Missale 1962 5088

5088 Réquiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Ps 64,2-3
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.

Oratio
5089 Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exorámus pro anima famuli tui N. (famulae tuae N.), quam hodie de hoc saeculo migrare iussisti: ut non tradas eam in manus inimici, neque obliviscaris in finem, sed iubeas eam a sanctis Angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci ; ut, quia in te speravit et credidit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia aeterna possideat. Per Dóminum.


In die tertio, septimo et trigesimo: Oratio

5090 Quaesumus, Domine, ut animae fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius depositionis diem tertium (vel septimum vel trigesimum) commemoramus, Sanctorum atque electorum tuorum largíri dignéris consortium: et rorem misericordiae tuae perennem infúndas. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.
1Th 4,13-18

5091 Fratres: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Dómini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormierunt. Quoniam ipse Dóminus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deínde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in núbibus obviam Christo in áëra, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

5092 Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
V.
Ps 3,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

Tractus

5093 Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia (de praecepto in Missa exsequiali)

5094 Dies irae, dies illa,

Solvet saeclum in favilla: Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus, Quando iudex est venturus, Cuncta stricte discussúrus!

Tuba, mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, Cum resurget creatura, Iudicanti responsúra.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inúltum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogatúrus, Cum vix iustus sit securus ?

Rex treméndae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus.

Iuste iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicánti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequéstra, Statuens in parte dextra.

Confutátis maledictis, Flammis acribus addictis: Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclínis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa, Qua resurget ex favilla

Iudicándus homo reus: Huic ergo parce, Deus.

Pie Iesu Domine, Dona eis requiem. Amen.


5095 Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Jn 11,21-27

In illo témpore: Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: sed et nunc scio, quia, quaecúmque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus:

Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aetérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.


Responsorium ad Offertorium
5096 Domine Iesu Christe, Rex glóriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.

Secreta
5097 Propitiáre, quaesumus, Domine, áni-JL mae famuli tui N. (fámulae tuae N.), pro qua hostiam laudis tibi immolá-mus, maiestatem tuam suppliciter deprecantes: ut, per haec piae placatiónis officia, pervenire mereatur ad requiem sempiternam. Per Dóminum.

In die tertio, septimo et trigesimo: Secreta
5098 Múnera, quaesumus, Domine, quae tibi pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.) offerimus, placatus intende: ut, remediis purgáta caeléstibus, in tua pietate requiescat. Per Dóminum.


Praefatio defunctorum.
5099 Responsorium ad Communionem 4 Esdrae 2, 35 et 34
Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.

Postcommunio
5100 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut anima famuli tui N. (fámulae tuae N.), quae hodie de hoc saeculo migravit, his sacrificiis purgáta et a peccatis expedita, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per Dóminum.

In die tertio, septimo et trigesimo: Postcommunio
5101 Suscipe, Domine, preces nostras pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.): ut, si quae ei máculae de terrenis contagiis adhaesérunt, remissionis tuae misericordia deleantur. Per Dóminum.


In anniversario defunctorum qui non sint sacerdotes

Ant. ad Introitum   4 Esdrae 2, 34 et 35 5102

Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. m. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.

Pro uno defuncto vel una defuncta Oratio

Deus, indulgentiarum Domine: da 5103 animae famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per Dóminum.

Pro pluribus defunctis Oratio
5104 TOeus, indulgentiarum Domine: da W.-J animabus famulorum famularúmque tuarum, quorum anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Machabaeorum.
2M 12,43-46

In diebus illis: Vir fortissimus Iudas, facta collatione, duodecim milia drachmas argenti misit Ierosólymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis) : et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.

5105

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

5106 Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

Tractus
5107 Absólver Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia Dies irae, ut supra [117].

lht j Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.
Jn 6,37-40

In illo témpore: Dixit Iesus turbis 5108 Iudaeórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiciam foras: quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est autem volúntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Responsorium ad Offertorium Domine Iesu Christe, Rex glóriae, lí- 5109 bera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.

Pro uno defuncto vel una defuncta Secreta
5110 Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius hodie annua dies agitur: pro qua tibi offerimus sacrifícium laudis; ut eam Sanctorum tuorum consortio sociare dignéris. Per Dóminum nostrum.

