Ordo Initiationis Christianae 133

SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

133 Ineunte Quadragesima, quae est Proxima initiationis sacramentalis praeparatio, celebratur "electio" seu "nominis inscriptio", in qua Ecclesia, audito patrinorum et catechistarum testimonio, catechumenis voluntatem suam confirmantibus, de statu praeparationis ipsorum iudicat et statuit an possint ad sacramenta paschalia accedere.


134 Celebratione "electionis" concluditur catechumenatus ipse, ideoque longa mentis cordisque disciplina. Propterea, ut quis inter "electos" ascribi possit, requiritur ab eo fides illuminata deliberataque voluntas recipiendi sacramenta Ecclesiae. Electione autem facta, incitabitur ad Christum maiore cum liberalitate sequendum.


135 Ad Ecclesiam autem quod attinet, electio est veluti centrum attentae erga eosdem catechumenos sollicitudinis. Episcopus, presbyteri, diaconi, catechistae, patrini et tota loci communitas, suo quisque ordine et modo, de institutione et profectu catechumenorum, re diligentissime perpensa, sententiam ferant. Denique electos oratione amplectantur, ut tota Ecclesia eos secum obviam Christo conducat.


136 Tunc publice patrini, a catechumenis antea de consensu sacerdotis electi et, quantum fieri potest, a communitate locali accepti, ministerium suum primum exercent: iam nominantur in principio ritus et accedunt cum catechumenis (n. 143), pro his coram communitate testimonium dicunt (n. 144), et, pro opportunitate, cum eis nomen inscribunt (n. 146).


137 Ut autem rerum veritati satisfiat, oportet ut, ante ritum liturgicum, de idoneitate candidatorum habeatur deliberatio ab iis quorum interest, ab iis videlicet in primis qui institutioni catechumenatus praesunt, presbiteri, diaconi et catechistae, necnon a patrinis delegatisque communitatis loci; immo, si casus ferat, cum participatione coetus catechumenorum. Quae deliberatio, secundum condiciones regionis et postulata pastoralia, poterit varias formas exhibere. Ipsa autem acceptio postea intra ritum liturgicum a celebrante nota fiet.


138 Celebrantis munus est, scilicet Episcopi vel eius vice fungentis, quamvis remota vel proxima fuerit pars eius in deliberatione praevia, sive in homilia sive cursu ritus manifestare quae sit religiosa et ecclesiastica indoles "electionis". Ad illum ergo pertinet tum sententiam Ecclesiae proferre coram astantibus eorumque iudicium, pro opportunitate, audire, tum a catechumenis personalem voluntatis manifestationem exquirere, tum, nomine Christi et Ecclesiae agendo, admissionem "electorum" peragere. Praeterea omnibus aperiat divinum mysterium, quod in vocatione Ecclesiae et in eius celebratione liturgica continetur; fidelesque admoneat ut una cum electis, quibus exemplum praebeant, ad sollemnia paschalia se praeparent.


139 Cum sacramenta initiationis in sollemnitatibus paschalibus celebrentur eorumque praeparatio ad indolem Quadragesimae propriam pertineat, ritus electionis fiat ex more dominica prima in Quadragesima, et tempus ultimae competentium praeparationis conveniat cum tempore quadragesimali, cuius curriculum, sive propter structuram eius liturgicam sive propter participationem communitatis, electis proderit. Attamen, urgentibus causis pastoralibus (praesertim in stationibus secundariis missionum), ritum celebrare licet praecedente vel sequente hebdomada.


140 Ritus fiat in Ecclesia vel, pro necessitate, in loco convenienti et apto. Celebretur intra Missam primae dominicae in Quadragesima, post homiliam.


141 Si forte celebratur extra hanc dominicam, initium fiat a liturgia verbi. Quo in casu, si lectiones diei rei non congruant, seligantur lectiones ex iis quae assignantur dominicae prima in Quadragesima (cf. Ordinem lectionum Missae, nn. 22-24), vel aliae aptae. Missa ritualis propria. (n. 374 bis)semper celebrari potest. Si autem Eucharistia non celebratur, ritus absolvatur dimissione omnium una cum catechumenis.


