Hildegardis: Physicae 6010

6010 Anser, scilicet gans, calidus est, et etiam de aere illo, de quo bestiae vivunt, et etiam de aquoso aere, qui ei pennas educit; sed alte volare non potest, quia de aere bestiarum habet, sed de aquoso aere in aqua libenter versatur, et mundis et immundis pascuis vescitur. Et propter hanc duplicem naturam [Col. 1293C] caro ejus infirmis ad comedendum non valet, quia in homine multociens livorem et ulcera parat, velut scabiem et velut ulcera leprae similia quia inmundis interdum vescitur [Note: [Col. 1293D] Sed alte volare---vescitur om. ed.], sed homines qui sani sunt, carnes ejus comestas aliquo modo superare possunt. Si quis autem anserem comedere vult, eam aut per tres aut per duas dies valde esurire permittat, ut mali humores qui in ea sunt evanescant [Note: [Col. 1293D] Ut mali---evanescant, om. ed.], et tunc frumento nutriatur; et deinde occisa ad ignem assa, et cum assatur, selba et bonae aliae herbulae ei imponantur, et succus earum ipsam pertranseat, et etiam vino et aceto cum flabello semper aspergatur, ut sanguis de ea effluat, quia sagimen ejus comedi non debet, quoniam hominem [Col. 1293D] infirmari facit, quia de malis humoribus inpinguatur [Note: [Col. 1293D] Quia sagimen---impinguatur om. ed.]. Et qui sanus est, eam hoc modo assatam modice ex ea comedat. Cocta autem in aqua ad esum hominis mala est, quia mali humores qui in ea sunt per aquam ita ipsi non auferuntur sicut ad ignem assata [Note: [Col. 1294D] Quia mali---assata om. ed.]. Ova autem ejus, quocunque modo parantur, ad esum hominis mala sunt, [quia scrophulas et alias multas infirmitates in homine parant add. ed.]





CAP. XI.---DE HALEGANS

[IV, II, 9].

6011
[Col. 1294A]

Halegans [Grandula ed.] valde calida est et velox in volatu, et volando laborat [Note: [Col. 1294D] Et velox---laborat, om. ed.], et ideo tam infirmis quam sanis ad comedendum bona est; et in calore aeris volat, quia in frigore periret. Et cum multitudine volat ut tanto minus ab ullo laedatur; ac in die non timet, et ideo in nocte aliquantum vigil est. In nocte autem timet, et immundis pascuis vescitur [Note: [Col. 1294D] Et in calore aeris---vescitur, om. ed. Reliqua habet, sed aliter disposita.]. Homo autem, cui oculi caligant aut serigent, fel ejus accipiat, et ei bis tantum puri vini addat, et in cuprinum vasculum ponat, et ex eo ad noctem cum penna circa oculos liniat, ita ut etiam oculos interius tangat, et haec saepe faciat, et clari et sani fiunt, nec wisza, nec pellicula, vel apostema in eis faciliter crescit. Et qui de vicht [Col. 1294B] dolet, jecor ejus coquat et saepe comedat, et melius habebit. Et qui husten habet, de pulmone ejus cocto saepe comedat, et husto cessabit. Sed et qui in stomacho dolet, hagelgans accipiat, capite ac visceribus abjectis, reliquum corpus in aqua fortiter coquat, et tunc de aqua auferat, atque de carnibus illis omnia ossa separet, et easdem carnes in mortario contundat, atque succum qui in eis est per pannum extorqueat, et cum eodem succo et modica farinula suffen paret, et jejunus sorbeat, et slim ac malos humores de stomacho ejus, ipso ignorante, leniter auferet. Caetera autem quae in eo sunt, ad medicamenta non valent.




CAP. XII.---DE ANETA, DOMESTICA

[Note: [Col. 1294D] Anas domestica.] [IV, II, 10].

6012 [Col. 1294C]

Aneta, quae domestica, gravem calorem habet, et aliquantum de aere bestiarum, sed tamen plus de aquoso aere naturaliter habet, et immundis pascitur, sed immunda, quae devorat, per aquam, in qua saepe natat, in ea purgantur et per eam transeunt [Note: [Col. 1294D] Et aliq. de aere---transeunt, om. ed.]. Et qui sani sunt, carnes ejus comestas superare possunt, infirmis autem non valent. Caetera omnia non valent. [Sed qui anetam comedere voluerit, in aqua coctam non comedat, sed, ut de Ansere praedictum est, eam ad ignem asset. Ova autem venenum et ut fixura araneae homini sunt. Add. ed.]




CAP. XIII.---DE ANETA SILVESTRI

[Note: [Col. 1294D] Anas boschas.] [IV, II, 11].

