Hildegardis: Physicae 3023

CAP. XXIV.---DE TILIA

[Note: [Col. 1234D] Tilia Europaea.] [III, 34].

3024 [Col. 1234B] Tilia magnum calorem habet, et calor ille totus in radice est, et illud in ramos et in folia ascendit, et fragilitatem signat [Note: [Col. 1234D] Et calor---signat om. ed.]. Et homo qui in corde dolet, interiorem radicem et illud quod in medietate radicis tiliae est accipiat, et in pulverem redigat, et pulverem illum cum pane saepe comedat, et in corde melius habebit. Sed in stirpe (?), non autem in ramis ejusdem arboris corticem aufer usque ad album lignum, cum in aestate viridis est, et tunc de ligno spechen abscide, et illud in aureum annulum perforatum pone, et super span [astulam ed.] viride vitrum, et non alium lapidem, ita tamen quod inter span et vitrum telam araneae aut baumwulle [bouvel ed.] ponas, ne vis ejusdem span vitrum pertranseat, et annulum illum in digito tuo [Col. 1234C] semper porta, ita quod calor digiti tui ad illum span ascendat, et vis illius span digitum tuum et venas ejus tangat, et haec fortissima virtus contra omnes periculosissimas pestes hominis, et eas ab homine prohibet, sicut vach aliquod vetat ne superveniens inundatio aquarum injustum cursum faciant, etiam si istae pestes modice in homine inundentur [Note: [Col. 1234D] Sicut vach---inundentur om. ed.].

Et in aestate, cum dormitum vadis, recentia folia tiliae oculis tuis superpone et totam faciem tuam cum eis tege, et oculos tuos clarificat ac puros facit. Et qui virgichtigit est, accipiat de terra quae circa radicem tiliae illius jacet, et eam in ignem ponas, et ignita, in asso balneo aquam desuper [Col. 1234D] fundat, et sic balneet, et hoc per novem dies facias, et curabitur.




CAP. XXV---DE QUERCU. £[Note: £[Col. 1234D] Quercus pedunculata.] £[III, 35].

3025
Quercus frigida est, et dura et amara est, sed amen modicum in ea ad plenum valet. Et nequitiam designat. Et ipsa dura et amara, nec ulla mollities in ea esse potest. Et etiam fructus homini ad comedendum non valet, nec etiam vermiculi [Col. 1235A] lignum ejus libenter comedunt. Sed si illud comedunt, cito desistunt et deficiunt [Note: [Col. 1235D] Sed tamen modic.---deficiunt om. ed.]. Sed tamen de fructu ejus quaedam tortuosa [virtuosa ed.] animalia pascuntur et pinguia fiunt, velut porci sunt. Ad medicamentum autem nec lignum nec fructus valent.




CAP. XXVI.---DE FAGO

[Note: [Col. 1235D] Fagus silvestris.] [III, 36].

3026 [Note: [Col. 1235D] Edit., brevissime, rFagus in recto temperamento caloris e t. Et si quis de foliis fagi, cum recentia sunt, pulmentum parat, et comedat, et si etiam de fructu ejus comedit, eum non laedit, sed pinguis inde efficitur. Si autem asinus in capite dolet, homo cineres fagi, de quibus lixivia facta est, calidos ante ipsum ponat, et fumum ab eis egredientem [Col. 1236D] in os et in nares asini transire permittat.l] Fagus in recto temperamento et aequalis caloris et frigiditatis est et utrumque in ea bonum est. Et disciplinam significat. Et cum folia fagi jam procedere incipiunt, sed cum nondum ad plenum apparent, vade ad ipsam arborem, et ramum ejus sinistra manu apprehende, et scultellam in dextra tene, et dic: rTuam viriditatem ideo abscido quod omnes humores hominis qui in alienam viam [Col. 1235B] et injustam gelwe fellis vertuntur emendes, per vivens Verbum, quod hominem absque contritione ejus fecit;l et manu sinistra ramum tene, dum omnia verba haec dicis, et tunc eum in ferro quod calibs est abscide, et ramum istum id est usque anni circulum serva, et sic fac per singulos annos; et si quispiam homo in illo anno gelsucht habet, ex eodem ramo parva frusta abscide, et ea in vasculum pone, ac super ea modicum vini ter funde et totiens haec verba dic, et vinum super eadem frusta fundis. rPer sanctam scincturam [Note: [Col. 1236D] Sic. Scissuram? Cincturam?] sanctae incarnationis, qua Deus homo factus, abtrahe ab homine isto N. dolorem gelsucht,l et tunc vinum illud cum hastulis illis, quas abscidisti in patella vel in crucibulo calefac, et illi jejuno ita calidum [Col. 1235C] ad bibendum per tres dies da, et curabitur, nisi Deus nolit. Sed et si quis ridden habet, accipe de fructu fagi, cum primum procedit, et eum in pura aqua, scilicet springbornen, commisce; et haec verba dic: rPer sanctam scincturam sanctae incarnationis qua Deus homo factus est, tu riddo, vos febres, defice et deficite in frigore et in calore tuo in homine isto N.;l et tunc aquam illam da illi ad bibendum; per quinque dies eam parabis, et si aut cottidianam aut quartanam habuerit, ab eis cito liberabitur, aut Deus eum liberare non vult.

