Origenes: de Principiis 2601

6 De incarnatione Christi.

2601
1. Tempus est his decursis repetere nos de incarnatione domini et salvatoris nostri, quomodo vel homo factus est vel inter homines conversatus est.

Pro viribus igitur nostris perexiguis considerata ex operum suorum magis quam ex nostri sensus contemplatione divina natura, intuitis que nihilominus creaturis eius visibilibus, fide quoque invisibilibus contemplatis, quia non omnia vel oculis videre potest humana fragilitas vel ratione conplecti, pro eo quod omnium rationabilium infirmius et fragilius animal nos sumus homines (praestantiora enim sunt ea, quae vel in caelo vel super caelos habentur): superest ut harum omnium creaturarum et dei medium, id est 'mediatorem' quaeramus, quem Paulus apostolus 'primogenitum omnis creaturae' pronuntiat.

Videntes quoque nos ea, quae de eius maiestate in scripturis sanctis referuntur, et intuentes quod "imago invisibilis dei" et "primogenitus omnis creaturae" dicatur, et quod "in ipso creata sunt omnia visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia illi constant," qui est 'caput omnium', solus habens 'caput' deum patrem, sicut scriptum est: "Caput autem Christi deus;" pervidentes etiam quod scriptum est quoniam "nemo novit patrem nisi filius, neque filium quis novit nisi pater" (quis enim potest nosse quae sit 'sapientia' nisi qui genuit eam? aut quis ad liquidum quae sit 'veritas' novit nisi veritatis pater? quis certe universam 'verbi' sui naturam atque ipsius 'dei' quae ex deo est investigare potuit nisi solus deus, 'apud quem erat verbum'?): pro certo habere debemus quod hoc verbum (sive ratio dicenda est), hanc sapientiam, hanc veritatem nullus alius 'nisi solus pater novit', de quo scriptum est: "Ne ipsum quidem mundum capere arbitror libros qui scriberentur," de gloria scilicet et maiestate filii dei.

Inpossibile namque est litteris committere ea, quae ad salvatoris gloriam pertinent.

His igitur tantis ac talibus de natura filii dei consideratis, cum summa ammiratione obstupescimus quod eminens omnium ista natura 'exinaniens' se de statu maiestatis suae homo factus sit et inter homines conversatus sit, sicut 'gratia labiis eius infusa' testatur, et sicut ei testimonium reddit pater caelestis, et ut signis quoque et prodigiis variis que ab eo gestis virtutibus confirmatur.

Qui etiam ante praesentiam suam hanc, quam ostendit in corpore, praecursores et nuntios adventus sui misit prophetas; post ascensionem vero suam in caelos sanctos apostolos divinitatis suae virtute repletos homines vel ex publicanis vel ex piscatoribus imperitos et indoctos circumire fecit orbem terrarum, ut ex omni gente atque ex omnibus populis piorum plebem in se credentium congregarent.

2602
2. Verum ex omnibus de eo miraculis et magnificis illud penitus ammirationem humanae mentis excedit, nec invenit mortalis intellegentiae fragilitas, quomodo sentire vel intellegere possit quod tanta illa potentia divinae maiestatis, ipsum illud patris verbum atque ipsa sapientia dei, in qua 'creata sunt omnia visibilia et invisibilia', intra circumscriptionem eius hominis, qui apparuit in Iudaea, fuisse credenda sit, sed et ingressa esse dei sapientia vulvam feminae et nasci parvulus et vagitum emittere ad similitudinem plorantium parvulorum; tum deinde quod et in morte conturbari refertur, ut ipse etiam profitetur dicens: "Tristis est anima mea usque ad mortem;" et ad ultimum quod usque ad eam quae inter homines indignissima habetur adductus est mortem, licet post tertiam surrexerit diem.

Cum ergo quaedam in eo ita videamus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quaedam ita divina, quae nulli alii nisi illi primae et ineffabili naturae conveniant deitatis, haeret humani intellectus angustia et tantae ammirationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat, ignorat.

Si deum sentiat, mortalem videt; si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit.

Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodem que ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens in divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae gesta sunt falsis inlusa imaginibus aestimentur.

Quae quidem in aures humanas proferre et sermonibus explicare, longe vires vel meriti nostri vel ingenii ac sermonis excedit.

Arbitror autem quia etiam sanctorum apostolorum supergrediatur mensuram; quin immo fortassis etiam totius creaturae caelestium virtutum eminentior est sacramenti istius explanatio.

De quo nos non temeritate aliqua, sed quoniam ordo loci poposcit, ea magis quae fides nostra continet, quam quae humanae rationis adsertio vindicare solet, quam paucissimis proferemus, suspiciones potius nostras quam manifestas aliquas adfirmationes in medium proferentes.

