Origenes: de Principiis 3501

5 Quod mundus ex tempore coeperit.

3501
1. Post haec iam quoniam quidem unum de ecclesiasticis definitionibus habetur praecipue secundum historiae nostrae fidem, quod mundus hic factus sit et ex certo tempore coeperit et secundum pervulgatam omnibus consummationem saeculi pro sui corruptione solvendus sit, etiam de hoc pauca repetere non videtur absurdum.

Et quantum quidem ad scripturarum fidem pertinet, perfacilis de hoc videtur adsertio.

Denique et haeretici cum in alia multa distracti sint, in hoc tamen scripturae auctoritati cedentes visi sunt consonare.

De conditione ergo mundi quae alia nos scriptura magis poterit edocere quam ea, quae a Moyse de origine eius descripta est?

Quae licet maiora quaedam intra se contineat, quam historiae narratio videtur ostendere, et spiritalem in quam maximis contineat intellectum atque in rebus mysticis et profundis 'velamine' quodam litterae utatur: tamen nihilominus hoc indicat sermo narrantis, quod ex certo tempore creata sint omnia quae videntur.

De consummatione vero mundi primo Iacob indicat, cum ad filios suos testatur dicens: "Convenite ad me, filii Iacob, ut annuntiem vobis quid erit in novissimis diebus" vel "post novissimos dies.

" Si ergo sunt 'novissimi dies' vel 'post novissimos dies', cessare dies necesse est qui coeperunt.

David quoque ait: "Caeli peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem ipse es, et anni tui non deficient.

" Dominus vero et salvator noster, cum dicit: "Qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos," factum esse mundum etiam ipse testatur; et rursum dicens quia "caelum et terra transient, verba autem mea non transient," corruptibilem eum finiendum que designat.

Sed et apostolus dicens: "Vanitati enim creatura subiecta est, non volens, sed propter eum, qui subiecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei" manifeste finem mundi declarat, et cum rursum dicit: "Transiet enim habitus huius mundi.

" Verum in eo ipso, quod dixit quia 'vanitati creatura subiecta est', etiam initium eius ostendit.

Si enim 'vanitati creatura subiecta est' propter 'spem' aliquam, ex causa utique subiecta est, et quod ex causa est, necesse est ut coeperit; non enim poterat sine ullo initio 'vanitati creatura esse subiecta' et sperare 'liberari a servitute corruptionis', quae servire corruptioni non coeperat.

Sed et quam plurima alia in divinis scripturis huiusmodi dicta reperiet si quis requirat ex otio, quibus et initium habere mundus et finem sperare dicatur.

3502
2. Si quis ergo est qui adversetur in hac parte vel auctoritati scripturae nostrae vel fidei, inquiremus ab eo, utrum dicat deum conpraehendere posse omnia, an non posse?

Et dicere quidem 'non posse' manifeste impium est.

Si vero, quod necesse est, dixerit quia omnia conpraehendit, superest ut eo ipso quo conpraehendi possunt, et initium habere intellegantur et finem.

Nam quod penitus sine ullo initio est, conpraehendi omnino non potest.

In quantumcumque enim se intellectus extenderit, in tantum conpraehendendi facultas sine fine subducitur et differtur, ubi initium non habetur.

3503
3. Sed solent nobis obicere dicentes: Si coepit mundus ex tempore, quid ante faciebat deus quam mundus inciperet?

Otiosam enim et immobilem dicere naturam dei impium est simul et absurdum, vel putare quod bonitas aliquando bene non fecerit et omnipotentia aliquando non egerit potentatum.

Haec nobis obicere solent dicentibus mundum hunc ex certo tempore coepisse et secundum scripturae fidem annos quoque aetatis ipsius numerantibus.

Ad quas propositiones non arbitror aliquem haereticorum secundum rationem dogmatis sui posse facile respondere.

Nos vero consequenter respondebimus observantes regulam pietatis et dicentes quoniam non tunc primum, cum visibilem istum mundum fecit deus, coepit operari, sed sicut post corruptionem huius erit alius mundus, ita et antequam hic esset, fuisse alios credimus.

Quod utrumque divinae scripturae auctoritate firmabitur.

Nam quod erit post hunc alius mundus, Esaias docet dicens: "Erit caelum novum et terra nova, quae ego faciam permanere in conspectu meo, dicit dominus.

" Quod autem ante hunc mundum fuerint etiam alii, Ecclesiastes ostendit dicens: "Quid est quod factum est? ipsum quod futurum est.

Et quid est quod creatum est? hoc ipsum quod creandum est; et nihil est omnino recens sub sole.

Si qui loquetur et dicet: 'Ecce hoc novum est,' iam fuit id in saeculis, quae fuerunt ante nos.

" Quibus testimoniis utrumque simul probatur, quod et ante fuerint saecula et futura sint postmodum.

Non tamen putandum est plures simul mundos esse, sed post hunc iterum alium futurum; de quibus nunc non est necessarium per singula repetere, cum id iam in superioribus fecerimus.

3504
4. Illud sane otiose praetereundum esse non arbitror, quod scripturae sanctae conditionem mundi novo quodam et proprio nomine nuncuparunt, dicentes g-katabolên mundi (quod latine satis inproprie translatum constitutionem mundi dixerunt; g-katabolê vero in graeco magis deicere significat, id est deorsum iacere, quod latine inproprie, ut diximus, constitutionem mundi interpraetati sunt), sicut in evangelio secundum Iohannem, cum dicit salvator: "Et erit tribulatio in illis diebus, qualis non fuit a constitutione mundi" (hic constitutio g-katabolê dicta est, quod ita intellegendum est, sicut superius exposuimus).

Sed et apostolus in epistola ad Ephesios eodem sermone usus est, cum ait: "Qui elegit nos ante constitutionem mundi" (et hic constitutionem mundi g-katabolên dixit, eodem sensu quo superius interpraetati sumus intellegendam).