142 Homilia, adiunctis accommodata, praeter catechumenos etiam totam communitatem fidelium respiciat, ita ut hi exemplum bonum praebere nitentes, una cum electis viam mysterii paschalis arripiant.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Praesentatio candidatorum

143 Homilia peracta, sacerdos initiationi catechumenorum praepositus vel diaconus vel catechista vel delegatus communitatis, eligendos praesentat, his vel similibus verbis:
Reverende Pater, paschalibus sollemniis mox redeuntibus, catechumeni hic praesentes, divina freti gratia et precibus exemploque communitatis adiuti, humiliter petunt, ut ,post debitam praeparationem et scrutiniorum celebrationem, ad sacramenta Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae participanda admittantur
Celebrans respondet: Accedant qui eligendi sunt, una cum patrinis (matrinis)suis.
Tunc Singuli nominatim vocantur et unusquisque, cum patrino (matrina)procedens, coram celebrante consistit. Si numerosiores sunt, omnium simul fiat praesentatio, v. g. peragatur a singulis catechistis, quorum interest; quibus etiam catechistis suadetur ut in aliqua celebratione praevia suos quisque candidatos nominatim vocent antequam ad ritum communem accedant.


144 Celebrans si nullam partem habuerit in deliberazione praevia (cf. n. 137), astantes alloquitur, his vel similibus verbis:
Ecclesia sancta Dei certior fieri nunc exoptat an hi catechumeni reperiantur idonei, qui ad ventura Paschalis sollemnia celebranda in electorum ordinem assumantur.
Ad patrinos autem conversus:
Ideo vos patrinos (et matrinas)rogo, ut testimonium dicatis: Audieruntne fideliter verbum Dei annuntiatum ab Ecclesia?
Patrini: Fideliter audierunt.
Celebrans: Coeperunt coram Deo ambulare, verbum acceptum serventes?
Patrini: Coeperunt.
Celebrans: Adhaeserunt communioni fraternae et orationibus?
Patrini: Adhaeserunt.
Postea, si casus ferat, celebrans totam congregationem interrogat de eius assensu.


145 Si vero maluerit celebrans, qui habuerit partem deliberationis praeviae de idoneitate candidatorum (cf. n. 137), haec vel similia verba potest proferre:
Fratres dilectissimi, catechumeni isti petierunt, ut proximis festis paschalibus Ecclesiae sacramentis initientur. Qui eos notos habent, iudicaverunt sincerum esse eorum desiderium. Verbum enim Christi iam diu audierant, conati sunt vivere secundum mandata eius; partem habuerunt fraternae communionis et orationum. Nunc totam congregationem certiorem facio consilium communitatis statuisse eos ad sacramenta vocare. Quam sententiam vobis notam faciens et patrinos alloquens, peto ab ipsis, ut Iterum coram vobis suffragium suum afferant.
Ad patrinos autem conversus: Iudicatis coram Deo candidatos dignos esse, qui ad sacramenta initiationis christianae admittantur?
Patrini: Eos dignos esse iudicamus.
Postea, si casus ferat, celebrans totam congregationem interrogat de eius assensu.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Candidatorum interrogatio et postulatio

146 Tunc celebrans, respiciens catechumenos, his vel similibus verbis eos admonet et interrogat:
Nunc vos, dilecti catechumeni, alloquor. Patrini vestri et catechistae (necnon tota communitas)bonum de vobis testimonium reddiderunt. Quorum suffragio confisa, in nomine Christi ecclesia vos ad sacramenta paschalia advocat. Nuc igitur vestrum est, qui iam diu vocem Christi audivistis, responsum coram Ecclesia reddere, aperiendo mentem vestram. Vultis sacramentis Christi Baptismo, Confirmatione et Eucharistia initiari?
Catechumeni: Volumus.
Celebrans: Faveatis ergo nomina vestra dare.
Candidati, vel ad celebrantem cum patrinis accedentes vel in loco suo manentes, dant nomen; cuius inscriptio variis modis perfici potest. Nomen vel ab ipso candidato inscribitur, vel, clare prolatum, sive a patrino sive a sacerdote conscribitur. Si vero candidati numerosiores sunt, elenchus nominum celebranti afferri potest, hisce vel similibus verbis: Haec sunt nomina competentium. Dum fit inscriptio nominum, cantus aptus, v. g. Ps 15, edi potest.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Admissio seu electio