2603
3. Igitur unigenitus filius dei, per quem 'omnia facta esse visibilia et invisibilia' in superioribus sermo disputationis edocuit, secundum scripturae sententiam et fecit omnia et 'quae fecit diligit'.

Nam cum 'invisibilis dei' ipse sit 'imago' invisibilis, participationem sui universis rationabilibus creaturis invisibiliter praebuit ita, ut tantum ex eo unusquisque participii sumeret, quanto erga eum dilectionis inhaesisset adfectu.

Verum cum pro liberi arbitrii facultate varietas unumquemque ac diversitas habuisset animorum, ut alius ardentiore, alius tenuiore ex exiliore erga auctorem suum amore teneretur, illa anima, de qua dixit Iesus quia "nemo aufert a me animam meam," ab initio creaturae et deinceps inseparabiliter ei atque indissociabiliter inhaerens, utpote sapientiae et verbo dei et veritati ac luci verae, et tota totum recipiens atque in eius lucem splendorem que ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus spiritus, sicut et apostolus his, qui eam imitari deberent, promittit, quia "qui se iungit domino, unus spiritus est" Hac ergo substantia animae inter deum carnem que mediante (non enim possibile erat dei naturam corpori sine mediatore misceri) nascitur, ut diximus, deus-homo, illa substantia media existente, cui utique contra naturam non erat corpus assumere.

Sed neque rursum anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit capere deum, in quem, ut superius diximus, velut <in> verbum et sapientiam et veritatem tota iam cesserat.

Unde et merito pro eo quod vel tota esset in filio dei vel totum in se caperet filium dei, etiam ipsa cum ea quam assumserat carne dei filius et dei virtus, Christus et dei sapientia appellatur; et rursum dei filius, 'per quem omnia creata sunt', Iesus Christus et filius hominis nominatur.

Nam et filius dei mortuus esse dicitur, pro ea scilicet natura, quae mortem utique recipere poterat; et filius hominis appellatur, qui 'venturus in dei patris gloria cum sanctis angelis' praedicatur.

Et hac de causa per omnem scripturam tam divina natura humanis vocabulis appellatur, quam humana natura divinae nuncupationis insignibus decoratur.

Magis enim de hoc quam de ullo alio dici potest quod scriptum est quia "erunt ambo in carne una, et iam non sunt duo, sed caro una.

" Magis enim verbum dei cum anima 'in carne una' esse, quam vir cum uxore putandus est.

Sed et 'unus spiritus' esse cum deo cui magis convenit quam huic animae, quae se ita deo per dilectionem iunxit, ut cum eo 'unus spiritus' merito dicatur?

2604
4. Quod autem dilectionis perfectio et meri affectus sinceritas hanc ei inseparabilem cum deo fecerit unitatem, ita ut non fortuita fuerit aut cum personae acceptione animae eius assumptio, sed virtutum suarum ei merito delata, audi ad eam prophetam dicentem: "Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis.

" Dilectionis igitur merito unguitur 'oleo laetitiae', id est anima cum verbo dei Christus efficitur.

'Ungi' namque 'oleo laetitiae' non aliud intellegitur quam spiritu sancto repleri.

Quod autem 'prae participibus' dixit, indicat quia non gratia spiritus sicut prophetis ei data est, sed ipsius verbi dei in ea substantialis inerat 'plenitudo', sicut et apostolus dixit: "In quo inhabitat omnis plenitudo deitatis corporaliter.

" Denique propter hoc non solum dixit: "Dilexisti iustitiam," sed addidit "et odisti iniquitatem.

" 'Odisse' enim 'iniquitatem' illud est, quod scriptura dicit de eo quia "peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius," et quod ait: "Temptatus per omnia pro similitudine absque peccato.

" Sed et ipse dominus dicit: "Quis vestrum me arguit de peccato?"

Et iterum ipse dicit de se: "Ecce venit mundi huius princeps et in me non invenit quidquam.

" Quae omnia nullum in eo peccati sensum indicant extitisse.

Quod ut propheta evidentius designaret, quia numquam eum 'iniquitatis' sensus intrasset, ait: "Priusquam sciret puer vocare patrem aut matrem, avertit se ab iniquitate."

2605
5. Quodsi alicui difficile id videbitur, pro eo quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus, quam utique animarum naturam boni mali que capacem per omnes disputationes nostras frequenter ostendimus: hoc modo rei huius explanabitur difficultas.

Naturam quidem animae illius hanc fuisse, quae est omnium animarum, non potest dubitari; alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima.

