Hildegardis: Physicae 1222

CAP. CCXXII.---DE HARTENAUWE.

1222 Hartenauwe frigidus est, et pecoribus in pastu valet; medicinae autem non multum convenit, quia inculta et neglecta est herbula.




CAP. CCXXIII.---DE THYMO

[Note: [Col. 1208D] Thymus vulgaris.] [II, 181].

1223 Thymus calidus et siccus est. [Note: [Col. 1208D] Videtur aliquid deesse. Quae sequuntur usque ad verba putredinem ejusdem leprae minuit omittit ed. In reliquis etiam multum variat.] Et si quis bonas [Col. 1209A] herbas et condimenta addat, et calore ac fortitudine sua putredinem ejusdem doloris aufert. Nam si aliis herbis et condimentis non condiretur, eadem ulcera fortitudine sua perforaret, nec ea sanaret, si desuper poneretur. Sed et qui lepram in se habet, eamdem herbam aliis bonis herbis et pigmentis condiat, et sic lepram inungat, et calore et fortitudine sua putredinem ejusdem leprae minuit, lepra cujuscunque generis sit. Thymum cum terra radicum ejus accipiat, et igne fervere faciat, et per haec assum balneum sibi paret, et etiam thymum cum sibi adhaerente terra in caldario cum aqua coquat, et hoc modo sibi balneum faciat, et hoc saepe utatur, et calor et siccitas ejusdem herbae cum sicca terra ignita, ut praefatum est, pravos humores minuit, aut Deo non [Col. 1209B] placebit. Sed si quis a paralysi et a stechedo fatigatur, et a peste illa, quae membra hominis ita fatigat, quasi corrodantur et comedantur, accipiat salviam et bis tantum esulae, et ter tantum thymi ut esulae est, et in aqua coquat, et tunc eis hirczinum sepum addat, et bis tantum veteris arvinae, et sic unguentum faciat, et se juxta ignem cum eo ubi dolet perungat, et calor salviae et calor esulae cum thymi, et cum a suavitate calefactae aquae temperati addito, etiam calore hircini sepi et calore veteris arvinae injuste calidos et injuste frigidos humorum praedictorum dolores minuunt. Et idem unguentum pediculos in homine mortificat, cum illo si inungitur. [Note: [Col. 1209D] Reliqua desunt in edit.] Si sanguis et aqua in oculis homini, aut prae senectute [Col. 1209C] aut prae aliqua infirmitate, supra modum attenuantur, vadat ad viride gramen, et illud tam diu inspiciat, dum oculi ejus velut lacrymando madefiant, quia viriditas graminis illius hoc quod in oculis illius turbidum est aufert, et eos puros et lucidos facit




CAP. CCXXIV.---DE ALOE

[Note: [Col. 1209D] Vide etiam cap. 174, supra.] [III, 6].

1224 Herba aloen calida est. Homo autem qui gravia ulcera, id est scabies, in corpore habet, herbam istam accipiat, et ei aliquas incisiones sibula et alio minuto instrumento perforet, et in foramina ista praedictum mus infigat, et in purum vinum ponat; sed et ad pondus nummi accipiat tumorem illum qui aut in folio, aut in ramusculo nucis, velut faba aut velut pisa intumet, et hoc in praedictum [Col. 1209D] ramum mittat, et tam pransus quam jejunus, non [Col. 1210A] coctum, sed cum vino impositum bibat, et jecor curabitur [Note: [Col. 1209D] Haec non concordant cum initio capituli. [Col. 1210D] Vide supra cap. 211, De Hufflata minori.].





CAP. CCXXV.---DE PLIONIA

[II, 171].

1225 Plionia frigida est. Homo autem qui a gutta paralysis frequenter fatigatur, seu concutitur, radicem plioniae modice tundat et vino imponat, ut inde saporem habeat, et ad noctem, cum se collocat, bibat, et melius habebit.





CAP. CCXXVI.---DE RASELA

[II, 174].

1226
Rasela repentinum calorem habet. Et si vermes aut carnem hominis vel pecoris comedunt, succo razelae sal immittat, et loco illi ubi vermes carnes laedunt, imponat, et eas omnino mortificat.





CAP. CCXXVII.---DE DORTH

[II, 175].

1227
Dorth calida est. Si quis autem profundam et [Col. 1210B] pravam scabiem in capite habet, dorth in pulverem redigat, et veteri arvinae commisceat, et scabiem saepe ungat, et putredinem illius minuit.





CAP. CCXXVIII.---DE CARDO

[II, 176].

1228
Cardo calida est. Sed homo qui venenum comederit aut biberit, caput cardi, et radicem, et folia pulverizet, et pulverem istum aut in cibo aut in potu sumat, et venenum ab eo expellit. Et si quis uzslecht in corpore suo habet, eumdem pulverem recenti arvinae commisceat, et cum illo se ungat, et sanabitur.




CAP. CCXXIX.---DE EBULO

[Note: [Col. 1210D] In edit. II, 128. Deest in cod. ms].

1229 Ebulus frigidus et humidus est, et naturae hominis contrarius, ita ut si homo aliquis eum comederit, [Col. 1210C] periculosum esset illi. Sed si alicujus hominis caput sonum velut torrens aqua reddiderit, capiti illius ita frigidum circumponatur, et melius habebit. Et si aliquis homo in digitis aut in pedibus suis scabiosos ungues habet, fructus qui in ebulo nascuntur frequenter superponat, et liget, et ungues aut purgabuntur aut eradicabuntur, et sic alii renascentur.