6013 [Col. 1294D] Silvestris autem aneta eamdem naturam habet, quam et domestica; sed silvestris salubrior est ad esum hominis, quam domestica, quia in aquis semper versatur. Silvestrem autem anetam in nova olla ad pulverem combure, capite et visceribus atque pennis abjectis, et pulverem istum in fractas orfimas saepe mitte, et sanabuntur. Pennae autem anetarum aliquantum ad lectos et ad [Col. 1295A] cervicalia plus valent, quam pennae gallinarum [Note: [Col. 1295D] Pennae autem---gallinarum, om. ed.].




CAP. XIV.---DE GALLO ET GALLINA

[Note: [Col. 1295D] Phasianus Gallus.] [IV, II, 12.]

6014 Gallus et Gallina uterque frigidam et siccam naturam habent et non alte volant, quia praecipue de aere terrestrium animalium [Note: [Col. 1295D] Et non alte---animalium om. ed.]; et carnes eorum sanis hominibus bonae sunt, sed comestae eos pingues non faciunt, infirmos autem aliquantum refocillant. Quod si aliquis valde infirmatur, et carnes istas frequenter comedit, in stomacho ejus slim parat, et ipsum stomachum ita infirmari facit, quod comestos cibos vix digerere poterit, quia eaedem carnes frigidae sunt [Note: [Col. 1295D] Quod si aliquis---frigidae sunt om. ed.]. Sed si iste qui valde infirmatur, carnes gallinarum comedere voluerit, eas cum aliis quibuslibet carnibus coqui faciat ut succo illarum temperentur, [Col. 1295B] quia siccae sunt, et sic comedat, assas autem devitet, quia cas vix digerere poterit. Et gallina ad esum infirmis melior est quam Gallus, quia carnes Gallinae teneriores sunt quam carnes Galli [Note: [Col. 1295D] Quia---Galli om. ed.]. Sed qui sanus est in corpore, de utrisque comedere poterit. Sed et sano homini cappo ad comedendum bonus est, infirmo autem non multum valet, quia cappo non satis laborat, sed semper in quiete est, unde etiam et carnes ejus tanto fortiores sunt [Note: [Col. 1295D] Sed et sano homini cappo---fortiores sunt om. ed.], et jecor tam gallinae quam galli, saepe comestum, contra infirmitates valet, quae hominem interius laedunt. Jecor enim galli et gallinae durum non est et infirmum, et pennae gallinarum ad cervicalia malae sunt, quia gicht in homine illo excitant, qui desuper incumbit. Caetera autem quae in eis sunt [Col. 1295C] ad medicamenta non valent.

[Quaelibet ova volatilium magis frigidae quam calidae naturae sunt, et ad comedendum nociva sunt, sed ova gallinarum quae domesticae sunt, comedi poterunt, sed tamen moderate. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquam et vinum commisceat, et in patella fervere faciat, et ova hoc modo testa abjecta coquat, et eum non laedent. Homo autem qui dysentieriam (sic) habet, vitella ovorum in scutella terendo pulset, et ciminum, et modicum piperis addat, et iterum in testas ovorum reponat, et ad ignem asset, et dolenti, postquam modicum comederit, ad manducandum tribuat. Quaecunque autem idem infirmus interim comedit, calida sint et mollia, scilicet pullos gallinarum, et [Col. 1295D] caeteras molles carnes, et pisces; sed allec, et salmonem devitet, et bovinas carnes, et caseum, et cruda et grossa olera, et porrum, et siligineum et ordeaceum panem, et quidquid assum est, praeter assum pirum, non comedat, et vinum bibat. Sed si quis fluxum sanguinis habet, duo vitella ovorum distemperet, et succum metridati, quantum medietas unius vitelli est, addat, et aceti quantum duae [Col. 1296A] testae ovi capiunt, et modicum de pulvere cinnamomi, et minus de pulvere zituaris immittat, et sorbicium aliquantum spissum inde paret, et modice calidum tam jejunus quam pransus sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]




CAP. XV.---DE URHUN

[Note: [Col. 1296D] Tetrao urogallus.] [IV, II, 13].

6015 Urhun calidum et aliquantulum humidum, et ideo tam infirmis quam sanis in comestione bonum est. Et si maden [tarmus ed.] aut alii vermes hominem comedunt, vesicam Urhunes pulveriza, et pulverem istum in locum ulcerum illorum pone, et cum de pulvere isto gustaverint, moriuntur.




CAP. XVI.---DE REPHUN

[Note: [Col. 1296D] Tetrao Perdix.] [IV, II, 14].

