Hildegardis: Physicae 6045

CAP. XLVI.---DE ISENBRADO

[Note: [Col. 1304D] Alcedo hispida.] [IV, II, 38].

6046 Isenbrado calidus est, et in eodem calore temperatus est, et aliquantum humidus, et puritatem aeris semper quaerit. In quo etiam prosperitas est, et etiam interdum aquas illas quaerit quae a sorde purae et clarae sunt. Et si quis homo in aere illo aut [Col. 1304D] juxta aquam illam, ubi nidificat, esse et manere posset, nulla infirmitas ei ibidem occurreret, quia aerem illum semper quaerit, ubi nullae sordes sunt, et mundis pascitur [Note: [Col. 1304D] Et in eodem calore temperatus est---pascitur om. ed.]. Caput autem ejus et viscera et pennas abjice, et reliquum corpus foliis de quercu involve et super carbones pone, ita dum eadem folia ab igne consumantur, et tertia vice simili modo, dum ipsa incendatur [Note: [Col. 1304D] Et tertia---incendatur om. ed.], et deinde [Col. 1305A] aviculam in novam ollam ad ignem sine aqua pone, et in ea modice combure, ut pulverizare possis, et ita paulatim in pulverem redige, et huic pulveri modicum minus quam nux muscatae sit, et si quis apoplexiam habuerit, id est qui in uno latere jam moveri nusquam poterit, illi de pulvere isto jejuno cottidie in modica aqua da bibere, et eamdem infirmitatem curabit si juvenis homo est, nisi tunc eadem infirmitas longo tempore in eo inveterata sit. Sed et si quis homo ita virgichtigit est quod se totum dilacerare quaerit, etiam eo tempore cum malum hoc patitur, de eodem pulvere in aqua bibat, et melius habebit propter bonam virtutem eorum quae praedicta sunt [Note: [Col. 1305D] Sed et si quis homo---sunt om. ed., quae add. Et homo qui dormire non potest, de ossibus aviculae hujus sub caput suum ponat, et dormiet, et horrores eum interim non laedent.].




CAP. XLVII.---DE VEDEHOPPO

[Note: [Col. 1305D] Upupa Epops.] [IV, II, 39].

6047 [Col. 1305B] Wedehoppo [Upupa ed.] calida est et humida, [et cibo hominis non conv. add. ed.] et circa quamdam medietatem aeris volat, et diem diligit, et immundam naturam habet, et ideo semper in sordibus ac circa sordes versatur, et in eis proficit, et ideo quaerit sordes, quae fortissimae sunt, et in eis mansionem suam parat [Note: [Col. 1305D] Et circa quamdam---mansionem suam parat om. ed.]. Caput autem ejus et viscera abjice, et pennas extrahe, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem redige, et si orfimae in aliquo homine ruptae sunt, aut si vermis aliquem hominem comedit, in ipsa vulnera de pulvere isto pone, et si orfime sunt, exsiccabuntur, aut si vermes sunt, morientur.




CAP. XLVIII.---DE WACHTELA

[Note: [Col. 1305D] Tetrao Coturnix.].

6048 Wachtela calida est et humida, et munda pascua [Col. 1305C] quaerit, et sanis hominibus ad comedendum bona est, infirmis autem qui malis humoribus inundantur non valet, quia humores eorum in ipsis commovet, quoniam tarda humiditas in ea est.




CAP. XLIX.---DE NACHTGALLA

[Note: [Col. 1305D] Motacilla Luscinia.] [IV, II, 40].

6049 Nachtgalla [Luscinia ed.] calida est, et aliquantum sicca, et de nocturno aere vitam habet, et munda est. Et quia de nocturno aere est, in nocte magis quam in die laetatur et cantat, quia sol ei in die nimium splendorem dat, et hoc abhorret [Note: [Col. 1306D] Et de nocturno---abhorret om. ed.]. Et cui oculi caligant, nachtgallam jam ante ortum diei capiat, et fel ejus accipiat, et illud effundat, et huic guttam unam roris quam super mundum gramen invenerit addat, et tunc palpebras et cilia oculorum [Col. 1305D] de hoc circa oculos suos, cum dormitum vadit, saepe liniat, et si etiam oculos interius modice tetigerit, non nocet, et ab oculis mirifice caliginem aufert, velut si spuma, id est schum, per fervorem ignis ab aestate purgatur et abiciatur [Note: [Col. 1306D] Velut---abiciatur om. ed.].




CAP. L.---DE STARA

[Note: [Col. 1306D] Turnus vulgaris.] [IV, II, 41].

6050 Stara calida et timida, et ideo cum multitudine [Col. 1306A] volat, et amicitiam ad genus suum habet, et caetera volatilia non odit, ac aliquantum alte volat. Et caput et viscera ac pennas aufer, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem comburendo redige, et pulverem istum in rupta orfime pone, et exsiccabuntur. Accipe integrum staram, et mortuum super illud tene quod venenum esse suspicaris, et si venenum est, pennae illius disjunguntur et ab inbicem entwichent se, et moventur, sed tamen exeunt, quia si viveret, inde doleret et fugeret. Si autem venenum non est, pennae suae non disjunguntur nec moventur.