147 Absoluta nominum inscriptione, celebrans, postquam breviter astantibus significationem peracti ritus explanavit, ad candidatos se convertit dicens, his vel similibus verbis:
N. et N., electi estis, ut in proxima Vigilia paschali sacris mysteriis initiemini.
Catechumeni: Deo gratias.
Prosequitur: Nunc autem munus vestrum est, sicut et nostrum omnium, ut, divinitus adiuti, Deo, qui fidelis est vocationi suae, fidelitatem vestram offeratis, et magno animo ad plenam electionis vestrae veritatem pervenire contendatis.
Deinde ad patrinos conversus, celebrans eos admonet, his vel similibus verbis:
Catechumenos, de quibus testimonium reddidistis, commendatos in Domino habeatis, eos fraterna ope vestra et exemplo prosequentes usque ad divinae vitae sacramenta.
Et invitat eos ut manum ponant in umerum candidatorum, quos assumunt, vel alium faciant gestum, quo idem significetur.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Deprecatio pro electis

148 Postea communitas deprecationem facit, his vel similibus verbis:
Celebrans: Carissimi fratres, salutifera passionis et resurrectionis mysteria praestolantes, hodie viam Quadragesimae intramus. Electi, quos nobiscum ad paschalia sacramenta ducimus, renovationis nostrae exemplum exspectant. Pro ipsis ergo et nobis Dominum precemur, ut, mutua instauratione permoti, paschalibus gratiis digni efficiamur.
Lector: Pro catechumenis, ut, diei electionis suae memores, pro caelesti benedictione grati perpetuo maneant, Dominum precemur. -- exaudi, Domine.
Lector: Ut opportunitate temporis utentes, labores abrenuntiationis sustineant et sanctificationis opera nobiscum exsequantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Pro catechistis eorum, ut dulcedinem verbi Dei quaerentibus exhibeant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Pro patrinis eorum, ut continuum Evangelii usum in vita privata et in societatis commercio catechumenis ostendant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Pro familiis eorum, ut, nullum eis interponentes impedimentum, ad sequendum potius Spiritus instinctum eos adiuvent, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Pro congregatione nostra, ut hoc quadragesimali tempore plenitudine Caritati et perseverantia in oratione refulgeat, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Pro omnibus qui dubitationibus adhuc tenentur, ut Christo fidentes, ad communionem fraternitatis nostrae incunctanter adveniant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
In supradicta deprecatione addatur petitio consueta pro necessitatibus Ecclesiae et totius mundi, si deinde, dimissis catechumenis, oratio universalis omittitur in Missa (cf. n. 151). Alia forma deprecationis ad libitum, n. 375.


149 Celebrans, manus super electos extendens, deprecationem hac oratione concludit: Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare Filiis adoptionis, et novo testamento sobolem novae prolis ascribe, ut, filii promissionis effecti, quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
Vel alia oratio conclusiva ad libitum:
Omnipotens dilectissime Pater, qui omnia vis instaurare in Christo hominesque trahis ad illum, hos Ecclesiae electos regere digneris, et concede, ut, acceptae vocationi fideles, in regnum Filii tui aedificari et Spiritu promissionis Sancto signari mereantur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Dimissio electorum

150 Postea celebrans electos dimittit, hac vel simili monitione:
Dilectissimi electi, quadragesimalem viam nobiscum intrastis. Christus vobis erit via, veritas et vita, praesertim proximis scrutiniis, in quibus nobiscum convenientis. Nunc ite in pace.Electi: Amen.
Electi exeunt. Si autem propter graviores rationes egredi nequeant (cf. Praenotanda, n. 19, 3)et cum fidelibus manere debeant, caveatur, etiamsi Eucharistiae adsint, ne partem habeant ad modum baptizatorum. Si autem Eucharistia non celebretur, cantus aptus pro opportunitate addatur, et fideles una cum electis dimittantur.


SECUNDUS GRADUS: RITUS ELECTIONIS SEU INSCRIPTIONIS NOMINIS

Celebratio Eucharistiae

151 Postquam electi recesserunt, Eucharistia celebratur. Continuo incipit oratio universalis pro Ecclesiae et totius mundi necessitatibus. Dicitur postea, si casus ferat, Credo et fit praeparatio donorum. Attamen, propter rationes pastorales, orationem universalem et Credo omittere licet.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

152 Hoc tempore, quod ex more in Quadragesimam incidit et ab "electione" incipit, catechumeni una cum communitate loci recollectioni spirituali se dedunt, ut ad festa paschalia et ad sacramentorum initiationem se praeparent. Ad hunc finem eis offeruntur scrutinia, traditiones et ritus immediate praeparatorii.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SCRUTINIA ET TRADITIONES

153 In Quadragesima, quae sacramenta initiationis praecedit, fiunt scrutinia et traditiones. Quibus ritibus praeparatio spiritualis et catechetica electorum, seu "competentium", completur et per totum tempus Quadragesimae protrahitur.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

I. SCRUTINIA

154 Spiritualis praecipue est finis scrutiniorum, quae ope exorcismorum perficiuntur. Scrutiniis enim propositum est purificare mentes et corda, contra tentationes munire, intentiones convertere et voluntates excitare, ut arctius Christo adhaereant et suum catechumeni Dei diligendi studium fortius prosequantur.