CAP. CCXXX.---DE BASILISCA

[Note: [Col. 1210D] Ed. II, 128. Deest in ms.].

1230 Basilisca frigida est. Homo autem qui lingua sua paralysim habet, quod loqui non potest, basiliscam sub linguam suam ponat, et verba recipiet. Sed et qui fortes febres, aut tertianas, aut quartanas habet, basiliscam in vino coquat, melle addito, et colet, et jejunus et pransus, et ad noctem saepe bibat, et [Col. 1210D] febres in eo cessabunt.





LIBER SECUNDUS. DE ELEMENTIS.



[Col. 1209]



CAP. I.---DE AERE

[I, 7].

2001 [Col. 1209D]

Aer spiramen est quod in rore humorum germinantibus insudat, ita quod omnia virescunt, et quod per flatum flores educit, et quod per calorem omnia [Col. 1210D] ad maturitatem confirmat. Aer autem qui proximus dispositioni lunae et stellarum est, sidera humectat, velut terrenus aer terram et animalia rationabilia [irrationabilia ed.] et sensibilia secundum [Col. 1211A] naturam ipsorum vivificat et movet, et ideo in se minorantur. Sed cum eadem animalia moriuntur, idem aer ad pristinum statum suum revertitur, nec inde nec in se augmentatur, sed manet ut prius fuit. Aer autem terrenus qui terram humectat, arbores et herbas virescere ac moveri facit, nec cum in istis est, in se deficit, nec in ipsis abscissis aut evulsis, cum ab eis egreditur, in se proficit, sed in statu suo, ut ante erat permanet [Note: [Col. 1211D] Pergit editio: Cum in vre, cap. 59, lib. III, in cod. ms.].





CAP. II.---DE AQUA

[I, 2].

2002 Aqua de vivente fonte est [Note: [Col. 1211D] Num. XX, 6; Apoc. XXI, 6.], et de ipso etiam salientes aquae sunt, quae omnes sordes abluunt. Si autem sanguis et aqua in oculo hominis, aut prae senectute aut prae alia infirmitate supra modum attenuantur, [Col. 1211B] ad flumen vadat, aut novam aquam in aliquod vas fundat et desuper inclinans, humorem ejusdem aquae oculis excipiat, et sic humor ille aquam oculorum suorum quae in ipsis arescit excitat, et eos lucidos reddit. Lineum quoque pannum accipiat, et illum in pura et frigida aqua intingat, ac eum sic temporibus suis et oculis circumponens liget, cavens ne oculos tangat, ne ab aqua exulcerentur; ideo autem lineo panno quia suavis est, oculos madefaciet frigida aqua, quatenus aqua oculorum per aquam istam ad visum restituetur. Quia enim oculi ignei sunt, de igne pellicula oculorum exspissatur, et cum aqua, ut praedictum est, eadem pellicula tangitur, per frigiditatem et humiditatem aquae attenuatur. Qui autem sanos et firmos dentes habere vult, in mane diei, [Col. 1211C] cum de lecto suo surgat, puram et frigidam aquam in os suum sumat, et ita per modicum in ore suo teneat, scilicet ut livor qui circa dentes suos est mollescat, et sic ipsa, quam in ore tenet, dentes lavet, et hoc saepe faciat et livor circa dentes amplius non crescit, sed sani permanebunt. Quia enim livor dentibus per somnum adhaeret, cum homo de somno surgit, frigida aqua purget, quoniam ipsa dentes magis quam calida aqua purgat, quia calida aqua eos fragiliores facit. Sed et mulier, quae injusto tempore multa menstrua patitur inordinate, lineum pannum in aqua intingat, et femoribus suis sepe circumponat, ut interius infrigescat, quatenus per frigiditatem linei panni et frigidae aquae injustus fluxus sanguinis retineatur. [Col. 1211D] Deinde venas suas quae in cruribus, et in ventre, ac in pectore, ac in brachiis sunt, sursum manibus suis leviter comprimendo saepe moveat, quatenus coerceantur ne injustum iter sanguini faciat; sed et caveat ne nimis laboret et ne multum in eundo fatigetur, ne idem sanguis moveatur; et etiam caveat, ne duros et amaros cibos comedat, ne ei injustam digestionem parent, sed mollia et suavia cibaria interim sumat, quatenus eam interius sanent; et vinum ac cervisiam bibat, quatenus ex his confortetur, ut sanguinem retinere possit [Note: [Col. 1211D] Pergit ms., sine distinctione: Quasi sanguis et [Col. 1212D] quasi flos aquarum, etc., quae sunt capituli 182 De sale, supra, lib. I, De plantis, in ed. cap. 2 libri II De elementis.].





CAP. III.---DE MARI

[I, 4].

2003
[Col. 1212A]

Mare flumina emittit, quibus terra irrigatur, velut sanguine venarum corpus hominis. Quaedam flumina in impetu, quaedam in lenitate, procellis [quaedam in procellis ed.] a mari exeunt; et terra in decursu uniuscujusque fluminis aliquod genus aeramentorum habet, nisi quae aut nimis pinguis, aut nimis arida, aut rugosa [rigosa ed.] est, ita quod ex illa aeramenta fieri nequeunt. Sed ab illa, quae in his temperata est aeramenta [gramenta ed.] fiunt.





CAP. IV.---DE SEH

[1, 5].