Dignum igitur videtur inquirere, quid est quod hoc novo nomine indicetur.

Et arbitror, quoniam quidem finis et consummatio sanctorum erit in his, 'quae non videntur et aeterna sunt', ex ipsius finis contemplatione, sicut in superioribus frequenter ostendimus, simile etiam initium rationabiles creaturas habuisse censendum est.

Et si tale initium habuerunt, qualem finem sperant, fuerunt sine dubio iam ab initio in his, 'quae non videntur et aeterna sunt'.

Quod si est, de superioribus ad inferiora descensum est non solum ab his animabus, quae id motuum suorum varietate meruerunt, verum et ab his, qui ad totius mundi ministerium ex illis superioribus et invisibilibus ad haec inferiora et visibilia deducti sunt, licet non volentes.

"Vanitati quippe creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit in spe," quo vel sol vel luna vel stellae vel angeli dei explerent obsequium mundo; et his animabus, quae ob nimios defectus mentis suae crassioribus istis et solidioribus indiguere corporibus, et propter eos, quibus hoc erat necessarium, mundus iste visibilis institutus est.

Ex hoc ergo communiter omnium per hanc significantiam, id est per g-katabolên, a superioribus ad inferiora videtur indicari deductio.

Spem sane libertatis universa 'creatura' gerit, ut 'a servitutis corruptione liberetur', cum 'filii dei', qui vel prolapsi vel dispersi sunt, in unum fuerint congregati, vel cum cetera officia expleverint in hoc mundo, quae solus cognoscit omnium artifex deus.

Talem vero ac tantum factum esse putandum est mundum, qui vel omnes eas animas, quae in hoc mundo statutae sunt exerceri, caperet, vel omnes eas virtutes, quae adesse eis et dispensare eas ac iuvare paratae sunt.

Unius namque naturae esse omnes rationabiles creaturas, ex multis adsertionibus conprobatur; per quod solum dei iustitia in omnibus earum dispensationibus defendi potest, dum unaquaeque in semet ipsa habet causas, quod in illo vel in illo vitae ordine posita est.

3505
5. Hanc ergo dispositionem dei, quam postea ordinavit, iam tum ab origine mundi rationibus causis que prospectis vel eorum, qui pro defectu mentis venire in corpora merebantur, vel eorum, qui visibilium cupiditate raptabantur, sed et illorum, qui vel volentes vel inviti praestare officia quaedam his, qui in hunc statum deciderant, conpellabantur ab eo, qui 'in spe' subiciebat, non intellegentes quidam nec advertentes quod ex praecedentibus liberi arbitrii causis instituta fuisset a deo dispositionis ista varietas, arbitrati sunt vel fortuitis motibus vel fatali necessitate agi omnia, quae in hoc mundo sunt, nec esse aliquid in nostro arbitrio.

Unde nec dei providentiam inculpabilem adsignare potuerunt.

3506
6. Sicut autem diximus quia multis vel ministris vel rectoribus vel auxiliatoribus eguerunt animae omnes, quae in hoc mundo versatae sunt: ita in novissimis temporibus, cum iam finis mundo proximus immineret et in ultimam perditionem omne humanum vergeret genus, infirmatis non solum his, qui regebantur, verum etiam illis, quibus regendi fuerat sollicitudo commissa, non iam tali auxilio nec similibus sui indiguit defensoribus, sed auctoris ipsius et creatoris sui opem poposcit, qui et his oboediendi et illis regendi corruptam profanam que restitueret disciplinam.

Unde unigenitus filius dei, qui erat verbum et sapientia patris, cum esset in 'ea gloria' apud patrem, 'quam habuit antequam mundus esset', 'exinanivit semet ipsum et formam servi accipiens' efficitur 'oboediens usque ad mortem', ut oboedientiam doceret eos, qui non aliter nisi per oboedientiam salutem consequi poterant, regendi quoque regnandi que corruptas restitueret leges, dum 'omnes inimicos subicit pedibus suis', et per hoc quod 'necesse est eum regnare', donec ponat inimicos suos sub pedibus suis' et 'novissimum inimicum destruat mortem', rectores ipsos regendi doceat moderamina.

Quia ergo non solum regendi vel regnandi verum etiam oboediendi, ut diximus, reparare venerat disciplinam, in semet ipso prius complens quod ab aliis volebat impleri, idcirco non solum 'usque ad mortem crucis' patri 'oboediens' factus est, verum etiam in consummatione saeculi in semet ipso conplectens omnes, quos subicit patri et qui per eum veniunt ad salutem, cum ipsis et in ipsis ipse quoque 'subiectus' dicitur patri, dum 'omnia in ipso constant', 'et ipse est caput' omnium, 'et in ipso' est salutem consequentium 'plenitudo'.

Hoc ergo est quod de eo dicit apostolus: "Cum autem omnia ei fuerint subiecta, tunc et ipse filius subiectus erit ei, qui sibi subdidit omnia, ut sit deus omnia in omnibus."

3507
7. Verum nescio quo pacto haeretici non intellegentes apostoli sensum, qui in his verbis continetur, subiectionis in filio nomen infamant; cuius appellationis si proprietas requiritur, ex contrariis facile poterit inveniri.

Nam si subiectum esse non est bonum, restat ut illud, quod contrarium est, bonum sit, id est non esse subiectum.

Sermo namque apostoli secundum quod isti volunt hoc videtur ostendere, dum dicit: "Cum autem subiecta fuerint ei omnia, tunc et ipse filius subiectus erit ei, qui sibi subdidit omnia," ut quasi is, qui nunc patri subiectus non sit, subiectus futurus sit tunc, cum prius ei pater universa subiecerit.