Sed et radicem fagi adde, cum super terram apparet, et superiorem corticem ejusdem radicis aufer, et ibi de ea abscide quantum una incisione capere poteris, et dic: rPer primam ostensionem [Col. 1235D] qua Deus hominem vidit in radice Mambre [Note: [Col. 1236D] Gen. XVIII, 1.], frange undas veneni hominis absque morte illius;l et iterum quantum capere potes secunda incisione abscide, et eadem verba dic; et simili modo tertiam incisionem in eadem radice, et ideo ter de eadem radices abscides, ne tibi per annum deficiat, et tunc haec frusta per circulum anni serva, [Col. 1236A] et sic per singulos annos facies; et cum quispiam homo in illo anno freyszchlich, quod est selega, in corpore suo habuerit, tunc de una inscisione istarum hastarum modicum abscide et in vasculum pone, et de pura aqua springbornes modicum desuper ter funde, et haec verba totiens dic: rPer primam ostensionem, qua Deus in Jordane baptizatus est [Note: [Col. 1236D] Marc. I, 1.], per venenum hoc, absque morte hominis N. aufer ab eo omnem illam illusionem pestis hujus, sicut et Jesus pura vita fuit;l et aquam istam per tres dies da illi jejuno ad bibendum, et in unoquoque die quo eam bibit, illa eodem modo, ut praedictum est, parabis, et a freischlich liberabitur, nisi Deus prohibeat. Et si quis de foliis fagi, cum nova et recentia sunt, mus parat et comedit, [Col. 1236B] eum non laedit; vel si quis fructum ejus comedit, ab illo non laeditur, sed pinguis inde efficitur.




CAP. XXVII.---DE ASCH

[Note: [Col. 1236D] Fraxinus excelsior.] [III, 37].

3027 Asch [Fraxinus ed.] magis calida est quam frigida, et consilium signat [Note: [Col. 1236D] Et cons. signat om. ed.]. Et si quispiam aut in latere aut in aliquo alio membro suo a gicht fatigatur, velut omnia membra ejus fracta et zustoszen sint, folia Asch in aqua coque, et infirmum nudum et in linteamen pone, et aqua illa effusa, eum ipsis foliis ita coctis et calidis ubicunque circumpone, et praecipue in loco illo, ubi dolet, et hoc saepe fac et melius habebit [Note: [Col. 1236D] Et hoc habebit om. ed.]. Quod si etiam cerviseam de avena parare volueris absque hoppen, sed tantum cum grusz et plurimis foliis de Asch additis coque, et cervisea ista stomachum bibentis purgat, et pectus [Col. 1236C] ejus leve et suave facit. [Et si caprae aliquo modo infirmantur, folia fraxini eis saepe ad comedendum dentur, et curabuntur. Add. ed.]




CAP. XXVIII.---DE ASPA

[Note: [Col. 1236D] Populus tremula.] [III, 38].

3028 Aspa [Tremulus ed.] calida est, et nimietatem designat [Note: [Col. 1236D] Et nim. designat om. ed.]. Et cum aliquis infans in cunis jacens multotiens inter cutem et carnem sanguine perfunditur et vulneratur, ita quod inde valde dolet, accipe nova et recentia folia Aspen, et ea super simplicem pannum lineum pone, et sic eundem infantem ipsis foliis et eidem panno involve, ac eum ad dormiendum colloca, et vestibus tege, ut sudorem emittat et virtus foliorum istorum extrahit, et sanabitur. Sed et si quis virgichtigit est, aut si quis frigidum [Col. 1236D] stomachum habet, corticem ejusdem arboris, cum viridis est accipiat, et lignum ejus exterius usque ad interius cor ejus, et non ipsum quod dicitur cor arboris, et in minuta frusta inscidat, et in aqua coquat, et tunc eamdem aquam cum ipsis lignis in dolium fundat, et in eis balneet, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, et etiam frigidus stomachus [Col. 1237A] ejus calidus erit, et sic uterque melius habebit [Note: [Col. 1237D] Et etiam.---habebit om. ed.]. In Maio quoque accipe corticem ejusdem arboris, et exterius lignum ejus usque ad cor, et haec in minuta frusta inscide, et in mortario contunde, et succum ab eis exprime, et ipsum succum aliis unguentis, quae paras, adde, et tanto plus valent [Note: [Col. 1237D] Hic desinit capitulum in ed.], contra omnes pestes quae hominem fatigant in capite, et in dorso, et in lenden, in stomacho ac incaeteris membris ejus, et tanto plus malos humores compescunt.




