Hildegardis: Physicae 7005

CAP. V.---DE UNICORNI

7005
[IV, III, 7].



[Col. 1317D] Unicornus plus calidus est quam frigidus [Note: [Col. 1317D] Quae sequuntur usque ad: Jecor autem Unicorni [Col. 1318D] pulveriza, etc., omittit ed.]; sed fortitudo ejus major est quam calor ipsius, et mundas herbas comedit, ac in eundo quasi saltus habet, et hominem ut caetera animalia fugit, praeter ea quae generis sui sunt, et ideo capi non potest. Et virum valde timet et ab eo declinat; velut serpens in primo casu a viro declinavit et mulierem inspexit, sic et animal istud a viro declinat et post mulierem vadit. Quidam enim philosophus erat, qui naturas animalium perscrutaverat, et ille animal istud nulla arte capere poterat, unde valde mirabatur. [Col. 1318A] Hic quadam die venatum ivit ut prius facere solebat, et viri et feminae ac puellae eum comitabantur. Puellae autem separatae ab aliis hominibus ibant, et interim floribus ludebant. Unicornus vero, puellis visis, saltus suos contraxit, et paulatim ivit, ac deinde super posteriores pedes suos a longe ab eis sedit et ipsas diligenter inspexit. Et philosophus, hoc videns, cum omni diligentia hoc consideravit, et intellexit quod unicornus per puellas capi posset, et a tergo ad illud accedens, et ipsum per easdem puellas cepit. Nam unicornus, a longe visa puella, miratur quod barbam non habeat, sed tamen formam hominis; et si duae aut tres puellae simul fuerint, tanto plus miratur et citius capitur cum oculos suos in eas figit. Puellae autem istae per quas capitur [Col. 1318B] nobiles esse debent et non rusticae, nec omnino adultae, nec omnino parvulae, sed moderatae adolescentiae, et has diligit quia eas blandas et suaves esse cognoscit. Et semper in anno semel vadit ad terram illam quae succum paradisi habet, et ibi optimas herbas quaerit, et illas pede fodit ac eas comedit, et de hiis multas vires habet, et ideo etiam caetera animalia fugit. Sub cornu autem suo aes [os?] habet quod velut vitrum perspicuum est, ita quod homo in illo faciem suam velut in speculo considerare potest, sed tamen non valde pretiosum est.

Jecor autem unicorni pulveriza et pulverem istum sagimini, id est smalcz de vitello ovorum parato immitte, et sic unguentum fac, et nulla lepra est, cujuscumque generis sit, quae, si eam saepe cum illo [Col. 1318C] unguento unxeris non, curetur, nisi mors illius sit, qui eam habet, aut Deus eam curare non vult. Jecor enim animalis hujus bonum calorem habet et mundiciam, et sagimen vitellorum pretiosissimum est, quod in ovo est, et velut unguentum est. Sed lepra saepius de nigra colera est et de nigro superhabundante sanguine [Note: [Col. 1318D] Jecor enim animalis---sanguine om. ed.]. Et ideo de cute ejus cingulum para, et cum eo ad cutem tuam te cinge, et nulla fortis pestis aut febris te interius laedet. Sed et calcios de pelle ejus para et eos indue, et semper sanos pedes et sana crura aut sanos gelancken interius habebis, nec pestis interim te in eis laedit. [Homo qui timet veneno se occidi, unguem unicorni sub scutellam in qua cibus est, aut sub scyphum [Col. 1318D] in quo potus est ponat, et si calidi sunt, et venenum in eis est, eos in vase fervere facit; si autem frigidi sunt, eos fumigare facit, et ita venenum appositum esse scire poterit add. ed.] Caetera quae in eo sunt, medicinae non conveniunt.




CAP. VI.---DE TIGRIDE

7006
[Note: [Col. 1318D] Felis tigris.] [IV, III, 8.]