Sed miror quomodo hoc intellegi possit, ut is, qui nondum sibi subiectis omnibus non est ipse subiectus, tunc 'cum subiecta sibi fuerint omnia', cum rex omnium fuerit et potestatem tenuerit universorum, tunc eum subiciendum putent, cum subiectus ante non fuerit, non intellegentes quod subiectio Christi ad patrem beatitudinem nostrae perfectionis ostendit et suscepti ab eo operis palmam declarat, cum non solum regendi ac regnandi summam, quam in universa emendaverat creatura, verum etiam oboedientiae et subiectionis correcta reparata que humani generis patri offerat instituta.

Si ergo bona et salutaris accipitur ista subiectio, qua 'subiectus' esse dicitur filius patri, valde consequens et cohaerens est ut et 'inimicorum' quae dicitur filio dei esse subiectio salutaris quaedam intellegatur et utilis; ut sicut cum dicitur 'filius' patri 'subiectus', perfecta universae creaturae restitutio declaratur, ita cum filio dei 'inimici' dicuntur esse subiecti, subiectorum salus in eo intellegatur et reparatio perditorum.

3508
8. Verum certis quibusque et modis et disciplinis et temporibus subiectio ista complebitur, id est non necessitate aliqua ad subiectionem cogente nec per vim subditus fiet omnis mundus deo, sed verbo ratione doctrina provocatione meliorum institutionibus optimis comminationibus quoque dignis et conpetentibus, quae iuste immineant his, qui salutis et utilitatis suae curam sanitatem que contemnunt.

Denique et nos homines, cum vel servos vel filios erudimus, dum adhuc per aetatem rationis incapaces sunt, minis eos et metu cohercemus; cum verbo boni, utilis et honesti intellegentiam ceperint, tunc iam cessante verberum metu, verbo ac ratione suasi ad omnia quae bona sunt adquiescunt.

Quomodo autem servata omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertate unusquisque debeat dispensari, id est quos velut iam paratos et capaces sermo dei et inveniat et instruat, quos autem interim differat, a quibus vero penitus occultetur et longe eorum a se fieri dispenset auditum, quosque rursum contemnentes indicatum sibi et praedicatum verbum dei correptionibus quibusdam et castigationibus inlatis perurgeat ad salutem conversionem que eorum quodammodo exigat et extorqueat, quibus vero etiam occasiones quasdam praestet salutis, ita ut interdum etiam ex responsione sola fide prolata indubitatam quis ceperit salutem, quibus haec ex causis vel quibus occasionibus fiant, quid ve in his intro inspiciens divina sapientia, vel quos motus propositi eorum videns haec universa dispenset: soli deo cognitum est et unigenito eius, 'per quem creata ac reparata sunt universa', et spiritui sancto, per quem cuncta sanctificantur, "qui ab ipso patre procedit," cui est gloria in aeterna saecula. Amen.

3600

6 De consummatione mundi.

3601
1. De fine vero et consummatione omnium iam quidem et in superioribus pro viribus nostris disseruimus, secundum quod divinae scripturae indulsit auctoritas, quae sufficere ad instructionem putamus, paucis etiam nunc ammonitis, quoniam in hunc nos locum quaestionis ordo perduxit.

Igitur summum bonum, ad quod natura rationabilis universa festinat, qui etiam finis omnium dicitur, a quam plurimis etiam philosophorum hoc modo terminatur, quia summum bonum sit, prout possibile eset, similem fieri deo.

Sed hoc non tam ipsorum inventum, quam ex divinis libris ab eis adsumptum puto.

Hoc namque indicat Moyses ante omnes, cum primam conditionem hominis enarrat dicens: "Et dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

" Tum deinde addit: "Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos.

" Hoc ergo quod dixit "ad imaginem dei fecit eum" et de similitudine siluit, non aliud indicat nisi quod 'imaginis' quidem dignitatem in prima conditione percepit, 'similitudinis' vero ei perfectio in consummatione servata est: scilicet ut ipse sibi eam propriae industriae studiis ex dei imitatione conscisceret, quo possibilitate sibi perfectionis in initiis data per 'imaginis' dignitatem, in fine demum per operum expletionem perfectam sibi ipse 'similitudinem' consummaret.

Sed apertius haec et evidentius ita se habere Iohannes apostolus definit, hoc modo pronuntians: "Filioli, nondum scimus quid futuri sumus; si vero revelatus nobis fuerit" (de salvatore sine dubio dicens) "similes illi erimus.

" Per quod certissime indicat et finem omnium, quem adhuc sibi dicit ignotum, et similitudinem dei sperandam, quae pro meritorum perfectione praestabitur.

Ipse quoque dominus in evangelio haec eadem non solum futura, verum etiam sui intercessione futura designat, dum ipse hoc a patre discipulis suis impetrare dignatur dicens: "Pater, volo ut ubi ego sum et isti me cum sint;" et "sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint.

" In quo iam videtur ipsa similitudo, si dici potest, proficere et ex simili 'unum' iam fieri, pro eo sine dubio quod in consummatione vel fine 'omnia et in omnibus deus' est.

In quo requiritur a nonnullis, si ratio naturae corporeae, quamvis expurgatae ad liquidum et penitus spiritalis effectae, non videatur obsistere vel ad similitudinis dignitatem vel ad unitatis proprietatem, quod naturae divinae, quae utique principaliter incorporea est, nec similis videatur posse dici quae in corpore est natura nec unum cum ea vere ac merito designari, maxime cum id, quod 'unum est filius cum patre', ad naturae proprietatem referendum fidei veritas doceat.


3602
2. Cum ergo in fine 'deus esse omnia et in omnibus' promittatur, sicut consequens est, non est opinandum venire ad illum finem animalia vel pecora vel bestias, ne etiam in animalibus aut pecoribus vel bestiis deus inesse designetur; sed nec ligna vel lapides, ne in his quoque esse dicatur deus.