CAP. XXIX.---DE ARLA

[Note: [Col. 1237D] Alnus glutinosa.] [III, 39].

3029 Arla [Alnus ed.] frigida est magis quam calida. Et inutilitatem significat, nec ad medicamenta multum prodest [Note: [Col. 1237D] Et inutilit.---prodest om. ed.]. Sed si quis in cute sua modicum ulcerosus est, nova et recentia folia ejusdem arboris ipsis ulceribus superponat, et interim lenius habebit.




CAP. XXX.---DE AHORN

[Note: [Col. 1237D] Acer pseudoplatanus.] [III, 40].

3030 [Col. 1237B]

Ahorn [Platanus ed.] frigida est, et etiam sicca est, et quaeque exterrita signat [Note: [Col. 1237D] Et etiam---signat deest in ed.]. Et qui cottidianas et diuturnas febres habet, ramos arboris hujus cum foliis in aqua coquat, et ita cum aqua illa saepe balneet, et mox cum de balneo exierit, subteriorem corticem ejus contundat et succum exprimat, et in purum vinum fundat, et ita frigidum post praefatum balneum bibat, et hoc saepe faciat, et diuturnae febres in eo cessabunt, atque foeditates et tempestates ipsarum in eo evanescunt [Note: [Col. 1237D] Atque---evanesc. om. ed.]. Et si quis [Note: [Col. 1237D] Reliqua hujus capituli cum editione non concordant quae sic se habet: rPostquam acuta febris hominem invasit, hoc remedium faciat, et aliquantum levius habebit, et ad sudorem suavius perveniet. Ergo de ligno platani, et bis tantum de sicca salice, et in frigidam aquam modicum abradat, et tantum agrimoniae eidem imponat; et eam frequenter bibat, et levius dolebit. Quod si remedium istud ad quintam, vel ad sextam diem distulerit, [Col. 1238D] ei poste a non proderit. Et si quis in aliquo loco de paralysi fatigatur, de ligno ejus valde calefaciat, et calidum super locum doloris ponat et melius habebit. Sed et si alicui nares inflantur, ille terram quae circa radicis platani est valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ita per parvam horam jaceat, et melius habebit.] in aliquo membrorum suorum a gicht fatigatur, de ligno ejusdem arboris accipiat et ad ignem valde calefaciat, et ita calidum super locum ubi dolet, ponat, et [Col. 1237C] gicht fugabitur. Vel si idem lignum ibi integrum pati non poterit, tunc de eodem ligno calefacto scobat, et super locum, ubi dolet, ponat, et ligamine desuper constringat, et melius habebit. Sed et si alicui nares suae aliqua infirmitate inflantur, id est erblasent, illam terram, quae circa radices hujus arboris est, valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ligamine eam ibi constringat, et ita per parvam horam jaceat, et hoc saepe faciat, et inflatio illa evanescet, et melius habebit.




CAP. XXXI.---DE YBENBAUM

[Note: [Col. 1238D] Taxus baccata.] [III, 41].

3031 Ybenbaum [Taxus ed.] plus frigida est quam calida, et etiam sicca est. Et laetitiam signat [Note: [Col. 1238D] Et laetit. signat om. ed.]. Et lignum ejus, cum ad ignem incenditur, nec damph [humor ed.], nec fumus, qui ex eo egrediuntur, aliquem [Col. 1237D] laedunt. Nam si aliquis in naribus suis et in pectore suo de malis humoribus gebreche habet, fumum [Col. 1238A] ejusdem ligni in nares et in os suum excipiat, et sic illi mali humores leniter et suaviter solventur, et absque periculo corporis sui evanescent [Note: [Col. 1238D] Et absque---evanescent om. ed.]. Sed et si quis de eodem ligno baculum paraverit et eum in manibus suis portat, bonum et utile est illi ad prosperitatem et sanitatem corporis sui.




CAP. XXXII.---DE BIRCKA

[Note: [Col. 1238D] Betula alba.] [III, 42].

3032 Bircka [Vibex ed.] magis calida est quam frigida, et felicitatem signat [Note: [Col. 1238D] Et felic. signat om. ed.]. Sed si in corpore alicujus hominis cutis ejus rubescere et bulechte esse [vel intumescentes pustulas habere ed.] incepit, unde ibi tumor insurgere aut vermes ebullire velint [Note: [Col. 1238D] Unde ibi---velint om. ed.], accipiat coppini, id est uszproszen, ejusdem arboris, et eos ad solem vel ad ignem calefaciat, et eos ita calidos loco ubi dolet superponat, et panno constringat, [Col. 1238B] et hoc saepe faciat, et tumor ille cessabit.




