Ordo Initiationis Christianae



ORDO INITIATIONIS CHRISTIANAE



PRAENOTANDA

1 Ordo initiationis christianae, qui infra describitur, adultis destinatur, qui, audita annuntiatione mysterii Christi, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente, scienter et libere Deum vivum quaerunt atque fidei et conversionis iter aggrediuntur. Cuius ope et in praeparatione sua auxilio spirituali munientur et tempore opportuno sacramenta ipsa fructuose recipient.


2 Ordo enim non constat e sola celebratione sacramentorum Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae, sed ex omnibus etiam ritibus catechumenatus, qui, perantiquo Ecclesiae usu probatus, hodiernae operositati missionali omnibus in regionibus accommodatus, ita undequaque postulatur, ut Concilium Vaticanum II decreverit ipsum esse instaurandum et recognoscendum traditionibusque locorum aptandum.


3 Quo melius componatur cum labore Ecclesiae et cum condicione individuorum, paroeciarum et missionum, Ordo initiationis exhibet in primis formam completam seu communem, multorum praeparationi aptam (cf. nn. 68-239), ex qua pastores simplici accommodatione obtinent formam uni soli congruam. Deinde, pro casibus particularibus, praebetur tum forma simplicior, quae vel uno tractu (cf. nn. 240-273)vel pluribus celebrationibus absolvitur (cf. nn. 274-277), tum forma brevior pro iis qui versantur in periculo mortis (cf. nn. 278-294).


PRAENOTANDA I. DE STRUCTURA INITIATIONIS ADULTORUM

4 Initiatio catechumenorum fit progressione quadam in medio communitatis fidelium qui, una cum catechumenis pretium mysterii paschalis considerantes et propriam conversionem renovantes, exemplo suo inducunt eos ad liberalius Spiritui Sancto obsequendum.


5 Ordo initiationis aptatur spirituali adultorum itineri, quod varium est secundum Dei gratiam multiformem, liberam ipsorum cooperationem, actionem Ecclesiae et adiuncta temporis et loci.


6 In hac via, praeter tempora investigationis et maturationis (cf. infra n. 7), sunt "gradus" seu gressus, per quos catechumenus progrediens veluti portam transit vel gradum ascendit.
a)Primus habetur, quando, ad initialem conversionem accedens, vult christianus fieri et ab Ecclesia ut catechumenus recipitur.
b)Secundus, quando, provecta iam fide et catechumenatu fere absoluto, admittitur ad impensiorem sacramentorum praeparationem.
c)Tertius, cum, perfecta praeparatione spirituali, sacramenta accipit quibus christianus initiatur.
Tres ergo sunt gradus seu gressus vel portae, quae habenda sunt momenta maiora seu densiora initiationis. Qui gradus tribus ritibus liturgicis signantur, primus per Ordinem ad catechumenum faciendum, secundus per electionem, tertius per celebrationem sacramentorum.


7 Gradus autem adducunt ad "tempora" investigationis et maturationis vel per ea praeparantur:
a)Primum tempus, quod ex parte candidati investigationem exigit, ex parte Ecclesiae evangelizationi et "praecatechumenatui" tribuitur et per ingressum in ordinem catechumenorum clauditur.
b)Secundum tempus, quod ab hoc ingressu in ordinem catechumenorum incipit et plures annos perdurare potest, in catechesi ritibusque ipsi adnexis insumitur et absolvitur die electionis.
c)Tertium tempus, revera brevius, quod de more incidit in quadragesimalem praeparationem sollemnitatum paschalium et sacramentorum, purificationi et illuminationi assignatur.
d)Ultimum tempus, quod per totum tempus paschale perdurat, attribuitur "mystagogiae" id est tum experientiae et fructibus colligendis, tum commercio et vinculis cum societate fidelium arctius ineundis. Quattuor ergo sunt tempora continua: "praecatechumenatus", prima evangelizatione distinctus, "catechumenatus" ad catechesim integram destinatus, "purificationis et illuminationis" ad impensiorem praeparationem spiritualem comparandam, "mistagogiae" nova tum sacramentorum tum communitatis experientia signatum.