Tigris calidus est, et cursum in montibus et in vallibus habet, et naturae Stembockes [Ibicis ed.] aliquantum habet. Et de multo cursu suo pustulae ex eo ut flius procedunt, et illas de se absterget, [Col. 1319A] et illae suavem odorem habent, atque ad medicamenta valent [Note: [Col. 1319D] Et de multo cursu---valent om. ed.]. Sed caro ejus slimechte [livosa ed.] est, et propter fortitudinem et velocitatem [Note: [Col. 1319D] Propter---veloc. om. ed.] ejus homini ad comedendum non valet. Et si aliquis homo recentem et non veterem lepram habet, accipiat cor tigridis, cum jam occiditur, et ita recens et calidum super locum leprae ponat, et lepra in cor illud transit, et sanabitur. Si autem lepra inveterata est, tunc non proderit, si cor illud ei superposueris, quia si cor reeens et calidum aut vetustum aut frigidum leprae illi, sive recens sive vetusta sit, superponitur, lepra in cor illud non transit, sed in carnem hominis, et ita eum laedit, quod etiam cor ejusdem hominis facile dirumperetur [Note: [Col. 1319D] Si autem lepra---disrumperetur om. ed., sed haec habet: rsed et qui comestos cibos digerere non potest, cum tigris occiditur, jecur ejus calidum stomacho suo per brevem horam superponat, scilicet dum calorem amittat, et statim stomachus ejus solvetur, et digerit. Et si ulcus, aut slier in corpore hominis est, ita tamen quod non sit quod freislichaz dicitur, tunc pustulae quae in tigride sunt iisdem ulceribus superponantur, et rumpentur, et ille sanabitur.l].




CAP. VII.---DE PANTHERA

7007
[Note: [Col. 1319D] Felis pardus.] [IV, III, 5.]


[Col. 1319B]

Panthera valde calida est in natura sua, velut vanam gloriam quaerit, ita quod omnia animalia in factis suis libenter imitaretur, et caetera animalia, propter amorem eorum non diligit, sed propter hoc quod secundum naturam suam opera eorum libenter faceret; nec etiam per omnia mundis pascuis utitur, unde et anhelitus ejus non est mundus, sed aliquantum venenosus, quamvis interdum bene olere videatur. Et ea quae in ipsa sunt, ad medicamenta non multum valent [Note: [Col. 1319D] Ed.:---De pardo, rPardus calidus est, et jocundus, et velox, et fortis. Homo autem qui debilis in pectore, et in stomacho est, et defectum in corde saepius sentit, cor pardi ad solem siccet, et pulverizet; et cum defectum sentit, ipsum pulverem loco ubi dolet superponat, et melius habebit. [Col. 1320D] Sed et homo ungulam cum pelle pedis ejus apud se habeat, et ubi fuerint magica, ibi ad plenum fieri non possunt.l].




CAP. VIII.---DE EQUO

7008
[Note: [Col. 1320D] Equus caballus.
Jb 39,22.] [IV, III, 10].


Equus plus calidus quam frigidus est, et bonam naturam in se habet, et tam magnam fortitudinem [Col. 1319C] in se habet quod eam nescit habere, et semper desiderium habet in ante procedere, et munda comedit. Et caro ejus tenax est, et gravis est ad comedendum, et homini contraria, ita quod prae fortitudine sua vix digeri potest, quia carnes animalium quae ruminant ita temperantur velut in torculari positae sunt, scilicet quod facilius edi et digeri possunt; sed carnes illorum quae non ruminant graviores et tam facile non digeruntur [Note: [Col. 1320D] Ita quod prae fortitudine---digeruntur om. ed.]. Sed et homo qui scabiem, quamvis fortem, habeat, accipiat hircinum sepum, id est unslet, et de aure equi sanguinem emittat, et sepo illo sanguinem commisceat, et ille ad ignem se saepe cum eo perungat, et sanabitur. [Sed et homo qui de iracundia [Col. 1320A] lepram contrahit, vadat ubi sanguis modicus equorum in terram defluit, cum sanguis eorum in vena minuitur, et ubi munda animalia occiduntur; et ipsum sanguinem cum terra infecta tollat, et in caldario cum aqua fervere faciat, cavens ne tanta sit aqua quod sanguini vires auferat. Postea in balneo isto usque ad guttur suum sedeat, et de eodem sanguine et terra modico saccello immittat, quem in faciem suam ponat, si ibi dolet. Qui cum de balneo exierit, in lectum se reclinet, et saccellum cum sanguine et terra super cor suum ponat, ne debilitetur. Et sic quater, vel quinquies vel ad amplius faciat. Add. ed.] Caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent.




CAP. IX.---DE ASINO

7009
[Note: [Col. 1320D] Equus asinus.] [IV, III, 11].