CAP. XXXIII.---DE FORNHAFF

[Note: [Col. 1238D] Deest in ed.].

3033 Fornhaff plus calida est quam frigida et humida, sic et moerorem signat, nec felicitatem in natura sua habet. Sed succus ejus ad unguenta et collyria multum valet, ita ut si quis unguenta parat de succo ramusculorum ejus, ipsis unguentis adde, et fortiora et meliora fiunt; vel si quis collyria facit, eis de eodem succo modicum addat, et oculos in lumine ardere facit et clarius videre; simpliciter autem et singulariter ad nulla medicamenta per se valet, quia succus ejus per se nimis fortis esset, nisi cum aliis condimentis temperaretur. Sed tamen si pestilentia, id est schelmo, pecora vexat et occidit, recentes [Col. 1238C] ramos ejusdem arboris ante ipsa pecora pone, ut odorem eorum capiant; ubi eaedem arbores nascuntur, illuc ipsa pecora duci facito, et odor earum per nares ipsorum transeat, et abinde inciperent husten et eicere putredines, quae in naribus et in capitibus eorum sunt, et ita pestis quae ea vexat evanescet. Sed tamen cavendum est ne eadem pecora quidquam de arboribus illis gustent, ne inde laedantur et doleant.




CAP. XXXIV.---DE SPYNELBAUM

[Note: [Col. 1238D] Euonymus Europaeus.] [III, 43].

3034 Spinelbaum magis frigida est quam calida, et largitatem signat, et quamdam felicitatem in natura sua habet [Note: [Col. 1238D] Et largit.---habet om. ed.]. Et homo, qui hydropicum morbum habet, corticem ejusdem arboris abjiciat et lignum ejus, quod interius est, in igne incendat, et inde [Col. 1238D] cineres faciat, nullis aliis cineribus additis, et easdem cineres in pannum ligatas in purum et bonum [Col. 1239A] vinum pone, scilicet a mane usque ad mediam diem, et sic saepe jejunus bibat, et morbum illum in eo swaendet [consumit ed.]. Sed qui in splene dolet, de fructu qui in eadem arbore crescit, in puro vino coquat, et per pannum colet, et pransus saepe bibat, et splen ejus sanabitur. Et quem vermes in ventre comedunt, et qui stechen in ventre patitur, eundem potum saepe bibat, et melius habebit.




CAP. XXXV.---DE HAGENBUCHA

[Note: [Col. 1239D] Ulmus campestris.] [III, 44].

3035 Hagenbucha plus frigida est quam calida, et quamdam prosperitatem in natura ostendit [Note: [Col. 1239D] Et quamdam---ostendit om. ed.]. Accipe autem ramusculos ejus cum foliis, cum virides sunt, et eos in lacte vaccarum aut ovium, et non in lacte caprarum, coque, et tunc ejusdem ramusculis et foliis abjectis, lac idem cum farina aut cum ovis [Col. 1239B] para, ut comedi possit; et sic mulieres illae, in quibus conceptus perire solet, quae tamen steriles non sunt, sed fecundae, id lac hoc modo paratum saepe comedant, et eis ad fecunditatem et ut conceptum retineant multum prodest. Sed et de ramusculis ejusdem arboris cum foliis in aqua coque, et sic balneum fac, et illum qui amens, id est hirnwutig, est, impone, et abrasis capillis ejus, lineum pannum in eadem intinguat, et ipso panno sic madefacto et calido caput ejus in eodem balneo assidue calefac; et postquam balneum exierit, eum in lectum depone, et tunc de fructu ejusdem arboris in aqua coque, et aqua effusa, eundem fructum coctum et calidum super caput illius pone, et panno simul constringe ut ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et melius habebit, [Col. 1239C] et sensus suos recipiet. Et si quis malas maculas in corpore suo habuerit, de ligno ejus, scilicet span [hastulam ed.], sub cortice ejus abscide et ad ignem calefac, et eisdem maculis, id est flecken ita calidum superpone, et evanescent [Note: [Col. 1239D] Hic desinit capitulum in edit.]. Sed et homini bonum est et utile, ut de ligno ejusdem arboris apud se semper habeat. Nam hagenbucha et alia ligna, in quibus quaedam prosperitates ostenduntur, ut supra dictum, si in aliqua domo in igne ardent, ibi aerei spiritus et dyabolicae illusiones recedunt et dedignando fugiunt, quia ibi aliquam prosperitatem sentiunt. Et si quis homo circa noctem in silva benachtet aut in meridie quiescere voluerit, sub hagenbucha et sub umbra ejus jaceat, et dormiat, et [Col. 1239D] maligni spiritus tanto minus illusiones suas et horrores circa eum parabunt. Sed et sub aliis arboribus in quorum natura aliqua prosperitas esse ostenditur, homo jacere et quiescere potest, ad devitandos dyabolicos horrores, praecipue tamen sub hagenbucha.




