum:

Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum

ordinem Melchisedech. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. iii, 1-3

4726 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4727 Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dóminus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Marcum.    Mare. 13, 33-37

4728 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Vidéte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vígilet. Vigilate ergo, (nescitis enim quando dóminus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane) ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

Aat. ad Offertorium Ps. 88, 25

4729 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4730 /'"Ablatis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem  Mt. 24, 46-47 4731

Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invenerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 4732

Haec nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti ; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.

5. In collatione Ordinum

^ In sabbatis Quatuor Temporum et in sabbato infra hebdomadam IV Quadragesimae, Missa dicitur de sabbato, in reliquis diebus de Officio diei; sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio 4733

Exaudi, quaesumus, Domine, súppli-cum preces, et devoto tibi pectore famulántes perpetua defensione custodi: ut, nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dóminum.

Secreta 4734

Tuis, quaesumus, Domine, operare mysteriis: ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio 4735

Quos tuis, Domine, réficis sacramentis, continuis attólle benignus auxiliis: ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus, et moribus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

6. In benedictione Abbatis

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio PONTIFEX dicit:

4736 /"Concede, quaesumus, Domine, huic

famulo tuo: ut, praedicándo et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos suorum instruat subiectorum; et aetérnae remunerationis mercedem a te piíssi-mo Pastore percipiat. Per Dóminum.

4737 ELECTUS dicit:

Concede, quaesumus, Domine, mihi famulo tuo: ut, praedicándo et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos meorum instruam subiectorum ; et aetérnae remunerationis mercedem a te piíssi-mo Pastore percipiam. Per Dóminum.

Secreta PONTIFEX dicit:

4738 "\ yf únera nostra, quaesumus, Dómi-jLVJL ne, suscipe placatus: et hunc famulum tuum semper et ubique misericorditer protege. Per Dóminum.

ABBAS dicit:

4739 a x" únera nostra, quaesumus, Dómi-JLV JL ne, suscipe placatus: et me famulum tuum semper et ubique misericorditer protege. Per Dóminum.

Postcommunio PONTIFEX dicit:

4740 T Taec nos communio, Domine, pur-

H get a crimine: et hunc famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

ABBAS dicit:

Haec nos communio, Domine, pur- 4741 get a crimine: et me famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

7. In benedictione Abbatissae

*\ Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio

Da, quaesumus, Domine, huic fá- 4742 mulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, 4743 praesenti fámulae tuae perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereatur intrare. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Respice, Domine, fámulae tuae tibi 4744 debitam servitutem: ut, inter humanae fragilitátis incerta, nullis ad-versitátibus opprimátur, quae de tua protectione confidit. Per Dóminum.

8. In benedictione et consecratione Virginum

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum 1" oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

PRO PLURIBUS VIRGINIBUS Oratio

4745 T""\a, quaesumus, Domine, his famu-JLx lábus tuis, quas virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerant plenitudinem, initia sua perducere mereantur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

4746

4747

Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, praesentibus famulabus tuis perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereantur intrare. Per eundem Dóminum nostrum.

Postcommunio

Deus, qui habitaculum tuum in corde pudíco fundasti: respice super has famulas tuas ; et, quae castigationibus assiduis postulant, tua consolatione percipiant. Per Dóminum.

PRO UNA VIRGINE Oratio

4748 T^\a, quaesumus, Domine, huic fá-JL/ mulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decoráre, inchoati operis consummatum effectum: et, ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per Dóminum.

Secreta

4749 /^\blátis hostiis, quaesumus, Domine, V^/ praesénti fámulae tuae perseverantiam perpétuae virginitatis accómmoda: ut, apertis ianuis, summi Regis adventu, regnum caeléste cum laetítia mereatur intrare. Per eundem Dóminum nostrum.

Postcommunio

Deus,  qui habitaculum tuum in 4750 corde pudíco fundasti: respice super hanc famulam tuam; et, quae castigationibus assiduis postulat, tua consolatione percipiat. Per Dóminum.

9. In benedictione coemeterii

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i1 oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio 4751

Deus, cuius miseratione animae fidelium requiescunt: huic coeme-tério, quaesumus, Domine, Angelum tuum sanctum députa custodem, et quorum quarumque corpora hic sepe-liúntur, animas eórum ab omnibus absólve vinculis delictorum; ut in te semper cum Sanctis tuis sine fine laeténtur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Secreta

Munera, Domine, oblata sanctifica: 4752 et, qui te ipsum in sepulcro poni voluisti, et exemplum resurgéndi fidelibus tuis largíri dignatus es, da, quaesumus, fidelium tuorum animabus hic in te quiescéntium veniam peccatorum; ut haec salutaris hostia sit remedium et requies animarum eórum et corporum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Postcommunio 4753

Muneribus sacris satiati, quaesumus, Domine Deus noster: ut plebs tua, quae in futuro a morte corporis resurrectúra creditur, te miserante, a morte animae resurgere mereatur. Per Dóminum nostrum.

io. In reconciliatione ecclesiae vel ccemeterii

*] Missa dicitur de Officio diei, sed sub unica conclusione cum i3 oratione adduntur sequentes orationes; aliae commemorationes, praeter privilegiatas, excluduntur.

Oratio

4754 THXeus, qui dixisti: Domus mea do-I J mus orationis vocabitur: domum istam infidelium spurcítiis contaminatae! mundare et sanctificare dignéris ; et omnium preces et vota hoc in loco ad te clamantium clementer exaudias, et benignus suscipias. Per Dóminum.

Secreta

4755 "T Taec hostia, quaesumus, Domine, et V. JL locum istum ab omnibus immunditiis expúrget: et supplicationes nostras semper et ubique reddat tibi acceptas. Per Dóminum.

Postcommunio

4756 T^ercipiéntes, Domine, munera salú-JL tis aetérnae supplices exorámus: ut templum hoc et coemetérium, ab infidelium inquinamentis emundátum, benedictione tua maneat sanctificatum; et pectora nostra ab omni sorde vitiórum alienáta tibique devota semper exsistant. Per Dóminum.

ii. Pro sponsis

*] Si solemnis benedictio nuptiarum, intra Missam, facienda sit die dominico vel die I classis, dicitur Missa de Officio occurrente, cum commemoratione sequentis Missae pro sponsis, sub unica conclusione, etiam diebus in quibus commemoratio Missae votivae impeditae prohibetur; et in ea datur benedictio nuptialis more solito.

Si autem solemnis benedictio nuptiarum, intra Missam, facienda sit aliis diebus, dicitur sequens Missa votiva pro sponsis.

In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum et Triduo sacro prohibetur sive Missa votiva, sive eius commemoratio in Missa diei, sive benedictio nuptialis infra Missam.

Cum vero tam Missa pro sponsis quam benedictio nuptialis prohibetur, Missa una cum benedictione transferri potest in opportuniorem diem non impeditum, post celebratum matrimonium.

Ant. ad Introitum   Tob. 7, 15 et 8, 19

Deus Israel coniungat vos: et 4757 ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus únicis : et nunc, Domine, fac eos plenius benedicere te. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 127,1 Beáti omnes qui timent Dóminum: qui ambulant in viis eius. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Exaudi nos, omnípotens et miseri- 4758 cors Deus: ut, quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 5, 22-33

Fratres: Mulieres viris suis súbditae 4759 sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclésiae: Ipse, salvator corporis eius. Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seípsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit,

seípsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerébit uxóri suae: et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam, sicut seípsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

4760 Graduale Ps. 127, 3

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. V. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4761 Allelúia, allelúia. V. Ps. 19, 3 Mittat vobis Dóminus auxilium de sancto: et de Sion tueatur vos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 127, 4-6

4762 Ecce^ sic benedicetur omnis homo, qui timet Dóminum. V. Benedicat tibi Dóminus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. V. Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4763 Allelúia, allelúia. V. Ps. 19, 3 Mittat vobis Dóminus auxilium de sancto: et de Sion tueatur vos. Allelúia. V. Ps. 133, 3 Benedicat vobis Dóminus ex Sion: qui fecit caelum et terram. Allelúia.

4764 L^T j Sequentia sancti Evangelii secún-*±* dum Matthaeum.       Mt. 19, 3-6

In illo témpore: Accesserunt ad Iesum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam

quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerébit uxóri suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.

Ant. ad Offertorium       Ps. 30, 15-16 4765

In te speravi, Domine: dixi: Tu es Deus meus: in manibus tuis tempora mea. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, pro sa- 4766 cra connubii lege munus oblatum: et, cuius largitor es operis, esto dispó-sitor. Per Dóminum.

^ Dicto Pater noster, sacerdos, antequam dicat Libera nos, quaesumus, Domine, stans in latere Epistolae versus sponsos ante altare genuflexos, dicit super eos sequentes orationes:

Oremus. Oratio 4767

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humáni generis ordiná-sti, benignus assíste: ut, quod te auctore iungitur, te auxiliante servetur. Per Dóminum nostrum.