6016 Rephun [Perdix ed.] frigida est, sed tamen domestica gallina [Note: [Col. 1296D] Sed tamen---gallina, om. ed.] perdice frigidior est, et inperfectionem [Col. 1296B] in se habet, ac etiam perdix instabilior quam domestica gallina, quoniam caro ejus infirma non est, sed fragilis, quia nec pleniter de terra est; et comesta sanos non multum laedit, infirmis autem non valet, quia slim in stomacho eorum parat. Accipe autem fel ejus, et veteri arvinae commisce, et in cujus cutem pediculi exterius de sudore carnis crescunt, ille cum eo saepe se perungat, et cutem ejus pertransit, et sudorem purificat, ita quod pediculi amplius non crescunt. [Quod si interius ex arvina ejus crescunt, unctio ista non proderit. Add. ed.]




CAP. XVII.---DE BIRCKUN

[Note: [Col. 1296D] Tetrao tetrix.] [IV, II, 15].

6017 Birckhun eandem fere naturam habet quam Rephun praeter quod caro Birckhunes tam infirmis [Col. 1296C] quam sanis melior et sanior est ad comedendum quam caro rephunes. Si autem cancer hominem comedit, vesicam ejus ad solem aut ad ignem sicca, et deinde eam modico vino parumper humidam fac, et sic eam super locum ulcerum extende, et desuper comprime, et ita diu jacere permitte, et cancri morientur.




CAP. XVIII.---DE FALCONE.

[Note: [Col. 1296D] Falconis species, ut capp., 19-22.] [IV, II, 20].

6018 Falco [Herodius ed.] calidus est, et aliquantum siccus, et magnam vim cordis habet, et volatu velox est, et alte sursum, et ad inferius deorsum, et in medietate aeris volat [Note: [Col. 1296D] Et volatu---volat om. ed.]. Nec caro ejus comeditur. Et si orfimae in homine sunt, sive integrae sive ruptae sint, smaltz [sagimen ed.] ejus desuper [Col. 1296D] unge, et siccabuntur. Sed Falco tantam acerbitatem in se habet quod ad medicamenta non valet [Note: [Col. 1296D] Sed falco---valet om. ed.]. Sed alii falken, de quacumque terra sunt, eandem naturam habent sicut et iste, et etiam ad eandem medicinam valent, nisi quod interdum secundum regiones in quibus nutriuntur, alius alio fortior et velocior existit.





CAP. XIX.---DE HABICH

[IV, II, 21].

6019
Habich [Accipiter ed.] calidus est et humidus [Col. 1297A] [nec caro ejus propter ferocitatem comeditur add. ed.] atque alios volucres novit, et naturam eorum sentit, et secundum quod in eis novit eis insidiatur et rapit. Et alte volat, ac in medietate aeris versatur [Note: [Col. 1297D] Atque alios volucres---versatur, om. ed.]. Homo autem qui in jecore aut in dextro latere dolet, pulmonem Habichs in aqua coquat, et ei scherling [cicutam ed.] addat, et consolidae plus quam scherlings, et de butyro vaccarum in Maio parato plus quam istorum trium sit, et simul coquat, et per pannum colet, et sic unguentum faciat, et circa jecor suum ac in dextro latere cum eo se inungat, et melius habebit. Et qui leprosus est, fel ejus accipiat, et ei bis tantum vini addat, et ubi in corpore suo lepra est, ibi se perungat, et mox smaltz ejusdem ancipitris ipsum locum inungat; [Col. 1297B] et hoc saepe faciat, et lepra sanabitur [Note: [Col. 1297D] Huc usque ed.]. Pennae autem ejus nec ad lectos, nec ad cussinos valent, quia si quis desuper recumberet, cum difficultate graviter dormiret.





CAP. XX. DE SPERWERE £[IV, II, 22.]

6020

Sperwere [Nisus ed.] calidus, et laetus, et velox est in volatu, et alte et in sideribus et in medietate aeris volat [Note: [Col. 1297D] Et alte---volat om. ed.]. Quod si vir aut femina in libidine ardent, accipient Sperwere, et eo occiso, pennas auferant, et tunc capite et visceribus abjectis, reliquum corpus in novam ollam modico foramine perforata, absque aqua ad ignem incendat, et sub olla ista aliam novam ollam ponat, et smalcz effluentem ita excipiat, et tunc de calandria, quaere quod [Col. 1297C] sit (an sufficit?), et minus de gamphora contundat, et cum praefato smalcz commisceat, et denuo ad ignem modice calefaciat, et sic unguentum faciat; et vir verendum suum et gelancken cum eo per quinque dies ungat, et per mensem unum ardor libidinis in eo cessabit, absque periculo corporis sui. Mulier autem circa umbilicum et in ipso foramine umbilici cum eo se ungat, et ardor ille in ipsa per mensem cessabit; et mense peracto, tam vir quam mulier, se inungat, et ita remedium de libidine habebunt. Quod si calandriam et gamphoram habere non poterunt, accipiant minutissimam pennam Nisi, sufficienter de eis per quinque dies in baumeolum ponat, ut in illo ad solem incalescat, et sic ferveat, atque in praedictis locis corporis sui, [Col. 1297D] tam vir quam mulier, cum eo se ungat, et ardor libidinis in eis evanescet. Caetera autem, quae in eo sunt, ad comedendum nec ad medicamenta non valent [Note: [Col. 1297D] Quod si calandriam---non valent om. ed.].