CAP. XXXVI.---DE WIDA

[Note: [Col. 1239D] Salicis species.---Deest in ed., ut sequentes num. 37-39.].

3036 Wida frigida est, et vitia designat, quia pulchra esse videtur; et hominibus minus utilis est, nisi quod in quibusdam exterioribus rebus ei famulatur, [Col. 1240A] sed ad nulla medicamenta valet, nam fructus et succus ejus amarus est et ad usus hominis non valet, quia si quis eam comederet, melancoliam in ipso excitaret et augeret, et eum amarum interius faceret, et sanitatem ac laetitiam in eo minueret.




CAP. XXXVII.---DE SALEWIDA

[Note: [Col. 1239D] Salix caprea.].

3037 Salewida est ac eandem naturam habet quam wida, et ita ad omnia valet sicut et wida.





CAP. XXXVIII.---DE FOLBAUM.

3038
Folbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, et ad nullam medicinam valet, nec ad ullam utilitatem valet, nec fructus ejus; sed est velut quoddam unkrut absque utilitate.




CAP. XXXIX.---DE FELBAUM.

3039

Felbaum plus frigida est quam calida, nec ad medicamenta [Col. 1240B] nec ad utilitatem hominis valet. Et si aliquis homo de fructu ejus comederit, eum laedit, et sanitatem ejus minuit, quia malos humores et frigus in illo auget, propter inutilitatem quae in ipso est.





CAP. XL.---DE ERLIZBAUM.

[III, 85.]

3040 Erlizbaum [Cornus ed.] calida est, et calor ejus suavis est, et dulcem humiditatem in se habet [Note: [Col. 1240D] Et calor---habet om. ed.]. Accipe ergo de cortice et de ligno ac de foliis ejus, et in aqua coque, et sic cum eis balneum fac, et qui virgichtigit est, sive infans, sive juvenis, sive senex sit, in eo saepe balneet, et eisdem balneis se circumponat, et hoc in aestate faciat, cum ipsa arbor viridis est, et infantem et juvenem optime ad sanitatem juvabit, seni autem satis proderit, sed tamen non tantum quantum infanti et juveni, et sic melius [Col. 1240C] habebunt [Note: [Col. 1240D] Et infantem---habebunt om. ed.]. Et fructus ipsius arboris comestus hominem non laedit, sed tam infirmum quam sanum stomachum purgat et confortat, homini ad sanitatem prodest [Note: [Col. 1240D] Homini---prodest om. ed.].




CAP. XLI.---DE MASCEL

[Note: [Col. 1240D] Deest in ed.].

3041 Mascel inutilem et nocivum calorem habet, et etiam frigus quod habet inutile est, et lignum et succus aut folia ejus inutilia sunt ad omnes usus hominis, et nociva ad sanitatem ejus, ac periculosa ad libidinem, quia libidinem in homine excitarent. Et si homo de fructu ejus comederet, inde infirmaretur. Sed et nec ignis nec fumus ejus ad sanitatem valet homini.




CAP. XLII.---DE MIRTELBAUM

[Note: [Col. 1240D] Myrtus communis.] [III, 46].

3042 [Col. 1240D] Mirtelbaum plus calida est quam frigida. Et si in homine orfimae exsurgant, antequam dirumpantur, folia ejus in aqua coque, et ita calida saepe superpone, et evanescent. Quod si orfimas dirumpere voluerint, de ligno ejusdem arboris ad ignem calefac, et ita calidum in modum crucis eis saepe superpone, et evanescent. Sed si orfimae disruptae fuerint, ramusculos et folia ejus pulveriza, et ipsum pulverem eis saepe superpone, et exsiccabuntur [Note: [Col. 1240D] Quod si---exsiccab. deest in ed.]. Et si quis cerviseam parare voluerit, folia et fructus [Col. 1241A] ipsius arboris cum cervisea coquat, et sana erit, et bibentem non laedit.




CAP. XLIII. DE WACHOLDERBAUM £[Note: £[Col. 1241D] Juniperus communis.] £[III, 48].