Pro pluribus defunctis
5111 Secreta

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, pro animabus famulorum famularúmque tuarum, quorum hodie annua dies agitur: pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis; ut eas Sanctorum tuorum consortio sociare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio defunctorum.

5112 Responsorium ad Communionem

4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.

Pro uno defuncto vel una defuncta Postcommunio

5113 Praesta, quaesumus, Domine: ut ánima famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius anniversarium depositionis diem commemoramus; his purgáta sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro pluribus defunctis Postcommunio

5114 Praesta, quaesumus, Domine: ut ánimae famulorum famularúmque tuarum, quorum anniversarium depositionis diem commemoramus; his purgatae sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiant sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

In Missis cotidianis defunctorum

Antiphona ad Introitum 4 Esdrae 2, 34 et 35
5115 Requiem aeternam dona eis, Dómine: et lux perpetua luceat eis. m- Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.

^Si Missa applicetur pro certis defunctis, dicitur oratio conveniens, ut infra inter orationes diversas pro defunctis; si applicetur pro defunctis in genere, vel designatio ignoretur, dicitur sequens oratio.

Pro omnibus fidelibus defunctis Oratio

Fidelium, Deus, omnium Conditor et 5116 Redemptor: animabus famulorum famularúmque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum; ut indulgentiam, quam semper optavérunt, piis supplicationibus consequantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.


Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli.
Ap 14,13

5117 In diebus illis: Audivi vocem de caelo, dicentem mihi: Scribe: Beáti mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.

Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35

Requiem aeternam dona eis, Domine: 5118 et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

Tractus

5119 Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis suc-currénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.

Sequentia Dies irae, ut supra [117].
5120 i"T"j Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Jn 6,51-55

In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Dixit ergo eis Iesus : Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Responsorium ad Offertorium

5121 Domine Iesu Christe, Rex glóriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.

Pro omnibus fidelibus defunctis Secreta

Hostias, quaesumus, Domine, quas 5122 tibi pro animabus famulorum famularúmque tuarum offerimus, pro-pitiátus intende: ut, quibus fidei christianae meritum contulísti, dones et praemium. Per Dóminum. Praefatio defunctorum.

Responsorium ad Communionem 5123 4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.

Pro omnibus fidelibus defunctis Postcomixi unio Animabus, quaesumus, Domine, fa- 5124 XjL mulórum famularúmque tuarum oratio proficiat supplicántium: ut eas et a peccatis omnibus éxuas, et tuae redemptionis facias  esse partícipes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.


ORATIONES DIVERSAE

PRO DEFUNCTIS

PRO DEFUNCTO SUMMO PONTIFICE

5125

D Oratio

keus, qui inter summos Sacerdotes famulum tuum N. ineffabili tua dispositione connumerari voluisti: praesta, quaesumus; ut, qui unigeniti Filii tui vices in terris gerébat, sanctorum tuorum Pontificum consortio perpetuo aggregétur. Per eundem Dóminum.

Secreta

5126 Suscipe, Domine, quaesumus, pro O anima famuli tui N., Summi Pontificis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5127 TJrosit, quaesumus, Domine, animae JL famuli tui N., Summi Pontificis, misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.


2 PRO DEFUNCTIS

EPISCOPIS ET SACERDOTIBUS

Oratio

5128 T"\eus, qui inter apostolicos Sacer-jl/ dótes famulos tuos pontificali seu sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, Domine, quaesumus, pro ani- 5129 mábus famulorum tuorum Pontificum seu Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo pontificále seu sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Prosit, quaesumus, Domine, anima- 5130 bus famulorum tuorum Pontificum seu Sacerdotum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.


3 PRO CARDINALI

Oratio

Deus, qui inter apostolicos Sacer- 5131 dótes famulum tuum N., Episcopum (vel Presbyterum vel Diaconum) Cardinálem, pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, Domine, quaesumus, pro ani- 5132 ma famuli tui N., Episcopi (vel Presbyteri vel Diaconi) Cardinalis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.

Postcommunio

5133 TQrosít, quaesumus, Domine, animae JL famuli tui N., Episcopi (vel Presbyteri vel Diaconi) Cardinalis, misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.

4      PRO DEFUNCTO EPISCOPO Oratio

5134 T^\eus, qui inter apostolicos Sacer-JL' dótes famulum tuum N. pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.