Verum quoniam boni mali que eligendi facultas omnibus praesto est, haec anima, quae Christi est, ita elegit 'diligere iustitiam', ut pro inmensitate dilectionis inconvertibiliter ei atque inseparabiliter inhaereret, ita ut propositi firmitas et affectus inmensitas et dilectionis inextinguibilis calor omnem sensum conversionis atque inmutationis abscideret, ut quod in arbitrio erat positum, longi usus affectu iam versum sit in naturam; ita et fuisse quidem in Christo humana et rationabilis anima credenda est, et nullum sensum vel possibilitatem eam putandum est habuisse peccati.

2606
6. Ad pleniorem tamen rei explanationem non videtur absurdum, si etiam similitudine aliqua utamur, licet in re tam ardua tam que difficili ne exemplis quidem uti commodis copia est.

Tamen ut absque aliquo praeiudicio dicamus, ferri metallum capax est et frigoris et caloris; si ergo massa aliqua ferri semper in igne sit posita, omnibus suis poris omnibus que venis ignem recipiens et tota ignis effecta, si neque ignis ab ea cesset aliquando neque ipsa ab igne separetur: numquidnam dicemus hanc, quae natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem posse frigus aliquando recipere?

Quin immo (quod verius est) magis eam, sicut in fornacibus saepe fieri oculis deprehendimus, totam ignem effectam dicimus, quia nec aliud in ea nisi ignis cernitur; sed et si qui contingere atque adtrectare temtaverit, non ferri, sed ignis vim sentiet.

Hoc ergo modo etiam illa anima, quae quasi ferrum in igne sic semper in verbo, semper in sapientia, semper in deo posita est, omne quod agit, quod sentit, quod intellegit, deus est: et ideo nec convertibilis aut mutabilis dici potest, quae inconvertibilitatem ex verbi dei unitate indesinenter ignita possedit.

Ad omnes denique sanctos calor aliquis verbi dei putandus est pervenisse; in hac autem anima ignis ipse divinus substantialiter requievisse credendus est, ex quo ad ceteros calor aliquis venerit.

Denique quod dixit quia "unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis," ostendit quod aliter ista anima 'oleo laetitiae', id est verbo dei et sapientia, unguitur et aliter 'participes' eius, id est sancti prophetae et apostoli.

Illi enim 'in odore unguentorum' eius 'cucurrisse' dicuntur, ista autem anima vasculum unguenti ipsius fuit, ex cuius 'flagrantia' participantes digni quique prophetae fiebant et apostoli.

Sicut ergo alius est unguenti odor et alia est unguenti substantia, ita aliud Christus, et aliud participes sui.

Et sicut vas ipsum quod substantiam continet unguenti, nullo genere potest aliquid recipere foetoris, hi vero, qui ex odore eius participant, si se paulo longius a 'flagrantia' eius removerint, possibile est ut incidentem recipiant foetorem: ita Christus velut vas ipsum, in quo erat unguenti substantia, inpossibile fuit ut contrarium reciperet odorem; participes vero eius quam proximi fuerint vasculo, tam odoris erunt participes et capaces.

2607
7. Arbitror sane etiam Hieremiam prophetam intellegentem, quae sit in eo natura dei sapientiae, quae etiam haec, quam pro salute mundi susceperat, dixisse: "Spiritus vultus nostri Christus dominus, cuius diximus quod in umbra eius vivemus in gentibus.

" Pro eo enim quod sicut umbra corporis nostri inseparabilis est a corpore et indeclinabiliter motus ac gestus corporis suscipit et gerit, puto eum animae Christi opus ac motus, quae ei inseparabiliter inhaerebat et pro motu eius ac voluntate cuncta perpetrabat, ostendere volentem, 'umbram' Christi domini hanc vocasse, 'in qua umbra' nos 'viveremus in gentibus'.

In huius namque assumtionis sacramento gentes vivunt, quae imitantes eam per fidem perveniunt ad salutem.

Sed et David dicens: "Memor esto opprobrii mei, domine, quo exprobraverunt me in commutatione Christi tui," similia mihi videtur ostendere.

Et Paulus quid aliud sentit, cum dicit: "Vita nostra abscondita est cum Christo in deo?"

Et quidem in alio loco dicit: "Aut documentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?"

Et nunc Christum 'in deo' dicit 'absconditum'.

Cuius rei intellectus nisi talis aliquis indicetur, qualem per 'umbram' Christi a propheta significatum esse supra diximus, fortassis etiam hoc sensum humanae mentis excedit.