2004
[Seh] de impetu maris [oritur], et fundus et arena ejus velut palus sordidantur, quoniam cum procellis interdum surgit, et interdum cum eis cadit. Aqua ejus nec cruda in potu, nec cocta in cibo sumpta [Col. 1212B] ad digestionem aut ad alias sanitates sana est; quia de spuma maris oritur. Sed qui ex illa balneum facit et faciem lavat, cutem albam et sanam exterius parat, quia salsa est, sed eum interius laedit. In idem vero seh diversa animalia piscium de mari existunt, quae de salsugine arenosi fundi ejus sana et pinguia efficiuntur.





CAP. V.---DE RHENO

[1, 6].

2005
Rhenus a mari [Note: [Col. 1212D] Ed. om. a mari, hic et infra.] impetu emittitur, ideo lucidus et per arenosam terram decurrit, cujus arena levis et temperata est; unde etiam in ea aeramentum reperitur; et quia a mari impetu egreditur, aliquantum asper est ut lixivia, et cruda sumpta noxios et lividos humores in homine [consumit; sed si [Col. 1212C] noxios et lividos humores in homine] non reperit, cruda [ejus aqua] sumpta hominem sanum magis exulcerat, quia in eo [non] invenit quod purget. Quapropter, [denique ed.] cum cibus cum eo coquitur, livores ejusdem cibi consumit, et sic ipsum cibum aliquantum sanum reddit. Sed tamen si eadem aqua in cibis aut in potibus sumitur, aut si caro hominis balneo aut lavatione faciei perfunditur, eam inflat et tumidam facit, et distortam aut nigram facit, ac etiam carnes cum ea coctas nigras facit et inflat, quia aspera est, et carnem hominis cito pertransit. Pisces vero ejusdem [fluminis] noviter capti ad comedendum sani; sed inveterati cito putrecunt, quia eadem asperitate contriti sunt.





CAP. VI.---DE MOGO

[1, 7].

2006
[Col. 1212D]

Mogus ab origine maris aliquantum tepide impellitur, et quia tardus est, faciliter impeditur et cessat, et ideo etiam aqua ejusdem fluminis pinguis est, et arena ejus limosa. Aqua ejus in cibo et in potu sumpta, et caro hominis in balneo perfusa, seu facies lota, cutem et carnem lucidam et laevem facit, nec hominem transformat, nec infirmum reddit. Carnes quoque cum ea coctas albas reddit et inflat, quoniam in cursu suo aspera non est, sed lenis. Et pisces ejus noviter capti sani sunt, et diu [Col. 1213A] durare possunt, quia propter levitatem [lenitatem ed.], ejusdem aquae [non] fatigantur, nec inde laborant, ideo et caro ejus (sic) durat.





CAP. VII. DE DONAUWIA £[1, 8].

2007

Donauwia [Dunowa ed.] de impetu maris oritur, et ideo aqua ejus lucida et aspera est, et arena ejus sana et pulchra est; sed eadem aqua ad cibum et ad potum non est sana, quoniam viscera hominis asperitate sua laedit, cutem hominis propter asperitatem suam nimis nigram facit, sed cutem infirmam non parat, quia lucida et aspera est; et pisces ejus sani sunt, et durare possunt, quia eadem aqua aspera est.





CAP. VIII. DE MOSELLA £[1, 9].

2008

Mossela de aquis oritur quae de mari fluunt, et [Col. 1213B] ideo levis et lucida; turbulentia ejus ad fundum cadit, unde et arena ejus limosa est. Et ideo etiam pisces ejus non sunt sani, nec diu durare possunt, quia de foeditate pascuntur.





CAP. IX.---DE NA

[1, 10].

2009
Na oritur de sordidis aquis quae de mari effluunt, de quibus quidam lucidi rivuli interdum fluunt. Et ideo omnis in cursu suo instabilis est, ita quod aliquando in impetu, aliquando in torpore fluit. Et quia interdum velociter currit, cito impeditur et cito cessat, et arenam et littus non multum in profunditate edit; et cutem hominis albam et spissam, sed rugosam parat, et viscera dolere non facit, quia impetus et torpor cursus ejus nocivi non sunt, quamvis [Col. 1213C] instabiles sint. Pisces ejus pingues et sani sunt, nec cito putrescunt. Et eadem aqua instabilis est, ita, quod modo velociter, modo tepide currit, nec arenam fodit; et ideo pisces etiam in ea stabiliores sunt, quia plurima pascua in ea inveniuntur.





CAP. X.---DE GLAN

[1, 11].

2010
Glan de aliis fluminibus ortum habet, idcirco et aqua ejus aliquantum aspera et sana est, atque ad cibos et ad potus et ad balnea et ad faciem lavandam valet. Pisces quoque ejus sani sunt, sed diu durare non possunt, propter asperitatem ejusdem aquae. Arena quoque ejus pulchra est et sana.---Sara est et via fluvius [Note: [Col. 1213D] Forte Seh et Na fluvius, etc. Haec ex margine in textum irrepsisse videntur.] in Busendorff [Note: [Col. 1213D] Oppidum Bossonville ad Niddam.] est ut Rhenus [Note: [Col. 1214D] Sara---Rhenus des. in ed.].





CAP. XI.---DE TERRA

[I, 12].

