Aquinatis - ad Titum 10

10
(
Tt 3,9-15)

LECTIO 2: Titus 3,9-15

9. Stultas autem quaestiories, et genealogías, et contentiones, et pugnas legis devita; sunt enim inútiles et vanae.10. Haereticum hominem post unam et secundam correctionem devita,11 Sciens quia subversus est, qui éiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio indicio condemnatus.12. Cum misero ad te Arthemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim. 1bi enim statui hiemare.13. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit.14. Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.15. Salutant te qui mecum sunt omnes. Soluta eos qui nos, amant in fide. Gratia Dei cum ómnibus vobis. Amen.


Supra apostolus docuit titum qualia ad instructionem populi proponat, nunc ostendit quae vitet in doctrina. et primo facit hoc; secundo scribit quaedam familiaria, ibi cum misero. item prima in duas, quia primo ostendit quomodo vitet inutilia et aliena dogmata; secundo quomodo vitet haereticos, ibi haereticum. circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt vitanda in sua doctrina; secundo rationem assignat, ibi sunt enim. notandum est autem circa primum quod ad eum, qui profitetur doctrinam alicuius scientiae, primo pertinet, ut satisfaciat quaestionibus quae moventur in illa; secundo ut per se aliqua tractet; tertio ut disputet cum resistentibus; et quarto quod doceat quid circa eam sit vitandum. in aliis autem scientiis nullus sapiens cuilibet quaestioni respondet, sed tantum ad eas, quae pertinent ad suam scientiam. Ita doctor veritatis non debet cuilibet quaestioni respondere. stultitia enim sapientiae opponitur. haec autem doctrina est sapientiae. Deut. Iv, v. 6: haec enim sapientia vestra, et intellectus coram populis.

Ideo dicit stultas quaestiones. quaestiones ergo adversantes intentionibus doctrinae istius, stultae sunt. Adversantur autem ei illa, quae sunt indisciplinabilia. Iob c. Xxxiv, 35: iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Item quando manifestum proponitur ut dubium, scilicet quaecumque debet aliquis per se tenere in scientia. et haec sunt quae spectant ad instructionem fidei et eruditionem morum. Et quaedam sunt quae debet vitare. unde dicit genealogias. Ponuntur enim genealogiae in scripturis propter mysteria, et propter intellectum historialem. in resistendo impugnantibus debet vitare contentiones et pugnas. Quando enim est disputatio ad inquisitionem veritatis, est laudabile; sed quando est contentio ad ostendendum quid sit tenendum, et quid vitandum, tales sunt vitandae. Prov. Xx, 3: honor est homini, qui separat se a contentionibus. ii tim. Ii, 14: noli verbis contendere. pugnae legis sunt, quae non ex vitio disputantium, sed quae oriuntur ex contrarietate in scriptura, vel rationibus contrariis. sed numquid huiusmodi semper sunt vitandae? dicendum est: in scriptura sacra, secundum veritatem, nihil est contrarium. Sed si aliquid apparet contrarium, vel est, quia non intelligitur, vel quia corrupta sunt vitio scriptorum, quod patet specialiter in numeris et genealogiis

Et ideo haec, quia determinari non possunt, vult quod vitentur. et hoc ideo, quia inutiles sunt. et doctor ad duo intendere debet, scilicet ad utilitatem, et ad veritatem. Prov. Viii, 7: veritatem meditabitur guttur meum, etc.. Is. c. Xlviii, 17: ego dominus deus tuus docens te utilia. Non est ergo intromittendum se de inutilibus, et quae non habent solidam veritatem. Scire enim singularia, ut sunt genealogiae, non est ad perfectionem intellectus, nec ad instructionem morum, nec fidei. Et sunt vanae, quia non habent solidam veritatem. deinde cum dicit haereticum, ostendit qui sunt vitandi inter homines; et primo ostendit quod haeretici; secundo ostendit rationem huius, ibi sciens quia. dicit ergo haereticum hominem. ubi notandum est, quid faciat esse haereticum, et accipienda est prima ratio huius nominis haereticus. Non enim dicitur a divisione, sed ab electione, ut dicit hieronymus; in graeco enim haeresis dicitur electio

