Summa Decretorum de SSmo Sacramento




SUMMA DECRETORUM S. RR. C.

DE EXPOSITIONE

ET BENEDICTIONE SS. SACRAMENTI


1. In Ecclesiis aut Oratoriis quibus datum est asservare Ss.mam Eucharistiam, fieri potest Expositio privata seu cum Pyxide ex qualibet justa causa sine Ordinarii licentia; Expositio vero publica seu cum Ostensorio die festo Corporis Christi et intra Otavam fieri potest in omnibus Ecclesiis inter Missarum solemnia et ad Vesperas; aliis vero temporibus nonnisi ex justa et gravi causa praesertim publica et de Ordinarii loci licentia, licet Ecclesia ad religionem exemptam pertineat 1 .

2. Quoad Expositionem Ss.mi Sacramenti et Benedictionem in fine Expositionis impertiendam standum Rubricis, Decretis et praxi universali, non obstante generali ac vetusta locorum consuetudine ac peculiaribus circum stantiis 2 .

3. In Expositione pro solemni Oratione XL Horarum Ss.mum Sacramentum in Altari maiori exponi debet; et Imago vel Statua, quae ibi reperiatur, cooperienda est 3 . — In Expositione brevi seu aliquot horarurn Ss.mum Sacramentum vel in Altari majori vel in Altari laterali exponere licet 4 : et Imago (fixa) Altaris laudabilius cooperiatur 5 . — in utraque Expositione non apponantur aliae Imagines, nec Sanctorum Reliquiae 6 .

4. Si Expositionis thronum inamovibilem difficile sit habere, nisi Crux ponatur in eo: non licet super Tabernaculum erigere talem inamovibilem thronum, seu parvum ciborium fixum pro Expositione Ss.mi Sacramenti; sed debet in casu erigi thronus tantummodo propter Expositionem, et amoveri post Expositionem 7 .

5. Expositionis thronum licet construere in muro ab Altari sejuncto, dummodo thronus Expositionis haud nimis distet ab Altari, cum quo debet quid unum efficere 8 .

6. In Altari in quo est publice expositum Ss.mum Sacramentum, tempore Missae, Crux collocari potest; hoc tamen non est de praecepto, et quaelibet ecclesia relinquenda est in sua praxi 9 ; et, si collocata sit, dum incensatur Altare, post thurificationem Ss.mi Sacramenti, thurificanda non est 10 ; extra tempus Missae Crux amoveatur.

7. Extra tempus Exposit. Ss.mi Sacramenti, Crux seu imago Crucifixi collocari potest etiam super ipsum Tabernaculum, numquam tamen super throno, et praecise in loco super quo Ss.rnum Sacrarnentum publicae adorationi in Ostensorio exponitur; nec super Corporale quod Expositioni inservit 11 .

8. Consuetudo superimponendi Sanctorum Reliquias pictasque Imagines Tabernaculo, in quo Augustissimum Sacramentum asservatur, ita ut idem Tabernaculum pro basi inserviat, tamquam abusus eliminanda omnino est 12 . Et hoc valet etiam pro Reliquiis sanctae Crucis vel alterius Instrumenti Dominicae Passionis publicae venerationi expositis 13 .

9. In Expositione Ss.mi Sacramenti sive pro Oratione XL Horarum, sive alia quavis de causa, tres Tabellae (vulgo Carte Gloria) ab Altari amovendae sunt, excepto Missae tempore 14 .

10. In Expositione solemni Ss.mi Sacramenti numerus Cereorum statuendus est ab Ordinario, servatis Decretis 15 . — In Benedictione curn Ss.mo Sacramento in Ostensorio, tempore paschali, non licet accendere Cereum Paschalem 16 ; idem tamen retineri potest accensus quando Benedictio immediate Vesperas sequatur; itemque accendendus est Cereus Paschalis quando Missae solemnes aut solemnes Vesperae, tempore paschali, celebrentur coram Ss.mo Sacramento solemniter exposito 17 .