8 Praeterea, cum initiatio christianorum nihil aliud sit quam prima sacramentalis participatio mortis et resurectionis Christi, cum insuper tempus purificationis et illuminationis in tempus Quadragesimae de more incidat, et "mystagogia" in tempus paschale, ideo tota initiatio indolem paschalem prae se ferat oportet. Propterea Quadragesima plenam vim obtineat ad impensiorem electorum praeparationem et ipsa Vigilia paschalis habeatur tempus legitimum sacramentorum initiationis, veruntamen non vetatur eadem sacramenta, propter necessitates pastorales, extra haec tempora celebrari.


PRAENOTANDA A. De evangelizatione et de "praecatechumenatu"

9 Etsi Ordo initiationis incipit admissione in catechumenatum, tempus tamen praecedens seu "praecatechumenatus" magnum momentum habet nec ex more praetermittendum est. In eo enim fit illa evangelizatio, qua fiducialiter et constanter annuntiatur Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus, ut non Christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente , credentes ad Dominum libere convertantur, eique sincere adhaereant qui, cum sit via, veritas et vita, omnes eorum exspectationes spirituales explet, immo infinite superat.


10 Ex evangelizatione cum auxilio Dei peracta oriuntur fides et conversio initialis, quibus se quisque sentit a peccato revocari et in mysterio dilectionis divinae proclivem. Cui evangelizationi integrum ,praeatechumenatus tempus tribuitur, ut maturescat vera voluntas Christum sequendi et Baptismum petendi.


11 Hoc igitur tempore candidatis apta fiat a catechistis, diaconis et sacerdotibus, immo et a laicis, explanatio Evangelii; attentum iis auxilium praestetur, ut ipsi purificata et clariore intentione cum divina gratia cooperentur, denique conventus candidatorum cum familiis et coetibus christianorum faciliores evadant.


12 Ad Conferentias Episcopales pertinet, praeter illam evangelizationem huic tempori propriam, providere, si casus ferat, et iuxta regionis adiuncta, primum modum recipiendi fautores (qui "sympathizantes" vulgo dicuntur), id est eos qui, etiamsi plene non credant, propensionem tamen exhibent in christianam fidem.
1)Eorum receptio, quae ad libitum ac sine ritu fiet, rectam eorum intentionem, nondum vero fidem, manifestat.
2)Condicionibus locorum et opportunitatibus aptabitur. Aliis enim candidatis exhibendus est praesertim christianorum spiritus, quem noscere et experire satagunt; aliis autem, quorum catechumenatus propter varias rationes differtur, convenit primus quidam vel ipsorum vel communitatis actus externus.
3)Receptio fiet inter communitatis loci adunationes et conventus, dato tempore opportuno amicitiae et colloquiis. Praesentatus ab amico, fautor ("sympathizans")ille liberis verbis salutatur et recipitur a sacerdote vel ab aliquo membro communitatis digno et apto.


13 Durante eodem "praecatechumenatus" tempore, pastorum est "sympathizantes" orationibus aptis adiuvare.


PRAENOTANDA B. De catechumenatu

14 Summi momenti est ritus "ad catechumenos faciendos" nuncupatus, quia tunc, publice primum convenientes, et candidati voluntatem suam Ecclesiae aperiunt, et Ecclesia, munere suo apostolico fungens, eos admittit, qui membra eius fieri intendunt. Quibus Deus gratiam suam largitur, cum illorum desiderium hac celebratione palam exhibeatur et eorundem receptio primaque consecratio ab Ecclesia significentur.


15 Ad hunc gressum faciendum requiritur ut in candidatis initialia vitae spiritualis et doctrinae christianae fundamenta condita sint: prima scilicet fides tempore "praecatechumenatus" concepta, initialis conversio voluntasque vitam mutandi et commercium cum Deo in Christo ineundi, ideoque primus paenitentiae sensus incipiensque usus invocandi Deum et orandi, necnon prima experientia societatis et spiritus christianorum.


16 Auxiliantibus sponsoribus (cf. infra n. 42), catechistis et diaconis, ad pastores pertinet externa indicia harum dispositionum iudicare.1 Eorundem praeterea munus est ut, virtuti sacramentorum iam valide acceptorum attenti (cf. Praenotanda generalia, n. 4), praecaveant ne quis, iam baptizatus, quacumque de causa, iterum baptizari velit.


17 Post celebrationem ritus, tempestive scribantur in libro ad hoc destinato nomina catechumenorum, addita mentione de ministro et sponsoribus, de die et loco ipsorum admissionis factae.