Oremus. 4768

Deus, qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti: qui, dispositis universitatis exordiis, homini, ad imaginem Dei facto, ídeo inseparábile mulieris adiutorium condidísti, ut femineo corpori de virili dares carne principium, docens, quod ex uno placuisset institui, numquam licere disiungi: Deus, qui tam excellénti mysterio coniugalem copulam consecrásti, ut Christi et Ecclésiae sacramentum praesigná-res in foedere nuptiarum: Deus, per quem mulier iungitur viro, et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur, quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententiam: respice propitius super hanc famulam tuam, quae, maritali iungenda consortio, tua se expetit protectione muniri: sit in ea iugum dilectionis et pacis: fidélis et casta nubat in Christo, imitatríxque sanctarum permaneat feminarum: sit amabilis viro suo, ut Rachel: sapiens, ut Rebecca: longaeva et fidélis, ut Sara: nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usúrpet: nexa fidei mandatísque permaneat: uni thoro iuncta, contactus illícitos fugiat: múniat infirmitatem suam robore disciplinae: sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caeléstibus erudita: sit fecunda in subole, sit probata et innocens: et ad beatorum requiem atque ad caeléstia regna perveniat: et videant ambo filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam generationem, et ad optatam perveniant senectutem. Per eundem Dóminum.

^ Tunc sacerdos reversus ad medium altaris dicat Libera nos, quaesumus, Domine, et reliqua more solito; et, postquam sumpserit Sanguinem, communicet sponsos: et prosequatur Missam.

4769 Ant. ad Communionem Ps. 127, 4 et 6

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dóminum: et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel. (T. P. Allelúia.)

4770 Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus: instituta providentiae tuae pio favore comitáre; ut, quos legitima societate

connéctis, longaeva pace custodias. Per Dóminum nostrum.

^ Dicto Ite, missa est,sacerdos, antequam populo benedicat, conversus ad sponsos, dicat :

Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus 4771 Iacob sit vobiscum: et ipse adimpleat benedictionem suam in vobis: ut videatis filios filiorum vestrorum usque ad tertiam et quartam generationem, et postea vitam aeternam habeatis sine fine: adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

¦f Moneat eos sacerdos gravi sermone, ut, in Dei timore manentes et alterutrum diligentes, mutuam fidem et coniugalem castitatem servent, atque prolem in catholica religione sedulo instituant. Postea eos aspergat aqua benedicta, et, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, det benedictionem ; et legat, ut solitum est, initium Evangelii secundum Ioannem.

12. In 250 et 5o° anniversario a celebratione matrimonii

^ Pro gratiarum actione in 250 et 500 anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva II classis, Missa aut de Ssma Trinitate [49] aut de B. Maria Virgine, [43-48] addita oratione « pro gratiarum actione » [103] sub unica conclusione cum prima.

Diebus I classis et dominicis haec Missa votiva prohibetur; tunc enim oratio «pro gratiarum actione» addi potest Missae diei, modo ne occurrant festa Nativitatis et Epiphaniae Domini, Triduum sacrum, dominica Resurrectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Ssthae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.

T Missa finita, super coniuges dicuntur preces quae inveniuntur in Rituali romano.

13. In die professionis religiosorum

*] Sequens Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii; in ea adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 39, 8-9

4772 "Xn capite libri scriptum est de me, ut

I facerem voluntatem tuam: Deus JL, meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Exspectans exspectavi Dóminum, et intendit mihi.

V. Glória Patri.

Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

4773 /^\mnípotens sempitérne Deus, qui V>/ famulos tuos, a mundi periculis eréptos, ad plenius sectanda Filii tui vestigia vocare dignatus es: praesta, quaesumus ; ut propositam sibi evangelicam perfectionem consequantur. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses. Philipp. 3, 7-14 4774 TJratres: Quae mihi fuerunt lucra, JP haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei; propter quem ómnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu, quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius, configuratus morti eius; si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supérnae vocationis Dei, in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 65, 13-14 4775

Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea, quae distinxerunt lábia mea. V. Ibid., 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

Allelúia, allelúia. V. Gal. 6, 14 Mihi 4776 absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 62, 2

Deus, Deus meus, ad te de luce 4777 vigilo. V. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. V. Ps. 50,12 Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Tempore autem paschali omittitur gra- 4778 duale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Gal. 6, 14 Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Allelúia. V. Ps. 132, 4 Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum! Allelúia.

4779 lJTj Sequentia sancti Evangelii secún-r JL1 dum Marcum.    Mare, io, 17-21

In illo témpore: Cum egressus esset Iesus in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec ómnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me.

4780 Antiphona ad Offertorium

1 Par. 29, 17-18 Domine Deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa: Deus Israel, custodi hanc voluntatem. (T. P. Allelúia.)

4781 Secreta

Famulorum tuorum, Domine, sacrificium benignus accipias; et tibi paupertatem, castitatem et oboedientiam voventes, tua caritate confirmes. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem Ps. 33, 9

4782 Gustate et vidéte, quoniam suavis est Dóminus; beatus vir, qui sperat in eo. (T. P. Allelúia.)

4783 Postcommunio

Pretioso Corpore et Sanguine Filii tui refecti, te, Domine, deprecámur; ut, qui sacra vota te inspirante emisérunt, eadem te adiuvante custodiant. Per eundem Dóminum.

14. In die professionis religiosarum

*] Sequens Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii; in ea adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 44, n-12

A udi, fília, et vide, et inclina aurem 4784 lmm\ tuam, et obliviscere populum JL JL tuum et domum patris tui ; et concupiscet Rex decorem tuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri. Et dicitur Glória in excelsis.

Oratio

Deus, qui has famulas tuas, a saeculi 4785 vanitate conversas, ad supérnae vocationis bravium accendis: gratiam tuam eis infunde; ut professionis suae memores, quae te inspirante promít-tunt, te auxiliante perficiant. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

1 Cor. 7, 6-8, 25, 29-32, 34

Fratres: Hoc dico secúndum indui- 4786 géntiam, non secúndum imperium. Volo enim omnes vos esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis, et viduis: Bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. De virginibus autem praeceptum Dómini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidélis. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui fient, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Dómini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale

4787 Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi, propter amorem Dómini mei Iesu Christi: quem vidi, quem amávi, in quem credidi, quem dilexi. V. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi.

4788 Allelúia, allelúia. V. Cant. 2, 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lília. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur:

4789 Tractus Ps. 26, 7-8 10

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei et exaudi me. V. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; fáciem tuam, Domine, requiram. V. Adiutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4790 Allelúia, allelúia. V. Cant. 2, 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lília. Allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4791 dum Matthaeum.     Mt. 25, 1-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelórum decem virginibus: quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fátuae, et quinque prudentes: sed quinque fátuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt óleum secum: prudentes vero acceperunt óleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fátuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quae parátae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et réliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, áperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Ant. ad Offertorium      Ps. 115, 16-17

Dirupisti, Domine, vincula mea ; tibi 4792 sacrificabo hostiam laudis, et nomen Dómini invocabo. (T. P. Allelúia.) Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, obla- 4793 tionem nostram: et has famulas tuas, quae se maiestati tuae in paupertate, castitate, oboediéntia devovent, benignus aspice, et ad praemia futura dispone. Per Dóminum.

4794 Ant. ad Communionem       Ps. 72, 28

Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4795 1 Aeus, qui ómnia pro te in hoc sae-JL-/ culo relinquéntibus aetérnum in caelis praeparas habitaculum: confirma corda famularum tuarum, et concede; ut ad caeléstes Agni nuptias pervenire mereantur. Per Dóminum.

15. Ad vocationes ecclesiasticas petendas

^ In hac Missa adhibetur color albus.

4796 Ant. ad Introitum Mt. 4, 18-19

Dóminus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocavit eos: Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 18, 2 Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annuntiat firmamentum. V. Glória Patri.

Oratio

4797 A >fitte, quaesumus, Domine, operá-XVJL rios in messem tuam: ut Unigeniti Filii tui et praecépta iugiter serventur, et ubique sacrifícium innovetur: Qui tecum vivit et regnat.

4798 Léctio libri Regum.

1 Reg. 3, 1-10

In diebus illis: Ministrabat puer Samuel Domino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et óculi eius caligaverant, nec poterat videre: lucerna Dei antequam exstinguerétur, Samuel dormiebat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dóminus : Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego; vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi; revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. Et adiecit Dóminus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi; revertere, et dormi. Porro Samuel necdum sciebat Dóminum, neque revelatus fuerat ei sermo Dómini. Et adiecit Dóminus, et vocavit Samuelem tertio. Qui consurgens, abiit ad Heli, et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dóminus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade, et dormi; et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dóminus, et stetit, et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel! Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

Graduale Ps. 26, 4

Unam pétii a Domino, hanc requí- 4799 ram, ut inhabitem in domo Dómini omnibus diebus vitae meae. V. Ut videam voluptatem Dómini, et visitem templum eius.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti 4800 qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 83, 2-4

Quam dilecta tabernacula tua, Dó- 4801 mine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Dómini. V. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. V. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4802 Allelúia, allelúia. V. Ps. 83, 5 Beáti qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Allelúia. V. Eccli. 39, 19 Florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et fron-déte in gratiam, collaudate canticum, et benedícite Dóminum in operibus suis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 1, 35-51

In illo témpore: Stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et vidéte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon, filius Iona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andréae et Petri. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Iesum, fílium Ioseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium Ps. 15, 5

Dóminus pars hereditatis meae et 4804 calicis mei: tu es qui restitues hereditatem meam mihi. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munus quod offerimus, Domine, 4805 vitale populo tuo perfice sacramentum: ut in circuitu mensae tuae preces et hostias multiplicati tibi ministri committant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem       Ps. 65, 16 4806

Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. (T. P. Allelúia.)