Ita ne ullam quidem malitiam ad illum finem putandum est pervenire, ne dum 'in omnibus deus esse' dicitur, etiam in aliquo malitiae vasculo inesse dicatur.

Nam etiamsi nunc quoque ubique et 'in omnibus esse' dicimus deum, pro eo quod nihil potest esse vacuum deo, non tamen ita esse dicimus, ut 'omnia' sit nunc in quibus est.

Unde diligentius intuendum est quale est hoc, quod perfectionem beatitudinis rerum que finem significat, quod non solum 'in omnibus esse' dicitur deus, sed etiam 'omnia' esse dicitur deus.

Quae sint ergo ista 'omnia', quae deus futurus sit 'in omnibus', requiramus.

3603
3. Et ego quidem arbitror quia hoc, quod 'in omnibus omnia esse' dicitur deus, significet etiam in singulis eum 'omnia esse'.

Per singulos autem 'omnia' erit hoc modo, ut quidquid rationabilis mens, expurgata omni vitiorum faece atque omni penitus abstersa nube malitiae, vel sentire vel intellegere vel cogitare potest, 'omnia' deus sit nec ultra iam aliquid aliud nisi deum sentiat, deum cogitet, deum videat, deum teneat, omnis motus sui deus modus et mensura sit; et ita erit ei 'omnia' deus: non enim iam ultra mali boni que discretio, quia nusquam malum ('omnia' enim ei deus est, cui iam non adiacet malum), nec ultra ex arbore sciendi 'bonum et malum' edere concupiscet qui semper in bono est, et cui 'omnia' deus est.

Si ergo finis ad principium reparatus et rerum exitus conlatus initiis restituet illum statum, quem tunc habuit natura rationabilis, cum de ligno sciendi 'bonum et malum' edere non egebat, ut amoto omni malitiae sensu et ad sincerum purum que deterso solus qui est unus deus bonus hic ei fiat 'omnia', et non in paucis aliquibus vel pluribus sed ut 'in omnibus' ipse sit 'omnia', cum iam nusquam 'mors', nusquam 'aculeus' mortis, nusquam omnino malum: tunc vere deus 'omnia in omnibus' erit.

Verum istam perfectionem ac beatitudinem rationabilium naturarum ita demum quidam permanere in eo statu quo supra diximus putant, id est ut deum 'omnia' habeant, et deus eis sit 'omnia', si nullatenus eas societas naturae corporalis amoveat.

Alioquin aestimant gloriam summae beatitudinis inpediri, si materialis substantiae interseratur admixtio.

De qua re plenius nobis in superioribus quae occurrere potuerunt pertractata atque digesta sunt.

3604
4. Nunc vero quoniam apud apostolorum Paulum mentionem 'spiritalis corporis' invenimus, qualiter etiam inde sentiri debeat de hoc, tantummodo prout possumus requiramus.

Quantum ergo sensus noster capere potest, qualitatem spiritalis corporis talem quandam esse sentimus, in quo inhabitare deceat non solum sanctas quasque perfectas que animas, verum etiam omnem illam creaturam, quae 'liberabitur a servitute corruptionis'.

De quo corpore etiam illud apostolus dixit quia "domum habemus non manu factam, aeternam in caelis," id est in mansionibus beatorum.

Ex hoc ergo coniecturam capere possumus, quantae puritatis, quantae subtilitatis quantae que gloriae sit qualitas corporis illius, si conparationem faciamus eius ad ea, quae nunc, licet caelestia sint et splendidissima corpora, 'manu facta' tamen sunt et visibilia.

De illo autem dicitur domus esse 'non manu facta', sed 'aeterna in caelis'.

Quia ergo "quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt," omnibus his corporibus, quae sive in terris sive in caelis videmus et quae videri possunt et 'manu facta' sunt et 'aeterna' non sunt, multa longe praelatione praecellit illud, quod et visibile non est nec 'manu' factum est, sed 'aeternum' est.

Ex qua conparatione conici potest, quantus decor, quantus splendor quantus que fulgor sit 'corporis spiritalis', et verum esse illud, quod dictum est, quia "oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit deus his, qui diligunt eum.

" Non autem dubitandum est naturam corporis huius nostri voluntate dei, qui talem fecit eam, usque ad illam qualitatem subtilissimi et purissimi ac splendidissimi corporis posse a creatore perduci, prout rerum status vocaverit et meritum rationabilis naturae poposcerit.

Denique cum varietate et diversitate mundus indiguit, per diversas rerum facies species que omni famulatu praebuit se materia conditori, utpote domino et creatori suo, quo diversas caelestium terrenorum que ex ea duceret formas.

Cum vero res ad illud coeperint festinare, 'ut sint omnes unum', sicut est 'pater cum filio unum', consequenter intellegi datur quod, ubi omnes 'unum' sunt, iam diversitas non erit.

3605
5. Propterea namque etiam 'novissimus inimicus', qui 'mors' appellatur, destrui dicitur, ut neque ultra triste sit aliquid, ubi mors non est, neque diversum sit, ubi non est inimicus.

'Destrui' sane 'novissimus inimicus' ita intellegendus est, non ut substantia eius quae a deo facta est pereat, sed ut propositum et voluntas inimica, quae non a deo sed ab ipso processit, intereat.

'Destruetur' ergo, non ut non sit, sed ut 'inimicus' et 'mors' non sit.

'Nihil' enim omnipotenti 'inpossibile est', nec insanabile est aliquid factori suo; propterea enim fecit omnia, ut essent; et ea, quae facta sunt, ut essent, non esse non possunt.

Propter quod immutationem quidem varietatem que recipient, ita ut pro meritis vel in meliore vel in deteriore habeantur statu; substantialem vero interitum ea, quae a deo ad hoc facta sunt, ut essent et permanerent, recipere non possunt.