CAP. XXI.---DE MILVO

[IV, II, 23].

6021
Milvus calidus est, et calorem diligit, et cum sol splendet, in calore libenter volat, et etiam in calida umbra libenter manet. Sed ardorem aeris devitat, nec altitudinem ipsius, sed mediocritatem, et inferius eum volat, atque minutas aviculas libenter [Col. 1298A] rapit. Sed tamen non multum acer est [Note: [Col. 1297D] Et calorem diligit---acer est om. ed.]. Sed caro ejus ad comedendum contraria est, quia omnes aves, qui (sic) unguibus kryment [rapaces ed.] ad comedendum homini contrariae sunt. Homo autem qui orfimes in corpore suo habet, Milvum accipiet, et eo occiso, pennas auferat, et tunc, visceribus, in quibus stercora sunt, abjectis, caetera omnia cum capite et unguibus in nova olla modico foramine perforata absque aqua [Note: [Col. 1297D] Absque aqua om. ed.] ad ignem accendat, et super olla ista aliam ollam ponat [Note: [Col. 1298D] Et super---ponat om. ed.], et smalcz ejus ita accipiat; quod cum fecerit, carnes illas quae in illa olla remanserunt, in ipsa ad pulverem comburat, et cum praedicto smalcz, orfime, si integrae sunt, saepe inunge, et evanescent. Si autem ruptae sunt, de ipso pulvere in eadem ulcera pone, et exsiccabuntur.




CAP. XXII.---DE WEHO

[Note: [Col. 1298D] Deest in ed.].

6022 [Col. 1298B]

Weho frigidus est, ac furtivos mores habet, et non alte volat, atque inmundis pascuis vescitur, et etiam interdum his quae venenosa sunt. Et ideo ad medicamenta non valet, sed hominem magis laederet.




CAP. XXIII.---DE CORVO

[Note: [Col. 1298D] Corvus corax.---Deest in ed.].

6023 Corvus plus calidus quam frigidus est, et quasi in medio aeris volat. Et astutus est, audax, et non timet, atque hominem non multum fugit nec timet, ita quod etiam faciliter cum eo loqueretur, et scientiam fere ad hoc haberet, nisi quod irrationale animal est. Et quia hominem cognoscit, ideo [Col. 1298C] etiam multociens ea rapit quae homo apud se habet. Et caro ejus homini ad comedendum contraria est, quia naturam latronum et furum habet. Et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent.




CAP. XXIV.---DE KREWA ET KRAHA

[Note: [Col. 1298D] Deest in ed.].

6024 Krewa et Kraha sunt frigidae naturae, et in quadam medietate aeris volant, atque voces hominis imitantur, ac de genere corvi sunt. Nam in primo, antequam cornix et monedula essent, pica videns ova corvi, ea furata est, et super ea se posuit et fovit, et ita primum cornices et monedulae processerunt, sed deinde inter se, ut nunc est, ova posuerunt, scilicet cornix cum cornice, monedula cum monedula, et ita nunc multiplicatae sunt. Et [Col. 1298D] ad medicamenta non valent, quia volatile aut aliud animal quod cum homine per astutiam est, ei ad medelam non multum prodest, sed in eo uteretur ut malus nequam in moribus suis, et arg inde fieret.




CAP. XXV.---DE NEBELKRAHA

[Note: [Col. 1298D] Deest in ed.].

6025 Nebelkraha calida est, ac mores jactantiae habet Et aerem ac tempora cognoscit; et varios eventus vix exspectat, atque ubi tristitiam futuram novit, illuc properat, et mundis ac inmundis utitur. Sed [Col. 1299A] caro ejus ad medicamenta non multum prodest.




CAP. XXVI.---DE MUSAR

[Note: [Col. 1299D] Corvus Cornix.] [IV, II, 24].