[Col. 1320B] Asinus plus calidus est quam frigidus, et stultus, et fere caecus de superfluitate naturae, quam in libidine habet, et grimheit non tenet nec subjectionem, et hominem non fugit, sed cum homine libenter est, quia in aliqua parte naturae suae naturam hominis tangit [Note: [Col. 1320D] Et hominem---tangit om. ed.]. Sed caro ejus ad comedendum homini non valet, quia foetida est de stultitia illa quam in se habet. Et si quis homo a paralysi fatigatur et has mutabiles pestes in se habet, quae secundum lunam in eo crescunt et decrescunt, ut in lunaticis, et tunc considera locum, ubi asinus occiditur vel per se moritur, vel ubi se in terra volvat, id est walgert, et mox hominem illum ibi, aut super gramen, aut super terram, panno superposito, vel si valde infirmatur, tenui bubicio, et per brevem horam [Col. 1320C] eum jacere permitte et dormire, si dormire potest, et postea dextram manum ejus apprehende, et dic: rLazarus dormivit [Note: [Col. 1320D] Joan. XI, 43.], et requievit, et surrexit, et sicut eum Christus de foetenti foeditate excitavit, sic et cum periculosa peste hac et de mutabilibus moribus febrium surge in conjunctione illa qua ipse Christus ad hujusmodi desuper sedendo istud se conjunxit, praesignans quod hominem de peccatis suis redimeret, et eum erigeret.l Deinde post modicam horam in eodem loco ter fac una die, et secunda aut tertia die similiter in eodem loco ter fac, una secunda et tertia die iterum ter fac, et curabitur [Note: [Col. 1320D] Et si quis homo a paralysi---et curabitur om. ed. quorum loco haec habet: rLac autem de asino procedens leproso homini prodest, si illud frequenter bibit. Sed et qui scrofulas in corpore suo habet, si idem lac saepius bibit, eas plus exurgere prohibet, quia quod immundum est immundum expellit. Si vermis carnem hominis comedit, de ossibus asini pulverizet, et super locum illum ponat, et vermis morietur.l].




CAP. X. DE CERVO

7010
[Note: [Col. 1320D] Cervus elaphus.] [IV, III, 12].


Cervus repentinum calorem habet in se, et minus [Col. 1321A] frigescit, sed plus calidus est et mansuetus, atque munda pabula comedit. Caro ejus sanis et infirmis ad comedendum bona est [Note: [Col. 1321D] Quae sequuntur usque ad si quis autem homo carnes cervi aliquantum calidas, etc., om. ed., quae haec interserit: rEt si quisquam homo in aliquo membro a paralisi fatigatur, cervinum sepum in patella dissolvat, et ad medietatem ejus de hircino sepo, et modicum de pulverizata mirrha addat, et canabineum pannum intingat, et calidum super membrum in quo paralisis fuerit constringat; et sic saepe faciat, et paralisis cessabit.l]. Cum autem senserit, quod rami in cornibus ejus jam ultra non procedunt, tunc scit quod jam in se arescere incipit et tardus fieri, et tunc quoddam flumen intrat, et damph de flumine ascendentem in se trahit, et tunc de ipso flumine egrediens, ibi in littore herbulas sibi convenientes comedit, et deinde quaerit locum, ubi unck inveniat; quod cum invenerit, valde luet, ita quod de hoc hunck ille valde fatigatur, quod etiam contra ipsum cervum flatus suos emittit. Sed cervus magis ac magis vocem suam exaltat, luet et ore hyat; at tandem unck ille quasi prae ira in fatigatione se in os illius torquet, et ventrem ejus [Col. 1321B] intrat, quod cervus sentiens, mox properat queckbronnen, quem hujus naturae scit, quod omnia putrida et venena aufert, et ex illa supramodum bibit, ita quod etiam idem unck de aqua illa in eo submergitur, id est erdrincket. Quo facto herbulas quaerit, quae purgationem faciunt, et illas comedit, et ita serpentem per posteriora, velut cum potione emittit, quia si idem serpens per eum non transiret, de veneno illius moreretur. Et tunc infirmari incipit; deinde autem vallem quaerit, ubi optimae herbulae crescunt, quae sanitatem conferunt, et eas ibi comedit, et ita ibi fere per mensem in quiete jacet, et ibi etiam cornua et crines ejus ab eo cadunt, et tunc aliquantum meliorari incipit. Et postea et denuo ad praedictum queckbronnen vadit, [Col. 1321C] et tunc modicum ex eo bibit, ut si quid foetidum in eo remanserit, iterum leviter purgetur, ac deinde praefatas herbulas iterum comedit, et ita sanari incipit, et cornua in eo crescunt, et iterum crines ejus procedunt, et postea caro ejus et omnia quae in eo sunt, saniora sunt, quam prius fuerunt. Si quis autem homo carnes cervi aliquantum calidas et non ferventes comedit, stomachum ejus purgat et levem illum facit. Et de cornu ejus schabe, et hoc quod inde schabest, thus adde, et ad ignem simul incende, et odor ejus de fortitudine, quam eadem cornua in se habent, aereos spiritus fugat, et magica compescit, et zauber et malas vermes fugat. Sed et qui jecor ejus comedit, gicht ab [Col. 1321D] eo compescit, et stomachum ejus purgat, et levem illum facit.




CAP. XI.---DE RECH

7011
[Note: [Col. 1321D] Cervus capreolus.] [IV, III, 13].