4807 Postcommunio

Caeléstibus repléti mysteriis, quaesumus, omnípotens Deus: ut ministros tuos et numero áugeas et caritate sanctifices. Per Dóminum.

16. Ad vocationes ecclesiasticas servandas

*] In hac Missa adhibetur color albus.

Ant. ad Introitum Ps. 104, 3-4

4808 "TTaetétur cor quaeréntium Dóminum:

I quaerite Dóminum, et confirmá-* V mini: quaerite fáciem eius semper. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius : annuntiate inter gentes opera eius.

V. Glória Patri.

4809 Oratio

Excita, Domine, in Ecclesia tua spiritum pietatis et fortitudinis: qui dignos altaribus tuis ministros, et verbi tui strenuos assertores efficiat. Per Dóminum nostrum.

4810 Léctio Epistolae beáti Ioannis Apostoli.

1 Ioann. 2, 14-17

Carissimi: Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aetérnum.

Graduale Ps. 72, 24 et 1 4811

Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum glória suscepisti me. V. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !

Allelúia, allelúia. V. Ps. 51, 10 Ego 4812 sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei in aetérnum et in saeculum saeculi. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 23, 3-5 4313

Quis ascendet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius? V. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo. V. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 51, 10 Ego 4814 sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei in aetérnum et in saeculum saeculi. Allelúia. V. Ps. 65, 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 15, 1-9

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 4815 lis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locútus sum vobis.

Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ; quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

4816 Ant. ad Offertorium Ps. 91, 2

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4817 TTJlebis tuae, quaesumus, Domine, pre-JL ces et munera benignus intende: ut dispensatores mysteriorum tuorum multiplicentur, et in amore tuo iugiter perseverent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Antiphona ad Communionem

4818 Ioann. 17, n et 17 Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos: sanctifica eos in veritate. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4819 T^ac nos, quaesumus, Domine, recen-X7 sitis mysteriis respiráre: et, quos ministros Redemptionis elegeris, immensae tuae caritati pura mente servire. Per Dóminum.

17. Ad vocationes religiosas petendas et fovendas

*] In hac Missa adhibetur color albus. Ant. ad Introitum Ps. 79, 15-16

Respice de caelo et vide, et visita 4820 vineam istam: et perfice eam, *> quam plantavit dextera tua. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

Familiam tuam, quaesumus, Dómi- 4821 ne, propitius respice et nova prole semper amplífica: ut et filios suos ad propositam sanctitatem perducere, et aliorum salutem efficaciter valeat procurare. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios.       Eph. 4, 1-6; 23-24

Fratres: Obsecro vos ego vinctus 4822 in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Renovámini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secúndum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

Graduale Ps. 99, 2-3 4823

Servite Domino in laetítia, introite in conspectu eius in exsultatione. V. Sci-

Missa votiva pro Fidei propagatione

[85]

tóte quoniam Dóminus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos.

4824 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4825 Tractus Ps. 121, 6, 8-9

Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te. V. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. V. Propter domum Dómini Dei nostri quaesívi bona tibi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4826 Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Allelúia. V. Ps. 32, 12 Beata gens, cuius est Dóminus Deus, populus quem elegit in hereditatem sibi. Allelúia.

4827 lYj Sequentia sancti Evangelii secún-"jL   dum Lucam.        Luc. 9, 57-62

n illo témpore: Ambulantibus discipulis in via, dixit quidam ad Iesum: Sequar te quocumque ieris. Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

r Ant. ad Offertorium Ps. 42, 4

Introibo ad altare Dei: ad Deum qui 4828 laetificat iuventutem meam. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Sacrificium nostrae devotionis, quod 4829 tibi, Domine, offerimus, benignus assume: ut familia tua fideliter tibi servire mereatur, et nova semper accipiat incrementa. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 132,1 et 3 4830

Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; quoniam illic mandavit Dóminus benedictionem. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Huius, Domine, virtute sacramenti, 4831 da nobis, quaesumus, perseve-rántem in tua voluntate famulátum: ut in diebus nostris, et merito et numero, familia tibi serviens augeatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

18. Pro Fidei propagatione

Ant. ad Introitum Ps. 66, 2-3

Deus misereatur nostri, et be- 4832 nedícat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri : ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni fiducia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificetur, et omnes gentes cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum, Filium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit et regnat.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 36, 1-10 et 17-19

Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eórum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. Innova signa, et immúta mirabilia. Glorifica manum et brácchium dextrum. Excita furorem, et effunde iram. Tolle adversarium, et afflíge inimicum. Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicatiónes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi oratiónes servorum tuorum, secúndum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustítiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus conspéctor saeculorum.

Graduale Ps. 66, 6-8

Confiteantur tibi populi, Deus: con- 4835 fiteántur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. V. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 99, 1 Iubilate 4836 Deo, omnis terra: servite Domino in laetítia: introite in conspectu eius, in exsultatione. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 95, 3-5

Annuntiate inter gentes gloriam Dó- 4837 mini, in omnibus populis mirabilia eius. V. Quoniam magnus Dóminus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. V. Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dóminus autem caelos fecit.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 99, 1-2 Iubi- 4838 late Deo, omnis terra: servite Domino in laetítia: introite in conspectu eius, in exsultatione. Allelúia. V. Scitote quoniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 9, 35-38

In illo témpore: Circuibat Iesus omnes 4839 civitates et castella, docens in synagogis eórum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dóminum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Ant. ad Offertorium Ps. 95, 7-9

4840 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dóminum in átrio sancto eius. (T. P. Allelúia.)

4841 Secreta

Protector noster, aspice, Deus, et respice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: et fac; ut ab ortu solis usque ad occasum magnificetur nomen tuum in gentibus, ac in omni loco sacrificatur et offeratur nomini tuo oblatio munda. Per eundem Dóminum.

4842 Ant. ad Communionem     Ps. 116, 1-2

Laudate Dóminum, omnes gentes: laudate eum, omnes populi: quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Dómini manet in aetérnum. (T. P. Allelúia.)

4843 Postcommunio

Redemptionis nostrae munere vegetáti: quaesumus, Domine; ut, hoc perpétuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat. Per Dóminum.

*] Item altera Epistola:

4844 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli

ad Timotheum. 1 Tim. 2, 1-7

Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, oratiónes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus: qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: in quo positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior), doctor gentium in fide et veritate.

19. Pro Ecclesiae defensione

Antiphona ad Introitum Ps. 43, 23-24 et 25-26

Exsurge, quare obdormis, Dómi- 4845 ne? exsurge, et ne repellas in 1 finem: quare fáciem tuam avertis, oblivisceris tribulationem nostram ? Adhaesit in terra venter noster: exsurge, Domine, adiuva nos, et libera nos. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis. V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, in 4846 cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum: respice in auxilium christianorum; ut gentes paganórum, quae in sua feritáte confidunt, dexterae tuae potentia conterantur. Per Dóminum.

Léctio libri Esther. Esth. 13, 8-11 et 15-17

In diebus illis: Oravit Mardochaeus ad 4847 Dóminum, dicens: Domine, Domine Rex omnípotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. Dóminus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. Et nunc, Domine Rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de AEgypto. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium, Domine Deus noster.

4848 Graduale  ^ Ps. 82, 19 et 14

Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus: tu solus Altissimus super omnem terram. V. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante fáciem venti.

4849 Allelúia, allelúia. V. Ps. 79, 3 Excita, Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 78, 9-11

4850 Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. V. Ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. V. Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est: intret in conspectu tuo gemitus compeditorum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 79, 3 Excita, 4851 Domine, potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos. Allelúia. V. Ibid., 15-16 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam: et perfice eam, quam plantavit dextera tua. Allelúia.

JTj Sequentia sancti Evangelii secún- 4852 rr dum Lucam. Luc. n, 5-13

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amíce, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Ant. ad Offertorium     Ps. 17, 28 et 32 4853

Populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis: quo-

Missa votiva pro Ecclesiae unitate [89]

niam quis Deus praeter te, Domine? (T. P. Allelúia.)

Secreta

4854 Oacrifícium, Domine, quod immolá-O mus, intende: ut propugnatóres tuos ab omni éruas paganórum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituas. Per Dóminum.

4855 Antiphona ad Communionem Ps. 118, 8i, 84 et 86 In salutari tuo anima mea, et in verbum tuum speravi: quando facies de persequentibus me iudicium? Iniqui persecuti sunt me, adiuva me, Domine Deus meus. (T. P. Allelúia.)

4856 Postcommunio

Protector noster, aspice, Deus: et propugnatóres tuos a paganórum defénde periculis; ut, omni perturbatione submóta, liberis tibi mentibus deserviant. Per Dóminum.

20. Pro Ecclesiae unitate

Ant. ad Introitum Ps. 105, 47

4857 ^^alvos nos fac, Domine Deus no-

ster, et congrega nos de natióni-bus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. V. Glória Patri.