18 Exinde enim catechumeni quos iam ut suos dilectione curaque complectitur Mater Ecclesia, quique cum ipsa coniucti iam de domo sunt Christi: ab Ecclesia enim verbo Dei pascuntur et liturgicis subsidiis foventur. Ipsi proinde cordi habeant ut liturgiam verbi participent, benedictiones et sacramentalia recipiant. Quoties autem matrimonium contrahunt sive duo catechumeni inter se, sive catechumenus cum parte non baptizata, apto ritu utantur. Si denique moriuntur durante catechumenatu, christianas obtinent exsequias.


19 Catechumenatus est tempus protractum, quo candidati institutione pastorali donantur et opportuna disciplina exercentur, cuius ope dispositiones animi, per ingressum manifestatae, ad maturitatem perducuntur. Quod quattuor viis obtinentur:
1)Apta catechesis, a sacerdotibus, diaconis vel catechistis et aliis laicis tradita, per gradus disposita et integre exhibita, anno liturgico accommodata et celebrationibus verbi fulta, eos adducit non solum ad congruam dogmatum et praeceptorum notitiam, sed etiam ad intimam cognitionem mysterii, salutis, cuius applicationem desiderant.
2)In exercitio christianae vitae familiariter conversantes, adiuti exemplo et subsidio sponsorum et patrinorum immo fidelium totius communitatis, assuescunt Deum facilius orare, fidem testificari, Christi exspectationem in omnibus servare, supernam inspirationem in operibus sequi, et ad caritatem proximi usque ad abrenuntiationem sui operari. Sic instructi, "neoconversi spirituale iter aggrediuntur, quo, fide iam communicantes mysterio mortis et resurrectionis, transeunt a vetere homine ad novum hominem in Christo perfectum. Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus paulatim evolvi debet. Cum Dominus, cui creditur, signum sit contradictionis, homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia qua non ad mensuram dat Deus ".
3)Liturgicis ritibus congruentibus a Matre Ecclesia in suo itinere iuvantur, iisque paulatim iam mundantur et benedictione divina sustentantur. Ad illorum usum celebrationes verbi opportune promoventur, immo ipsi ad liturgiam verbi iam accedere possunt una cum fidelibus, quo melius se praeparent ad futuram Eucharistiae participationem. Pro more tamen quando congregationi fidelium adsunt, oportet ut, antequam celebratio eucharistica inchoetur, nisi difficultates urgeant, comiter dimittantur: debent enim exspectare Baptismum, quo, sacerdotali populo aggregati, deputabuntur ad novum cultum Christi participandum.
4)Cum vita Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari.


20 Temporis spatium, catechumenatui congruens, pendet tum e gratia Dei tum e variis rerum adiunctis, nempe e ratione institutionis ipsius catechumenatus, e numero catechistarum, diaconorum et sacerdotum, e singulorum catechumenorum cooperatione, e subsidiis necessariis ad sedem catechumenatus petendam ibique commorandum necnon ex auxilio communitatis localis. Nihil ergo "a priori" definiri potest. Ad Episcopum proinde spectat tempus determinare, sicut et disciplinam catechumenatus moderari. Opportune etiam Conferentiae Episcopales, attentis populorum et regionum condicionibus, rem pressius decernent.


PRAENOTANDA C. De tempore purificationis et illuminationis

21 Tempus purificationis et illuminationis catechumenorum cum Quadragesima ex more congruit, quia Quadragesima tam in liturgia quam in catechesi liturgica, per memoriam vel praeparationem Baptismi et per paenitentiam, renovat communitatem fidelium una cum catechumenis, eosdemque disponit ad mysterium paschale recolendum, quod sacramenta initiationis singulis applicant.


22 Secundo gradu initiationis incipit tempus purificationis et illuminationis, tributum impensiori spiritus et cordis praeparationi. In hoc gradu fit ab Ecclesia "electio", seu delectus admissioque catechumenorum, qui propter dispositiones suas idonei sunt, ut in proxima celebratione partem habeant sacramentorum initiationis. Nuncupatur quidem "electio", quia admissio, ab Ecclesia facta, fundatur in electione Dei, cuius nomine agit Ecclesia; vocatur pariter "inscriptio nominum", quatenus candidati, in pignus fidelitatis, nomina sua in libro electorum inscribunt.


23 Antequam "electio" celebretur, requiritur ad catechumenos quod attinet conversio mentis et morum, sufficiens doctrinae christianae notitia, fidei caritatisque sensus; requiritur insuper deliberatio de ipsorum idoneitate. Postea in ipsa celebratione ritus manifestatio voluntatis eorum et sententia Episcopi vel delegati eius coram communitate habentur. Quapropter patet electionem, quae tanta sollemnitate ornatur, veluti cardinem esse totius catechumenatus.