Rech temperatus [frigida ed.] est, et mansuetus, et mundam naturam habet, et montes libenter ascendit, et aerem quaerit, nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed temperatus, et in montibus [Col. 1322A] illis herbas quaerit, quae de eodem aere crescunt, et illas comedit [Note: [Col. 1322D] Et aerem---comedit om. ed.], et sic bonis et sanis pascuis utitur. Et caro ejus sanis et infirmis hominibus bona est. Homo autem qui de wicht fatigatur, de jecore ejus saepe comedat, et wicht in eo compescit. Sed et si quis de carnibus ejus saepe comedit, slim et foetida ab illo purgant. Et qui inter scapulas de gicht fatigatur, cor ejus exsiccet et servet, et cum inter scapulas dolet, idem cor in baumoleo intinge, et ita super locum doloris illius liga, et melius habebit. Sed et qui in stomacho dolet, ita quod stomachus ejus vireytergit est, vel frigidus est, vel induratus est, ita quod comestos cibos digerere non potest, unslet ejus accipiat, et ad tertiam partem oleum de fructu hagenbucha, vel de fago adde, et [Col. 1322B] haec simul commisceat, et sic per canabineum pannum stricke, et pannum istum super stomachum suum ponat, et sic portet, et quamvis dolor in stomacho ejus fortis sit, melius habebit. Quod si neutrum oleum habere poterit, sepum de rech super praefatum pannum ponat, ut praedictum est, et stomacho suo circumponat, sed ad hoc eynplaster faciendum, oleum de hagenbucha melius est quam oleum de rutha [Note: [Col. 1322D] Quod si neutrum---de rutha om. ed. quae haec habet in fine capituli: rSed et homo de pelle ejus cingulum, et chirothecas, et etiam velut camisiam de pelle ejus faciat, et illam ad cutem, velut super lineam camisiam induat, et fortis pestis interim eum non laedet.].




CAP. XII.---DE STEYNBOCK

7012
[Note: [Col. 1322D] Capra Ibex.] [IV, III, 14].


Steynbock plus frigidus est quam calidus, et tortuosus in moribus suis, et in montibus ac in nebula et in doffte et in dauwe libenter versatur, atque fortitudo ejus tam repentina est, quod saepe ita laborat [Note: [Col. 1322D] Et in montibus---laborat om. ed.]; sed caro ejus slimechte [livosa ed.] [Col. 1322C] est et infirma, et nec sano nec infirmo homini ad comedendum valet. Sed tamen homo qui sanus est eum comestum superare potest. De pelle autem ejus cingulum et sotulares fac et eos indue, et sanitatem corpori tuo conservant. Et caudam ejus cum pelle et cum carnibus ipsius caudae exsicca, et in manu tua ipsum porta, et nec per zauber [magica ed.] extra voluntatem tuam interim duci poteris. Et si venenum aut in cibo aut in potu sumpseris, tunc statim eamdem caudam aut in vinum aut in alium quemlibet potum per horam unam pone, et sic bibe, et venenum illud aut per nauseam aut per secessum per te transibit, et sic curaberis. Sed et de cornu ejus manubrium cultelli fac, et illud aut in manu [Col. 1322D] tua aut alias apud te semper habeas, et sanitatem tibi confert. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non valent [Note: [Col. 1322D] Caetera---valent om. ed.].





CAP. XIII.---DE WISANT

7013
[IV, III, 15]



Wisant calidus est, et fere mores cervi habet, sed velocior et modicum sanior cervo est. Et caro ejus sana est ad comedendum et homini bona est. Si [Col. 1323A] autem schelmo [pestilentia ed.] equos aut asinos, boves et oves, capras et porcos, et alia quaecumque animalia fatigat, de cornibus wisant in aquam schabe, et per novem dies illis ad bibendum da, et schelmo ab eis cessabit. Caetera quae in eo sunt, medicinae ad perfectum non conveniunt [Note: [Col. 1323B] Caetera---conveniunt om. ed.].




CAP. XIV---DE BOVE

7014
[Note: [Col. 1323B] Bos Taurus] [IV, III, 16].