Non enim ea, quae opinione vulgi interire creduntur, continuo etiam vel fidei vel veritatis ratio ea interisse consentit.

Denique caro nostra ab inperitis et infidelibus ita post mortem deperire aestimatur, ut nihil prorsus substantiae suae reliquum habere credatur.

Nos vero, qui resurrectionem eius credimus, immutationem eius tantummodo per mortem factam intellegimus, substantiam vero certum est permanere et voluntate creatoris sui certo quo tempore reparari rursus ad vitam, atque iterum permutationem eius fieri; ut quae primo fuit caro 'ex terra terrena', tum deinde dissoluta per mortem et iterum facta "cinis ac terra" ("quoniam terra es" inquit "et in terram ibis") rursum resuscitetur e terra et post hoc iam, prout meritum inhabitantis animae poposcerit, in gloriam 'corporis' proficiat 'spiritalis'.

3606
6. In hunc ergo statum omnem hanc nostram substantiam corporalem putandum est perducendam, tunc cum omnia restituentur, ut 'unum' sint, et cum deus fuerit 'omnia in omnibus'.

Quod tamen non ad subitum fieri sed paulatim et per partes intellegendum est, infinitis et immensis labentibus saeculis, cum sensim et per singulos emendatio fuerit et correctio prosecuta, praecurrentibus aliis et velociore cursu ad summa tendentibus, aliis vero proximo quoque spatio insequentibus, tum deinde aliis longe posterius: et sic per multos et innumeros ordines proficientium et deo se ex inimicis reconciliantium pervenitur usque ad 'novissimum inimicum', qui dicitur 'mors', ut etiam ipse 'destruatur', ne ultra sit inimicus.

Cum ergo restitutae fuerint omnes rationabiles animae in huiuscemodi statum, tunc etiam natura huius corporis nostri in 'spiritalis corporis' gloriam perducetur.

Sicut enim de rationabilibus naturis videmus non alias esse, quae pro peccatis in indignitate vixerint, et alias, quae pro meritis ad beatitudinem invitatae sint, sed has easdem, quae antea fuerant peccatrices, conversas postmodum et deo reconciliatas videmus ad beatitudinem revocari: ita etiam de natura corporis sentiendum est quod non aliud corpus est, quo nunc in ignobilitate et in corruptione et in infirmitate utimur, et aliud erit illud, quo in incorruptione et in virtute et in gloria utemur, sed hoc idem abiectis his infirmitatibus, in quibus nunc est, in gloriam transmutabitur, 'spiritale' effectum, ut quod fuit 'indignitatis vas', hoc ipsum expurgatum fiat 'vas honoris' et beatitudinis habitaculum.

In quo statu etiam permanere semper et immutabiliter creatoris voluntate credendum est, fidem rei faciente sententia apostoli Pauli dicentis: "Domum habemus non manu factam, aeternam in caelis.

" Non enim secundum quosdam Graecorum philosophos praeter hoc corpus, quod ex quattuor constat elementis, aliud quintum corpus, quod per omnia aliud sit et diversum ab hoc nostro corpore, fides ecclesiae recipit; quoniam neque ex scripturis sanctis vel suspicionem aliquam de his proferre quis potest neque ipsa rerum consequentia hoc recipi patitur, maxime cum manifeste definiat sanctus apostolus quia non nova aliqua corpora resurgentibus a mortuis dentur, sed haec ipsa, quae viventes habuerant, ex deterioribus in melius transformata recipiant.

Ait enim: "Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale" et "seminatur in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in infirmitate, resurget in virtute; seminatur in ignobilitate, resurget in gloria.

" Sicut ergo profectus est homini quidam, ut cum sit prius 'animalis homo' nec intellegat 'quae sunt spiritus dei', veniat in hoc per eruditionem, ut efficiatur 'spiritalis' et 'diiudicet omnia, ipse vero a nemine diiudicetur': ita etiam de corporis statu putandum est quod idem ipsum corpus, quod nunc pro ministerio animae nuncupatum est animale, per profectum quendam, cum anima adiuncta deo 'unus' cum eo 'spiritus' fuerit effecta, iam tum corpus quasi spiritui ministrans in statum qualitatem que proficiat spiritalem, maxime cum, sicut saepe ostendimus, talis a conditore facta sit natura corporea, ut in quamcumque voluerit vel res poposcerit qualitatem facile subsequatur.

3607
7. Omnis igitur haec ratio hoc continet, quod duas generales naturas condiderit deus: naturam visibilem, id est corpoream, et naturam invisibilem, quae est incorporea.

Istae vero duae naturae diversas sui recipiunt permutationes.

Illa quidem invisibilis, quae et rationabilis est, animo proposito que mutatur pro eo quod arbitrii sui libertate donata est; et per hoc aliquando in bonis, aliquando in contrariis invenitur.

Haec vero natura corporea substantialem recipit permutationem; unde et ad omne quodcumque moliri vel fabricari vel retractare voluerit artifex omnium deus, materiae huius habet in omnibus famulatum, ut in quascumque vult formas vel species, prout rerum merita deposcunt, naturam corpoream transmutet et transferat.

Quod evidenter propheta designans ait: "Deus" inquit "qui facit omnia et transmutat."

3608
8. Iam sane illud quaerendum est, si tunc, cum erit 'deus omnia in omnibus', in consummatione omnium universa corporis natura una specie constabit, et omnis qualitas corporis illa sola erit, quae in illa inenarrabili gloria fulgebit, quae spiritalis corporis futura esse sentienda est.

Si enim recte accipimus id, quod in initio libri sui Moyses scribit dicens: "In principio fecit deus caelum et terram," hoc esse 'principium' totius creaturae, ad hoc 'principium' finem omnium consummationem que convenit revocari, id est ut illud caelum atque illa terra habitatio et requies sit piorum; ita ut prius 'terrae' illius sancti quique et 'mansueti hereditatem capiant', quoniam quidem hoc et lex et prophetae et evangelium docet.