24 A die "electionis" et admissionis suae catechumeni vocantur "electi". Dicuntur etiam "competentes", quia una simul contendunt seu competunt ut accipiant sacramenta Christi et donum Spiritus Sancti. Appellantur etiam "illuminandi", quia Baptismus ipse vocatur "illuminatio" et per eum neophyti luce fidei perfunduntur. Diebus autem nostris adhibere licet etiam alia verba, quae, pro diversitate regionum et civilis cultus, captui omnium ingenioque linguarum magis congruunt.


25 Hoc tempore, impensior animi praeparatio, quae ad recollectionem Spiritualem, potius quam ad catechesim pertinet, ordinatur ad corda et mentes tum purificanda per discussionem conscientiae et paenitentiam, tum illuminanda per altiorem Christi Salvatoris cognitionem. Quod variis ritibus perficitur, praesertim per scrutina et traditiones.
1)"Scrutinia", quae sollemniter diebus dominicis celebrantur, ad duplicem supradictum finem spectant, nempe ad revelandum in cordibus electorum quod est debile, infirmum et pravum, ut sanetur; et quod est probum, validum et sanctum, ut firmetur. Scrutinia enim ordinantur ad liberationem a peccato et diabolo, et in Christo corroborant, qui est electorum via, veritas et vita.
2)"Traditiones", per quas Ecclesia electis mandat perantiqua fidei et orationis documenta, scilicet Symbolum et Orationem dominicam, ad illuminationem eorum tendunt. In Symbolo, quo magnalia Dei ad salutem hominum recoluntur, oculi eorum fide et gaudio perfunduntur. In Oratione autem dominica novum filiorum spiritum altius agnoscunt, quo Deum, in medio praesertim congregationis eucharisticae Patrem vocabunt.


26 Ad proximam sacramentorum praeparationem:
1)Moneantur electi ut Sabbato sancto, quantum fieri potest ab opere consueto vacantes, tempus orationi et recollectioni mentis tribuant ieiuniumque pro viribus servent.
2)Eadem die, si qua fiat electorum congregatio, haberi possunt aliqui ritus proxime praeparatorii. v. g.: redditio Symboli, " Ephphetha", electio nominis christiani et, si casus ferat unctio olei catechumenorum.


PRAENOTANDA D. De ipsis initiationis sacramentis

27 Haec sacramenta, nempe Baptismus, Confirmatio et Eucharistia, sunt ultimus gradus, quo, accedentes electi, peccatis remissis, populo Dei aggregantur, adoptionem filiorum Dei accipiunt, a Spiritu Sancto inducuntur in promissam temporum plenitudinem immo per sacrificium conviviumque eucharisticum ad regnum Dei praelibandum.


PRAENOTANDA a)De celebratione Baptismi adultorum

28 Baptismi celebratio, quae ablutione aquae cum invocatione SS.mae Trinitatis quasi ad fastigium perducitur, praeparatur benedictione aquae et professione fidei, quae cum ritu aquae intime conectuntur.


29 Etenim per benedictionem aquae, in qua dispensatio mysterii pschalis et electio aquae ad illud sacramentaliter operandum recoluntur et SS.ma Trinitas iam primum invocatur, creatura aquae significationem religiosam accipit et coeptum Dei mysterium coram omnibus illustratur.


30 Ritibus abrenuntiationis et professionis fidei, idem paschale mysterium, super aquam commemoratum, deinde breviter a celebrante in verbis Baptismi profitendum, actuosa baptizandorum fide profertur. Adulti enim non salvantur, nisi, sponte sua accedentes, donum Dei credendo velint accipere. Fides, cuius sacramentum recipiunt, non solius Ecclesiae, sed eorum etiam propria est, et exspectatur eam fore apud eos actuosam. Dum baptizantur, nedum passive tantum suscipiant sacramentum, sua voluntate cum Christo foedus ineunt, erroribus abrenuntiando, Deo autem vero adhaerendo.


31 Continuo, postquam viva fide paschale Christi mysterium confessi sunt, accedentes, mysterium illud ablutione aquae expressum accipiunt, et, postquam Ss.mam Trinitatem professi sunt, ipsa Trinitas, a celebrante invocata, operatur, electos suos inter filios adoptionis annumerando et plebi suae aggregando.