Bos frigidus est in temperamento et siccus est, sed cum aereis spiritibus homini non inimicatur, nec ipsi multas illusiones in loco illo facere possunt, ubi bos est, quia bos mundus est, et ideo etiam in holocaustum Deo saepe antiquitus offerebatur [Note: [Col. 1323B] Sed cum aereis spiritibus---offerebatur om. ed.]. Caro autem ejus propter frigus quod in se habet frigido homini ad comedendum non valet; calido autem qui ex natura sua calidus est, propter [Col. 1323B] frigus quod in ipsa carne est ad comedendum bona est. Et si aliquis schenden pestem in membris suis et in juncturis membrorum suorum habet, et si etiam in stomacho suo dolet, pedes, id est geswil et unslet pedum bovis coquat, et de eis sufficienter comedat, et figentem pestem in juncturis membrorum et dolorem in stomacho compescit. Sed qui jecor bovis saepe comedit, illum confortat propter bonam naturam; cor autem et pulmo ad comedendum [Col. 1324A] non multum valent. Et in vacca eamdem naturam senties. Caetera autem quae in eo sunt, ad medicamenta non multum prosunt [Note: [Col. 1323B]

Ed. in multis variat: rBos frigidus in temperamento est, et siccus; et caro ejus frigido homini [Col. 1323C] ad comedendum non valet; sed illi qui ex natura sua calidus est non multum obest. Si quis albuginem in oculis patitur, cum adhuc recens est, recens fel bovis oculis suis in nocte superponat, et liget ne labatur. Et sic per triduum faciat, sed tamen modice. Post triduum autem, fenum graecum rosato oleo immittat, et oculis superponat. Sed et qui calculum in se habet, recens fel juvenis tauri, et bis tantum de sanguine ejus exsiccet, et de pulvere saxifricae tantum quantum fellis est addat, et in subtilem pannum simul liget, et in forte, bonum, et purum vinum ponat, et jejunus et pransus inde bibat; non autem infra cibum.

rEt si aliquis pungentem pestem in membris suis habet, induratas plantas pedum bovis coquat, et saepe et sufficienter ex eis comedat, et curabitur. Et in vacca eandem naturam homo sentiat. Et si quispiam homo scrophulas in corpore suo habet, matricem juvenculae vaccae quae nondum genuit, [Col. 1323D] et ad quam nondum taurus in coitu accessit, super ignitum lapidem exsiccet, et pulverizet, et pulverem jecoris talpae addat, et de pulvere hoc in sorbicio triticea farina parato, et per novem dies, vel per plures sorbeat, et scrophulae in eo deficient. Lac autem vaccarum[[Col. 1323] De lacte et butyro in cod ms. seorsim agitur supra capp. 180 et 181 libri I.] et aliorum animalium, scilicet ovium, et caprarum, et omne lac in hyeme sanabilius est quam in aestate. Sed qui in aestate lac comedunt, nec sani sunt, eos aliquantum laedit; sed si infirmi et debiles sunt, modicum de eo comedant. Butyrum autem quod de lacte exprimitur suavem calorem habet, sed butyrum vaccarum melius et sanabilius est quam ovium aut caprae. Et homo qui ptisicus est, et in corpore suo aridus, quodlibet butyrum comedat, et eum interius sanat, et refocillat. Sed et sano homini qui moderatas carnes habet, butyrum bonum et sanum est ad comedendum; si autem pingues carnes habet, moderate [Col. 1324B] comedat, ne plus ingrossescat. Itaque lac, et butyrum, et caseos qui ex lacte vaccarum sunt, infirmus et sanus, frigidus et calidus moderate comedere possunt. Caseus autem qui de quolibet lacte fit diversam naturam, secundum naturam eorumdem animalium de quorum lacte paratur, in se habet, et sic comedenti adhaeret. Nam hominem qui [Col. 1324C] sanam, et duram, et aridam carnem in corpore suo habet, durus et aridus caseus comestus non multum laedit. Illum autem qui molles, pingues, et humidas carnes habet, mollis et recens caseus non laedit. Cum videris boves, aut de noxio sanguine, aut de forti labore infirmari, accipe de conchis arenarum quae in littore jacent, et eas in pulverem redige, et pulverem istum cum bathemia sit, et da eis in potum. Nam quia boves aliquantum aquatiles sunt, cum concha arenarum quae de aquoso aere est, et quae etiam sicca et calida existit, bathemiae quae calida est, et quae etiam multiplices vires habet, in suavitate aquae contemperantur, et infirmitatem boum minuunt. Pulvis enim concharum pravos humores in eis minuit, bathemia eos per omnia consumit; et aridum fenum interim ad comedendum dabis, ne de viridi herba pravi humores in ipsis augmententur.l

].




CAP. XV.---DE OVE

7015
[Note: [Col. 1324D] Capra ovis.] [IV, III, 17].