CAP. LI.---DE VYNCO

[Note: [Col. 1306D] Fringilla caelebs.] [IV, II, 42].

6051 Vynco [Frigellus ed.] calidus est, et de viriditate terrae herbarum pascua quaerit, et sanis ad comedendum [Col. 1306B] non multum obest, infirmos autem laedit. Qui siccae naturae est et alta in aere non petit [Note: [Col. 1306D] Et de viriditate---non petit om. ed.]. Accipe autem Vincken, et capite et visceribus et pennis ejus abjectis, eum super vivos carbones pone, et modice assa ita ut tantum incalescat, et ubi infans in cute sua uszgeslagen est et ulcerosus, ita calidum superpone, et iterum calefac et alio loco superpone, et sic saepe fac ubique in corpore infantis, et immundos ac malos humores de cute illius extrahit, et mox hircino sepo desuper unge, et ulcera illa sanabuntur. Caetera quae in eo sunt parum prosunt [Note: [Col. 1306D] Et mox---prosunt om. ed.].




CAP. LII.---DE DISTELWINCKE

[Note: [Col. 1306D] Fringilla carduelis.] [IV, II, 43].

6052 Distelwincke calidus, et etiam de aere illo est qui erumpentes flores primo educit, et ideo pulchrum [Col. 1306C] colorem habet. Et homo qui brustswern interius in corpore habet, aut qui in stomacho aut in lenden dolet, aut infirmitatem in corpore habet, accipiat distelwincken, et capite et pennis abjectis purget, et sic cum jecore et pulmone carnem ejus modice asset, et postquam assaverit, carnes istas distrahit, id est zuzeyse, et ossa ejus comminuat, et tunc farinam similae recipiat, et ei modicum sagiminis addat, et carnes praefatas illas imponat, et denuo in patella coquat, et sic pulmentum paret, et ita saepe comedat; et si juvenis est, eum interius sanat; aut si senex, dolores istas (sic) in eo minuit, quia est quasi optimum unguentum quod hominem interius sanat.




CAP. LIII.---DE AMERA

[Note: [Col. 1306D] Emberizae spec.].

6053 [Col. 1306D]

Amera calidus est, et in puro aere libenter volat, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet, quia pastus ejus mundus ac immundus, ac amarus est.




CAP. LIV.---DE GRASEMUCKA

[Note: [Col. 1306D] Motacillae spec.].

6054 Grasemucka frigida est et de aere spumantium [Col. 1307A] aquarum est, et pastus ejus mundus et immundus est. Et ad medicamenta non multum valet.




CAP. LV.---DE WARGKRENGEL

[Note: [Col. 1307D] Deest in ed., ut infra capp. 56 et 60.].

6055 Wargkrengel frigida est, ac etiam de aere illo ubi meridiana daemonia sunt [Note: [Col. 1307D] Psal. XC, 6.], nec ullam laetitiam habet antequam tristitiam in aliis animalibus videat. Et etiam ova sua interdum frangit, ac pullis suis inimicitior et durior aliis volatilibus est. Sed tamen hujusmodi vires in se non habet, ut vel malum vel bonum cum eo in medicamentis perfici possit.





CAP. LVI.---DE MERLA.

6056

Merla frigida est, et pastus ejus inmundus ac nocivus, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum [Col. 1307B] valet nec etiam aliqua medicamenta in eo sunt.




CAP. LVII.---DE WASZERSCELTZA

[Note: [Col. 1307D] Motacilla alba.] [IV, II, 29].

6057 Waszerstelsa [waszersteltza?] temperatum calorem in se habet, et etiam de turbinibus est, et ideo caudam semper movet, ac turbines et tempestates pati potest, quod de ipsis est, et juxta aquas libenter manet quod de turbinibus est; et pascua praecipue in aqua quaerit. Molles carnes habet, et sano et infirmo ad comedendum bona est, quia infirmum refocillat. Et guttur ejus sicca et serva, et cum aliquis in corde dolet, aut cum aliquis a gicht fatigatur, idem guttur per modicam horam in aqua pone, et tunc elevat, et ipsam aquam in guttur illud funde, et illi ad bibendum da, et in corde melius habebit, [Col. 1307C] ac gicht ab eo cessabit. Sed et cor ejus sicca, et apud te semper habeas, et cum gicht te fatigat, idem cor per modicam horam in aquam pone, et aquam illam bibe, et vicht in te cessabit. Et vesicam ejus siccatam tecum habes, et si freischlich in aliquo homine insurgit, cum saliva tua illam modice humidam facies, et illam juxta et non super freischlich pone, et illud dissipat, id est swendet. Sed et super ziterdrusze, eamdem vesicam saliva tua parum madefactam pones, et evanescent [Note: [Col. 1307D] Ed.: rPellicanus calidus est. Homo qui freneticus est, et qui obliviosus est in scientia sua, cor pellicani ad solem exsiccet, et super verticem illius liget, ut caro ipsius ab illo incalescat, et ad intellectum scientiae redibit. Et si quis in capite dolet, quod etiam fervere videtur, jecur pellicani pulverizet, et modicum plus de semine foeniculi, et parum minus de semine fenugreci addat, et super pannum ponat, et super frontem et ad tempora sua liget, et melius habebit. Sed et vesica ejusdem avis exsiccetur, et ubi slier, aut alius tumor alicubi in [Col. 1308D] corpore hominis insurgit, vesica cum saliva hominis, seu modica aqua humida fiat, et desuper ponatur, et tumor ille suaviter frangetur. Quod si etiam alicujus hominis os frangitur, aut aliquod membrum de loco suo exilit, intestinum avis hujus purgatum ad solem exsiccetur, et postquam fractum os compositum fuerit, intestinum oleo olivae modice illiniatur, et super fracturam os ligetur, et os conglutinat.l].