5135 Oúscipe, Domine,  quaesumus, pro

Secreta

Sús anima famuli tui N. Pontificis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas fungi consortio. Per Dóminum.

Postcommunio 5136 TJrosit, quaesumus. Domine, animae JL famuli tui N. Pontificis misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.

T Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:

Oratio

5137 T^Veus, qui inter apostolicos Sacerdó-JlJ tes famulos tuos N. et N. pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum nostrum.

Secreta

Suscipe, Domine, quaesumus, pro 5138 animabus famulorum tuorum N. et N. Pontificum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.

Postcommunio

Prosit, quaesumus, Domine, anima- 5139 bus famulorum tuorum N. et N. Pontificum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.


5 ALTERA

PRO DEFUNCTO EPISCOPO

Oratio

Da nobis, Domine, ut animam fá- 5140 muli tui N. Episcopi, quam de huius saeculi eduxisti laborioso certamine, Sanctorum tuorum tribuas esse consortem. Per Dóminum.

Secreta

Annue nobis, quaesumus, Domine, 5141 Xjl ut animae famuli tui N. Episcopi haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.

Postcommunio

His sacrificiis, quaesumus, omnípo- 5142 * tens Deus, purgáta anima famuli tui N. Episcopi, ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. Per Dóminum.

*] Si PRO PLURIBUS, tur ut infra:

orationes dicun-

5145

Oratio

5143 TP\a nobis, Domine, ut animas famu-JL/ lorum tuorum N. et N. Pontificum, quas de huius saeculi eduxisti laborioso certamine, Sanctorum tuorum tribuas esse consortes. Per Dóminum nostrum.

Secreta

5144 Annue nobis, quaesumus, Domine, XV ut animabus famulorum tuorum N. et N. Pontificum haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.

Postcommunio

His sacrificiis, quaesumus, omnípotens Deus, purgátae animae famulorum tuorum N. et N. Pontificum, ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.

6    PRO DEFUNCTO SACERDOTE Oratio

Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulum tuum N. sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus ; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N. Sacerdotis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.

Postcommunio 5148 TJrosit, quaesumus, Domine, animae JL   famuli tui N. Sacerdotis misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetér

5147

num capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.

^ Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:

Oratio

Deus, qui inter apostolicos Sacerdo- 5149 tes famulos tuos N. et N. sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus ; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe, Domine, quaesumus, pro 5150 animabus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.

Postcommunio

Prosit, quaesumus, Domine, anima- 5151 bus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.


7 ALTERA

PRO DEFUNCTO SACERDOTE

Oratio

Praesta, quaesumus, Domine: ut áni- 5152 ma famuli tui N. Sacerdotis, quem, in hoc saeculo commorantem, sacris muneribus decorásti; in caelesti sede gloriosa semper exsultet. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe,   Domine,  quaesumus,  pro 5153 anima famuli tui N. Sacerdotis, quas offerimus, hostias: ut, cui sacerdotale donasti meritum, dones et praemium. Per Dóminum.

Postcommunio

5154 TT)raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut animam famuli tui N. Sacerdotis in congregatione iustorum aetérnae beatitudinis iubeas esse consortem. Per Dóminum.

^ Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:

Oratio

5155 X)raesta, quaesumus, Domine: ut JL animae famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quos, in hoc saeculo commorantes, sacris muneribus deco-rásti; in caelesti sede gloriósae semper exsultent. Per Dóminum.

Secreta

5156 Oúscipe, Domine, quaesumus, pro O animabus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus sacerdotale donasti meritum, dones et praemium. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

5157 T^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : X ut animas famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum in congregatione iustorum aetérnae beatitudinis iubeas esse consortes. Per Dóminum.


8 PRO UNO DEFUNCTO

Oratio

5158 Tnclína, Domine, aurem tuam ad pre-X ces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecámur: ut animam famuli tui N., quam de hoc saeculo migrare iussisti; in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per Dóminum nostrum.

^ Si dici contingat altera oratio pro uno defuncto, dicitur oratio sequens n. 9, mutato genere.

Secreta

Annue nobis, quaesumus, Domine, 5159 jLm, ut animae famuli tui N. haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio Absólve, quaesumus, Domine, áni- 5160 11 mam famuli tui N. ab omni vinculo delictorum: ut in resurrectionis glória inter Sanctos et electos tuos resuscitatus respíret. Per Dóminum.