Sed et quam plurima alia in scripturis divinis de 'umbrae' significantia videmus inserta, ut illud in evangelio secundum Lucam, cum dicit Gabrihel ad Mariam: "Spiritus domini veniet super te, et virtus altissimi obumbrabit tibi.

" Et apostolus de lege dicit quia "similitudini et umbrae deserviunt caelestium" hi, qui carnalem habent circumcisionem.

Et alibi dicitur: "Nonne umbra est vita nostra super terram?"

Si ergo et lex quae super terras est 'umbra' est, et 'vita' omnis 'nostra' quae est super terras 'umbra' est, et in 'umbra' Christi 'vivemus inter gentes': videndum est ne harum omnium veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum iam non 'per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem' sancti quique gloriam dei et rerum causas ac veritatem speculari merebuntur.

Cuius veritatis accepto iam 'pignore' per spiritum sanctum dicebat apostolus: "Etiam si cognovimus Christum secundum carnem aliquando, sed nunc iam non novimus.

" Haec interim nobis ad praesens de rebus tam difficilibus disputantibus, id est de incarnatione et de deitate Christi, occurrere potuerunt.

Si quis sane melius aliquid potuerit invenire et evidentioribus de scripturis sanctis assertionibus confirmare quae dicit, illa potius quam haec recipiantur.

2700

7 De spiritu sancto.

2701
1. Quia ergo post primas illas dissertiones, quas de patre et filio et spiritu sancto in initiis secundum quod res poposcerat exposuimus, visum est rursum repetere nos debere et ostendere quod deus idem esset creator et conditor mundi et pater domini nostri Iesu Christi, id est legis et prophetarum atque evangeliorum unus atque idem deus, tum deinde etiam de Christo, quod is, qui verbum et sapientia dei superius fuerat ostensus, etiam qualiter homo factus est in consequentibus debuit demonstrari: superest ut etiam de spiritu sancto quam possumus breviter repetamus.

Tempus est ergo nunc de spiritu sancto nos pro viribus pauca disserere, quem dominus et salvator noster in evangelio secundum Iohannem 'paracletum' nominavit.

Sicut enim idem ipse deus atque idem ipse Christus, ita idem ipse et spiritus sanctus est, qui et in prophetis et in apostolis fuit, id est sive in illis, qui ante adventum Christi deo crediderunt, sive in his, qui per Christum confugerunt ad deum.

Et duos quidem deos ausos esse haereticos dicere et duos Christos audivimus, duos autem spiritus sanctos numquam cognovimus ab aliquo praedicari.

Quomodo enim hoc de scripturis poterunt affirmare, aut quam differentiam dare poterunt inter spiritum sanctum et spiritum sanctum? si tamen definitio aliqua aut descriptio inveniri potest spiritus sancti.

Nam ut concedamus Marcioni vel Valentino posse differentias deitatis inducere et aliam boni naturam aliam vero iusti describere, quid excogitabit aut quid inveniet, ut differentiam sancti spiritus introducat?

Nihil ergo illos posse ad indicium qualiscumque differentiae arbitror invenire.

2702
2. Nos vero aestimamus quod participationem eius similiter ut sapientiae dei et verbi dei absque ulla differentia creatura rationabilis omnis assumat.

Video tamen quod praecipuus spiritus sancti adventus ad homines post ascensionem Christi in caelos magis quam ante adventum eius declaretur.

Antea namque solis prophetis et paucis, si qui forte in populo meruisset, donum sancti spiritus praebebatur; post adventum vero salvatoris scriptum est 'adimpletum esse illud, quod dictum fuerat in propheta Iohel', quia "erit in novissimis diebus, et effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt;" quod utique tale est sicut illud, quod ait: "Omnes gentes servient ei.

" Per gratiam ergo sancti spiritus cum reliquis quam plurimis etiam illud magnificentissimum demonstratur, quod ea, quae in prophetis scripta sunt vel in lege Moysi, pauci tunc , id est ipsi prophetae et vix sicubi unus ex omni populo superare poterat intellectum corporeum et maius aliquid sentire, id est spiritale quid poterat intellegere in lege vel prophetis; nunc autem innumerae sunt multitudines credentium, qui licet non omnes possint per ordinem atque ad liquidum spiritalis intellegentiae explanare consequentiam, tamen omnes paene persuasum habent quod neque circumcisio corporaliter intellegi debeat neque otium sabbati vel sanguinis effusio pecoris, neque quod de his Moysi responsa darentur a deo: qui utique sensus dubium non est quod spiritus sancti virtute omnibus suggeratur.