Ovis, sive aries, sive agna sit, frigida est, sed tamen bove calidior, et etiam humida et simplex est, et amaritudinem et acerbitatem non habet. Et caro ejus sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est. Sed ille, qui toto corpore deficit et cujus venae virwolket [debilitatae et tepidae ed.] sunt, de succo carnium ovis et de suffen, [jure ed.] in quo coquitur, si vult saepe sorbeat, et modicum de carnibus earum comedat, et cum convaluerit, sufficienter de ipsis comedat si voluerit. Et eaedem carnes in aestate ad comedendum bonae sunt, [Col. 1324B] quia aestus eas calefacit, in hyeme autem, quia frigidae sunt, ad comedendum non valent, quia hyems etiam frigida est. [Note: [Col. 1324D] Et eaedem carnes---est om. ed., quae addit: rEt homo de jecore ejus saepe et sufficienter comedat, et flegma in eo minuit, et foetida stomachi ipsius purgat. Sed et qui in pectore tussitat, et spiramen absque dolore pulmonis difficulter immittit et emittit, de pulmone ejus saepe comedat, et in pectore melius habebit. Mulier autem cujus matrix interius frigida, et tenuis est ad concipiendum prolem, matricem agnae aut vaccae, cum adhuc mundae sunt ita quod nullo fetu gravatae fuerunt, nec sunt, cum lardo, et aliis pinguibus carnibus coquat, cum in conjunctione mariti esse debet, et hujusmodi carnibus frequenter utatur; et si Deus voluerit, tanto facilius concepit, quia judicio Dei multotiens fit quod virtus generandi hominibus aufertur.l] Sed et pelles ovium ad indumenta hominis bonae sunt, quia nec superbiam, nec libidinem, nec pestem homini inferunt sicut aliae pelles quarumdam bestiarum faciunt; unde et Deus Adae indumentum de pellibus ovium dedit [Note: [Col. 1324D] Gen. III, 21.]. Et si aliquis de cottidianis, seu tertianis, seu quartanis febribus fatigatur, cujuscumque generis [Col. 1325A] sint, accipe scheper [vellus ed.] arietum absque pelle, et de ariete tantum tonsum; et in illa parte, ubi ad cutem arietis fuit, cum sepo ovis ad ignem calefacto idem scheper modice asperge, et ita simul ad ignem calefac denuo, et cum riddo hominem illum jam in frigore fatigat, mox ipsum scheper super stomachum et super pectus ejus et circa scapulas ipsius pone; ut ita incalescat et ut sic dormiat, et hoc quociens vicho eum fatigat fac, et cito curabitur.




CAP. XVI.---DE HIRCO

7016
[Note: [Col. 1325C] Capra Hircus.] [IV, III, 18].


Hircus valde repentinum calorem habet et instabiles mores, et caro ejus sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est, et si saepe comeditur, fracta et contrita viscera sanat; et stomachum [Col. 1325B] comedentis sanat et confortat. Et capra, si fortis est, usque ad Augustum comedi potest, hircus autem in Augusto ad comedendum bonus est. Sed haedi, sive hirci, sive caprae sint, usque ad autumpnum homini ad comedendum valent. Et homo qui in stomacho dolet, jecor hirci asset, et ita usque ad medium Augusti saepe comedat, et stomachum ejus purgat et sanat, velut bona potio. [Sepum quoque hirci bonum et salubre est, et plurimis medicinis coaptatur. Et capra eamdem naturam habet quam et hircus, excepto quod hircus fortior capra est. Et si quis in pulmone dolet, lac caprarum frequenter bibat, et curabitur. Add. ed.] Caetera quae in eis sunt, ad medicamenta non valent.




CAP. XVII.---DE PORCO

7017
[Note: [Col. 1325C] Sus scrofa et Aper] [IV, III, 19].


[Col. 1325C]