1 Si PRO PLURIBUS, etiam sexus diversi, orationes dicuntur ut infra:

Oratio

Inclina, Domine, aurem tuam ad pre- 5161 ces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecámur: ut animas famulorum tuorum N. et N., quas de hoc saeculo migrare iussisti; in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum iubeas esse consortes. Per Dóminum.

Secreta

Annue nobis, quaesumus, Domine, 5162 XJL ut animabus famulorum tuorum N. et N. haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.

Postcommunio

Absólve, quaesumus, Domine, áni- 5163 11. mas famulorum tuorum N. et N. ab omni vinculo delictorum: ut in resurrectionis glória inter Sanctos et electos tuos resuscitati respírent. Per Dóminum nostrum.

^ Pro uno defuncto et una defuncta, quorum nomina ignorentur, dicitur oratio ut supra, adhibitis verbis famuli et famulae tuae.


9 PRO UNA DEFUNCTA

Oratio

5164 /Quaesumus, Domine, pro tua pie-táte miserere animae fámulae tuae N.: et a contagiis mortalitatis exútam, in aetérnae salvatiónis partem restitue. Per Dóminum.

*] Si dici contingat altera oratio pro una defuncta, dicitur oratio praecedens n. 8, mutato genere.

Secreta

5165

His sacrificiis, quaesumus, Domine, anima fámulae tuae N. a peccatis omnibus exuátur, sine quibus a culpa nemo liber exstitit: ut, per haec piae placatiónis officia, perpetuam misericordiam consequatur. Per Dóminum.

Postcommunio

5166 Tnvéniat, quaesumus, Domine, anima -L fámulae tuae N. lucis aetérnae consortium: cuius perpétuae misericordiae consecuta est sacramentum. Per Dóminum nostrum.

*] Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:

Oratio

5167 /Quaesumus, Domine, pro tua pie-

táte miserere animabus famularum tuarum N. et N.: et a contagiis mortalitatis exútas, in aetérnae salvatiónis partem restitue. Per Dóminum.

Secreta

5168 T Tis sacrificiis, quaesumus, Domine, animae famularum tuarum


H1

N. et N. a peccatis omnibus exuántur, sine quibus a culpa nemo liber exstitit: ut, per haec piae placatiónis officia, perpetuam misericordiam consequantur. Per Dóminum.

Postcommunio

Inveniant, quaesumus, Domine, animae 5169 famularum tuarum N. et N. lucis aetérnae consortium: cuius perpétuae misericordiae  consecútae  sunt sacramentum. Per Dóminum.


10 PRO PATRE ET MATRE

Oratio

Deus, qui nos patrem et matrem ho- 5170 noráre praecepísti: miserere clementer animabus patris et matris meae (parentum nostrorum), eorumque peccata dimitte; meque (nosque) eos in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.

Secreta

Suscipe sacrificium, Domine, quod 5171 tibi pro animabus patris et matris meae (parentum nostrorum) offero: eisque gaudium sempiternum in regione vivorum concede ; meque (nosque) cum illis felicitati Sanctorum coniúnge. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio

Caelestis participatio sacramenti, 5172 quaesumus, Domine, animabus patris et matris meae (parentum nostrorum) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illis gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum nostrum.


11 PRO PATRE TANTUM

Oratio

Deus, qui nos patrem et matrem 5173 honorare praecepísti: miserere clementer animae patris mei (nostri), eiusque peccata dimitte; meque (nosque) eum in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.

Secreta

5174 Oúscipe sacrifícium, Domine, quod

Súsc til

tibi pro anima patris mei (nostri) offero: eique gaudium sempiternum in regione vivorum concede ; meque (nosque) cum illo felicitati Sanctorum con-iúnge. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio

5175 /Caelestis participatio sacramenti, V—' quaesumus, Domine, animae patris mei (nostri) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illo gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

12        PRO MATRE TANTUM Oratio

5176 TH\eus, qui nos patrem et matrem ho-JL/ noráre praecepísti: miserere clementer animae matris meae (nostrae), eiusque peccata dimitte; meque (nosque) eam in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.

Secreta

5177 ^Júscipe sacrifícium, Domine, quod O tibi pro anima matris meae (nostrae) offero: eique gaudium sempiternum in regione vivorum concede; meque (nosque) cum illa felicitati Sanctorum coniúnge. Per Dóminum.