2703
3. Sicut autem multi sunt intellectus de Christo, qui utique quamvis 'sapientia' sit, non tamen in omnibus sapientiae agit aut obtinet vim nisi in his, qui in ipso sapientiae student (neque cum 'medicus' dicatur, erga omnes quasi medicus agit, sed erga illos tantum, qui aegritudinis suae intellecto languore confugiunt ad misericordiam eius, ut possint consequi sanitatem): ita arbitror etiam de spiritu sancto, in quo omnis est natura donorum.

'Aliis' namque praebetur 'per spiritum sermo sapientiae, aliis sermo scientiae, aliis fides'; et ita per singulos, qui eum capere possunt, hoc efficitur vel hoc intellegitur ipse spiritus, quo indiget ille, qui eum participare meruerit.

Quas divisiones ac differentias non advertentes hi, qui 'paracletum' eum in evangelio audiunt nominari, neque considerantes ex quo opere vel actu 'paracletus' nominetur, vilibus eum nescio quibus spiritibus compararunt et per hoc conturbare conati sunt ecclesias Christi, ita ut dissensiones fratribus non modicas generarent.

Evangelium vero tantae eum potentiae ac maiestatis ostendit, ut dicat apostolos 'non posse capere' adhuc ea, quae volebat eos docere salvator, nisi 'cum advenerit spiritus sanctus', qui se eorum animabus infundens inluminare eos possit de ratione ac fide trinitatis.

Isti vero pro imperitia intellectus sui, qua non solum ipsi quod rectum est consequenter non valent exponere, sed ne his quidem quae a nobis dicuntur possunt audientiam commodare, minora de eius deitate quam dignum est sentientes, erroribus se ac deceptionibus tradiderunt, erratico magis spiritu depravati quam sancti spiritus institutionibus eruditi, secundum quod apostolus dixit: "Doctrinam spirituum daemoniorum sequentes, prohibentium nubere" "ad interitum et ruinam multorum" "et inportune se abstinere a cibis," ut per ostentationem acrioris observantiae seducant animas innocentum.

2704
4. Oportet ergo nos scire quia 'paracletus' est spiritus sanctus, docens maiora quam voce proferri possunt et, ut ita dixerim, quae 'ineffabilia sunt' et "quae non licet homini loqui," id est quae indicari humano sermone non possunt.

Quod autem ait "non licet," pro eo quod 'non potest' dictum sentimus a Paulo, sicut et ibi, ubi ait: "Omnia licent, sed non omnia expediunt; omnia licent, sed non omnia aedificant.

" Ea enim, quorum potestas nobis est, propter quod habere ea possumus, 'licere' nobis dicit.

'Paracletus' vero quod dicitur spiritus sanctus a consolatione dicitur (g-paraklęsis enim latine consolatio appellatur); si quis namque de spiritu sancto participare meruerit, cognitis ineffabilibus sacramentis consolationem sine dubio et laetitiam cordis assumit.

Cum enim rationes omnium quae fiunt, quare vel qualiter fiant, spiritu indicante cognoverit, in nullo utique conturbari eius anima poterit aut ullum sensum maeroris accipere; nec in aliquo terretur, cum verbo dei et sapientiae eius inhaerens 'dominum Iesum dicit in spiritu sancto'.

Verum quoniam 'paracleti' fecimus mentionem et pro viribus nostris qualiter de eo sentiri debeat exposuimus, dicitur autem etiam salvator noster 'paracletus' in epistola Iohannis, cum dicit: "Si quis nostrum peccaverit, paracletum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est repropitiatio pro peccatis nostris:" consideremus ne forte aliud hic significet haec appellatio 'paracleti' de salvatore, aliud de spiritu sancto.

Videtur enim de salvatore 'paracletus' dici deprecator, utrumque enim significat in graeco 'paracletus', et 'consolator' et 'deprecator'.

Propter eum ergo qui subsequitur sermonem, quo ait quia "ipse est repropitiatio pro peccatis nostris," magis in salvatore nomen 'paracleti' pro deprecatore intellegendum videtur; deprecari enim patrem 'pro peccatis nostris' dicitur.

De spiritu vero sancto 'paracletus' 'consolator' debet intellegi, pro eo quod consolationem praestat animabus, quibus aperit et revelat sensum scientiae spiritalis.

2800

8 De anima.

2801
1. Post haec iam ordo deposcit nos etiam de anima generaliter inquirere et ab inferioribus incipientes ad superiora conscendere.

Esse namque animas in singulis quibusque animalibus, etiam in his quae in aquis degunt, a nullo arbitror dubitari.

Nam et communis hoc omnium servat opinio, et confirmatio sanctae scripturae auctoritatis accedit, cum dicitur quia "fecit deus cetos magnos et omnem animam animantium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus eorum.