11. In Expositione Ss.mi Sacramenti tam pallium Altaris et conopaeum, quam paramenta Celebrantis et Ministrorum semper coloris albi esse debent 18 . Attamen cum Expositio, vel Repositio, vel Processio Ss.mi Sacramenti fit immediate ante vel post Missam seu Officiurn ita ut Celebrans et Ministri ab Altari non recedant (secus enim haberetur functio omnino separata et distincta ab Officio, in qua proinde paramenta albi coloris, ut supra dictum est, adhibenda forent) coloris respondentis Officio diei (non tamen nigri) (1) retineri possunt (ad tempus, soluta enim functione immutari debent pro continuata Expositione) conopaeum et paramenta Altaris: adhiberi debent paramenta Celebrantis et Ministrorum (2): etiam Stola Presbyteri exponentis (3): Velum vero humerale semper albi coloris esse debet (4).

12. Si Expositio Ss.mi Sacramenti (extra Exposit. XL Horar. et Ss.mi Corp. Chr.) fiat immediate post Missam, non oportet ut Hostia intra hanc Missam consecretur, sed accipi potest Hostia jam prius consecrata: et tunc Hostia jam antea consecrata poni nequit in Ostensorio ante purificationem et ablutiones, sed exspectari debet usque ad expletum ultimum Evangelium (5).

13. Diaconus (ministrans in Missa solemni), et non alius Sacerdos etiam Sacrista, debet ministrare Celebranti, qui Ss.mum Sacramenturn pro ejus Expositione reponit in Ostensorio (6).

14. Ostensorium cooperiri debet velo albo, quando stat in Altari ante et post Expositionem Ss.mi Sacramenti (7).

15. In Missa Expositionis Ss.mi Sacramenti pro Oratione XL Horarum, cooperiendum non est velo Ostensorium cum Ss.ma Eucharistia postquam Sacerdos sumpsit Sanguinem, sed ad finem usque Missae super mensa remanere debet, nullo desuper apposito velo (8).

16. In fine cujusvis publicae Expositionis Ss.mi Sacramenti, Benedictio cum eodem Ss.mo fidelibus impertiri debet (9); ante eamdem vero cantari debent strophae Tantum ergo et Genitóri cum Panem de caelo et Oratione Deus, qui nobis (10).

17. Benedictio cum Ss.mo Sacramento singulis diebus in Expositione in forma XL Horarum populo impertiri permittitur antequam Ss.mum Sacrarnentum reponatur (11). — Benedictionem cum Ss.mo Sacramento populo impertiri licet pluries una eademque die in eadem Ecclesia de licentia Episcopi (12); evitata tamen nimia frequentia, et dummodo non agatur de Exposit. XL Horar. (13).

18. In Benedictione cum Ss.mo Sacramento in Ostensorio impertienda omnino requiritur ut Celebrans pluviale et velum humerale induat (14).

19. In Benedictionibus, quae dantur sive cum Ss.mo Sacramento sive cum Ligno S. Crucis, Celebrans uti potest supra rochettum (si ejus habeat usum) amictu, stola et pluviali, quatenus Ministri sacri parati non adsint; secus, requiritur etiam alba (15). In Processionibus vero Sacerdos qui Ss.mum Sacramentum portat, quacumque dignitate insignitus, semper incedere debet paratus amictu, alba, cingulo, stola et pluviali (16).

20. In Vesperis solemnibus Celebrans potest stolam induere sub pluviali a principio Officii, quurn immediate post Vesperas, quin ipse recedat a Presbyterio, fiat Expositio cum Benedictione Ss.mi Sacramenti (17).

21. Celebranti in impertienda Benedictione cum Ss.mo Sacramento tunc solum ministrare queunt, loco Diaconi et Subdiaconi, duo Clerici pluvialibus induti, quando Benedictio fiat immediate post Vesperas solemnes, idest si Celebrans cum Pluvialistis non recedat ab Altari; dummodo alter Sacerdos vel Diaconus exponat et reponat Ss.mum Sacramentum, illudque (ubi sit in more) Celebranti tradat et ab eo recipiat (ut infra, n. 44). — Diacono et Subdiacono dalmatica et tunicella indutis adjungi nequeunt duo vel quatuor Clerici induti pluviali (18).

22. Curn flectendum est utrumque genu ad Ss.mum Sacramentum adorandum, addatur capitis et modica humerorum inclinatio, quae in casu habetur uti profunda 19 .