32 Propterea ablutio aquae, cum mysticam participationem mortis et resurrectionis Christi significet, per quam credentes in nomine eius peccatis moriuntur et in vitam resurgunt aeternam, plenum suum momentum in celebratione Baptismi obtineat: seligatur proinde ritus vel immersionis vel infusionis, singulis casibus aptior, ut, pro variis traditionibus et rerum adiunctis, melius intellegatur eam ablutionem non esse mere purificationis ritum, sed sacramentum coniunctionis cum Christo.


33 Chrismatis unctio post Baptismum significat sacerdotium regale baptizatorum eorumque ascriptionem in populi Dei consortium. Vestis autem candida est symbolum novae ipsorum dignitatis. Cereus vero accensus illustrat eorum vocationem ambulandi ut filios lucis addecet.


PRAENOTANDA b)De celebratione Confirmationis adultorum

34 Secundum perantiquum usum in ipsa Liturgia Romana servatum, adultus ne baptizetur quin statim post Baptismum. Dummodo ne obstent graviores rationes, accipiat Confirmationem (cf. n. 44). Hac conexione significantur unitas mysterii paschalis, necessitudo inter missionem Filii et effusionem Spiritus Sancti coniunctioque sacramentorum, quibus utraque persona divina cum Patre baptizatis advenit.


35 Propterea post ritus complementares Baptismi, omissa unctione post Baptismum (n. 224), confertur Confirmatio.


PRAENOTANDA c)De prima participatione eucharistica neophytorum

36 Denique habetur celebratio Eucharistiae, cuius neophyti hac die prima vice plenoquae iure partem habent et in qua consummationem suae initiationis inveniunt. In ipsa enim iidem neophyti, ad, dignitatem sacerdotii regalis provecti, partem actuosam habent et orationis fidelium et, quantum fieri poterit, ritus deferendi oblata ad altare; cum tota communitate participes fiunt actionis sacrificii et Orationem dominicam reddunt, qua spiritum adoptionis filiorum, Baptismate acceptum, patefaciunt. Denique, communicantes Corpori tradito et Sanguini effuso, accepta munera confirmant et aeterna praelibant.


PRAENOTANDA E. De tempore "mystagogiae"

37 Perfecto hoc ultimo gradu, communitas una cum neophytis tum meditatione Evangelii, tum participatione Eucharistiae, tum exercitio caritatis progreditur in mysterio paschali altius percipiendo et in vitae usum magis magisque traducendo. Hoc est ultimum tempus initiationis, id est tempus "mystagogiae" neophytorum.


38 Plenior revera et fructuosior "mysteriorum" intellegentia acquiritur novitate enarrationis et maxime sacramentorum acceptorum experientia. Neophyti enim mente renovati sunt, intimius gustaverunt bonum Dei verbum, Spiritui Sancto communicaverunt et exploraverunt quam suavis sit Dominus. Ex hac experientia homini christiano propria et exercitio vitae aucta, hauriunt novum fidei, Ecclesiae et mundi sensum.


39 Nova sacramentorum frequentatio, sicut illuminat sacrarum Scripturarum intellectum, pariter adeo auget scientiam hominum et redundat in experientiam communitatis, ut neophytis facilius et utilius reddatur commercium ceterorum fidelium. Propterea tempus mystagogiae maximum momentum habet ut neophyti, a patrinis adiuti, intimiores relationes cum fidelibus ineant iisque renovatam visionem rerum novamque impulsionem afferant.


40 Cum indoles et vis propriae huius temporis procedant ex hac personali et nova experientia tum sacramentorum tum communitatis, praecipuus locus "mystagogiae" sunt sic dictae "Missae pro neophytis", seu Missae dominicarum paschalium, quia in eis, praeter adunatam communitatem et participationem mysteriorum, neophvti inveniunt, praesertim anno "A" Lectionarii, lectiones peculiariter sibi aptas. Propterea ad illas Missas invitanda est tota communitas loci una cum neophytis illorumque patrinis, earumque textus adhiberi possunt etiam quando initiatio extra tempora celebratur.