CAP. LVIII.---DE BEYNSTERCZA

[Note: [Col. 1308D] Motacilla flava.].

6058 Beynstercza calida et humida est, et de turbinibus est, et ideo caudam movet, et aliquantum venenosa et nociva pascua quaerit. Et si quis carnes [Col. 1307D] ejus comedit, gicht in eo excitat.




CAP. LIX.---DE HIRUNDINE

[Note: [Col. 1308D] Hirund. spec.] [IV, II, 46].

6059 Hyrundo calida est, et calorem ac blandum aerem [Col. 1308A] quaerit et ubi nidificat, calidum habet, et aliquantum acer est, id est grim, et inde velociter volat, et multum inmundis pascuis vescitur [Note: [Col. 1308D] Et calorem ac blandum---vescitur om. ed.]; ad comedendum homini contraria est. Ubi autem orfime in homine sunt, sive ruptae, sive integrae sint, cum smalcz hyrundinis inunge et sanabuntur. Et si homo morklacdrim dolet, ova hirundinis ita integra cum testa combure et in pulverem redige, et huic pulveri modicum plus de hanensmalcz adde, et simul tinch, et orclackdrim inunge, et melius habebis. [Si quis autem de gulositate et ebrietate leprosus efficitur, stercus hirundinum et quater tantum de herba quae lappa dicitur, rubeos flores habens, et ex his pulverem faciat; arvinam quoque ciconiae, et modicum plus arvinae vulturis in sartagine frixet, [Col. 1308B] et praedictum pulverem, et modicum sulphuris huic arvinae intermisceat, et unguentum faciat, et in asso balneo se perungi jubeat, et se in lectum collocet. Et sic usque ad quintum, vel ad plures dies faciat. Add. ed.].





CAP. LX.---DE CUNGELM.

6060 Cungelm calidus est, et de aere splendoris solis est. Et caro ejus ipsi comedenti non obest. Et per se singulariter ad medicinam non valet, quia modicus est. Sed cum in maio unguenta parantur, caput ejus aufer et viscera abjice, et quod reliquum est de corpore ejus in nova olla ad pulverem redige, et pulverem istum aliis bonis herbis de quibus quaelibet unguenta fiant adde, et nulla herba contra infirmitates ibi pretiosior est.





CAP. LXI.---DE VESPERTILIONE

[IV, II, 47].

6061 [Col. 1308C]

Vespertilio plus calida est quam frigida, et calorem et diem abhorret, et in tempore illo volat, cum praecipue aerei spiritus propter quietem hominis discurrunt, scilicet cum homo quiescit et varias vicissitudines in se habet [Note: [Col. 1308D] Et calorem et diem---in se habet om. ed.]. Sed si quis homo gelsucht habet, eam modice percute, ita scilicet ne moriatur, et tunc eam super glaucken illius liga, dorso vespertilionis ad dorsum hominis verso, et post pusillum aufer, et tunc super stomachum illius liga, et ibi eam dimitte dum moriatur.




CAP. LXII.---DE WIDDERWALONE

[Note: [Col. 1308D] Plin. Hist. nat., XXX, 28.] [IV, II, 62].

6062 Widdervalo calidus est ac instabilis, et tristem naturam habet. Et homo qui gelsucht habet, aviculam [Col. 1308D] istam mortuam cum pennis illius super stomachum suum liget, et gelsucht in ipsam transibit, et ille curabitur. Vel homo qui gelsucht habet eamdem [Col. 1309A] avem in pulverem redigat, et pulverem istum in baumoleo modice intinguat, et sic eum per tres aut per duos dies super stomachum suum liget, et curabitur. Et qui in aure sua surdus est, cor ejus in ipsam aurem ponat, ut eadem auris de corde illo interius incalescat, et auditum recipiet. Sed et qui nazeboz habet, jecor ejus pulverizet, et ipsum pulverem naribus suis apponat, et odorem ejus per nares suas introrsum trahat, et mali humores capitis sui suavius solventur et levius effluent, et ille tanto citius curabitur.




CAP. LXIII.---DE API

[Note: [Col. 1309D] Apis mellifica.] [IV, II, 48].