23. Cum Expositor, aperto ostiolo Tabernaculi, genuflectit priusquam Ss.mum Sacramenturn extrahat, et cum, reposito Sacramento, genuflectit priusquam ostiolum claudat, ceteri qui genuflexi adsunt, si in casibus expositis vigeat consuetudo se inclinandi, adorent curn capitis et modica humerorum inclinatione 20 .

24. In Expositione Ss.mi Sacramenti, assistens, collocata Hostia in Ostensorio, genuflectat unico genu antequam earn in throno collocet; item Celebrans, accepto velo humerali et conscenso suppedaneo genuflectat unico genu prius quam Ostensorium pro impertienda Benedictione apprehendat; idem fiat in similibus casibus 21 .

25. Ad deferendum sacrum Ostensorium in throno ad summitatem Altaris, transeundo ad posteriorem ejusdem Altaris partem, utendum non est velo humerahi neque umbella: iis vero utendum est extra presbyterium 22 .

26. Actus irreverentiae illud est, atque improbandus, quo interdum accidit ut Sacerdos amoveat a summitate tabernaculi Crucem, vel Reliquiam ex Altari, jam extracto e tabernaculo Ss.mo Sacramento, et reponat nondum functione penitus absoluta 23 .

27. Sacerdos, qui Ss.mum Sacramentum exposuit et ab Altari descendit thus impositurus ambo genua flectere debet in infimo gradu, inclinationem mediocrem facere, assurgere et ponere incensum in thuribulo, deinde flexis genibus thurificationem peragere, et tam ante quam post incensationem inclinationem mediocrem facere (1).

28. Celebrans et Ministri surrecturi ad imponendum incensum inclinationem mediocrem facere debent (2).

29. Expositio Ss.mi Sacramenti in Ostensorio absque incensatione prorsus eliminanda est (3). Cum Ss.mum Sacramentum exponitur pro Benedictione, si Expositio fiat in Ostensorio, duplex incensatio requiritur, una post expositum Ss.murn Sacramentum, antequarn incipiantur preces, altera ad stropharn Genitóri, etsi inter expositionern et Tantum ergo nullae interponantur preces: quo in casu non fit nova thuris impositio (4).

30. Quum Ss.mum Sacramentum a mane usque ad vesperas manet expositum, Celebrans qui cum Ministris accedit ad Altare Expositionis, post praescriptam reverentiam et antequam aliquid cantetur, incensationem facere non tenetur (5).

31. Praxis Ecclesiarum, in quibus Sacerdos surgit ad tertium versum primae strophae Tantum ergo ad thus imponendum, et ad primum versum secundae strophae Sacramentum incensat, pariter laude digna est ac rationabilis ut alia, qua Celebrans surgit dum organista interludit (vel dum a cantoribus repetitur ultimus versus primae strophae), immittit incensum, atque, denuo genuflexus, Sacramentum thurificat ad versum Genitóri (6).

32. Nulla reverentia facienda est a Celebrante antequam surgat recitaturus Orationes coram Ss.mo, vet ascensurus ad Altare ut populo benedicat: itemque postquam genua flexit in infimo gradu sive post recitatas Orationes, sive post ejus descensum ab Altari benedictione impertita (7).

33. Nulla reverentia facienda est sive ab Expositore antequam surgat ascensurus ad Altare ad deponendum e throno Ss.mum Sacramenturn: sive ab Acolytho antequam surgat vel ad imponendurn vel ad recipiendum velum humerale: sive ab utroque postquarn iterum in loco suo genua flexerunt. At si Acolythus transeat ante Altare, genuflectat in medio (8).

34. Coram Ss.mo Sacramento exposito licet preces, dummodo sint approbatae, in lingua vernacula recitare, non autem immediate ante ipsam Benedictionem, sed ante incoeptum Tantum ergo (9).

35. Coram Ss.mo Sacramento solemniter exposito licet cantica in lingua vernacula canere, nisi agatur de textibus proprie liturgicis (quae nonnisi latina lingua decantari debent) et de functionibus insuper stricto sensu liturgicis (10).