PRAENOTANDA II. DE MINISTERIIS ET OFFICIIS

41 Praeter ea, quae inter Praenotanda generalia (n. 7)dicta sunt, populus Dei, Ecclesia locali repraesentatus, intellegat semper et ostendat initiationem adultorum rem esse suam et negotium omnium baptizatorum. Paratissimum ergo se praebeat ut, vocationem suam apostolicam adimplens, auxilium praestet iis qui Christum quaerunt. In variis adiunctis vitae cotidianae, sicut in apostolatu, cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbit. Exinde candidatos et catechumenos iuvare debet toto curriculo initiationis, in praecatechumenatu, in catechumenatu et in tempore mystagogiae. In specie autem:
1)Tempore evangelizationis et praecatechumenatus mente recolant fideles apostolatum Ecclesiae, omniumque membrorum eius, imprimis dirigi ad nuntium Christi verbis et factis mundo patefaciendum gratiamque eius communicandam. Faciles igitur se praebeant ad spiritum communitatis christianorum aperiendum, ad candidatos admittendos in familias, in colloquio privata, immo in quosdam communitatis coetus.
2)Celebrationibus catechumenatus, pro opportunitate, adesse velint et actuosi se praestent responsionibus, orationi, cantui et acclamationibus.
3)Die electionis, cum agatur de incremento ipsius communitatis, curam habeant testimonium opportune reddendi de catechumenis iustum et prudens.
4)Tempore Quadragesimae, id est tempore purificationis et illuminationis, assidui adsint ritibus scrutiniorum et traditionum, et catechumenis afferant exemplum propriae renovationis in Spiritu paenitentiae, fidei et caritatis. In Vigilia paschali cordi habeant renovare promissiones Baptismi.
5)Tempore mystagogiae Missas pro neophytis participent eosdemque caritate amplectantur auxiliumque eis praestent quo iucundius in communitate baptizatorum se sentiant.


42 Candidatum, qui postulat ut inter catechumenos admittatur, comitatur sponsor, nempe vir aut mulier, qui eum novit, adiuvit et testis est morum, fidei et voluntatis eius. Contingere potest ut hic sponsor officium patrini temporibus purificationis et illuminationis necnon mystagogiae non adimpleturus sit, sed tunc ab altero in hoc munere substituatur.


43 Patrinus autem, a catechumeno propter exemplum, dotes et amicitiam delectus, a communitate christiana loci delegatus et a sacerdote approbatus, candidatum comitatur die electionis, in celebratione sacramentorum et tempore mystagogiae. Illius est catechumeno familiariter ostendere usum Evangelii in vita propria et commercio societatis, iuvare in dubiis et anxietatibus, ei testimonium reddere et incremento vitae eius baptismalis invigilare. Iam ante "electionem" delectus, munus suum publice exercet a die "electionis", cum de catechumeno coram communitate testimonium dicit; et officium eius conservat momentum, quando neophytus, sacramentis acceptis, adiuvandus est ut fidelis promissionibus Baptismi permaneat.


44 Episcopi est per se vel per delegatum institutionem pastoralem catechumenorum condere, moderari atque fovere, necnon candidatos ad electionem et ad sacramenta admittere. Optandum est ut,quantum fieri poterit, quadragesimali liturgiae praesidens, ritum electionis et in Vigilia paschali sacramenta initiationis ipse celebret. Denique, pro sua pastorali cura, Episcopus catechistis, qui revera digni sunt et opportune praeparati, tradat deputationem ad exorcismos minores celebrandos.


45 Presbyterorum est, praeter consuetum ministerium quod in qualibet celebratione Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae gerunt, ut ad pastoralem personalemque catechumenorum curam attendant, de iis praesertim solliciti qui haesitantes et afflicti esse videantur, ut, auxiliantibus diaconis et catechistis, catechesi eorum provideant; ut patrinorum electionem approbent eosdemque libenter audiant et adiuvent; ut denique ad perfectum aptatumque usum rituum diligentiam adhibeant in decursu totius Ordinis initiationis(cf .infra n. 67).


46 Presbyter, qui adultum aut puerum aetatis catecheticae baptizat, absente Episcopo, Confirmationem quoque conferat, nisi hoc sacramentum alio tempore conferendum sit (cf. n. 56). Quando confirmandi numerosiores sunt, Confirmationis minister presbyteros ad sacramentum ministrandum sibi sociare potest. Necesse est ut hi presbyteri:
a)aut peculiari munere vel officio in dioecesi fungantur, scilicet sint aut Vicarii Generales, aut Vicarii sive Delegati episcopales, aut Vicarii districtuales seu regionales, vel, qui Ordinarii mandato, iisdem pares ex officio habeantur;
b)aut sint parochi locorum in quibus Confirmatio confertur, vel parochi locorum ad quae confirmandi pertinent, vel presbyteri qui peculiarem operam naverunt in praeparatione catechetica confirmandorum.