2011
[Col. 1213D] Terra naturaliter est frigida, et plurimas vires in se habet. Ipsa namque in aestate inferius frigida est, et superius ardore solis calida, quia sol per vires radiorum suorum calorem tunc gignit. In hyeme autem interius [calida est], alioquin de frigida ariditate scinderetur, et superius frigida est, quoniam sol tunc vires suas super terram subtrahit, et sic terra in calore viriditatem, in frigiditate ariditatem ostendit. Nam in hyeme sol super terram sterilis est, et super terram calorem suum figit, quatenus terra diversa gramina servare possit, et sic illa per calorem et frigiditatem cuncta gramina [Col. 1214A] profert. Et terra alba, id est pallida, et nigra, rufa et subviridis est. Et terra quae alba, scilicet quae pallida est et arenosa, aliquantum arida est, ac grossam humiditatem et guttas grossas pluviae habet. Et ex humiditate hac grossa vinum et pomifera ligna gignit, et modicum frumenti, quoniam terra quae subtilem humiditatem (velut minutae guttae sunt) in se retinet, ex ipsa subtili humiditate frumentum gignit et modicum vini, et pauca ligna pomifera. Terra autem quae nigra est in recto temperamento frigidam humiditatem habet, quae nec nimis multa, nec nimis parva existit, sed moderata. Et ex humiditate ista non omnes fructus gignit, sed fructum quem gignit pleniter affert; et de humiditate sua tempestatibus interdum quassata, in [Col. 1214B] fructu defectum habet. Sed terra rubea rectum temperamentum in humiditate et in ariditate habet; et ideo plurimos fructus profert, qui prae multitudine ita ad perfectum pervenire non possunt; et quia rectum temperamentum habet, tempestatibus non facile laeditur.





CAP. XII. DE CALAMINO £[I, 13].

2012

Terra quae dicitur calaminum nec temperate calida, nec temperate frigida est, sed tepida; et fructus ad perfectum non gignit, sed tamen quosdam fructus [profert], qui ad perfectum non veniunt, quia tepida est; et si aliis pigmentis additur, livores quarumdam putredinum minuit [livores quorumdam post triduum minuit ed.].





CAP. XIII.---DE CRIDA

[I, 14].

2013
[Col. 1214C]

Terra quae crida [creta ed.] dicitur, frigida est et arida, nec multum fructum gignit, quia frigida est et arida; sed a velleribus putredinem vetat ne putrescant, cum eis superponitur; et medicinae non convenit.




CAP. XIV.---DE TERRA SUBVIRIDI

[Note: [Col. 1214D] Deest in ed.].

2014 Terra quae nec album, nec nigrum, nec rubeum colorem habet, sed quae subviridis et velut lapidea, frigida est et arida, et ideo nec vinum nec frumentum, nec alios fructus fructuose gignit, quoniam rectum temperatum in ariditate non habet. Sed si aliquos profert, illi cito in defectum vadunt. Si quis torpore deficit, velut halczer habeat, alius homo de terra modicum a dextra et a sinistra parte [Col. 1214D] ubi caput illius in lecto est accipiat, et simili modo terra a dextro et a sinistro pede, et cum eam fodiendo aufert, dicat: rTu terra, in homine isto N . . . dormis,l et terra quae ab utraque parte capitis ejus ablata est sub caput ejusdem hominis ponat, quatenus ibi incalescat, et simili modo terram sub pedibus illius ponat, ut calorem ab eis recipiat, et cum eadem terra sub caputet sub pedes ejus ponitur, a ponente sic dicatur: rTu terra, in homine isto N . . . , ut viriditatem recipiat cresce ac profice, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti qui omnipotens et vivens Deus est;l et sic per triduum.





LIBER TERTIUS. DE ARBORIBUS. PRAEFATIO.



[Col. 1215]

[Col. 1215A] Omnes arbores aut calorem aut frigus in se habent, quemadmodum herbae; sed tamen quaedam arbores calidiores aliis sunt, quaedam autem frigidiores, quia quaedam arbores majorem calorem quam aliae calidae in se habent, quaedam autem plus frigoris quam aliae frigidae in se tenent. Nam arbores fertiles sunt, et quae rectos fructus proferunt, [Col. 1216A] ut silvestres, magis frigidae quam calidae sunt. Sed silvestres arbores quae grandiores et plures fructus proferunt quam aliae faciant, calidiores aliis silvestribus arboribus sunt. Quae autem minutos et paucos fructus proferunt, frigidiores aliis silvestribus arboribus sunt.





CAPITULA.

3000

[Col. 1215]


[Col. 1215A] Affaldra


I [Col. 1215B] Birbaum

II Nuszbaum

III Quittenabum

IV Pirsichbaum

V Cerasus

VI Prunibaum

VII Spirbaum

VIII Mulbaum

IX Amigdalus

X Haselbaum

XI Kestenbaum

XII Nespelbaum

XIII Fickbaum

XIV Laurus

XV Oleyhaum

XVI Datilbaum

XVII Bontziderbaum

XVIII Cedrus

XIX [Col. 1215A] Cypressus

XX [Col. 1215B] Sybenbaum

XXI Buxus

XXII Abies

XXIII Tilia

XXIV Quercus

XXV Fagus

XXVI Ascha

XXVII Aspa

XXVIII Erla

XXIX Ahorn

XXX Ybenbaum

XXXI Bircka

XXXII Fornhaff

XXXIII Spinelbaum

XXXIV Hagebucha

XXXV Wyda

XXXVI Salewida

XXXVII Sulbaum

XXXVIII [Col. 1216A] Melbaum

XXXIX [Col. 1216B] Erlizbaum

XXXX Mazeldra

XLI Mirtelbaum

XLII Wachholderbaum

XLIII Holderbaum

XLIV Gelbaum

XLV Hartdrogeln

XLVI Yffa

XLVII Haubaum

XLVIII Stulbaum

XLIX Prunia

L Hagenbaum

LI Hyffa

LII Siome

LIII Vitis

LIV Gichtbaum [Note:



[Col. 1215C] Sequuntur in textu capita quinque:

Fumus

LVI De Mose

LVII [Col. 1216C] Unguentum

LVIII De sysemera

LIX Contra orfima

LX

] LV








INCIPIT LIBER TERTIUS.