Porcus calidus est, et ardentem naturam in se habet, et limosus [livosus ed.] est, quoniam nullum frigus ipsum purgat; et aliquantum eyterecht est, ac semper avidus est ad comedendum, et ideo non curat quid comedat, et etiam interdum inmunda comedit; et in aviditate sua lupinos mores habet, quoniam caetera animalia discindit; et caninos mores habet in eo, quod cum hominibus quemadmodum canis libenter moratur; sed inmundum animal [Col. 1326A] est [Note: [Col. 1325C] Et aliquantum eyterecht---animal est om. ed], unde caro ejus non est sana, sed tortuosa, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum bona est, quia nec flecma nec alias infirmitates minuit in homine, sed auget, quoniam calor ejus calori hominis se adjungit, et tempestates in moribus et in operibus quae mala sunt in homine excitant [Note: [Col. 1325C] Quoniam calor.---excitant om. ed.]. Sed homo qui valde infirmatur, ita quod in corpore suo deficit et aridus est, ille de juvenibus porcellis, interim dum infirmus est, modice comedat ut de calore illorum calorem acquirat, et postquam convaluerit, amplius ex eis non comedat, quia denuo infirmitates in eo augeret [Note: [Col. 1325C] Ed. multa addit: rQui autem leprosus est, [Col. 1325D] porcinas carnes devitet, quia lepram in eo augent. Et homo qui per guttam paralisis fatigatur, lardum per diem et noctem in vinum ponat, ut molle efficiatur, et in vino conteratur, ut succum reddat. Postea aserum terat, et succum istum succo lardi addat, ita ut succus aseri sexies minor sit quam lardi, et modicum de favillis ex stramine avenae factis in praefatum succum mittat, et simul fervere faciat, postea per pannum colet, et unguentum faciat; et quando de praedicta peste dolet, se ungat, et melius habebit. Homo autem qui qualibet lepra, cujuscumque generis sit, leprosus est porcinas carnes pingues, et jam occisas, temperatae aetatis, in sola aqua, absque ullo alio condimento tam fortiter coquat ut aqua illa sagimine tota perfundatur, sed tamen ita coquantur ut deinde edi possint. Quibus coctis, de aqua tollantur, et mox in eamdem aquam stercus gallinarum ad sufficientiam ponatur, insuper et arvina cornicum, et bis tantum de arvina corvorum, [Col. 1326C] et ter tantum de sepo cervorum; et haec omnia in praedicta aqua coquantur. Quo facto, pinguedo quae desuper natat reservetur. Leprosus autem, qualicumque lepra infectus sit, praefata aqua in loco leprae fortiter lavetur, et deinde unguento [Col. 1326D] hoc perungatur, et hoc cum eadem aqua non effusa, et cum eodem unguento tamdiu fiat dum sanetur. Lenis enim lepra tali modo cito fugabitur; fortis autem per aliquod tempus durat, sed tamen emundabitur, aut Deus fieri hoc non vult, aut mors ejus succedet. Item si quis leprosus est, sicca cutis porci in qua parte carnes fuerunt, supra lepram ponatur, quatenus incalescat, et sudet, et lepra in cutem hanc transit. Et post sudorem cutis auferatur, et mox infirmus cum hircino sepo inungatur. Deinde idem leprosus cum alia porcina cute simili modo circumdetur, et hircino sepo ungatur et sic tertia vice fiat, et etiam insuper usque dum sanetur. Et silvester porcus,l etc., ut in cod. ms.]. Sed et homo, qui in corpore jam fere deficit, de cocto jecore porci saepe comedat, et eum refocillat, id est labet et confortat. Et silvester porcus [Col. 1326B] eamdem naturam habet, excepto quod silvester mundior domestico est. Caetera quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent.




CAP. XVIII.---DE LEPORE.

7018
[Note: [Col. 1326D] Lepus timidus.] [IV, III, 20].


Lepus magis calidus est quam frigidus, et mansuetudinem ejus et saltus Rech habet. Sed quod aliquando sexum mutare videtur, hoc est, quod masculus aliquando virilia sua introrsum trahit, ita quod sic quasi femina est, interdum non, et quod femina juxta umbilicum suum quasi quoddam os et velut darm emittit, ita quod ob hoc quasi masculus esse putatur, sed tamen masculus nequaquam est. Nam nec masculus femina erit, nec femina masculus, ita quod masculus non parit et quod femina masculinum semen non habebit [Note: [Col. 1326D] Et mansuetudinem ejus---non habebit om. ed.]. Et simplex fel leporis [Col. 1326C] super lepram hominis funde, et etiam cum eo saepius inunge, et ruse ejusdem leprae cadent, et ille sanabitur, quia fel leporis satis ad hoc prodest. Caetera vero quae in eo sunt, ad medicamenta non multum prosunt [Note: [Col. 1326D] Caetera---prosunt om. ed.].




CAP. XIX.---DE LUPO

7019
[Note: [Col. 1326D] Canis lupus.] [IV, III, 21].