47 Diaconorum, si adsunt, auxilium praesto sit oportet. Si Conferentia Episcopalis opportunum iudicaverit stabiles diaconos instituere, provideat etiam ut eorum numerus congruus sit, ut gradus, tempora et exercitia catechumenatus haberi possint omnibus locis, ubi necessitatibus pastoralibus requiruntur.


48 Catechistae, quorum officium ad progressum catechumenorum et incrementum communitatis momentum habet, teneant in ritibus, quotiescumque fieri poterit, partem actuosam. Dum edocent, attendant ut doctrina sua sit Spiritu evangelico referta, symbolis liturgicis et curriculo anni accommodata, catechumenis aptata, et traditionibus loci, quantum fieri potest, locupletata. Immo, ab Episcopo deputati, possunt exorcismos minores (cf. supra n. 44)et benedictiones peragere, de quibus in Rituali nn. 113-124.


PRAENOTANDA III. DE TEMPORE ET LOCO INITIATIONIS

49 Ordine initiationis pastores ita de more utantur, ut sacramenta celebrentur in Vigilia paschali et electio fiat prima dominica Quadragesimae. Ceteri autem ritus, ratione habita huius supradictae dispositionis (nn. 6-8, 14-40), distribuantur. Attamen propter graviores necessitates pastorales, curriculum totius Ordinis aliter disponere licet, ut pressius infra dicetur (nn. 58-62).


PRAENOTANDA A. Tempus legitimum seu consuetum

50 Quod attinet ad tempus celebrandi ritum ad faciendos catechumenos, haec notanda sunt:
1)Ne sit praematurum: exspectetur donec candidatis, pro dispositionibus et condicione, necessarium temporis spatium affuerit ad fidem initialem concipiendam et ad ostendenda prima conversionis indicia (cf. supra n. 20).
2)Ubi numerus candidatorum maior esse solet, exspectetur donec coetus efformetur sufficiens pro catechesi et liturgicis ritibus.
3)Statuantur in anno duae vel, pro necessitate, tres dies seu tempora opportuniora, in quibus de more ritus perficiatur.


51 Ritus "electionis" seu "nominis inscriptionis" de more celebretur prima dominica in Quadragesima. Pro opportunitate, paulo anticipari potest vel etiam celebrari infra hebdomadam.


52 "Scrutinia" locum habeant dominica III, IV et V in Quadragesima, pro necessitate aliis dominicis eiusdem Quadragesimae, immo etiam in feriis hebdomadae magis congruis. Tria celebrentur "scrutinia"; attamen propter impedimenta gravia Episcopus potest ab uno vel etiam in extraordinariis adiunctis a duobus dispensare. Deficiente autem tempore, anticipata electione, anticipetur etiam primum scrutinium; attendatur tamen in hoc casu ne "tempus purificationis et illuminationis" protrahatur ultra octo hebdomadas.


53 Ab antiquitate "traditiones", cum post scrutinia fiant, pertinent ad idem tempus purificationis et illuminationis; celebrentur autem intra hebdomadam. Symbolum traditur in hebdomada post primum scrutinium; Oratio autem dominica, post tertium. Attamen, pro opportunitate pastorali, quo ditior fiat liturgia temporis catechumenatus, traditiones transferri possunt et celebrari intra catechumenatum ad modum "ritus transitionis" (cf. nn. 125-126).


54 Sabbato sancto, cum electi, a labore vacantes (cf. supra n. 26), meditationi se dedunt, peragi possunt varii ritus immediate praeparatorii: redditio Symboli, ritus "Ephphetha", electio nominis christiani, immo unctio cum oleo catechumenorum (cf. nn. 193-207).


55 In ipsa Vigilia paschali sacramenta initiationis adultorum celebrentur (cf. nn. 8 et 49). Si autem catechumeni permulti sunt, maior pars eorum hac ipsa nocte sacramentis donatur, ceteri autem ad dies infra octavam Paschae remitti possunt et sacramentis renovari vel in ecclesiis primariis vel etiam in stationibus secundariis. Quo in casu usurpetur vel Missa diei propria vel Missa ritualis pro initiatione christianorum, adhibitis etiam lectionibus Vigiliae paschalis.