3043
Wacholderbaum plus calida est quam frigida, et nimietatem signat. Accipe ergo fructum ejus, et in aqua coque, et ipsam aquam per pannum cola, et tunc eidem aquae mel adde et modicum aceti et liquiricii, et minus de zengebern quam liquiricii, sic et iterum denuo coque, et tunc in sacculum impone, et fac luterdrang, et tam pransus quam jejunus saepe bibe, et dolorem pectoris aut pulmonis et jecoris mitigat et minuit. Sed et ipsos ramusculos ejus virides accipe et eos in aqua coque, et cum aqua illa balneum fac, ut assum balneum, et in eo saepe balneare, et diversas et malas febres in te minuit [Note: [Col. 1241D] Edit. non concordat: rJuniperus calida est. Et homo ramusculos ejus virides in aqua coquat, et cum ea assum balneum faciat, et saepe in eum balneet, et diversas febres in eo minuunt. Homo autem cujus caput tam sanum et forte est quod mali humores cerebrum ejus laedere non valent, sed tamen pulmonem ejus sorde et tabe inficiunt, baccas juniperi, et bis tantum lanariae, e piretri bis tantum ut lanariae, in puro et bono vino coquat, et in olla dimittat, et crudam enulam in modica frusta [Col. 1242D] inscisam imponat, et vinum hoc tam jejunus quam pransus bibat, dum sanetur.l].




CAP. XLIV.---DE HOLDERBAUM

[Note: [Col. 1242D] Sambucus nigra.] [III, 48].

3044 [Col. 1241B]

Holderbaum magis calida est quam frigida, et ad usum hominis parum valet, et etiam fructus ejus, nisi quod solummodo homini famulatur [Note: [Col. 1242D] Et ad usum---famulatur om. ed.]. Sed tamen qui gelsucht habet, assum balneum intret, et folia arboris hujus super ignitos lapides ponat, et aquam desuper fundat, et tunc etiam zechen ejus in purum vinum ponat, ut inde saporem capiat, et sic in eodem balneo modice bibat, et postquam idem balneum exierit, in lectum se collocet ut sudet, et hoc saepe faciat, et sanabitur.





CAP. XLV.---DE MELTZBOUM

[III, 49].

3045
Gelbaum [Meltzboum ed.] magis frigida est quam calida et multam viriditatem habet. Et agonem signat, et naturae hominis contraria est, ut si [Col. 1241C] homo aut de succo aut de fructu ejus aliquo modo gustaret, multas contrarietates in se faceret, ita quod etiam calorem stomachi ejus everteret, quod cibos suos aut per nauseam exspueret propter frigus succi hujus, et nec ad utilitatem hominis nec pecoris valet. Nec multum ad medicamenta valet, sed tantum ad combustionem ignis [Note: [Col. 1242D] Et multam viriditatem---ignis om. ed.]. Sed qui orfimas in corpore suo habet, coppim, id est primum erumpentem fructum de gelbaum accipiat, et eas in modico vino contundat, et tertiam ejus partem de pulvere talpae in pulverem redactae, et haec omnia commisceat, et in patella coquat, et sic unguentum faciat, et cum eo orfimas saepe ungat, antequam rumpantur, et evanescent. Quod si orfimae diruptae [Col. 1241D] fuerint, coppim gelbaum pulverizet, et pulverem istum in fractas orfimas mittat, et siccabuntur.




CAP. XLVI.---DE HARTBROGELBAUM

[Note: [Col. 1242D] Deest in ed.].

3046 Hartbrogelbaum plus frigida est quam calida, et brevem artem designat, et ad utilitatem hominis parum valet, quia nec homo inde crescit nec confortatur [Col. 1242A] nec pascitur. Nec etiam ad medicamenta prodest.





CAP. XLVII.---DE IFFA

[III, 50].

3047
Iffa aestivum calorem habet, quia nec multum calidus, nec multum frigidus est, sed temperatus. [Note: [Col. 1242D] Qui nec---temp. om. ed.] Et qui a gicht fatigatur, cum solo ligno ejus ignem accendat, et mox ad ignem illum se calefaciat, et gicht ad horam illam cessabit. Sed et qui virgichtiget est, quod lingua ejus in loquendo deficit, folia ejusdem arboris nova et recentia in frigida aqua pone, et illi ad bibendum da, et gicht in lingua ejus cessabit, et loquelam recipiet. Et qui freischlich in corpore suo habet, id est selega, eandem aquam cum eisdem foliis ita temperatam saepe bibat, et freyschlich evanescet. Sed qui de solo ligno [Col. 1242B] ejus ignem accendit et cum eo aquam calefacit, et in aqua illa balneum accipit, malignitatem et malam voluntatem, id est ubelwillekeit, ab eo aufert, benevolentiam ei tribuit [Note: [Col. 1242D] Malignitatem---tribuit om. ed.], et mentem ejus laetam facit [Note: [Col. 1242D] Reliqua om. ed.]. Sed et ipsa arbor quamdam prosperitatem in natura sua habet, ita quod aerei spiritus per eam fantasmata et injurias et illusiones suas in iracundia et in multis certaminibus proficere non poterunt.





CAP. XLVIII.---DE HARBAUM

[III, 51].