6026 Musar [Larus ed.] de calido aere solis procedit, et cum juvenis est, calidus est et fortis, et fortiores pastus comedit; sed cum in aetate procedit, frigidus erit et debilis, et tunc debiles pastus quaerit. Cum autem ad senectutem pervenerit, ad primum calorem et ad primam fortitudinem reditum habet, atque ut prius fortiora pascua quaerit [Note: [Col. 1299D] Et cum juvenis---pascua quaerit om. ed.]. Et caro ejus sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est. Homo autem qui virgibnisse [venenum ed.] aliquo modo sumpsit, cor ejus et jecorem ac pulmonem ac viscera purgata coquat in aqua, et tunc cum vino et albo pipere ac parum minus de komel sultzen parat; vel si album piper non habet, modicum de [Col. 1299B] aloe, scilicet minus quam komel sit addat, et hiis carnes illas imponat, ut eis perfundantur, et jejunus saepe comedat, et si venenum quod comedit aut bibit, etiam in stomacho ejus induratum est, illud auferet et purgabit, et sic homo ille sanabitur.




CAP. XXVII.---DE ORDUMEL

[Note: [Col. 1299D] Deest in ed., ut qui sequuntur n. 28, 29.].

6027 Ordumel pravum calorem in se habet, et ad comedendum non valet, quia totum quod in eo est homini contrarium est. Nec etiam ad medicamenta valet.





CAP. XXVIII.---DE ALKREYA.

6028 Alkreya plus frigida est quam calida, et mundis et quibusdam venenosis pascuis vescitur, et interdum etiam infirmos pisces comedit. Et caro ejus nec sanis [Col. 1299C] nec infirmis hominibus ad comedendum valet, sed qui sani sunt, superare possunt, infirmis autem obest. Et medicina in ea non est.




CAP. XXIX.---DE MEWA

[Note: [Col. 1299D] Columba speciosa.].

6029 Mewa calida est et in recto temperamento de aere et de aqua est, ac temperate humida est. Et non alte volat, et sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est.





CAP. XXX.---DE COLUMBA

[IV, II, 16].

6030
Columba frigida est plus quam calida, et mane diei, id est primum ortum ejus, quod temperate gelidum est, plus diligit quam calorem. Et simplex est et timida, et ideo cum multitudine volat ut tanto minus ab aliis volucribus laedatur, Et quia frigida est, facile esurit, et cibus in ea ita non incalescit ut in [Col. 1299D] alio alite, et idcirco cito esurit, et plus quam alius ales suae magnitudinis comedit [Note: [Col. 1299D] Et mane diei---comedit om. ed.]. Et caro ejus non est firma, sed aliquantum arida, nec multum succum homini tribuit [Note: [Col. 1299D] Sed aliq. arida---tribuit om. ed.], et sano homini ad cibum non multum prodest, etiamsi ei non obest. Infirmum qui in corpore deficit, comesta laedit. Sed et holtzduba et ringelduba eamdem naturam habent, excepto quod istae in silvis morantur et inde aliquantum [Col. 1300A] ac riores et majores illis sunt et quod de pascuis silvarum pascuntur. Sed nec istae nec illae ad medicamenta valent [Note: [Col. 1299D] Et quod de pascuis---valent om. ed.]




CAP. XXXI.---DE TURTURE

[Note: [Col. 1299D] Columba turtur.---Deest in ed.].

6031 Turtur calida et sicca est, et virilis fortitudinis est, nec pavida est, et quasi servum semper habet. Et quoniam humiditatem non habet, nec vivere suum ad diversa ponit, fel in ea crescere non potest, quemadmodum in homine est: qui bonam voluntatem habet, fel in eo crescere non potest, sed in eo decrescit; et cum scelestam mentem habuerit, in eo fel augetur. Et caro turturis ad comedendum non valet, quia gicht in homine excitat. Caetera non valent.




CAP. XXXII.---DE PSITTACO

[Note: [Col. 1300D] Psittaci spec.].

6032 [Col. 1300B] Psitacus valde calidus est, et etiam humidus, ac quiddam et aliquod de volatu grifonis et aliquod de virtute leonis habet. Sed nec in volatu nec in virtute quidquam audet ut posset (?). Et etiam tempora temporum novit, et secundum eventus illos se habet et cantus suos exprimit, ac etiam secundum ignem fel (sic) aliquos colores in pennis suis habet. Sed ad medicinam non valet, qui nullam virtutem ad plenum in se tenet, sed in defectu, quia diversa natura est.




CAP. XXXIII.---DE PICA

[Note: [Col. 1300D] Corvus Pica.] [IV, II, 25].