Unde haereticus, id est, electivus, quasi pertinaciter adhaerens sectae alicuius, quam elegit. unde sciendum est, quod omnis haereticus est errans, et non e converso, propter duo. primo ex parte materiae circa quam errat, puta si non est circa finem vitae humanae, vel circa id quod ad fidem pertinet et bonos mores. Talis enim sic errans non est haereticus

Si vero erraret circa ea quae sunt ad finem vitae humanae, semper est haereticus. et dico finem vitae humanae, quia apud antiquos erant sectae ponentes diversum finem, ut patet de stoicis et epicureis. Vel circa fidem; et sic si aliquis diceret deum non esse trinum et unum, et fornicationem non esse peccatum, est haereticus. secundo ex parte electionis, quia eligens, si non est pertinax, sed est paratus corrigi secundum ecclesiae determinationem, et sic non est ex malitia, sed ex ignorantia, non est haereticus. hunc ergo devita, propter periculum. Ii tim. Ii, 17: sermo eorum ut cancer serpit. item nec aliquis communicet peccatis eorum, ne videatur eis consentire. Ii io. Cap. Unico: si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam non affert, etc.. Item propter poenam. num. Xvi, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, etc.. vult tamen quod moneatur, et si non dimittit, tunc est haereticus et vitandus. Et dicit post primam et secundam correptionem. sic enim fit in ecclesia in excommunicationibus. et ratio est, quia numerus omnis rei habet principium, medium, et finem. Ideo accipitur ut sufficiens ad omnia. Ii cor. Ult. v. 1: ecce iam tertio hoc venio ad vos, etc.. item propter perfectionem numeri ternarii. ratio autem devitationis est, quia cum errante agendum a principio, ut corrigatur. matth. Ix, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus

Et ideo non est dimittendum quousque videatur si curari poterit; sed si non potest sanari, tunc est dimittendus. Lc. Xix, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam. deinde cum dicit cum misero, scribit quaedam familiaria. Et primo quaedam disponenda circa ipsum; secundo epistolam terminat in salute. dicit ergo cum misero, etc.. Hi duo discipuli erant apostoli. Alios misit quia volebat quod titus iret ad eum, nec determinat ei tempus, sed locum: eo enim indiguit in adiutorium praedicationis. Voluit tamen praemitti arthemam, et ostendit quid de eis disponat; secundo obiectioni respondet, ibi discant autem et vestri. apollo iste, de quo act. Xix, 1, erat episcopus corinthiorum, propter quorum culpam dimisit eos, et ivit cretam ad titum, sed, correctis corinthiis, apostolus revocat eum. vocat autem zenam legisperitum, licet et apollo esset valde doctus, quia in iudaismo habuit hanc dignitatem. ratio autem quare istos vult praemitti, et non titum, est quia titus necessarius erat apud cretam propter episcopatum, isti autem non habebant aliquam curam. Et dicit ut nihil illis desit, quasi dicat: si non habes, provideant subditi tui. et ideo subiungit sic discant vestri, scilicet fideles providere, sicut faciunt iudaei. Et dicit vestri, scilicet subditi, discant excellere iudaeos, et alios de asia, qui suis praedicatoribus et indigentibus provident. Et dicit ad usus necessarios, id est, in casibus necessitatis. i tim. Vi, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. ratio autem quare praesint, est ut non sint infructuosi. I cor. Ix, 7: quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? etc.. Populus ergo si est ut vinea domini, debet ferre fructum, non solum spiritualem, sed etiam temporalem, ut exinde cultores sustententur, alias essent infructuosi. Matth. Vii, 19: omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur. deinde salutat eos primo ex parte aliorum; secundo rogat, quod salutent alios; tertio ponit suam. quantum ad primum dicit salutant, etc., id est, salutem optant. secundo dicit saluta eos qui nos amant in fide christi existentes, quia non est conventio fidelis cum infideli. Ii par. Xix, 2: impio praebes auxilium, et his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Vel qui nos amant in fide, id est, fideli affectu. Eccli. Vi, 15: amico fideli nulla est comparatio. gratia dei, scilicet quae est principium omnium bonorum. Rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Et dicit vobis, quia non scribit uni propter utilitatem ipsius tantum, sed propter totam ecclesiam. deo gratias.




Aquinatis - ad Titum 10