3048
Harbaum aestivum calorem habet. temperatum in se, et audaciam designat [Note: [Col. 1242D] Temp.---designat om. ed.]. Et homo qui minutam aut magnam scabiem habet, folia ejusdem arboris cum nova porcina arvina contundat, et tunc simul in patella smeltze [dissolvat ed.], et cum ea [Col. 1242C] saepe se perungat, et scabies minuetur, et sanabitur. Sed et si quis ramusculos ejus cum foliis in aqua coquat, et rutham addat, et salviae plus quam ruthae, et feniculi plus quam salviae, et per pannum colet, et bibat, saepius febres et sordium pravitates in eo purgat, et sanum facit.




CAP. XLIX---DE SCHULBAUM.

[Note: [Col. 1242D] Deest in ed.]
3049
Schulbaum frigida est, et est velut unkrut, nec ad medicamenta valet. Sed succus et fructus ejus inutilis est ad usum hominis. Nam si homo de semine aut de fructu ejus comederet, quasi venenum illi esset.





CAP. L DE PRUMA

[III, 52].
3050

Pruma [Mirica ed.] valde calida est. Et qui leprosus [Col. 1242D] est Prumam in manibus terat, et succum exprimat, et succo illo ubi leprosus est saepe liniat, et lepram mitigat, et leviorem reddit, id est seuffut. Sed et flores ejus in butyro vaccarum coquat, et sic unguentum faciat, et saepe cum illo se ungat, et lepra minorabitur. Sed et cui oculi caligant et infirmantur [Col. 1243A] flores Prymen (sic) tam diu inspiciat. usque dum ipsi oculi sui madidi fiant, scilicet weszern, et tunc etiam ipsos flores super oculos suos ponat, et ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et oculos clarificat, et si sani sunt, bonum et sanum est, vel infirmi sunt, bonum et utile est, et sani erunt [Note: [Col. 1243D] Et si sani---erunt om. ed.].




CAP. LI.---DE AGENBAUM

[Note: [Col. 1243D] Deest in ed.].

3051 Agenbaum nec rectum calorem nec rectum frigus habet, ut unkrut, ita quod nec succus nec fructus ejus ad medicamenta nec ad aliam utilitatem hominis valet.




CAP. LII.---DE HYFFA

[Note: [Col. 1243D] Deest in ed.].

3052 Hyffa valde calida est, et affectionem signat. Et qui in pulmone dolet, hyffen cum foliis contundat, et tunc non coctum mel eis addat, et simul coquat, [Col. 1243B] et sumac saepe auferat, id est seyme, et sic per pannum colet, et luterdrang inde faciat, et saepe bibat, et putredinem a pulmone ejus aufert, et eum purgat et sanat. Sed et qui de solo ligno ejus ignem accendit et inde cineres facit, et tunc de cineribus illis lixiviam parat, et cum ea caput suum saepe lavet, et tunc sanum et firmum erit de bono calore ipsius succi. Sed et si quis in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum, scilicet hanelpeffe, coquat, et saepe comedat, et stomachum purgat, et slim ab eo aufert. Qui autem toto corpore infirmatur, illi coctum non valet ad comedendum, quia eum in stomacho laederet, quia stomachus ejus in eo quasi welk est; [Col. 1243C] sed si saepe comedere voluerit crudum et deyck modice comedat, et hoc ei melius est quam coctum aut quam durum et crudum manducet. Qui vero toto corpore sanus est, illum nec crudum nec coctum in commestione laedit.




CAP. LIII---DE SPINIS. £[Note: £[Col. 1243D] Prunus spinosa.] £[III, 54].

3053
Spinae plus calidae quam frigidae sunt, et etiam siccae sunt, et frebelkeit assimilantur [Note: [Col. 1243D] Et etiam---assimil. om. ed.]. Et homo qui virgichtiget est, ita quod sensus ejus in eo deficiunt et inde amens efficitur, quod vel quia in membris lamet [claudicare incipit ed.], virides spinas vel veteres accipiat, et ad ignem ipsas solas incendit, et tunc cum cineribus eorum de pulvere gariofileae, id est nelchin, et bis tantum cynamomi ut pulvis gariofiles est addat, cocto et puro [Col. 1243D] melle addito, ita cum vino ut cineres isti pulverem gariofiles tercia parte excedant, et simili modo pulverem cynamomi, et sic luterdranck paret, et jejunus modice bibat, pransus autem sufficienter sumat, [Col. 1244A] et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, ita quod sensus suos etiam recipiet, et sanitatem membrorum recuperabit, quia potus iste melior auro est [Note: [Col. 1243D] Ita quod---auro est. om. ed.]. Et fructum ejus, scilicet slehen, cum melle sulcze [temperet ed.] et ita saepe comede, et gicht in te cessabit. Sed et qui in stomacho infirmatur, slehen in flamma ignis asset, id est brulwe, aut in aqua eas coquat, et saepe comedat, et sordes et slim a stomacho ejus aufert, et si nucleos eorum comedit, non nocebit ei [Note: [Col. 1243D] Ed. brevius, sed et fructus Spinarum nomo cum melle temperet, et paralysim, sordes et livorem a stomacho ejus aufert.]. Et si cancri, et non alii vermes, hominem in corpore suo comedunt, interiores nucleos Spinarum accipiat, et in testa ad ignem exsiccet, et deinde in pulverem redigat, et pulverem illum mittat ubi cancri eum comedunt [Note: [Col. 1243D] Et morientur ed. reliqua om.], et non alii vermes, et postea etiam paucas guttas vini desuper [Col. 1244B] fundat, et sic cancri morientur.