6033 Pica gravem calorem in se habet, et arg est, ac de aere et de terra diversas pennas habet et quasi jactantiam naturaliter sequitur, ita ut cum alienos [Col. 1300C] homines venire viderit, vocem in adventu eorum emittit. Et pascua quaerit, quae venenosa et nociva sunt, sive herbulae, sive cadavera sint [Note: [Col. 1300D] Et arg. . . . est---sint om. ed.], et ideo caro ejus ad comedendum homini ut venenum contraria est. Et circa hominem velut dyabulus versari solet [Note: [Col. 1300D] Et circa---solet om. ed.]. Et si quis homo grintslecken [profundam scabiem ed.] in capite suo habet, smalcz ejus accipiat, et cum eo caput suum ungat, et sanabitur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicinam non valent [Note: [Col. 1300D] Caetera---valent, om. ed.].




CAP. XXXIV.---DE HERA

[Note: [Col. 1300D] Corvus Caryocatactes.] [IV, II, 26].

6034 Hera calida est et aliquantulum sicca, et in varia aura et in tempestatibus volare bene potest. Sed alte non volat, et caninos mores habet, et in se ipsa immunda est, et pastum qui hominibus nocivus est, [Col. 1300D] comedit, et quidquid videt in facto suo quantum potest imitatur, et unumquemque hominem quem care videt voce salutat [Note: [Col. 1300D] Et in varia aura---voce salutat om. ed.]. Caro autem ejus quasi venenum homini esset, qui eam comederet, quia tempestatibus perfunditur et quoniam diversam naturam morum habet. Accipe autem heram, et caput ejus et viscera abjice, atque pennas ejus aufer, et reliquum corpus discinde, et discissum in novam [Col. 1301A] ollam pone, et ei fenigrecum et minus de babellum adde, et tunc etiam hirczmarck, et minus hunresmalcz et de butyro vaccarum in Maio parato eis tantum adde, quantum istorum duorum est, et omnia simul in aqua coque et sic de raum qui desuper natat unguentum fac, et hoc optimum est contra dolorem capitis, et scapularum, aut lenden [renum ed.], aut glancken [iliorum ed.], si te ibi cum eo saepe unxeris, atque gicht ibi cessabit, quamvis fortis sit, et homo ille melius habebit. [Et si boves, aut porci, aut oves aliquo modo infirmantur, avis haec in aqua coquatur et illis ad comedendum detur. et sanabuntur, a quacunque peste teneantur. Add. ed.]




CAP. XXXV.---DE ULULA

[Note: [Col. 1301D] Strigis spec.] [IV, II, 27].

6035 [Col. 1301B] Ulula calida est, et mores furis habet, quia diem scit, sed eum fugit et noctem diligit; et alios volucres odit, quia naturam eorum non amat. Et mortem hominis scit. Et ubi moeror et planctus futurus est, odorem illum per aerem sentit, ut avis cadaver, et mox ad illud properat, et priusquam planctus supervenerit, inde fugit. Et his pascitur quae naturae hominis contraria sunt [Note: [Col. 1301D] Et mores furis---contraria sunt om. ed., ut mox propter---habet.]. Et si homo carnes ejus comederet, ei quasi venenum esset, propter malam naturam, quam in se habet. Caput autem ejus et viscera ejus abjice, et pennas ejus aufer, et reliquum corpus ad ignem assa, et smalcz ipsius excipe, et deinde bisch [ibiscum ed.] et bis tantum de reynfano [tanaceto ed.] in aqua coque, et postquam coxeris smaltz ululae adde et infunde, et denuo welle [ad [Col. 1301C] ignem ponatur ed.], et etiam baumolei tantum adde velut quarta pars ejus smaltzes est, et sic omnibus his per pannum expressis fac unguentum, et homo qui paralisim habet aut virgichtigit est, cum eo saepe ungatur, et curabitur.





CAP. XXXVI.---DE HUWONE

[IV, II, 28].

6036
Huwo [Rubo ed.] calidus est, et eamdem fere naturam habet quam et ulula, nisi quod huwo in nequitia fortior et robustior ulula est; et mores furis habet, et diem scit, sed eum fugit, et noctem diligit, atque alias aves odit, quae in die volant [Note: [Col. 1301D] Et eamdem fere naturam---volant om. ed.]. Et caro ejus visui hominis contraria est. Et smalcz ejus accipe et in patella zulasze, et qui orfimas habet, sive integrae, sive ruptae sint, cum eo se ungat, et [Col. 1301D] exsiccabuntur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non valent.




CAP. XXXVII.---DE SISEGONINO

[Note: [Col. 1301D] Deest in ed.].