[Col. 1215]


CAP. I.---DE AFFALDRA

[Note: [Col. 1215D] Pirus malus.] [III, 19].

3001 [Col. 1215C]

Affaldra [Malus ed.] calida et humida est, et tantae scilicet humiditatis, quod etiam deflueret, si calore non constringeretur [Note: [Col. 1215D] Et tantae---constring. om. ed.]. Et homo, sive senex, sive juvenis sit, si caliginem in oculis quocunque [Col. 1215D] modo patitur, accipiat in verno tempore folia arboris illius, antequam fructus ipsius anni proferat, cum in prima eruptione verni temporis sunt, quia tunc suavia et salubria sunt, velut juvenes [Col. 1216C] puellae, antequam prolem gignant [Note: [Col. 1216D] Cum in prima---gignant om. ed.], et eadem folia tundat, et succum eorum exprimat, et huic guttas de vite effluentes aequali mensura addat, et simul in vasculum reponat, et ad noctem, cum dormitum vadit, cum eo palpebras et oculos cum penna intincta [Col. 1216D] modice ungat velut ros super gramen cadit [Note: [Col. 1216D] Velut---cadit om. ed.], et ita ne oculos intret; et tunc etiam praedicta folia modice contusa cum praefatis guttis de vite fluentibus modice aspergat, et super oculos suos ponat, et [Col. 1217A] panno constringat, et sic dormiat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit, et clarius videbit. Sed cum in verno tempore in affaldra primae eruptionis, id est ceppini [cespites?], procedunt, ramusculum unum absque ferro abscisionis abrumpe, et corrigiam cervi in ipsam eruptione arboris et rami hac et illac trahe, ut de succo ejus madida fiat, et cum ibi nichil plus maditatis senseris, tunc cultello ipsam eruptionem minimis ictibus incide, id est hacke, ut plus humoris profluat, et ita corrigiam illam in eodem loco et in ipso ramo trahendo, succo illo quantum poteris perfunde, et tunc in humidum locum eam pone, ut succum illum quem de arbore et ramo accepit tanto plus in se sumat [Note: [Col. 1217D] Haec omnia brevius in ed. exponuntur: multa etiam desunt.]. Et si quis de gicht in renibus aut in dincken fatigatur, eadem [Col. 1217B] corrigia ibi ad nudam carnem se cingat, ut succus quem de praedicta affaldra attraxit ad carnem illius transeat, et sic melius habebit. Et qui aut de infirmitate jecoris aut splenis, aut de malis humoribus ventris aut stomachi, aut de emigranea in capite dolet, primas eruptiones, id est ceppini de affaldra accipiat, et eas in baumoleum ponat, et ad solem in vasculo calefaciat, et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat et hoc saepe faciat, et in capite melius habebit.---Et in verno tempore, cum jam flores procedunt, accipe terram, quae circa praefatae arboris radicem est, et eam ad ignem calefac, et si quis aut in scapulis aut in lenden, aut in ventre dolet, ita calidum loco doloris superpone, et melius habebit. Sed postquam fructus ejusdem arboris jam creverint, [Col. 1217C] ita quod grossescere incipiunt, tunc terra ista contra has infirmitates amplius non valet, quia humor ejusdem terrae et succus ipsius arboris jam in fructus illos ascendit, et ideo tanto debilior in terra illa et in ramis est. Sed fructus illius arboris levis est et facile digeri potest, et crudus comestus sanos homines non laedit, quia cum ros in fortitudine sua est, scilicet quod a primo somno noctis virtus ejus extenditur usque fere dum jam diescit, tunc de rore illo mala crescunt, id est queckent. Et ideo sanis hominibus cruda bona sunt ad comedendum, quia de forti rore cocta sunt. Infirmos autem cruda aliquantum laedunt, quia debiles ipsi sunt. Sed cocta autem et assa tam infirmis quam sanis bona sunt. Sed cum senuerint et corticem contraxerint, ut in [Col. 1217D] hyeme est, tunc infirmis et sanis cruda ad comedendum bona sunt.




CAP. II.---DE BIRBAUM

[Note: [Col. 1217D] Pirus communis.] [III, 20].

3002 Birbaum [Pirus ed.] plus frigida quam calida est, et tam gravis et tam firma est ad similitudinem affaldre sicut jecor et pulmo. Nam sicut jecor fortior et utilior ac etiam magis nocivus est, quam malus. Radices autem et folia ac succus ejus propter duriciam ipsius ad medicamenta non valent, sed mistel ejus ad medicinam aliquantum valet [Note: [Col. 1217D] Nam sicut jecor---valet om. ed.]. [Col. 1218A] Si quis ergo pectore et pulmone dolet, id est dumphet, Birbaumes mistel [viscum piri ed.] sumat et eum pulverizet, et huic pulveri alium pulverem de liquiricio addat, et ita jejunus ac pransus eum saepe comedat, et in pectore aut in pulmone melius habebit. Sed qui gicht [paralysim ed.] patitur, eumdem mistel pirorum suavem gustum habentem inscissum per tres dies et noctes oleo olivae imponat, et postea cervini sepi bis tantum ut olei ad ignem resolvat, et spicam nardi bene contritam et comminutam eidem sepo per duas dies et noctes imponat, et deinde oleum cum visco, cui impositus fuit, fortiter contundat, et succum per pannum exprimat, et etiam cervinum sepum cum spica ad ignem modice denuo resolvat. [Et ubi paralysis in homine furit, eum perungat, [Col. 1218B] et fugabitur, nisi fundamentum mortis ibi sit. Add. ed.].