CAP. LIV.---DE VITE

[Note: [Col. 1243D] Vitis vinifera.] [III, 55]

3054 Vitis igneum calorem habet et humiditatem, sed ignis ille tam fortis est, quod succum ejus in alium modum saporis vertit, quam aliae arbores aut quam aliae herbae habeant. Unde etiam ille magnus ignis lignum ejus ita aridum facit, quod aliis lignis fere dissimilis est. Et vitis est lignum de terra extorsum, et magis ad similitudinem arborum. Et quia terra ante diluvium fragilis aut melmechte fuit, vinum non protulit; cum autem diluvio perfusa et confortata est, vinum produxit, quia terra nunc est ad terram quae ante diluvium erat, ut grieszstein ad terram quae nunc est.---Sed et cui caro circa dentes putrescit [Col. 1244C] et cui dentes infirmi sunt, calidas cineres vitis in vinum ponat, velut lixivium facere velit, et tunc cum vino illo dentes et carnem, quae circa dentes suos sunt, lavet, et hoc saepe faciat, et caro illa sanabitur, et dentes firmi erunt, quia si etiam dentes ejus sani sunt, lotio ista eis proderit, et pulchri fiunt. Et si quis ulcera in corpore suo habuerit aut vulnere percussus fuerit, cum puro et bono vino terciam partem baumolei addat, cum ulcus aut vulnus jam secunda aut tertia die putredinem aut nigredinem ostendit, tunc si ulcus aut vulnus magnum fuerit, praedictum oleatum vinum modice calefaciat, et ei lineum pannum intingat, et sic tincto ulcus aut vulnus bewe, usque dum putredo illa imminuatur. Quod si ulcus aut vulnus parum [Col. 1244D] fuerit, tunc pennam praefato oleato vino ita frigido, et non calefacto, intinguat, et cum penna illa ulcus aut vulnus illud modice purget, dum putredo illa imminuatur [Note: [Col. 1243D] Multum variat hujus capituli textus editus: rVitis igneum calorem habet. Et si quis in oculis [Col. 1244D] caligat, guttis quae de vite effluunt cum palmes abscinditur, palpebras suas liniat, et modice oculos intrare permittat; et hoc saepe faciat, et oculos procul dubio claros facit. Postquam enim palmes de vite primum abscinditur, guttae illae quae tunc a mane diei usque ad mediam diem in inscisione illa effluunt, bonae et utiles sunt ad clari atem oculorum. Unde homo illas in vasculum excipiat, et eis oleum olivae addat, et si in auribus vel in capite dolet, cum eo se inungat, et melius habebit. Et qui tussitat, et in pectore et in stomacho dolet, summitatem palmitis, cum jam flores primum erumpunt, cum foliis abscindat, et fortiter in aqua coquat, et [Col. 1245D] per pannum colet, et illam jejunus et pransus saepe bibat, et melius habebit. Ut autem ebrius homo ad se redeat, si in autumno est, de viridi vite palmitam cum recentibus foliis fronti, timporibus, et gutturi suo circumponat, et refrigerabitur. Sed et cui caro circa dentes putrescit, et cui dentes infirmi sunt, calidos cineres vitis in vinum ponat, et cum illo dentes et carnem quae circa illas est lavet; et hoc saepe faciat, et sanabitur. Vinum autem quod de vite nascitur, si purum fuerit, bibenti sanguinem bonum et sanum, turbidum vero malum et velut cineribus aspersum facit. Franconicum e forte vinum velut procellas in sanguine parat; et ideo qui eum bibere voluerit, aqua temperet. Sed necesse non est ut Hunonicum aqua permisceatur, quoniam illud naturaliter aquosum est. Et homo, cum in lectum se deponit, puro Franconico vino palpebras [Col. 1246D] madefaciat, cavens ne oculos interius tangat, et putredinem, quae oculis dormentium adhaeret et eos caligare facit, aufert. Cum autem aliquis homo in iram aut in tristitiam provocatur, mox vinum ad ignem calefaciat, et frigida aqua commisceat, et levius habebit. Si aliquis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, vinum igne calefactum saepe bibat, et omnes cibos suos aceto commisceat, et acetum, quomodocunque poterit, saepe bibat.l].





Hildegardis: Physicae 3023