6037 Sisegonino calidus est, et noctem ac splendorem lunae diligit, plus quam diem aut quam solis splendorem, sed tamen diem plus amat quam ulula. Et ideo in nocte versatur, quia alias volucres abhorret nec videri multum vult. Et aliquantum mores furentis, quasi interdum wudich sit, velut ille, qui non curat [Col. 1302A] quid faciat. Et cum pullos suos de ovis primo egredi viderit, putat sibi alienos esse et eos occidit; et cum viderit illos non moveri, tristatur, et se lacerat, ita quod sanguine suo suscitantur, et tunc eos valde diligit, quia scit eos de se suscitatos esse. Sed et laeta et tristia tempora hominis sentit ac intelligit, quia si laeta sunt, ei cantando congaudet; vel si tristia, tacendo se tristem ostendit. Et cum interdum in aere pendet in dorso ac terram verso, in aere aspicit et considerat, quando tempora gaudii et laetitiae aut tempora tristitiae futura sunt. Et si homines ibi morituros praevidet, hoc paucis vocibus ostendit, et silet.




CAP. XXXVIII.---DE CUCULO

[Note: [Col. 1301D] Cuculus canorus.] [IV, II, 30].

6038 Cuculus calidus est, et de moribus volucrum et [Col. 1302B] bestiarum in se habet, et audientes homines voce salutat, et in blind aura versatur. Sed nec magnum calorem nec magnum frigus pati potest. Et cum magnus calor in aestate est, umbras silvarum quaerit, et magnus calor in aestate pennas commovet, ita quod cadunt in hyeme. Et cum senserit, quod pennae ejus morientur, pascua ejus in nidum suum congregat et studet, quod pennulas suas in ipso nido dimittat, et in eis per hyemem jacet, ut calorem ab eis habeat, et iterum circa initium aestatis pennae ejus renascuntur, et tunc nidum suum a pennis illis purgat, et ita procedit [Note: [Col. 1301D] Et de moribus volucrum---procedit des in ed.]. Sed caro ejus ad comedendum homini non valet, quia scabiem habet, et quoniam ut venenum ibi est, qui eam comederet [Note: [Col. 1302D] Quia scabiem---comederet om ed.], Et homo, qui urslechte [uzslechte?] in corpore suo habet [Col. 1302C] ita quod etiam cutis ejus scinditur, et si aliquod gicht in membris suis fatigatur, caput et viscera et pennas cuculi abjiciat, et reliquo corpori biboz et salviam aequali pondere addat, et modicum plus de dictampno et parum arvinae ursi, et haec omnia in nova olla et in aqua coquat, et raum qui desuper natat accipiat, et ex eo unguentum faciat, et cum eo saepe se perungat, et urslechte sanabuntur, et gicht qui eum in membris suis fatigat cessabit.




CAP. XXXIX.---DE SNEPHA

[Note: [Col. 1302D] Scolopac. spec.] [IV, II, 31].

6039 Snepha calidus est, et de alto aere est, et caro ejus sanis et infirmis ad comedendum bona est [Note: [Col. 1302D] Et de alto aere---bona est om. ed.]. Et cui oculi caligant, fel ejus accipiat, et ei modicum vini addat, scilicet minus quam fellis [Note: [Col. 1302D] Scil.---fellis om. ed.], et [Col. 1302D] in cuprinum vasculum ponat vel fundat, et ad noctem, cum se in lectum collocat, ex eo circa oculos suos liniat, et si oculos interius modicum tetigerit, non nocebit, et sic saepe faciat, et caliginem oculorum minuit. Caetera quae in eo sunt, ad medicamenta non multum valent [Note: [Col. 1302D] Caetera---valent om. ed.].




CAP. XL.---DE SPECHT

[Note: [Col. 1302D] Pici spec.] [IV, II, 32].

6040 Specht calidus est ac de puro aere est, et in quadam medietate aeris volat; et velox est, et calorem [Col. 1303A] et aestatem diligit, et pastus ejus venenosus non est. Sed specht, qui viridem colorem habet, melior et robustior est, quam alius sit. Ille autem alius satis valet, sed non tantum quantum ille, qui viridis est [Note: [Col. 1303D] Ac de puro aere---viridis est om. ed.]. Homo autem, qui leprosus est, viridem Specht ad ignem asset et ita saepe comedat, et lepram consumit, id est swendet. Sed et viridem Specht accipe, et capite ejus et visceribus abjectis, ac pennis ablatis, reliquum corpus ad ignem assa et superior ronst, qui in cute ejus ad ignem succensus est, aufer et serva, et deinde aliud corpus ita assatum mortario modice contunde et in aqua fortiter coque, ita quod per omnia minuatur addreb; et postquam coxeris, de aqua aufer, et ossa de carne separata et ilia abjice, atque easdem carnes super ignitum [Col. 1303B] lapidem ad pulverem istum, et superiorem cutem ronse ejus, et satis de rutha in aquam illam pone in qua Specht prius coxisti, et ei satis de arvina vulturis et parum de saepe hirci adde, et haec simul fortiter coque, et de raum qui desuper natat, unguentum fac, aliis reliquis abjectis, et cum unguento illo lepram hominis saepe unge, et quamvis lepra fortis sit, ille sanabitur, nisi judicium Dei non permittat, aut nisi mors illius in lepra sit [Note: [Col. 1303D] Nisi---sit om. ed]. Sed cor ejus sicca, et in auro et in argento velut in anulo virwircke; quandiu apud te portas, gicht a te cessabit. Nam natura ejusdem avis hujus munda, et cor ejus simplex est, nec malam artem habet, et ideo virtus cordis ejus puro aeramento diversitates [Col. 1303C] humorum, qui guttas paralisis producunt, sedat [Note: [Col. 1303D] Nam natura---sedat om. ed.]. Reliqua quae in eo sunt, medicinae non conveniunt.