In qua terra puto esse veras illas et vivas formas illius observantiae, quam Moyses per 'legis umbram' tradebat.

De quibus dictum est quia "exemplario et umbrae deserviunt caelestium," hi scilicet, qui serviebant in lege.

Sed et ad ipsum Moysen dictum est: "Vide ut facias omnia secundum formam et similitudinem, quae tibi ostensa est in monte.

" Unde mihi videtur quod, sicut in hac terra 'lex paedagogus' quidam fuit eorum, qui 'ad Christum' ab ipsa perduci deberent, eruditi ab ea et instituti, ut facilius possent post institutionem legis perfectiora quaeque Christi instituta suscipere, ita etiam illa terra, sanctos quosque suscipiens, verae et aeternae legis institutionibus eos prius imbuat et informet, quo facilius etiam caeli perfecta illa et quibus addi iam nihil potest instituta patiantur; in quo vere erit illud, quod 'aeternum' dicitur 'evangelium' et 'testamentum' semper 'novum', quod numquam 'veterescet'.

3609
9. Hoc itaque modo in consummatione ac restitutione omnium fieri putandum est, ut paulatim proficientes et ascendentes modo et ordine perveniant primo ad terram illam et eruditionem, quae in ea est, in qua ad meliora et illa, quibus iam addi nihil potest, instituta praeparentur.

Post 'actores' enim et 'procuratores' Christus dominus, qui est rex omnium, regnum ipse suscipiet, id est post eruditionem sanctarum virtutum eos, qui eum capere possunt secundum quod sapientia est, ipse instruet, regnans in eis tamdiu usquequo eos etiam patri subiciat 'qui sibi subdidit omnia', id est ut, cum capaces dei fuerint effecti, sit eis 'deus omnia in omnibus'.

Tunc ergo consequenter etiam natura corporea illum summum et cui addi iam nihil possit recipiet statum.

Hactenus nobis etiam corporeae naturae vel spiritalis corporis ratione discussa, arbitrio legentis relinquimus ex utroque quod melius iudicaverit eligendum.

Nos vero in his finem libri tertii faciamus.

4000

LIBER QUARTUS

4100
1 Quod scripturae divinitus inspiratae sunt.

4101
1. Verum quoniam de tantis et talibus rebus disserentibus non sufficit humanis sensibus et communi intellectui summam rei committere et, ut ita dixerim, visibiliter de invisibilibus pronuntiare, assumenda sunt nobis ad probationem horum, quae dicimus, etiam divinarum scripturarum testimonia.

Quae testimonia ut certam et indubitatam habeant fidem sive in his, quae dicenda a nobis, sive quae iam dicta sunt, necessarium prius videtur ostendere quod ipsae scripturae divinae sint, id est dei spiritu inspiratae.

Igitur quam poterimus breviter etiam de hoc adsignabimus ex ipsis divinis scripturis quae nos conpetenter moverint proferentes, id est de Moyseo primo, legislatore gentis Hebraeae, et ex verbis Iesu Christi, auctoris et principis Christianorum religionis et dogmatis.

Cum enim permulti legislatores extiterint apud Graecos et barbaros, innumeri quoque doctores vel philosophi veritatem se pollicentes adserere, nullum meminimus legislatorem adfectum quendam et studium etiam exterarum gentium animis inicere potuisse, ut leges suas vel susciperent libenter vel cum omni animi intentione defenderent.

Nemo ergo eam quae sibi visa est veritatem non solum pluribus aliis exteris nationibus, sed ne uni quidem genti ita insinuare atque inolescere potuit, ut ad omnes eius scientia vel credulitas perveniret.

Et quidem dubitari non potest quod et legislatores optaverint observari ab omnibus, si fieri posset, hominibus leges suas, et magistri, omnibus innotescere eam quae sibi visa fuerat veritatem.

Sed scientes quia id omnino non possent, nec virtus in eis aliqua tanta subsisteret, quae etiam exteras nationes ad legum suarum vel adsertionum observantiam provocaret, ne conari quidem hoc aut incipere omnino ausi sunt, ne inprudentes eos etiam in hoc inefficax et inexplebile notaret inceptum.

At vero in omni orbe terrarum, in omni Graecia atque universis exteris nationibus innumeri sunt et inmensi, qui relictis patriis legibus et his, quos putabant deos, ad observantiam Moysi legis et discipulatum se Christi cultum que tradiderunt, et hoc non sine ingenti odio adversum se commoto eorum, qui simulacra venerantur, ita ut ab his frequenter et cruciatibus adfligantur, nonnumquam etiam agantur in mortem; amplectuntur tamen et cum omni affectu custodiunt doctrinae Christi sermonem.

4102
2. Et est videre quomodo brevi tempore ipsa religio creverit, poenis cultorum mortibus que proficiens, sed et bonorum direptionibus atque omni ab his suppliciorum genere tolerato; et eo maxime mirum est quod ne doctores quidem ipsi vel satis idonei sunt vel satis plures: 'praedicatur' tamen sermo iste 'in omni orbe terrarum', ita ut 'Graeci ac barbari, sapientes et insipientes' religionem Christianae doctrinae suscipiant.

Ex quo dubium non est 'non haec humanis' viribus aut 'opibus' agi, ut cum omni potestate et credulitate sermo Christi Iesu apud omnium mentes atque animos convalescat.

Nam et praedicta esse ab eo haec ipsa et divinis ab eo responsis confirmata, manifestum est cum dicit quia "apud praesides et iudices adducemini propter me, in testimonium ipsis et gentibus;" et rursum: "Praedicabitur hoc evangelium in omnibus gentibus;" et iterum: "Multi mihi dicent in illa die: Domine, domine, nonne in tuo nomine manducavimus et bibimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus? et dicam eis: Discedite a me, operarii iniquitatis, numquam cognovi vos.