155 A competentibus postulatur voluntas perveniendi ad sensum intimum Christi et Ecclesiae, et maxime profectus in sincera sui cognitione, seria animi discussione et vera paenitentia, exspectatur.


156 In ritu exorcismi, a sacerdotibus vel diaconis celebrato, electi, de mysterio Christi a peccato liberantis eruditi a Matre Ecclesia, solvuntur a sequelis peccati et a diabolico influxu, roborantur in itinere suo spirituali, et corda aperiunt ad dona Salvatoris recipienda.


157 Ad excitandum desiderium purificationis et redemptionis Christi, tria fiunt scrutinia, sive ut catechumeni paulatim doceantur de illo mysterio peccati, a quo mundus universus et quivis homo redimi exoptat, ut a sequelis eius praesentibus ac futuris liberentur; sive ut animi imbuantur sensu Christi Redemptoris, qui est aqua viva (cf. Evangelium de muliere samaritana), lux (cf. Evangelium de caeco nato), resurrectio et vita (cf. Evangelium de Lazaro suscitato). A primo usque ad ultimum scrutinium progressum fieri oportet in cognitione peccati et desiderio salutis.


158 Scrutinia celebrentur a sacerdote vel a diacono, communitati praesidente, ut ex liturgia scrutiniorum etiam fideles utilitatem capiant et in deprecationibus pro electis intercedant.


159 Scrutinia fiant in Missis scrutiniorum, quae habentur dominica III, IV et V in Quadragesima; seligantur lectiones seriei "A" cum suis cantibus, prout in Ordine lectionum Missae assignantur (nn. 745, 746, 747). Quae, si his dominicis propter rationes pastorales fieri nequeant, eligantur aliae dies dominicae in Quadragesima, vel etiam feriae magis convenientes. Semper tamen prima Missa scrutiniorum sit Missa de muliere Samaritana, secunda de caeco nato, tertia de Lazaro.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM

160 Primum scrutinium celebratur dominica III in Quadragesima, adhibitis formulis quae in Missali et Lectionario apponuntur (cf. etiam infra, nn. 376-377).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Homilia

161 In homilia celebrans, in lectionibus Scripturae sacrae innixus, rationem primi scrutinii exponit, attentis tum liturgia quadragesimali tum itinere spirituali electorum.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Oratio in silenzio

162 Post homiliam, electi cum patrinis et matrinis coram celebrante consistunt. Qui, fideles primo respiciens, invitat eos ut in silentio orent pro electis, spiritum paenitentiae et sensum peccati veramque filiorum Dei libertatem implorantes. Deinde, ad catechumenos conversus, eos pariter invitat ad orandum in silentio admonetque, ut sensum paenitentiae etiam corporaliter significent sive inclinati, sive genua flectentes. Postremo concludit, his vel similibus verbis:
Electi Dei, capita inclinantes (vel: genua flectentes), orate.
Tunc electi se inclinant vel genua flectunt. Et omnes orant per aliquod tempus in silentio. Deinde, pro opportunitate, omnes se erigunt.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Deprecatio pro electis

163 Dum fit deprecatio pro electis, patrini et matrinae dexteram umero uniuscuisque electi imponunt.
Celebrans: Oremus pro his electis, quos fidenter Ecclesia post longum iam iter elegit, ut, perfecta praeparatione, in festis paschalibus Christum in sacramentis eius inveniant.
Lector: Ut verba divina in corde suo conferant eaque de die in diem penitius sapiant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut Christum cognoscant, qui venit salvare quod perierat, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut seipsos corde humili peccatores profiteantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut sincere respuant quod in moribus suis Christo displicuit eique adversatur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut Spiritus Sanctus qui corda omnium scrutatur, infirmitatem eorum virtute sua roboret, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut ab eodem Spiritu ipsi ediscant quae Dei sunt et Deo placeant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut et familiae eorum spem suam in Christo collocent et in eo pacem et sanctitatem inveniant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut nos ipsi, ad praeparanda festa paschalia, mentes emendemus, corda erigamus et caritatis opera peragamus, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut in mundo universo infirma roborentur, confracta erigantur, perdita inveniantur et inventa redimantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. / Variis adiunctis licet monitionem celebrantis et invocationes accommodare. Praeterea petitio consueta pro necessitatibus Ecclesiae et totius mundi addatur, si deinde, dimissis catechumenis, oratio universalis omittitur in Eucharistia (cf. n. 166). Alia forma deprecationis ad libitum, n. 378.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Exorcismus