CAP. XLI.---DE PASSERE

[Note: [Col. 1303D] Fringilla domestica.---Deest in ed.].

6041 Passer plus frigidus est et multas varietates in moribus suis [habet] propter astutiam et versutiam suam, et cum multitudine libenter volat, ne a majoribus avibus laedatur. Et in aere ille saepius versatur qui spissus est, et ideo infirmam carnem habet, quae sanis nec infirmis ad comedendum valet. Nec etiam ad medicamenta prodest.




CAP. XLII.---DE MEYSA

[Note: [Col. 1303D] Parus spec.---Deest in ed.].

6042 Meysa calida est, et sicca et mansueta, et in puro aere libenter volat. Et sanas carnes habet, atque sanis et infirmis hominibus bona est ad comedendum. Et homo qui virgichtigit est, meysam in aqua [Col. 1303D] coquat, et cum butiro Jussal de eo faciat, et hoc saepe comedat et curabitur.




CAP. XLIII.---DE AMSLA

[Note: [Col. 1303D] Turdus Merula.].

6043 Amsla calida est et sicca, et mansueta, et in puro aere libenter volat, et etiam de puro aere crescit, et sanis hominibus ad comedendum bona est, sed infirmos laedit quia sicca est [Note: [Col. 1303D] Et mansueta---sicca est ed. om.]. Jecor autem ejus sicca, et in aliquo esse quo volueris, bewircke, et [Col. 1304A] apud te semper porta, et dyabulus in grusale nec in getrugnisze interim te fatigat, quia illam odit propter munditiam suam [Note: [Col. 1303D] Quia illam---suam ed. om.].





CAP. XLIV.---DE DROSELA.

6044

Drosela calida est, et moribus suis mansueta. Sed homo qui interius in gutture aliquo modo dolet aut qui raucus in voce est, eam in aqua coquat, et in aqua illa lineum pannum intingat, et cum panno illo madido totum guttur suum usque ad orclatum (?) belbe [usque ad aures suaviter constringat ed.] et de residuo ejusdem aquae suffen paret et comedat, et hoc saepe faciat, et melius habebit [Note: [Col. 1304D] Hucusque ed.] in gutture et in voce. Et qui in jecore aut in pulmone dolet, droselam accipiat, et eam in aqua coctam saepe comedat, et sanabitur.




CAP. XLV.---DE LERCHA

[Note: [Col. 1304D] Alaudae spec. Cf. Hugonis de Trimberg, carmen der Renner, vers. 19527.] [IV, II, 37].

6045 [Col. 1304B]

Lercha [laudula ed.] valde calida est et aridae naturae, et aestatem diligit, ac in splendore solis libenter volat, et in calore viget, sed in frigore faciliter perit, et wunsam est et astuta, ac munda pascua quaerit, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet [Note: [Col. 1304D] Et aridae naturae---valet om. ed.]. Sed si alicui homini guttur tumet, id est swillet, accipe Lercham, et capite ac visceribus et pennis abjectis, reliquum corpus super calidum laterem paulatim sicca, sic tamen nec comburas, et de pulvere milwae [tiliae ed.] ad pondus trium nummorum adde, et ita in pannum liga, ac in panno super guttur illius constringe, et tumor ille fugabitur. Et si magnum swern [ulcus ed.] [Col. 1304C] alicubi in corpore tuo habes, eumdem pulverem desuper liga, et propter eamdem naturam et virtutem suam, ut praefatum est, idem ulcus molle erit et rumpetur. Quod si etiam drusze [glandes ed.] habes, eas saliva tua prius madefac, et pulverem praefatum in panno desuper liga, et evanescent. Et si canis furit, caput ludulae abscide, et idem caput furenti cani ad comedendum da, et furorem dimittit, et mansuetus fiet.





Hildegardis: Physicae 6010