" Quae si ita quidem dicta ab eo fuissent nec tamen ad finem ea, quae praedicta sunt, pervenissent, fortassis minus esse vera viderentur nec habere aliquid auctoritatis.

Nunc vero cum in effectum res, quae fuerant ab eo praedictae, perveniant, cum tanta autem potestate atque auctoritate praedictae sint, manifestissime declaratur deum vere esse, qui homo factus salutaria praecepta hominibus tradidit.

4103
3. Quid vero inde dicendum est quod prophetae de ipso antea praedixerant 'non cessaturos principes ex Iuda neque duces ex femoribus eius, usquequo veniat ille, cui repositum est', regnum scilicet, et 'usquequo veniat expectatio gentium'?

Manifestissime enim ex ipsa historia apparet et ex his, quae hodie pervidentur, quia ex temporibus Christi ultra reges apud Iudaeos non extiterunt.

Sed et omnes illae ambitiones Iudaicae, in quibus iactantiae quam plurimum gerebant et in quibus exultabant, id est vel de templi decore vel de altaris insignibus atque omnibus illis sacerdotalibus infulis indumentis que pontificum, simul universa destructa sunt.

Completa est enim prophetia, quae dixerat: "Per dies multos sedebunt filii Israhel sine rege, sine principe; non erit hostia nec altare nec sacerdotium nec responsa.

" His ergo testimoniis utimur adversum eos, qui videntur adserere de his, quae in Genesi ab Iacob dicta sunt, quod de Iuda dicta sint et dicunt permanere adhuc principem ex genere Iudae, istum videlicet, qui est gentis ipsorum princeps, quem nominant patriarcham, nec deficere posse de semine eius qui permaneant usque ad adventum eius Christi, quem sibi ipsi describunt.

Sed si verum est quod ait propheta, quia "dies multos sedebunt filii Israhel sine rege, sine principe; nec erit hostia nec altare nec sacerdotium," et utique ex quo subversum est templum 'nec hostiae' offeruntur 'nec altare' invenitur 'nec sacerdotium' constat: certissimum est defecisse 'principes ex Iuda', sicut scriptum est, et 'ducem ex femoribus eius, usquequo venit ille, cui repositum est'.

Constat ergo quia 'venit ille, cui repositum est', in quo et 'expectatio gentium' est.

Quod manifeste videtur impletum de multitudine eorum, qui per Christum deo ex diversis gentibus crediderunt.

4104
4. Sed et in Deuteronomii cantico per prophetiam designatur pro peccatis prioris populi futura esse insensatae gentis electio, non alia utique quam haec, quae per Christum facta est.

Sic enim ait: "Exacerbaverunt me in simulacris suis, et ego in zelo concitabo eos, in gente insipiente inritabo eos.

" Est ergo satis evidenter agnoscere, quemammodum Hebraei, qui deum 'exacerbasse' dicuntur in his, qui non sunt dii, et inritasse eum 'in simulacris suis', inritati sunt et ipsi in zelotypia per 'gentem insipientem', quam deus 'elegit' per adventum Christi Iesu et discipulos eius.

Sic enim dicit apostolus: "Videte enim vocationem vestram, fratres, quoniam non multi sapientes inter vos secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit deus et ea, quae non sunt, ut ea, quae erat prius, destrueret.

" Non ergo 'glorietur' 'carnalis Israhel'; ita namque ab apostolo vocatur: "non" inquam "glorietur caro in conspectu dei."

4105
5. Sed et de his, quae in psalmis prophetantur de Christo, quid dicendum est, in eo maxime, qui superscribitur "Canticum pro dilecto," ubi refertur quia "lingua" eius "calamus scribae velociter scribentis, decorus specie super filios hominum", quoniam "effusa est gratia in labiis eius?"

Indicium autem 'effusae gratiae in labiis eius' hoc est, quod brevi tempore transacto doctrinae eius (anno enim et aliquot mensibus docuit) universus tamen orbis doctrina ac fide pietatis eius impletus est.

'Orta est' enim "in diebus eius iustitia et multitudo pacis" permanens 'usque ad' finem, qui finis 'ablatio lunae' appellata est; 'et dominatur' "a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.

" Datum est autem et 'signum' domui David.

'Virgo enim in utero concepit et peperit Emmanuhel', quod est interpretatum 'nobis cum deus'; et impletum est quod ait ipse propheta: "Nobis cum deus.

Scitote, gentes, et vincimini.

" 'Victi' enim 'nos sumus' et superati, qui ex gentibus sumus, et velut exuviae quaedam victoriae eius existimus, qui eius gratiae nostra colla subicimus.

Sed et locus nativitatis eius praedictus est in Michea propheta dicente: "Et tu Bethlem, terra Iuda, nequaquam exigua es in ducibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israhel.

" Sed et septimanae annorum impletae sunt usque ad Christum ducem, quas praedixerat Danihel propheta.

Adest nihilominus et is, qui per Iob praedicatus est 'beluam ingentem consumpturus', qui et 'dedit potestatem' familiaribus suis discipulis 'calcare super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici, nihil ab eo nocendis'.

Sed et si quis consideret apostolorum Christi per loca singula discursus, in quibus ab eo missi evangelium praedicarunt, inveniet quod et quae ausi sunt adgredi, supra hominem est, et quod explere quae ausi sunt potuerunt, ex deo est.

Si consideremus quomodo homines, novam doctrinam ab his audientes inferri, suscipere eos potuerunt, vel potius quod saepe eis volentes inferre perniciem divina quadam quae eis aderat virtute repressi sunt, inveniemus nihil in hac causa humanis viribus, sed totum divina virtute ac providentia procuratum, 'evidentibus procul dubio signis et virtutibus testimonium reddentibus verbo doctrinae que eorum.