Oratio

4858 I Aeus, qui errata corrigis, et dispersa JlJ congregas, et congregata consér-vas: quaesumus, super populum christianum tuae unionis gratiam clementer infunde ; ut, divisione reiecta, vero pastori Ecclésiae tuae se úniens, tibi digne valeat famulari. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 4859 ad Ephesios.   Ephes. 4,1-7 et 13-21

Fratres: Obsecro vos, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secúndum mensuram donationis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secúndum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Hoc ígitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitátem cordis ipsorum, qui desperantes, semetípsos tradiderunt impudicítiae, in operationem immundítiae omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 121, 6-7

4860 Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. V. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

4861 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lau-da, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

4862 Tractus Ps. 75, 2-4

Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. V. Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. V. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4863 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lauda, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia. V. Ibid., 14 Qui posuit fines tuos pacem, et ádipe frumenti satiat te. Allelúia.

4864 iHT j Sequentia sancti Evangelii secún-rr dum Ioannem.   Io. 17,1 et 11-23

In illo témpore: Sublevatis Iesus oculis in caelum, dixit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.

Ant. ad Offertorium        Rom. 15, 5-6

Det vobis Deus idipsum sapere in 4355 alterutrum: ut unanimes uno ore ho-norificétis Deum nostrum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munera haec pro unione populi 4866 christiani tibi, Domine, oblata sanctifica: per quae unitatis et pacis in Ecclesia tua nobis dona concedas. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem    1 Cor. 10,17

Unus panis, et unum corpus multi 4867 sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. (T.P. Allelúia.)

Postcommunio

Haec tua, Domine, sumpta sacra 4868 communio: sicut fidelium in te unionem praesígnat; sic in tua Ecclesia unitatis, quaesumus, operetur effectum. Per Dóminum.

21. Tempore belli

Ant. ad Introitum     Ps. 24, 6, 3 et 22

4869 T| eminíscere miserationum tuarum,

1-^ Domine, et misericordiae tuae, JL. quae a saeculo sunt: ne unquam dominentur nobis inimici nostri: libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Glória Patri.

4870 Oratio

Deus, qui conteris bella, et impu-gnatóres in te sperantium potentia tuae defensionis expúgnas: auxiliáre famulis tuis, implorántibus misericordiam tuam; ut, inimicorum suorum feritáte depréssa, incessábili te gratiarum actione laudemus. Per Dóminum.

4871 Léctio Ieremiae Prophetae.

Ierem. 42, 1, 2 et 7-12

In diebus illis: Accesserunt omnes principes bellatorum: dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum. Et factum est verbum Dómini ad Ieremiam. Vocavitque omnes principes bellatorum, et universum populum a minimo usque ad magnum. Et dixit ad eos: Haec dicit Dóminus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificábo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dóminus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et éruam de manu eius. Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 76, 15-164872

Tu es Deus, qui facis mirabilia solus: notam fecisti in gentibus virtutem tuam. V. Liberasti in brácchio tuo populum tuum, filios Israel et Ioseph.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 4873 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10

Domine, non secúndum peccata no- 4874 stra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 2 Eripe 4875 me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Allelúia. V. Ibid., 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.       Mt. 24, 3-8

In illo témpore: Accesserunt ad Ie- 4876 sum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummatio-

nis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Vidéte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia, initia sunt dolorum.

Ant. ad Offertorium    Ps. 17, 28 et 32

4877 Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superborum humiliabis: quoniam quis Deus praeter te, Domine? (T. P. Allelúia.)

Secreta

4878 Oacrifícium, Domine, quod immolá-O mus, intende placatus: ut ab omni nos éruat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. Per Dóminum nostrum.

4879 Ant. ad Communionem Ps. 30, 3

Inclina aurem tuam: accelera, ut eripias nos. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4880 TP\eus, regnorum omnium regúm-jL-J que dominator, qui nos et percutiendo sanas et ignoscéndo consérvas: praeténde nobis misericordiam tuam; ut tranquillitate pacis, tua potestate servata, ad remedia correctionis utamur. Per Dóminum.

22. Pro pace

4881 Ant. ad Introitum Eccli. 36, 18

Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: exaudi preces servi tui, et plebis tuae Israel. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 121,1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, a quo sancta desideria, recta 4882 consilia et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formídine, tempora sint, tua protectione, tranquilla. Per Dóminum.

Léctio libri Machabaeorum. 2 Mach. 1, 1-5

Fratribus, qui sunt per AEgyptum, 4883 Iudaeis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudaei et qui in regione Iudaeae, et pacem bonam. Benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob, servorum suorum fidelium: et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem, corde magno et animo volenti. Adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis, et faciat pacem. Exaudiat oratiónes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in témpore malo, Dóminus Deus noster.

Graduale Ps. 121, 6-7

Rogate quae ad pacem sunt Ierusa- 4884 lem: et abundantia diligentibus te. V. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lau- 4885 da, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Missa votiva tempore mortalitatis

[93]

Tractus Ps. 75, 2-4

4886 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. V. Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. V. Ibi confregit potentias arcuum scutum, gladium, et bellum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4887 Allelúia, allelúia. V. Ps. 147, 12 Lauda, Ierusalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúia. V. Ibid., 14 Qui posuit fines tuos pacem, et ádipe frumenti satiat te. Allelúia.

4888 iT" j Sequentia sancti Evangelii secún-r 11 dum Ioannem.       Io. 20, 19-23

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeórum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

4889 Ant. ad Offertorium      Ps. 134, 3 et 6

Laudate Dóminum, quia benignus est: psallite nomini eius, quoniam suavis est: ómnia quaecúmque voluit, fecit in caelo et in terra. (T. P. Allelúia.)

4890 Secreta

Deus, qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus: dignare preces et hostias dicátae tibi plebis suscipere; ut pax a tua pietate concessa christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per Dóminum nostrum.

Ant. ad Communionem       Io. 14, 27 4891

Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis, dicit Dóminus. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Deus, auctor pacis et amator, quem 4892 nosse vivere, cui servire regnare est: protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos; ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Dóminum.

23. Tempore mortalitatis

Ant. ad Introitum 2 Reg. 24, 16

Recordare, Domine, testamenti tui, 4893 et dic Angelo percutienti: Ces-m set iam manus tua, et non desoletur terra, et ne perdas omnem animam viventem. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 79,2 Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui non mortem, sed paeni- 4894 tentiam desíderas peccatorum: populum tuum ad te revertentem propitius respice; ut, dum tibi devotus exsistit, iracúndiae tuae flagella ab eo clementer amóveas. Per Dóminum.

Léctio libri Regum. 2 Reg. 24, 15-19 et 25

In diebus illis: Immisit Dóminus pe- 4895 stiléntiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque ad Bersabee, septuaginta milia virorum. Cumque extendisset   manum   suam Angelus

Dómini super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dóminus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem Angelus Dómini iuxta aream Areuna Iebusaei. Dixitque David ad Dóminum, cum vidisset Angelum caedéntem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti, qui oves sunt, quid fecerunt ? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei. Venit autem Gad propheta ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebusaei. Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dóminus. Et aedificávit altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiátus est Dóminus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

Graduale Ps. 106, 20-21

4896 Misit Dóminus verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de morte eórum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

4897 Allelúia, allelúia. V. Ps. 68, 2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10

4898 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 68, 2 Salvum 4899 me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Allelúia. V. Zach. 8, 7 et 8 Salvabo populum meum Israel in die malo, et ero eis in Deum, in veritate et iustitia. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 4, 38-44

In illo témpore: Surgens Iesus de syn- 4900 agóga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit fe-bri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

Ant. ad Offertorium        Num. 16, 48 4901

Stetit pontifex inter mortuos et vi-vos, habens thuribulum aureum in manu sua: et offerens incensi sacrificium, placavit iram Dei, et cessavit quassatio a Domino. (T. P. Allelúia.)

4902 Secreta

Subvéniat nobis, quaesumus, Domine, sacrificii praeséntis oblatio: quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat, et a totius eripiat perditionis incúrsu. Per Dóminum.

4903 Antiphona ad Communionem Luc. 6, 17, 18 et 19 Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis, veniebant ad eum: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. (T. P. Allelúia.)

4904 Postcommunio

Exaudi nos, Deus salutaris noster: et populum tuum ab iracúndiae tuae terroribus liberum, et misericordiae tuae fac largitate securum. Per Dóminum.

24. Pro remissione peccatorum

Antiphona ad Introitum Sap. n, 24, 25 et 27 iseréris omnium, Domine, et nihil odisti eórum, quae fecisti: dissimulans peccata hominum propter paeniténtiam, et parcens illis: quia tu es Dóminus Deus noster. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 56,2 Miserere mei,  Deus,  miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. V. Glória Patri.