6063 Apis de calore solis est, et aestatem diligit, sed et velocem calorem habet, ita quod frigus pati non potest. Et si alicui uberbeyn crescit, aut si aliquod [Col. 1309B] membrum de loco suo motum est, aut si aliqua membra contrita sunt, apes quae in vasculo suo mortuae sunt, et non vivas, accipiat, et sufficienter ex eis in lineum pannum ponat et consuat, et pannum istum apibus interius consutum in baumoleo sveysze, et eumdem pannum dolenti membro superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Et si vermis carnem alicujus hominis comedit, ille apes in vasculo suo mortuas accipiat, et pulverem istum loco ulceris saepe mittat, et vermis morietur.

[Mel autem quod apes parant valde calidum est. Sed homo qui est pinguis, si saepe mel comederit, livorem et tabem in eo parat; sed aridus et macer si coctum mel comedit, non multum ab eo laedetur. Coctum autem mel, et optime despumatum, [Col. 1309C] pingui et macro, sano et infirmo non multum oberit; sed si quis favum cum cera manducaverit, melancholiam in eo excitat. Add. ed.]




CAP. LXIV.---DE MUSCA

[Note: [Col. 1309D] Musca domestica.] [IV, II, 49].

6064 Musca frigida est. Et cum aestas est, si tunc homo aliquo minuto vermiculo [sicut aranea est add. ed.] figitur vel laeditur, muscam desuper contritam liget, et calor ille, quem musca de aestate tunc habet [Note: [Col. 1309D] Calor ille---habet om. ed.], venenum illud aliquantum debilitat. In hyeme autem musca omnino venenosa est, et homini periculosa, nisi quem Deus custodit. Quod si aliquis homo muscam comederit aut biberit, mox scharleyam contundat, et de succo illo bono vino immittat, ut idem vinum succum illum excedat, et [Col. 1309D] ad ignem calefaciat, et sic bibat quatenus, si quod veneni musca in eo remanserit, per nauseam emittat.

[Si pustula quae freislichaz dicitur in homine se inflaverit, muscas, capitibus earum abjectis, conterat, et circa tumorem illum circulum cum eis exterius faciat, et veneno resistit ne ultra procedat. Deinde rubeam testudinem, quae absque concha est, terat, et cum ipsa circulum quem cum musca fecit faciat; et postea succo lilii cutem quae circa circulum est quem cum testudine fecit, perungat. [Col. 1310A] Deinde folium vehendisteles super eamdem pustulam ponat, et deinde de pura farina similae tortellum faciens, eum super idem folium et super totum tumorem illum cum panno desuper liget, quatenus mollificetur, ut per se rumpatur. Quod si per se rupta non fuerit, cum arida et lignea spina seu alia arida astula dirumpatur, non autem ullo ignito vel frigido ferro aut acu. Sed interim dum homo pustulam hanc patitur, ab igne, a frigore, a vento et ab humido aere se muniat, et ab omni calido asso et grosso cibo, et a vino se abstineat, et cruda olera et cruda poma devitet. Add. ed.]




CAP. LXV.---DE CICADA

[Note: [Col. 1309D] Gryll. spec.] [IV, II, 51].

6065 Cicada plus frigida est quam calida, et magis hominem laedit, quam ei prosit, cum vivit vel cum [Col. 1310B] mortificatur, quia a pravis livor in ea est. Quam si homo tetigerit, inde dolet [Note: [Col. 1310D] Et magis hominem laedit---inde dolet om. ed]. Sed si cicada per se mortua fuerit, tunc homo ille quem diruptae orfime laedunt, ita mortuam accipiat, et super ignitum lapidem in pulverem redigat, et eumdem pulverem super locum ubi orfime sunt saepe immittat, et siccabuntur.




CAP. LXVI.---DE LOCUSTA

[Note: [Col. 1310D] Deest in ed.].

6066 Locusta ut ros frigida, et nec multum utilis est, nec multum periculosa. Sed ubi aura et terra frigida est, ibi in regionibus illis caro locustae aliquantum venenosa et ad comedendum periculosa. Sed ubi aura et terra calida est, illic in regionibus illis minus periculosa est, et ibi fere ut cancer comedi [Col. 1310C] potest. Nam de frigore terrae venenum in se colligit, sed in calida terra, propter bonum calorem ejus, veneno caret. Et medicina in ea non est.





CAP. LXVII.---DE MUGGA

[IV, II, 50].

6067
Mugga calida est. Et si quis profundam scabiem in capite suo habet, muggam in aliquod vasculum colligat, et cum stramine superius incendat, et in purgatum locum super vivos carbones ponat, ut simul cum carbonibus in cineres vertatur; deinde ex eisdem cineribus lixiviam paret, et caput suum ubi scabies vel pravae maculae in corpore sunt cum illa lavet et saepe hoc faciat, et sanabitur.




CAP. LXVIII.---DE HUMBELEN

[Note: [Col. 1310D] Apis terrestris.] [IV, II, 52].