164 Post deprecationem celebrans, ad electos conversus, dicit manibus iunctis:
Oremus. Deus, qui Filium tuum Salvatorem nobis misisti, praesta, ut hi catechumeni, qui aquam vivam haurire cupiunt sicut Samaritana mulier, verbo dominico conversi, propriis se fateantur peccatis et infirmitatibus praepeditos. Ne eos permittas, quaesumus, inani in se fiducia confiso, diabolica decipi potestate, sed eos a Spiritu fallaciae libera, ut, sua mala agnoscentes, interius mundari viamque salutis aggredi mereantur. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.
Deinde unicuique electo, si commode fieri potest, celebrans manum silens imponit.
Postea, manibus extensis super electos, celebrans pergit:
Domine Iesu, tu es fons ad quem isti sitiunt et magister quem exquirunt. Coram te, qui solus es sanctus, innocentes se dicere non audent. Sua fidenter aperiunt corda, sordes confitentur, vulnera detegunt ignota. Tu ergo eos ab infirmitatibus amanter libera, aegros restaura, sitientes pota, eisque pacem largire. In virtute nominis tui, quod in fide invocamus, adesto nunc et salva. Impera maligno Spiritui, quem resurgendo vicisti. Electis tuis iter ostende in Spiritu Sancto, ut, ad Patrem gradientes, eum in veritate adorent. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Omnes: Amen.
Alia forma exorcismi ad libitum, n. 379.
Pro opportunitate fit cantus aptus, qui seligetur v. g. inter psalmos 6, 25, 31, 37, 38, 39, SO, 114, 129, 138, 141.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Dimissio electorum

165 Postea celebrans electos dimittit, dicens:
Ite in pace, et ad proximum scrutinium conveniatis. Dominus sit semper vobiscum.
Electi: Amen.
Electi exeunt. Si autem propter graviores rationes egredi nequeant, fiat sicut in ordine ad catechumenos faciendos, n. 96. Si vero Eucharistia non celebratur, cantus aptus pro opportunitate addatur, et fideles una cum Electis dimittantur.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

PRIMUM SCRUTINIUM Celebratio Eucharistiae

166 Postquam electi recesserunt, celebratur Eucharistia. Continuo incipit oratio universalis pro Ecclesiae et totius mundi necessitatibus. Dicitur postea Credo et fit praeparatio donorum; attamen, propter rationes pastorales, orationem universalem et Credo omittere licet. In Prece eucharistica memoria habeatur de Electis et patrinis (Cf . nn. 377 et 412).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM

167 Secundum scrutinium celebratur dominica IV in Quadragesima, adhibitis formulis quae in Missali et Lectionario apponuntur (Cf . etiam infra, nn.,380-381).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Homilia

168 In homilia celebrans, in lectionibus Scripturae sacrae innixus, rationem secundi scrutinii exponit, attentis tum liturgia quadragesimali tum itinere spirituali electorum.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Oratio in silenzio

169 Post homiliam, electi cum patrinis et matrinis coram celebrante consistunt. Qui, fideles primo respiciens, invitat eos ut in silentio orent pro Electis, spiritum paenitentiae et sensum peccati veramque filiorum Dei libertatem implorantes. Deinde, ad catechumenos conversus, illos pariter invitat ad orandum cum silentio admonetque, ut sensum paenitentiae etiam corporaliter exprimant sive inclinati, sive genua flectentes. Postremo concludit his vel similibus verbis:
Electi Dei, capita inclinantes (vel: genua flectentes), orate.
Tunc electi se inclinant vel genua flectunt. Et omnes orant per aliquod tempus in silentio. Deinde, pro opportunitate, omnes se erigunt.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Deprecatio pro electis