4106
6. His autem breviter demonstratis, id est de deitate Iesu Christi et de omnibus his, quae de ipso prophetata fuerant, expletis, simul etiam illud arbitror adprobatum, quod et scripturae ipsae, quae de eo prophetaverunt, divinitus inspiratae sint, quae vel de adventu eius vel de potestate doctrinae vel de omnium gentium adsumptione praedixerant.

Quibus etiam illud addendum est, quod sive prophetarum vaticinatio sive Moysi lex divina esse et divinitus inspirata ex eo maxime inluminata est et probata, ex quo in hunc mundum Christus advenit.

Ante enim quam complerentur ea, quae ab illis fuerant praedicta, quamvis vera essent et a Deo inspirata, tamen ostendi vera esse non poterant pro eo quod nondum probarentur impleta; adventus vero Christi vera esse et divinitus inspirata quae dixerant declaravit, cum utique prius haberetur incertum, si eorum quae praedicta fuerant exitus esset implendus.

Sed et si qui cum omni studio et reverentia qua dignum est prophetica dicta consideret, in eo ipso dum legit et diligentius intuetur, certum est quod ab aliquo diviniore spiramine mentem sensum que pulsatus agnoscat non humanitus esse prolatos eos, quos legit, sed dei esse sermones; et ex semet ipso sentiet non humana arte nec mortali eloquio sed divino, ut ita dixerim, coturno libros esse conscriptos.

Legem ergo Moysei splendor adventus Christi per fulgorem veritatis inluminans, id quod superpositum erat litterae eius velamen abstraxit et omnia, quae cooperta inibi bona tegebantur, universis in se credentibus reseravit.

4107
7. Verum satis operosa res est enumerare singula, quae a prophetis olim praedicta sunt, qualiter vel quando completa sint, ut ex his videamur eos, qui dubitant, confirmare, cum possibile sit unicuique volenti de his diligentius noscere ex ipsis libris veritatis probamenta abundantius congregare.

Si vero his, qui minus in divinis eruditi sunt disciplinis, non statim in prima fronte litterae sensus, qui supra hominem est, videtur occurrere, nihil mirum est, quod quae divina sunt ad homines paulo latentius deferuntur et eo magis latent, quo quis vel incredulus fuerit vel indignus.

Nam cum certum sit omnia, quae in hoc mundo sunt vel geruntur, dei providentia dispensari, quaedam quidem satis evidenter apparent quod providentiae gubernatione digesta sint, alia vero tam occulte tam que inconpraehensibiliter explicantur, ut penitus in his lateat divinae ratio providentiae; ita ut interdum a nonnullis nec credantur quaedam ad providentiam pertinere, quoniam quidem ratio ab eis latet, per quam ineffabili quadam arte opera divinae providentiae dispensantur; quae tamen ratio non aequaliter omnibus in occulto est.

Nam et inter ipsos homines ab alio minus, ab alio amplius consideratur; plus vero ab omni homine, qui in terris est, quisque ille est caeli habitator agnoscit.

Et aliter claret corporum ratio, aliter arborum, aliter animalium, aliter vero tegitur animorum; et diversi rationabilium mentium motus qualiter per divinam providentiam dispensentur, plus quidem homines, non parum tamen, ut ego arbitror, etiam angelos latet.

Sed sicut non idcirco refellitur divina providentia ab his maxime, qui eam esse certi sunt, quia opera eius vel dispensationes humanis ingeniis conpraehendi non possunt: ita ne scripturae quidem sanctae divina esse inspiratio, quae per omne corpus eius extenditur, pro eo non putabitur, quod infirmitas intellegentiae nostrae non valet per singula verba occultas et latentes investigare sententias, dum in vilioribus et incomptis verborum vasculis divinae sapientiae thesaurus absconditur, sicut et apostolus designat dicens: "Habemus autem thesaurum hunc in vasis fictilibus," 'ut eo magis divinae potentiae virtus effulgeat', dum nullus humanae eloquentiae fucus in dogmatum veritate miscetur.

Si enim vel arte rhetorica vel calliditate philosophica conscripti libri nostri ad credendum inlicerent homines, sine dubio 'fides nostra' putaretur 'in verborum arte consistere atque in sapientia humana, et non in virtute dei'.

Nunc vero omnibus notum est quod 'praedicationis huius verbum' ita a quam plurimis in omni paene orbe susceptum est, ut 'non in suasoriis sapientiae verbis, sed in ostentatione spiritus et virtutis' esse intellegerent quae credebant.

Propter quod caelesti virtute, immo etiam plus quam caelesti, ad fidem credulitatem que perducti, pro eo scilicet, ut solum creatorem omnium nostrum deum colamus, temptemus et nos niti magnopere, quo 'derelinquentes initiorum Christi sermonem', quae sunt prima initia scientiae, 'ad perfectionem feramur', ut illa 'sapientia', quae 'perfectis' traditur, etiam nobis tradatur.

Ita namque pollicetur ille, cui commissa est huius sapientiae praedicatio, dicens: "Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam autem non huius mundi neque principum huius mundi, qui destruentur.

" Ex quo ostendit quia nihil commune habeat haec nostra sapientia, quantum ad sermonis decorem pertinet, cum huius mundi sapientia.

Haec igitur sapientia clarius et perfectius describetur in cordibus nostris, si nobis patefacta fuerit "secundum revelationem mysterii, quod temporibus aeternis absconditum est, nunc autem manifestatum est per scripturas propheticas" et 'per adventum domini et salvatoris nostri Iesu Christi', 'cui est gloria in aeterna saecula'. Amen.

4108

Origenes: de Principiis 3501