36. Quando coram Ss.mo Sacramento publice exposito functio peragitur, dum ante hymnum Tantum ergo cantantur alii Hymni, vel Antiphona Regína caeli, tempore paschali, vel Canticum Magníficat per anni decursurn, Sacerdos celebrans et Ministri stare debent, non vero manere genuflexi (11).

37. Toleratur consuetudo, si viget, dicendi exposito Ss.mo Sacramento, pro Defunctis Ps. De profúndis vel Miserére cum Réquiem aetérnam... A porta ínferi, etc. et Orat. pro uno vel pro pluribus Defunctis, postea Tantum ergo, etc. (12).

38. Exposito Ss.mo Sacramento, . Dóminus vobiscum dici nequit non modo ante Orationem Deus, qui nobis (13), sed etiam ante Orationes, quibus Litaniae B. Mariae Virg. vel Hymni in Sanctorum honorem concluduntur; licet non immediate, sed post canturn Tantum ergo et Orationem Deus, qui nobis, detur Benedictio cum eodem Ss.mo Sacramento; et contraria consuetudo servari nequit (14). Excipe tamen Preces pro Expositione solemni XL Horarum, ut patet ex Instructione Clementina.

39. Orationi Ss.mi Sacramenti Deus, qui nobis aliae Orationes adjici nequeunt. Possunt autem cantari hujusmodi Orationes priusquam cantetur Tantum ergo, si tunc aliae dictae sint preces; secus, non licet, nisi aliter apostolica auctoritate statutum fuerit (15).

40. Quoties, exposito Ss.mo Sacramento, canitur hymnus Te Deum in omnibus functionibus, expresse per Rubricas et Decreta non directis, ac datur in fine cum eodem Ss.mo Benedictio: Benedicámus Patrem..., Benedíctus es, Dómine, in firmaménto..., Dómine, exáudi..., Dóminus vobíscum..., cum Oratione Deus, cujus misericórdiae dici debent ante hymnum Tantum ergo; et duo Hymni non sunt conjungendi et absolvendi cum solo . Panem de caelo et duabus Orationibus Ss.mi Sacramenti et actionis gratiarum sub una conclusione (16).

41. Oratio Deus, qui nobis in Benedictione Ss.mi Sacramenti concludenda est verbis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum (17). — Item conclusio Orationum praecedentium (quae, juxta superius dicta, n. 39, locum habuerint) brevis esse debet, et concordare cum ultima Oratione (1).

42. Dum Celebrans canit Orationes ad Benedictionem Ss.mi Sacramenti, Ministri genuflexi maneant, librum sustinendo juxta Caerem. Epp. lib. II, e. XXXIII, n. 27 (2).

43. Benedictio cum Ss.mo Sacramento (non obstante consuetudine, quae pluries a S. R. C. reprobata est) dari necquit ad versum Sit et benedíctio, sed danda est expletis Hymno et Oratione, uti habetur in Rituali Romano et Caerem. Epp. (3).

44. Ad Benedictionern impertiendam cum Ss.mo Sacramento vel (juxta Caerem. Epp. lib. II, e. XXIII, n. 27) ipse Celebrans accipit Ostensorium super Altare positum, et ipsemet reponet super Altare: vel (juxta praxim romanam) Diaconus Ostensorium Celebranti tradere et ab eodem recipere potest, utroque stante (4).

45. Ostensoriurn accipiendum est manu dextera ad nodum, sinistra ad pedem, et in efformando crucis signo super populum, ita elevandum est, ut sacrata Hostia non excedat altitudine oculos Sacerdotis, nec dimittatur infra pectus. Dum autem Ostensorium ducit et reducit a lateribus, Sacerdos non debet corpus movere, sed solum quando post brevem morulam vertit se in cornu Evangelii ut Ostensorium collocet super Altare (5).

46. Benedictio cum Ss.mo Sacramento aeeque impertiri potest, servata forma Caerem. Epp. aut modo, quem tradit Bauldry (6). — En modus traditus a Bauldry (par. 4, e. 16, art. 3, n. 34): Cum Sacerdos stat ante populum, Ostensorium ante pectus tenet, tum elevat illud decenti mora non supra caput, sed tantum usque ad oculos, et eodern modo illud demittit infra pectus, mox iterum recta illud attollit usque ad pectus, et deinde ad sinistrum humerum ducit, et reducit ad dexterum, et rursus ante pectus reducit, ibique aliquantulum sistit quasi peracta ad omnes mundi partes Cruce, eam etiam venerandam omnibus praebeat: tunc, gyrum perficiens, collocat Ostensorium super Altare. — A Caerem. vero Epp. (lib. II, c. XXIII, n. 27) requiritur tantummodo ut cum eodem Ss.mo Sacramento Celebrans producat crucis signum super populum.