170 Dum fit deprecatio pro electis, patrini et matrinae dexteram umero uniuscuisque electi imponunt.
Celebrans:
Oremus pro his electis, quos vocavit Deus, ut in ipso sancti maneant et de verbis vitae aeternae validum reddant testimonium.
Lector: Ut ipsi, veritati Christi fidentes, libertatem mentis et cordis consequantur et perpetuo conservent, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut, sapientiam crucis contemplantes, gloriari queant in Deo, qui sapientiam huius saeculi confundit, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut, in virtute Spiritus Sancti liberati, a timore in fiduciam convertantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut, homines spirituales effetti, quae sunt iusta et sancta probare studeant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut omnes, qui pro Christi nomine persecutionem patiuntur, ab ipso adiuventur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
// Lector: Ut Familiae et populi, qui a fide amplectenda deterrentur, libertate credendi evangelio donentur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut nos, mundi cognitione exerciti, evangelico spiritui fideles maneamus, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut mundus universus, a Patre dilectus, ad plenam spiritualemque in ecclesia libertatem valeat accedere, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Variis adiunctis licet monitionem celebrantis et invocationes deprecationis accommodare. Praeterea petitio consueta pro necessitatibus Ecclesiae et totius mundi addatur, si deinde, dimissis electis, oratio universalis omittitur in Eucharistia (cf. n. 173).
Alia forma deprecationis ad libitum, n. 382


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Exorcismus

171 Post deprecationem, celebrans, ad electos conversus, dicit manibus iunctis:
Oremus. Clementissime Pater, qui caeco nato desisti, ut in Filium tuum crederet et per hanc fidem ad luminis tui regnum accederet, fac ut electi tui, hic presentes, liberentur a fallaciis, quibus circumventi obcaecantur, eisque concede, ut, firmiter in veritate radicati, filii lucis efficiantur et in perpetuum maneant. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.
Deinde unicuique electo, si commode fieri potest, celebrans manum silens imponit.
Postea, manibus extensis super electos, celebrans pergit:
Domine Iesu, lux vera, quae omnem illuminas hominem, libera, per Spiritum veritatis, omnes qui sub iugo patris mendacii vexantur, et in eis, quos ad sacramenta tua elegisti, bonam suscita voluntatem, ut, luminis tui gaudio fruentes, sicut caecus ad claritatem olim restitutus, fidei testes firmi et impavidi evadant. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Omnes: Amen.
Alia forma exorcismi ad libitum, n. 383.
Pro opportunitate fit cantus aptus, qui se igetur v. g. inter psalmos 6, 25, 31, 37, 38, 39, 50, 114, 129, 138, 141.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Dimissio electorum

172 Postea celebrans electos dimittit, dicens:
Ite in pace, et ad proximum scrutinium conveniatis. Dominus sit semper vobiscum.
Electi: Amen.
Electi exeunt. Si autem propter graviores rationes egredi nequeant, fiat sicut in ordine ad catechumenos faciendos, n. 96. Si vero Eucharistia non celebratur, cantus aptus pro opportunitate addatur, et fideles una cum electis dimittantur.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

SECUNDUM SCRUTINIUM Celebratio Eucharistiae

173 Postquam electi recesserunt, celebratur Eucharistia. Continuo incipit oratio universalis pro Ecclesiae et totius mundi necessitatibus. Dicitur postea Credo et fit praeparatio donorum, attamen, propter rationes pastorales, orationem universalem et Credo omittere licet. In Prece eucharistica memoria habeatur de electis et patrinis (cf. nn. 377 et 412).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM

174 Tertium scrutinium celebratur dominica V in Quadragesima, adhibitis formulis quae in Missali et Lectionario apponuntur (cf. etiam infra, nn. 384-385).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Homilia

175 In homilia celebrans, in lectionibus Scripturae sacrae innixus, rationem tertii scrutinii exponit, attentis tum liturgia quadragesimali tum itinere spirituali electorum.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Oratio in silenzio

176 Post homiliam, electi cum patrinis et matrinis coram celebrante consistunt. Qui, fideles primo respiciens, invitat eos ut in silentio orent pro electis, Spiritum paenitentiae, sensum mysterii peccati et mortis, necnon filiorum Dei spem vitae aeternae implorantes.
Deinde, ad catechumenos conversus, illos pariter invitat ad orandum cum silentio admonetque, ut sensus paenitentiae etiam corporaliter exprimant sive inclinati, sive genua flectentes. Postremo concludit, his vel similibus verbis:
Electi Dei, capita inclinantes (vel: genua flectentes), orate.
Tunc electi se inclinant vel genua flectunt. Et omnes orant per aliquod tempus in silentio. Deinde, pro opportunitate, omnes se erigunt.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Deprecatio pro electis