Oratio

4906 TJxáudi, quaesumus, Domine, súp-JLv plicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem. Per Dóminum.

4905

c M

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 7, 22-25

Fratres: Condelector legi Dei se- 4907 cundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia Dei per Iesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale Ps. 78, 9-10

Propitius esto, Domine, peccatis 4908 nostris, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? V. Ibid., 9 Adiuva nos, Deus salutaris noster : et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus 4909 iudex iustus, fortis et pátiens: numquid irascetur per singulos dies? Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 129, 1-4

De profundis clamavi ad te, Dó- 4910 mine: Domine, exaudi vocem meam. V. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Y. Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 7, 12 Deus 4911 iudex iustus, fortis et pátiens: numquid irascetur per singulos dies? Allelúia. V. Ps. 50, 10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. n, 9-13

4912

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Ant. ad Offertorium Ps. 101, 2

4913 Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4914 T Tóstias tibi, Domine, placatiónis JL JL et laudis offerimus: ut et delicta nostra miseratus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

4915 Ant. ad Communionem  Luc. n, 9-10

Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4916 T)raesta nobis, aetérne Salvator: ut, JL percipientes hoc munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

25. Pro peregrinantibus, iter agentibus et profugis

Ant. ad Introitum Ps. 25, 11-12

Redime me, Domine, et miserere 4917 mei: pes enim meus stetit in via m. recta: in ecclesiis benedicam Dóminum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor. V. Glória Patri.

Oratio

Adesto, Domine, supplicationibus 4918 h nostris: et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone; ut, inter omnes viae et vitae huius varietates, tuo semper protegantur auxilio. Per Dóminum.

Léctio libri Genesis. Gen. 28, 10-12, 13-15, 18 et 20-22

In diebus illis: Egressus Iacob de Ber- 4919 sabée, pergebat Haran. Cumque venisset ad quendam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. Viditque in somnis Dóminum dicentem sibi: Ego sum Dóminus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam nisi complevero universa quae dixi. Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit iri titulum: fundens óleum desuper. Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fúero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei: cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi.

Graduale Ps. 22, 4

4920 Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine. V. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

4921 Allelúia, allelúia. V. Ps. 118, 133 Gressus meos dirige secúndum eloquium tuum: ut non dominetur mei omnis iniustitia. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 90, n-13

4922 Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. V. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. V. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

4923 Allelúia, allelúia. V. Ps. 118, 133 Gressus meos dirige secúndum eloquium tuum: ut non dominetur mei omnis iniustitia. Allelúia. V. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini ibimus. Allelúia.

i"T" j Sequentia sancti Evangelii secún- 4924 r JL1 dum Matthaeum.     Mt. 10, 7-14

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Euntes, praedicáte, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelórum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non pe-ram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

Ant. ad Offertorium     Ps. 16, 5 et 6-7 4925

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Propitiare, Domine, supplicationibus 4926 nostris, et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulis tuis, benignus assume: ut viam illorum et praecedente gratia tua dírigas, et subsequénte comitari dignéris ; ut de actu atque incolumi-táte eórum, secúndum misericordiae tuae praesídia, gaudeamus. Per Diium.

4927 Ant. ad Communionem    Ps. 118, 4-5

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4928 ^T^ua, Domine, sacramenta, quae súmp-

JL simus, famulos tuos in te sperantes custodiant: et contra omnes adversos tueantur incúrsus. Per Dóminum.

26. Pro infirmis

4929 Ant. ad Introitum Ps. 54, 2-3

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem ' meam: intende in me, et exaudi me. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 3-4 Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. V. Glória Patri.

Pro pluribus infirmis Oratio

4930 /^Vmnípotens sempitérne Deus, salus V^y aeterna credentium: exaudi nos pro famulis tuis infirmis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium; ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actiones. Per Dóminum.

Pro uno infirmo vel una infirma Oratio

4931 /^Vmnípotens sempitérne Deus, salus v/ aeterna credentium: exaudi nos pro famulo tuo infirmo, pro quo (famula tua infirma, pro qua) misericordiae tuae imploramus auxilium ; ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actiones. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Iacobi Apostoli. Iac. 5, 13-16

Carissimi: Tristatur aliquis vestrum ? 4932 oret. AEquo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros Ecclésiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Dómini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dóminus: et si in peccatis sit, remitténtur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvémini.

Graduale Ps. 6, 3-4 4933

Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine. V. Conturbata sunt ómnia ossa mea: et anima mea turbata est valde.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Dó- 4934 mine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 30, 10-11

Miserere mei, Domine, quoniam trí- 4935 bulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. V. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. V. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 101, 2 Dó- 4936 mine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. Allelúia. V. Ps. 27, 7 In Deo speravit cor meum, et adiutus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Allelúia.

JTjSequentia sancti Evangelii secún-"JL" dum Matthaeum.       Mt. 8, 5-13

4937 Tn illo témpore: Cum introisset Iesus JL Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelórum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

Ant. ad Offertorium Ps. 54, 2-3

4938 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me. (T. P. Allelúia.)

Pro pluribus infirmis

Secreta

4939 T""\eus, cuius nutibus vitae nostrae mo-JLy ménta decurrunt: suscipe preces et hostias famulorum tuorum, pro quibus aegrotántibus misericordiam tuam imploramus; ut, de quorum periculo metúimus, de eórum salute laetémur. Per Dóminum.

Pro uno infirmo vel una infirma Secreta

Deus, cuius nutibus vitae nostrae 4940 momenta decurrunt: suscipe preces et hostias famuli tui, pro quo (fámulae tuae, pro qua) aegrotánte misericordiam tuam imploramus; ut, de cuius periculo metúimus, de eius salute laetémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 30, 17-18

Illumina fáciem tuam super servum 4941 tuum, et salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. (T. P. Allelúia.)

Pro pluribus infirmis Postcommunio ?

Deus, infirmitatis humanae singula- 4942 re praesídium: auxilii tui super infirmos famulos tuos ostende virtutem; ut, ope misericordiae tuae adiuti, Ecclésiae tuae sanctae incolumes repraesentari mereantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro uno infirmo vel una infirma Postcommunio

Deus, infirmitatis humanae singu- 4943 láre praesídium: auxilii tui super infirmum famulum tuum (infirmam famulam tuam) ostende virtutem; ut, ope misericordiae tuae adiutus (-a), Ecclésiae tuae sanctae incolumis repraesentari mereatur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

*] Pro infirmo, qui proximus est morti, dicuntur sequentes orationes:

[100]

Missa votiva ad postulandam gratiam bene moriendi

Oratio

4944 /'"omnípotens et misericors Deus, qui V-/ humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius famulum tuum (famulam tuam) infirmitate corporis laborantem, et animam réfove, quam creasti ; ut, in hora exitus illius, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereatur. Per Dóminum.

Secreta

4945 Oúscipe, quaesumus, Domine, hó-O stiam, quam tibi offerimus pro famulo tuo (famula tua) in extremo vitae constituto (-a) : et concede, ut per eam universa illius purgentur delicta; ut, qui (quae) tuae dispositionis flagellis in hac vita attéritur, in futura requiem consequatur aeternam. Per Dóminum.

Postcommunio

4946 /^Xuaesumus clementiam tuam, omní-

potens Deus, ut per huius virtutem sacramenti famulum tuum (famulam tuam) gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis eius non praevaleat contra eum (eam) adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereatur ad vitam. Per Dóminum. *\ Eadem oratio in plurali: Oratio

4947 /^Vmnípotens et misericors Deus, qui V/ humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius famulos tuos infirmitate corporis laborantes, et animas réfove, quas creasti ; ut, in hora exitus earum, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereantur. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, hó- 4948 stiam, quam tibi offerimus pro famulis tuis in extremo vitae constitutis: et concede, ut per eam universa illorum purgentur delicta; ut, qui tuae dispositionis flagellis in hac vita atteruntur, in futura requiem consequantur aeternam. Per Dóminum.

Postcommunio

Quaesumus clementiam tuam, om- 4949 nípotens Deus, ut per huius virtutem sacramenti famulos tuos gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis eórum non praeváleat contra eos adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereantur ad vitam. Per Dóminum.

27. Ad postulandam gratiam bene moriendi

Ant. ad Introitum Ps. 12, 4

Illumina oculos meos, ne unquam 4950 obdormiam in morte, ne quando . dicat inimicus meus: Praeválui adversus eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis fáciem tuam a me? V. Glória Patri.

Oratio

Omnípotens et misericors Deus, qui 4951 humano generi et salutis remedia et vitae aetérnae munera contulísti: respice propitius nos famulos tuos, et animas réfove, quas creasti ; ut, in hora exitus earum, absque peccati macula tibi Creatori suo per manus sanctorum Angelorum repraesentari mereantur. Per Dóminum.

Missa votiva ad postulandam gratiam bene moriendi

[101]

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Romanos. Rom. 14, 7-12

4952 "TH'ratres: Nemo nostrum sibi vivit, et JT nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Graduale Ps. 22, 4

4953 Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es, Domine. V. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

4954 Allelúia, allelúia. V. Ps. 30, 2-3 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me: inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eripias me. Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4

4955 De necessitatibus meis éripe me, Domine: vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 113, 1 In 4956 exitu Israel de AEgypto, domus Iacob de populo barbaro. Allelúia.V. Ps. 107,2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam tibi, glória mea. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secún- 4957 dum Lucam.       Luc. 21, 34-36

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa: tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super fáciem omnis terrae. Vigilate itaque, omni témpore orantes, ut digni habeamini fugere ista ómnia, quae futura sunt, et stare ante Fílium hominis.