6068 Hunbelen frigidae sunt. Homo autem cui oculi [Col. 1310D] caligant vesiculam quae inter caput et ventrem in hunbelen est tollat, et liquorem qui in eo est oculis suis, cum dormitum se ponit, modice immittat. Sed mox oleo olivae palpebras et cilia oculorum liniat, et sic aut semel aut bis in mense faciat, et clarius videbit. Qui vero immundos ungues habet, eumdem liquorem qui in vesicula humbelen est super eos liniat et ligamine constringat, et sic faciat dum pulchri fiant. Et si quis profundam scabiem in capite suo habet, praedictum liquorem super caput suum saepe liniat, et curabitur.





CAP. LXIX.---DE WESPA

[IV, II, 53].

6069
[Col. 1311A]

Wespa calida est et munda. Homo enim berwurcz pulverizet, et bis tantum de pulvere vespae addat, et pulveres istos super calidum fumum teneat, ut paulatim et leniter incalescant, et sic calidos super cibum quod comedere vult teneat, et sic venenum ita infirmabitur quod eum laedere non valet.




CAP. LXX.---DE GLIMO

[Note: [Col. 1311A] Lampyris noctiluca.] [IV, II, 54].

6070 Glimo plus frigidum est quam calidum. Quod si quis caducum morbum patitur, cum jam cadit, viventes glimen, quantum habere poterit, in pannum ligentur, et super umbilicum illius ponantur, et statim vires recipiet.




CAP. LXXI.---DE MEYGELANA

[Note: [Col. 1311A] Cf. supra I, 159.] [IV, II, 55].

6071 Meygelana frigida est. Si autem scrofulae in homine [Col. 1312A] sunt, ille vermiculum hunc tollat, et venenum quod in eo est exprimat, et huic minus de pulvere Meygelanae addat, et aut in vino aut in aqua illud modice bibat, et statim velut sagitta putredinem scrofularum invadit et eas consumit.




CAP. LXXII.---DE PARICE

[Note: [Col. 1312A] Ed. IV, II, 34. Deest in cod. ms.].

6072 Parix calidus est, et caro ejus sanis et infirmis ad comedendum bona est. Homo autem qui a paralisi fatigatur, avem hanc in aqua coquat, et sagimen, acetum et modicum vini addat, et hoc saepe comedat, et curabitur. Sed et qui regium morbum habet, eamdem aviculam, pennis ablatis, integrum super stomachum suum liget, et gelsuocht in aviculam transit, ita quod gelfarb erit.


[Col. 1311] EXPLICIT LIBER SEXTUS DE AVIBUS.






INCIPIT LIBER SEPTIMUS. DE ANIMALIBUS.

PRAEFATIO

7000 [Note: [Col. 1311B] Ed.: Cap. 1. Animalium terrae ad hominem comparatio.].


[Col. 1311]

[Col. 1311B] Volatilia quae in aere versantur designant virtutem hanc quam homo cogitando dictat et quae in semetipso praemeditando deputat multa, antequam in fulgens opus procedant [Note: [Col. 1312B] Volatilia---procedant om. ed.]. Animalia autem quae in terra discurrunt et in terra habitant, cogitationes et praemeditationes, quas homo opere perficit, designant. Et sicut opera cogitationes subsequuntur, sic etiam cum bona voluntas et recta desideria ac pia suspiria procedunt, ea fabricator mundi in coelestibus perficit, nec ibi perficiuntur, antequam hic in mundis cogitationibus spirituali desiderio praecesserunt. Sed leo et sibi similes voluntatem hominis quae jam opera proferre vult ostendunt; sed panthera et sibi similes ardens desiderium quod jam in incipiente opere est designant. Caeterae autem silvestres bestiae designant plenitudinem effluentiae et quod homo in possibilitate sua [Col. 1312B] habet utilia et inutilia opera perficere demonstrant. Sed mansueta animalia quae super terram gradiuntur ostendunt mansuetudinem hominis quam per rectas vias habet, et ideo rationalitas hominis invenit quod ad unumquemque hominem dicit: Tu es animal illud vel illud, quoniam animalia quaedam naturae hominis similia in se habent. Sed animalia quae alia devorant et quae pravis cibis nutriuntur et generando fetus multiplicant, ut lupus, canis et porcus, ut inutiles herbae ad comedendum, naturae hominis contraria sunt, quia homo sic non facit. Pecora autem quae mundis escis, ut foeno et simili pastu nutriuntur, et foetus generando non multiplicant, homini ad comedendum bona, ut bonae et utiles herbae. In his et in illis quaedam medicamenta inveniuntur.





CAPITULA.



[Col. 1311]

Elephans I

Camelus II

Leo III

Ursus IIII

Unicornus V

Tigris VI

Panthera VII

Equus VIII

Asinus IX

Cervus X

Rech XI

Steeiboch XII

Wisant XIII

Bos XIIII

Ovis XV

Hircus XVI

Porcus XVII

Lepus XVIII

Lupus XIX

Canis XX

Vulpis XXI

[Col. 1313] Biber XXII

Otther XXIII

Symea XXIIII

Merkatza XXV

Cattus XXVI

Loschs XXVII

Daschs XXVIII

Illodiso XXIX

Ericius XXX

Eychorn XXXI

Hamstra XXXII

Marth XXXIII

Waszermarth XXXIIII

Zobel XXXV

Harmo XXXVI

Talpa XXXVII

Mustela XXXVIII

Mus XXXIX

Lyra XL

Spitzmus XLI

Pulex XLII

Formica XLIII



LIBER SEPTIMUS.