" Ex communi vero rationis intellegentia confirmatur etiam ab his, qui definitionem animae certis determinant verbis.

Definitur namque anima hoc modo, quia sit substantia g-phantastikę et g-hormętikę, quod latine, licet non tam proprie explanetur, dici tamen potest 'sensibilis et mobilis'.

Quod utique convenit etiam de omnibus animalibus dici et his, quae in aquis degunt; sed et in volucribus eadem definitio animae convenienter ostenditur.

Addit sane scriptura etiam alterius sententiae auctoritatem, cum dicit: "Non manducabitis sanguinem, quia anima totius carnis sanguis eius est, et non manducabitis animam cum carnibus;" in quo evidentissime 'sanguinem' omnium animalium 'animam' ipsorum esse designat.

Iam vero si quis requirat, quoniam 'animam omnis carnis sanguinem eius esse' dixit, de apibus et vespis et formicis sed et de his, quae in aquis sunt, ostreis vel cocleis et quaecumque sunt alia, quae carent sanguine et esse animantia manifestissime demonstrantur: respondendum est quoniam in huiuscemodi animantibus quam in ceteris vim habet rubri sanguinis vigor, hanc vim obtinet in istis humor ille, qui inest in eis, licet alterius sit coloris; nihil enim refert, qui sit color, dummodo substantia sit vitalis.

De iumentis vero vel pecudibus quod animantia sint, etiam apud communem opinionem nulla dubitatio est.

Evidens tamen est et scripturae divinae sententia, cum dicit deus: "Producat terra animam vivam secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus.

" Iam vero de homine quamvis nulli dubium sit nec requirere aliquis possit, tamen et scriptura divina designat quod 'deus in faciem eius inspiraverit spiramentum vitae, et factus sit homo in animam vivam'.

Superest de angelico ordine requirere, utrum et ipsi animas habeant an animae sint, vel de ceteris divinis caelestibus que virtutibus sed et de contrariis potestatibus.

Auctoritatem quidem scripturae divinae nusquam ullam invenimus quod vel angeli, vel si qui sunt divini 'spiritus ministri' dei, vel animas habere vel animae dicantur; animantia tamen esse a quam plurimis sentiuntur.

De deo autem invenimus scriptum esse ita: "Et ponam animam meam super animam illam, quae manducaverit sanguinem, et eradicabo eam de populo suo" et item alibi: "Neomenias vestras et sabbata et diem magnum acceptum non habeo.

Ieiunia et ferias et dies festos vestros odit anima mea.

" Et in vicesimo primo psalmo de Christo (certum est enim quia ex persona ipsius iste psalmus adscribitur, sicut evangelium contestatur) ita dictum est: "Tu autem, domine, ne longe facias auxilium tuum, ad defensionem meam respice, eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam.

" Quamvis et multa alia sint testimonio de anima Christi in carne positi.

2802
2. Sed de Christi quidem anima omnem nobis adimet quaestionem ratio incarnationis occurrens.

Sicut enim vere carnem habuit, ita vere et animam habuit.

De eo vero, quod 'dei anima' in scripturis nominatur, qualiter intellegi debeat, et sentire et proferre difficile est; semel enim simplicem illam naturam et absque ullius adiectionis permixtione profitemur; tamen, quoquomodo sentiendum est, nominari interim 'dei anima' videtur: de Christo vero nec dubitatur.

Et ideo non mihi videtur absurdum etiam de sanctis angelis ceteris que caelestibus virtutibus tale aliquid vel dicere vel sentire, si quidem definitio illa animae etiam in ipsos videtur incurrere.

Quis enim rationabiliter sensibiles eos esse vel mobiles poterit denegare?

Quodsi recta ista videtur esse definitio, quod substantia rationabiliter sensibilis et mobilis anima dicatur, videtur haec eadem definitio etiam ad angelos pertinere.

Quid enim aliud in illis quam sensus rationabilis et motus est?

Quorum autem una definitionis ratio est, horum sine dubio et eadem substantia est.

Paulus sane apostolus esse quendam 'animalem hominem' significat, quem negat 'ea quae sunt spiritus dei' posse 'recipere', sed 'stultam' ei videri dicit spiritus sancti doctrinam, nec 'posse eum intellegere quod spiritaliter discernatur'.

Sed et in alio loco ait 'seminari corpus animale', et 'surgere corpus spiritale', ostendens in resurrectione iustorum nihil animale futurum in his, qui vitam meruerint beatorum.

Et ideo requirimus ne forte substantia aliqua sit, quae secundum hoc, quod anima est, inperfecta sit.

Verum utrum propterea inperfecta sit, quod a perfectione decidit, an talis a deo facta sit, cum per ordinem singula discuti coeperint, requiremus.