Ant. ad Offertorium        Ps. 30, 15-16 4958

In te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, hó- 4959 stiam, quam tibi offerimus pro extremo vitae nostrae, et concede: ut per eam universa nostra purgentur delicta; ut, qui tuae dispositionis flagellis in hac vita attérimur, in futura requiem consequamur aeternam. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Ps. 70, 16-17 et 18 Domine, memorá- 4960 bor iustítiae tuae solius: Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio 4961 /r'\uaesumus clementiam tuam, omní-potens Deus, ut per huius virtutem sacramenti nos famulos tuos gratia tua confirmare dignéris: ut in hora mortis nostrae non praeváleat contra nos adversarius; sed cum Angelis tuis transitum habere mereamur ad vitam. Per Dóminum.

4962

S 28. Pro quacumque necessitate

Antiphona ad Introitum alus populi ego sum, dicit Dóminus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Dóminus in perpetuum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 77,1 Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

Oratio

4963 Tneffábilem misericordiam tuam, Dó-A. mine, nobis clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus éxuas ; et a poenis, quas pro his merémur, eripias. Per Dóminum.

Léctio Ieremiae Prophetae. Ier. 14, 7-8 et 9

4964 Q[i iniquitates nostrae responderint O nobis: Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae: tibi peccavimus. Exspectatio Israel, salvator eius in témpore tribulationis. Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos, Domine Deus noster.

Graduale Ps. 43, 8-9

4965 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudábimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

Allelúia, allelúia. y. Ps. 78, 9-10 4966 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia.

Post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4

De necessitatibus meis éripe me, Dó- 4967 mine: vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte ómnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 78, 9-10 4968 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúia. V. Ps. 30, 8 Exsultabo et laetábor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam: salvasti de necessitatibus animam meam. Allelúia.

iHT 1 Sequentia sancti Evangelii secún- 4969 rJL^ dum Marcum.    Mare, n, 22-26

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitáverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia quaecúmque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. Ant. ad Offertorium Ps. 137, 7

4970 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, Domine: et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua. (T. P. Allelúia.)

Secreta

4971 T)uríficet nos, Domine, quaesumus, JL muneris praeséntis oblatio: et dignos sacra participatione perficiat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem Ps. 118,49-50

4972 Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti: haec me consolata est in humilitate mea. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

4973 TJraesta, quaesumus, Domine: ut, ter-JL rénis afféctibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libá-vimus sancta, tendamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

29. Pro gratiarum actione

^ Dicitur Missa de Ssma Trinitate, vel de Spiritu Sancto, vel de beata Maria Virgine, aut de aliquo Sancto canonizato, in Martyrologio romano descripto, additis, sub unica conclusione, sequentibus orationibus :

Oratio

Deus, cuius misericordiae non est 4974 numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus: piíssimae maiestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorántes; ut, qui petentibus postulata concédis, eosdem non deserens, ad praemia futura dispónas. Per Dóminum.

Secreta

Odorem, Domine, sacrificii huius 4975 cum gratiarum actionibus suscipe, et praesta: ut, quos exaudire et incolumes servare dignatus es, ab omni in posterum adversitáte custodias; et in tuo servitio et amore concréscant. Per Dóminum.

Postcommunio

Deus, qui neminem, in te sperán- 4976 tem, nimium affligi permittis, sed pium precibus praestas auditum: pro postulationibus nostris votisque susceptis gratias agimus, te piissime deprecantes; ut per haec, quae sumpsimus, a cunctis eripi mereamur adversis. Per Dóminum.


ORATIONES DIVERSAE

AD POSCENDA SUFFRAGIA SANCTORUM

4977

Oratio

oncéde, quaesumus, omnípotens Deus : ut intercéssio sanctae Dei Genetricis Maríae, sanctorumque omnium Apostolorum, Martyrum, Confessorum atque Virginum, et omnium electorum tuorum, nos ubique laetíficet ; ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per eundem Dóminum.

C Secreta

4978 /^\blátis, Domine, placare munéri-V^S bus : et, intercedente beata María semper Virgine cum omnibus Sanctis tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum.

Postcommunio

4979 Oúmpsimus, Domine, beatae Maríae O semper Virginis et omnium Sanctorum tuorum memoriam recoléntes, sacramenta caeléstia: praesta, quaesumus; ut, quod temporáliter gerimus, aetérnis gaudiis consequamur. Per Dóminum nostrum.


2     ALTERA ORATIO UT SUPRA

*] In sequenti oratione et in eius post-communione, ad litteram N. sacerdos nominare potest, ad arbitrium suum: a) sive Titularem ecclesiae in qua celebrat; b) sive Patronum principalem nationis, vel regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, vel dioecesis, vel oppidi seu civitatis; c) sive, si est religiosus, Fundatorem canonizatum vel Titulum vel Patronum principalem Ordinis seu Congregationis aut Provinciae.

Titulus autem, sive ecclesiae sive Religionis, nominari nequit, si agatur de Persona divina vel Mysterio Domini. Insuper sive Titulus sive Patronus nominari nequit, si sit B. Maria Virgo, aut de ipso Titulo vel Patrono dicatur Missa, aut facta sit commemoratio, aut illius nomen in eadem oratione A cunctis expressum sit.

Nomina Angelorum aut S. Ioannis Baptistae, si fuerint Titulares aut Patroni, praeponuntur nomini S. Ioseph.

Si vero Missa vel commemoratio fuerint de S. Ioseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, verba quae eos respiciunt omittuntur.

Oratio

Acunctis nos, quaesumus, Domine, 4980 mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, de-strúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per eundem Dóminum.

Secreta

Exaudi nos, Deus salutaris noster: 4981 ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesenti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Mundet et múniat nos, quaesumus, 4982 Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et per-versitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per eundem Dóminum.

*] Vel, si Missa aut commemoratio fuerint de B. Maria Virg.:

Oratio

4983   A   cunctis nos, quaesumus, Domine,

A mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per Dóminum.

Secreta

4984 TJxáudi nos, Deus salutaris noster: JL> ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesénti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

4985

Mundet et múniat nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per Dóminum.


3     PRO ECCLESIAE LIBERTATE

*] Dici nequit in Missa dominicae XXIII post Pentecosten.

Oratio

4986 i ecclésiae tuae, quaesumus, Domine, JLv preces placatus admitte: ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Protege nos, Domine, tuis mysté- 4987 riis servientes: ut, divinis rebus inhaeréntes, et corpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Quaesumus, Domine Deus noster: 4988 ut, quos divina tríbuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per Dóminum.

4    PRO OMNI GRADU ECCLESIAE Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, cu- 4989 ius Spiritu totum corpus Ecclésiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicántes ; ut, grátiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

Da famulis tuis, Domine, indulgën- 4990 tiam peccatorum, consolationem vitae, gubernationem perpetuam: ut, tibi servientes, ad tuam iugiter misericordiam pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Libera, quaesumus, Domine, a peccá- 4991 ? tis et hostibus famulos tuos, tibi supplicántes: ut, in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dóminum.

PRO PAPA Oratio

4992 TXeus, omnium fidelium pastor et


D'

rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta

4993 /^"Oblatis, quaesumus, Domine, placavi re muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gu-bérna. Per Dóminum.

Postcommunio

4994 T Taec nos, quaesumus, Domine, diX JL vini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.


6 PRO PRAELATIS

ET CONGREGATIONIBUS EIS COMMISSIS

Oratio

4995 /'"Omnípotens sempitérne Deus, qui V>/ facis mirabilia magna solus: praetende super famulos tuos, et super congregationes illis commissas, spiritum grátiae salutaris; et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per Dóminum.

Secreta

4996

Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende: et, quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentiant ad medelam. Per Dóminum.

Postcommunio

Quos caelesti récreas munere, per- 4997 pétuo, Domine, comitáre praesidio: et, quos fovere non désinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per Dóminum.


7 PRO EPISCOPO

^ Dici nequit si oratio pro Papa recitata sit.

Oratio

Deus, omnium fidelium pastor et 4998 rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.

Secreta 4999

Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gu-bérna. Per Dóminum.

Postcommunio 5000

Haec nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.


8 PRO SEIPSO SACERDOTE

^ In anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missae, sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrant festa Nativitatis et Epiphaniae Domini, Triduum sacrum, dominica Resurrectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.

Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.

Oratio

5001 /'"Omnípotens et misericors Deus, hu-militátis meae preces benignus intende: et me famulum tuum, quem, nullis suffragántibus meritis, sed immensa clementiae tuae largitate caeléstibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum ; ut, quod mea voce deprómitur, tua sanctificatione firmetur. Per Dóminum.

5002

Secreta

Huius, Domine, virtute sacramenti, peccatorum meorum máculas abstérge: et praesta; ut, ad exsequendum iniúncti officii ministerium, me tua gratia dignum efficiat. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5003 /^Omnípotens sempitérne Deus, qui V./ me peccatorem sacris altaribus astáre voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam: concede propitius, per huius sacramenti mysterium, meorum mihi veniam peccatorum; ut tuae maiestati digne mérear famulari. Per Dóminum nostrum.


9 PRO RES PUBLICAS

MODERANTIBUS

Oratio

5004 /^\mnípotens sempitérne Deus, in Vy cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et pátriae securitas indesinenter consistat. Per Dóminum.

Secreta

Propitiare, Domine, precibus et hó- 5005 stiis famulorum tuorum, et propter nomen tuum pátriae defénde rectores; ut salus servientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio

Protege, Domine, famulos tuos sub- 5006 sídiis pacis; et, corporis et spiritualibus enútriens aliméntis, a cunctis hostibus redde securos. Per Dóminum.