[Col. 1313]


CAP. I.---DE ELEPHANTE

7001 --- [Note: [Col. 1313C] Elephas maximus.] [IV, III, 2].


[Col. 1313A]

Elephans calorem solis et non carnis habet, et etiam magnum sudorem tenet; qui etiam tam fortis est, quod ossa ejus ita excoquit, ut ignis cibum; unde etiam eadem ossa pulchra sunt, [Note: [Col. 1313C] Quae sequuntur omittit ed. usque ad: Sed et qui in pulmone dolet.] et sudor ille sub cute ejus valde spissus est ac exteriorem cutem in fortitudine sua retinet; et magis ossa quam carnem tenet ne in diversitate morum transeat, quia caro in diversos mores semper mutatur; et fortes venas habet, quoniam multa carne caret. Et umbilicus ejus est velut caput viscerum ipsius, et viscera ejus valde calida sunt; atque ad honorem hominis est, ut princeps ad honorem suae urbis facit; et dolosus non est nec malus in rectitudine; acer est interdum, vadit et quaerit terram quae succum de paradiso habet, [Col. 1313B] et illam tam diu pede fodit, dum succum terrae paradisi naribus odorat; et de odore illius in coitu commistus quaerit. Et postquam femina conceperit, catulum quem in se habet, diu portat, qui cito crescere non potest, quia magis de ossibus quam de carnibus est. Et postquam peperit, amplius commisceri non quaerit, usque dum catulum suum tantae fortitudinis videat sicut et ipsa est.

[Note: [Col. 1313C] Deest hic aliquid quod ex editione supplemus: rHomo autem cujus cerebrum infrigidatum et evacuatum est, os quod in fronte elephantis est velut pileum incavatum paret, et ad solem calefaciat, et melius habebit. Sed et qui nasebor et multum flegma in capite habet, os quod in naribus elephantis est, ad solem calefaciat, et super nares [Col. 1313D] suas saepe ponat, usque dum ab eo incalescat, et sanabitur. Et homo qui in pectore, aut in corde, aut in splene, aut in stomacho dolet, aut qui regium [Col. 1314C] morbum habet, nucem muscatam, et liquiricium aequali pondere pulverizet, et de osse elephantis scobet, et bis tantum de pulvere isto praefato pulveri commisceat, et satis de melle addat, et electuarium faciat, et ex hoc jejunus et pransus saepe comedat, et meliorabitur. Sed et qui in pulmone dolet,l etc.] Sed et qui in pulmone dolet, ita quod dumphet et hustet, idem os ad solem calefaciat, et pulverem de eo schabe et in vinum ponat, et in patella coquat, et deinde per pannum colet, et sic pulverem istum adjiciat, et vinum illud saepe bibat, et curabitur. Cor autem elephantis et jecor et pulmo et caetera quae in eo sunt, ad medicamenta non valent.




CAP. II.---DE CAMELO

7002
[Note: [Col. 1314C] Cameli species.] [IV, III, 3].


[Col. 1313C]

Camelus praecipitem calorem in se habet, sed tamen aliquantum tepidum; inde tepidus est, et etiam est in vicissitudine instabilium morum, et in gibbis suis fortitudinem leonis et pardi ac equi habet, ac in reliquo corpore naturam asini. Nam gibbus [Col. 1314A] qui juxta collum ejus est, de fortitudine pardileonis habet; et gibbus qui proximus est de fortitudine pardi; ac gibbus qui deinde est et de fortitudine equi, et de his naturis in magnitudinem crescit et in altitudinem, et ab eis tantae fortitudinis est, ut si masuetus non esset, leonem et caeteras bestias virtute sua superaret [Note: [Col. 1314C] Nam gibbus qui juxta---superaret om. ed.]. Homo autem qui in corde dolet de osse gibbi quem de fortitudine leonis habet, in aquam schabe, et ita saepe bibat, et dolor cordis ejus cessabit. Et qui in splene dolet, de osse gibbi, quem de fortitudine pardi in se habet, in aquam abradet, id est schabe, et saepe bibat, et splen ejus sanabitur. Qui autem scabiem et diversas fiber in se habet, et qui malum sudorem libenter emittit, de osse gibbi, quem de fortitudine equi in se habet, [Col. 1314B] in aquam schabe et saepe bibat, et sanabitur. Et unguem et gesvvel ped s ejus sicca, et in domo vel in quocunque loco volueris serva, et ibi aerei spiritus nec irrisiones suas faciunt, nec multa certamina ibi parant, quia propter virtutem et fortitudinem cameli dyabulus haec fugit. Caetera autem, quae in eo sunt, ad medicamenta non multum valent [Note: [Col. 1314C] Quia propter virtutem---valent om. ed.].