Fructus autem piri gravis est, et ponderosus et asper est; et si quis eum crudum superflue comederit, emigraneam in capite ejus parat atque dumphen [fumum ed.] [Note: [Col. 1218D] Quae sequuntur usque ad unde qui pira comedere vult, etc., om. ed.] pectore ejus facit, quoniam et in pulmone de succo ejus attrahunt, et in se aliquantum ducunt, ita quod idem succus circa jecorem et circa pulmonem velut sinder plumbi ut winsten indurescit, ac ideo in jecore et in pulmone multociens magnae infirmitates fiunt. Et ut etiam homo de odore vini interdum plenius, ita etiam anhelitus ejus succo piri commiscetur et asperitatem ipsius capit. Unde etiam ille, postquam crudum pirum comederit, anhelitum difficulter in se trahit, ita [Col. 1218C] quod etiam multae infirmitates in pectore ejus ex hoc interdum fiunt, quia cum vires roris circa ortum diei dilabuntur, tunc de rore illo pira queckent, et ideo etiam noxios humores in homine faciunt, quoniam in defluente rore crescunt, nisi coquantur. Unde qui pira comedere vult, ea in aqua ponat, vel ad ignem asset; sed tamen cocta meliora sunt quam assata, quia calida aqua nocivum succum qui in eis est, paulatim excoquit, sed ignis nimis velox est, et non totum humorem assando in eis exprimit. Et illum, qui pira cocta comedit, aliquantum gravant, quia putredinem in eo minuunt perquirendo et frangunt, sed tamen bonam digestionem in ipso faciunt, quoniam putredinem secum educunt [Col. 1218D] [Note: [Col. 1218D] Reliqua om. ed.]. Poma autem faciliter digeruntur, et putredinem secum non auferunt. Accipe autem pira, et ea incide, ac nucleos earum abjice, et tunc ea fortiter in aqua coque, et confringe quod fuerit sicut brimus, et tunc etiam accipe berwurcz, et galgan minus quam berwurcz, et liquiricii minus quam galgan, atque peferkrut minus quam liquiricii; vel si berwurcz non habes, accipe radices feniculi, et haec in pulverem redige, atque eosdem pulveres simul commisce, et eos in mel modice calefactum pone, et praedicta pira adde, et simul fortiter movendo [Col. 1219A] commisce, id est zutribe, et ipsa in pixidem pone, et cottidie quantum cocleare unum parvum capit, jejunus comede, et pransus quantum duo coclearia, et ad noctem in lecto quantum tria coclearia; et hoc est electuarium optimum et pretiosius auro, et utilius purissimo auro, quia emigraneam aufert, et dumphedinem quem cruda pira in pectore hominis parant minuit, atque omnes malos humores, qui in homine sunt, consumit, et hominem ita purgat, ut vas de faece purgatur.




CAP. III.---DE NUSZBAUM

[Note: [Col. 1219D] Juglans regia.]. [III, 21.]

3003 Nuszbaum [Nux ed.] calida est [Note: [Col. 1219D] Quae sequuntur usque ad ubi vermes hominem comedunt om. ed.], et amaritudinem habet, et antequam fructus proferat, in stipe et in foliis ejus amaritudo est et calor; et haec amaritudo calorem emittit et nuces producit. Et cum [Col. 1219B] nucleus crescere incipit, amaritudo deficit, et dulcedo surgit. Sed cum dulcedo in nucleo creverit, tunc dulcedo illa acumen habet, et sic eadem dulcedo et acumen se commiscent et nucleum producunt, et tunc amaritudo et calor in stipe remanent, et nucem exterius crescere faciunt. Post grossitudinem autem et maturitatem fructuum omnium fructiferarum arborum, folia earum ad medicinam amplius non valent, quia succus earum in fructus transit. Unde a prima eruptione foliorum nuszbaumes usque dum fructus ejus crescunt, scilicet cum nuces adhuc immaturae sunt, ita quod comedi non possunt, accipe folia ejusdem arboris, cum adhuc recentia sunt, et succum eorum exprime in locum illum, ubi vermes hominem comedunt, aut ubi maden aut [Col. 1219C] alii vermes in eo crescunt, et hoc saepe tac, et morientur. Sed et si vermes in stomacho tuo nascuntur, accipe folia nuszbaum et folia persici aequali pondere, antequam fructus in eis maturescant, et super calidum ignitum lapidem pulveriza, et pulverem istum aut in ovo, aut in suffen [sorbicio ed.], aut in modica farina cocta saepe comede, et vermes in stomacho tuo morientur.