10


PRO REGE

Oratio

Quaesumus, omnípotens Deus: ut 5007 famulus tuus N. rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa ; quibus decenter ornatus, et vitiórum monstra devitare, et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiósus valeat pervenire. Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Secreta

Munera, Domine, quaesumus, oblata 5008 sanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant ; et regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum iniunctum officium, te largiente, usquequaque proficiant. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

Haec, Domine, oblatio salutaris fá- 5009 mulum tuum N. regem nostrum ab omnibus tueatur adversis: quatenus et ecclesiásticae pacis obtineat tranquillitatem; et, post huius temporis decursum, ad aeternam perveniat hereditatem. Per Dóminum.

11

PRO FAMILIA Oratio

5010

5011

Defénde, quaesumus,'Domine, beata María semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitáte familiam: et toto corde tibi prostrátam, ab hostium propitius tuére clementer insidiis. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, omnípotens Deus, oblationem nostrae devotionis: et, per virtutem huius sacramenti, famulos tuos a cunctis adversitátibus protege. Per Dóminum.

Postcommunio 5012 Oumptis redemptionis nostrae muné-O ribus: praesta, quaesumus, misericors Deus; eórum nobis celebratione, tuae protectionis contra omnes adversantes subsidium. Per Dóminum.

12

PRO CONCORDIA SERVANDA Oratio

5013 I Aeus, largítor pacis et amator cari-JLS tátis: da famulis tuis veram cum tua voluntate concordiam ; ut ab omnibus, quae nos pulsant, tentationibus liberemur. Per Dóminum.

Secreta

5014 T Tis sacrificiis, Domine, quaesumus, X. JL concede placatus: ut, qui propriis oramus absolvi delictis, non gravémur externis. Per Dóminum.

5015

Spiritum nobis, t tis infunde: ut,

Postcommunio

Domine, tuae caritá-quos uno pane caelesti satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

13


PRO

DEFENSIONE AB HOSTIBUS

Oratio

Hostium nostrorum, quaesumus, 5016 Domine, elíde superbiam: et eórum contumáciam dexterae tuae virtute prosterne. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Huius, Domine, virtute mysterii, et 5017 a propriis mundémur occultis, et ab inimicorum liberemur insidiis. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Fotéctor noster, aspice, Deus, et ab 5018 inimicorum nos defénde periculis: ut, omni perturbatione submóta, liberis tibi mentibus serviamus. Per Dóminum nostrum.


14 TEMPORE FAMIS

Oratio

Da nobis, quaesumus, Domine, piae 5019 supplicatiónis effectum: et famem propitiátus averte ; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.

Secreta

Deus, qui humáni generis utramque 5020 substantiam, praeséntium munerum et aliménto végetas et rénovas sacramento: tribue, quaesumus; ut eórum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per Dóminum.

Postcommunio

Gubérna, quaesumus, Domine, tem- 5021 porálibus aliméntis: quos digná-ris aetérnis informare mysteriis. Per Dóminum nostrum.

15


TEMPORE TERRAEMOTUS

Oratio

5022 /^\mnípotens sempitérne Deus, qui Vy respicis terram et facis eam tremere: parce metuentibus, propitiare supplícibus; ut, cuius iram terrae fundamenta concutiéntem expávimus, clementiam contritiones eius sanantem iugiter sentiamus. Per Dóminum.

Secreta

5023 T^\eus, qui fundasti terram super jl/ stabilitatem suam, suscipe oblationes et preces populi tui: ac, tremén-tis terrae periculis penitus amotis, divinae tuae iracúndiae terrores in humanae salutis remedia converte; ut, qui de terra sunt et in terram revertentur, gaudeant se fieri sancta conversatione caeléstes. Per Dóminum.

Postcommunio

5024 r I Tuére nos, Domine, quaesumus, tua

-L sancta sumentes: et terram, quam vídimus nostris iniquitatibus trementem, superno munere firma; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.

5025

16


AD PETENDAM PLUVIAM

Oratio

Deus, ii et su

in quo vivimus, movemur sumus: pluviam nobis tribue congruentem; ut, praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fi-duciálius appetamus. Per Dóminum.

Secreta

5026 /^\blátis, quaesumus, Domine, pla-cáre muneribus: et opportunum nobis tribue plúviae sufficientis auxilium. Per Dóminum.

Postcommunio

Da nobis, quaesumus, Domine, plú- 5027 viam salutarem: et aridam terrae fáciem fluéntis caeléstibus dignánter infunde. Per Dóminum.


17 AD POSTULANDAM

SERENITATEM

Oratio

Ad te nos, Domine, clamantes exáu- 5028 XJL di: et aeris serenitátem nobis tribue supplicántibus ; ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua praeveniénte, clementiam sentiamus. Per Dóminum.

Secreta

Praevéniat nos, quaesumus, Domine, 5029 gratia tua semper et subsequatur: et has oblationes, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrándas deferimus, benignus assume; ut, per intercessionem Sanctorum tuorum, cunctis nobis proficiant ad salutem. Per Dóminum. Postcommunio

Quaesumus, omnípotens Deus, cle- 5030 méntiam tuam: ut inundántiam coérceas ímbrium, et hilaritatem vultus tui nobis impertiri dignéris. Per Dóminum nostrum.


18 AD REFELLENDAS

TEMPESTATES

Oratio

Adorno tua, quaesumus, Domine, 5031 spiritales nequítiae repellántur: et aëreárum discedat malignitas tempestatum. Per Dóminum.

Secreta

/^^Xfférimus tibi, Domine, laudes et 5032 V>/ munera, pro concessis beneficiis gratias referéntes, et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5033 /'"Omnípotens sempitérne Deus, qui V>/ nos et castigándo sanas, et igno-scéndo consérvas: praesta supplícibus tuis ; ut et tranquillitátibus huius optatae consolationis laetémur, et dono tuae pietatis semper utamur. Per Dóminum.

19 TEMPORE PESTIS ANIMALIUM Oratio

5034 I Oeus, qui laboribus hominum etiam jlJ de mutis animalibus solacia sub-rogásti: supplices te rogamus; ut, sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5035 Sacrificiis, Domine, placatus oblatis: O opem tuam nostris temporibus clementer impende. Per Dóminum.

Postcommunio

5036 "Oenedictiónem tuam, Domine, pó-1/ pulus fidélis accipiat, qua corpore salvetur et mente: et congruam tibi exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per Dóminum nostrum.

20


PRO QUACUMQUE NECESSITATE

^ Dici nequit in Missa dominicae XXII post Pentecosten.

Oratio

5037 T"\eus, refugium nostrum et virtus:


D'

adesto piis Ecclésiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.

Secreta

5038 T^\a> misericors Deus: ut haec salu-JL/ táris oblatio, et a propriis nos reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Sumpsimus, Domine, sacri dona my- 5039 stérii, humiliter deprecantes: ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

21


IN QUACUMQUE TRIBULATIONE

Oratio

Ne despicias, omnípotens Deus, pó- 5040 purum tuum in afflictione clamantem: sed propter gloriam nominis tui tribulátis succúrre placatus. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, Domine, propitius hostias, 5041 quibus et te placári voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per Dóminum.

Postcommunio

Tribulationem nostram, quaesumus, 5042 Domine, propitius respice: et iram tuae indignationis, quam iuste meré-mur, averte. Per Dóminum.

22


AD PETENDAM COMPUNCTIONEM CORDIS

Oratio

Omnípotens et mitíssime Deus, qui 5043 sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxísti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctió-tiis; ut peccata nostra plangere valeamus, remissionémque eórum, te miserante, mereamur accípere. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5044 T Tanc oblationem, quaesumus, Dó-JL X. mine Deus, quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus, propitius respice: et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammárum incéndia valeamus exstinguere. Per Dóminum.

Postcommunio

5045 /Gratiam Spiritus Sancti, Domine V.T Deus, cordibus nostris clementer infunde: quae nos gemitibus lacrimarum efficiat máculas nostrorum diligere peccatorum; atque optátae nobis, te largiente, indulgentiae praestet effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.


23 PRO

REMISSIONE PECCATORUM

Oratio

5046 TOeus, qui nullum réspuis, sed quan-JlJ túmvis peccantibus per paenitentiam pia miseratione placáris: respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et illumina corda nostra; ut tua valeamus implere praecépta. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5047 TJraesens sacrifícium, Domine, quod JL tibi pro delictis nostris offerimus, sit tibi munus acceptum: et tam viventibus quam defunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.

Postcommunio

5048 T7 xáudi preces familiae tuae, omnípo-JL> tens Deus: et praesta; ut sancta haec, quae a te sumpsimus, incorrupta in nobis, te donante, serventur. Per Dóminum nostrum.