CAP. III.---DE LEONE

7003
[Note: [Col. 1314C] Felis leo.] [IV, III, 4].


Leo valde calidus est. Si eum [et de vi hominis in se habet et naturam bestiarum, et tantae fortitudinis est ut si eum etc. add. ed.] bestialis natura non demoraret, lapides penetrare posset. [Note: [Col. 1314D] Quae sequuntur edit. omittit usque ad: Quod si etiam aliquis homo surdus est.] Et hominem noscit; et si in furore suo hominem laeserit, post factam laesionem dolet. Et cum leo leaenae [Col. 1314C] in coitu commiscetur, virtutis suae et bestialis naturae obliviscitur, ita quod ei honeste commiscetur. Sed leaena cum catulos in se vivere non sentit, tristis efficitur, ac leoni inimicatur, quia nescit se concepisse; et postquam catulos peperit et eos mortuos viderit, ab eis recedit; sed leo, eam tunc videns, [Col. 1315A] intelligit eam catulos peperisse, et eos statim odoratur, et ad eos rugiendo currit, et vires suas recolligit, quas in commistione leaenae amisit, et tam validos rugitus emittit, quod catuli de eis exsuscitati erunt. Et postquam suscitati fuerint iidem catuli, tam altos rugitus emittunt, quod leaena eos audit, et mox laeta accurrit, ac leonem ab eis depellit, et eos fovet, et surgere facit, atque leonem ad eos amplius accedere non permittit, usque dum crescant. Et Adam et Eva non vociferabantur in planctu, antequam ullus homo nasceretur; sed postquampri mus infans natusest, ille statim usque ad multorum altitudinem elementorum vociferando plangunt [planxit?], quam vocem velut incognitam audiens Adam accurrit et eadem voce planctus hujus [Col. 1315B] audita, et ipse simili modo tunc primum vociferabatur, et Eva simul cum eo, sicut et leo et leaena et catulus, simul rugiunt cum exsuscitantur. Et pellem leonis a collo per caput et verticem ejus abstrahe, et eam serva, et tunc si aliquis homo ab aliqua infirmitate in capite vironsinnigt est, ipsam pelliculam super caput illius, de pelle illa in calescat, et ille sensus recipiet. Et qui de ulla alia infirmitate in capite dolet, eamdem pelliculam capitis leonis capiti suo superponat dum caput suum ab eo incalescat, et mox auferat, nec eam desuper diutius jacere permittat ne inde laedatur, quia fortis est, et melius habebit. De reliqua autem cute ejus nec cingulum nec cyrotecas facias, nec sotulares, nec apud te desuper portes, quia fortitudo ejus magis laederet [Col. 1315C] quam juvaret.

Quod si etiam aliquis homo surdus est, dexteram aurem leonis abscide, et alius homo eam in aurem illius surdi hominis tam diu ponat, dum auris illius ab aure leonis interius incalescat, et non diutius, et dic: rAudi adimacus per viventem Deum et acumen virtutis auditus leonis;l et hoc saepe fac [Note: [Col. 1315D] Et dic---saepe fac om. ed.], et ille auditum recipiet. Et qui stultus est, id est wanwiczig est, idem cor leonis exsiccatum ad praecordium per brevem horam ponat, scilicet usque dum ab eo ibi tantum incalescat, quia si diutius ibi jacere permiserit, de fortitudine illius velut unsinning efficietur, et sic per longam horam prudens erit. Et mulier, quae in difficultate partus est, ita [Col. 1315D] quod parere non potest, cor leonis super umbilicum suum per brevem horam et non per longam ponat, et infans se in ipsa solvet et cito procedet. Sed et jecor ejus sicca et serva, et si quis comestos cibos digerere non potest, idem jecor per brevem horam in aquam pone, et non diu, ne aqua illa de virtute ejusdem jecoris nimis fortis efficiatur, et tunc ipsam aquam illi qui digerere non potest, ad bibendum da, et statim cibos, quos comedit, digerit. Et cor leonis in domo tua vel in quocunque loco volueris ibi sepeli, et quam diu ibi sepulum jacuerit, fulgura, incendia ibi non facient, nec tonitrua ibi percutient. [Col. 1316A] Nam leo tonitruum cum audit, mox rugitus emittere solet.

[Sed et jecur ejus exsiccetur, et si quis comestos cibos digerere non potest, idem jecur per brevem horam in aquam ponat, ipsamque bibet, et statim cibos quos comederit digeret. Homo quoque caput caudae leonis exsiccet, et apud se semper habeat; et interim per sibilos aereorum spirituum, et a magicis facile laedi non poterit. Et cum comederit aut biberit, idem caput juxta cibum et potum suum teneat, et si venenum in eis est, in vase in quo sunt moventur, et etiam vas in quo venenum est sudat, et hoc modo notari potest. Quod si homo venenum comederit aut biberit, idem caput caudae leonis in calidum vinum per brevem horam ponat, [Col. 1316B] et vinum illuc calidum bibat, et statim venenum quod sumpsit cum digestione per eum transibit. Et homo chalyben in sanguine leonis intingat, et fortis ad ferrum, et ad alia quaelibet in scientia erit. Add. ed.]