47. Dum a Sacerdote Benedictio cum Ss.mo Sacramento fidelibus impertitur thurificatio non praescribitur, et servanda est consuetudo locorum (7): haec benedictio dari debet sub silentio: neque Celebrans aliquid dicere, neque cantores et musici aliquid canere interim debent, ad praescriptum Ritualis et Caerem. Epp., non obstante contraria consuetudine (8); sed permittitur ut aliquid cantetur post Benedictionem (9).

48. In quibusvis Ecclesiis Monialium Sacerdos, omissa speciali ac separata ipsarurn Monialium benedictione, unicam tanturn cum Ss.mo Sacramento benedictionern interessenti populo impertiatur (10).

49. Post Benedictionem cum Ss.mo Sacramento laudes Dio sia benedetto sermone vulgari coram Ss.mo Sacramento exposito recitari possunt (11).

50. In Processione Ss.mi Sacramenti non adeo frequenter extra Ecclesiam Benedictio donetur, sed semel vel iterum dumtaxat; cum autem ad Ecclesiam perventurn fuerit, deponendum est Ss.mum Sacramenturn super Altari, ut inde, more solito, post cantum strophae Tantum ergo, etc. cum et Oratione, detur Benedictio (12). — Post Processionern curn Ss.mo Sacramento, in janua Ecclesiae Benedictionem impertiendi consuetudo servari potest, quando permulti Christifideles Ss.mum Eucharistiae Sacramentum comitantes, Ecclesiam, peracta processione, ingredi nequeant propter angustiam ipsius Ecclesiae, et sic Benedictionem, nisi in janua ipsis impertiatur, recipere non valeant (13).

51. Post Processionem, Ss.mo Sacramento reportato ad Altare, Celebrans non debet supremum Altaris gradum ante suppedaneum conscendere ut Ostensorium Diacono stando porrigat; sed debet in piano ante ultimum Altaris gradum consistere, ac tradito Ss.mo Sacramento, genuflexionem simplicem in plano praemittens, utrumque genu flectere in infimo gradu Altaris, sicque genuflexus illic manere, usque dum tempus thuris imponendi adfuerit. — Diaconus, qui post Processionem accipit de manu Celebrantis Ostensorium, genuflexionem utroque genu peragere debet in piano, ante gradua Altaris, et inclinatione capitis adorare, antequam Ostensorium a Celebrante recipiat (14).

52. In Expositione Ss.mi Sacramenti cum Pyxide, haec nequit in superiori parte Tabernaculi poni ut a populo videri possit, sed intra Tabernaculum manere debet (15): nec licet, tempore Expositionis privatae, interiorem partern Ciborii cum lampadibus electricis in ea collocatis illuminare, ut sacra Pyxis cum Ss.mo Sacramento melius a fidelibus conspici possit (16). — Sacra Pyxis, dum palam exposita est, adorari debet genuflexione duplici (17). — Pro ejusdem Expositione usus pluvialis nec praescribitur neo interdicitur: incensatio item non requiritur (1). — Expositione privata Ss.mi Sacramenti finita, Benedictio dari potest cum eodem in sacra Pyxide recondito (2): haec Benedictio populo impertiri nequit quin prius aliquid recitetur vel cantetur (3): in hac Benediotione sacra Pyxis coopenienda est extremitatibus veli humeralis (4). — In functionibus Marialibus, aliisque, quae cum Missa persolvuntur, Benedictio cum sacra Pyxide impertiri potest velo humerali super planeta (5): nisi haec sit col. nigri (6).

53. Pias pecuniae collectiones agere non licet in Ecclesia quo tempore expositum est Ss.mum Sacramentum, niai fiat juxta Ecclesiae januam, et absque rumore (7).

[...]
Summa Decretorum de SSmo Sacramento