Postcommunio

5178 /Caelestis participatio sacramenti, V-x quaesumus, Domine, animae matris meae (nostrae) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illa gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum.


13 PRO DEFUNCTIS FRATRIBUS,

PROPINQUIS ET BENEFACTORIBUS

Oratio

Deus, véniae largitor et humanae 5179 salutis amator: quaesumus clementiam tuam; ut nostrae congregationis fratres, propinquos et benefactores, qui ex hoc saeculo transierunt, beata María semper Virgine intercedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpétuae beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Dóminum.

Secreta

Deus, cuius misericordiae non est 5180 numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae : et animabus fratrum, propinquorum et benefactórum nostrorum, quibus tui nominis dedisti confessionem, per haec sacramenta salutis nostrae, cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per Dóminum.

Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens et mi- 5181 séricors Deus: ut animae fratrum, propinquorum et benefactórum nostrorum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuae obtulimus maiestati ; per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiátae, lucis perpétuae, te miserante, recipiant beatitudinem. Per Dóminum.


14 PRO HIS QUI IN COEMETERIO

REQUIESCUNT

Oratio

Deus, cuius miseratione animae ii- 5182 délium requiescunt: famulis et famulabus tuis, et omnibus hic et ubique in Christo quiescéntibus, da propitius veniam peccatorum; ut, a cunctis reátibus absoluti, tecum sine fine laeténtur. Per eundem Dóminum.

Secreta

5183 T)ro animabus famulorum famula-L. rúmque tuarum, et omnium catholicorum hic et ubique in Christo dormientium, hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam: ut hoc sacrificio singulari, vinculis horréndae mortis exúti, vitam mereantur aeternam. Per eundem Dóminum.

Postcommunio

5184 TTNeus, fidelium lumen animarum, JlJ adesto supplicationibus nostris: et da famulis et famulabus tuis, quorum corpora hic et ubique in Christo requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per eundem Dóminum.

15    PRO PLURIBUS DEFUNCTIS Oratio

5185 l "\eus, cui proprium est misereri

semper et parcere: propitiare animabus famulorum famularúmque tuarum, et ómnia eórum peccata dimitte; ut, mortalitatis vinculis absolútae, transire mereantur ad vitam. Per Dóminum.

Secreta

5186 Annue nobis, quaesumus, Domine, XjL ut animabus famulorum famularúmque tuarum haec prosit oblatio: quam Ímmolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.

Postcommunio

Deus, cui soli competit medicinam 5187 praestáre post mortem: praesta, quaesumus; ut animae famulorum famularúmque tuarum, terrenis exútae contagiis, in tuae redemptionis parte numerentur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.


16 ITEM PRO PLURIBUS

DEFUNCTIS

Oratio

Animabus, quaesumus, Domine, fa- 5188 Xl mulórum famularúmque tuarum misericordiam concede perpetuam: ut eis proficiat in aetérnum, quod in te speraverunt et crediderunt. Per Dóminum nostrum.

Secreta

His, Domine, quaesumus, placatus 5189 intende muneribus: et, quod ad laudem tui nominis supplicántes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. Per Dóminum.

Postcommunio

Supplices, Domine, pro animabus 5190 famulorum famularúmque tuarum preces effúndimus: obsecrantes; ut, quidquid conversatione contraxerunt humana, clementer indúlgeas, et eas in tuorum sede laetántium constituas redemptorum. Per Dóminum.


ORDO ABSOLUTIONIS

IN EXSEQUIIS PRAESENTE DEFUNCTI CORPORE

EX RITUALI ROMANO

Finita Missa exsequiali, ultimo Evangelio omisso, celebrans, depositis casula seu planeta et manipulo in plano ad latus Epistolae, accipit pluviale nigri coloris, diacono et subdiacono paratis remanen-tibus, depositis tamen manipulis. Tum subdiaconus accipit crucem et, praecedentibus duobus acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio, accedit ad feretrum et se sistit ad caput defuncti cum cruce, medius inter duos acolythos seu cero-ferarios cum candelabris et candelis accensis. Post eum omnes alii de clero veniunt ordinatim in gradu suo cum candelis accensis, et stant in circuitu feretri: ultimo loco sequitur celebrans cum diacono a sinistris et, facta prius reverentia altari, sistit se contra crucem ad pedes defuncti, retro astantibus ei a sinistris duobus acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, altero cum vase aquae benedictae et aspersorio. Tunc, diacono tenente librum, iunctis manibus absolute dicit sequentem orationem (nulla numeri aut generis facta mutatione, etiamsi pro pluribus aut pro femina dicatur):