177 Dum fit deprecatio pro electis, patrini et matrinae dexteram umero uniuscuisque electi imponunt.
Celebrans: Oremus pro his famulis, quos elegit Deus ut, morti et resurrectioni Christi conformes effecti, mortis acerbam sortem, gratia sacramentorum, valeant superare.
Lector: Ut adversus quaslibet mundi fallacias fide roborentur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut grati maneant quod, ab aeternae spei ignorantia, Dei electione erepti, viam salutis ingressi sunt, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut exemplo et intercessione catechumenorum, qui pro Christo sanguinem fuderunt, in spem vitae aeternae erigantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut a peccato, quo vita evertitur, omnes abhorreant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut qui morte suorum affliguntur, consolationem in Christo inveniant, Dominum precemur.-- Exaudi, Domine.
// Lector: Ut nos ipsi, redeuntibus paschalibus sollemnitatibus, spe resurgendi cum Christo firmemur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine. // Lector: Ut mundus universus, ex dilectione a Deo creatus, profectu fidei et caritatis vivificetur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Variis adiunctis licet monitionem celebrantis et invocationes deprecationis accommodare. Praeterea petitio consueta pro necessitatibus Ecclesiae et totius mundi addatur, si deinde, demissis electis, oratio universalis omittitur in Eucharistia (cf. n. 180).
Alia forma deprecationis ad libitum, n. 386.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Exorcismus

178 Post deprecationem, celebrans, ad electos conversus, dicit manibus iunctis:
Oremus. Pater vitae aeternae, qui Deus es non mortuorum sed vivorum, et Filium tuum vitae praeconem misisti, ut homines, de mortis regno ereptos, ad resurrectionem adduceres, hos electos libera, quaesumus, a mortifera spiritus maligni potestate, ut novam Christi resuscitati vitam accipere et testificari valeant. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.
Deinde unicuique electo, si commode fieri potest, celebrans manum silens imponit.
Postea, manibus extensis super electos, celebrans pergit:
Domine Iesu, qui, Lazarum a mortuis suscitans, praesignasti te venisse ut homines vitam haberent et abundantius acciperent, libera a morte eos, qui vitam tuis expetunt sacramentis, solve eos a spiritu pravitatis eisque per Spiritum tuum vivificantem communica fidem, spem et caritatem, ut, tecum semper viventes, gloriam resurrectionis tuae participent. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Omnes: Amen.
Alia forma exorcismi ad libitum, n. 387.
Pro opportunitate, editur cantus aptus, qui seligetur v. g. inter psalmos 6, 25, 31, 37, 38, 39, 50, 114, 129, 138, 141.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Dimissio electorum

179 Postea celebrans electos dimittit, dicens: Ite in pace, et Dominus sit semper vobiscum.
Electi: Amen.
Electi exeunt. Si autem propter graviores rationes egredi nequeant, fiat sicut in ordine ad catechumenos faciendos, n. 96. Si vero Eucharistia non celebratur, cantus aptus pro opportunitate addatur, et fideles una cum electis dimittantur.


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

TERTIUM SCRUTINIUM Celebratio Eucharistiae

180 Postquam electi recesserunt, celebratur Eucharistia. Continuo incipit oratio universalis pro Ecclesiae et totius mundi necessitatibus. Dicitur postea Credo et fit praeparatio donorum; attamen, propter rationes pastorales, orationem universalem et Credo omittere licet. In Prece eucharistica memoria habeatur de electis et patrinis (cf. nn. 377 et 412).


DE TEMPORE PURIFICATIONIS ET ILLUMINATIONIS EIUSQUE RITIBUS

II. TRADITIONES

181 Si nondum factae sunt antea (cf. nn. 125-126), celebrandae sunt post scrutinia "traditiones", quibus, institutione catechumenorum perfecta vel a tempore congruo incepta, Ecclesia ipsis peramanter mandat documenta, quae fidei et orationis suae compendium ab antiquitate habentur.


182 Optandum est ut coram communitate fidelium fiant post liturgiam verbi Missae ferialis, cum lectionibus "traditionibus" congruentibus.



Ordo Initiationis Christianae 133