Si enim 'animalis homo non recipit quae sunt spiritus dei', et pro eo, quod 'animalis' est, melioris naturae, id est divinae, intellegentiam recipere non potest, hac fortasse de causa evidentius nos Paulus docere volens, quid sit per quod 'ea, quae sunt spiritus', id est spiritalia, intellegere possimus, mentem magis quam animam spiritui sancto coniungit et sociat.

Haec enim eum puto ostendere cum dicit: "Orabo spiritu, orabo et mente; psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente.

" Et non dicit quia anima orabo, sed 'spiritu et mente'; et non dicit: anima psallam, sed 'spiritu psallam et mente'.

2803
3. Sed fortasse requiritur: Si mens est, quae cum spiritu orat et psallit, et ipsa est, quae et perfectionem percipit et salutem, quomodo dicit Petrus: "Percipientes finem fidei nostrae salutem animarum nostrarum?"

Si anima cum spiritu nec orat nec psallit, quomodo sperabit 'salutem'? aut si + cum + ad beatitudinem venerit, iam anima non dicetur?

Sed videamus ne forte possit hoc modo responderi, quia sicut salvator venit 'salvare quod perierat', et iam cum salvatur, non est perditum quod prius perditum dicebatur: ita fortassis etiam hoc quod salvatur anima dicitur; cum autem iam salva facta fuerit, ex perfectioris partis suae vocabulo nuncupabitur.

Sed et illud adici posse videbitur quibusdam, quia sicut hoc, quod perditum est, erat sine dubio, antequam periret, cum aliud nescio quid erat quam perditum, sicut et erit utique cum iam non est perditum: ita etiam anima, quae perisse dicitur, videbitur fuisse quid aliquando, cum nondum perisset et propter hoc anima diceretur, quae rursum ex perditione liberata potest iterum illud esse quod fuit, antequam periret et anima diceretur.

Sed et ex ipsa nominis animae significatione, quam in graeco indicat, visum est nonnullis requirentibus curiosius posse non mediocrem suggeri intellectum.

Nam sermo divinus ignem esse deum dixit, cum ait: "Deus noster ignis est consumens.

" Sed et de angelorum substantia ita ait: "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem," et alibi: "Apparuit angelus domini in flamma ignis in rubo.

" Insuper etiam mandatum accepimus, ut simus 'spiritu ferventes'; per quod sine dubio igneum ostenditur et calidum dei verbum.

Sed et Hieremias propheta audit ab eo, qui sibi responsa dabat: "Ecce dedi verba mea in os tuum, ignem.

" Sicut ergo 'deus ignis est', et 'angeli flamma ignis', et sancti quique 'spiritu ferventes': ita e contrario hi, qui deciderunt a dilectione dei, sine dubio refrixisse in caritate eius ac frigidi effecti esse dicendi sunt.

Ait enim et dominus quia "pro eo quod multiplicata est iniquitas, refrigescet caritas multorum.

" Sed et omnia ea, quaecumque sunt quae adversae potestati in scripturis sanctis conparantur, frigida semper invenies.

'Serpens' namque et 'draco' diabolus dicitur: quorum quid frigidius invenitur?

Sed et in aquis regnare dicitur draco, quod utique ad aliquem de malignis spiritibus retorquetur, et 'in mari' eum propheta esse designat: et alibi dicit propheta quia "inducam gladium sanctum super draconem, serpentem fugientem, super draconem, serpentem perversum, et interficiet eum;" et iterum ait: "Etiam si abscesserint ab oculis meis et descenderint in profundum maris, ibi mandabo draconi et mordebit eos.

" Sed et in Iob 'ipse rex esse omnium, quae in aquis sunt', dicitur.

'A borea' vero 'accendi mala super omnes, qui habitant terram', propheta denuntiat.

Boreas autem ventus in scripturis frigidus designatur, sicut scriptum est in Sapientia: "Frigidus ventus Boreas.

" Quod et ipsum sine dubio de diabolo sentiendum est.

Si ergo ea quidem, quae sancta sunt, ignis et lumen et ferventia nominantur, quae autem contraria sunt, frigida, et 'caritas' peccatorum dicitur 'refrigescere', requirendum est ne forte et nomen animae, quod graece dicitur g-psuchę, a refrigescendo de statu diviniore ac meliore dictum sit et translatum inde, quod ex calore illo naturali et divino refrixisse videatur, et ideo in hoc quo nunc est et statu et vocabulo sita sit.