Oratio

Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia nullus apud te iustificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio. Non ergo eum, quaesumus, tua iudicialis sententia premat, quem tibi vera supplicatio fidei christianae commendat: sed, gratia tua illi succurrénte, mereatur evadere iudicium ultionis, qui, dum viveret, insignitus est signaculo sanctae Trinitatis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.

*] Deinde, cantor e incipiente, clerus circumstans cantat sequens responsorium:


L 5191

5192

í-be- ra me, Dó-       mi-ne, * de    morte    ae-tér- na,

in    di-   e     il-la tre-mén-      da:    *    Quando   cae- Ii

-^ ¦ m-=-*

' 3  ¦ i*i^Jm

mo-      véndi    sunt     et        ter- ra:   f   Dum vé6-1-s*

i ne- ris iu-di- cá-     re         sae-           cu-lum per        i- gnem. -1-

¦ " ¦

V. Tremens factus sum e-go,    et     tí-    me-   o,     dum dis-cús-si- o

: iflrpi=

fm-m-mPmm m

vé-ne- rit,      at-    que   ventú- ra       i-ra.   *   Quando   cae- Ii

ii

«-i

mo-      véndi   sunt   et      ter- ra. V.  Di- es   il-la, di- es i-rae,

¦ ¦ia n i j

«J-¦—!-:—i-p ¦ m—i

ea- lami- tá- tis   et mi- sé- ri-  ae,       di- es magna       et a-má-ra

val-   de. f Dum véne- ris    iu-di- cá- re

sae- cu-lum   per i-    gnem.   V.  Réqui- em ae-térnam

¦--'-fln-

do-na   e- is, Dó-mi- ne:       et lux perpé-tu-  a     lú- ce- at     e- is.

Repetitur Libera me, Domine, usque ad V. Tremens.

Dum repetitur praedictum responsorium, sacerdos, diacono ministrante, accipit incensum de navicula et ponit in thuribulo, benedicens illud more solito. Finito responsorio,

Cantor cum primo choro dicit:

Et secundus chorus respondet:

¦  ¦ ¦-

Ky- ri-  e,    e- lé- i- son.     Chri-ste,    e- lé- i- son. Deinde omnes simul dicunt: Mox sacerdos dicit alta voce:

Ky- ri- e,    e-    lé- i- son.        Pa- ter no-ster.

Et secreto continuatur ab omnibus. Ipse interim accipit de manu diaconi asperso-rium aquae benedictae, eodemque diacono comitante a dexteris et anteriorem fimbriam pluvialis sublevante, circumiens feretrum, aspergit corpus defuncti aqua benedicta, ter a parte sinistra cadaveris et ter a dextera. Cum transit ante altare et ante crucem, quae est ex adverso, profunde se inclinat, diacono genuflectente ; si transit ante Sacramentum genufléctit. Deinde, reversus ad locum suum, diacono ministrante, accipit thuribulum, et eodem modo quo asperserat, circuit feretrum, et corpus incensat; postea, reddito thuribulo, stans in loco suo, diacono librum apertum ante ipsum tenente, iunctis manibus dicit:
















1 mm


mm


f V. Et ne nos indú-cas in tenta-ti- ó-nem. R. Sed lí-be-ra nos a ma-lo.























1 ¦    ¦  ¦ ¦


--¦—¦-L


J-¦-L





f V. A  por-ta     ín-fe- ri.   R.   E-ru- e, Dómi-ne,   á-nimam   e- ius.

á-nimas e-ó-rum.




¦ m mm


h ¦   ¦   ¦   ¦     ¦ ¦


m m


1 m

V Re-qui- é-scat   in   pa-ce.   R. Amen. Re-qui- é-scant

















1 V. Dómi-ne,   exaudi    o-ra- ti- ó-nem me- am.


¦ -¦-¦—u





R. Et clamor me- us   ad te vé-ni- at.


Missale 1962 5088