24


PRO

TENTATIS ET TRIBULATIS

Oratio

Deus, qui iustíficas impium, et non 5049 vis mortem peccatoris, maiestatem tuam suppliciter deprecámur: ut famulos tuos de tua misericordia confidentes caelesti prótegas benignus auxilio, et assidua protectione conserves ; ut tibi iugiter famuléntur, et nullis tentationibus a te separentur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta

Huius, quaesumus, Domine, virtute 5050 mysterii, et a propriis nos munda delictis, et famulos tuos ab omnibus absólve peccatis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

Puríficent nos, quaesumus, Domine, 5051 sacramenta quae sumpsimus: et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede ; ut, qui consciéntiae reátu constringantur, caelestis remédii plenitudine glorientur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


25 AD REFELLENDAS

MALAS COGITATIONES

Oratio

Omnípotens et mitíssime Deus, ré- 5052 spice propitius ad preces nostras : et libera corda nostra de malárum tentationibus cogitationum ; ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

5053 t Tas tibi, Domine, offerimus oblatió-JT1 nes pro salute nostra: quatenus animas nostras ab immundis cogitationibus purges, illaesásque custodias, et Sancti Spiritus gratia illuminare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Postcommunio

5054 TRVeus, qui illúminas omnem hómi-JL>/ nem venientem in hunc mundum: illumina, quaesumus, corda nostra grátiae tuae splendore; ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper et te sincere diligere valeamus. Per Dóminum.


26 AD POSTULANDAM

CONTINENTIAM

Oratio

5055 t Tre igne Sancti Spiritus renes no-

v-/ stros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

5056 t^Virúmpe, Domine, vincula pecca-JL-X tórum nostrorum: et, ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate ac munda mente possimus, retribue quae ante tribuisti; et salva nos per indulgentiam, quos dignatus es salvare per gratiam. Per Dóminum.

Postcommunio

5057 TPVómine, adiutor et protector no-jLy ster, adiuva nos: et reflóreat cor et caro nostra vigore pudicítiae et ea stimóniae novitate; ut per hoc sacrifí cium, quod tuae obtulimus pietati, ab omnibus tentationibus emundémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

27


AD POSTULANDAM HUMILITATEM

Oratio

Deus, qui superbis resistis et grá- 505g tiam praestas humilibus: concede nobis verae humilitatis virtutem, cuius in se formam fidelibus Unigenitus tuus exhibuit; ut numquam indignationem tuam provocémus eláti, sed potius grátiae tuae capiamus dona subiecti. Per eundem Dóminum.

Secreta

Haec oblatio, Domine, quaesumus, 5059 verae nobis humilitatis gratiam obtineat: simulque a cordibus nostris concupiscentiam carnis et oculorum atque ambitionem saeculi auferat; quatenus sobrie, iuste pieque viventes, praemia consequamur aeterna. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Huius, Domine, sacramenti percép- 506O tio peccatorum nostrorum má-culas abstérgat: et nos per humilitatis exhibitiónem ad caeléstia regna perducat. Per Dóminum.

28


AD POSTULANDAM PATIENTIAM

Oratio

Deus, qui Unigeniti tui patientia 506I antiqui hostis contrivisti superbiam: da nobis, quaesumus, quae idem pie pro nobis pertulit, digne recolere; sicque, exemplo eius, nobis adversán-tia aequanímiter tolerare. Per eundem Dóminum nostrum.

5062 Secreta

Munera nostrae oblationis, quaesumus, Domine, suscipe placatus: quae, ut nobis patiéntiae donum largíri dignéris, maiestati tuae devota offerimus actione. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

5063 "\ yfystéria, Domine, sacrosancta quae JLVJL sumpsimus, amissam nobis, quaesumus, reconcílient gratiam : atque munus patiéntiae in illátis omnibus, semper et ubique protegéndo, impertiant. Per Dóminum.


29 AD POSTULANDAM

CARITATEM

Oratio

5064 TP\eus, qui diligentibus te facis cuncta JLy prodesse: da cordibus nostris in-violábilem tuae caritatis affectum; ut desideria, de tua inspiratione concepta, nulla possint tentatione mutari. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5065 TH\eus, qui nos ad imaginem tuam YJ sacramentis rénovas et praeceptis: perfice gressus nostros in semitis tuis; ut caritatis donum, quod fecisti a nobis sperari, per haec, quae offerimus sacrificia, facias veraciter apprehendi. Per Dóminum.

Postcommunio

5066 Oancti Spiritus gratia, quaesumus, O Domine, corda nostra illuminet: et perféctae caritatis dulcedine abundanter refíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritu Sancti.


30 PRO DEVOTIS AMICIS

Oratio

Deus, qui caritatis dona per gratiam 5067 Sancti Spiritus tuorum fidelium cordibus infudísti: da famulis et famulabus tuis, pro quibus tuam deprecámur clementiam, salutem mentis et corporis; ut te tota virtute diligant et, quae tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.

Secreta

Miserere, quaesumus, Domine, fá- 5068 mulis et famulabus tuis, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati: ut, per haec sancta, supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aetérnae beatitudinis acquirant. Per Dóminum.

Postcommunio

Divina libántes mysteria, quaesu- 59^9 mus, Domine: ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem; pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.


31 PRO INIMICIS

Oratio

Deus, pacis caritatisque amator et 5070 custos: da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram; et cunctorum eis remissionem tribue peccatorum, nosque ab eórum insidiis potenter éripe. Per Dóminum.

Secreta

Oblatis, quaesumus, Domine, pia- 5071 cáre muneribus: et nos ab inimicis nostris clementer éripe, eisque indulgentiam tribue delictorum. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio 5072 T Taec nos communio, Domine, éruat X. JL a clelíctis: et ab inimicorum defendat insidiis. Per Dóminum.

32

PRO CAPTIVIS Oratio

5073 TT\eus, qui beatum Petrum Apósto-JL/ Ium, a vinculis absolutum, illae-sum abire fecisti: famulorum tuorum in captivitate positórum vincula ab-sólve; eosque ipsius meritis illaesos abire concede. Per Dóminum.

Secreta

5074 Super has, quaesumus, Domine, hó-O stias benedictio copiosa descendat: quae captivorum horum vincula solvat, et de eórum liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum.

Postcommunio

5075 TJreces nostras, quaesumus, Dómi-JL ne, clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulos tuos a vinculis eórum captivitatis ab-sólve. Per Dóminum.

EADEM ORATIO IN SINGULARI Oratio

5076 TP\eus, qui beatum Petrum Apósto-JLy Ium, a vinculis absolutum, illae-sum abire fecisti: famuli tui in captivitate positi vincula absólve; eumque ipsius meritis illaesum abire concede. Per Dóminum.

Secreta

5077 Super has, quaesumus, Domine, hó-O stias benedictio copiosa descendat: quae captivi huius vincula solvat, et de eius liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Preces nostras, quaesumus, Domine, 5078 clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulum tuum a vinculis suae captivitatis absólve. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


33 PRO NAVIGANTIBUS

Oratio

Deus, qui transtulisti patres nostros 5079 per Mare Rubrum, et transve-xísti eos per aquam nimiam, laudem tui nominis decantantes: te suppliciter deprecámur; ut in navi famulos tuos, repúlsis adversitátibus, portu semper optábili cursúque tranquillo tueáris. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, quaesumus, Domine, preces 5080 famulorum tuorum, cum oblationibus hostiarum: et eos, pro quibus tua mysteria celebramus, ab omnibus defénde periculis. Per Dóminum.

Postcommunio

Sanctificati divino mysterio, maiestá- 5081 tem tuam, Domine, suppliciter deprecámur et petimus: ut famulos tuos, quos donis facis caeléstibus memorari; per lignum sanctae Crucis, et a peccatis ábstrahas, et a periculis cunctis miseratus eripias. Per Dóminum.


34 PRO SALUTE VIVORUM

Oratio

5082 Praeténde,   Domine,  fidelibus  tuis dexteram caelestis auxilii: ut te toto corde perquírant, et, quae digne postulant, consequi mereantur. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5083 Propitiáre, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes fidelium tuorum, quas tibi pro incolumitáte eórum offerimus, benignus assume: et, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.

Postcommunio

5084 Da fidelibus tuis, quaesumus, Dómine, in tua fide et sinceritate constantiam: ut, in caritate divina firmati, nullis tentationibus ab eius integritate vellántur. Per Dóminum.

35     PRO vivis et defunctis

Oratio

5085 Omnípotens sempitérne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenó-scis: te supplices exorámus; ut, pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet, vel futurum iam exútos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dóminum.

Secreta

Deus, cui soli cognitus est numerus 5086 electorum in superna felicitate locándus: tribue, quaesumus; ut, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, universorum, quos in oratione commendatos suscepimus, et omnium fidelium nomina, beatae praedestinationis liber adscrípta retineat. Per Dóminum.

Postcommunio

Puríficent nos, quaesumus, omnípo- 5087 tens et misericors Deus, sacramenta quae sumpsimus: et, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, praesta; ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed intercéssio salutaris ad veniam: sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragílium, sit contra ómnia mundi pericula firmamentum: sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. Per Dóminum nostrum.


MISSAE DEFUNCTORUM

T IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM dicuntur Missae, uti habentur in Proprio Sanctorum ad diem 2 novembris.

^ Prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis ut infra inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur:

a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis;

b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.

In die obitus seu depositionis defuncti

^ Sequens Missa dicitur pro defunctis non sacerdotibus:

a) in Missa exsequiali;

b) in Missis pro die obitus;

c) in Missis post acceptum mortis nuntium;

d) in ultima defuncti sepultura;

e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.

Ant. ad Introitum    Esd 2,34-35
5088
Missale 1962 4425