Denique proprie laudabiliter animam poni in scripturis sanctis, require si facile invenias; culpabiliter autem frequenter occurrit, ut ibi: "Anima mala perdit eum, qui possidet eam," et "Anima quae peccat, ipsa morietur.

" Postea enim quam dictum est: "Omnes animae meae sunt, sicut anima patris ita anima filii meae sunt," utique consequens videbatur ut diceret: Anima quae agit iustitiam, ipsa salvabitur et 'anima quae peccat, ipsa morietur'.

Sed nunc videmus quoniam quod culpabile quidem est adiunxit ad animam, quod autem laude dignum erat reticuit.

Videndum ergo est ne forte, sicut diximus ex ipso nomine declarari, ab eo quod refrixerit a fervore iustorum et divini ignis participatione g-psuchę, id est anima, appellata sit, nec tamen amisit facultatem restituendi se in illum statum fervoris, in quo ex initio fuit.

Unde et propheta tale aliquid videtur ostendere, cum dicit: "Revertere, anima mea, in requiem tuam.

" Ex quibus omnibus illud videtur ostendi, quod mens de statu ac dignitate sua declinans, effecta vel nuncupata est anima; quae si reparata fuerit et correcta, redit in hoc, ut sit mens.

4. Quod si ita est, decessus ipse mentis ac devolutio videtur mihi quod non aequalis omnium sentiendus sit, sed vel plus vel minus in animam verti, et aliquas quidem mentes servare aliquid etiam prioris vigoris, aliquas vero aut nihil aut perexiguum aliquid.

Et inde est unde inveniuntur quidam statim ab ineunte aetate ardentioris acuminis, alii vero tardioris, nonnulli autem obtunsissimi et penitus indociles nasci.

Verum tamen quod diximus mentem in animam verti vel si qua alia quae in hoc videntur aspicere, discutiat apud se qui legit diligentius et pertractet; a nobis non putentur velut dogmata esse prolata, sed tractandi more ac requirendi discussa.

Addat autem et hoc qui legit ad tractatum, quod etiam de salvatoris anima ex his quidem, quae in evangelio scripta sunt, observatur quod alia sunt quae ei sub animae nomine adscribuntur, et alia quae sub spiritus nomine deputantur.

Nam cum passionem aliquam vel conturbationem sui vult indicare, sub nomine animae indicat, cum dicit: "Nunc anima mea turbata est" et "Tristis est anima mea usque ad mortem" et "Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam abs me.

" 'In manus' autem 'patris commendat' non animam sed 'spiritum', et cum 'carnem' dicat 'infirmam', non dicit animam promptam esse sed 'spiritum'; unde videtur quasi medium quiddam esse animam inter 'carnem infirmam' et 'spiritum promptum'.

2805
5. Sed fortassis occurrat nobis aliquis ex his, de quibus ipsi in nostris propositionibus admonuimus, et dicat: Quomodo ergo etiam 'dei anima' dicitur?

Cui respondebimus hoc modo: Quia sicut omnia, quae corporaliter de deo dicuntur, id est vel digiti vel manus vel brachia vel oculi vel os vel pedes, dicimus non haec humana membra, sed virtutes eius quasdam in his corporeorum membrorum appellationibus indicari: ita et esse aliquid aliud putandum est, quod appellatione hac, quae 'anima dei' dicitur, indicatur.

Et si fas est audere nos in tali re amplius aliquid dicere, potest fortasse 'anima dei' intellegi unigenitus filius eius.

Sicut enim anima per omne corpus inserta movet omnia et agit atque operatur universa: ita et unigenitus filius dei, qui est verbum et sapientia eius, pertingit et pervenit ad omnem virtutem dei, insertus ei.

Et fortassis ob huius sacramenti indicium corpus in scripturis vel dicitur deus vel describitur.

Considerandum sane est, ne forte possit etiam pro hoc 'anima dei' intellegi unigenitus eius, quoniam venit et ipse 'in locum hunc adflictationis' et 'in convallem fletus descendit' et in locum humiliationis nostrae, sicut dicit in psalmo: "Quoniam humiliasti nos in loco adflictionis.

" Denique scio quosdam exponentes illud, quod in evangelio a salvatore dictum est: "Tristis est anima mea usque ad mortem," interpretatos esse de apostolis, quos velut meliores a reliquo corpore 'animam suam' dixerit.

Nam quia multitudo credentium 'corpus' illius dicitur, apostolos velut a reliqua multitudine meliores 'animam' eius intellegi debere dixerunt.

Haec prout potuimus de rationabili anima discutienda magis a legentibus quam statuta ac definita protulimus.

De animabus vero pecudum ceterorum que mutorum sufficiant illa, quae absolute superius diximus.

2900

Origenes: de Principiis 2601