56 Quibusdam in casibus collatio Confirmationis remitti potest circa finem temporis mystagogiae, v. g. in dominicam Pentecostes (cf. n. 237).


57 Omnibus et singulis dominicis post primam Paschae habeantur sic dictae "Missae pro neophytis", ad quas et communitas et noviter baptizati cum patrinis instanter invitantur (cf. supra n. 40).


PRAENOTANDA B. Extra tempora

58 Etsi Ordo initiationis ita de more disponendus est ut sacramenta in Vigilia paschali celebrentur, tamen, propter adiuncta insolita et necessitates pastorales, permittitur ut ritus electionis necnon temporis purificationis et illuminationis celebrentur extra Quadragesimam et sacramenta ipsa extra Vigiliam vel diem Paschae. In adiunctis etiam ordinariis, solummodo tamen propter graves necessitates pastorales, v. g. ubi permulti sunt baptizandi, seligere licet, praeter curriculum initiationis in Quadragesima de more peractum, aliud tempus, praeprimis tempus paschale, ad sacramenta initiationis celebranda. Quibus in casibus, mutatis momentis insertionis in anno liturgico, ipsa totius Ordinis structura, cum opportunis intervallis, eadem maneat. Accommodationes autem fiant prout sequitur.


59 Sacramenta ipsa initiationis, quantum fieri poterit, celebrentur die dominica, adhibita, pro opportunitate, aut Missa dominicae aut Missa rituali propria (cf. supra n. 55).


60 Ritus ad catechumenos faciendos locum habeat tempore congruo, uti dictum est n. 50.


61 "Electio" celebretur fere sex hebdomadis ante sacramenta initiationis, ita ut sufficiens adsit tempus pro scrutiniis et traditionibus. Caveatur ne celebratio electionis cadat in sollemnitatem anni liturgici. Pro ritu usurpentur lectiones in Rituali assignatae. Formularium autem Missae erit vel diei vel Missae ritualis.


62 "Scrutinia" non in sollemnitatibus, sed diebus dominicis vel etiam infra hebdomadam, servatis consuetis intervallis, celebrentur, lectiones usurpando in Rituali assignatas. Formularium Missae erit vel diei vel Missae ritualis, ut infra n. 374 bis.


PRAENOTANDA C. De locis initiationis

63 Ritus fiant in locis congruentibus, prout significatur in Rituali. Ratio habeatur necessitatum peculiarium, quae oriuntur in stationibus secundariis regionum missionis.


PRAENOTANDA IV. DE APTATIONIBUS, QUAS CONFERENTIAE

EPISCOPALES, HOC RITUALI ROMANO UTENTES, FACERE POSSUNT

64 Propter aptationes in Praenotandis generalibus (nn. 30-33)praevisas, Ordo initiationis adultorum alias accommodationes a Conferentiis Episcopalibus definiendas admittit.


65 Ad placitum illarum Conferentiarum haec statui possunt:
1)Ante catechumenatum, ubi opportunum esse videtur, instituere modum quendam recipiendi fautores ("sympathizantes")(cf . supra n. 12).
2)Sicubi cultus gentilitii passim floreant, inserere in Ordinem ad catechumenos faciendos, nn. 79 et 80, primum exorcismum primamque abrenuntiationem.
3)Statuere ut gestus frontem signandi fiat ante frontem, sicubi tactus decere non videatur (n. 83).
4)Ubi, iuxta praxim religionum non christianarum, initiatis nomen novum statim datur, statuere ut candidatis novum nomen imponatur in Ordine ad catechumenos faciendos (n. 88).
5)Secundum consuetudines locorum, admittere in eodem Ordine, n. 89, ritus auxiliarios ad significandam receptionem in communitatem.
6)Tempore autem catechumenatus, praeter ritus consuetos (nn. 106-124), instaurare "ritus transitionis", uti "traditiones" anticipandas (nn. 125-126), ritum "Ephphetha", redditionem Symboli vel etiam unctionem cum oleo catechumenorum (nn. 127-129).
7)Decernere omissionem unctionis catechumenorum (n. 218)veleius translationem inter ritus immediate praeparatorios (nn. 206-207)vel eius usum intra tempus catechumenatus ad modum "ritus transitionis" (nn. 127-132).
8)Formulas abrenuntiationis pressiores et ditiores reddere (cf. nn. 217 et 80).



Ordo Initiationis Christianae