Lupus valde calidus est et aliquantum de moribus aereorum spirituum et de moribus leonis habet. Et aerei spiritus in natura illius saepe cum illo delectantur et eum comitantur, et lupus homini semper [Col. 1327A] insidiatur, et eum libenter dilaceraret si posset, quamvis etiam esuriem non patiatur; sed secundum leonis naturam hominem scit et intelligit, et eum a longe odoratur. Et cum lupus hominem primo vidit, aerei spiritus qui illum comitantur hominem in viribus suis debilitant, quia homo tunc nescit quod lupus eum videt. Sed cum homo lupum prius videt, Deum in corde suo tenet, et intentione illa et aereos spiritus et lupum cum eis fugat [Note: [Col. 1327D] De moribus Leonis habet---fugat om. ed.]. Homo autem qui de gicht valde fatigatur, accipiat folia gichtbaumes et scalwurcz aequali pondere, et in mortario scampe, et tunc eis plus de sagimine [sanguine ed.] lupi addat et simul commisceat, et sic unguentum faciat, et cum eo se perungat ubi dolet, et postea, secunda aut tertia die, assum balneum [Col. 1327B] intret, et gicht cum eodem unguento ex eo sudabit; et se in eodem balneo fortiter abluat; et hoc unguentum in cute sua non dimittat quin abluat, quia tam forte est quod gicht nullo modo in illo loco permanere poterit quo ungitur. Et si quis prae infirmitate pestium in capite furit et freneticus est, crines de capite abrade, et lupum in aqua coque, pelle et visceribus abjectis, et caput furentis in broch ejusdem aquae lava, oculis et auribus ac ore illius cum pauno ligatis, ne in oculos aut in aures aut in os illius intret, quia si de brocho illo corpus ejus intraverit, magis furit, quia ei velut venenum esset; et sic fac per tres dies, et quamvis furor fortis sit, ille sensus suos recipiet. Quod si ille non patitur, ut ei oculos et aures et nares panno [Col. 1327C] constringas, tunc lineum pannum in eodem broche intinge, et ipso panno ita calido caput illius madefac, atque per brevem horam super caput ejus acere permitte [Note: [Col. 1327D] Quod si ille---permitte om. ed.], et hoc per tres dies facias, et ille ad sensus suos redibit. Et cum melius habuerit, caput ejus calido vino lava, ut pinguedo de capite ejus lavetur et auferatur. Et in quacumque domo pellis aut crinis aut ossa lupi sunt, in illa homines libenter rixantur et certamina faciunt, et aerei spiritus propter pessimam naturam ipsius ibi libenter discurrunt [Note: [Col. 1327D] Et certamina.---discurrunt om. ed.].




CAP. XX.---DE CANE

7020
[Note: [Col. 1327D] Canis familiaris.] [IV, III, 22].


Canis valde calidus est, et aliquod commune et naturale sibi in moribus hominis habet, et ideo hominem [Col. 1327D] sentit et intelligit, et eum amat, et libenter cum eo moratur, et fidus est, et ideo dyabolus canem odit et abhorret propter fidem quam ad hominem habet [Note: [Col. 1327D] Et ideo hominem---habet om. ed.]. Et canis odium et iram et perfidiam in homine cognoscit, et ipsum saepe fremit; et si in domo odium et iram esse novit, in ipsa et in semetipso silenter submurmurat et frendit, id est grimet. Et si etiam aliquis homo traditionem [consilia perfidiae ed.] in se habet, canis in eum dentibus frendit, zanckelt, quamvis homo ille eumdem [Col. 1328A] canem diligat, quia hoc in homine sentit et intelligit. Quod si etiam fur in domo est, vel aliquis homo qui voluntatem furandi habet, in eum submurmurat et grimet, et alios nutus [motus ed.] ad ipsum habet quam ad alium hominem, et post illum vadit, naribus ejus odorem temptat, et post illum stancket, et hoc modo fur notari potest. Sed et actus et eventus laetitiae sive tristitiae qui homini futuri sunt et jam instant, aliquando praesentit, secundum intellectum et secundum hos vocem emittit, et eos ostendit; quando ea futura sunt quae aeta sunt . . . , caudam suam laetus movet, ac si ibi tristitia futura est, tristis ululat [Note: [Col. 1328D] Sed et actus---ululat om. ed.].

Et calor qui in lingua est, vulneribus et ulceribus sanitatem confert, si ea calore linguae suae tetigerit [Col. 1328B] [Note: [Col. 1328D] Huc usque ed.]. Si autem de pelle ejus calcii fiunt, pedes dolere facit infirmos ab immunditia quam in se habet quod immundo sudore carnis suae saepe transfusa est. Sed caro ejus ad nullum usum hominis valet, et jecor et viscera ejus fere venenosa sunt, et ideo anhelitus ejus nocivus est. Et si canis in aliquem panem aut in alium cibum mordet, vel si de aliquo potu bibit, quod de his remanet homo nec comedat nec bibat, quia canis interdum aliqua hora de cibo aut de potu gustare poterit quod venenum in reliquiis illis emittit, et ideo si homo postea de his comederit aut biberit, venenum in se sumit. Et canis molle et non forte cerebrum habet, et illud interdum de malis nebulis tangitur. Et ipse canis etiam quemdam aquosum et putridum fumum [Col. 1328C] aeris aliquandiu odoratur in quo aerei spiritus irrisiones suas et quosdam malos sibilos faciunt, et inde ipse interdum furit. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non multum valent.





Hildegardis: Physicae 7005