Et in quo jam lepra crescere incipit, succum eorumdem foliorum exprimat, et ei veterem arvinam addat, et sic unguentum faciat, et tunc cum adhuc lepra nova in eo est [Note: [Col. 1219D] Et tunc---in eo est om. ed.], se juxta ignem ungat; et hoc saepe faciat, et sine dubio sanabitur, nisi Deus nolit. Et qui virgichtiget [a paralysi fatigatur ed.] [Col. 1219D] est, accipiat terram quae circa radices ejusdem arboris est, antequam fructus ejus maturescat; et eam in igne ut lapides accendat, et sic cum eis assum balneum faciat, et cum in balneo illo sedet super eamdem ignitam terram fundat, ut ab ea calorem et sudorem capiat, et sic se balneet, et gicht, quae membra ejus contrahere voluit et frangere fugabitur, et fracta membra ejus curabuntur ita, si hoc saepe fecerit cum gicht in eo primo insanire coeperit. Et qui multum flecma in se habet, accipiat hoc quod de nuce sudat, cum rami ejus abscinduntur, [Col. 1220A] sive stirps sive sudor sit, et in vino cum feniculo et pauco peferkrut modice coquat, et ita per pannum colet, et calidum saepe bibat, et flecma ejicit, et mundabitur.

Et qui grint [pravam scabiem ed.] in capite habet, accipiat exteriorem cutem nucis, scilicet quae testa est, et succum ejus super ulcera, id est super grint capitis sui exprimat, et cum de amaritudine succi ejus intumuerit, mox cum baumoleo ungat, et amaritudo illa comprimatur, et hoc saepe faciat, et grint curabitur. Sed in homine, qui plurimas nuces comederit, sive recentes sive veteres sint, fiber faciliter excitatur, sed tamen sani homines eas superare possunt, infirmi autem ab eis laeduntur. Oleum autem ab eis expressum calidum est, et carnes [Col. 1220B] comedentium pingues facit, et mentem ejus laetam facit; sed ab eo flecma crescit [Note: [Col. 1220D] Hic desinit capitulum in ed.], ita quod pectus hominis livore, id est slim, replet, et tamen tam infirmi quam sani illud comestum superare et tolerare poterunt; infirmum autem pectus inde aliquantum dumphet.




CAP. IV.---DE QUITTENBAUM

[Note: [Col. 1220D] Pyrus Cydonia.] [III, 22].

3004 Quittenbaum [Quotanus ed.] plus frigida est, et astutiae assimilatur quae interdum inutilis est et interdum utilis, sed lignum et folia ejus non multum utilia sunt ad usum hominis [Note: [Col. 1220D] Et astutiae---hominis om. ed.], et fructus ejus calidus et siccus est, et bonum temperamentum in se habet, et cum maturus est, tam infirmum quam sanum hominem crudus comestus non laedit, sed coctus aut assus infirmo et sano ad comedendum multum [Col. 1220C] valet. Nam qui virgichtiget est, eumdem fructum coctum et assum frequenter comedat, et gicht in eo ita compescit quod nec sensus illius obtundit, nec membra ejus frangit nec destituit. Et qui multam salivam ejicit ipsum fructum coctum vel assum saepe comedat, et eum interius siccat, ita quod saliva in eo minuitur. Sed ubi in homine ulcera aut fetiditas est, eumdem fructum coquat vel asset, et ita cum aliis condimentis super ulcera illa ponat, et curabitur.




CAP. V.---DE PERSICHBAUM

[Note: [Col. 1220D] Amygdalus Persica.] (III, 23].

3005 Persichbaum [Persicus ed.] magis calida est quam frigida, sed tamen aliud habet in se, et similitudinem invidiae in se habet, et succus ejus ad medicamenta [Col. 1220D] utilior est quam fructus ejus. Nam qui in diversis infirmitatibus diversas maculas, velut ung, in corpore suo habet, accipiat interiorem corticem ejusdem arboris, antequam fructus ejus maturescat, et eamdem corticem contundat, et succum ejus exprimat, et illi modicum aceti addat, et tantum cocti mellis quantum istorum duorum est, et sic in novum fictile vas ponat, et ubi malas maculas aut roseln in corpore suo habet se frequenter ungat, usque dum minorentur. Et cui anhelitus male foetet, accipiat mala persici ante maturitatem fructus ejus, [Col. 1221A] et illa contundat, et tunc etiam accipiat manum plenam liquiricii et modicum piperis et satis de melle, et haec in puro vino coquat, et sic luterdranck paret, et pransus et ad noctem saepe bibat, et anhelitum ejus bene olentem reddit, et putredinem a corpore et pectore aufert

Sed cui vermiculi in stomacho et in ventre crescunt, radicem et folia bathemen pulverizet, et huic addat bis tantum de pulvere foliorum persici, sumpta cum jam flores emittit, et in nova olla cum bono et puro vino coquat, et jejunus et ad noctem saepe bibat, et vermes in eo morientur. Et fructus ejusdem arboris nec sano nec infirmo ad comedendum valet, quia bonos humores in homine destitui et slim in stomacho ejus faciet. Sed et qui eumdem [Col. 1221B] fructum comedere voluerit, exteriorem corticem abjiciat, et etiam nucleum auferat, et quod reliquum est in vinum ponat, sale et modico pipere addito, et eum hoc modo paratum non multum laedit, sed tamen bonum saporem sic non habet. Accipe quoque interiores rudes nucleos ejusdem fructus, et abjecta cortice eos ad lac contunde et per pannum exprime ad mensuram quinque coclearium; et etiam accipe galgan ad pondus trium nummorum, et liquiricium duorum nummorum, et euphorbium unius obuli, et pulveriza, et praedicto lacti nucleorum illorum adde springwurtz, et farinula semilae tortellum para, et eum aut ad solem, aut calefactam fornacem paulatim et suaviter sicca, et tunc de eodem tortello praefato lacti ad pondus oboli commisce, et sic ante solis [Col. 1221C] ortum ad ignem prius modice calefacto ad pondus quinque nummorum cocleari de ipso sume, et te ad lectum ad parvam horam pone, et gicht in te compescit, et dumph pectoris tui aufert, atque slim [Col. 1222A] de stomacho tuo aufert, et suaviter aliquantum te purgat ut suavis potio. Et si necesse habueris, bis in mense de eodem sume, et ea die qua sumis, a forti cibo, et a saligenio pane, et a pisa, et a lente te observa, et molles cibos comede, vinum bibe.