Caetera quae in eo sunt, medicinae non conveniunt [Note: [Col. 1315D] Nam Leo---non conveniunt om. ed.].




CAP. IV.---DE URSO

7004
[Note: [Col. 1315D] Ursus arctos.] [IV, III, 6].


Ursus calorem fere habet ut homo, ita quod interdum frigidus. [Note: [Col. 1315D] Quae sequuntur usque ad Et caro Ursi ad [Col. 1316D] comedendum desunt in ed.] Etiam cum calidus est, altam vocem habet et blandus est. Sed cum frigidus est, suppressam vocem tenet, et iracundus est, quia in libidine blandos mores habet nec faciliter irascitur; qui autem a libidine continentes existunt, iracundi sunt. Nam cum Deus hominem crearet, eum fecit [Col. 1316C] in compaginibus et in divisionibus et in cursu venarum ac in omnibus itineribus, quae anima in corpore habet. Sed prius volucres et pisces et animalia fecerat, quae omnia nichil operata sunt antequam homo operaretur. Sed exspectabant, quod opus homo primum inciperet. Et postquam homo pomum comedit, et in angustia sudavit, sanguis ejus in naturam hominis ut nunc est versus est atque omnia caetera animalia in naturas suas versa sunt. Et ideo ursus dilectionem ad libidinem cum dilectione [Note: [Col. 1316D] Deest aliquid.]. Cum autem homo in libidine aut in lascivia est, quemadmodum non est, ursus eum fere per dimidium miliare odoratur, et ad eum curreret si posset, ursus scilicet ad mulierem et ursa ad virum, [Col. 1316D] et cum illis in coitu commiscerentur. Quod si homo tunc ad rationabilitatem tenderet, et si non secundum irrationabile pecus faceret, ursus aut ursa ipsum hominem dilacerarent.

Sed cum ursa concipit, ita impatiens in partum est, quod etiam per impatientiam abortit, antequam catuli in ipsa ad maturitatem perveniant. Sed tamen vitalem aerem in matre accipiunt, sed se in ipsa non movent. Et cum parit [Note: [Col. 1316D] Cf. Plin. Hist. nat. VIII, 54.], illud quod effundit velut caro est nec movetur, quamvis vitalem aerem in se habeat, sed tamen omnia liniamenta formae suae habet. Et mater, hoc videns, inde dolet, et illud [Col. 1317A] lambit, ac omnia liniamenta illa lingua sua fundit, dum omnia membra a se dividuntur, et super illud se extendit et fovet, et de calore ejus infra sex aut quinque dies in tam magnum catulum crescit quod surgere potest; et iterum ab eis non recedit vel si interim a venatoribus agitatur, unguibus suis illud deportat, et tribus pedibus currit antequam ibi dimittit, dum adhuc immatura sunt.

Et caro ursi ad comedendum homini bona non est, quia si comeditur, hominem ita ad libidinem incendit, velut aqua homini sitim e contrario exstinguit. Quod etiam et porcina caro et aliorum quorumdam animalium simili modo facit, sed non tantum, quantum caro ursi, et hominem in libidinem velut rotam volvi faciunt, sed eum alio modo [Col. 1317B] immundum reddunt. Sed pecora, quae ruminant in libidine cito non quiescunt [Note: [Col. 1317D] Et hominem in libidinem---non quiescunt om. edit.].

[Cum adolescenti homini primum crines cadere incipiunt, de arvina ursi, et modicum favillarum de triticeo aut siligineo stramine factarum commisceat, et cum ista totum caput suum intingat, et ibi praecipue ubi crines effluere incipiunt. Postea diu se abstineat ne caput suum ab ista unctione lavet. Et sic saepe faciat, et crines ejus qui nondum ceciderunt, per istam unctionem ita humectantur et confortantur quod per longa tempora non cadent add. ed.]

Si autem quilibet homo timidus et pavidus est et tremebundus et anxius, ita quod semper in pavore est, pelliculam illam quae inter aures ursi est [Col. 1317C] accipiat, et eam modice gerwe, et tunc illam insuper praecordium et super cor suum tam diu ponat cum ab ea incalescat et statim balch erit, et pavor et tremor et anxietas ab eo recedunt [Note: [Col. 1317D] Huc usque ed.]. Ideo autem pelliculam istam velut aliam cutem gerwen facias ut sudor ejus auferatur, quia si homo de cute ursi, quae-caro non est, incalescit, ita quod sudor qui in ipsa est, nudam carnem hominis non tetigerit, tunc eum libidine non oberit. Et smero ursi quibusdam unguentis et medicamentis additur, tanto pretiosiora medicamenta illa erunt. Per se sola ad medicamenta non valet, quoniam ursus instabiles mores habet.






Hildegardis: Physicae 6045