Sed et qui in pectore dolet, ita quod guttur ejus aliquantum constrictum est, vel quod in eo aliquid mali crescit, vel quod in eo quidam malus vapor, id est damph est, absque ulcere et absque tumore, accipiat deick de tritico, et flius de persico desuper zuflosze ita calidum super guttur suum et parvam horam ponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Si autem in gutture de ulcere aut de tumore dolet, tunc ei non superponat, quia inde doleret. Quod si etiam homo in halsedruszen dolet, ita quod supra [Col. 1222B] modum aut contractae aut distinctae sunt, eumdem deick, ut praefatum est paratum eis saepe superponat, si ibi ulcus aut tumor est, et curabitur, quia si halsadern ejus aut ulceratae essent, aut si intumescerent, et tunc eis istum deick superponeret, inde pejus haberet. Sed qui in capite dolet, triticum deick accipiat, flius persici desuper zulasze, ut praedictum est, et ita calidum vertici suo, id est schedeln per aliquam horam superponat, et melius habebit. Et cui oculi humectant, gummi de persico vel de testa nucis imprimat, et eam ad ignitum lapidem modice calefactam oculis circumponat, dum ab illo incalescant, et hoc semper quarta die et semel in die faciat, ne si sibi supra modum fecerit, eos laedat. Nam gummi de persico ac de prima virtute [Col. 1222C] eorum lignorum suorum in se habet, et naturalem humiditatem in se trahit [Note: [Col. 1221C]

Edit.: rPersicus calida est. Homo cui oculi frequenter humectant, gummi de persico, vel, de pruno testae nucis imprimat, et eam ad ignitum laterem modice calefactam oculis circumponat, dum ab illo incalescant, et hoc semper quarta die, et semel in die faciat, ne si supra modum fecerit, eos laedat. Et cui halitus male fetet, folia persici, ante maturitatem fructus ejus, contundat et manum plenam liquiricii, et modicum piperis, et satis de melle, et haec in puro vino coquat, et post cibum et ad noctem saepe bibat, et halitum illius bene olentem reddit. Sed et cui minuti vermiculi in stomacho et in ventre crescunt, radicem et folia bacheniae [Col. 1221D] pulverizet, et huic bis tantum de pulvere foliorum persici addat (idque fiat cum arbor flores emittit), et in nova olla cum bono et puro vino coquat, et jejunus et ad noctem saepe bibat, et vermes in eo morientur. Homo quoque contra dolorem utriusque lateris, quomodocunque ibi doleat, et contra dolorem pectoris, et paralysim, folia persici, et secundum pondus eorum balsamitam, et secundum tertiam partem balsamitae basilicam, et secundum tertiam partem basilicae plantaginem in aqua modice coquat, et deinde fortiter torquendo, per pannum colet; postea laurinum oleum, et bis tantum cervini, vel hircini sepi, et secundum tertiam partem ejus veterem arvinam, et haec omnia cum praedicta aqua in patella modice calefaciat, et sic unguentum fiat, et deinde cum illo se in latere dolente perungat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Et fructus persici fere tepidus est, et nec sano, nec infirmo homini ad comedendum valet. Sed qui eumdem [Col. 1222C] fructum comedere vult, corticem et nucleum auferat, et quod reliquum est in vinum ponat, sale et modico pipere additis, et hoc modo paratum non multum laedit.

rHomo etiam qui sanus esse vult, interiores, recentes nucleos persici ad lac contundat, et per pannum exprimat ad mensuram quinque cocleariorum, et etiam galangae ad pondus trium nummorum, et liquiricium duorum nummorum, et euforbium ad pondus unius oboli pulverizet, et lac i nucleorum addat, et de succo citocatiae, et farina similae tortellum paret, et eum ad solem, vel ad fornacem paulatim siccet et de tortello isto ad pondus oboli [Col. 1222D] commisceat, et sic ante solis ortum ad ignem prius modice calefacto, ad pondus quinque nummorum cum cocleari ex ipso sumat, et se in lectum ad brevem horam deponat, et velut suavis potio illum aliquantum purgat. Et si idem homo necesse habet, bis in mense ex eodem sumat. Et ea die qua sumit, molles cibos comedat; et vinum bibat. Sed et qui in gutture dolet, ita quod aliquantum constrictum est, vel quod in eo quidam malus vapor absque ulcere et absque tumore est, accipiat pastam de tritico, et gummi quod de persico effluit, desuper dissolvat, et calidum super guttur suum ad brevem horam ponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Et si quis in halsadrin dolet, ita quod supra modum constrictae aut distentae sunt, praefatam pastam eis saepe superponat, et si nec ulcus, nec tumor ibi est, curabitur.l

].





Hildegardis: Physicae 1222